Saturae (Iuvenalis, Bucheler)/Liber I/Satura IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus
ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum
a uitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter.
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget 5
porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra,
iugera quot uicina foro, quas emerit aedes
[nemo malus felix, minime corruptor et idem]
incestus, cum quo nuper uittata iacebat
sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos? 10
sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter
si fecisset idem caderet sub iudice morum;
nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat
Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit, 15
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae, 20
quae uehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris 25
piscator quam piscis emi; prouincia tanti
uendit agros, sed maiores Apulia uendit.
qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia, partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae, 30
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui uoce solebat
uendere municipes fracta de merce siluros?
incipe, Calliope. licet et considere: non est
cantandum, res uera agitur. narrate, puellae 35
Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.
     cum iam semianimum laceraret Flauius orbem
ultimus et caluo seruiret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, 40
impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
destinat hoc monstrum cumbae linique magister 45
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
non dubitaturi fugitiuum dicere piscem 50
depastumque diu uiuaria Caesaris, inde
elapsum ueterem ad dominum debere reuerti.
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, 55
ne pereat. iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
stridebat deformis hiems praedamque recentem
seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster.
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat 60
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper.
ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae;
exclusi spectant admissa obsonia patres.
itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit 65
'priuatis maiora focis. genialis agatur
iste dies. propera stomachum laxare sagina
et tua seruatum consume in saecula rhombum.
ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae. nihil est quod credere de se 70
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura. uocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus clamante Liburno 75
'currite, iam sedit' rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi.
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus omnia, quamquam
temporibus diris, tractanda putabat inermi 80
iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saeuitiam damnare et honestum adferre liceret 85
consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,
cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso
uere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam derexit bracchia contra
torrentem, nec ciuis erat qui libera posset 90
uerba animi proferre et uitam inpendere uero.
sic multas hiemes atque octogensima uidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aeui
cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret 95
et domini gladiis tam festinata; sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus,
unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
figebat Numidas Albana nudus harena 100
uenator. quis enim iam non intellegat artes
patricias? quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
nec melior uultu quamuis ignobilis ibat
Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, 105
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque uenter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo
quantum uix redolent duo funera, saeuior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro, 110
et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis
Fuscus marmorea meditatus proelia uilla,
et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,
qui numquam uisae flagrabat amore puellae,
grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, 115
caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles,
dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque deuexae iactaret basia raedae.
nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat 120
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.
non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens
omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. 125
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis
erectas in terga sudes?' hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo 130
dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur
quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' 135
uicit digna uiro sententia. nouerat ille
luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. nulli maior fuit usus edendi
tempestate mea: Circeis nata forent an 140
Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
ostrea callebat primo deprendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
surgitur et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem 145
traxerat attonitos et festinare coactos,
tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris
dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis
anxia praecipiti uenisset epistula pinna.
atque utinam his potius nugis tota illa dedisset 150
tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi
inlustresque animas inpune et uindice nullo.
sed periit postquam cerdonibus esse timendus
coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.