Jump to content

Saturae (Horatius, Leconte de Lisle)

Unchecked
E Wikisource



SATIRA I. AD MÆCENATEM.


Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentis ?
— « O fortunati mercatores ! » gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore ;
Contra mercator navim jactantibus Austris :



« Militia est potior. Quid enim ? concurritur ; horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta. »
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,
Quo rem deducam. si quis Deus, « En ego » dicat
« Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles,
Mercator, tu, consultus modo, rusticus. Hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia !
Quid statis ? » nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac


Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic ut qui jocularia ridens
Percurram : quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima :
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria. Sicut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante



Quæsitis, sapiens ; cum te neque fervidus æstus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra ?
Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem ?
At ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus : ut, si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret ? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?


Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho, et dicas « Magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. » Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
« Nil satis est, inquit ; quia tanti quantum habeas, sis. »
Quid facias illi ? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit : ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus : « Populus me sibilat ; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. »
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina... Quid rides ? mutato nomine, de te


Fabula narratur. Congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis, quo valeat nummus, quem præbeat usum ?
Panis ematur, olus, vini sextarius ; adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos.
Ne te conpilent fugientes, hoc juvat ? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac reddat natis carisque propinquis ?
Non uxor salvum te vult, non filius ; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.


Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet, quem non merearis, amorem ?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut siquis asellum
In campo doceat parentem currere frenis ?
Denique sit finis quærendi, cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam ; non longa est fabula : dives
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non umquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
— « Quid mi igitur suades ? ut vivam Nævius, aut sic
Ut Nomentanus ? » Pergis pugnantia secum


Frontibus adversis componere. Non ego avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem
Est inter Tanaim quiddam, socerumque Viselli.
Est modus in rebus ; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemon, ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbæ conparet, hunc atque hunc superare laboret ?
Sic festinanti semper locupletior obstat ;
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore, vita



Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est ; ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.



SATIRA II


Ambubaiarum collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli ;
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coemens obsonia nummis ;


Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fœnore nummis :
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget ;
Nomina sectatur, modo sumpta veste virili,
Sub patribus duris tironum. — « Maxime » quis non
« Jupiter » exclamat simul atque audivit ? « at in se
Pro quæstu sumptum facit. » Hic, vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus ; ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
Siquis nunc quærat. Quo res hæc pertinet ? illuc :
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat ; est qui


Inguen ad obscænum subductis usque facetus.
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.
Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste ;
Contra alius nullam, nisi olente in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice, « Macte
Virtute esto, » inquit sententia dia Catonis ;
« Nam simul ac venas inflavit tætra libido,
Huc iuvenes æquom est descendere, non alienas
Permolere uxores. » — « Nolim laudarier, inquit
Sic me, » mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mœchis non vultis, ut omni parte laborent,
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque hæc rara cadat dura inter sæpe pericla.
Hic se præcipitem tecto dedit ; ille flagellis


Ad mortem cæsus ; fugiens hic decidit acrem
Prædonum in turbam ; dedit hic pro corpore nummos
Hunc perminxerunt calones ; quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem
Demeteret ferro. Jure omnes ; Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda !
Libertinarum dico : Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui mœchatur. At hic si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset, nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat : « Matronam nullam ego tango.»
Ut quondam Marsæus amator Originis, ille
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque :
« Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus umquam alienis.»


Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius, quam res, trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud quidquid ubique
Officit, evitare ? bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicumque. Quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata ?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque
Quam satis est, pugnis cæsus, ferroque petitus,
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si muttonis verbis mala tanta videntis
Diceret hæc animus : « Quid vis tibi ? numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum,
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira ? »
Quid responderet ? « Magno patre nata puella est. »
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suæ, tu si modo recte


Dispensare velis ac non fugienda petendis
Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas ? Quare, ne pæniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
(Sit licet, hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persæpe togatæ.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat ; aperte
Quod venale habet ostendit ; nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est ; ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt, ne si facies, ut sæpe, decora
Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulcræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.


Hoc illi recte ; ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa
Quæ mala sunt, spectes : O crus, o bracchia ! verum
Depugis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est.
Matronæ, præter faciem, nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum), multæ tibi tum officient res ;
Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
Plurima quæ invideant pure adparere tibi rem.
Altera, nil obstat : Cois tibi pæne videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi ;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri, pretiumque avellier ante


Quam mercem ostendi ? — « Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit, »
Cantat, et adponit : « meus est amor huic similis ; nam
Transvolat in medio posita et fugientia captat. »
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque æstus curasque gravis e pectore pelli ?
Nonne, cupidinibus statuit natura modum ? quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest, et inane abscindere soldo.
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula ? num esuriens fastidis omnia præter
Pavonem rhombumque ? tument tibi cum inguina, num si
Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi ?
Non ego ; namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam Post paulo, Sed pluris, Si exierit vir,


« Gallis hanc, » Philodemus ait ; sibi, quæ neque magno
Stet pretio, neque cunctetur, cum est jussa, venire.
Candida rectaque sit : munda hactenus, ut neque longa,
Nec magis alba velit, quam dat natura, videri.
Hæc ubi supposuit dextro corpus mihi lævom,
Ilia et Egeria est ; do nomen quodlibet illi.
Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet ;
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga, aut denique fama.
Deprendi miserum est, Fabio vel judice vincam.


SATIRA III.


Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati ;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret ; si conlibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, « Io Bacche ! » modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi. Sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui
Junonis sacra ferret. Habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos ; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens ; modo, « Sit mihi mensa tripes, et


Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. » Decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento ; quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane ; diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic inpar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, « Quid tu ?
Nullane habes vitia ? » — « Imo alia et fortasse minora. »
Mænius absentem Novium cum carperet : — « Heus tu,
Quidam ait, ignoras te ? an ut ignotum dare nobis
Verba putas ? » — « Egomet mi ignosco, » Mænius inquit.
Stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis


Naribus horum hominum ; rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret. At est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam : at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala ; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus, et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus amici
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat pætum pater ; et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim


Sisyphus. Hunc varum, distortis cruribus ; illum
Balbutit scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit ? frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est ? concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque
Plus æquo liber ? simplex fortisque habeatur.
Caldior est ? acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo ; illi
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum,
Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina : pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est (qualem me sæpe libenter


Obtulerim tibi, Mæcenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus ;
« Communi sensu plane caret, » inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur ; optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet : hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat, ignoscet verrucis illius. Æquum est
Peccatis veniam poscentem, reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cetera item nequeunt stultis hærentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta cœrcet ?


Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat. Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est : paulum deliquit amicus,
(Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus)
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor æris,
Qui nisi, cum tristes misero venere Kalendæ,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit ; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi ? quid faciam, si furtum fecerit aut si
Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit ?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,


Cum ventum ad verum est : sensus moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere. Dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire et ponere leges ;
Ne quis fur esset neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa ; sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientes more ferarum,
Viribus editior cædebat ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,


Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus Divum sacra legerit. Adsit
Regula, peccatis quæ pœnas irroget æquas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula cædas meritum majora subire
Verbera, non vereor ; cum dicas esse pares res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex ;
Cur optas quod habes ? Non nosti quid pater, inquit,
Chrysippus dicat : « Sapiens crepidas sibi nunquam


Nec soleas fecit ; sutor tamen est sapiens. » — Qui ?
Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optumus est modulator ; ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis, clausaque taberna
Sutor erat ; sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam : dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Præter Crispinum, sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.


SATIRA IV.


Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque poetæ,
Atque alii, quorum comœdia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod mœchus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque ; facetus,
Emunctæ naris, durus conponere versus.
Nam fuit hoc vitiosus : in hora sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno ;
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles ;
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte ; nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat : « Accipe, si vis,


Accipiam tabulas ; detur nobis locus, hora,
Custodes ; videamus, uter plus scribere possit. »
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis :
At tu conclusas hircinis follibus auras
Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media elige turba :
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum ;
Hunc capit argenti splendor ; stupet Albius ære ;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
Vespertina tepet regio ; quin per mala præceps


Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas ;
« Fænum habet in cornu ; longe fuge ; dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
Et quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque,
Et pueros et anus. » Agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
Excerpam numero : neque enim concludere versum
Dixeris esse satis ; neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comœdia, necne, poema


Esset, quæsivere ; quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest ; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Sævit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret ? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
Posterius facias, præponens ultima primis,
Non, ut si solvas : postquam Discordia tetra
style="font-style:normal;>"Belli ferratos postes portasque refregit ;
Invenias etiam disjecti membra poetæ.


Hactenus hæc : alias, justum sit necne poema.
Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus ; at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Cæli Birrique latronum,
Non ego sim Capri neque Sulci. Cur metuas me ?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli.
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta Foro recitent, sunt multi, quique lavantes :
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. — « Lædere gaudes,


Inquit, et hoc studio pravus facis. » Unde petitum
Hoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus ? Absentem qui rodit, amicum
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest ; commissa tacere
Qui nequit : hic niger est ; hunc tu, Romane, caveto.
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,
E quibus unus amet quavis aspergere cunctos
Præter eum qui præbet aquam ; post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber.
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur
Infesto nigris. Ego, si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi ? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli


Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos :
« Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis lætor quod vivit in Urbe ;
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. » Hic nigræ succus loliginis, hæc est
Ærugo mera ; quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quæque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset :
« Nonne vides, Albi ut male vivat filius ? utque
Barrus inops ? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. » A turpi meretricis amore


Cum deterreret : « Scetani dissimilis sis. »
Ne sequerer mœchas, concessa cum venere uti
Possem : « Deprensi non bella est fama Treboni. »
Aiebat. « Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi ; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum ; simul ac duraverit ætas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. » Sic me
Formabat puerum dictis ; et sive jubebat
Ut facerem quid, « Habes auctorem, quo facias hoc ; »
Unum ex judicibus selectis objiciebat ;
Sive vetabat : « An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille ? » Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit ;


Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis
Perniciem quæcumque ferunt ; mediocribus, et quis
Ignoscas vitiis teneor. Fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,
Consilium proprium. Neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. « Rectius hoc est ;
Hoc faciens, vivam melius ; sic dulcis amicis
Occurram ; hoc quidam non belle : numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile ? » Hæc ego mecum
Conpressis agito labris ; ubi quid datur oti,
Inludo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum ; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniat manus, auxilio quæ
Sit mihi : nam multo plures sumus, ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.


SATIRA V.


Egressum magna me accepit Aricia Roma
Hospitio modico ; rhetor comes Heliodorus,
Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appi
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Præcinctis unum : minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras et cælo diffundere signa parabat :
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere : « Huc appelle. Trecentos inseris ; ohe,
Jam satis est ! » Dum æs exigitur, dum mula ligatur,


Tota abit hora. Mali culices ranæque palustres
Avertunt somnos, absentem cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim ; tandem fessus dormire viator
Incipit ; ac missæ pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
Sentimus ; donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno
Fuste dolat. Quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Milia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mæcenas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti conponere amicos.



Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Inlinere. Interea Mæcenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos, Aufidio Lusco prætore, libenter
Linquimus, insani ridentes præmia scribæ,
Prætextam, et latum clavum prunæque batillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena præbente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima ; namque
Plotius et Varius Sinuessæ Virgiliusque
Occurrunt ; animæ, quales neque candidiores
Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter.
O qui complexus, et gaudia quanta fuerunt !
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quæ villula, tectum
Præbuit et parochi, quæ debent, ligna salemque.


Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.
Lusum it Mæcenas, dormitum ego Vergiliusque ;
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurræ pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci ;
Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus  : « Equi te
Esse feri similem dico. » Ridemus, et ipse
Messius « Accipio, » caput et movet. « O, tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
Sic mutilus minitaris ?» At illi fœda cicatrix
Sætosam lævi frontem turpaverat oris.


Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat :
Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad hæc : donasset jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat ; scriba quod esset,
Deterius nihilo dominæ jus esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.
Prorsus jucunde cœnam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Pæne arsit, marcos dum turdos versat in igne ;
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam servosque timentes
Tum rapere atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montis Apulia notos


Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto ; somnus tamen aufert
Intentum veneri ; tum immundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et milia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est : venit vilissima rerum
Hic aqua ; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator ;
Nam Canusi lapidosus, aquæ non ditior urna
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit mæstus amicis.


Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior ; via pejor ad usque
Bari mœnia piscosi. Dehinc Gnatia Lymphis
Iratis exstructa, dedit risusque jocosque,
Dum flamma sine thura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Judæus Apella,
Non ego ; namque Deos didici securum agere ævom,
Nec, si quid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto cæli demittere tecto.
Brundusium longæ finis chartæque viæque est.



SATIRA VI.


Non, quia, Mæcenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te ;


Nec, quod avus tibi maternus fuit atque paternus
Olim qui magnis legionibus imperitarent .
Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum :
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos ;
Contra Lævinum, Valeri genus, unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice quo nosti, populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis, et famæ servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe lateque remotos ?


Namque esto, populus Lævino mallet honorem,
Quam Decio mandare novo ; censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus ;
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavom fierique tribuno ?
Invidia accrevit, privato quæ minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum,
Audit continuo : « Quis homo hic est ? quo patre natus ? »
Ut si qui ægrotet quo morbo Barrus, haberi
Ut cupiat formosus, eat quacumque, puellis
Injiciat curam quærendi singula : quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo :
Sic qui promittit civis, Urbem sibi curæ,


Imperium fore, et Italiam, delubra Deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
— « Tune, Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ? »
— « At Novius collega gradu post me sedet uno ;
Namque est ille, pater quod erat meus. » — « Hoc tibi Paullus
Et Messalla videris ? At hic, si plaustra ducenta
Concurrantque Foro tria funera magna, sonabit,
Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos. »
Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sim tibi, Mæcenas, convictor : at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est ; quia non ut forsit honores


Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Præsertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum ;
Nulla etenim mihi te fors obtulit : optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere, quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus
(Infans namque pudor prohibebat plura profari),
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo ;
Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,
Pauca. Abeo, et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis


Mendosa est natura, alioqui recta (velut si
Egregio inspersos reprendas corpore nævos),
Si neque avaritiam, neque sordes, aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi ; purus et insons,
(Ut me collaudem) si et vivo carus amicis :
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto
Ibant octonis referentes Idibus æra ;
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis Eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa ? pudicum,


Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi :
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer ; neque ego essem questus : at hoc nunc
Laus illi debetur et a me gratia major.
Nil me pæniteat sanum patris hujus : eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox et ratio. Nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum
Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus et sellis nolim mihi sumere : demens
Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.


Nam mihi continuo maJor quærenda foret res,
Atque salutandi plures ; ducendus et unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi ; ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo vel, si libet, usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Obiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes œnophorumque.
Hoc ego commodius, quam tu, præclare senator,
Multis atque aliis vivo. Quacumque libido est,
Incedo solus : percontor quanti olus, ac far :
Fallacem Circum, vespertinumque pererro
Sæpe Forum ; adsisto divinis ; inde domum me


Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Cena ministratur pueris tribus ; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet : adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo ; post hanc vagor, aut ego lecto
Aut scripto, quod me tacitum juvet, unguor olivo,
Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione gravique ;


his me consolor victurum suavius ac si
quæstor avus pater atque meus patruusque fuisset.



SATIRA VII.


Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas,
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem ;
Confidens, tumidusque ; adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis præcurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit (hoc etenim sunt omnes jure molesti,



Quo fortes, quibus adversum bellum incidit. Inter
Hectora Priamiden, animosumque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco ; discedat pigrior, ultro
Muneribus missis). Bruto prætore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius ; in jus
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam ; ridetur ab omni
Conventu ; laudat Brutum, laudatque cohortem ;
Solem Asiæ Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege ; Canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat,
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.


Tum Prænestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui sæpe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Græcus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat : « Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consueris tollere ; cur non
Hunc Regem jugulas ? operum hoc, mihi crede, tuorum est. »



SATIRA VIII.


Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido ; nam fures dextra cœrcet,


Obscenoque ruber porrectus ab inguine palus :
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat : hæredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum ;
Cum mihi non tantum furesque feræque suetæ
Hunc vexare locum, curæ sunt atque labori,
Quantum, carminibus quæ versant atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum,
Nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum


Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem : pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt ; cruor in fossam confusus, ut inde
Manis elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat altera cerea ; major
Lanea, quæ pœnis conpesceret inferiorem ;
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quæ
Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, sævam
Altera Tisiphonen. Serpentes atque videres
Infernas errare canes ; Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum


Julius et fragilis Pediatia, furque Voranus.
Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes
Umbræ cum Sagana resonarint triste et acutum ?
Utque lupi barbam variæ cum dente colubræ
Abdiderint furtim terris, et imagine cerea
Largior arserit ignis ? et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum ?
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus. At illæ currere in urbem :
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.



SATIRA IX.


Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu : « Quid agis, dulcissime rerum ? »
— « Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quæ vis. »
Cum assectaretur : — « Numquid vis ? » occupo. At ille :
— « Noris nos, inquit ; docti sumus. » Hic ego : « Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. » Misere discedere quærens
Ire modo ocyus, interdum consistere ; in aurem
Dicere nescio quid puero. Cum sudor ad imos
Manaret talos. — « O te, Bolane, cerebri
Felicem ! » aiebam tacitus. Cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret ; ut illi


Nil respondebam : — « Misere cupis, inquit, abire ;
Jamdudum video ; sed nil agis, usque tenebo ;
Persequar hinc, quo nunc iter est tibi. » — « Nil opus est te
Circumagi : quendam volo visere non tibi notum :
Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos. »
— « Nil habeo quod agam, et non sum piger ; usque sequar te. »
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille :
« Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies ; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius ? Invideat quod et Hermogenes, ego canto. »
Interpellandi locus hic erat  : — « Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus ? » — « Haud mihi quisquam ;
Omnes conposui. » — « Felices ! nunc ego resto ;
Confice ; namque instat fatum mihi triste, Sabella


Quod puero cecinit divina mota anus urna :
« Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis
« Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ;
« Garrulus hunc quando consumet cumque : loquaces,
« Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas. »
Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei
Præterita ; et casu tunc respondere vadato
Debebat ; quod ni fecisset, perdere litem.
— « Si me amas, inquit, paulum hic ades. » — «  Inteream, si
Aut valeo stare, aut novi civilia jura ;
Et propero quo scis. » — « Dubius sum, quid faciam, inquit ;
Tene relinquam an rem. » — « Me, sodes. » — « Non faciam, » ille
Et præcedere cœpit. Ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. — « Mæcenas quomodo tecum ?



Hinc repetit ; paucorum hominum, et mentis bene sanæ ;
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere : dispeream, ni
Summosses omnes. » — « Non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo ; domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis. Nil mi officit, unquam,
Ditior hic, aut est quia doctior ; est locus uni
cuique suus. » — « Magnum narras, vix credibile. » — « Atqui
Sic habet. » — « Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse. » — « Velis tantummodo : quæ tua virtus,
Expugnabis ; et est qui vinci possit ; eoque
Difficiles aditus primos habet. » — « Haud mihi deero ;
Muneribus servos corrumpam ; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam ; tempora quæram ;
Occurram in triviis ; deducam. Nil sine magno


Vita labore dedit mortalibus. » Hæc dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. « Unde venis ? et
Quo tendis ? » Rogat et respondet. Vellere cœpi
Et prensare manu lentissima bracchia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus
Ridens dissimulare ; meum jecur urere bilis.
— « Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. » — « Memini bene, sed meliore
Tempore dicam ; hodie tricesima sabbata : vin' tu
Curtis Judæis oppedere ? » — « Nulla mihi, inquam,
Relligio est. » — « At mi : sum paulo infirmior, unus
Multorum : ignosces ; alias loquar. » Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi ! Fugit inprobus, ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi


Adversarius, et : « Quo tu, turpissime ? » magna
Inclamat voce ; et « Licet antestari ? » Ego vero
Oppono auriculam. Rapit in jus ; clamor utrimque,
Undique concursus. Sic me servavit Apollo.



SATIRA X.


Nempe inconposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur ? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera ; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris ; et est quædam tamen hic quoque virtus.


Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Inpediat verbis Iassas onerantibus aures ;
Et sermone opus est, modo tristi, sæpe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poetæ,
Interdum urbani, parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi ; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste
Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.
— « At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. » — « O seri studiorum ! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit ? » — « At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est. »
— « Quum versus facias, te ipsum percontor, an et quum


Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli ?
Scilicet oblitus patriæque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Poplicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ? »
Atque ego, quum Græcos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
« In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas. »
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,
Quæ nec in æde sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice, potes Davoque Chremeta


Eludente senem, comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani ; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso ; forte Epos acer,
Ut nemo, Varius ducit : molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenæ.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor ; neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti multa cum laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci ?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Quum de se loquitur non ut majore reprensis ?
Quid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes


Quærere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus : Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus ; fuerit limatior idem,
Quam rudis et Græcis intacti carminis auctor
Quamque poetarum seniorum turba ; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in ævum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stylum vertas, iterum quæ digna legi sint,
Scripturus ; neque te ut miretur turba, labores,


Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis ?
Non ego. Nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius ? aut crucier quod
Vellicet absentem Demetrius ? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli ?
Plotius et Varius, Mæcenas, Virgiliusque,
Valgius et probet hæc Octavius optimus, atque
Fuscus ; et hæc utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre ; simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni ;
Conplures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens prætereo, quibus hæc, sint qualiacumque,
Arridere velim ; doliturus, si placeant spe


Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus hæc subscribe libello.


SATIRA I.


H o r a t i u s.

Sunt quibus in satira videor nimis acer, et ultra
Legem tendere opus ; sine nervis altera quidquid
Composui pars esse putat, similisque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, præscribe.



T r e b a t i u s.

                   Quiescas.

H o r a t i u s.

                                    Ne faciam, inquis,
Omnino versus ?

T r e b a t i u s.

                               Aio.

H o r a t i u s.

                                       Peream male, si non
Optimum erat ; verum nequeo dormire.

T r e b a t i u s.

                                                                       Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto ;
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude



Cæsaris invicti res dicere, multa laborum
Præmia laturus.

H o r a t i u s.

                            Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt ; neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.

T r e b a t i u s.

Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.

H o r a t i u s.

                                                     Haud mihi deero,
Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem :
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.


T r e b a t i u s.

Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem ;
Quum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.

H o r a t i u s.

Quid faciam ? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti, numerusque lucernis.
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris neque, si male cesserat, unquam
Decurrens alio neque, si bene. Quo fit ut omnis


Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps ;
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens, seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stylus haud petet ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus ; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus ? O pater et rex
Jupiter, ut pereat positum robigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! At ille,
Qui me commorit (Melius non tangere ! clamo),
Flebit, et insignis tota cantabitur Urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam :
Canidia Albuti, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quis, se judice, certet.


Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit : unde nisi intus
Monstratum ? Scævæ vivacem crede nepoti
Matrem ; nil faciet sceleris pia dextera ; mirum !
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos ;
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus
Exspectat, seu Mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romæ, seu fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitæ, scribam, color.

T r e b a t i u s.

                                                             O puer, ut sis
Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat.


H o r a t i u s.

                             Quid ? Quum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis ; num Lælius et qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi ? Aut læso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui
Primores populi arripuit, populumque tributim,
Scilicet uni æquus virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiadæ et mitis sapientia Læli ;
Nugari cum illo, et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et fragili quærens illidere dentem,


Offendet solido. Nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis.

T r e b a t i u s.

                Equidem nihil hinc diffingere possum.
Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum.
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque.

H o r a t i u s.

                      Esto, si quis mala ; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Cæsare ? si quis
Opprobriis dignum laceraverit, integer ipse ?

T r e b a t i u s.

Solventur risu tabulæ ; tu missus abibis.


SATIRA II.


Quæ virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,
(Nec meus hic sermo est, sed quæ præcepit Ofellus,
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva),
Discite, non inter lances mensasque nitentes,
Cum stupet insanis acies fulgoribus, et quum
Acclinis falsis animus meliora recusat ;
Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc ?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
Militia assuetum græcari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem æra disco :


Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis,
Sperne cibum vilem ; nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare ; cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas, aut
Qui partum ? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quære
Sudando : pinguem vitiis albumque, nec ostrea,
Nec scarus, aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum ; quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda ;
Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem ?
Carne tamen, quamvis distat nihil, hac magis illa,


Imparibus formis deceptum te patet. Esto !
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto
Captus hiet ? pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci ? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video. Quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos ? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
— « Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem ! » ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos,
Præsentes, Austri, coquite horum obsonia ! Quamvis
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
ægrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum ; nam vilibus ovis,


Nigrisque est oleis hodie locus : haud ite pridem
Galloni præconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid ? tunc rhombos minus æquora alebant ?
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit prætorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victus distabit, Ofello
Judice. Nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravus detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhæret,
Quinquennes oleas est, et silvestria corna ;
Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit
Ille repotia, natales aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri


Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur et horum
Utrum imitabitur ? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit, qua non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Sævus erit ; neque, sicut simplex Nævius, unctam
Convivis præbebit aquam : vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secum
Afferat. In primis valeas bene ; nam variæ res
Ut noceant homini, credas, memor illius escæ,
Quæ simplex olim tibi sederit. At simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pitvita. Vides ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia ? Quin corpus onustum


Hesternis vitiis animum quoque prægravat una,
Atque affigit humo divinæ particulam auræ.
Alter, ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus præscripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus. Ubique
Accedent anni, et tractari mollius ætas
Imbecilla volet, tibi quidnam accedet ad istam
Quam puer et validus præsumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat ; sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset !


Das aliquid famæ, quæ carmine gratior aurem
Occupet humanam ? grandes rhombi patinæque
Grande ferunt una cum damno dedecus. Adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. — « Jure, inquis, Trausius istis
Jurgatur verbis : ego vectigalia magna,
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. » Ergo,
Quod superat, non est melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam te divite ? quare
Templa ruunt antiqua Deum ? Cur, improbe, caræ
Non aliquid patriæ tanto emetiris acervo ?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res ?
O magnus posthac inimicis risus ! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius ? hic qui
Pluribus assuerit mentem, corpusque superbum,


 
An qui, contentus parvo, metuensque futuri,
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello ?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello,
Cum pecore et gnatis, fortem mercede colonum,
— « Non ego, » narrantem, « temere edi luce profesta
Quidquam, præter olus, fumosæ cum pede pernæ.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo, atque hædo ; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat cupa potare magistra :
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,


Explicuit vino contractæ seria frontis.
Sæviat, atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet ? quanto aut ego parcius, aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit ?
Nam propriæ telluris herum Natura, neque illum,
Nec me, nec quemquam statuit. Nos expulit ille ;
Illum aut nequities, aut vafri inscitia Juris,
Postremo expellet certe vivacior hæres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius ; sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus. »


SATIRA III.


D a m a s i p p u s.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quæque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet ? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti sobrius ; ergo
Dic aliquid dignum promissis : incipe. Nil est.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries Dis atque poetis.
Atqui vultus erat multa et præclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,
Eupolin Archilochum, comites educere tantos ?


Invidiam placare paras, virtute relicta ?
Contemnere, miser. Vitanda est improba Siren
Desidia ; aut, quidquid vita meliore parasti,
Ponendum æquo animo.

H o r a t i u s.

                                         Di te, Damasippe, Deæque
Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde
Tam bene me nosti ?

D a m a s i p p u s.

                                      Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis. Olim nam quærere amabam
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus ære,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset :
Callidus huic signo ponebam milia centum.


Hortos, egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram. Unde frequentia Mercuriale
Inposuere mihi cognomen compita.

H o r a t i u s.

                                                              Novi
Et miror morbi purgatum te illius.

D a m a s i p p u s.

                                                             Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Trajecto lateris miseri capitisque dolore :
Ut lethargicus hic cum fit pugil, et medicum urget.

H o r a t i u s.

Dum ne quid simile huic, esto ut libet.

D a m a s i p p u s.

                                                                   O bone, ne te


Frustrere : insanis et tu, stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat ; unde ego mira
Descripsi docilis præcepta hæc, tempore quo me
Solatus jussit sapientem pascere barbam,
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti :
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit, et : — « Cave faxis
Te quidquam indignum ; pudor, inquit, te malus urget,
Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram, quid sit furere. Hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia, et quæcumque inscitia veri
Cæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat. Hæc populos, hæc magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare
Desipiant omnes, æque ac tu, qui tibi nomen


Insano posuere. Velut silvis, ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit : unus utrique
Error, sed variis illudit partibus. Hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiæ, nihilum metuenda timentis, ut ignes,
Ut rupes, fluviosque in Campo obstare queratur.
Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes
Per medios fluviosque ruentis. Clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor :
— « Hic fossa est ingens ! hic rupes maxima ! serva ! »
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
Mater, te appello, clamantibus. Huic ego vulgus
Errori similem cunctum insanire docebo.


Insanit veteres statuas Damasippus emendo :
Integer est mentis Damasippi creditor ? Esto !
— « Accipe quod nunquam reddas mihi » si tibi dicam,
Tune insanus eris, si acceperis ? an magis excors,
Rejecta præda, quam præsens Mercurius fert ?
Scribe « decem a Nerio. » Non est satis : adde Cicutæ
Nodosi tabulas centum, mille adde catenas ;
Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in jus malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum, et cum volet, arbor.
Si male rem gerere, insani est ; contra bene, sani,
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis.
Audire, atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore ;
Quisquis luxuria, tristive superstitione,


Aut alio mentis morbo calet : huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris :
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Hæredes Staberi summam incidere sepulcro ;
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria, atque epulum, arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa : « Sive ego prave
Seu recte, hoc volui, ne sis patruus mihi. » Credo,
Hoc Staberi prudentem animum vidisse.

D a m a s i p p u s.

                                                                        Quid ergo
Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit ?

S t e r t i n i u s.

                             Quoad vixit, credidit ingens


Pauperiem vitium, et cavit nihil acrius ; ut si
Forte minus locuples uno quadrante perisset,
Ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res,
Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent ; quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, justus.

D a m a s i p p u s.

                                            Sapiensne ?

S t e r t i n i u s.

                                                                Etiam, et rex,
Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum,
Speravit magnæ laudi fore.

D a m a s i p p u s.

                                                 Quid simile isti


Græcus Aristippus, qui servos projicere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes ? Uter est insanior horum ?

S t e r t i n i u s.

Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharæ nec Musæ deditus ulli ;
Si scalpra et formas non sutor ; nautica vela
Aversus mercaturis : delirus et amens
Undique dicatur merito. Quid discrepat istis,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
Compositis, metuensque velut contingere sacrum ?
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc


Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris ;
Si positis intus Chii veterisque Falerni
Mille cadis, nihil est, tercentum milibus, acre
Potet acetum ; age, si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat hæres,
Dis inimice senex, custodis ? ne tibi desit ?
Quantulum enim summæ curtabit quisque dierum,
Unguere si caules oleo meliore, caputque
Cœperis impexa fœdum porrigine ? Quare,
Si quidvis satis est, pejuras, surripis, aufers
Undique ? tun' sanus ? Populum si cædere saxi


Incipias, servosve tuos, quos ære pararis,
Insanum te omnes pueri clamentque puellæ ;
Cum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es ? Quid enim ? neque tu hoc facis Argis
Nec ferro, ut demens genetricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente,
Ac non ante malis dementem actum Furiis, quam
In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin, ex quo est habitus male tutæ mentis Orestes,
Nil sane fecit quod tu reprehendere possis ;
Non Pyladen ferro violare aususve sororem
Electram : tantum maledicit utrique, vocando
Hanc Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus


Campana solitus trulla, vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus ; ut hæres
Jam circum loculos et clavis lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus, multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto : mensam poni jubet, atque
Effundi saccos nummorum, accedere plures
Ad numerandum. Hominem sic erigit. Addit et illud :

M e d i c u s.

Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet hæres.

O p i m i u s.

Men' vivo ?

M e d i c u s.

                   Ut vivas igitur, vigila : hoc age.


O p i m i u s.

                                                                          Quid vis ?

M e d i c u s.

Deficient inopem venæ te, ni cibus atque
Ingens accedat stomacho fultura ruenti.
Tu cessas ? agedum : sume hoc ptisanarium oryzæ.

O p i m i u s.

Quanti emptæ ?

M e d i c u s.

                            Parvo.

O p i m i u s.

                                        Quanti ergo ?


M e d i c u s.

                                                       Octussibus.

O p i m i u s.

                                                                            Eheu !
Quid refert, morbo, an furtis, pereamque rapinis ?

D a m a s i p p u s.

Quisnam igitur sanus ?

S t e r t i n i u s.

                                        Qui non stultus.

D a m a s i p p u s.

                                                                     Quid avarus ?

S t e r t i n i u s.

Stultus et insanus.


D a m a s i p p u s.

                                   Quid ? si quis non sit avarus
Continuo sanus ?

S t e r t i n i u s.

                               Minime.

D a m a s i p p u s.

                                             Cur, Stoice ?

S t e r t i n i u s.

                                                                          Dicam.
Non est cardiacus (Craterum dixisse putato)
Hic æger. Recte est igitur surgetque ? Negabit,
Quod latus aut renes morbo tentantur acuto.
Non est perjurus, neque sordidus : immolet æquis
Hic porcum Laribus. Verum ambitiosus, et audax :
Naviget Anticyram. Quid enim differt, barathrone


Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis ?
Servius Oppidius Canusi duo prædia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus
Fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum : « Postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi ;
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem ;
Extimui, ne vos ageret vesania discors :
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per Divos oratus uterque Penates,
Tu cave ne minuas ; tu, ne majus facias id
Quod satis esse putat pater, et natura cœrcet.
Præterea ne vos titillet gloria, jure
jurando obstringam ambo : uter Ædilis fueritve
Vestrum Prætor, is intestabilis et sacer esto.


In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere, et aeneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ?
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem ? »
Ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur ?

A g a m e m n o.

Rex sum.

S t e r t i n i u s.

                Nil ultra quæro plebeius.

A g a m e m n o.

                                                           Et æquam
Rem imperito ; ac si cui videor non justus, inulto
Dicere quod sentit permitto.


S t e r t i n i u s.

                                                       Maxime regum,
Di tibi dent capta classem deducere Troia.
Ergo consulere, et mox respondere licebit ?

A g a m e m n o.

Consule.

S t e r t i n i u s.

                Cur Aiax, heros ab Achille secundus,
Putescit, totiens servatis clarus Achivis ?
Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?

A g a m e m n o.

Mille ovium insanus morti dedit, inclytum Ulixem
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.


S t e r t i n i u s.

Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
Ante aras, spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas ?

A g a m e m n o.

                                     Quorsum ?

S t e r t i n i u s.

                                                         Insanus quid enim Aiax
Fecit, cum stravit ferro pecus ? abstinuit vim
Uxore et gnato, mala multa precatus Atridis :
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixem.

A g a m e m n o.

Verum ego, ut hærentes adverso littore naves


Eriperem, prudens placavi sanguine Divos.

S t e r t i n i u s.

Nempe tuo, furiose ?

A g a m e m n o.

                                    Meo ; sed non furiosus.

S t e r t i n i u s.

Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur ; atque,
Stultitiane erret, nihilum distabit, an ira.
Ajax immeritos cum occidit, desipit, agnos :
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
Stas animo ? et purum est vitio, tibi cum tumidum est cor ?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam ;
Huic vestem, ut gnatæ, paret ancillas, paret aurum ;


Rufam aut Pusillam appellet, fortique marito
Destinet uxorem : interdicto huic omne adimat jus
Prætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid ? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi ? Ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania. Qui sceleratus,
Et furiosus erit. Quem cepit vitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc, age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius, ac Tusci turba inpia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
Mane domum veniant. Quid tum ? Venere frequentes,


Verba facit leno : « Quidquid mihi, quidquid et horum
Cuique domi est, id crede tuum ; et vel nunc pete, vel cras. »
Accipe quid contra hæc juvenis responderit æquus.
« In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
Cœnem ego ; tu pisces hiberno ex æquore verris ;
Segnis ego, indignus qui tantum possideam. Aufer,
Sume tibi decies ; tibi tantumdem ; tibi triplex,
Unde uxor media currit de nocte vocata. »
Filius Æsopi detractam ex aure Metellæ,
Scilicet ut decies solidum obsorberet, aceto
Diluit insignem bacam : qui sanior, ac si
Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam ?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum,
Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum
Luscinias soliti impenso prandere coemptas :
Quorsum abeant ? sani ut creta, an carbone notandi ?


Ædificare casas, plostello adjungere mures,
Ludere par impar, equitare in arundine longa
Si quem delectet barbatum, amentia verset.
Si puerilius his ratio esse evincet amare,
Nec quidquam differre, utrumne in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores : quæro, faciasne quod olim
Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi,
Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est inpransi correptus voce magistri ?
Porrigis irato puero cum poma, recusat ;
« Sume, catelle ; » negat ; si non des, optat. Amator
Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat, an non,
Quo rediturus erat non arcessitus ; et hæret


Invisis foribus : — « Nec nunc, cum me vocet ultro,
Accedam ? an potius mediter finire dolores ?
Exclusit ; revocat : redeam ? Non, si obsecret. » Ecce
Servus, non paulo sapientior : — « O here, quæ res
Nec modum habet, neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore hæc sunt mala ; bellum,
Pax rursum. Hæc si quis tempestatis prope ritu
Mobilia et cæca fluitantia sorte, laboret
Reddere certa sibi ; nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione modoque. »
Quid ? cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?
Quid ? cum balba feris annoso verba palato,
Ædificante casas qui sanior ? Adde cruorem


Stultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam.
Hellade percussa, Marius cum præcipitat se,
Cerritus fuit ? an commotæ crimine mentis
Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem
Ex more inponens cognata vocabula rebus ?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat, et, — « Unum,
Quid tam magnum ? » addens, « unum me surpite morti,
Dis etenim facile est, » orabat ; sanus utrisque
Auribus atque oculis ; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum venderet. Hoc quoque vulgus
Chrysippus ponit fœcunda in gente Meneni.
— « Juppiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus


In Tiberi stabit. » Casus medicusve levarit
Ægrum ex præcipiti ; mater delira necabit
In gelida fixum ripa febrimque reducet,
Quone malo mentem concussa ? timore Deorum.

D a m a s i p p u s.

Hæc mihi Stertinius, sapientum octavus, amico
Arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet, atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.

H o r a t i u s.

Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris :
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
Insanire putas ? ego nam videor mihi sanus.


D a m a s i p p u s.

Quid ? caput abscissum manibus cum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur ?

H o r a t i u s.

Stultum me fateor, liceat concedere veris,
Atque etiam insanum ; tantum hoc edissere, quo me
Ægrotare putes animi vitio.

D a m a s i p p u s.

                                              Accipe : primum
Ædificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis, et idem
Corpore majorem rides Turbonis in armis
Spiritum et incessum : qui ridiculus minus illo ?
An, quodcumque facit Mæcenas, te quoque verum est,
Tantum dissimilem, et tanto certare minorem ?


Absentis ranæ pullis vituli pede pressis,
Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Belua cognatos eliserit . Illa rogare,
— « Quantane ? num tantum, » sufflans se, « magna fuisset ? »
— « Major dimidio. » — « Num tantum ? » cum magis atque
Se magis inflaret. — « Non, si te ruperis, inquit,
Par eris. » Hæc a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc ; hoc est, oleum adde camino :
Quæ si quis sanus fecit, sanus facis et tu.
Non dico horrendam rabiem.

H o r a t i u s.

                                                 Jam desine.

D a m a s i p p u s.

                                                                    Cultum
Majorem censu.


H o r a t i u s.

                                            Teneas, Damasippe, tuis te.

D a m a s i p p u s.

Mille puellarum, puerorum mille furores.

H o r a t i u s.

O major tandem parcas, insane, minori.


SATIRA IV.


H o r a t i u s.

Unde et quo Catius ?


C a t i u s.

                                             Non est mihi tempus, aventi
Ponere signa novis præceptis, qualia vincant
Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.

H o r a t i u s.

Peccatum fateor, cum te sic tempore lævo
Interpellarim ; sed des veniam bonus, oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturæ hoc, sive artis, mirus utroque.

C a t i u s.

Quin id erat curæ, quo pacto cuncta tenerem :
Utpote res tenues, tenui sermone peractas.


H o r a t i u s.

Ede hominis nomen ; simul an Romanus an hospes.

C a t i u s.

Ipsa memor præcepta canam ; celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut succi melioris, et ut magis alba rotundis,
Ponere ; namque marem cohibent callosa vitellum.
Cole suburbano, qui siccis crevit in agris,
Dulcior ; irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mixto mersare Falerno :
Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est ; aliis male creditur. Ille salubres


Æstates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quæ legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose, quoniam vacuis committere venis
Nil nisi lene decet. Leni præcordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus, et viles pellent obstantia conchæ,
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunæ.
Sed non omne mare est generosæ fertile testæ :
Murice Baiano melior Lucrina peloris ;
Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini ;
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi cœnarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.


Nec satis est cara piscis averrere mensa,
Ignarum, quibus est jus aptius, et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber, et iligna nutritus glande, rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem ;
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea summittit capreas non semper edules.
Fecundæ leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quæ natura et foret ætas,
Ante meum nulli patuit quæsita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam ;
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat pisces securus olivo.
Massica si cælo supponas vina sereno,


Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus ; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet fæce Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem coclea ; nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho. Perna magis ac magis hillis
Flagitat immorsus refici ; quin omnia malit,
Quæcumque immundis fervent allata popinis.
Est operæ pretium duplicis pernoscere juris
Naturam. Simplex e dulci constat olivo,
Quod pingui miscere mero muriaque decebit,
Non alia, quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,


Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
Pressa Venafranæ quod bacca remisit olivæ.
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco :
Nam facie præstant, venucula convenit ollis ;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego fæcem primus et halec,
Primus et invenior piper album, cum sale nigro
Incretum, puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium, dare millia terna macello
Angustoque vagos pisces urgere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit ;
Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus
Consistit sumptus ? neglectis flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,


Et Tyrias dare circum inlota toralia vestes,
Oblitum, quanto curam sumptumque minorem
Hæc habeant, tanto reprehendi justius illis,
Quæ nisi divitibus nequeant contingere mensis ?

H o r a t i u s.

Docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantumdem juveris. Adde
Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit. At mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos
Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.




SATIRA V.


U l y s s e s.

Hoc quoque, Tiresia, præter narrata petenti
Responde : quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis ? Quid rides ?

T i r e s i a s.

                                                           Jamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque Penates
Adspicere ?

U l y s s e s.

                   O nulli quidquam mentite, vides ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate ; neque illic
Aut apotheca procis intacta est, aut pecus. Atqui
Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.


T i r e s i a s.

Quando pauperiem missis ambagibus, horres,
Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus
Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
Res ubi magna nitet, domino sene ; dulcia poma
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.

U l y s s e s.

Utne tegam spurco Damæ latus ? haud ita Trojæ
Me gessi, certans semper melioribus.


T i r e s i a s.

                                                                 Ergo
Pauper eris.

U l y s s e s.

                     Fortem hoc animum tolerare jubebo ;
Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde
Divitias ærisque ruam, dic, augur, acervos.

T i r e s i a s.

Dixi equidem et dico : captes astutus ubique
Testamenta senum neu, si vafer unus et alter
Insidiatorem præroso fugerit hamo,
Aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
Magna minorve Foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro


Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
Defensor ; fama civem causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit, fœcundave conjux.
— « Quinte puta aut Publi (gaudent prænomine molles
Auriculæ), tibi me virtus tua fecit amicum.
Jus anceps novi ; causas defendere possum.
Eripiet quivis oculos citius mihi quam te
Contemptum cassa nuce pauperet. Hæc mea cura est,
Nequid tu perdas, neu sis jocus. » Ire domum, atque
Pelliculam curare jube. Fi cognitor ipse :
Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet
Infantis statuas ; seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
— « Nonne vides, » aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet, « ut patiens ! ut amicis aptus ! ut acer ! »
Plures annabunt thunni et cetaria crescent.


Sicui præterea validus male filius in re
Præclara sublatus aletur ; ne manifestum
Cælibis obsequium nudet te, leniter in spem
Arrepe officiosus, ut et scribare secundus
Hæres, et, si quis casus puerum egerit Orco,
In vacuum venias : perraro hæc alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, et tabulas a te removere memento ;
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu ; solus multisne cohæres,
Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
Scriba ex Quinqueviro corvum deludet hiantem
Captatorque dabit risus Nasica Corano.

U l y s s e s.

Num furis ? an prudens ludis me obscura canendo ?


T i r e s i a s.

O Lærtiade, quidquid dicam, aut erit aut non ;
Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.

U l y s s e s.

Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.

T i r e s i a s.

Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Ænea, tellure marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet : tabulas socero dabit, atque
Ut legat, orabit ; multum Nasica negatas
Accipiet tandem, et tacitus leget, invenietque
Nil sibi legatum, præter plorare, suisque.


Illud ad hæc jubeo : mulier si forte dolosa,
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius : laudes, lauderis ut absens.
Adjuvat hoc quoque ; sed vincit longe, prius ipsum
Expugnare caput. Scribet mala carmina vecors ?
Laudato. Scortator erit ? cave te roget ; ultro
Penelopam facilis potiori trade.

U l y s s e s.

                                                      Putasne
Perduci poterit tam frugi, tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu ?

T i r e s i a s.

Venit enim magnum donandi parca juventus,
Nec tantum veneris, quantum studiosa culinæ.
Sic tibi Penelope frugi est ; quæ si semel uno


De sene gustarit, tecum partita lucellum,
Ut canis, a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene, quod dicam, factum est. Anus inproba Thebi
Ex testamento sic est elata : cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit hæres,
Scilicet elabi si posset mortua ; credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito ;
Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus : ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura,
Cautus uti velet carum caput ; extrahe turba
Oppositis humeris ; aurem substringe loquaci.
Inportunus amat laudari ? donec, « Ohe ! jam
Ad cælum manibus sublatis dixerit, urge, et


Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levarit,
Et certum vigilans, quartæ sit partis Ulixes,
Audieris <style="font-style:normal;">hæres : — « Ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est ? Unde mihi tam fortem tamque fidelem ? »
Sparge subinde : et, si paulum potes, illacrimare : est
Gaudia prodentem vultum celare. Sepulchrum
Permissum arbitrio, sine sordibus exstrue : funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis
Forte cohœredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me
Imperiosa trahit Proserpina : vive valeque.



SATIRA VI.


Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus,


Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons,
Et paulum silvæ super his foret. Auctius atque
Di melius fecere : bene est. Nihil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.
Si neque majorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum : « O si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum !
O si urnam argenti fors quæ mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento, qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule ! si, quod adest, gratum juvat : hac prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cetera, præter
Ingenium ; utque soles, custos mihi maximus adsis !
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,


Quid prius illustrem saturis musaque pedestri ?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster
Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.
Matutine pater, seu Jane libentius audis,
Unde homines operum primos vitæque labores
Instituunt, sic Dis placitum, tu carminis esto
Principium. Romæ sponsorem me rapis : « Eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge. »
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto,
Luctandum in turba ; et facienda injuria tardis.
« Quid tibi vis, insane, et quas res agis ? improbus urget
Iratis precibus ; « tu pulses omne quod obstat,
Ad Mæcenatem memori si mente recurras. »
Hoc juvat, et melli est, non mentiar. At simul atras


Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus : — « Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribæ magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Imprimat his cura Mæcenas signa tabellis. »
Dixeris : « Experiar. » : — « Si vis, potes, » addit et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus
Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum
In numero : duntaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet iter faciens, et cui concredere nugas
Hoc genus : « Hora quota est ? Thrax est Gallina Syro par ?
Matutina parum cautos jam frigora mordent, »
Et quæ rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam


Invidiæ noster. Ludos spectaverat una,
Luserat in campo, « Fortunæ filius ! » omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor ;
Quicumque obvius est, me consulit : « O bone, nam te
Scire, Deos quoniam propius contingis oportet :
Numquid de Dacis audisti ? » — « Nil equidem. » — « Ut tu
Semper eris derisor ! » — « At omnes Di exagitent me,
Si quidquam. » — « Quid ? militibus promissa Triquetra
Prædia Cæsar, an est Itala tellure daturus ? »
Jurantem me scire nihil mirantur, ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur hæc inter misero lux, non sine votis :
O rus, quando ego te adspiciam ? quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?


O quando faba Pythagoræ cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?
O noctes cœnæque Deum, quibus ipse, meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus ! Prout cuique libido est,
Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula seu modicis uvescit lætius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec, male necne Lepos saltet ; sed, quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus : utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati ;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ;
Et quæ sit natura boni, summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles


Ex re fabellas. Nam si quis laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum ;
Asper, et attentus quæsitis, ut tamen arctum
Solveret hospitiis animum. Quid multa ? neque ille
Sepositi ciceris, nec longæ invidit avenæ ;
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cœna
Vincere tangentis male singula dente superbo :
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc : « Quid te juvat, inquit, amice,
Prærupti nemoris patientem vivere dorso ?
Vis tu homines urbemque feris præponere silvis ?


Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo leti fuga : quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus jucundis vive beatus ;
Vive memor quam sis ævi brevis. » Hæc ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exsilit ; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Mœnia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium cæli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula cœna,
Quæ procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo, ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,
Continuatque dapes ; nec non verniliter ipsis


Fungitur officiis, prælambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit lætum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus, : « Haud mihi vita
Est opus hac, » ait, et « Valeas : me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo. »



SATIRA VII.


D a v u s.

Jamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus
Pauca reformido.


H o r a t i u s.

                    Davusne ?

D a v u s.

                                       Ita, Davus, amicum
Mancipium domino et frugi, quod sit satis : hoc est,
Ut vitale putes.

H o r a t i u s.

                          Age libertate Decembri,
Quando ita majores voluerunt, utere : narra.

D a v u s.

Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget
Propositum ; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. Sæpe notatus
Cum tribus anellis, modo læva Priscus inani,


Vixit inæqualis, clavum ut mutaret in horas,
Ædibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste ;
Jam mœchus Romæ, jam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit. Quanto constantior idem
In vitiis, tanto levius miser, ac prior illo
Qui jam contento, jam laxo fune laborat.

H o r a t i u s.

Non dices hodie, quorsum hæc tam putida tendant,
Furcifer ?


D a v u s.

                       Ad te, inquam.

H o r a t i u s.

                                              Quo pacto, pessime ?

D a v u s.

                                                                                 Laudas
Fortunam et mores antiquæ plebis ; et idem,
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses ;
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres
Nequiquam cæno cupiens evellere plantam.
Romæ rus optas ; absentem rusticus Urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad cenam, laudas securum olus ; ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,


Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se
Mæcenas serum sub lumina prima venire
Convivam : — « Nemon' oleum fert ocyus ? ecquis
Audit ? » cum magno blateras clamore, fugisque.
Milvius et scurræ, tibi non referenda precati,
Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille
Duci ventre levem : nasum nidore supinor ;
Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.
Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
Insectere, velut melior, verbisque decoris
Obvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis ? Aufer
Me vultu terrere ; manum stomachumque teneto,
Dum, quæ Crispini docuit me janitor, edo.
Te conjux aliena capit, meretricula Davum.


Peccat uter nostrum cruce dignius ? Acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quæcumque excepit turgentis verbera caudæ,
Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum, neque sollicitum ne
Ditior, aut formæ melioris meiat eodem.
Tu, cum projectis insignibus, anulo equestri,
Romanoque habitu, prodis ex judice Dama,
Turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
Non es quod simulas ? metuens induceris, atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.
Quid refert, uri, virgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
Quo te demisit peccati conscia herilis,
Contractum genibus tangas caput ? Estne marito
Matronæ peccantis in ambos justa potestas ?


In corruptorem vel justior. Illa tamen se
Non habitu mutatve loco, peccatve superne,
Cum te formidet mulier, neque credat amanti ;
Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti
Committes rem omnem, et vitam, et cum corpore famam
Evasti ? credo, metues doctusque cavebis.
Quæres, quando iterum paveas iterumque perire
Possis, o toties servus ! Quæ bellua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se prava catenis ?
— « Non sum mœchus, » ais. Neque ego hercule, fur, ubi vasa
Prætereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Jam vaga prosiliet frænis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor ? quem ter vindicta quaterque
Imposita haud umquam misera formidine privet ?


Adde supra dictis quod non levius valeat ; nam
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego ? nempe
Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber ? sapiens, sibi qui imperiosus ;
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent ;
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi ne quid valeat per læve morari ;
In quem manca ruit semper Fortuna. Potesne
Ex his ut proprium quid noscere ? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat, foribusque repulsum
Perfundit gelida ; rursus vocat. Eripe turpi
Colla jugo liber. — « Liber sum, » dic age. Non quis ;
Urget enim dominus mentem non lenis, et acres


Subjectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubæque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Prœlia, rubrica picta aut carbone, velut si
Revera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri. Nequam et cessator Davus ; at ipse
Subtilis veterum judex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante : tibi ingens
Virtus atque animus cænis responsat opimis ?
Obsequium ventris mihi perniciosius est : cur ?
Tergo plector enim. Qui tu inpunitior, illa,
Quæ parvo sumi nequeunt, cum obsonia captas ?
Nempe inamarescunt epulæ sine fine petitæ,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam


Furtiva mutat strigili ? qui prædia vendit,
Nil servile gulæ parens, habet ? Adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro ;
Jam vino quærens, jam somno fallere curam :
Frustra ; nam comes atra premit sequiturque fugacem.

H o r a t i u s.

Unde mihi lapidem ?

D a v u s.

                                    Quorsum est opus ?

H o r a t i u s.

                                                                     Unde sagittas ?


D a v u s.

Aut insanit homo, aut versus facit.

H o r a t i u s.

                                                           Ocyus hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.



SATIRA VIII.


H o r a t i u s.

Ut Nasidieni juvit te cena beati ?
Nam mihi quærenti convivam dictus here illic
De medio potare die.


F u n d a n i u s.

                               Sic, ut mihi nunquam
In vita fuerit melius.

H o r a t i u s.

                                  Da, si grave non est,
Quæ prima iratum ventrem placaverit esca.

F u n d a n i u s.

In primis Lucanus aper : leni fuit Austro
Captus, ut aiebat cœnæ pater : Acria circum
Rapula, lactucæ, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum ; siser, halec, fæcula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque jaceret inutile, quodque


Posset cenantis offendere ; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit fuscus Hydaspes,
Cæcuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic erus : « Albanum, Mæcenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemus utrumque. »

H o r a t i u s.

Divitias miseras ! Sed quis cœnantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

F u n d a n i u s.

Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,
Si memini, Varius ; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Mæcenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas semel absorbere placentas ;


Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
Indice monstraret digito. Nam cetera turba,
Nos, inquam, cœnamus aves, conchylia, piscis,
Longe dissimilem noto celantia sucum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere, minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni :
« Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti. »
Et calices poscunt majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod maledicunt liberius, vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque, secutis omnibus : imi


Convivæ lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur squillas inter muræna natantes
In patina porrecta. Sub hoc herus : « Hæc gravida, inquit,
Capta est, deterior post partum carne futura.
His mixtum jus est oleo, quod prima Venafri
Pressit cella, garo de sucis piscis Iberi,
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud), pipere albo, non sine aceto
Quod Methymnæam, vitio mutaverit uvam.
Erucas viridis, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere ; inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat. »
Interea suspensa gravis aulæa ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.


Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret ? » Heu, Fortuna ! quis est crudelior in nos
Te Deus ? ut semper gaudes illudere rebus
Humanis ! » Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso,
— « Hæc est condicio vivendi » aiebat ; eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Præcincti recte pueri comptique ministrent.
Adde hos præterea casus, aulæa ruant si,
Ut modo ; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res


Adversæ nudare solent, celare secundæ. »
Nasidienus ad hæc : « Tibi Di, quæcumque preceris,
Commoda dent ! ita vir bonus es, convivaque comis. »
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.

H o r a t i u s.

Nullos his mallem ludos spectasse ; sed illa
Redde, age, quæ deinceps risisti.

F u n d a n i u s.

                                                         Vibidius dum
Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dentur pocula ; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte


Emendaturus fortunam. Deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi,
Et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes ;
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus ; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.