Saturae (Iuvenalis, Bucheler)/Liber IV/Satura XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,
qua festus promissa deis animalia caespes
expectat. niueam reginae ducimus agnam,
par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
sed procul extensum petulans quatit hostia funem 5
Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,
quippe ferox uitulus templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui uexat nascenti robora cornu.
si res ampla domi similisque adfectibus esset, 10
pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
et grandi ceruix iret ferienda ministro
ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi 15
nuper et incolumem sese mirantis amici.
nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
euasit. densae caelum abscondere tenebrae
nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
cum se quisque illo percussum crederet et mox 20
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium uelis ardentibus. omnia fiunt
talia, tam grauiter, si quando poetica surgit
tempestas. genus ecce aliud discriminis audi
et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis 25
eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
et quam uotiua testantur fana tabella
plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci?
accidit et nostro similis fortuna Catullo.
cum plenus fluctu medius foret alueus et iam 30
alternum puppis latus euertentibus undis
arboris incertae, nullam prudentia cani
rectoris cum ferret opem, decidere iactu
coepit cum uentis, imitatus castora, qui se
eunuchum ipse facit cupiens euadere damno 35
testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
'fundite quae mea sunt' dicebat 'cuncta' Catullus
praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem
purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
atque alias quarum generosi graminis ipsum 40
infecit natura pecus, sed et egregius fons
uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.
ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci; 45
adde et bascaudas et mille escaria, multum
caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
argento praeferre caput rebusque salutem?
[non propter uitam faciunt patrimonia quidam, 50
sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.]
iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc
reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
explicat angustum: discriminis ultima, quando 55
praesidia adferimus nauem factura minorem.
i nunc et uentis animam committe dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
mox cum reticulis et pane et uentre lagonae 60
accipe sumendas in tempestate secures.
sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera uectoris fatumque ualentius euro
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
pensa manu ducunt hilares et staminis albi 65
lanificae, modica nec multum fortior aura
uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
uestibus extentis et, quod superauerat unum,
uelo prora suo. iam deficientibus austris
spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo 70
atque nouercali sedes praelata Lauino
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
et numquam uisis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles 75
Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum
quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
Italiam; non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit. sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae peruia cumbae 80
tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.
     ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes
sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque uirentem. 85
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parua coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores. 90
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.
neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,
pro cuius reditu tot pono altaria, paruos
tres habet heredes. libet expectare quis aegram 95
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
legitime fixis uestitur tota libellis 100
porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furua gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, 105
Caesaris armentum nulli seruire paratum
priuato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortis,
partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem. 110
nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum
Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras
et cadat ante Lares Gallittae uictima sola
tantis digna deis et captatoribus horum.
alter enim, si concedas, mactare uouebit 115
de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque
corpora, uel pueris et frontibus ancillarum
inponet uittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiua piacula ceruae. 120
laudo meum ciuem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus 125
incedet uictis riualibus. ergo uides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.