Jump to content

Saturae (Persius, Monti)/IV

Unchecked
E Wikisource
Vincentius Monti curavit
1803

SATYRA IV.



Rem populi tractas? (Barbatum haec crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.)
Quo fretus ? dic hoc magni pupille Pericli.

Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox
Ante pilos venit, dicenda tacendaque calles. 5

Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Majestate manus? Quid deinde loquere? Quirites,
Hoc, puto, non justum est; illud male; rectius istud.

Scis etenim justum gemina suspendere lance 10
Ancipitis libros ; rectum discemis, ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo:
Et potis es nigrum vitio praefigere theta.

Quin tu igitur summa nequicquam pelle decorus
Ante diem blando caudam jactare popello 15
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?

Quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole?

Expecta; haud aliud respondeat haec anus. I nunc,
Dinomaches ego sum. Suffla. Sum caudidus. Esto; 20
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocyma vernae.

Ut nemo in se se tentat descendere, nemo!

Sed praecedenti spectatur mantica tergo,

Quaesieris: nostin’ Vectidj praedia? Cujus? 25

Diues arat Curibus quantum non milvus oberret.

Hunc ais? Hunc: dîs iratis genioque sinistro
Qui, quandoque jugum pertusa ad compita figit,

Seriolae veterem metuens deradere limum
Ingemit: hoc bene sit: tunicatum cum sale mordens 30
Caepe, et farrata pueris plaudentibus olla,
Pannosam faecem morientis sorbet aceti.

At si unctus cesses, et figas in cute solem,
Est prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre
Despuat in mores, penemque arcanaque lumbi 35
Runcantem,

populo marcentes pandere vulvas.
Tu cum maxillis balanatum gausape pectas,
Inguinibus quare detonsus gurgulio extat?

Quinque palestritae licet haec plantaria vellant,
Elixasque nates labefactent forcipe adunca, 40
Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.

     Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis:

Vivitur hoc pacto: sic novimus. Ilia subter
Caecum vulnus habes; sed lato balteus auro
Praetegit: ut mavis, da verba, et decipe neruos 45
Si potes. Egregium cum me vicinia dicat,
Non credam? Viso si palles, improbe, nummo,
Si facis, in penem quidquid tibi venit amaruni,
Si Puteal multa cautus vibice flagellas;

Nequicquam populo bibulas donaveris aures. 50
Respue quod non es; tollat sua munera cerdo:

Tecum habita; et noris quam sit tibi curta supellex.