Jump to content

Satis constat

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Satis constat
1908

editio: Acta Apostolicae Sedis,
fons: AAS, (1909), n. 3, pp. 202-203.

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS CONSTAT*

PIA CONGREGATIO MATRITENSIS NOSTRAE DOMINAE «DE LA PALOMA» INDULGENTIA PLENARIA TOTIES QUOTIES LUCRANDA DITATUR

Ad perpetuam rei memoriam. — Satis constat piam congregationem Nostrae Dominae de la Paloma nuncupatam, canonice Matriti erectam, amplitudine ac nobilitate non minus quam susceptorum operum laude et sociorum dignitate ac religione caeteris antecellere. Patroni enim huic congregationi sunt carissimus in Christo filius Noster Alphonsus XIII Hispaniarum Rex Catholicus et carissima in Christo filia Nostra Regina Maria Victoria, ac Regina mater, nec non dilectissimi in Christo filii Nostri Asturicensis Princeps atque Hispaniarum Infans, eique praeest Infans Maria Theresia. Itaque benigne excipientes exhibitas Nobis preces a dilecta in Christo filia comitissa a Sancto Raphaele altera a praeside congregationis ipsius, attenteque amplissimo Nuntii Apostolici Matritensis suffragio, ut haec clarissima congregatio singulari Pontificiae voluntatis significatione cohonestetur, caelestes thesauros quorum .Nobis Altissimus, licet immeritis, dispensationem commisit, reserare benigne censuimus. Quae cum ita sint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri «et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, Principibus regiae domus Hispaniensis, qui utpote patroni ad memoratam congregationem pertinent, quo per annum die, admissorum confessione expiati ac coelestibus epulis refecti, ecclesiam Nostrae Dominae a Paloma visitent, plenariam indulgentiam concedimus a primis vesperis usque ad solis occasum diei ipsius, toties lucrandam quoties preces effundentes ad idem templum se sistant. Insuper concedimus ut omnes et singuli nunc et in posterum existentes consociationis eiusdem confratres et consorores, servatis ut supra servandis, in propria dicti sodalitii ecclesia, die prima eorum ingressus in dictam congregationem et quotannis festivitate Deiparae Virginis sideribus receptae, nempe die Augusti mensis quinto decimo, et quo Dolorosae Virginis memoria in Ecclesia recolitur, nempe Dominica Septembris tertia, simili plenaria indulgentia potiantur. Tandem largimur tum patronis cum sociis praedictae congregationis labes poenasque functorum vita plenariis hisce indulgentiis in forma Ecclesiae solita, si malint, expiare liceat. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Presentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XVI Octobris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

R. CARD. MERRY DEL VAL,

a Secretis Status.

  • AAS, vol. IV (1909), n. 3, pp. 202-203.