Jump to content

Schedae (Sextus Pompeius Festus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Schedae
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Schedae (Sextus Pompeius Festus), J. P. Migne

(1689A) Pag. 167.

Manubiae Jovis tres creduntur esse, quarum unae sint minimae, quae moneant placataeq. sint; alterae quae majores sunt, ac veniant cum fragore, discutiantque aut divellant, quae a Jove sint, et consilio deorum mitti existimentur; tertiae his ampliores, quae cum igne veniant: et quanquam nullum sine igne fulgur sit, hae propriam differentiam habeant, quae aut adurant, aut fuligine deforment, aut accendant, quae statum mutent deorum consilio superiorum. ¶ Manias Aelius Stilo dicit ficta quae ex farina in hominum figuras, quia turpes fiant; quas alii maniolas appellent. Manias autem, quas nutrices minitentur parvulis pueris, esse larvas, id est, Manes deos deasq., qui aut ab inferis ad superos manant, aut Mania est eorum avia materna: sunt enim utriusq. opinionis auctores. ¶ Mamercus praenomen Oscum est, ab eo (1689B)quod hi Martem Mamertem appellant. ¶ Mamiliorum familia progenita sit a Mamilia Telegoni filia, quam Tusculi procreavit, quando id oppidum ipse condidisset. ¶ Mantare, saepe manere. Caecilius in Epistola: Jam ne adeo manta. Jam hoc vide, caecus animum . . . . . adventus angit. ¶ Manticularum usus pauperibus in nummis recondendis, etia nostro saeculo fuit. Unde manticulari dicebantur, qui furandi gratia manticulas attrectabant. Inde poetae pro dolose quid agendo usi sunt eo verbo. Pacuvius: Ad manticulandum astu aggreditur, scit enim quid promeruerit: modici manticulatur, . . Ita me facti oppressi jugo. Item deinde: Aggrediar astu regem; manticulandum

Pag. 168.

est mihi; et: Machinam ordiris novam manticula tactu, an sanctiora dicis jurajuranda. Plautus hoc significare videtur: Quibus quotidie parvae (1689C)noxae extergeantur. Frequens enim antiquis ad manus tergendas usus fuit mantelorum. ¶ Moeson persona comica appellatur, aut coci, aut nautae, aut ejus generis, dici ab inventore ejus Moesone comoedo, ut ait Aristophanes grammaticus. ¶ Maeniana appellata sunt a Maenio censore, qui primus in Foro ultra columnas tigna projecit, quo ampliarentur superiora spectacula. ¶ Major Graecia dicta est Italia, quod eam Siculi quodam obtinuerunt; vel quod multae magnaeq. civitates in ea fuerunt ex Graecia profectae. ¶ Maius mensis in compluribus civitatibus Latinis ante Urbem conditam fuisse videtur: qua ex causa utrum a majoribus, ut Junius a junioribus dictus sit; an a Maia, quod Mercurio filio ejus res divinae fiant solemnes: an quod ipsi deae in multis Latinis civitatibus sacrificia fiebant. . * ¶ Monstrum, ut Aelius Stilo interpretatur, a monendo dictum est, velut monestrum. Item Sinnius Capito, quod monstret futurum, et moneat voluntatem deorum; quod etiam ¶ Prodigium (1689D)velut praedictum et quasi praedictum, quod praedicat eadem; et ¶ Portentum, quod portendat et significet. Inde dici apparet id quartum, quod mihi visum est adiciendum, praesertim cum ex eadem significatione pendeat, et in promptu sit omnibus, (1690A)id est, ostentum, quod item ab ostendendo dictum est apud auctores, qui monent histriones in scaena, sed etiam ubi adiciuntur commentarii. ¶ Monile dictum est ornatus mulieris, qualem habuisse Eriphylam

Pag. 169.

fabulae ferunt; ex eo etiam equis praependens a collo ornamentum, monile appellant. ¶ Molucrum non solum quo molae teruntur dicitur, id quod Graeci μύλικρον appellant, sed etiam tumor ventris, qui etiam virginibus incidere solet, cujus meminit Afranius in Virgine: Ferme virgini, tanquam gravidae mulieri uterus, molucrum vocatur, transit sine doloribus. Cloatius etiam * in libris Sacrorum, molucrum esse aiunt ligneum quoddam quadratum, ubi immolatur. Idem Aelius in explanatione carminum Saliarium eodem nomine appellari ait, quod sub mola supponatur. Aurelius Opilius appellat ubi molatur. ¶ Mola etiam vocatur far tostum, et sale sparsum: quod eo molito, hostiae (1690B)aspergantur: Molas avias inepte quidam dictas putant. ¶ Mundus etiam mulieris. . . . . . . . . potest. Accius: Cum virginali mundo clam patre. Ennius: Idem loco navibus celsis Munda facie. * atq. etiam aere Cereris. Qui mundus appellatur, qui ter in anno solet patere: III. kal. Sep. et IIII. non. Octobr. et III. id. Nov. Qui vel omni dictus est, quod terra movetur. ¶ Mamphula appellatur panis Syriaci genus, quod, ut ait Verrius, in clibano antequa percoquatur, decidit in carbones, cineremq.; cujus meminit Lucilius: Pistricem valida si nummi suppeditabunt, Addas empleuron, mamphulas quae sciat omnis. ¶ Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est. Item qui ex alio genere hominum munus functus est. Item, qui in municipio ex servitute se liberavit a municipe. Item municipes erant, qui ex aliis civitatib. Romam venissent, quib. non licebat magistratum capere, sed

Pag. 170.

(1690C)tantum muneris partem. At Servilius aiebat initio fuisse, qui ea conditione cives Ro. fuissent, ut semper remp. separatim a populo Rom. haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque cives Ro. erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant. ¶ Mutas quasi e litteris appellatas quidam putant, quod positae in ultimis partibus orationis, obmutescere cogant loquentem. Quidam, quod parvae exiguaeq. sint vocis, ut quando mutum oratorem aut tragoedum dicimus. ¶ Multam Osce dici putant poenam quidam. M. Varro ait poenam esse, sed pecuniariam, de qua subtiliter in L. I. quaestionum Epist. refert. ¶ Mulleos genus calceorum aiunt esse, quibus reges Albanorum primi, deinde patricii sunt usi. M. Cato Originum Li. VII: Qui magistratum Curulem cepisset (calceos) mulleos allutaciniatos ceteri perones. Item Titinius in Seriana: Jam cum mulleis te ostendisti, quos tibiatis in calceos. Quos putant a mullando dictos. (1690D)i. suendo. ¶ Multifariam dixerunt antiqui, videlicet, quod in multis locis fari poterat. ¶ Manius Egeri. . . Nemorensem Dianae consecravit, a quo multi et clari viri orti sunt, et per multos annos fuerunt. Unde et proverbium: Multi (1691A)Mani Ariciae. Sinnius Capito longe aliter sentit. Ait enim turpes et deformes significari, quia ¶ Maniae dicuntur deformes personae; et Ariciae genus panni fieri, quod manici appelletur. ¶ Moene singulariter dixit Ennius: Apud emporium in campo hostium pro moene. ¶ Mutire, loqui. Ennius in Telepho: Palam mutire plebeio piaculum est. ¶ Moenia, muri et cetera muniendae urbis gratia

Pag. 171.

facta, ut Accius in Hellenibus: Signa extemplo canere, ac tela ob moenia offerre imperat. Significat etiam officia. Plautus in Nervolaria: Prohibentq. moenia alia, unde ego fungor mea, Murrinam genus . . . . ¶ Manuos in carminib. Saecular. Aelius Stilo significare ait bonos; et Inferi di ¶ Manes, pro boni, dicuntur a suppliciter eos venerantibus propter metum mortis, ut immanes quoq. pro valde [non bonis] dicuntur. ¶ Muscerdas prima syllaba producta dicebant antiqui (1691B)stercus murum. ¶ Mapalia casae Poenicae appellantur, in quibus quia nihil est secreti, solet solute viventibus obici id vocabulum. Cato Originum Libro quarto: Mapalia vocantur ubi habitant; ea quasi cohortes rotundae sunt. ¶ Metalli dicuntur in lege Militari quasi mercenarii. Accius Annali XXVII: Calones, famulique metalliq. caculaeq.; a quo genere hominum Caeciliae familiae cognomen putat ductum. (Quod est) . . . . . . ¶ Manum et mentum, proverbium est ex Graeco ductum, quod est: Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου. * Calchantem vitis serentem quidam augur vicinus praeteriens dixit errare: non enim ei fas esse novum vinum . . . ¶ Minusculae Quinquatrus appellantur idus Jun., quod is dies festus est tibicinum, qui colunt Minervam; cujus deae proprie festus dies est Quinquatrus mense Martio. ¶ Muli Mariani dici solent a C. Mari instituto, cujus milites in furca sunt posita tabella (1691C)varicosius onera sua portare assueverant.

M--O Pag. 172.

SEX POMPEI FESTI LIBER XIII INCIPIT. ¶ Mulus [vehiculo Lunae adhibetur, quod ta] ea sterilis sit quam mulus; vel quod, ut mulus, non suo genere, sed equis ortus, sic ea Solis, non suo fulgore luceat. ¶ Murtiae deae sacellum . . . . ¶ Martius mensis initium anni fuit et in Latio, et post Romam conditam, quod eo gens erat bellicosissima, cujus rei testimonium est, quod posteriores menses, qui annum finiunt, a numero appellati, ultimum habent Decembrem. ¶ Malo cruce, masculino, genere cum dixit Gracchus in oratione, quae est in P. Popillium posteriorem, tam repraesentavit antiquam consuetudinem, quam hunc frontem atq. hunc stirpem idem antiqui dixerunt, et (1691D)rursus hanc lupum, hanc metum. Item cum idem in Pompilium et matronas ait: Eo exemplo instituto, dignus fuit qui malo cruce periret . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . et improbum, qui assidue in litibus moraretur, ob eamque causam in ordine staret adeuntium Praetorem. At Aelius Stilo, qui minime ordine viveret, [ut M. Cato] in ea oratione, quam scribit de Suis virtutibus contra Thermum: Quid mihi fieret, si non ego stipendia (in ordine) omnia ordinarius meruissem semper? Sunt quidam etiam, qui manipularem, quia infimi sit ordinis, appellatum credant (1692A)ordinarium. ¶ Ornatus dicitur, et bonis artibus instructus, et honores adeptus a populo; etiam

Pag. 173.

bene aptus, ut miles, aut gladiator, et acturus fabulas. Atqui et ornatus dicitur cultus ipse, quo quis ornatur, ut cum dicimus aliquem tragico vel comico ornatu prodire. . . . . .. . . . . . . . .. . . . . . . . .. . . . . . . . . ¶ Orestiades nymphae, montium cultrices. . . ¶ Ordo sacerdotum aestimatur deorum [majestate, ut] maximus quisq. Maximus videtur Rex, dein Dialis, post hunc Martialis, quarto loco Quirinalis, quinto Pontifex maximus. Itaque in soliis Rex supra omnis accubat: sicet Dialis supra Martialem et Quirinalem, Martialis supra proximum. Omnes idem supra Pontificem. Rex, quia potentissimus; Dialis, quia universi mundi sacerdos qui (1692B)appellatur Dium; Martialis, quod Mars conditoris urbis parens; Quirinalis, socio imperii Romani Curibus ascito Quirino; Pontifex Maximus, quod judex atq. arbiter habetur rerum divinarum humanarumque. ¶ Ordiri est rei principium facere, unde et togae vocantur exordiae. ¶ Opaca vocantur umbrosa. ¶ Opalia, dies festi, quibus supplicatur Opi, appellantur, quorum alter. . . . . . ¶ Optutu, quasi optuitu, a verbo, quod est tuor, et significat video. ¶ Optatam hostiam, alii optimam appellant eam, quam Aedilis tribus constitutis hostiis optat, quam immolari velit. ¶ Opima spolia dicuntur originem quidem trahentia ab ope Saturni uxore, quod ipse agrorum cultor habetur, nominatus a satu, tenensque falcem effingitur, quae est insigne agricolae. Itaq. illa quoque cognominatur

Pag. 174.

Consiva, et esse existimatur Terra; ideoque in (1692C)Regia colitur a P. R., quia omnes opes humano generi terra tribuat. Ergo et opulenti dicuntur terrestribus rebus copiosi, et hostiae opimae praecipue pingues, et opima magnifica et ampla. Unde spolia quoque, quae dux P. R. duci hostium detraxit; quorum tanta raritas est, ut intra annos paulo. . . . . . . . . . . . . . trina contigerint nomini Romano: una, quae Romulus de Acrone; altera, quae consul Cossus Cornelius de Tolumnio; tertia, quae M. Marcellus Jovi Feretrio de Viridomaro, fixerunt. M. Varro ait opima spolia esse, etiam si manipularis miles detraxerit, dummodo duci hostium. . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . non sint. Ad aedem Jovis Feretri poni testimonio esse libros Pontificum, in quibus sit: Pro primis spoliis bovem, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis agno publice fieri debere; esse etiam compelli reges legem opimorum spoliorum talem: Cujus (1692D)auspicio classe procincta opima spolia capiuntur, Jovi Feretrio darier oporteat, et bovem caedito, qui cepit aeris CC. Secunda spolia in Martis aram in Campo, solitaurilia utra voluerit, caedito. Tertia spolia Janui Quirino agnum marem caedito, C. qui ceperit ex aere, dato; cujus auspicio capta, Dis piaculum dato. Hujus aedis lex nulla extat, neque templum habeat neque, scitur. Ut qui optima lege fuerint adici solet, cum quidam magistratus creantur. . . . . . . . . . . . . . . ¶ Obscum duas diversas et contrarias significationes habet. Nam Cloatius putat eo vocabulo significari

Pag. 175.

sacrum, quo etiam leges sacrae obscatae dicuntur, et in omnibus fere antiquis commentariis (1693A)scribitur Opicum pro Obsco, ut in Titini fabula quinta: Qui Obsce et Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt. A quo etiam verba impudentia et elata appellantur obscena, quia frequentissimus fuit usus Oscis libidinum spurcarum. Sed eodem etiam nomine appellatur locus in agro Veienti, quo frui soliti produntur Augures * Romani. ¶ Obigitat antiqui dicebant pro ante agitat, ut obambulare.

¶ Obinunt, obeunt. ¶ Objurare antiqui pro aditu ponebant, ut est in . . . . . . . . . .. . . . . . . . . Penthesilea. Formidabant objurare. . . . . . . . . . . .

¶ Ob vos sacro, in quibusdam precationibus est, pro vos obsecro, ut sub vos placo, pro supplico. ¶ Opportune dicitur ab eo quod navigantibus maxime utiles, optatique sunt portus. ¶ Obherbescere, herbam increscere.

¶ Oboritur, nascitur: nam praepositionem ob, pro ad, solitam poni, testis hic versus: Tantum gaudium (1693B)oboriri ex tumultu maximo; et Ennius: Ob Romam noctu legiones ducere coepit. ¶ Obnectere, obligare, maxime in nuptiis frequens est. ¶ Observasse dicitur, qui observat quid cujusque causa facere debet. Itaque bis observat, coluisse aliquem dicitur. ¶ Ommentans, Livius in Odyssea quom ait: In Pylum advenies, aut ibi ommentans; significat obmanens, sed ea significatione, qua saepe fieri dicitur; id enim est mantare. ¶ Ops antiqui dicebant quem nunc opulentum, ut testimonio est, non solum ei contrarium inops. . . .

Pag. 176.

concedit; ego egens exortus sum. ¶ Obsidionalis corona est, quae datur imperatori ei, qui obsidione liberavit ab hostibus obsessos. Ea fit ex gramine viridi fere ex eo loco decerpto, in quo erant inclusi. Herbam autem victoriae signum fuisse apud antiquos alii quod exemplis docuimus. Quae corona magnae auctoritatis fuit. Nam et P. Decio datae duae sunt: (1693C)una, ab exercitu universo, altera, ab his qui fuerunt in praesidio obsessi; et L. Sergio Dentato, qui Achilles Romae existimatus est, ac fertur centies et vicies pro rep. depugnasse, coronis donatus XXVI. in his, aureis VIII. civicis XIIII. muralibus tribus, obsidionali una. Inter obsidionalem, et civicam hoc interesse *: Altera singularis salutis signu est; altera, diversorum civium servatoru. ¶ Obstitum Cloatius et Aelius Stilo esse aiunt violatum attactumq. de caelo. Cincius quo, qui deo deeque obstiterit, id est, qui viderit quod videri nefas esset. ¶ Obstinato, obfirmato, perseveranti, ut tenere possit, ut Pacuvius: Obstinati exortus. Ut Accius in Amphitryone: Ut tam obstinato animo cofisus tuo. Cato in Q. Thermum de X. hominibus: Rumorem, famam floccifecit, capitas stupris, obstinatus insignibus flagitiis. Naevius in Lycurgo: Vos qui astatis obstinati. ¶ Obstrudat, obsatulent, ab avide truendo cyngilam, non sumendo cibum; unde et ¶ Obstrudulentum. (1693D). . . . . . . . . . . . . . . . dixit Titinius: Obstrudulenti aliquid, quod pectam sedens; aut luculentaster aut formaster frigidus. ¶ Obsidium, tanqua praesidium, subsidium, recte dicitur; cujus etiam auctor C. Laelius Pro se apud populum: Ut in nobis terra mariq. simul obsidium

Pag. 177.

facerent; et Sallustius Historiarum I: Magnis operibus perfectis obsidium coepit per L. Catilinam legatum. ¶ Obstitum, obliquum. Ennius. L. XVI: Montibus obstitis, obstantibus, unde oritur nox; et in L. VIII: Amplius exaugere obstipolumve solis. Caecilius in Imbros: Resupina obstito capitulo sibi (1694A)ventum facere cunicula. Lucretius: Omnia mendose fieri, atq. obstita necesse est. ¶ Obsalutare, offerre salutandi gratia dicebant antiqui, ut consalutare, persalutare. ¶ Obvaricator dicebatur, qui cuipiam occurrebat, quo minus rectu iter coficeret. ¶ Oufentinae tribus initio causa fuit nome fluminis Oufens, quod est in agro Privernate, mare intra et Taracinam. Lucretius: Priverno Oufentina venit, fluvioque Oufente. Postea deinde a Censoribus alii quoq. diversarum civitatum eide tribui sunt ascripti. ¶ Oscillum Santra dici ait, quod oscillent, id est inclinent, praecipitesq. afferantur. Oscillantes ait Cornificius, ab eo quod os caelare sint soliti personis propter verecundia, qui eo genere lusus utebantur. Causa autem ejus jactationis proditur Latinus rex, qui praelio, quod eis fuit adversus Mezentium, Caeritum regem, nusquam apparuerit, judicatusq. sit Jupiter factus Latiaris. Itaque scit ejus dies feriatos liberos, servosque requirere eum non solum in terris, sed etiam qua videretur caelum posse adiri (1694B)per oscillationem, velut imaginem quandam vitae humanae, in qua altissima ad infimum interdum, infima ad summum efferuntur; atq. ideo memoriam quoq. redintegrari initio acceptae vitae per motus cunarum, lactisque alimentum, quia per eos dies feriarum, et oscillis moveantur, et lactata potione

Pag. 178.

utantur. Nec desunt qui exemplum Graecorum secutos putent Italos, quod illi quoq. injuria interfecto Icaro, Erigone filia ejus dolore impulsa suspendio periisset, per simulationem . . . . ¶ Ostentum non solum pro portento poni solere, sed etiam participialiter . . . . . testimonio est Pacuvius in Medo: Atq. eccum in ipso tempore ostentum senem; et Accius in Bacchis: Praesens praesto irridetis nobis stipe . . ultro ostentum obtulit. ¶ Oscinum tripudium est, quod oris cantu significat quid portendi; cum cecinit (1694C)corvus, cornix, noctua, parra, picus. ¶ Obstinet dicebant antiqui, quod nunc ostendit; ut in veteribus carminibus: Sed jam se caelo cedens aurora obstinet suum patrem. ¶ Oscines aves Ap. Claudi (an) us esse ait, quae ore canentes faciant auspicium, ut corvos, cornix, noctua, aut quae alis ac volatu; ut buteo, sanqualis, aquila, immissulus, vulturius; picam aut Martius, Feroniusque, et parra, et in oscinibus, et in alitibus habentur. ¶ Ostiam urbem ad exitum Tiberis in mare fluentis Ancus Martius rex condidisse, et feminino appellasse vocabulo fertur; quod sive ad urbem, sive ad coloniam, quae postea condita est, refertur. Quod neutrum certe plura[liter pro]ferri non debet. ¶ Osculana pugna in proverbio, quo significabatur victos vincere, quia in eade et Valerius Laevinus imperator Ro. a Pyrrho erat victus, et brevi eundem regem devicerat Sulpicius. . . . . . . item imperator noster. Ejus rei meminit Titinius hoc modo: Haec quidem quasi Osculana pugna est. . . . (1694D)secus, quia in fugere polsi hinc spolia colligat. ¶ * Significatur

Pag. 179.

etiam osculo savium, ut Plautus in Nervolaria. Osculum sat est mihi . . . . . . qui ambo, mi pater. Quod inter cognatos, propinquosq. institutum ab antiquis est, maximeque feminas. . . . . . . . . . . . . . . ¶ Optima lex[cum dicebatur] in Magistro populi faciendo, qui vulgo Dictator appellatur, quam plenissimum posset jus ejus esse significabatur, ut fuit Mani Valerii, M. F., Volusuinae gentis, qui primus Magister a populo creatus est; propter quam vero provocatio (1695A)ab eo magistratu ad populum dicta est, quae ante non erat, desitum est adici: ut optima lege, utpote imminuto jure priorum Magistrorum. ¶ Originum libros quod inscripsit Cato, non satis plenum titulum propositi sui videtur amplexus, quando praegravant ea, quae sunt reru gestaru P. R. ¶ Optio qui nunc dicitur, antea appellabatur accensus. his, adjutor dabatur centurioni a Trib. Militum, qui ex eo tempore, quem velint, centurionibus permissum est optare; etiam nomen ex facto sortitus est. Plautus in Asinaria: Qua me, qua uxorem, qua tu servum Sauream potes, circuduce, aufer, promitto tibi non obfuturum si id effeceris tibi, optionem sumito Leonidam. ¶ Obsidionem potius dicendum esse, quam obsidium, adjuvat nos testimonio suo Ennius in Telamone, quom ait: Scibas natum ingenuum Ajacem, cui tu obsidionem paras. Item alio loco: flector, qui haud cessat obsidionem obducere. ¶ Orare antiquos dixisse pro agere, testimonio sunt, quod et oratores, (1695B)et hi qui nunc quidem legati, tunc vero oratores, qui reip. mandatas partis agebant; Ennius quoque, quom dixit in L. I. Annalium: Facere vero,

Pag. 180.

quod tecum precibus pater orat. ¶ Oscos quos dicamus, ait Verrius Opscos antea dirtos, teste Ennio, quom dicat: De muris rem gerit Opscus. Adicit etiam, quod stuprum inconcessae libidinis obscena dicantur, ab ejus gentis consuetudine inducta; quod verum esse non satis adducor, quom apud antiquos omnes fere obscena dicta sint, quae mali ominis habebantur. Ut illa Virgilii testimonio sunt, ut superiorum auctorum exempla referre non sit necesse, quom ait: Harpyias obscenas volucres; et: Obscenamque famem. ¶ Ob praepositione antiquos usos esse pro ad, testis est Ennius, quom ait L. XIIII: Omnes occisi obcensique in nocte serena; id est, accensi. Et in Iphigenia: Acherontem adibo, ubi mortis thesauri adjacent. Ejusdem autem generis esse ait obferre, obtulit, obcurrit, (1695C)oblatus, objectus, mihi non satis persuadet. ¶ Ostentum, quo nunc utimur interdum prodigii vice, quin participialiter quoque dici solitum sit, non dubium facit etiam C. Gracchus de Legibus a se promulgatis, quom ait: Quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum adportatur. ¶ Occisitantur, saepe occiduntur; sic C. Gracchus pro rostris in P. Popillium: Homines liberi nunc in oppido occisitantur. ¶ Osi sunt, ab odio declinasse antiquos testis est C. Gracchus in ea, quae est de lege Minucia, quom ait: Mirum si quid his injuriae sit, semper eos osi sunt. Quod nunc quoque cum praepositione elatum frequens est, quom dicimus semper perosi. ¶ Ostende, ostendam, ut permultis aliis exemplis ejus generis manifestum est. ¶ Optionatus, ut Decurionatus, Pontificatus dicitur, ut Cato in ea, quam habuit apud equites: Majores seorsum atque diversum pretium

Pag. 181.

(1695D)paravere bonis, atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, aliosque honores. ¶ Ob os, ad os significat . . . Item ut superioribus quoq. exemplis testatus est. ¶ Obsonitavere, saepe obsonavere. Cato in suasione de lege Orchia derogaretur: Qui antea obsonitavere, postea centenis obsonitavere. Significat autem convivari, ¶ Ostentas, saepe ostendis gloriandi causa. Sed et participialiter id et dici debet, et dictum est, feminino genere. ¶ Ovibus duabus multabantur apud antiquos in minoribus delictis, ut in majoribus amb.; nec hunc ultra numeru excedebat multatio; quae posteaqua aere signato uti civitas coepit, pecoraq. multaticia incuria corrumpebatur, ude etia peculatus crime usurpari coeptum est, facta aestimatio pecoralis multae, et boves (1696A)cetenis assibus, oves denis aestimatae. Inde suprema multa, id est, maxima appellatur tria millia aeris. Item vincesis minoribus delictis. ¶ Olivitam antiqui dicebant, quom olea cogebatur; ut messem, cum frumenta, aut vindemiam, quom uvas. Quod vocabulum potius frequentari debebat, quam nullum ejus significationis causa haberemus, quamvis quidam oblivitatem meam dicant. ¶ Oppidorum originem optime refert (Cato) Cicero lib. I. de Gloria, eamque appellatione usurpatione appellatam esse existimat, quod opem darent, adiciens, ut imitetur inertias Stoicorum. ¶ Orcum, quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictu Uragu, quod et u. litterae sonum per o. efferebant: per c. litterae formam nihilominus g. usurpabant. Sed nihil affert exemploru, ut ita esse credamus; nisi quod his deus maxime nos urgeat. ¶ Obmoveto pro admoveto dicebatur

Pag. 182.

apud antiquos, ut alia, quae relata sunt. ¶ Offendices (1696B)ait esse Titius nodos, quibus apex retineatur et remittatur. At Veranius coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus apex retineatur, et remittatur, quae ab offendendo dicantur, nam quom ad mentum perventu sit, offendit mentum. ¶ Olvatum Antistius Labeo ait esse mensurae genus. ¶ Occultu offerre, significat sub terram fere ponere. ¶ Objacuisse antea jacuisse. ¶ Praeceptat in Saliari carmine est, saepe praecipit. ¶ Pa, pro parte; et ¶ Po, pro potissimum, positum est in Saliari carmine. ¶ Promeneruat item, pro monet. ¶ Praedotiot praeoptat. ¶ Prospices, prospice. ¶ Pesnis., pennis, ut Casmenas dicebant, pro Camenis, et Caesnas pro caenis. ¶ Polteo, pro ulteriore. ¶ Polet, pollet: quia nondum geminabant antiqui consonantis. ¶ Plisima, plurima. ¶ Pretet tremonti praetemunt, pe. ¶ Perfines, perfringas. ¶ Promerion, praecipuum, praeter caeteros meritum: aut pro medium hoc est participat; aut pro indiviso dicimus. ¶ Priviclio es, privis id est, singulis. ¶ Petila (1696C)suram, siccam et substrictam vulgo interpretatur. Scaevola ait ungulam albam equi ita dici. ¶ Pilumnoe poploe, in carmine Saliari, Romani, velut pilis uti assueti: vel quia praecipue peltant hostis. ¶ Praepetes aves quidam dici aiunt, quia secundum auspicium faciant praetervolantes; alii, quod (aut) ea, quae praepetamus, indicet; aut quod praetervolent, aut ex Graeco tractum putant, quod ante conspectum volent nostru; ineptes. ex praepositione Latina componentes et Graeco vocabulo. Ceterum poetae promiscue omnis aves ita appellant. ¶ Pilare compilare. Sunt qui Graecae originis . . . . . . . . . . . . . .

Pag. 183.

¶ Picati appellantur quidam, quorum pedes formati, sunt in speciem sphingum, quod eas Dori ficas vocant. ¶ Petulantes et petulci etiam appellantur, qui protervo impetu et crebro petunt, laedendi alterius gratia. Ver. in IV. Geor.: Neq. oves hoediq. petulci Floribus insultent; et: Cornigeras norunt matres . . . . (1696D)agnique petulci. Et Afranius in Ida: Nostrum in conventum aut consessum, ludum lapsumq. petulcum. Interdum pro veloce usi videntur antiqui, ut hoc versu intelligi potest: Exiluit quasi petulcus quidam, pedibus convibravit. ¶ Petrarum genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in mare, cujus Ennius meminit L. XI: Alte delata, ceterisque ingentibus tecta; et Levius in Centauris: Ubi ego saepe petris; alterum manu factum, ut docet Aelius Gallus, petra est, qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur usque ad libramentum summi fornicis. ¶ Petissere antiqui pro petere dicebant, ea quidem forma verbi, qua sunt lacessere, et incessere: sed, ut mihi videtur, quom significabant saepius petere, (1697A)ut petessant, saepius petant. ¶ Petrones rustici fere dicuntur propter vetustatem, et quod deterrima quaeq. ac praeruptus. . . jam agri petrae vocantur, ut rupices ide a rupicis. ¶ Petauristas Lucilius a petauro appellatos existimare videtur, quom ait: Sicuti mechanici, eu alto exiluere petauro. At Aelius Stilo quod i aere volent, cum ait: Petaurista proprie Graece, ideo quod his πρὸς ἀέρα πέταται. ¶ Petoritu, et Gallicu vehiculu esse, et nome ejus dictum esse existimant a numero IIII rotarum; alii Osce, quod hi quoque petora quattuor vocent; alii Graece, sed αἰολικῶς dictum. ¶ Petimina in his jumentorum ulcera, et vulgo appellant, et Lucilius

Pag. 184.

meminit, quom ait: Ut petimen naso, aut lumbos cervicibus tangat. Eo nomine autem, et inter duos armos suis quod est, aut nectos, solitum appellari testatur Naevius, in descriptione sullae, quom ait: Petimine piscino qui meruerat. ¶ Pennas antiquos fertur appellasse peenas ex Graeco, quod illi πετηνὰ (1697B)ea, quae sunt volucriora, dicant. Item easdem pesnas, ut caesnas. ¶ Pictor Zeuxis risui mortuus, dum ridet effuse pictam a se (anum) γραῦν, cur hoc loco relatum sit a Verrio, cum de significatu verborum scribere propositum habuerit, equidem non video, cum versiculos quoque adhaereret tulerit et ineptos pati, sed nullius praetoris praetexto nomine; qui tamen sunt hi: Nam quid modi facturus risu denique? nisi pictor fieri vult, qui risu mortuus est. ¶ Picta quae nunc toga dicitur, purpurea ante vocitata est, eaque erat sine pictura. Ejus rei argumentum est pictura in aede Vertumni et Consi, quarum in altera M. Fulvius Flaccus, in altera T. Papirius Cursor triumphantes ita picti sunt. Tunica autem palmata a latitudine clavorum dicebatur, quae nunc a genere picturae appellatur. ¶ (Impetum, industrium, indulgentem perinde composita esse ait Verrius, atque impune et immunis. Mihi non satis persuadet.) ¶ Pietati aedem consecratam ab Acillo aiunt eo loco, (1697C)quo quondam mulier habitaverit, quae patrem suum inclusum carcere mammis suis clam aluerit: ob hoc factum, impunitus ei concessa est. ¶ Picum avem quidam dictum putant à Pico rege Aboriginum, quo dissolutus sit * . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . ¶ Piscatorium aes vetusto more appellatur, quod in

Pag. 185.

monte Albano datur pro piscibus. ¶ Pedam vestigium humani praecipue pedis appellasse antiquos, in commentariis quibusdam inveniri solet. ¶ Pescia in Saliari carmine Aelius Stilo dici ait capitia ex pellibus agninis facta, quod Graeci pelles vocent pesce neutro genere pluraliter. ¶ Pestiferum fulgur dicitur, quo mors exiliumve significari solet. ¶ Pisalitem appellat Naevius Pantaleontem, id est, Pisis oriudum tyrannum, cum alioqui inde profecti nunc Pisani dicantur. ¶ Pedibus obsitum, id est, pediculis, Titinius (1697D)pedicosum appellat hoc modo: Rus detrudetur pedicosus, squalidus. Pedes autem pro pediculis, sic Plautus refert in Curculione: Item genus * inter homines, meo quidem animo, ut muscae, culices, cimices, pedesq., pulicesq.; et Livius in Gladiolo: Pulicesne, an cimices, an pedes, responde mihi. Et Lucilius: Ubi me vidit, caput scabit, pedes legit. ¶ Pesestas inter alia, quae (si) inter precationem dicuntur, cum fundus lustratur, significare videtur pestilentiam, ut intelligi ex ceteris possunt, quom dicitur: Avertas morbum, mortem, labem, nebulam, impetiginem. ¶ Pedum baculi genus incuvum, ut Vir. in Buc., quom ait: At tu sume pedum, quod me cum saepe rogaret. ¶ Pedem struit in XII. significat fugit, (1698A)ut ait Ser. Sulpicius. ¶ Pistum, pisendo perpolitum, antiqui frequentius usurpabant, quam nunc nos dicimus ¶ Pedarium Senatorem significat Lucilius, quom ait: Agipes vocem mittere coepit; qui ita appellatur, quia tacitus transeundo ad eum, cujus sententiam probat, quid sentiat, indicat. ¶ Piscatorii ludi vocantur, qui mense Junio trans Tiberim fieri solent pro quaestu piscantium. ¶ Piscinae publicae hodieq.

Pag. 186.

nomen manet, ipsa non extat; ad quam et natatum et exercitationis alioqui causa veniebat populus; unde Lucilius ait: Pro obtuso ore pugil, pisciniensis reses. ¶ Pectenatum tectum dicitur a similitudine pectinis in duas partes divisum, ut testudinatum in quatuor. ¶ Piari eos velut proprio verbo ait Verrius, qui parum sint animati, cum mentis suae non sunt, per quaedam verba liberantur incommodo. ¶ Pignosa, pignora, eo modo, quo Valesii Auselii, Pinosi, Palisi dicebantur. (1698B)¶ Pectuscum Palati dicta est ea regio Urbis, quam Romulus obversam posuit, ea parte, inqua plurimum erat agri Romani ad mare versus, et quia mollissime adibatur urbs; cum Etruscorum agrum a Romano Tiberis discluderet, ceterae vicinae civitates colles aliquos haberent oppositos. ¶ Peculatus est nunc quidem qualecunq. publicum furtum, sed inductum est a pecore, ut pecunia quoque ipsa. Jam etiam noxii pecore multabantur, quia neque aeris adhuc, neque argenti erat copia. Itaque suprema multa etiam nunc appellatur. ¶ Piatrix dicebatur sacerdos, quae expiare erat solita; quam quidem simulatricem, alii sagam, alii expiatricem vocat; et piamenta, quibus utitur expiando, alii purgamenta. ¶ Piacularis porta appellatur propter aliqua piacula, quae ibidem fiebant; vel, ut ait Cloatius, cum ex sacro per aliquem piaculo solvitur, ut aliqua piandi propitiandique causa immolatur. ¶ Pigere interdum pro tardari, interdum pro poenitere poni solet. ¶ Pangere, (1698C)figere; unde plantae pangi dicuntur, cum in terram demittuntur. . . . . . . . . ¶ Permutatur, id proprie dici videtur, quod ex alio loco

P.-T. Pag. 187.

in alium transfertur; at commutatur, quo aliud pro alio substituitur. Sed ea jam confuse in usu sunt. ¶ Pierides Musae propter amoenitatem ac solitudine Pierii montis dictae videntur, quo esse secretis locis propter studia liberalia delectentur. ¶ Perconctatio pro interrogatione dicta videtur ex nautico usu, quia conto pertentant, cognoscuntq. navigantes aquae altitudinem; ob quam causam ait Verrius etiam secundam syllabam per o. solere scribi. Mihi id falsum videtur: nam est illa percunctatio, quod is, qui curiose quid interrogat, percunctari sit, ut recte per u. literam scribatur. ¶ Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber, aut servus, aut hostis sui voluntate ad hostes transierit; qui idem dicitur transfuga, (1698D)quanquam sunt, qui credant perfugam esse, non tam qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat. ¶ Perfacul antiqui et per se facul dicebant, quod nunc facile dicimus, inde permansit in consuetudine facultas. ¶ Peremptalia fulgura Graccus ait vocari, quae superiora fulgura, ut portenta vi sua peremant duobus modis, prioribus tollendis; aut majore manubia, ut tertia secundae, secunda primae cedat. Nam ut omnia superentur fulgure, sic ictum fulgur manubiis vinci. ¶ Perediam et bibesiam Plautus finxit sua consuetudine, cum intelligi voluit cupiditatem edendi et bibendi. ¶ Peremere Cincius in lib. de Verbis (1699A)priscis ait significare idem, quod prohibere; at Cato in li., qui est de Re militari, pro viciare usus.. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . ¶ Tabem eam; quae faceret tabescere, apud antiquos

Pag. 188.

usurpatum. Sallustius quoque frequenter, ut in Catilina, cum ait: Uti tabes plerosque civium animos invaserat; et in Li. IV. Historiarum: Qui quidem mos, ut tabes in urbem coierit; et Corvinius pro Liburnia: Propter hanc tabem atque perniciem domus totius. ¶ Tabellis pro chartis utebantur antiqui, quibus ultro citro, sive privatim, sive publice opus erat, certiores absentes faciebant; unde adhuc tabellarii dicuntur, et tabellae missae ab imperatoribus. ¶ Tagax furunculus, a tangendo, cujus vocabuli Lucilius meminit: Et mutonis manum perscribere posse tage. ¶ Tages nomine, Genii filius, nepos Jovis, puer dicitur disciplinam dedisse aruspicii (1699B)duodecim populis Etruriae. ¶ Taminia, uvae silvestris genus, videtur Verrio dicta, quod tam mira sit quam minium. ¶ Talus in Sabinorum nominibus praenominis loco videtur fuisse. ¶ Talentorum non unum genus. Atticum est sex millium denarium; Rhodium et; Cistophorum quatuor millium et quingentorum denarium; Alexandrinum XII. * denarium; Neapolitanum sex * denarium; Syracusanum trium denarium; Rheginum victoriati *. ¶ Tane, eo usque, ut Aelius Stilo et Opillus Aurelius interpretantur. Itaque Afranius: Tamne arcula tua plena est aranearum. ¶ Thaleae nomen dictum est alii ab aetatis flore aiunt, alii quod carmina semper floreant. ¶ Talipedare antiqui dicebant pro vacillare pedibus lassitudine, quasi qui trahit pedes, ut talis videatur insistere, aut identidem tollere pedes. ¶ Tam significationem habet, cu ponimus praepositivam quandam, cui subjungimus quam, ut cum dicimus, tam egregium opus tam parvo pretio venisse,

(1699C)Pag. 189.

id est, sic; ut apud Graecos quoque οὕτως ἀγαθόν. Item ex contrario ei dicimus, quam malus Homerus, tam bonus Cherylus poeta est. At antiqui tam etiam pro tamen usi sunt, ut Naevius: Quid si taceat, dum videat, tam etiam sciat, quid scriptum sit. Ennius: Illae meae tam potis pacis potiri. Titinius: Bene cum facimus, tam male subimus, ut quidam perhibent viri. Item: Quanquam estis nihili, tam escator simul vobis consului. ¶ Tandem quom significat aliquando, interdum tamen ex supervacuo ponitur, ut apud Ter. in Phormione, quom ait: Itane tandem uxorem duxit Antipho injussu meo? Non enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam duplicat temporalem significationem, cum ait: Tandem aliquando. ¶ Tauri verbenaeque in commentario Sacrorum significat ficta farinacea. ¶ Tama dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit, et tumorem (1699D)facit. Lucilius: Inguenne existat, papulae, tama ne boa noxit. ¶ Taenias, Graecam vocem, sic interpretatur Verrius, ut dicat ornamentum esse laneum capitis honorati, ut sit apud Caecilium in Androgyno: Sepulchrum plenum taeniarum, ita ut solet; et alias: Dum taeniam, qui volnus vinciret. Ennius in Alexandro: Volans de caelo cum corona et taeniis. Accius in Neoptolemo: Decorare est satius, quam urbem exeneis. ¶ Taedulum antiqui interdum pro fastidioso (interdu), quod omnibus taedio esset, ponere soliti sunt. ¶ Tatium occisum ait Lanivii ab amicis eorum legatorum, quos interfecerant Tinini latrones, sed sepultum in Aventiniensi laureto. Quod (1700A)ad significationem verborum non magis pertinet, quam plurima alia, et praeterita jam, et deinceps

Pag. 190.

quae referentur. ¶ Taurorum specie simulacra fluminum, id est, cum cornibus formantur; quod sunt atrocia, ut tauri. ¶ Talionis mentionem fieri in XII. ait Verrius hoc modo: Si membrum rapit, ni cum eo pacit, talio esto; neq. id, quid significet, indicat, puto quia notum est: permittit enim lex parem vindicta. ¶ Tarquitias scalas, quas rex Tarquinius Superbus fecerit, abominandi ejus nominis gratia ita appellatas esse ait volgo existimari. ¶ Tarpeiae esse effigiem ita appellari putant quidam, in aede Jovis Metellina, ejus videlicet in memoria virginis, quae pacta a Sabinis hostibus ea, quae in sinistris manibus haberent, ut sibi darent, intromiserit eos cum rege Tatio, qui postea in pace facienda caverit a Romulo, ut ea Sabinis semper pateret. ¶ Tam perit, quam extrema faba, in proverbio est, quod ea plerumq. aut proteritur, (1700B)aut decerpitur a praetereuntibus. ¶ Tappulam legem convivalem ficto nomine conscripsit jocoso carmine Valerius Valentinus, cujus m. Lucilius hoc modo: Tappulam rident legem concere opimi. ¶ Termonem Ennius Graeca consuetudine dixit, quem nos nunc terminum hoc modo: Ingenti vadit cursu, qua redditus termo est; et: Hortatore bono prius, quam finibus termo. ¶ Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se Jovi donum scripsit, T. Quintius Dict. . . . . . quom per novem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cincius in Mystagogicon L. Il. duas libras pondo et trientem, qua consuetudine hodieq. utimur, quom lignum bes alterum dicimus, id est, pedem et bessem latitudinis habens, et sestertium, id est, duos asses et semissem tertium. Item si

Pag. 191.

(1700C)tres asses sunt et * quadrans quartus. . . . ¶ Tersum diem pro sereno dictu ab antiquis, nec se habere rei auctorem ait. ¶ Teretinatibus a flumine. . . . . ¶ Tripudium . . . . . . . . ciis, in exultatione tripudiat . . . . . a terra pavienda: nam pavire, est ferire, a quo et pavimenta. Id ex Graeco, quod illi παίειν, quod nos ferire. . . . mum intactus usur . . . . . . . ¶ Taminare, violare. . . . . . . et contaminare, dictum videlicet . . . . . . ilintate. ¶ Teres est in longitudine rotundatu, quales asseres natura ministrat. ¶ Temetum, vinum. Plautus in Aulularia: Cererin' Strobile has facturi nuptias?--Qui?--Quia temeti nihil allatu video. Pomponius in Decima: Non multi temeti, sed plurimi. Novius in Duobus Dossenis: Sequimini preminate; sequere temeti timor. Idem in Funere: Agite, exite, temulentum tollite; et in Surdo: Filias habeo temulentas, sed eccas video incedere. Afranius in Consobrinis: Pol magis istius temulentae, futilis. ¶ Tintinnare (1700D)est apud Naevium hoc modo: Tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes; et apud Afranium: Ostiarii impedimenta tintinnire audio. ¶ Tributorum conlationem, quom sit alia in capite, illud ex censu, dicitur etiam quoddam temerarium, ut post Urbem a Gallis captam conlatum est, quia proximis XV. annis census alius non erat. Item bello Punico secundo, M. Valerio Laevino, M. Claudio Marcello cos., quom et Senatus, et Populus in aerarium, quod habuit, detulit. ¶ Tentipellium Artorius putat esse calciamentu ferratum, quo pelles extenduntur, indeque Afranium

T-V (1701A) Pag. 192.

dixisse in Promo: Pro manibus credo habere ego illos tentipellium. Titinium ait Verrius existimare, id medicamentum esse, quo ruge extendantur, quom dicat: Tentipellium inducitur, rugae in ore extenduntur; quom ille τροπικῶς dixerit. ¶ Tignum non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII: Tignum junctu aedibus, vineave, et concapit ne solvito. ¶ Tela proprie dici videntur ea, quae missilia sunt, ex Graeco videlicet translato eorum nomine, quoniam illi τηλόθεν missa dicunt, quae nos eminus; sicut arma ea, quae ab humeris dependentia retinentur manibus, quoniam quidem non minus in nobis eam partem corporis armum vocari existimandum est, quam. . . . ¶ Tigillum Sororium *. ¶ Vici appellari incipiunt ex agris, qui ibi villas non habent, ut Marsi, aut Peligni. Sed ex vicis partim habent remp. et (1701B)jus dicitur, partim nihil eorum, et tamen ibi nundinae aguntur negotii gerendi causa, et magistri vici, item magistri paci quotannis fiunt. Altero, cum id genus aedificiorum definitur, quae continentia sunt his oppidis, quae itineribus regionibusque distributa inter se distant, nominibusque dissimilibus discriminis causa sunt dispartita. Tertio, cum id genus aedificiorum definitur, quae in oppido privo, id est, in suo quisque loco proprio ita aedificat, ut in eo aedificio pervium sit, quo itinere habitatores ad suam quisque habitationem habeat accessum, qui non dicuntur vicani, sicut hi, qui aut in oppidi vicis, aut hi, qui in agris sunt, vicani appellantur.

¶ Viget dictum videtur a vi agendo, sed non vi

Pag. 193.

agendis, hostilibusque rebus, verum his, quae celer. . . concitato animo ad bonam frugem (1701C)tendunt. . . . . . . . . . . . . . . ¶ Voisgram avem, quae se vellit. Augures hac eandem fucillantem appellant. . . . . . . . . . ¶ Vigintiquinq. poenas in XII. significat vigintiquinque asses. ¶ Victimam Aelius Stilo ait esse vitulum, ob ejus vigorem; alii autem, quae vincta ducatur ad altare, aut quae ad hostis victos immoletur. ¶ Vectigal, aes appellatur, quod ob tributum, et stipendium, et equestre, et ordinarium populo debetur. ¶ Viae sunt et publicae, per[quas . . ir]e omnibus licet; privatae, quibus vetitum uti . . . praeter eorum, quorum sunt privatae . . . . vias muniunto; dionisam lapides sunt, qua volet jumenta agito. ¶ Viatores appellantur, qui magistratib. apparent: eo quia initio omnium tribuum, cu agri in propinquo erant Urbis, atque assidue homines rusticabantur, crebrior opera eoru erat in via, qua Urbe, quod ex agris plerumque homines vocabantur a magistratib. ¶ Verticulas cu ait Lucilius, ita appellavit vertebras. ¶ Vernae, qui in villis vere nati, quod (1701D)tempus, duce natura, feturae est, et tunc rem divinam instituerit Marti Numa Pompilius, pacis concordiaeve obtinendae gratia inter Sabinos Romanosque, ut vernae viverent, ne vincerent. Romanos enim vernas appellabant, id est, ibidem natos, quos vincere perniciosum arbitrium Sabinis, qui conjuncti erant cum P. R. ¶ Vergiliae dictae, quod eorum ortu ver finitur, aestas incipit. ¶ Vastum pro magnum. Ponitur tamen et pro inani. Accius: Jam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus; et Pacuvius:

Pag. 194.

Quales, scabres quod inculta vastitudine. ¶ Ve victis, in proverbium venisse existimatur, cum, Roma capta a Senonibus Gallis, aurum ex conventione et pacto adpenderetur, ut recederent, quod iniquis ponderibus exigi a barbaris querente Ap. Claudio, (1702A)Brennus rex Gallorum ad pondera adjecit gladium, et dixit: Ve victis. Quem postea persecutus Furius Camillus, cum insidiis circumventum concideret, et quereretur contra foedus fieri, eadem voce remunerasse dicitur. ¶ Vegrande significare alii aiunt male grande, ut vecors, vesanus, mali cordis, maleque sanus; alii, parvum, minutum, ut quom dicimus, vegrande frumentum; et Plautus in Cistellaria: Qui nisi ituresnimium is vegrandi gradu. ¶ Vecors est turbati, et mali cordis. Pacuvius in Iliona: Qui veloci superstitione cum vecordi conjuge; et Novius in . . . Coactus tristimoniam ex animo deturbat et vecordiam. . ¶ Vapula Papiria, in proverbio fuit antiquis, de quo Sinnius Capito sic refert, tum dici solitum esse, cum vellent minantibus ibi significare se eos negligere et non curare, fretos jure libertatis. Plautus in Feneratrice: Heus tu, in barbaria quod fecisse dicitur libertus suae patronae, ideo dico. . . liberta salve, vapula Papiria. In barbaria est, in Italia. Aelius hoc loco, vapula positum (1702B)esse ait pro dole. Varro, pro peri, teste Terentio in Phormione: Num tu . . . resipis verbero; et Plauto in Curculione: Reddin' , an non, mulierem prius, quam te huic meae machaerae obicio--mastigia? Vapula ergo te vehementer jubeo, ne me territes. ¶ Vacerram Aelius et alii complures vocari aiunt stipitem, ad quem equos solent religare. Ateius vero

V-U Pag. 195.

Philologus hoc nomine significari maledictum magnae acerbitatis, ut sit vecors et vesanus, teste Livio, qui dicit: Vecorde et malefica vecordia. ¶ Vagorem pro vagitu, Ennius Li. XVI.: Qui clamor oppugnantis vagore volanti. Lucretius Li. II: Et superatur, ite miscetur funere vagor. ¶ Valvoli fabae folliculi appellati sunt, quasi vallivoli, quia vallo facti excutiantur ¶ Vagulato in L. XII. significat quaestio cum convicio. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum (1702C)obvagulatum ito. ¶ Valgos Opillus Aurelius, aliique complures aiunt dici, qui diversas suras habeat. Plautus in Milite glorioso: Qui talos vitiosos majorem partem videas vagi salis; et in Silitergo: Sin ea mihi insignitos pueros pariat postea, aut varum, aut valgum, aut compernem, aut paetum, aut bocchum filium. ¶ Viere alligare significat, ut hic versus demonstrat: Ibant malaci viere veneriam corollam. Unde vimina, et vasa viminea, quae vinciuntur, ligata. ¶ Vermina dicuntur dolores corporis cum quodam minuto motu, quasi a vermibus scindantur. Hic dolor Graece στρόφος dicitur. ¶ Veruta pila dicuntur, quod * habeant praefixa. Ennius L. X. . . . . cursus quingentos saepe veruti. ¶ Uruat, Ennius in Andromeda; significat, circundat, ab eo sulco, qui fit in urbe condenda urvo aratri, quae sit forma simillima uncini, a curvatione buris et dentis, cui praefigitur vomer; ait autem: Circum sese uruat ad pedes a terra quadringentos caput. ¶ Ungulus Oscorum lingua anulus, ut . . . . . . . si quid monumenti (1702D)nacta est, qui eorum requireret, est ungulus, quem ei detraxit ebrio. Pacuvius in Iliona: Repugnanti ego porro hunc vi detraxi ungulum; et in Atalanta: Suspensum

Pag. 196.

laevo brachio ostendo ungulum. ¶ Unciaria lex appellari coepta est, quam L. Sulla et Pompeius Rufus tulerunt, qua sanctum est, ut debitores decimam partem . . . . . [¶ Venenum . . dicebant antiqui, cujus color inficiendo mutatur, ut Ennius cum ait: Cum illud, quo jam semel est imbuta veneno. ¶ Ventabant dixisse antiquos verisimile est, cum et propositione adjecta . . . .. . adventabant. U.ntupum est, vel . . . .. . . . quod Graeci ὕειν dicunt. ¶ Venditiones dicebantur oli Censoru locationes, quod velut fructus publicorum locoru venibat. ¶ Viminalis et porta et collis (1703A)appellantur, quob ibi viminu fuisse videtur silva, ubi est et ara Jovi Viminio consecrata. ¶ Vindex ab eo quod vindicat, quominus is, qui prensus est, ab alio teneatur. ¶ Vineae, ut Verrius praecipit, quod vino feraces sint; etiam militares quaedam machinationes a similitudine appellantur. ¶ Vivatus et vividus a poetis dicuntur a vi magna. ¶ Vindiciae appellantur res eae, de quibus controversia; quod potius dicitur jus, quia fit inter eos, qui contendunt. Cato in ea, quam scribit L. Furio de Aqua: . . . . . . . . s. (1704A)Praetores secundum populum vindicias dicunt.. . Lucilius: Nemo hic vindicias, neque sacra, neq. numen veretur. De quo verbo Cincius sic ait: Vindiciae olim dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in jus adlatae erant. At Ser. Sulpicius . . . . . jam singulariter formato vindiciam esse ait, qua de re controversia est, ab eo quod vindicatur. . . .. . . . . . et in XII: Si vindiciam falsam tulit, si velit is, [prae] tor arbitros tres dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decedito.