Saturae (Persius, Raoul)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
PROLOGUS.



Nec fonte labra prolui caballino ;
Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repente sic Poëta prodirem ;
Heliconiadasque, pallidamque Pirenen
Illis relinquo, quorum imagines lambunt
Hederae sequaces ; ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nostrum.
Quis espedivit Psittaco suum chaire ?
Corvos quis olim concavum salutare,
Picasque docuit verba nostra conari ?
Magister Artis, ingenique largitor

Venter, negatas artifex aequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos Poëtas, et Poëtrias picas
Cantare credas Pegaseïum melos.

SATIRA I.


IN SCRIPTORES INERTOS.


PERSIUS, ADVERSARIUS.




O curas hominum ! ô quantum est in rebus inane !
— Quis leget hæc ? — Min' tu istud ais ? — Nemo, Hercule. — Nemo ?
Vel duo, vel.... — Nemo, turpe et miserabile. — Quare ?
Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
Prætulerint ? nugæ. Non, si quid turbida Roma
Elevet, accedas : examenve improbum in illa
Castiges trutina : nec te quaesiveris extra.
Nam Romæ quis non.... ah, si fas dicere..! sed fas
Tunc, cum ad canitiem, et nostrum istud vivere triste

Aspexi, et nucibus facimus quaecumque relictis,
Cum sapimus patruos ; tunc… tunc… ignoscite. — Nolo.
— Quid faciam ? sed sum petulanti splene cachinno.
— Scribinus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
Grande aliquid, quod pulmo animae ; praelargus anhelet
— Scilicet haec populo, pexusque, togaque recenti,
Et natalitia tandem cum Sardoniche albus,
Sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello ?
Hic neque more probo videas, neque voce serena
Ingentes trepidare Titos, cum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
Tun', vetule, auriculis alienis colligis escas ?
Auriculis quibus et dicas, cute perditus, ohe !

— Quo didicisse, nisi hoc fermentum, et quae semel intus
— Innata est, rupto jecore, exierit caprificus ?
— En pallor, seniumque ! ô mores ! usque adeo ne
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter ?
— At pulchrum est digito monstrari et dicier : hic est.
Ten' cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendas ? — Ecce inter pocula quærunt
Romulidae saturi quid dia poemata narrent
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina læna est,
Rancidulum quiddam balba de nare locutus,
Phyllidas, Hypsipilas, vatum et plorabile si quid
Eliquat, et tenero supplantat verba palato,
Assensere viri. Nunc non cinis ille poetæ
Felix ! Nunc levior cippus non imprimit ossa !

Laudant convivae. Nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo fortunataque favilla
Nascentur violae ! Rides, ait, et nimis uncis.
Naribus indulges. An erit qui velle recuset
Os populi meruisse, et cedro digna locutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina nec thus ?
— Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci,
Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit,
( Quando haec rara avis est ) si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam ; neque enim mihi cornea fibra at ;
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum, et belle. Nam belle hoc excute totum :
Quid non intus habet ? Non est hic Ilias Acci
Ebria veratro, non si qua eligidia crudi
Dictarunt proceres; non quidquid denique lectis
Scribitur in citreis. Calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum trita donare lacerna :
Et verum, inquis, amo, verum mihi dicito de me.
— Qui pote ? vis dicam ? Nugaris, cum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.

O Jane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
Nec manus auriculas imitata est mobilis albas,
Nec linguæ, quantum sitiat canis Appula, tantum
Vos, o Patricius sanguis, quos vivere fas est,
Occipiti cœco, posticæ occurrite sannæ.
— Quis populi sermo est ? — Quis enim, nisi carmina molli
Nunc demum numero fluere, ut per læve severos
Effundat junctura ungues. Scit tendere versum
Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno ;
Sive opus in mores, in luxum, et prandia regum
Dicere, res grandes nostro dat musa poëtæ.
Ecce modo heroas sensus afferre videmus
Nugari solitos Græce, nec ponere lucum
Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes,
Et focus, et porci, et fumosa Palilia fœno :
Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,
Quem trepida ante boves dictatorem induit uxor,

Et tua aratra domum lictor. talit... Euge poeta.
Est nunc Brisæi quem venosus liber Acci,
Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, ærumnis cor luctificabile fulta.
Hos pueris monitus patres infundere lippes
Cum videas, quæris ne unde hæc sartago loquendi
Venerit in linguas ? unde istud dedecus, in quo
Trossulus exultat tibi per subsellia læevis ?
Nil ne pudet capiti non posse pericula cano
Pellere, quin tepidum hoc optes audire, decenter ?
Fur es, ait Pedio. Pedius quid ? Crimina rasis
Librat in antithetis, doctas posuisse figuras
Laudatur. — Bellum hoc ! — Hoc bellum ! an Romule, ceves ?
Men’ moveat quippe et, cantet si naufragus, assem
Protulerim ? Cantas, cum fracta te in trabe pictum
Ex humero portes. Verum, nec nocte paratum

Plorabit, qui me volet incurvasse querela,
— Sed numeris decor est, et junctura addita crudis
— Claudere sic versum didicit : Berecynthius Attin
Et, qui cœruleum dirimebat Nerea Delphin,
Sic, costam longo subduximus Appennino.
Arma virum... Nonne hoc spumosum, et cortige pingui,
Ut ramale velus, prægrandi subere coctum ?
— Quidnam igitur tenerum, et laxa cervice legendum ?
Torva mimalloneis implerunt cornua bombis
Et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris et lyncem Mœnas flexura corymbis
Evion ingeminat : reparabilis adsonat Echo.
— Haec fierent, si virtutis vena ulla paternæ
Viveret in nobis ? Summa delumbe saliva
Hoc natat in labris ; et in udo est Mœnas et Attin.
Nec pluteum cædit, nec demorsos sapit ungues.

— Sed quid opus teneras mordaci radere vero
Auriculas ? vide sis, ne majorum tibi forte
Limina frigescant Sonat hic de nare canina
Litera. — Per me equidem sint omnia protinus alba :
Nil moror : euge, omnes, omnes bene miræ eritis res.
Hoc juvat ? hic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues : pueri, sacer est locus, extra
Mejite. Discedo.... Secuit Lucilius urbem,
Te, Lupe, te, Muti, et genuinum fregit in illis.
Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum præcordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.
Men’ mutire nefas, nec clam, nec cum scrobe ? — nusquam.
— Hic tamen infodiam. Vidi, vidî ipse, libelle,
Auriculas asini Mida rex habet. Hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam, nil, nulla tibi vendo

Iliade. Audaci quicumque afflate Cratino,
Iratum Eupolidem prægrandi cum sene palles,
Aapice et hæc, si forte aliquid decoctius audis.
Inde vaporata lector mihi ferveat aure :
Non hic qui in crepidas Græcorum ludere gestit
Sordidus, et lusco qui possit dicere, lusce,
Sese aliquem credens, italo quod honore supinus,
Fregerit heminas Areti ædilis iniquas :
Nec qui abaco numeros, et secto in pulvere metas
Scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
Si cynico barbam petulans Nonaria vellat.
His mane edictum, postprandia Callyrhoen do.

SATIRA II.


VOTA.




Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,
Qui tibi labentes apponit candidus annos.
Funde merum Genio ; non tu prece poscis emaci,
Quæ nisi seductis nequeas committere Divis.
At bona pars procerum tacita libabit acerra.
Haud cuivis promptum est murmurque, humilesque susurros
Tollere de templis, et aperto vivere voto.
Mens bona, fama, fides, hæc clare, et ut audiat hospes.
Illa sibi introrsum, et sub lingua immurmurat ; O si
Ebullit patrui præclarum funus! et, O si
Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro

Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
Impello, expungam ! nam est et scabiosos, et acri
Bile tumet. Nerio jam tertia conditur uxor.
Hæc sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
Mane caput bis, terque ; et noctem flumine purgas.
Heus age, responde, minimum est quod scire laboro.
De Jove quid sentis ? Est ne ut præponere cures
Hunc cuiquam? cuinam ? vis Staio ? an scilicet hæres
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis ?
Hoc igitur quo tu Jovis aurem impellere tentas,
Die agedum Staio ? proh Jupiter ? o bone, clamet,
Jupiter ! at sese non clamat Jupiter ipse ?
Ignovisse putas, quia cum tonat, ocius ilex
Sulfure discutitur sacro, quam tuque, domusque ?
An quia non fibris ovium, Ergennaque jubente,
Triste jaces lucis, evitandumque bidental,
Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam
Jupiter ? aut quidnam est qua tu mercede Deorum
Emeris auriculas ? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis

Exemit puerum, frontemque, atque uda labella
Infami digito, et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Tunc manibus quatit, et apem macram supplice volo.
Nunc Licini ia campos, nunc Crassi mittit in ædes.
Hunc optent generum rex et regina, puellæ
Hune rapiant, qindquid calcaverit, hic rosa fiat.
Ast ego nutrici non mando vota ; negato
Jupiter, hæc illi, quamvis te albata rogarit ?
Poscis opem nervis, corpusque fidele senectæ ;
Esto, age : Sed grandes patinæ tucetaque crassa
Annuere his superos vetuere, Jovemque morantur.
Rem struere exoptas, cæso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra. Da fortunare Penates ;
Da pecus, et gregibus fœtum. Quo, pessime, pacto,
Tot tibi cum in flamnis junicum omenta liquescant ?

Attamen his extis, et opimo vincere farto
Intendit ; jam crescit ager, jam crescit ovile ;
Jam dabitur, jam, jam, donec deceptus et exspes
Necquidquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti, incusaque pingui
Auro dona feram, sudes ; et pectore laevo
Excutias guttas : lætari prætrepidum cor :
Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
Perducis facies ; nam fratres inter ahenos
Somnia pituita qui purgatissima mittunt,
Praecipui sunto, sitque illis aurea barba.
Aurum yasa Numæ, Saturniaque impulit æra,
Vestalesque urnas, et Thuscum fictile mutat.
O curvæ in terris animæ, et cœlestium inanes !
Quid juval hoc, templis nostros immittere mores ?
Et bona diis ex hac scelerata ducere pulpa ?
Hæc sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
Hæc Calabrum coxit vitiato murice vellus,
Hæc baccam conchæ rasisse, et stringere venas
Ferventis massæ crudo de pulvere jussit.

Peccat et hæc, peccat ; vitio tamen utitur. At vos
Dicite, Pontifices, in sacro quid facit aurum?
Nempe hoc, qaod Veneri donatæ a virgine puppæ.
Quin damus id superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalæ lippa propago.
Compositum jus, fasque animi, sanctosque recessus
Mentis, et inoctum generoso pectus honesto?
Hæc cedo, ut admoveam templis, et farre litabo.

SATIRA III.


IN JUVENUM DESIDIAM.




Nempe hoc assidue ? Jam clarum mane fenestras
Intrat, et angustas extendit lumine rimas :
Stertimus indomitum quod despumare falernum
Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.
En quid agis ? Siccas insana canicula messes
Jam dudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est,
(Unus ait comilum). — Verum ne ? Ita ne ? Ocyus adsit
Huc aliquis ; nemo ? Turgescit vitrea bilis ;
Finditur ; Arcadiæ pecuaria rudere dicas.
Jam liber, et bicolor positis membrana capillis,
Inque manus chartæ, nodosaque venit arundo.
Tunc queritur, crassus calamo quod pendeat humor,
Nigra quod infusa vanescat sepia lympha ;
Dilutas queritur geminet quod fistula rimas.

— O miser, inque dies ultra miser ! huccine rerum
Venimus ? At cur non potius, teneroque columbo
Et similis regum pueris, pappare minutum
Poscis, et iratus mammæ lallare recusas ?
— An tali studeam calamo ? . — Cui verba ? Quid istas
Succinis ambages ? Tibi luditur ; effluis amens ;
Contemnere. Sonat vitium percussa, maligne
Respondet viridi non cocta fidelia limo.
Udum et molle lutum es ; nunc, nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine rota.... Sed rure paterno
Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum :
Quid metuas ? Cultrixque foci secura patella est.
Hoc satis ? An deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quod Thusco ramum millesime ducis,
Censoremque tuum vel quod trabeate salutas ?
Ad populum phaleras. Ego te intus et in cute novi.
Non pudet ad morem discincti vivere Nattæ ?
Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum

Pingue ; caret culpa ; nescit quid perdat, et alto
Demersus, summa rursus non bullit in unda.
Magne pater Divum, saevos punire tyrannos
Haud alia ratione velis, cum dira libido
Moverit ingenium, ferventi tincta veneno ;
Virtutem videant, intabescantque relicta.
Anne magis siculis gemuerunt æra juvenci ?
Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, imus,
Imus præcipites, quam si sibi dicat, et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor ?
Saepe oculos, memini, tingebam parvus olivo,
Grandia si nollem morituri verba Catonis
Dicere, ab insano multum laudanda magistro,
Quæ pater adductis sudans audiret amicis.
Jure : etenim id summum, quid dexter senio ferret,
Scire erat in voto, damnosa canicula quantum
Raderet, angustæ collo non fallier orcæ,

Neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores ;
Quæque docet sapiens, braccatis illita Media
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta ;
Et tibi quae Samios deduxit littera ramos,
Surgentem dextro monstravit limite callem.
Stertis adhuc ? laxumque caput, compage solula,
Oscitat hesternum, dissutis undique malis ?
Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum ?
An passim sequeris corvos testaque lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ?
Helieborum frustra, cum jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas ; venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes ?
Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum :
Qui sumus, et quidnam victuri gignimur ; ordo
Quis datus, aut metæ quam mollis flexus, et unde ;

Quis modus argento ; quid fas optare ; quid asper
Utile nummus habet ; patriæ, carisque propinquis
Quantum elargiri deceat ; quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re ;
Disce, nec invideas, quod mulla fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris ;
Et piper, et pernæ, Marsl monumenta clientis,
Mæenaque quod prima nondum defecerit orca.
Hic aliquis de gente hircosa Centurionum
Dicat ; quod sapio, satis est mihi ; non ego curo
Esse quod Arcesilas, ærumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cum secum, et rabiosa silentia rodunt,
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Æegroti veteris meditantes somnia ; gigni
De nihilo nihit, in nihilum nil posse reverti.
Hoc est quod palles ? Cur quis non prandeat, hoc est ?
His populus ridet, multumque torosa juventus

Ingeminat tremulos, naso crispante, cachinnos.
— Inspice ? Nescio quid trepidat mihi pectus, et ægris
Faucibus exsuperat gravis halitus ; inspice, sodes,
Qui dicit medico ; jussus requiescere, postquam
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De majore domo, modice sitiente lagena,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
— Heu, bone, tu palles...? -Nihilest.. — Videas tamen istud,
Quidquid id est ; surgit tacite tibi lutea pellis.
— At tu delerius palles ; ne sis mihi tutor :
Jam pridem hunc sepeli ; tu restas. — Perge, tacebo.
Turgidus hic epulis, atque albo ventre lavatur,
Gutture sulphureas lente exhalante Mephites.
Sed tremor inter vina subit, ealidumque triental
Excutit e manibus ; dentes crepuere retecti ;
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris ;
Hinc tuba, candelæ ; tandemque beatulus alto
Compositus lecto, crassisque lutatus amomis
In portant rigidos calces extendit ; at illum

Hesterni capite induto subiere Quirites.
— Tange, miser, venas et pone in pectore dextram :
Nil calet hic : Summosque pedes attinge manusque :
Non frigent — Visa est si forte pecunia, sive
Candida vicini subrisit molle puella,
Cor tibi rite salit ? Positum est algente catino
Durum olus et populi cribro decussa farina ;
Tentemus fauces ; tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeia radere beta.
Alges, cum excussit membris tremor albus aristas :
Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira
Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

SATIRA IV.


IN JUVENES REM PUBLICAM TEMERE
CAPESSENTES.




Rem populi tractas ! (barbatum hæc crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutæ ;)
Quo fretus ? Dic hoc, magni pupille Pericli !
Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox
Ante pilos venit ? Dicenda, tacendaque calles ?
Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidæ fecisse silentîa turbæ
Majestate manus ; quid deinde loquere ? Quirites,
Hoc, puto, non justum est ; illud male, rectius istud :
Scis etenim justum gemina suspendere lance
Ancipitis libræ ; rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo ;

Et potis es nigrum vitio præfigere theta.
Quin tu igitur, summa necquicquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam jactare Popello
Desinis, -Anticyras melior sorbere meracas?
Quæ tibi summa boni est? — Uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole.
— Expecta ; haud aliud respondeat hæc anus. I nunc,
Dinomacbes ego sum, suffla ; sum candidus ; esto,
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocyma vernæ.
Ut nemo in sese tentat descendere ! nemo !
Sed præcedenti spectatur mantica tergo.
Quæsieris ; — nostin' Vectidi prædia ? — Cujus ?
Dives arat Curibus quantum non milvus oberret,
Hunc ais ? Hunc, dis iratis, genioque sinistro,

Qui quandoque jugum pertusa ad compita figit,
Seriolæ veterem metuens deradere limum,
Ingemit, hoc bene sit ! Tunicatum cum sale mordens
Cæpe, et farratam pueris plaudentibus ollam,
Pannosam fæcem morientis sorbet aceti ?
— At si unctus cesses et figas in cute solem,
Est prope te îgnotus, cubito qui tangat, et acre
Despuat in mores, arcanaque crimina carpat.
Cædimus, inque vicem præbemus crura sagittis ;
Vivitur hoc pacto. Sic novimus. Ilia subter
Cæcum vulnus babes ; sed lato balteus auro
Protegit ! ut mavis, da verba, et decipe nervos,
Si potes. — Egregium cum me vicinia dicat,

Non credam ? — Viso si palles, improbe, nummo ;
Si facis, in mentem quidquid tibi venit amaram ;
Si puteal multa cautus vibice flagellas,
Necquicquam populo bibulas donaveris aures.
Respue quod non es. Tollat sua munera cerdo.
Tecum habita ; noris quam sit tibi curta supellex.

SATIRA V.


AD CORNUTUM MAGISTRUM SUUM.


DE VERA LIBERTATE.




Vatibus hic mos est centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,
Fabula seu mœsto ponatur hianda tragœdo,
Vulnera seu. Parthi ducentis ab inguine ferrum.
— Quorsum hæc ? Aut quantas robusti carminis offas
Ingeris, ut par sit centeno gutture niti ?
Grande locuturi nebulas Helicone legunto,
Si quibus aut Prognes, aut si quibus olla Thyestæ
Fervebit, sæpe insulso cœnanda Glyconi.
Tu neque anbelanti, coquitur dum massa camino,
Folle premis ventos, nec clauso murmure rancus,

Nescio quid tecum grave cornicaris inepte,
Nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas.
Verba togæ sequeris, junctura calidus acri,
Ore teris modico, patientes radere mores
Doctus, et ingenuo culpam defigere ludo.
Hinc trahe quæ dicas, mensasque relinque Mycenis
Cum capite et pedibus, plebeiaque prandia noris.
— Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur ; tibi nunc, hortante Camæna,
Excutienda damus præcordia, quantaque nostræ
Pars tua sit, Cornute, animæ, tibi, dulcis amice,
Ostendisse juvat. Pulsa, dignoscere cautus
Quid solidum crepet, et pictæ tectoria linguæ.
Hic ego centenas ausim deposcere voces,
Ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi
Voce traham pura, totumque hoc verba resiguent
Quod latet arcana non enarrabile fibra.
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit,

Bullaque succinctis laribus donata pependit ;
Cum blandi comites, totaque impune suburra
Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo ;
Cumque iter ambiguum est, et vitæ nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes,
Me tibi supposui ; teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu ; tunc fallere solers
Apposita intortos ostendit regula mores,
Et premitur ratione animus vincique laborat,
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes :
Unum opus, et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecunda laxamus seria mensa.
Non equidem hoc dubites, amborum fœdere certo
Consentire dies, et ab uno sidere duci ;
Nostra vel æquali suspendit tempora libra
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora
Dividit in geminos concordia fata duorum,
Saturnumque gravem nostro Jove frangimus una ;
Nescio, quod certe est, quod me tibi temperat astrum.

Mille hominum species, et rerum discolor usus ;
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
Rugosum piper, et pallentis grana cumini ;
Hic satur irriguo mavult turgescere somno ;
Hic campo indulget ; hunc alea decoquit ; ille
In venerem putret ; sed cum lapidosa chiragra
Fregerit articulos, veteris ramalia fagi,
Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem,
Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam.
At te nocturnis juvat impallescere chartis ;
Cultor enim juvenum, purgatas inseris aures
Fruge Cleanthea. Petite hinc juvenesque senesque,
Finem animo certum, miserisque viatica canis....
Cras hoc fiet... idem cras fiet... Quid? quasi magnum
Nempe diem donas? Sed cum lux altera venit,
Jam cras hesternum consumpsimus ; ecce aliud cras
Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra.
Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno
Vertentem sese frustra sectabere canthum,

Cum rota posterior curras, et in axe secundo.
Libertate opus est ; non hac, quam ut quisque Velina
Publius emeruit, scabiosum tesserula far
Possidet. Heu steriles veri quibus una Quiritem
Vertigo facit ! Hic Dama est, non tressis agaso,
Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax ;
Verterit hune dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama. Papæ ! Marco spondente, recusas
Credere tu nommos ? Marco sub judice palles?
Marcus dixit ; ita est. Assigna, Marce, tabellas.
Hæc mera libertas : hanc nobis pilea donant.
An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam
Cui licet, ut voluit? Licet ut volo vivere : non sum
Liberior Bruto?.... Mendose colligis, inquit,
Stoicus hic, aurem mordaci lotus aceto ;
Hæc reliqua accipio ; licet ut volo virere, talle.
Vindicta postquam meus a prætore recessi,
Cur mihi non liceat jussit quodcumque voluptas,
Excepto si quid Masuri rubrica vetavit?

Disce : sed ira cadat naso, rugosaque sanna,
Cum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non prætoris erat stultis dare tenuia rerum
Officia, atque usum rapidæ permittere vitæ;
Sambucam citius caloni aptaveris alto.
Stat contra ratio, et secretam gannit in aurem,
Ne liceat facere id quod quia vitiabit agendo ;
Publica lex hominum, naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.
Diluis elleborum, certo compescere puncto
Nescius examen, vetat hoc natura medendi.
Navim si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse
Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo
Ars dedit, et veri epeciem dignoscere calles,
Ne qua subærato mendosum tinniat auro ?
Quæque sequenda forent, et quæ vitanda vicissim,
Illa prius creta, mox hæc carbone notasti ?
Es modicus voti, presso lare, dulcis amicis ?

Jam nunc adstringas, jam nunc granaria laxes,
Inque luto fixum possis trascendere nummum,
Nec glutou sorbere salivam mercurialem ?
Hæc mea sunt, teneo, cum vere dixeris ; esto
Liberque, ac sapiens, prætoribus ac Jove dextro.
Sin' tu, cum fueris nostræ paulo ante farinæ,
Pelliculam veterem retines, et fronte politus
Astutam vapido servas sub pectore vulpem ;
Quem dederam supra repeto, funemque reduco.
Nil tibi concessit ratio : digitum exere, peccas.
Et quid tam parvum est ? Sed nullo thure litabis,
Hæreat in stultis brevis ut semuncia recti.
Hæc miscere nefas. Nec cum sis cætera fossor,
Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathylli.
Liber ego. Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat ?
I, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer :

Si increpuit ; cessas, nugator? Servitium acre
Te nihil impellit, nec quicquam extrinsecus intrat
Quod nervos agitet? Sed si intus, et in jecore ægro
Nascuntur domini, qui tu impunitior exis,
Atque hic, quem ad strigiles scutica, et metus egit herilis ?
Mane piger, stertis ; surge, inquit avaritia ; eia
Surge ; negas ; instat, surge inquit ; non queo ; surge.
En quid agam? Rogitas? En saperdam advehe ponto,
Castoreum, stupas, ebenum, thus, lubrica Coa ;
Tolle recens primus piper e sitiente camelo ;
Verte aliquid, jura ; sed Jupiter audiet... Eheu !
Baro regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.
Jam pueris pellem succinctus et œnophorum aptas
Ocius ad navem ; nihil obstat quin trabe vasta
Ægeum rapias ; nisi solers luxuria ante
Seductum moneat : quo deinde insane ruis ? Quo ?
Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non extinxerit urna cicutæ.

Tun' mare transilias? Tibi torta cannabe fulto
Cœna sit in transtro, vejentanumque rubellum
Exhalet vapida læsum pice sessilis obba ?
Quid petis ? Ut nummi, quos hic quincunce modesto
Nutrieras, peragant avidos sudare deunces ?
Indulge genio ; carpamus dulcia ; nostrum est
Quod vivis ; cinis et manes et fabula fies ;
Vive memor leti ; fugit hora ; hoc quod loquor, inde est.
En quid agis ? duplici in diversum scinderis hamo ;
Hunccine, an hunc sequeris ? Subeas alternus oportet
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nec tu, cum obstiteris semel, instantique negaris
Parere imperio, rupi jam vincula, dicas.
Nam et luctata canis nodum arripit, at tamen illi
Cum fugit, a collo trahitur pars longa catenæ.
Dave, cito, hoc credas jubeo, finire dolores
Præteritos meditor ; ( crudum Chaerestratus unguem
Arrodens ait hæc ; ) an siccis dedecus obstem
Cognatis ? An rem patriam, rumore sinistro,

Limen ad obscœnum frangam, dum Chrysidis udas
Ebrius ante fores, extincta cum face, canto ?....,
Euge puer, sapias?.... Dis depellentibus agnam
Percute.... Sed censen' plorabit, Dave, relicta ?
Nugaris ?.... Solea, puer, objurgabere rubra ;
Ne trepidare velis, atque arctos arrodere casses,
Nunc ferus, et violens ; at si vocet, haud mora, dicas,
Quidnam igitur faciam ? ne nunc cum arcessat, et ultro
Supplicet, accedam? Si totus et integer illinc
Exieras, nec nunc. Hic, hic, quem quærimus, hic est,
Non in festuca, lictor quam jactat ineptus.
Jus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem
Cretata ambitio ? vigila ? Et cicer ingere large
Rixanti populo, nostra ut floralia possint
Aprici meminisse senes ; quid pulchrius? At cum

Herodis venere dies unctaque fenestra
Dispositæ pinguem nebulam vomuere lucernæ,
Portantes violas, rubrumque amplexa catinum
Cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino ;
Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.
Tunc nigri lemures, ovoque pericula rupto,
Tunc grandes galli, et cum sistro lusca sacerdos.
Incussere deos inflantes corpora, si non
Praedictum ter mane caput gustaveris alli.
Dixeris hæc inter varicosos centuriones,
Continuo crassum ridet Vulfenius ingens,
Et centum græcos curto centusse licetur.

SATIRA VI.



AD CÆSIUM BASSUM.




IN AVAROS.




Admovit jam bruma foco te, Basse, Sabino ?
Jamne lyra, et tetrico vivunt tibi pectine chordæ ?
Mire opifex numeris veterum primordia rerum,
Atque marem strepitum fidis intendisse latinæ ;
Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto
Egregios lusisse senes ? Mihi nunc Ligus ora
Intepet, hibernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli, et multa littus se valle receptat.
Lunai portum est operæ cognoscere, cives ;
Cor jubet hoc Enni, postquam destertuit esse

Meonides Quintus, pavone ex Pythagoreo.
Hic ago securus vulgi, et quid præparet auster
Infelix pecori ; securus et angulus ille
Vicini, nostro quia pinguior. Et si adeo omnes
Ditescant orti pejoribus, usque recusem
Curvus ob id minui senio, aut cœnare sine uncto,
Et signum in vapida naso tetigisse lagena.
Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo
Producis genio ; solis natalibus est qui
Tingat olus siccum muria vafer in calice empta,
Ipse sacrum irrorans patinæ piper; hic bona dente
Grandis magnanimus peragit puer. Utar ego, utar ;
Nec rhombos ideo libertis ponere lautus,
Nec tenuem solers turdorum nosse salivam.

Messe tenus propria vive ; et granaria ( fas est )
Emole : quid metuas ? Occa. En seges altera in herba est.
At vocat officium ; trabe rupta, bruttia saxa
Prendit amicus inops ; remque omnem sordaque vota
Condidit Ionio ; jacet ipse in littore, et una
Ingentes de puppe dei ; jamque obvia mergis
Costa ratis laceræ. Nunc, et de cespite vivo
Frange aliquid ; largire inopi, ne pictus oberret
Cœrulea in tabula.... Sed cœnam funeris heres
Negliget iratus quod rem curtaveris, urnæ
Ossa inodora dabit ; seu spirent cinnama surdum ;
Seu ceraso peccent casiæ, nescire paratus.
Tune bona incolumis minuas? Sed Bestius urget
Doctores grajos ; ita fit, postquam sapere urbi
Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers,

Fœnisecæ crasso vitiarunt unguine pultes;
Hæc cinere ulterior metuas? At tu meus heres,
Quisquis eris, paulum a turba seductior audi.
O bone, num ignoras? Missa est a Cæsare laurus
Insignem ob cladem germanæ pubis, et aris
Frigidus excutitur cinis ; ac jam postibus arma,
Jam Chlamydas regum, jam lutea gausapa captis,
Essedaque, ingentesque Iocat Cæsonia Rhenos.
Dis igitur, genioque ducis centum paria, ob res
Egregie gestas induco ; quis vetat ? Aude ?
Væ, nisi connives. Oleum, artocreasque popello
Largior, an prohibes ? Dic clare ? Non adeo, inquis,
Exossatus ager juxta est ; age, si mihi nulla
Jam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

Nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,
Deque avia nihilum superest ; accedo Bovillas,
Clivumque ad Virbi ; præsto est mihi Manius heres,
Progenies terræ.... ! Quære ex me quis mihi quartus
Sit pater, haud prompte, dicam tamen ; adde etiam unum,
Unum etiam, terræ est jam filius ; et mihi ritu
Manius hic generis prope major avunculus exit
Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis ?
Sum tibi Mercurius ; venio Deus hic ego, ut ille
Pingitur : an renuis ? Vin' tu gaudere relictis ?
Deest aliquid summæ.... ; minui mihi ; sed tibi totum est,
Quidquid id est, ubi sit, fuge quærere, quod mihi quondam
Legarat Stadius ; neu dicta repone paterna.
Fœnoris accedat merces ; hinc exime sumptus.
Quid reliquum est.... ? reliquum ? nunc, nunc, impensius unge,

Unge, puer, caules. Mihi festa luce eoquatur
Urtica, et fissa fumosum sinciput aure ;
Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis
Patricio insultet thalamo ? mihi trama figuræ
Sit reliqua ? ast illi tremat omento popa venter?
Vende animam lucro ; mercare, atque excute solers
Omne latus mundi, ne sit præstantior alter
Cappadocas rigida pingues pavisse catasta.
Rem duplica... Feci ; jam triplex, jam mihi quarto,
Jam decies redit in rugam ;. depinge ubi sitstam
Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.