Saturae (Persius, Monti)/V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vincentius Monti curavit
1803

SATYRA V.



Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum;
Fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

     Quorsum haec? Aut quantas robusti carminis offas       5
Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?
Grande locuturi nebulas Helicone legunto;
Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestae
Fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi.

Tu neque anhelanti, ooquitur dum massa camino,       10
Folle premis pentos: nec clauso murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte,
Nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas.

Verba togae sequeris, junctura callidus acri ,
Ore teres modico, pallentes radere mores       15
Doctus, et ingenuo culpam defigere ludo.

Hinc trahe quae dicas; mensasque relinque Mycenis,
Cum capite et pedibus: plebejaque prandia noris.

     Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.       20

Secreti loquimur: tibi nunc, hortante Camoena,
Excutienda damus praecordia: quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,
Ostendisse juvat: pulsa, dignoscere cautus
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguas.       25

His ego centenas ausim deposcere voces,
Ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi
Voce traham pura: totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit,       30
Bullaque succinctis laribus donata pependit:

Cum blandi comites, totaque impune Suburra
Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo:

Cumque iter ambiguum est, et vitae nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes,       35
Me tibi supposui: teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu. Tunc fallere solers
Apposita intortos extendit regula mores:

Et premitur ratione animus, vincique laborat,
Artificemque tua ducit sub pollice vultum.       40

Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes.
Unum opus, et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecunda laxamus seria mensa.
Non equidem hoc dubites, ambarum foedere certo       45

Consentire dies, et ab uno sidere duci.
Nostra vel aequali suspendit tempora Libra
Parca tenax veri; seu nata fidelibus hora
Dividit in Geminos concordia fata duorum;
Saturnumque gravem nostro Joue frangimus una;       50
Nescio quod, certe est, quod me tibi temperat, astrum

Mille hominum species, et rerum discolor usus:
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
Rugosum piper, et pallentis grana cumini:       55
Sic satur irriguo mavult turgescere somno:
Hic campo indulget: hunc alea decoquit: ille
In Venerem putret. Sed cum lapidosa chiragra
Fregerit articulos veteris ramalia fagi,
Tunc crassos transisse dies, hicemque palustrem,       60

Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam.

     At te nocturnis juvat impallescere chartis:
Cultor enim es juvenum; purgatas inseris aures,
Fruge Cleanthea.
Petite hinc, juvenesque senesque,
Finem animo certum, miserisque viatica canis.       65
Cras hoc fiet. Idem oras fiet.
Quid? Quasi magnum
Nempe dies donas? Sed cum lux altera venit,
Jam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras
Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra.

Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno,       70

Vertentem sese frustra sectabere canthum,
Cum rota posterior curras, et in axe secundo.

     Libertate opus est: non hoc, qua, ut quisque Velina
Publius emeruit, scabiosum tesserula far
Possidet. Heu steriles ueri, quibus una Quiritem       75
Vertigo facit! Hic Dama est non tressis agaso,
Vappa, et lippus, et in tenui farragine mendax,

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama. Papae! Marco spondente recusas
Credere tu nummos? Marco sub judice palles?       80
Marcus dixit :

ita est. Adsigna, Marce, tabellas:

Haec mera libertas, hanc nobis pilea donant.
An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam
Cui licet, ut poluit? Licet, ut polo, vivere : non sim
Liberior Bruto? Mendose colligis, inquit       85
Stoïcus hic, aurem mordaci lotus aceto.
Hoc reliquum accipio; licet illud et ut volo, tolle.

Vindicta postquam meus a practore recessi,
Cur mihi non liceat, jussit quodcumque voluntas,
Excepto si quid Masuri rubrica vetavit?       90

Disce: sed ira cadat naso, rugosaque sanna,
Dum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non praetoris erat stultis dare tenuia rerum
Offitia, atque usum rapidae permittere vitae.

Sambucam citius catoni aptaveris alto.       95

Stat contra ratio, et secretam gannit in aurem.
Ne liceat facere id, quod quis vitiabit agendo.

Publica lex hominum, naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.

Diluis elleborum, certo compescere puncto       100
Nescius exaamen? vetat hoc natura medendi.

Navem si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perísse
Frontem de rebus.
Tibi recto vivere talo
Ars dedit? Et veri speciem dignoscere calles,       105
Ne qua subcerato mendosum tinniat auro?
Queeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim,
Illa prius creta, mox haec carbone notasti?
Es modicus voti, presso lare, dulcis amicis?

Jam nunc astringas, jam nunc granaria laxes:       110

Inque luto fixum possis transcendere nummum:
Nec glutto sorbere salivam Mercurialem?

Haec mea sunt, teneo, cum vere dixeris: esto
Liberque ac sapiens, praetoribus ac Jove dextro.

     Sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae,       115
Pelliculam veterem retines; et fronte politus,
Astutam vapido servas sub pectore vulpem;

Quae dederam supra, repeto, funemque reduco.
Nil tibi concessit ratio, digitum exere, peccas.
Et quid tam parvum est? Sed nullo thure litabis,       120
Haereat in stultis brevis ut semuncia recti.
Haec miscere nefas: nec, cum sis caetera fossor,

Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathyilli

     Liber ego. Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus ?
An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat?       125

     I puer, et strigiles Crispini ad balnea defer.
Si increpuit, cessas nugator? servitium acre
Te nihil impellit? Nec quicquam extrinsecus intrat,
Quod nervos agitet? Sed si intus, et in jecore aegro
Nascantur domini; qui tu impunitior exis,       130
Atque hic, quem ad strigiles scutica, et metus egit herilis?

     Mane piger stertis: surge, inquit Avaritia; eia,
Surge. Negas. Instat; surge, inquit. Non queo. Surge.

Et quid agam ? Rogitas? Saperdas advehe Ponto,
Castoreum, stupas, ebenum, thus, lubrica Coa:       135
Tolle recens primus piper e sitiente camelo:
Verte aliquid, jura. Sed Jupiter audiet Eheu,
Baro! regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.

Jam pueris pellem succinctus, et oenophorum aptas:       140
Ocyus ad navem: nil obstat, quin trabe vasta

Ægaeum rapias, nisi solers Luxuria ante
Seductum moneat. Quo deinde, insane, ruis? Quo?
Quid tibi vis ? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non extinxerit urna cicutae.       145
Tun’ mare transilias? Tibi torta cannabe fulto
Coena sit in transtro? Vejentanumque rubellum
Exhalet papida laesum pice sessilis ubba?

Quid petis? Ut nummi, quos hic quincunce modesto
Nutrieras, pergant avidos sudare deunces?       150

Indulge genio, carpamus dulcia, nostrum est
Quod vivis; cinis et manes et fabula fies.

Vive memor leti. Fugit hora: hoc quod loquor, inde est.
En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo:
Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet       155
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.

Nec tu, cum obstiteris semel, instantique negaris
Parere imperio, rupi jam vincula, dicas.
Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi
Cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.       160
Dave, cito, hoc credas jubeo, finire dolores
Praeteritos meditor. (crudum Chaerestratus unguem

Abrodens ait haec) An siccis dedecus obstem
Cognatis? An rem patriam rumore sinistro
Limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas       165
Ebrius ante fores extincta cum face canto ?
Euge, puer, sapias: dis depellentibus agnam
Percute. Sed censen' plorabit, Dave, relicta ?

Nugaris. Solea, puer, objurgabere rubra.

Ne trepidare velis, atque arctos rodere casses.       170

Nunc ferus, et violens: at si vocet, haud mora dicas,
Quidnam igitur faciam? Ne nunc, cum accersat, et ultro
Supplicet, accedam? Si totus et integer illinc
Exieras, nec nunc. Hic, hic, quem quaerimus, hic est ;
Non in festuca, lictor quam jactat ineptus.       175
Jus habel ille sui palpo , quem ducit hiantem
Cretata Ambitio? Vigila, et cicer ingere large
Rixanti populo, nostra ut Floralia possint
Aprici meminisse scnes. Quid pulchrius? At cum
Herodis venere dice, unctaque fenestra       180
Dispositae

pinguem nebulam vomuere lucernae
Portantes violas, rubrumque amplexa catinum
Cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino;

Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.

Tunc nigri lemures, ovoque pericula rupto:       185

Hinc grandes Galli, et cum sistro lusca sacerdos,
Incussere deos inflantes corpora, si non
Praedictum ter mane caput gustaveris allî.


     C. Dixeris haec inter varicosos centuriones,
Continuo crassum ridet Pulfenius ingens,       190
Et centum Graecos curto centusse licetur.