Saturae (Iuvenalis, Bucheler)/Liber III/Satura VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
sanguine censeri, pictos ostendere uultus
maiorum et stantis in curribus Aemilianos
et Curios iam dimidios umeroque minorem
Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem, 5
[quis fructus generis tabula iactare capaci
Coruinum, posthac multa contingere uirga
fumosos equitum cum dictatore magistros,]
si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo
tot bellatorum, si luditur alea pernox 10
ante Numantinos, si dormire incipis ortu
luciferi, quo signa duces et castra mouebant?
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
uanus et Euganea quantumuis mollior agna, 15
si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
squalentis traducit auos emptorque ueneni
frangenda miseram funestat imagine gentem?
tota licet ueteres exornent undique cerae
atria, nobilitas sola est atque unica uirtus. 20
Paulus uel Cossus uel Drusus moribus esto,
hos ante effigies maiorum pone tuorum,
praecedant ipsas illi te consule uirgas.
prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
iustitiaeque tenax factis dictisque mereris? 25
agnosco procerem; salue Gaetulice, seu tu
Silanus: quocumque alto de sanguine rarus
ciuis et egregius patriae contingis ouanti,
exclamare libet populus quod clamat Osiri
inuento. quis enim generosum dixerit hunc qui 30
indignus genere et praeclaro nomine tantum
insignis? nanum cuiusdam Atlanta uocamus,
Aethiopem Cycnum, prauam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque uetusta
leuibus et siccae lambentibus ora lucernae 35
nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est
quod fremat in terris uiolentius. ergo cauebis
et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus.
     his ego quem monui? tecum mihi sermo, Rubelli
Blande. tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40
feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
non quae uentoso conducta sub aggere texit.
'uos humiles' inquis 'uolgi pars ultima nostri,
quorum nemo queat patriam monstrare parentis, 45
ast ego Cecropides.' uiuas et originis huius
gaudia longa feras. tamen ima plebe Quiritem
facundum inuenies, solet hic defendere causas
nobilis indocti; ueniet de plebe togata
qui iuris nodos et legum aenigmata soluat; 50
hinc petit Euphraten iuuenis domitique Bataui
custodes aquilas armis industrius; at tu
nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.
nullo quippe alio uincis discrimine quam quod
illi marmoreum caput est, tua uiuit imago. 55
dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
quis generosa putet nisi fortia. nempe uolucrem
sic laudamus equum, facili cui plurima palma
feruet et exultat rauco uictoria circo;
nobilis hic, quocumque uenit de gramine, cuius 60
clara fuga ante alios et primus in aequore puluis.
sed uenale pecus Coryphaei posteritas et
Hirpini, si rara iugo uictoria sedit.
nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur 65
exiguis, trito ducunt epiraedia collo
segnipedes dignique molam uersare nepotes.
ergo ut miremur te, non tua, priuum aliquid da
quod possim titulis incidere praeter honores
quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes. 70
     haec satis ad iuuenem quem nobis fama superbum
tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
rarus enim ferme sensus communis in illa
fortuna. sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae 75
laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
ne conlapsa ruant subductis tecta columnis.
stratus humi palmes uiduas desiderat ulmos.
esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
integer; ambiguae si quando citabere testis 80
incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis
falsus et admoto dictet periuria tauro,
summum crede nefas animam praeferre pudori
et propter uitam uiuendi perdere causas.
dignus morte perit, cenet licet ostrea centum 85
Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
expectata diu tandem prouincia cum te
rectorem accipiet, pone irae frena modumque,
pone et auaritiae, miserere inopum sociorum:
ossa uides rerum uacuis exucta medullis. 90
respice quid moneant leges, quid curia mandet,
praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
et Capito et Tutor ruerint damnante senatu,
piratae Cilicum. sed quid damnatio confert?
praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, 95
cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit,
iamque tace; furor est post omnia perdere naulum.
non idem gemitus olim neque uulnus erat par
damnorum sociis florentibus et modo uictis.
plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruos 100
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum uiuebat ebur, nec non Polycliti
multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.
inde ~Dolabella atque hinc~ Antonius, inde 105
sacrilegus Verres referebant nauibus altis
occulta spolia et plures de pace triumphos.
nunc sociis iuga pauca boum, grex paruus equarum,
et pater armenti capto eripietur agello,
ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum. 110
[si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu]
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon
despicias merito: quid resinata iuuentus
cruraque totius facient tibi leuia gentis? 115
horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus; parce et messoribus illis
qui saturant urbem circo scenaeque uacantem;
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros? 120
curandum in primis ne magna iniuria fiat
fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est
auri atque argenti, scutum gladiumque relinques.
[et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt.]
quod modo proposui, non est sententia, uerum est; 125
credite me uobis folium recitare Sibyllae.
si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen
nec per conuentus et cuncta per oppida curuis
unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, 130
tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
nomina delectant omnem Titanida pugnam
inter maiores ipsumque Promethea ponas.
[de quocumque uoles proauom tibi sumito libro.]
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, 135
si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
omne animi uitium tanto conspectius in se 140
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
quo mihi te, solitum falsas signare tabellas,
in templis quae fecit auus statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico uelas adoperta cucullo? 145
     praeter maiorum cineres atque ossa uolucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul,
nocte quidem, sed Luna uidet, sed sidera testes
intendunt oculos. finitum tempus honoris 150
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum numquam trepidabit amici
iam senis ac uirga prior adnuet atque maniplos
soluet et infundet iumentis hordea lassis.
interea, dum lanatas robumque iuuencum 155
more Numae caedit, Iouis ante altaria iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
sed cum peruigiles placet instaurare popinas,
obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo
currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae 160
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum uenali Cyane succincta lagona.
defensor culpae dicet mihi 'fecimus et nos
haec iuuenes.' esto, desisti nempe nec ultra
fouisti errorem. breue sit quod turpiter audes, 165
quaedam cum prima resecentur crimina barba.
indulge ueniam pueris: Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea uadit
maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis
amnibus et Rheno atque Histro. praestare Neronem 170
securum ualet haec aetas. mitte Ostia, Caesar,
mitte, sed in magna legatum quaere popina:
inuenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitiuis,
inter carnifices et fabros sandapilarum 175
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
quid facias talem sortitus, Pontice, seruum?
nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. 180
at uos, Troiugenae, uobis ignoscitis et quae
turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt.
     quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis
utimur exemplis, ut non peiora supersint?
consumptis opibus uocem, Damasippe, locasti 185
sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum uelox etiam bene Lentulus egit,
iudice me dignus uera cruce. nec tamen ipsi
ignoscas populo; populi frons durior huius,
qui sedet et spectat triscurria patriciorum, 190
planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. quanti sua funera uendant
quid refert? uendunt nullo cogente Nerone,
nec dubitant celsi praetoris uendere ludis.
finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, 195
quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
res haut mira tamen citharoedo principe mimus
nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis 200
nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;
damnat enim talis habitus [sed damnat et odit,
nec galea faciem abscondit]: mouet ecce tridentem.
postquam uibrata pendentia retia dextra
nequiquam effudit, nudum ad spectacula uoltum 205
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero.
ergo ignominiam grauiorem pertulit omni
uolnere cum Graccho iussus pugnare secutor. 210
     libera si dentur populo suffragia, quis tam
perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
cuius supplicio non debuit una parari
simia nec serpens unus nec culleus unus.
par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem 215
dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor
patris erat caesi media inter pocula, sed nec
Electrae iugulo se polluit aut Spartani
sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
miscuit, in scena numquam cantauit Orestes, 220
Troica non scripsit. quid enim Verginius armis
debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
quod Nero tam saeua crudaque tyrannide fecit?
haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu 225
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
maiorum effigies habeant insignia uocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma uel Antigones seu personam Melanippes,
et de marmoreo citharam suspende colosso. 230
     quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inueniet quisquam sublimius? arma tamen uos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
ausi quod liceat tunica punire molesta. 235
sed uigilat consul uexillaque uestra coercet.
hic nouus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat.
tantum igitur muros intra toga contulit illi 240
nominis ac tituli, quantum ~in~ Leucade, quantum
Thessaliae campis Octauius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat 245
poscere mercedes alieno lassus aratro;
nodosam post haec frangebat uertice uitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra.
hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
excipit et solus trepidantem protegit urbem, 250
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque uolabant
qui numquam attigerant maiora cadauera corui,
nobilis ornatur lauro collega secunda.
plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro 255
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti.
[pluris enim Decii quam quae seruantur ab illis.]
ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum. 260
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuuenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
imperii finis Tiberinum uirgo natauit. 265
occulta ad patres produxit crimina seruus
matronis lugendus; at illos uerbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.
     malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas, 270
quam te Thersitae similem producat Achilles.
et tamen, ut longe repetas longeque reuoluas
nomen, ab infami gentem deducis asylo;
maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.