Schema De Doctrina Catholica

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Schema De Doctrina Catholica
Concilium Vaticanum I
1870
editio: incognita
fons: incognitus

1869-1870- Concilium Vaticanum I - 02 Schema De Doctrina Catholica


Concilium Uaticanum I: Schemata patrum examini proposita et capita addenda Schema De Doctrina Catholica, pag. : 59, linea : 1 [*]

Pius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Apostolici muneris sollicitudo ut verbum aeternae veritatis et salutis illibatum conservetur ac perniciosi errores a populo christiano depellantur eo nunc instantius nos urget quo ex libere grassantium opinionum perversitate graviora undique dominico gregi imminent pericula.

Exierunt enim hoc tempore antichristi multi qui universam oppugnant revelationem divinam ipsa que omnis religionis fundamenta subvertere ac genus humanum quantum in ipsis est a christianae fidei luce ad noctem caecae infidelitatis reducere aperte conantur.

Alii vero doctrinis variis et peregrinis abducti naturam et gratiam scientiam humanam et fidem divinam misere commiscentes verum sensum dogmatum quem tenet et docet ecclesia depravare et integritatem sinceritatem que fidei in periculum adducere noscuntur.

Quare visum nobis est in spiritu sancto tum omnes fideles adversus apertam illam impietatem praemunire tum contra occultius serpentes errores catholicam doctrinam proponere ac declarare in aedificationem corporis Christi in quo edocti sumus sicut est veritas in Iesu.

Quis enim vero non ingemiscat inter ipsas nationes christianas homines qui evanuerunt in cogitationibus suis in hoc tenebrarum ac turpitudinis profundum devenisse ut affirment et quod horrendum magis publice atque impune docere permittantur praeter materiam materiae que transformationes aut explicationes nihil reale existere aut unicam esse essentiam tum dei tum rerum omnium quae sunt hanc que essentiam necessaria continua que sui manifestatione aut explicatione aut emanatione fieri omnia vel ex ea fieri omnia quae existunt ita ut in eadem essentiae explicatione ipse deus fiat mundus aut mundus fiat deus.

Suae autem impietati in sententiis ipsis supperaddunt aliam in verbis quod monstra opinionum quae confinxerunt sanctissimis nominibus mysteriorum christianae religionis obtegere consueverunt atque dum trinitatem incarnationem redemptionem resurrectionem nominant id assequi student ut suis doctrinis aliquid christianum subesse incautis persuadeant ac ipsa veneranda mysteria verae religionis ad perversissimos sensus detorqueant atque depravent.

Impiam insipientiam in omnibus materialismi et pantheismi formis detestantes revocamus miseros ad elementa fidei ac symboli nostri quo credimus ac profitemur unum esse deum creatorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium qui sua omnipotente virtute et liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem angelicam videlicet et mundanam ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam.

Deus igitur cum sit una singularis simplex omnino et incommutabilis essentia aeternus et necessario existens intellectu ac voluntate omni que perfectione infinitus profitendus est super omnia quae praeter ipsum sunt aut concipi possunt infinite exaltatus.

Neque dubitandum est verum deum naturali ipsius humanae rationis lumine per ea quae facta sunt posse cognosci quandoquidem testante spiritu sancto in libro sapientiae a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri et Paulus apostolus docet gentiles in eo esse inexcusabiles quod cum ex hac naturali manifestatione per creaturas deum cognovissent non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt quia quod notum est dei manifestum est in illis deus enim illis manifestavit.

Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

At ratio creata intelligens pariter se ipsam totam dependere a deo ut a suo principio et fine nequit non agnoscere deo qui est ipsa veritas omnis que veritatis fons ita se esse subiectam ut si infinitae sapientiae ac bonitati placuerit alio modo quam per ea quae facta sunt et alio quam ipsius rationis naturali lumine sese hominibus revelare plenum iidem debeant praestare intellectus ac voluntatis obsequium.

Sicut autem potest deus hominem evehere ad veritates cognoscendas et ad modum cognoscendi quo naturale rationis lumen non pertingit ita potest eum exaltare ad eiusmodi participationem bonorum divinorum et ad eiusmodi consortium ac societatem cum ipso deo quae naturales creaturae vires et perfectiones omnino superent.

Haec porro supernaturalis revelatio et communicatio dei ad homines cum non solum possibilis sed factum sit certissimum in quo religio divina tota constituitur hinc profecto christianorum omnium abominationi exponendus est profanus sermo ut cancer serpens illorum hominum qui media in luce religionis christianae commutantes veritatem dei in mendacium dicunt humanam rationem esse penitus independentem atque in se ipsa esse omnis veri omnis que boni fontem et unicam normam ac legem ita ut supra naturales rationis cognitiones veritas credenda ne divina quidem opera et auctoritate revelari ac fides imperari queat neque ab ipso deo homo ultra naturae suae rationalis naturalium que virium explicationem ad altiorem communicationem et ad bonum altius evehi possit sed rationem naturam que humanam iugi profectu omnem tandem veri et boni perfectionem ex sese assequi posse ac debere.

Huiusmodi igitur errorum portenta exsecrantes simul ex supremi pastoralis officii nostri debito et animi sensu quo maxime possumus pro aeterna animarum salute sollicito admonemus et obtestamur eos potissimum qui praesunt et qui privatim vel publice in scholis educandae et erudiendae iuventutis munere funguntur ut ab animis subditorum hanc pestem grassantis incredulitatis arceant illos que contra pericula in eam incidendi praemuniant.

Verum satis profecto non est illa monstra impietatis exhorruisse quae ab omnibus qui christiani esse velint per se facile intelliguntur devitanda sed quoniam velut derivatione quadam ab illa falso asserta independentia rationis verbum veritatis a quibusdam non recte tractatur qui circa ipsam naturam fidei et cognitionis christianae et circa habitudinem scientiae humanae ad fidem divinam errantes et in errorem mittentes hoc tempore docuerunt quae non oportet idcirco contra huiusmodi errorum circumventiones catholicam doctrinam firmiter ab omnibus retinendam exponere et declarare intendimus.

Imprimis secundum fidem universalis ecclesiae et sacri Tridentini concilii declarationem profitemur et docemus integram catholicam revelationem contineri in libris scriptis tam veteris quam novi testamenti et sine scripto traditionibus quae ex ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis spiritu sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt.

Quoniam vero de ipsis sacrae scripturae libris varii nostra aetate sparguntur errores iterum declaramus et definimus eosdem libros omnes cum omnibus suis partibus quemadmodum in decreto oecumenici concilii Tridentini continetur pro sacris et canonicis suscipiendos esse.

Sacri autem et canonici credendi sunt non quod humana tantum ope scripti auctoritate tamen ecclesiae in canonem sacrarum scripturarum relati sint neque propterea solum quod divinam revelationem sine errore contineant sed eo quod spiritu sancto inspirante conscripti fuerunt ideo que sunt scripturae divinitus inspiratae quae habent auctorem deum atque ita continent vere et proprie verbum dei scriptum.

Quare haereticam esse declaramus et damnamus sententiam si quis divinitus inspiratum esse negaverit aliquem vel integrum vel ex parte librum de his quos Tridentina synodus integros cum omnibus suis partibus prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata Latina editione habentur pro sacris et canonicis suscipiendos esse definivit.

Et quia non desunt petulantia ingenia a quibus scriptura sacra ad alienos sensus detorquetur contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia hinc innovantes quae a sacra Tridentina synodo circa scripturarum interpretationem praescripta fuerunt declaramus in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium illum sacrae scripturae sensum verum habendum esse quem ab ecclesia infallibili verbi dei custode ac interprete vel unanimi consensione patrum declaratum aut definitum esse constiterit.

Quamvis deus etiam per ea quae facta sunt humanae que rationis lumine sese manifestans iuxta monitum apostoli glorificandus et propterea ei gratiae agendae sint voluit tamen ipse pro sua infinita bonitate sapientia et misericordia ad aeternam hominum salutem se ipsum investigabiles que divitias suas ac dispensationem sacramenti a saeculis absconditi revelare manifestatione alia supernaturali quae nobis fit per verbum dei non quasi demonstratione ad videndum sed propositione per auctoritatem dei ad credendum.

Multifariam enim multis que modis olim deus loquens patribus in prophetis novissime locutus est nobis in filio.

Hanc vero supernaturalem revelationem declaramus necessariam esse hominibus non solum velut subsidium ad facilius et universalius assequenda ea quae in manifestatione naturali iam continerentur et ex ea intelligi possent sed eius necessitatem pro hominibus esse omnimodam secundum misericors consilium divinae dispensationis eo quod infinita dei bonitas humanum genus voluit elevare ad supernaturalem ordinem et in hoc ordine ad supernaturalium rerum cognitionem per fidem.

Praeterquam quod enim naturalis tantummodo cognitio fini supernaturali non responderet dogmata illa cum sint supernaturalia in naturali dei manifestatione non continentur atque ideo humana ratio suo lumine ea assequi nunquam potuisset.

Veruntamen in iis etiam quae de deo et de lege naturali humanae rationi per se impervia non sunt agnoscendum est supernaturalis revelationis maximum beneficium siquidem pro praesenti humani generis conditione huic supernaturali revelationi debetur harum quoque veritatum propositio omnibus accommodata ita ut ad earundem cognitionem debito tempore sufficienti amplitudine firma certitudine et absque errorum admixtione perveniri possit.

Porro ad temeritatem quorundam hominum nostrae aetatis cohibendam qui voluerunt plus sapere quam oportet sapere et non ad sobrietatem perpetuo ecclesiae sensui et constanti doctrinae inhaerentes docemus et declaramus inter veritates divinitus revelatas esse mysteria proprie dicta quae licet non sint contra rationem sunt tamen supra rationem.

Quamvis enim fide praelucente ad eorum aliquam intelligentiam perveniatur haec tamen ipsa cognitio principiis innititur revelatis nunquam vero ratio humana quantumvis exculta effici potest idonea ad existentiam et veritatem mysteriorum huiusmodi suis viribus assequendam atque ex suis principiis demonstrandam.

Paulus sane apostolus praeter id quod notum est dei et manifestum etiam per ea quae facta sunt docet esse profunda dei quae solus spiritus dei scrutatur nobis autem deus ipse revelavit per spiritum suum ut fide credamus.

Et evangelista Ioannes de huiusmodi profundis dei scribit deum nemo vidit unquam unigenitus filius qui est in sinu patris ipse enarravit hic que ipse unigenitus testatur nemo novit filium nisi pater neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare. Quapropter reconditiora haec dogmata ex natura sua manent supra captum rationis etiam postquam revelata sunt et fidei assensu credita ac pertinent ad dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quoniam sic excedunt omne quod solo lumine rationis cogitare aut sapere possumus sicut excedunt omne quod sumus.

Secundum hanc catholicam de mysteriis fidei doctrinam reprobamus et damnamus sententiam qua dicitur rationem humanam rite excultam pertingere posse ad omnes veritates revelatas ex suis viribus suis que principiis naturalibus intelligendas ac demonstrandas atque ideo easdem veritates omnes esse proprium obiectum humanae philosophiae.

Revelationi divinae fides respondet virtus nimirum supernaturalis qua per divinam gratiam propter auctoritatem dei loquentis credimus vera esse quae divinitus revelata sunt.

Hanc fidem in christianis laudat Paulus apostolus thessalonicensibus scribens cum accepissetis a nobis verbum auditus dei accepistis illud non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum dei qui operatur in vobis qui credidistis.

Et ab eodem apostolo commendatur apostolatus per Iesum Christum ad obediendum fidei in omnibus gentibus atque inde dicitur fides ex auditu auditus autem per verbum Christi.

Quare ab omnibus catholicae ecclesiae filiis tenendum imprimis est ad excellentem virtutem fidei qua fideles nominamur et sumus et qua propter auctoritatem dei revelantis assensus praestandus est non sufficere illam mentis humanae persuasionem de veritatibus ad deum et ad religionem spectantibus quae ex intrinsecus perspecta rerum veritate per naturale lumen rationis oriatur huiusmodi enim persuasio fides proprie dicta sine qua impossibile est placere deo censeri nequit quin omnia perturbentur quae firmissima manere debent de distinctione inter humanam scientiam et fidem divinam.

Quapropter anathemate damnamus doctrinam si quis dixerit fidem divinam non distingui a scientia naturali quae veritatem moralem aut religiosam pro obiecto habeat ac propterea ad actum fidei qua fideles nominamur et sumus non requiri ut revelata veritas propter auctoritatem dei revelatoris credatur.

Quamvis autem fides qua fideles nominamur et sumus non sit ex intrinsecus perspecta veritate rei creditae ea tamen est rationabile obsequium quoniam revelator deus testimonia sua credibilia fecit nimis.

Neque enim talem instituit suae revelationis ordinem quo homines interno dumtaxat instinctu ad fidem perducerentur sed cum internis spiritus sancti auxiliis externa credibilitatis motiva veluti certa revelationis divinae argumenta praesto esse voluit.

Ita namque salvator noster cum mandatum suis apostolis daret ut in universum mundum proficiscentes omni creaturae evangelium praedicarent in virtute et in spiritu sancto eosdem misit illi autem profecti praedicaverunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis quibus constaret deum esse vere loquutum.

Secundum ipsum igitur evangelium Iesu Christi et secundum praedicationem apostolorum tenendum est notas aliquas ad dignoscendam divinam revelationem a deo ipso esse dispositas atque ad has notas iuxta ordinem a deo institutum pertinere facta divina quae externa sint et hominibus etiam ante fidem susceptam cognoscibilia tanquam signa divinae loquutionis.

Humana enim ratio dum ad veram fidem nondum pervenit ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet ut certo sibi constet deum esse loquutum tum vero cognoscens deum revelatorum quavis difficultate et dubitatione penitus abiecta plenam eidem supremae maiestati et infinitae veritati praestet fidei obedientiam.

Quare sub anathemate damnamus eorum sententiam qui affirmant non posse fieri ut veritas revelata signis externis reddatur credibilis atque ideo sola interna animi experientia homines ad fidem moveri debere.

Quoniam praeterea nonnulli errorem ab ecclesia iam pridem damnatum postremis his temporibus renovarunt affirmantes fidem ipsam qua credendae sunt veritates revelatae rationis convictionem esse naturalem necessariis argumentis inductam secundum leges scientiae humanae ita ut fides per se nisi iam viva sit et per charitatem operetur nec gratiae supernaturali adscribenda nec virtus sit libera et ne mediate quidem salutaris propterea inhaerentes divinae revelationi secundum praecedentium conciliorum et sanctorum patrum inhaerentes conciliorum et sanctorum patrum declarationes iterum docemus et definimus fidem ipsam in se qua fideles sumus donum dei esse supernaturale humanae salutis initium fundamentum et radicem omnis iustificationis et proinde hanc ipsam fidem fidei que assensum esse opus divinae gratiae.

Cum externa enim fidei propositione gratia interna illuminationis et inspirationis spiritus sancti qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo necessaria est ut actus fidei sit sicut oportet hoc est supernaturalis et pertinens ad viam salutis.

Sicut autem actus virtutum quarum fides fundamentum est sub adiutorio gratiae manent ita vult deus etiam liberam obedientiam fidei in consentiendo veritati.

Huius libertatis admonemur in praeceptis fidei dum iubemur credere veritates et pertinax contra sufficientem propositionem revelationis incredulitas damnatur non enim omnes obediunt evangelio qui autem non credit iam iudicatus est.

Quare haereticam esse declaramus et damnamus sententiam si quis dixerit hanc fidem qua christiani evangelicae praedicationi consentiunt nisi sit iam fides viva quae per charitatem operatur non esse donum dei supernaturale sed esse naturalem et necessariam persuasionem rationis humanae.

Ex damnatis his erroribus consequitur funestissima fallacia ad labefactandam fidei constantiam composita qua dicitur homini catholico post fidem sub magisterio catholicae ecclesiae iam agnitam et susceptam fas esse fidem eandem in reale dubium vocare suum que assensum suspendere quo liberius fundamenta ac motiva fidei secundum normam rationis et scientiae humanae examinet ita ut in hoc examine par esse debeat conditio fidelium catholicorum ac aliorum qui in religione heterodoxa versantur.

Ab huiusmodi perniciosissimo errore ut fideles omnes sibi caveant doctrina catholica de necessitate divinae fidei et de officio incommutabilis in eadem constantiae perpetuo eis ob oculos versetur.

Verae fidei susceptio nimirum et eiusdem constans professio ad iustitiam apud deum et ad salutem aeternam omnino necessaria est quoniam sine fide impossibile est placere deo et salvatoris nostri qui iussit evangelium suum praedicari omni creaturae manet sententia qui non crediderit condemnabitur.

Hinc eo etiam magis illi infelices qui semel illuminati sunt gustaverunt que bonum dei verbum et prolapsi sunt rursum crucifigentes sibimet ipsis filium dei et ostentui habentes comparantur ab apostolo terrae reprobae quae maledictioni proxima est et cuius consummatio in combustionem.

Ut autem huic necessariae obligationi amplectendi veram fidem et in eadem constanter perseverandi homines satisfacere valeant deus ipse qui instat praecepto etiam praecurrit auxilio.

Sicut enim secundum ordinem institutum a fidei nostrae auctore et consummatore ad deducendos homines in admirabile lumen fidei cum verbo auditus dei coniungitur gratia interna ita gratia utraque tum externa propositionis fidei tum maxime interna adiuvat infirmitatem nostram ad firmitatem et constantiam in fide iam suscepta.

Propositionem et praedicationem totius doctrinae revelatae salvator humani generis voluit accommodatam reddere omnibus gentibus et omnibus temporibus suos mittendo legatos usque ad ultimum terrae et usque ad consummationem saeculi in perpetua successione et consensione sub visibili capite insignitos characteribus divinae missionis atque ita catholicam ecclesiam instituit suae que institutionis manifestis notis distinxit ut ab omnibus hominibus agnosceretur custos et magistra verbi revelati.

Ad hanc propterea solam et ad nullam aliam religionis communionem pertinent motiva omnia quae ad evidentem credibilitatem fidei christianae tam multa et tam mira divinitus sunt disposita.

Quocirca sicut haec vera ecclesia Iesu Christi illis qui ad eam nondum pervenerunt est signum a deo ipso levatum in nationes et perpetua admonitio ut quaerant et repertam amplectantur veritatem ita in eadem ecclesia una sancta catholica et apostolica fideles docti et indocti fundamentis innituntur firmissimis ad plenam credibilitatis certitudinem parati semper quantum ad singulos pro eorum conditione spectat ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in ipsis est spe.

Omnes igitur qui ineffabili dei misericordia in tutum hunc portum salvati iam sunt ex fluctibus humanarum opinionum et errorum quibus miseri mortales extra ecclesiam circumferuntur meminerint gravissimae admonitionis apostoli quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per dominum ab iis qui audierunt in nos confirmata est contestante deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti distributionibus.

Super haec autem omnia fides eius que firmitas gratiae internae debetur in vanum namque laborat praedicando aedificans fidem nisi eam dominus miserando intus aedificet.

Sicut gratia dei qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ad hoc datur errantibus ut eidem gratiae libere assentiendo et cooperando ab errore reducantur et convertantur ad veritatem ita per supernaturalem gratiam internam in auxilio opportuno fortitudo credentium dominus est qui non deserit nisi deseratur ut pie semper iuste que vivatur. Quoniam enim fides divina non persuasio naturalis est sed virtus infusa per quam spiritus sancti gratia elevante et confortante adhaeremus revelatae veritati ideo etiam firmitas assensus per eandem gratiam supernaturalis est ut fides nostra non sit in sapientia hominum sed in virtute dei.

Unde hoc ipsum lumen fidei et adiutorium gratiae fideles qui docibiles dei et inhaerentes primae veritati fide divina credunt immenso intervallo discernit ab iis qui errantes religioni falsae adhaerent ex opinionibus humanis et ex illa sapientia de qua scriptum est perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.

Quapropter haereticam esse declaramus et damnamus sententiam si quis dixerit parem esse conditionem fidelium ac eorum qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt ita ut fideles catholici licite possint fidem quam sub ecclesiae magisterio iam susceperunt et crediderunt in reale dubium vocare et assensum suspendere donec demonstrationem credibilitatis et veritatis secundum regulas humanae scientiae ipsi absolverint.

Sed periculose etiam errant nostrae aetatis homines illi qui libertatem scientiae ita praedicant ut in omnibus naturalibus et rationalibus scientiis excolendis rationi vindicent plenam independentiam ab ipsa fide divina et ab auctoritate ecclesiae cui custodia et infallibilis interpretatio totius revelatae veritatis divinitus commissa est.

Sicut apostoli eorum que usque ad consummationem saeculi successores acceperunt apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus et ad loquendum dei sapientiam in doctrina spiritus ita etiam eorundem muneris est proscribere falsi nominis scientiam quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.

Licet enim naturalis quoque scientia a deo sit ut a veritate suprema et humanae rationis creatore atque ratio ipsa nobilissimum sit donum ad veritates sibi proportionatas ex suis principiis recte perscrutandas et intelligendas potest tamen eadem ratio humana fallibilis et infirma ut luctuosa experientia nimium testatur deduci ad sententias infallibili doctrinae ecclesiae adversantes quae cum verum vero minime contradicat adeo que omnis assertio veritati illuminatae fidei contraria omnino falsa sit iam non ad veram sed ad falsi nominis scientiam necessario pertinent nec possunt habere nisi fallacem speciem veritatis.

Quare omnes filii ecclesiae eodem officio sanctissimo quo fidem sinceram constanter servare sanam que doctrinam sequi tenentur obstringuntur etiam ut sententias catholicae doctrinae contrarias non pro fructu aut consectariis genuinae scientiae sed omnino pro erroribus habeant eo modo quo infallibili ecclesiae iudicio fuerint proscriptae fieri enim nequit ut veritas catholica animo fideli retineatur eadem que simul sub nomine philosophiae scienter impugnetur sententiis contrariis velut legitime consequentibus ex principiis verae scientiae.

Hac autem obligatione non detrahitur quidquam sincero veritatis naturalis investigandae studio cum non scientiae usus sed eiusdem solus abusus interdicatur nec veritatem indagare ac propriis rationis et scientiae principiis demonstrare sed errorem solummodo eum que fidei adversantem vel ad illam labefactandam accommodatum amplecti prohibeatur.

Reprobamus itaque et anathemate damnamus doctrinam qua asseritur tractationem scientiarum naturalium et rationalium ita sui iuris et plane independentem esse oportere ut sententiae quae in illis statuuntur et deducuntur etiamsi doctrinae catholicae repugnent non subsint iudicio et authenticae proscriptioni ecclesiae atque ideo scientias naturales et rationales etiam sub discrimine in eis errandi contra fidem et doctrinam catholicam tractandas esse nulla supernaturalis revelationis habita ratione.

Ex perniciosa turbatione legitimae relationis inter fidem ac scientiam praeter alia mala illud accidit gravissimum ut homines temerarii ipsa mysteria revelationis que sensum qui non alius est quam retentus ac declaratus ab ecclesia catholica proprio arbitrio interpretari audeant et dogmata sanctissima detorquere ad sensus ab universali fide et ecclesiae doctrina abhorrentes quibus revelatae veritates accommodentur fallaci mensurae intellectus humani atque ita dum retentis verbis ecclesiae substituuntur sensus alieni videantur dici eadem dicantur tamen diversa.

Nec verentur affirmare cum intelligentia dogmatum hactenus fuerit imperfecta necdum in ecclesia propter defectum philosophiae rite ea perfici potuerit nunc demum rationi per scientiam excultae patere viam ad verum et proprium intellectum omnium veritatum revelatarum.

Sed firmum fundamentum dei stabit neque enim doctrina fidei a deo hominibus patefacta ad credendum propter ipsam dei revelantis auctoritatem est velut philosophicum inventum humanis ingeniis perficiendum sed est depositum cuius custodia explicatio et definitio sub assistentia spiritus veritatis infallibili ecclesiae divinitus est concredita atque ideo constat sensum dogmatum ab eadem ecclesia declaratum semper inviolabiliter esse retinendum eius vero commutationem non profectum esse scientiae sed haeretici spiritus perversionem.

Quare si quis dixerit talem admittendam esse intelligentiae dogmatum explicationem per humanae rationis et scientiarum progressum ut ille sensus quem ecclesia in suis definitionibus sua que articulorum fidei propositione intellexit et intelligit non semper simpliciter et incommutabiliter verus sit sed secundum profectum scientiarum iisdem definitionibus et propositis fidei articulis aliquando alius diversus sensus substitui debeat anathema sit.

Quoniam ex asserta falsa libertate scientiae et independentia rationis factum est ut errores iam pridem proscripti his temporibus nova quadam forma suscitarentur circa specialia fidei nostrae dogmata de ipso deo uno et trino de incarnatione dominica de hominis praeterea natura elevatione ac lapsu et de eiusdem reparatione propterea contra huiusmodi perversiones verum sensum apostolicae et ecclesiasticae praedicationis iterum hac nostra definitione declarare et confirmare constituimus quatenus id ad arcenda pericula ab animis fidelium et ad sinceritatem depositi fidei custodiendam opportunum visum est.

Pius episcopus servus servorum dei sacro approbante concilio ad perpetuam rei memoriam.

Supremi pastoris apostolicum ministerium in quo dei ineffabili providentia et misericordia positi sumus sollicite ac continuo nos urget ut nihil praetermittamus quo via quae ad vitam et salutem ducit aeternam omnibus hominibus pateat et qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad lucem et agnitionem veritatis perveniant.

Cum igitur deus ac salvator noster totius salutiferae doctrinae veritatem et mediorum salutis thesauros in ecclesiam suam quasi in depositorium dives contulerit ut omnes sumant ex ea potum vitae in ipsa vera ecclesia et errantibus indicanda et fidelibus instantius commendanda est ut illi ad viam salutis adducantur hi autem in ea confirmentur et crescant.

Quare nostri muneris esse ducimus potiora capita verae et catholicae doctrinae de ecclesiae natura proprietatibus ac potestate exponere et grassantes oppositos errores subiectis canonum articulis condemnare.

Unigenitus dei filius qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum qui que nulla unquam aetate miseris Adae filiis ope sua defuit in ea plenitudine temporis quae sempiterno consilio fuerat praestituta in similitudinem hominum factus visibilis apparuit in assumpta nostri corporis forma ut terreni homines atque carnales novum hominem induentes qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis corpus efformarent mysticum cuius ipse existeret caput.

Ad hanc vero mystici corporis unionem efficiendam Christus dominus sacrum regenerationis et renovationis instituit lavacrum quo filii hominum tot nominibus inter se divisi maxime vero peccatis dilapsi ab omni culparum sorde mundati membra essent ad invicem suo que divino capiti fide spe et caritate coniuncti uno eius spiritu omnes vivificarentur ac caelestium gratiarum et charismatum dona cumulate reciperent.

Atque haec est quae ut fidelium mentibus obiiciatur alte que defixa haereat satis nunquam commendari potest praecellens ecclesiae species cuius caput est Christus ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

Hanc ecclesiam quam acquisivit sanguine suo et tanquam sponsam unice electam aeternum dilexit auctor fidei et consummator Iesus ipse fundavit atque instituit et per apostolos suos eorum que successores iugiter usque ad consummationem saeculi in universo mundo et ex omni creatura colligendam docendam moderandam que praecepit ut una esset gens sancta unus populus acceptabilis sectator bonorum operum.

Neque enim evangelicae legis ea ratio est ut excluso quovis societatis vinculo veri adoratores singuli seorsum patrem adorent in spiritu et veritate sed religionem suam ita societati a se institutae inhaerentem redemptor noster voluit ut cum ea penitus conserta ac veluti concreta maneret et extra illam vera Christi religio nulla esset.

Docemus autem ac declaramus ecclesiae inesse omnes verae societatis qualitates.

Neque societas haec indefinita vel informis a Christo relicta est sed quemadmodum ab ipso suam existentiam habet ita eiusdem voluntate ac lege suam exsistendi formam suam que constitutionem accepit.

Neque eadem membrum est sive pars alterius cuiuslibet societatis nec cum alia quavis confusa aut commiscenda sed adeo in semetipsa perfecta ut dum ab omnibus humanis societatibus distinguitur supra eas tamen quam maxime evehatur.

Ab inexhausto enim misericordiae dei patris fonte profecta per incarnati ipsius verbi ministerium operam que fundata in spiritu sancto constituta est qui in apostolos primum largissime effusus abunde etiam iugiter diffunditur in filios adoptionis ut iidem lumine eius collustrati una mentium fide et deo adhaereant et inter se cohaereant ut pignus haereditatis in cordibus suis circumferentes carnis desideria ab eius quae in mundo est concupiscentiae corruptione avellant et beata una communi que spe firmati concupiscant promissam aeternam dei gloriam atque adeo per bona opera certam suam vocationem et electionem faciant.

Cum autem his bonorum divitiis in ecclesia homines per spiritum sanctum augeantur atque his eiusdem sancti spiritus nexibus in unitate cohaereant ecclesia ipsa spiritualis societas est atque ordinis omnino supernaturalis.

Absit tamen ut quis credat ecclesiae membra nonnisi internis ac latentibus vinculis iungi et abditam inde societatem ac prorsus invisibilem fieri.

Aeterna siquidem dei sapientia ac virtus voluit spiritualibus et invisibilibus vinculis quibus fideles supremo ac invisibili ecclesiae capiti per spiritum sanctum adhaerent externa quoque ac visibilia respondere ut spiritualis illa ac supernaturalis societas extrinsecus appareret et conspicua patesceret. Hinc visibile magisterium a quo credenda interius exterius que profitenda fides publice proponitur visibile quoque ministerium quod visibilia dei mysteria quibus interior sanctificatio hominibus et debitus deo cultus comparatur munere publico moderatur ac curat visibile regimen quod membrorum inter se communionem ordinat externam que omnem et publicam fidelium in ecclesia vitam disponit ac dirigit visibile demum totum ecclesiae corpus ad quod non iusti tantum aut praedestinati pertinent sed etiam peccatores professione tamen fidei et communione cum eo coniuncti.

Quibus fit ut Christi ecclesia in terris nec invisibilis nec latens sit sed in manifestatione posita veluti civitas excelsa et illustris in monte quae abscondi non potest ac veluti lucerna super candelabrum quae sole iustitiae illuminata mundum universum luce suae veritatis illustrat.

Cum eiusmodi sit vera Christi ecclesia declaramus hanc visibilem conspicuam que societatem esse illam ipsam divinarum promissionum ac misericordiarum ecclesiam quam Christus tot praerogativis ac privilegiis distinguere et exornare voluit eandem que ita plane in sua constitutione esse determinatam ut quaecumque societates a fidei unitate vel a communione huius corporis seiunctae nullo modo pars eius aut membrum dici possint neque per varias christiani nominis consociationes dispersam atque diffusam sed totam in se collectam penitus que cohaerentem in sua conspicua unitate indivisum ac indivisibile corpus praeferre quod est ipsum corpus mysticum Christi.

De quo apostolus inquit unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.

Unus dominus una fides unum baptisma.

Unus deus et pater omnium qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis.

Hinc omnes intelligant quam necessaria ad salutem obtinendam societas sit ecclesia Christi.

Tantae nimirum necessitatis quantae consortium et coniunctio est cum Christo capite et mystico eius corpore praeter quod nullam aliam communionem ipse nutrit et fovet tanquam ecclesiam suam quam solam dilexit et se ipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo vitae ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi sed ut sit sancta et immaculata.

Idcirco docemus ecclesiam non liberam societatem esse quasi indifferens sit ad salutem eam sive nosse sive ignorare sive ingredi sive relinquere sed esse omnino necessariam et quidem necessitate non tantum praecepti dominici quo salvator omnibus gentibus eam ingrediendam praescripsit verum etiam medii quia in instituto salutaris providentiae ordine communicatio sancti spiritus participatio veritatis et vitae non obtinetur nisi in ecclesia et per ecclesiam cuius caput est Christus.

Porro dogma fidei est extra ecclesiam salvari neminem posse.

Neque tamen qui circa Christum eius que ecclesiam invincibili ignorantia laborant propter hanc ignorantiam poenis aeternis damnandi sunt cum nulla obstringantur huiusce rei culpa ante oculos domini qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire qui que facienti quod in se est non denegat gratiam ut iustificationem et vitam aeternam consequi possit sed hanc nullus consequitur qui a fidei unitate vel ab ecclesiae communione culpabiliter seiunctus ex hac vita decedit.

Si quis in hac arca non fuerit peribit regnante diluvio.

Quare reprobamus et detestamur impiam aeque ac ipsi rationi repugnantem de religionum indifferentia doctrinam qua filii huius saeculi veritatis et erroris sublato discrimine dicunt omnibus aeternae vitae portum ex qualibet religione patere aut contendunt de veritate religionis opiniones tantum plus minus ve probabiles non autem certitudinem haberi posse.

Pariter que reprobamus impietatem illorum qui claudunt regnum caelorum ante homines falsis praetextibus affirmantes indecorum vel ad salutem minime necessarium esse deserere religionem etsi falsam in qua quis natus vel educatus ac institutus est nec non ecclesiam ipsam quae se religionem esse unice veram profitetur omnes autem religiones et sectas a sua communione separatas proscribit et damnat criminantur perinde ac si ulla unquam esse posset participatio iustitiae cum iniquitate aut societas lucis ad tenebras et conventio Christi ad Belial.

Declaramus insuper Christi ecclesiam sive exsistentia sive constitutio eius spectetur societatem esse perennem atque indefectibilem nullam que post illam neque pleniorem neque perfectiorem salutis oeconomiam in hoc saeculo exspectandam esse.

Etenim cum ad finem usque mundi qui in terris peregrinantur mortales Christo auctore salvandi sint ecclesia ipsius quae sola est salutis societas ad finem usque mundi in sua constitutione immutabilis semper et immota persistet.

Licet igitur ecclesia crescat et utinam augeatur iugiter fide et caritate ut Christi corpus aedificetur licet pro varia aetate sua et pro diversitate adiunctorum inter quae constanter militando versatur varie sese explicet eadem tamen in se sua que a Christo accepta constitutione immutabilis perseverat.

Quare Christi ecclesia nunquam potest excidere suis proprietatibus et dotibus sacro suo magisterio ministerio et regimine ut Christus per corpus suum visibile perpetuo sit omnibus hominibus via veritas et vita.

Excideret porro ecclesia Christi a sua immutabilitate et dignitate et desineret esse societas vitae ac necessarium salutis medium si eadem a salutari fidei morum que veritate aberrare ac in ea praedicanda atque exponenda falli vel fallere posset.

At columna et firmamentum veritatis est ideo que ab omni erroris falsitatis que periculo libera et immunis.

Sacro autem et universali approbante concilio docemus atque declaramus dotem infallibilitatis quae tanquam perpetua ecclesiae Christi praerogativa revelata est quae que nec cum inspirationis charismate confundi debet neque eo spectat ut ecclesia novis revelationibus ditescat collatam ad hoc esse ut verbum dei sive id scriptum sive traditum sit in universali Christi ecclesia integrum et a quavis novitatis immutationis que corruptela immune asseratur et custodiatur secundum illud apostoli mandatum o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.

Quod idem apostolus iterum inculcat scribens formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et in dilectione in Christo Iesu.

Bonum depositum custodi per spiritum sanctum qui habitat in nobis.

Obiectum igitur infallibilitatis tantum patere docemus quantum fidei patet depositum et eius custodiendi officium postulat adeo que praerogativam infallibilitatis qua Christi ecclesia pollet ambitu suo complecti tum universum dei verbum revelatum tum id omne quod licet in se revelatum non sit est tamen eiusmodi sine quo illud tuto conservari certo ac definitive ad credendum proponi et explicari aut contra errores hominum ac falsi nominis scientiae oppositiones valide asseri defendi que non possit.

Haec autem infallibilitas cuius finis est fidelium societatis in doctrina fidei et morum intemerata veritas magisterio inest quod Christus in ecclesia sua perpetuum instituit cum ad apostolos dixit euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Et iisdem promisit Christus veritatis suae spiritum qui maneret cum eis in aeternum in eis esset eos que omnem veritatem doceret.

Christi autem ecclesia non est societas aequalium ac si omnes in ea fideles eadem iura haberent verum est societas inaequalis et hoc non ideo tantum quia fidelium alii clerici sunt alii laici sed propterea maxime quod in ecclesia est potestas divinitus instituta qua alii ad sanctificandum docendum et regendum praediti sunt alii destituuntur.

Cum vero ecclesiae potestas alia sit et dicatur ordinis alia iurisdictionis de hac altera speciatim docemus eam non solum esse fori interni et sacramentalis sed etiam fori externi ac publici absolutam atque omnino plenam nimirum legiferam iudiciariam et coercitivam.

Potestatis autem huiusmodi subiectum sunt pastores et doctores a Christo dati qui eam libere et a quavis saeculari dominatione independenter exercent adeo que cum omni imperio regunt ecclesiam dei tum necessariis et conscientiam quoque obligantibus legibus tum decretoriis iudiciis tum denique salutaribus poenis in sontes etiam invitos nec solum in iis quae fidem et mores cultum et sanctificationem sed in iis etiam quae externam ecclesiae disciplinam et administrationem respiciunt.

Unde ecclesia Christi perfecta societas credenda est. Haec autem vera et tam felix Christi ecclesia alia non est praeter unam sanctam catholicam et apostolicam Romanam.

Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum qui priusquam clarificaretur rogavit patrem ut credentes in ipsum omnes unum essent sicut pater et filius unum sunt ad catholicae fidei et communionis unitatem in sua ecclesia iugiter conservandam in beato Petro apostolo instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum dum iuxta evangelii testimonia Petro apostolo primatum iurisdictionis in universam dei ecclesiam immediate et directe promisit atque contulit.

Ad unum namque Petrum Christus filius dei vivi dixit tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis.

Atque uni Simoni Petro contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum ipsius ovile dicens pasce agnos meos.

Pasce oves meas.

Unde condemnamus atque reiicimus huic tam manifestae sacrarum scripturarum doctrinae ut ab ecclesia catholica semper intellecta est contrarias eorum sententias qui constitutam a Christo domino in sua ecclesia regiminis formam pervertentes negant solum Petrum prae omnibus apostolis sive seorsum singulis sive omnibus simul vero proprio que iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum aut qui affirmant eundem primatum non immediate directe que ipsi beato Petro sed ecclesiae et per hanc illi ut suo ministro delatum fuisse.

Quod autem in beato apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum ecclesiae instituit id eodem auctore in ecclesia quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firmiter stabit iugiter durare necesse est.

Manet ergo dispositio veritatis et beatus Petrus suscepta ecclesiae gubernacula non reliquit.

Semper enim in suis successoribus episcopis sanctae Romanae sedis ab ipso primum fundatae eius que consecratae sanguine vivit et praesidet et iudicium exercet ita ut quicumque in hac cathedra Petro succedit is iuxta Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam ecclesiam obtineat.

Hinc innovantes atque in omnibus sequentes tum praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum decreta tum praecedentium conciliorum generalium disertas perspicuas que definitiones docemus et declaramus credendum ab omnibus Christi fidelibus esse hanc sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum Christi vicarium totius que ecclesiae caput et omnium christianorum patrem doctorem et iudicem supremum exsistere et ipsi in beato Petro pascendi regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse.

Et hanc quae propria est iurisdictionis potestas ordinariam esse et immediatam erga quam particularium ecclesiarum pastores atque fideles tam seorsum singuli quam simul omnes officio hierarchicae subordinationis verae que obedientiae obstringuntur ut custodita cum Romano pontifice tam communionis quam eiusdem fidei professionis unitate ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore.

Haec est catholicae veritatis doctrina a qua deviare salva fide atque salute nemo potest.

Quare damnamus atque reprobamus eorum sententias qui a fide discedentes et attendentes spiritibus erroris negant primatus potestatem a Christo domino fuisse in beato Petro ita institutam ut eundem oporteat perpetuos in collata sibi primatus potestate successores habere aut affirmant Romanorum pontificum iurisdictionem ordinariam et immediatam non esse tam in omnes simul quam in singulas seorsum particularium pastorum ecclesias aut etiam contendunt licere ab iudiciis Romanorum pontificum ad futurum generale concilium tanquam ad auctoritatem Romano pontifice superiorem appellare.

Ex hac autem suprema ordinaria et immediata tum in ecclesiam universalem tum in omnes et singulos particularium ecclesiarum pastores et fideles potestate iurisdictionis consequitur Romano pontifici necessarium ius esse in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius ecclesiae ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint.

Quare damnamus ac reprobamus perniciosas illorum sententias qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communicationem impediendam dicunt aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam ita ut contendant quae ab apostolica sede vel eius auctoritate ad regimen ecclesiae constituuntur vim ac valorem non habere nisi potestatis saecularis placito confirmentur.

Ut autem Romanus pontifex primatus sibi divinitus collati munus uti par est adimpleret iis indigebat praesidiis quae temporum conditioni et necessitati congruerent.

Unde singulari divinae providentiae consilio factum est ut in tanta saecularium principum multitudine et varietate Romana quoque ecclesia temporalem dominationem haberet quo Romanus pontifex summus totius ecclesiae pastor nulli principi subiectus supremam universi dominici gregis pascendi regendi que potestatem auctoritatem que ab ipso Christo domino acceptam per universum orbem plenissima libertate exercere ac simul facilius divinam religionem magis in dies augere et quae pro re ac tempore ad maiorem totius christianae reipublicae utilitatem pertinere ipse cognosceret efficacius peragere posset.

Cum vero impii homines qui omne in terris ius mutare conantur hunc civilem sanctae Romanae ecclesiae principatum in rei christianae bonum et utilitatem ordinatum et ab ea omnibus iuris titulis legitime tot saeculorum decursu possessum quovis insidiarum et violentiarum genere labefactare ac convellere adnitantur sacro approbante concilio innovantes huius apostolicae sedis ac praecedentium conciliorum iudicia ac decreta damnamus atque proscribimus tum eorum haereticam doctrinam qui affirmant repugnare iuri divino ut cum spirituali potestate in Romanis pontificibus principatus civilis coniungatur tum perversam eorum sententiam qui contendunt ecclesiae non esse de huius principatus civilis ad generale christianae reipublicae bonum relatione quidpiam cum auctoritate constituere adeo que licere catholicis hominibus ab illius decisionibus hac de re editis recedere aliter que sentire.

Perfecta haec civitas quam sacrae litterae regnum dei appellant superna quidem est si unde orta sit et quo tendat cogitatur descendens quasi Christi sponsa de caelo et transitura in caelestem illam quae sursum est Ierusalem consummatorum cum Christus tradiderit regnum deo et patri ut sit deus omnia in omnibus.

Nunc vero ecclesia usque ad finem saeculorum in terris atque inter terrenas civitates adhuc militans ex divini fundatoris sui omnium que redemptoris mandato in sinum suum maternum colligit omnes gentes quae sicut indole ac moribus inter se diversae ita etiam multiplici et varia civilis societatis forma sunt constitutae.

Qui enim homines ad sui conservationem et congruam rationi felicitatem temporalem natura duce et dei creatoris ordinatione in civilem societatem coierunt iidem ut aeternum salventur in sanctam illam societatem quae est ecclesia gratia dei salvatoris vocantur.

Cum igitur utriusque societatis licet modo diverso pro diverso earum ordine ac fine deus infinite sanctus et sapiens sit auctor ex ipsa rerum natura inter ecclesiam et societatem civilem vel inter potestates quibus utraque regitur non sane pugna est aut oppositio.

Quin immo ecclesia rempublicam maximo munimento firmat ac tuetur eius que securitati prospicit.

Illa enim instituta ad sanctificandos homines ipsa virtute et pietate christiana bonos etiam cives facit qui si tales sint quales esse praecipit doctrina catholica sine dubio magna erunt salus reipublicae.

Praeterea cum terrena potestas in temporali utilitate et poenarum metu suam observandarum legum sanctionem positam habeat vera religio cuius et custos et magistra est ecclesia catholica auctoritatem imperantium validius doctrina legibus que divinis confirmat.

Praecipit enim religio catholica sua auctoritate divina ut homines legitimae potestati subditi sint non solum propter iram sed etiam propter conscientiam.

Quodsi ecclesia monet ac iubet subditos secundum mandatum divinitus acceptum obedire regibus non minus reges quoque docet prospicere populis ut intelligant et erudiantur qui iudicant terram non ad dominandi cupiditatem sed ad officium providendi sibi datam esse a domino potestatem et virtutem ab altissimo ut tanquam ministri regni eius recte iudicent et custodiant legem iustitiae quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi de omnibus.

Ecclesia igitur catholica regum et populorum atque in his singulorum omnis conditionis hominum religione divina tum iura tuetur tum officia docet ac praecipit atque ita legibus humanis sanctius fundamentum ponit et fideliorem conciliat obedientiam.

Quare cum haec civitas dei tantum conferat ad securitatem et felicitatem civitatis terrenae vel ex hoc uno omnes intelligant quanta sapientia ac bonitate deus auctor naturae et gratiae atque utriusque civitatis ordinator potestates sacerdotii et imperii non inimicas sed vinculo pacis coniungendas disposuerit.

Haec autem utriusque civitatis coniunctio ex qua in ipsam civilem societatem tanta bona promanant non liberae hominum optioni permissa sed dei lege praecepta est. Quoniam enim non solum singuli privatim homines sed etiam omnes in vita publica ipsa que societas ad veram religionem erga deum tenentur religionis que legibus obstringuntur hinc ipsa publica societas cuius cives simul fideles sint magnis et necessariis officiis obligatur erga dei ecclesiam quae verae religionis doctrinam et leges et iura ex divino mandato custodit ac tuetur.

Quapropter nemo dicere praesumat non posse auctoritatem et iura ecclesiae cum saecularis potestatis iuribus et auctoritate consistere atque ideo ad optimam societatis publicae rationem necessariam esse civilis reipublicae ab ecclesiae separationem ita ut imperio negetur ius et officium coercendi sancitis poenis violatores catholicae religionis nisi quatenus pax publica postulet vel omnino ita ut humana societas constituatur et gubernetur nullo habito ad religionem respectu ac si ea non existeret vel saltem nullo facto veram inter falsas que religiones discrimine.

Quod inter sacerdotium et imperium dissidia orta sunt et in dies oriuntur id nemo audeat asserere ex ipsa indole ac natura potestatis ecclesiasticae provenire.

Pax vera inter utramque potestatem et concordia quam ecclesia semper optat et humili supplicatione postulat a deo servari nunquam potest si libertas sponsae Iesu Christi opprimitur et violantur iura quae ecclesia exercere atque integra servare non solum potest sed etiam debet quia simul cum officiis cohaerent quae ipsi a divino suo fundatore iniuncta sunt ad salutem animarum.

Huiusmodi bella iniquissima qui volunt esse ecclesiae filii matri suae nunquam inferrent si imperantium et populorum mentibus constanter obversaretur veritas a Christo domino severissimis verbis inculcata nihil prodesse homini mundum universum lucrari si animae suae detrimentum patiatur atque adeo supra illam felicitatem vitae humanae ad quam civilis potestas per se ordinatur esse finem sublimiorem et unice necessarium beatitudinis aeternae ad quam homines per ecclesiam sunt deducendi ideo que habita vel sola ratione finis qui utrique praestituitur reipublicae civili ecclesiam Iesu Christi tantum praecellere quantum huius vitae commoda ac bona superat salus animarum non auro vel argento sed pretioso sanguine Christi redemptarum et vitae aeternae felicitas.

Quamvis igitur civilis societatis dispositio per se et directe non ad supernaturalem felicitatem sed ad temporale communitatis bonum pertineat christianis tamen hominibus non in hoc solummodo sistendum est sed postulatur ab eis ut temporali bono praeferant sempiternum atque ideo non minus in publicis rebus quam in privatis negotiis finem inferiorem non ita respiciant ut finem hominis ultimum et necessarium ab oculis dimittant unde si quando videantur utilia regno temporali quae bonis sublimioribus ecclesiae et aeternae saluti repugnent ea nunquam habebunt pro veris bonis sed sincere consequi studebunt quod aiebat magnus ille Gregorius ut terrestre regnum caelesti regno famuletur.

Spreta ecclesiae catholicae doctrina et auctoritate eius que circa humanam societatem iuribus conculcatis subintroierunt nostris temporibus magistri mendaces qui non solum ecclesiae sed etiam omnis humani consortii hostes dominationem contemnunt ita ut nulla lege nisi quam ipsi sponte susceperint obligari se posse dicant omnem que sublimiorem potestatem ab ipsis independentem pro iniusto dominatu habeant quem pro lubitu abiicere atque evertere liceat immo etiam contra manifestam dei legem affirmant omnes homines ex lege naturae ita aequales iuribus esse ut tum privata possessionum proprietas tum alia quaevis unius prae reliquis praerogativa iniusta censeri et abrogari debeat.

Alii autem falsam civilis societatis speciem ac formam animo suo effingentes statum politicum quem vocant constituunt fontem omnis inter homines auctoritatis omnis que iuris ita ut ab eodem statu politico eius que lege tum ius proprietatis privatae unice derivari tum societatem domesticam seu familiam suae exsistentiae totam rationem mutuari omnia que parentum in filios iura dimanare ac pendere affirment tum in eius lege vel in maioris numeri civium placitis et in publica ut dicunt opinione positam esse velint supremam normam conscientiae et officiorum pro publicis et socialibus sive imperantium sive subditorum actionibus.

Quin et eo usque non paucos progressos esse videmus ut fortunatis eventibus vim iuris tribuentes audeant dicere id quod ex lege morali esset iniustum si felicem habeat exitum eo ipso in publicis rebus ac negotiis ex lege politica iustum evadere et honestum quasi vero lex moralis ad sociales et politicos actus non aeque ac ad privatos sese porrigeret.

At haec humanae superbiae figmenta non alio tendunt quam ut incommutabilis sanctitas et iustitia aeterni dei auferatur a recordatione filiorum hominum in eorum animis sensus extinguatur iusti et iniusti et inficiatur terra ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum.

Contra huiusmodi errores qui etiam inter catholicos populos serpere coeperunt omnibus in mentem revocandam statuimus doctrinam catholicam ut ea integra et inviolata custodiatur.

Docemus igitur quod ab apostolo traditum semper docuit ecclesia omnem legitimam potestatem ideo que etiam civilem deum habere auctorem.

Omnis anima scribit apostolus potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a deo quae autem sunt a deo ordinatae sunt et ex eiusdem apostoli sententia qui hanc potestatem tenet dei minister est sive bonum facientibus in bonum sive malum agentibus vindex in iram atque ideo subditorum obedientiam iure suo postulat.

Nemo itaque docere audeat licitum esse huic legitimae potestati vi resistere aut per detestandum facinus eam coniurationibus ac rebellione evertere qui enim resistit potestati dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem acquirunt.

Pari vero ratione docemus imperantibus in suae potestatis usu eandem normam divinae legis esse sequendam.

Lex enim moralis sive lumine rationis sive per supernaturalem revelationem manifestata sicut pro hominibus actionibus que privatis ita non minus pro iis qui praesunt et pro publicorum munerum administratione actibus que socialibus ac politicis posita est.

Norma itaque agendi non in utilitate aut in multitudinis opinione ac voluntate constitui potest quando ad illicita ac dei legi repugnantia impellunt sed necessaria morum regula sicut pro subditis ita pro imperantibus etiam in ipsorum muneribus administrandis est lex dei iubentis aut vetantis secundum quam omnes in supremo iudicio communi domino aut stabunt aut cadent.

De ipsa autem agendi norma iudicium quatenus de morum honestate de licito vel illicito statuendum est pro civili etiam societate publicis que negotiis ad supremum ecclesiae magisterium pertinet.

Sane in via salutis aeternae omnibus tam subditis quam principibus ecclesia a deo constituta est dux et magistra.

Neque de imperantibus minus verum est qui ecclesiam matrem non habet deum patrem habere non potest.

Ut igitur regem regum patrem ac propitium habere possint ecclesiam se matrem habere re et opere comprobare studeant neque licere sibi existiment sive in privatis sive in publicis negotiis ob politicas rationes dei et sanctae matris ecclesiae leges ac iura violare.

Inter sanctissimorum iurium violationes quae nostra aetate ad nationes erroribus inficiendas corrumpendos que in eis mores christianos perpetrantur illa est vel maxime perniciosa qua fraudulenti homines contendunt scholas omnes directioni ac arbitrio solius potestatis laicae subiiciendas esse ita ut auctoritas ecclesiae ad providendum religiosae institutioni et educationi iuventutis christianae omnino impediatur.

Quin eo usque progressi sunt ut ipsam catholicam religionem a publica educatione arcere atque universim scholas nullius professionis religiosae sed litterarias tantummodo esse debere dicant.

Contra huiusmodi sanae doctrinae morum que corruptelas ex ipso fine ecclesiae a Christo salvatore fundatae ut homines per salutarem fidem ac disciplinam docendo regendo que ad vitam aeternam adducat ab omnibus agnoscendum est ius et officium quo ipsa pervigilat ut iuventus catholica in vera fide et sanctis moribus rite instituatur.

Hanc iniquitatem cumularunt alia usurpatione.

Ipsam enim clericorum educationem ac institutionem in disciplinis ecclesiasticis tum in aliis publicis scholis tum in ipsis seminariis efficaci directioni ac vigilantiae ecclesiae subducere et potestati laicae mancipare praesumunt contra ius proprium ecclesiae quo maxime in suis ministris sanitati catholicae doctrinae et sanctitati vitae ecclesiasticae providere debet.

Quin etiam eos ipsos qui in sortem domini vocantur a sancta sua vocatione per vim avellere et iniquissima lege subiicere militiae saeculari alicubi veriti non sunt atque ita quantum in ipsis est ecclesiam necessariis ad docendum regendum et sanctificandum populum dei ministris privare conantur.

Quare declaramus et docemus iura praedicta atque officia ad ecclesiam pertinere et esse cum eius magisterio divinitus instituto cum ipsius constitutione ac fine intime coniuncta adeo que humanis legibus non posse auferri.

Alia gravis iniuria sanctae ecclesiae infertur ab illis qui professionem perfectionis evangelicae in ordinibus institutis que religiosis ab eadem ecclesia approbatis iniqua oppugnatione persequuntur atque affirmare audent professionem religiosam iuribus naturae libertatis que humanae contrariam vel ex regnis et civitatibus nostrae aetatis eliminandam esse quod illa profectui ac felicitati populorum opponatur eo que magis dolendum quod inter ipsos legum latores qui se catholicos profitentur non desint qui in hac re ecclesiae ius conculcare et iniquis legibus quantum valent irritum reddere non vereantur.

Quoniam vero sponsa Iesu Christi ipsum divini sponsi sui vitam et exemplum in se suis que membris exprimere atque iugiter sanctitatis praerogativa fulgere debet idem dominus noster Iesus Christus non solum sancta dedit mandata omnibus si volunt ad vitam ingredi necessario servanda sed etiam pro ecclesia praemonstravit in suo evangelio statum perfectionis quo ii qui deo vocante capiunt verbum istud relictis omnibus ut thesaurum habeant in caelis ipsum Iesum Christum propinquiori imitatione sequantur. Consilia haec Iesu Christi ad ecclesiam sponsam ac reginam ornandam varietatibus non potuerunt manere irrita unde operante divina gratia omnibus ecclesiae aetatibus plurimi utriusque sexus crucis Christi sectatores in hac via ipsum dominum ducem ac magistrum secuti sunt.

Ut sic vocatis evangelicam perfectionem consectandi media non deessent providentissima mater ecclesia semper sedulo curavit.

Leges enim pro summa auctoritate vel ipsa tulit vel a sanctissimis viris propositas probavit quibus religiosa vita et professio firma ac tuta consisteret et ad sanctum suum finem dirigeretur.

Quamvis igitur non omnes vocati sint ad hanc vitae rationem in consiliis evangelicis voluntariae ac perpetuae paupertatis continentiae et obedientiae sequendam attamen ex constanti ecclesiae declaratione atque usu omnibus necesse est aestimare eam apostolicae doctrinae consentaneam esse et ad christianam perfectionem conducere.

Ii vero quibus datum est a patre Christum vocantem audire et sequi ultra praeceptorum observationem consilia quoque evangelica in institutis religiosis non solum activae sed etiam contemplativae vitae secundum modum ab ecclesia approbatum pie et laudabiliter amplectuntur ac divina gratia opitulante possunt et tenentur quae voverunt reddere domino deo.

Quare tum haec ecclesiae et fidelium iura tum suscepta votis religiosis officia in supernaturali dei lege ac ordinatione fundantur qua Christus sapientia aeterna in sancta ecclesia sua viam perfectionis evangelicae monstravit ac disposuit nec illa politicis legibus sive dirigi sive deleri possunt.

Damnamus igitur tum doctrinam qua professio religiosa illicita vel vero profectui populorum noxia ac propterea eliminanda esse dicitur tum impios hominum conatus qui commemorata ecclesiae ac fidelium iura invadunt et tantam ipsi deo ac sanctae religioni catholicae irrogant iniuriam.

Hic porro aliam sacrilegam iniustitiam quae contra matrem ecclesiam crudeliter et in dies latius grassatur iterum damnare et perniciosissimas fallacias quibus homines mendaces illam obvelare student proscribere necesse nobis est.

Dicunt nimirum ius ecclesiae acquirendi et possidendi bona temporalia esse subiectum arbitrio status politici et ab eius libera concessione iugiter pendere ita ut potestas politica vi suae supremae auctoritatis possit illud ius abolere latis que legibus sibi vindicare velut bona domino vacua quae legitimo proprietatis titulo sunt in possessione ecclesiae aut affirmant dispositionem ac distributionem bonorum ecclesiasticorum non secus ac eorum quae publica sunt totius nationis pertinere ad nativum ius supremae potestatis politicae.

Huiusmodi autem perversis doctrinis impugnantur iura ecclesiae certissima quae ex ipsa eius divinitus data constitutione promanant.

Ecclesia namque cum sit perfecta societas divino iure constituta supernaturalis quidem sed eadem societas visibilis ex hominibus et ad hominum salutem in terris consistens propterea rebus etiam visibilibus et externis atque inter haec bonis quoque temporalibus utitur et iuvatur tanquam mediis ad divinam suam missionem adimplendam et ad finem sibi a Christo salvatore propositum assequendum.

Ad hanc enim suam missionem ecclesia visibilis ex natura sua et ex divina institutione ministros proprios habet ex hominibus assumptos et pro hominibus constitutos qui non potestati saeculari subordinati sed ab ea independentes sacris muneribus fungantur atque ideo iure suo ecclesia eis prospicit ut iuxta ordinationem domini qui evangelium annuntiant de evangelio vivant eiusdem que ecclesiae sicut officium ita proprium ius est providendi tum decori externi divini cultus tum multiplicibus indigentium membrorum Christi necessitatibus tum aliis quae opportuna iudicaverit christianae caritatis et pietatis operibus.

His vero muneribus ecclesiae atque officiis exsequendis cum secundum ordinem divinae providentiae bona temporalia subserviant sane illud ius acquirendi ac possidendi titulo proprietatis quod mere humanis societatibus legitime constitutis competere potest in ecclesia non deficit sed in ea ut in societate divinitus et ad altiorem finem instituta et ab imperiis mundanis independente etiam sanctius est ac superioris ordinis quia bona huiusmodi mystico corpori Christi et per hoc ipsi Christo deo specialius dicata sunt.

Quare docemus ecclesiae ut societati visibili a deo inter homines constitutae ius esse bona temporalia acquirendi et possidendi neque hoc iure eam a quavis potestate saeculari privari posse ac propterea praedictos errores damnamus et leges quibus status politicus tanquam ex supremo iure sibi inhaerente bona ecclesiastica usurpat iniustas spoliationes esse declaramus.

Haec sunt quae generatim visum nobis est Christi fideles circa ecclesiam Christi docere his autem contraria certis et propriis canonibus in hunc qui sequitur modum damnare ut omnes adiuvante Christo fidei regula utentes catholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.

Si quis dixerit Christi religionem in nulla peculiari societate ab ipso Christo fundata exstantem et expressam esse sed a singulis seorsum non habita ratione ad ullam societatem quae vera ipsius ecclesia sit rite observari et excoli posse anathema sit.

Si quis dixerit ecclesiam a Christo domino nullam certam ac immutabilem constitutionis formam accepisse sed aeque ac reliquas hominum societates pro temporum diversitate vicissitudinibus et transformationibus subiectam fuisse aut subiici posse anathema sit.

Si quis dixerit divinarum promissionum ecclesiam non esse societatem externam ac conspicuam sed totam internam ac invisibilem anathema sit.

Si quis dixerit veram ecclesiam non esse unum in se corpus sed ex variis dissitis que christiani nominis societatibus constare per eas que diffusam esse aut varias societates ab invicem fidei professione dissidentes atque communione seiunctas tanquam membra vel partes unam et universalem constituere Christi ecclesiam anathema sit.

Si quis dixerit ecclesiam Christi non esse societatem ad aeternam salutem consequendam omnino necessariam aut homines per cuiusvis religionis cultum salvari posse anathema sit.

Si quis dixerit intolerantiam illam qua ecclesia catholica omnes religiosas sectas a sua communione separatas proscribit et damnat divino iure non praecipi aut de veritate religionis opiniones tantum non autem certitudinem haberi posse ideo que omnes sectas religiosas ab ecclesia tolerandas esse anathema sit.

Si quis dixerit eandem Christi ecclesiam posse offundi tenebris aut infici malis quibus a salutari fidei morum que veritate aberret ab originali sua institutione deviet aut depravata et corrupta tandem desinat esse anathema sit.

Si quis dixerit praesentem Christi ecclesiam non esse ultimam ac supremam consequendae salutis oeconomiam sed exspectandam esse aliam per novam vel pleniorem divini spiritus effusionem anathema sit.

Si quis dixerit ecclesiae infallibilitatem ad ea tantum restringi quae divina revelatione continentur nec ad alias etiam veritates extendi quae necessario requiruntur ut revelationis depositum integrum custodiatur anathema sit.

Si quis dixerit ecclesiam non esse societatem perfectam sed collegium aut ita in civili societate seu in statu esse ut saeculari dominationi subiiciatur anathema sit.

Si quis dixerit ecclesiam institutam divinitus esse tanquam societatem aequalium ab episcopis vero haberi quidem officium et ministerium non autem propriam regiminis potestatem quae ipsis divina ordinatione competat quae que ab iisdem sit libere exercenda anathema sit.

Si quis dixerit a Christo domino et salvatore nostro ecclesiae suae collatam tantum fuisse potestatem dirigendi per consilia et suasiones non vero etiam iubendi per leges ac devios contumaces que exteriori iudicio ac salubribus poenis coercendi atque cogendi anathema sit.

Si quis dixerit veram Christi ecclesiam extra quam nemo salvus esse potest aliam esse praeter unam sanctam catholicam et apostolicam Romanam anathema sit.

Si quis dixerit beatum Petrum apostolum a Christo domino constitutum non esse apostolorum omnium principem et totius ecclesiae militantis visibile caput vel eum tantum honoris non autem verae propriae que iurisdictionis primatum accepisse anathema sit.

Si quis dixerit non esse ex ipsius Christi domini institutione ut beatus Petrus in primatu super universam ecclesiam habeat perpetuos successores aut Romanum pontificem non esse iure divino Petri in eodem primatu successorem anathema sit. Si quis dixerit Romanum pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam ecclesiam aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam in omnes ac singulas ecclesias anathema sit.

Si quis dixerit potestatem ecclesiasticam independentem quam ecclesia catholica sibi a Christo tributam esse docet supremam que potestatem civilem non posse simul consistere ita ut iura utriusque salva sint anathema sit.

Si quis dixerit potestatem quae ad regendam civilem societatem necessaria est non esse a deo aut eidem ex ipsa dei lege subiectionem non deberi aut eam naturali hominis libertati repugnare anathema sit.

Si quis dixerit omnia inter homines iura derivari a statu politico aut nullam nisi ab ipso communicatam dari auctoritatem anathema sit.

Si quis dixerit in lege status politici vel in publica hominum opinione constitutam esse pro publicis ac socialibus actionibus supremam conscientiae normam aut ad easdem non extendi ecclesiae iudicia quibus ea de licito et illicito pronuntiat aut vi iuris civilis fieri licitum quod iure divino vel ecclesiastico est illicitum anathema sit.

Si quis dixerit leges ecclesiae vim obligandi non habere nisi quatenus civilis potestatis sanctione firmentur aut eidem civili potestati vi suae supremae auctoritatis competere in causis religionis iudicare et decernere anathema sit.

Beatus Petrus apostolus cum suis in sede Romana successoribus totius ecclesiae dei quae est columna et firmamentum veritatis constitutus fuit visibile fundamentum et ipse Romanus pontifex post sanctum apostolum Petrum est inconcussa christianae fidei petra quam non vincunt superbae inferorum portae quoniam a Christo domino fidei primatum accepit est que universalis omnium pastorum et doctorum atque fidelium omnium magister per cuius in fide firmitatem salvator noster reliquorum in verbi ministerio fratrum firmitati providere ac consulere voluit et supremus idem est in quibuscumque fidei atque salutis aeternae negotiis iudex ac ipsa Romana Petri cathedra est catholicae veritatis et unitatis centrum quo cum necesse est convenire et cohaerere undique ecclesiae et fideles ut traducem orthodoxae fidei omnes iuxta Christi institutionem conservent atque mystici corporis in salutari doctrina unum sit os et labium unum.

Ut igitur muneri ac iniuncto officio responderet et donum Christus Iesus inmortale ecclesiae caput ac visibile fundamentum per sanctum spiritum qui ecclesiae magisterium in omnem inducit veritatem suum in terris vicarium Romanum pontificem communivit praesidio infallibilitatis ad depositum fidei in ecclesia dei semper inviolabiliter custodiendum.

Hanc autem doctrinam sacrarum scripturarum oraculis et catholicae traditionis suffragio probatam ac confirmatam in tanta quae nos undique circundat humanarum rerum scissione ac dissolutione tanquam veritatem fidei ab omnibus christifidelibus credendam declarare atque proponere hoc sacro approbante concilio iudicamus in spiritu veritatis necessarium et maxime accommodatum ad ipsius ecclesiae dei exaltationem ad maius contra eius hostes robur et praesidium ad maiorem corporis mystici unitatem ac membrorum concordiam atque hinc ad summam laudem et gloriam dei trinitatis qui est omnis unitatis ac pacis fons auctor et exemplar.

Itaque hoc ipso sacro approbante concilio docemus ac definimus Romanum pontificem in exercendo primatus sui officio docendi pascendi que universalem Christi ecclesiam assistentia uti spiritus sancti ne in decretis fidei vel morum praeceptis quae toti ecclesiae praescribuntur et quae in rebus necessariis ad salutem vel in iis quae per se bona vel mala sunt versantur unquam in errorem delabatur et hanc inerrantiae praerogativam muneri inhaerentem ipsius uti doctoris ac pastoris ecclesiae universalis ad totum illud obiectum semet porrigere ad quod suo ambitu infallibilitas ecclesiae semet extendit.

Unde declaramus huiusmodi Romani pontificis decreta fidei et morum praecepta esse ab omni erroris periculo inmunia.

Universas autem doctrinas vel sententias quibus hoc fidei dogma negatur sacro eodem approbante concilio auctoritate apostolica veluti haereticas damnamus atque reiicimus.

Si quis dixerit definitiones ad custodiendum depositum fidei pertinentes quibus Romanus pontifex tanquam supremus doctor et magister universam ecclesiam obligat aut praecepta morum quae ab eodem Romano pontifice toti ecclesiae praescribuntur quae que in rebus necessariis ad salutem vel in iis quae per se bona vel mala sunt versantur errori posse esse obnoxia anathema sit.

Sancta Romana ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet quem se ab ipso domino in beato Petro apostolorum principe cuius Romanus pontifex est successor cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit.

Et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones suo debent iudicio definiri.

Et quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus quia in sede apostolica immaculata est semper catholica servata religio et sancta celebrata doctrina hinc sacro approbante concilio docemus et tanquam fidei dogma definimus per divinam assistentiam fieri ut Romanus pontifex cui in persona beati Petri dictum est ab eodem domino nostro Iesu Christo ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua cum supremi omnium christianorum doctoris munere fungens pro auctoritate definit quid in rebus fidei et morum ab universa ecclesia tenendum sit errare non possit et hanc Romani pontificis inerrantiae seu infallibilitatis praerogativam ad idem obiectum porrigi ad quod infallibilitas ecclesiae extenditur.

Si quis autem huic nostrae definitioni contradicere quod deus avertat praesumpserit sciat se a veritate fidei catholicae et ab unitate ecclesiae defecisse.