Jump to content

Scholia in Apocalypsin Ioannis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Scholia in Apocalypsin Ioannis
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 5

VicPet.ScInApJ 5 Victorinus Petavionensisfl. 250 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

INCIPIT EXPOSITIO. EX CAPITE PRIMO.

1. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus et ostendit servis suis quae oportet fieri cito, et significavit. Beati qui legunt et qui audiunt sermones hujus prophetiae, et servant quae scripta sunt. Principium libri beatitudinem legenti, atque audienti, et servanti promittit, ut lectioni studens exinde opera discat, et praecepta custodiat. 4. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. Est, quia permanet. Erat, quia cum Patre omnia fecit, et nunc ex virgine initium sumpsit. Venturus est, utique ad judicandum.

Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Septiformem spiritum in Esaia legimus (Esa., XI, 2), spiritum videlicet sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris Domini.

5. Et ab Jesu Christo qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. In homine suscepto perhibuit testimonium in mundo, in quo etiam passus, suo nos sanguine solvit a peccato, ac debellato inferno, primo resurrexit a mortuis, et mors ultra ei non dominabitur (Rom. VI, 9): ipso autem regnante mundi regnum destructum est. 6. Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Id est omnium fidelium Ecclesiam, sicut Petrus quoque apostolus dicit: Gens sancta, regale sacerdotium (I Petr., II, 9). 7. Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Qui enim primo in suscepto homine venit occultus, post paululum in majestate et gloria ad judicandum veniet manifestus. Quid autem dicit? 12. Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis. Similem dicit post mortem devictam, cum ascendisset in coelos, adunatam in suo corpore cum spiritu gloriae suae, quam recepit a Patre potestatem. 13. Quasi filium hominis ambulantem inter medium candelabrorum aureorum. Inter medium dicit ecclesiarum, sicut in Salomone dicitur: Inter semitas justorum ambulabo (Prov. VIII, 20), cujus antiquitas est immortalitas, et majestatis origo. Vestitum talari. In veste talari, id est sacerdotali, carnem quae corrupta est ad mortem, et habet per passionem sacerdotium, apertissime traditum.

Et praecinctus erat ad mamillas zona aurea. Mamillae ejus duo sunt Testamenta, et zona aurea chorus sanctorum est, ut aurum per ignem probatum. Aliter, zona aurea accincta pectori conflatam conscientiam, et purum spiritualemque indicat sensum, qui traditus est ecclesiis.

14. Caput autem ejus et capilli erant albi tamquam lana alba et tanquam nix. In capite candor ostenditur, Caput autem Christi, Deus est (I Cor., XI, 3). In capillis albis abbatum est multitudo, lanae similes propter oves simplices, nivi, propter innumerabilem turbam candidatorum de coelo doctorum. Oculi ejus sicut flamma ignis. Praecepta Dei sunt quae credentibus ministrant lumen, incredulis autem incendium.

16. In facie autem ejus claritas ut sol. Claritas quod dixit, apparitio illius fuit, qua locutus est hominibus facie ad faciem. Solis autem gloria minor est, quam gloria Domini; scilicet propter ortum et occasum, et rursum ortum, quod natus sit et passus et resurrexit. Ideo dedit similitudinem scriptura, assimilans faciem ejus gloriae solis. 15. Pedes ejus similes aurichalco tanquam in fornace conflato. Pedes apostolos dicit, qui, per passionem conflati, in universo orbe verbum ejus praedicaverunt; per quos enim ambulavit praedicatio, merito pedes nominavit. Unde et propheta anticipavit dicendo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. (Psalm. CXXXI, 7). Quoniam ubi illi primum steterunt, et Ecclesiam confirmaverunt, id est in Judaea, ibi omnes sancti conventuri sunt, et Dominum suum adoraturi. 16. Et ex ore illius gladius ex utraque parte acutus procedens. Per gladium his acutum de ore ipsius emicantem ostenditur, ipsum esse, qui et nunc evangelii verbum, et prius per Mosen legis notitiam universo orbi protulit. Sed quia ex eodem verbo in omne genus humanum, tam Novi quam Veteris Testamenti vindicaturus est; ideo bis acutus commemoratus est. Gladius enim militem armat, gladius hostem interficit, gladius desertorem punit. Et ut ostenderet apostolis quod judicium annuntiabat, ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth., X). Et postquam consummaverat parabolas ait ad illos: Intellexistis haec omnia? Et dixerunt, ita. Et adjecit: propterea omnis scriba doctus in regno Dei similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth., XIII, 51, 52): nova evangelica verba apostolorum; vetera, legis et prophetarum praecepta; et haec de ore suo processisse testatus est. Sed et Petro ait: Vade ad mare et mitte hamum, et piscem qui primum ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, id est duos denarios, et dabis pro me et pro te (Matth., XVII, 26). Et David similiter per Spiritum ait: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psalm., LXI). Quia semel decrevit ab initio Deus, quod usque ad finem futurum est. Denique cum judex sit ipse a Patre constitutus propter hominis assumptionem, volens ostendere quoniam verbo praedicationis judicabuntur homines, ait: Putatis quia ego vos judicabo in novissimo die? non, sed verbum (inquit) quod vobis locutus sum, illud vos judicabit in novissimo die (Joan., XII, 48). Et Paulus de antechristo ad Thessalonicenses ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess., II, 8). Et Esaias: Spiritu (inquit) labiorum suorum interficiet impium (Esa., XI, 4). Hic ergo bis acutus gladius est, procedens de ore ejus. 15. Et vox ejus tamquam vox aquarum multarum. Aquae multae, populi esse intelliguntur, seu donum baptismi, quod emisit per Apostolos dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). 16. Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera ejus stellas septem dixit: quia Spiritus sanctus septiformis virtutis datus est in potestate ejus a Patre. Sicut Petrus ad Judeos exclamavit: Dextera Dei exaltatus acceptum a Patre Spiritum effudit hunc quem videtis et auditis (Act., II, 33). Sed et Joannes Baptista anticipaverat, discipulis suis dicendo: Non enim ad mensuram dat Spiritum Deus. Pater, inquit, amat Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan., III, 34, 35). Istae septem stellae sunt septem ecclesiae quas nominat in vocabulis suis, et vocat eas ad quas fecit epistolas. Non quia ipsae solae sunt Ecclesiae, aut principes; sed quod uni dicit, omnibus dicit. Nihil enim differunt, ut ex illa ratione quis paucorum similium majori numero anteponat. In toto orbe septennatim ecclesias omnes, septem esse nominatas, et unam esse catholicam Paulus docuit. Et primum quidem ut servaret et ipse typum septem Ecclesiarum, non excessit numerum. Sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad Philippenses, ad Colossenses Postea singularibus personis scripsit, ne excederet numerum septem ecclesiarum. Et, in brevi contrahens praedicationem suam, ad Timotheum sic ait: Ut scias qualiter debeas conversari in Ecclesia Dei vivi (I, Tim., III, 15). Hunc typum et ab Spiritu sancto per Esaiam praedicare legimus: De septem mulieribus quae apprehenderunt hominem unum (Esa., IV, 1). Unus homo Christus est, non ex semine natus: septem vero mulieres septem ecclesiae sunt, panem accipientes suum, et tunicis suis velatae, quae poscunt auferri improperium suum, tantum ut nomen illius vocetur super illas. Panem Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam aeternam, sibi videlicet per credulitatem promissam. Tunicae vero suae, quibus cooperiri se optant, immortalitatis est gloria, de qua Paulus apostolus ait: Oportet ergo corruptibile hoc induere in corruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor., XV, 53). Auferri vero improperium suum poscunt, hoc est emundari se a peccatis: improperium enim est peccatum pristinum, quod aufertur in baptismo, et incipiunt vocari homines christiani; quod est, invocetur nomen tuum super nos. In his ergo septem ecclesiis, unius Ecclesiae catholicae, fideles sunt, quia una in septem per qualitatem fidei et electionis est. Sive ad eos scribens, qui laborant in saeculo, et operantur de frugalitate suorum laborum, et patientes sunt; et cum videant homines quosdam in Ecclesia dispensatores et pestiferos, ne dissentio fiat, portant. Admonet tamen eos de amore, ut in quibus fides eorum deest, agant poenitentiam. Aut ad eos qui in locis crudelibus inhabitant inter persecutores, ut perseverent fideles. Aut ad eos qui, sub praetextu misericordiae, illicita peccata in Ecclesia faciunt, et aliis facienda ostendunt. Aut ad eos qui sunt in Ecclesia faciles. Aut ad eos qui negligentes nomine tantum christiani sunt. Aut ad eos qui humiliter instructi sunt, ut in fide fortiter perseverent. Aut ad eos qui student Scripturis, et laborant cognoscere arcana praedicationis, et Dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem: omnibus poenitentiam denuntiat, omnibus judicium annuntiat. EX CAPITE II. 2. Scio laborem tuum, et opera, et patientiam tuam. In prima epistola sic ait, scio te laborare et operari, video patientem te esse: ne putes me longe morari a te. Et quia non potes portare malos, et qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes propter nomen meum. Haec universa ad laudem spectant, et laudem non mediocrem: et tales viros, talemque classem, ac tales electionis homines oportet omnino admoneri, ne, istis Dei bonis concessis, fraudentur. Haec pauca dixit se habere adversus illos.

4, 5. Et charitatem tuam pristinam reliquisti, memento unde excideris. Qui cadit, de alto cadit, ideo dixit, unde; quoniam usque ad novissimum, amoris opera exercenda sunt, quod est principale mandatum. Denique nisi fiat, minatus est movere candelabrum de loco suo, id est spargere plebem.

6. Sic habes et tu odire opera Nicolaitarum. Sed quoniam et ipse oderas tenentes doctrinam Nicolaitarum, laudem exspectas. Odire autem opera Nicolaitarum quae et ipse oderat, hoc ad laudem spectat. Nicolaitarum autem opera erant illo tempore ficti homines et pestiferi, qui sub nomine Nicolai ministri fecerant sibi haeresim, ut delibatum exorcizaretur et manducari posset: et ut quicumque fornicatus esset, octavo die pacem acciperet; ideo collaudat illos ad quos scribit, quibus talibus et tam magnis viris promisit lignum quod est in paradiso Dei sui. Sequens epistola sequentem conversationem alterius classis et consuetudinem detegit. Denique ait:

9. Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es. Scit enim apud se talibus divitias esse reconditas, et detractationem de Judaeis negantes, dicunt se esse Judaeos, et non sunt, sed synagoga satanae, quoniam ab antichristo colliguntur, quibus ait: 10. Esto fidelis usque ad mortem. Ut perseverent fideles esse usque ad mortem. 11. Qui vicerit non laedetur a morte secunda. Id est non castigabitur in inferno. Tertia classis sanctorum ostendit esse viros, qui fortes sunt in fide, et non expavescunt persecutionem; sed quia et in illis sunt, qui proni sunt ad illicitas permixtiones, ait:

14, 16. Habes ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat in Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, sed pugnabo cum illis in gladio oris mei. Id est, quid praeceperim dicam, et quid feceritis conferam. Nam Balaam (Num., II) doctrina docebat Balab mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibatum, et fornicari; id quod olim accidisse notum est. Ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum, et scandalizaverunt populum. Sic, inquit, inter vos habetis talem tenentes doctrinam, ut sub praetextu misericordiae alios vitiaretis.

17. Qui vicerit, dabo illi manna absconditum, et dabo illi calculum candidum. Manna absconditum immortalitas est, gemma alba adoptio in filium Dei; nomen novum in calculo scriptum, Christianum est. Quarta classis nobilitatem fidelium operantium quotidie, et majora facientium opera significat. Sed et ibi esse quoque faciles homines ad illicitas paces dandas et novas prophetias attendendas, ostendit, et arguit, et praemonet caeteros, quibus non placet hoc, qui cognoscunt nequitiam adversam, quibus malis et dolores inducere quaerit in capite fidelium et pericula; et ideo ait:

24. Non mitto super vos aliud pondus. Id est, non dedi vobis leges, observationes et onera, quod est aliud pondus. 25, 26. Sed quod habetis, teneatis, donec veniam; et qui vicerit dabo illi potestatem super omnes gentes. Id est, judicem illum constituam inter caeteros sanctos.

28. Et dabo illi stellam matutinam. Primam resurrectionem scilicet; promisit stellam matutinam, quae noctem fugat et lucem annuntiat, id est, diei initium. EX CAPITE III. Quinta classis collectio vel conversatio sanctorum declarat homines negligentes, et alias quam quas oportet in saeculo agentes operationes, nomine tantummodo christianos. Et ideo hortatur illos si quomodo reversi a negligentia possint salvi esse, et ideo ait:

2. Esto vigilans et confirma caetera que moritura erant: non enim inveni opera tua plena coram Deo. Non enim satis est arborem vivere, et fructum non habere; sicut non satis est christianum dici, et Christum confiteri, ipsum vero in opere non habere, id est ejus praecepta non facere.

Sexta classis est conversatio electionis optimae. Consuetudo sanctorum declaratur, horum scilicet qui humiles sunt in saeculo, et rusticani in scripturis, et fidem immobiliter tenent, nec omnino ullo casu fracti aut timore, retrahuntur a fide. Ideo ait ad illos:

8. Dedi ante te ostium apertum, et quoniam servasti verbum patientiae meae. In tam parvis viribus. 10. Et ego te servabo ab hora tentationis. Ut sciant hujusmodi gloriam suam: nec quidem in tentationem eos tradi permitti. 12. Qui vicerit fiet columna in templo Dei. Sicut enim columna decor est aedificii, sic qui perseveraverit, nobilitatem in Ecclesia consequetur. Septima quoque Ecclesiae collectio declarat, homines locupletes in dignitatibus collocatos, sed credentes ut locupletes, apud quos in cubiculo scripturae quidem tractantur, foris autem sunt fideles, et a nemine intelliguntur, jactantes scilicet se, et dicentes se omnia cognoscere, praediti fiducia litteraturae, opere autem vacantes, et ideo ait:

15. Neque frigidos neque ferventes illos esse. Id est neque incredulos, neque fideles: ad omnes enim omnia sunt. Et quoniam qui non frigidus est nec calidus, sed tepidus est, nauseam facit, ait: 16. Vomam te de ore meo. Nausea quamvis odibilis sit, tamen neminem laedit: sic et hujusmodi homines cum fuerint projecti. Sed quia tempus est poenitentiae, ait: 18. Suadeo tibi ut emas a me aurum conflatum. Id est, quo modo poteris pro nomine Domini pati tribulationes et passiones. Et collyrio inunge oculos tuos. Ut quod libenter cognoscis per scripturam, hujus etiam opus facere coneris. Et quoniam si his modis homines de magno excidio ad magnam redeant poenitentiam, non solum sibi sunt utiles, sed et multis prodesse possunt; mercedem non mediocrem eis promisit, nimirum sedere in solio judicii.

EX CAPITE IV. Post haec vidi et ecce ostium apertum in coelo. Ostium apertum in coelo, Novum Testamentum praedicatur.

Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens: ascende huc. Quando apertum ostenditur, clausum fuisse antea hominibus manifestum est. Satis autem et plene patefactum est, quando Christus cum corpore in coelos ad Patrem ascendit. Vox autem prior quam audierat, cum dicit illam secum esse locutam, sine contradictione arguit eos, qui alium in prophetis, alium in Evangelio dicunt fuisse locutum; cum magis ipse qui venit, ipse sit qui in prophetis locutus est. Joannes enim ex circumcisione erat; et omnis ille populus qui Veteris Testamenti praedicationem audierat, illa voce aedificatus est.

Illa eademque vox, inquit, quam audieram, illa mihi dixit: Ascende huc. Id est spiritus, quem paulo ante quam filium hominis inter candelabra aurea ambulantem se vidisse fatetur: et nunc exinde recolit, quae per legem in similitudinibus praenuntiata erant, et per hanc scripturam conjungit omnes priores prophetas, et aperit scripturas. Et quia postquam invitavit in coelum omnes credentes in nomine suo Dominus noster, statim Spiritum sanctum effudit qui ferturus est ad coelum, ait:

2. Statim fui in spiritu. Et cum aperiatur per Spiritum sanctum mens fidelium, et illud eis manifestetur, quod et prioribus est praedicatum, significanter ait. Et ecce sedes posita erat in coelo. Sedes posita, quid est, nisi sedes judicii et regis?

3. Et supra sedem sedens, similis aspectu lapidi jaspidi et sardio. Supra solium vidisse ait similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquae coloris est, sardius ignis. Haec duo judicia posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal Dei exinde manifestantur, quorum judiciorum unum jam consummatum est in cataclysmo per aquam, aliud autem consummabitur per ignem. Et iris erat in circuitu throni. Iris autem circa solium eosdem colores habet. Iris arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et ad filios ejus locutus est Dominus (Gen., IX), ne timerent ultra diluvium in generatione Dei, sed ignem. Sic enim ait: Statuam arcum meum in nubibus, ut non jam aquam timeatis, sed ignem.

6. Et ante sedem tamquam mare vitreum simile crystallo. Id est donum baptismi, quod per Filium suum poenitentiae tempore, antequam judicium faciat, effudit. Ideo ante solium, id est judicium. Cum autem dicit mare vitreum simile chrystallo, aquam mundam, stabilem, non vento agitatam, non in proclivo defluentem, sed tamquam domum Dei immobilem traditam ostendit. Et per circuitum sedis quatuor animalia. Quatuor animalia quatuor sunt Evangelia.

7--10. Primum animal simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium habens faciem similem homini, et quartum simile aquilae volanti; habentia alas senas: et per circuitum et intus, plena oculis; et requiem non habebant dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus omnipotens. Et procidentes viginti quatuor seniores ante sedem adoraverunt Deum. Viginti quatuor seniores viginti quatuor libri sunt prophetarum, et legis referentes testimonia judicii. Sunt autem et vinginti quatuor patres, duodecim apostoli et duodecim patriarchae. Animalia igitur quod differentia sunt vultus hanc habent rationem; simile leoni animal, Marcum designat, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur. Hominis autem figura enititur Matthaeus enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. Ergo dum enumerat ab Abraham usque ad David, et usque ad Joseph, tamquam de homine locutus est. ideo praedicatio ejus effigiem hominis ostendit. Lucas sacerdotium Zachariae offerentis hostiam pro populo, et apparentem sibi angelum dum enarrat, propter sacerdotium et hostiam, ipsa conscriptione vituli tulit imaginem. Joannes Evangelista aquilae similis assumptis pennis ad altiora festinans de Verbo Dei disputat. Marcus, itaque Evangelista, sic incipiens: Initium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Esaia propheta (Marc., I, 3): Vox clamantis in deserto (Esa., XL, 3) leonis habet effigiem. Matthaeus autem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1); haec est facies hominis. Lucas vero dixit: Fuit Sacerdos nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron (Luc., I, 5); haec est imago vituli. At Joannes cum incipit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 1); similitudinem aquilae volantis ostendit. Non solum autem suas Evangelistae quaternas similitudines in suis exordiis Evangeliorum exprimunt, sed et ipsum Verbum Dei Patris omnipotentis qui est filius ejus, Dominus noster Jesus Christus fert easdem imagines in tempore adventus sui. Cum nobis praedicat, est tamquam leo et catulus leonis. Et cum propter salutem hominum, homo factus est, ad mortem devincendam et universos liberandos. Et quod se ipsum obtulerit hostiam Patri pro nobis, vitulus dictus est. Et quod mortem devicerit et ascendit in coelos, extendens alas suas et protegens plebem suam, aquila voians nominatus est. Hae ergo praedicationes, quamvis quatuor sint, una est tamen, quia de uno ore processit. Sicut fluvius in paradiso cum sit unus, in quatuor partes divisus est. Oculos autem intus et foris habere ea animalia in praedicationem Novi Testamenti; providentiam spiritualem ostendit quae et secreta cordis inspicit, et supervenientia videt quae sunt intus et foris.

8. Alas senas. Testimonia sunt Veteris Testamenti librorum. Ideo viginti et quatuor totidem faciunt, quot sunt seniores super tribunalia sedentes. Sed sicut animal volare non potest nisi pennas habeat, sic, nec praedicatio Novi Testamenti fidem habet, nisi habeat Veteris Testamenti praenuntiata testimonia, per quae tollitur a terra et volat. Semper enim, quod ante dictum est, et postea factum invenitur, illud fidem facit indubitabilem. Rursum et alae si non haereant animalibus, vitam unde trahant, non habent. Nisi enim quae praedixerunt prophetae, in Christo essent consummata, inanis erat praedicatio eorum. Haec enim tenet Ecclesia catholica quae et antea predicata, et postea consummata sunt. Et volat quippe et merito tollitur a terra vivum animal. Haereticis autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt et eis animalia, sed non volant, quia sunt terrena. Judaeis autem qui non accipiunt Novi Testamenti praedicationem, adsunt alae, sed non volant, id est inanem vaticinationem hominibus afferunt, facta dictis non conferentes. Sunt autem libri Veteris Testamenti qui recipiuntur viginti quatuor, quos in Epitomis Theodori invenies. Sed et viginti quatuor (ut diximus) seniores Patriarchas et Apostolos judicare populum suum oportet. Interrogantibus enim Apostolis et dicentibus: Nos omnibus nostris relictis, secuti sumus te, quid erit nobis (Matth., XIX, 27, 28)? respondit Dominus noster: Cum sederit filius hominis super sedem gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia judicantes duodecim tribus Israel. Sed et de patribus qui judicaturi sunt, ait Jacob patriarcha: Dan judicabit et ipse populum suum inter fratres suos, sicut et una tribus in Israel (Gen., XLIX, 16). 5. Et a sede procedebant fulgura et voces et tonitrua et septem faculae ignis ardentes. Procedentia autem fulgura et voces et tonitrua a solio Dei, et septem faces ignis ardentes significant praedicationes et repromissiones adoptionis, et minas. Nam fulgura adventum Domini significant. Voces autem Novi Testamenti praedicationes. Tonitrua autem quod coelestia sunt verba. Faces ignis ardentes donum Spiritus sancti quod id ligno passionis est redditum. Et cum haec fierent, cecidisse dicit universos majores natu, et adorasse Dominum, cum darent illi animalia gloriam et honorem, id est Evangelica actio scilicet et doctrina Domini cum ademplisset ante per illos praenuntiatum verbum, digne meritoque exsultant sentientes secreta et verbum Domini ministrasse. Denique et quia venerat qui mortem disjungeret, et coronam immortalitatis solus dignus sumeret, omnes habebant pro gloria aliqua actus sui optimi coronas. 10. Et projecerunt coronas suas sub pedibus ejus. Id est, propter eminentem gloriam victoriae Christi, omnes victorias suas projecerunt sub pedibus ejus. Hoc est quod in evangelio supplevit Spiritus sanctus ostendendo. Cum enim, passurus novissime, venriet Hierosolymas Dominus noster, et exisset illi populus obviam, alii praecisis ramis palmarum viam sternebant alii tunicas suas subjiciebant; duos scilicet populos ostendentes, unum patriarcharum, alium prophetarum, magnorum scilicet virorum qui quascumque habebant palmas victoriarum suarum contra peccatum, victori omnium Christo, eas sub pedibus jactabant. Palma autem et corona idem significant, quae non dantur nisi victori. EX CAPITE V. 1. Et vidi in dextera sedentis super tribunal librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Liber hic Vetus Testamentum significat, quod est datum in manibus Domini nostri Jesus Christi, qui accepit a Patre judicium. 2, 3. Et vidi Angelum fortitudinis plenum, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? et nemo inventus est dignus neque in coelo neque in terra, neque subter terram aperire librum. Aperire autem librum est, per hominem mortem devincere.

4. Hoc dignus facere nemo est inventus. Neque in angelis de coelo, neque in hominibus in terra, nec inter animas sanctorum in requie, nisi solus Christus Filius Dei, quem dicit vidisse agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem. Quod non erat tunc praedicatum, et quidquid per varias oblationes et sacrificia, lex in illum meditata fuerat, ipsum implere oportebat. Et quia ipse erat testator qui mortem devicerat, ipsum erat justum constitui heredem Domini, ut possideret subtantiam morientis, id est membra humana. 5. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David. Hunc leonem de tribu Juda vicisse in Genesi legimus, ubi Jacob patriarcha ait: Juda te laudabunt fratres tui: recubuisti, et dormisti, et surrexisti tamquam leo, et tamquam catulus leonis (Gen., XLIX, 8, 9). Ad devincendum enim mortem leo dictus est; ad patiendum vero pro hominibus, tanquam agnus ad occisionem ductus est. Sed quia mortem devicit, et praevenit carnificis officium, quasi occisus dictus est. Hic ergo aperit et resignat, quod ipse signaverat testamentum. Hoc significans Moses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque ad adventum passionis ejus, velavit faciem suam, et sic est populo locutus: ostendens velata esse verba praedicationis usque ad adventum temporis ejus. Nam et ipse cum legisset populo, accepta lana succina, sanguine vituli et aqua aspersit populum universum dicens: Hic est sanguis testamenti ejus, qui mundavit vos (Exod., XXIV, 7, 8). Animadverti igitur oportet hominem diligenter praedicare, et universa in unum cohaerere. Nam non sufficit legem illam dici, sed est testamentum nominata est. Nulla enim lex testamentum vocatur, nec testamentum aliud dicitur, nisi quod faciunt morituri. Et quodcumque intrinsecus testamenti est, signatum est usque ad diem mortis testatoris. Ideo modo merito signatur per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem, et quae de eo praenuntiata fuerant replevit, et hominem liberavit, id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiam morientis, id est membrorum humanorum. Ut sicut per unum corpus omnes homines debito mortis suae ceciderant, per unum etiam corpus universi credentes renati in vitam resurgerent. Merito ergo facies Mosi aperitur et revelatur; ideoque Apocalypsis, Revelatio dicitur. Modo enim liber ejus resignatur, modo hostiae oblationis intelliguntur, modo sacerdotum chrismae fabricatio; sed et testimonia aperte intelliguntur. 8, 9. Viginti quatuor seniores et quatuor animalia citharas et phialas habentes, et cantantes canticum novum. Conjuncta Veteris Testamenti praedicatio cum novo, populum christianum significat cantantem canticum novum, id est confessionem suam publice conferentem. Novum est, filium Dei hominem fieri. Novum est, cum corpore in coelos ascendere. Novum est, remissionem peccatorum hominibus dare. Novum, sancto Spiritu signari homines. Novum est, sacerdotium accipere sacrae observationis, et regnum exspectare immensae repromissionis. Cithara et chorda in ligno extensa significat carnem Christi passionis ligno conjunctam. Phiala confessionem, et novi sacerdotii propaginem. Angelorum autem multorum, immo omnium laus, omnium salus est, et testimonium universae creationis Domino nostro referentium gratulationem liberationis hominum de clade mortis. Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est Veteris Testamenti, et praedicatorum praenuntiatio in novissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul, apertis sigillis, ordinem suum habet praedicatio.

EX CAPITE VI. 1, 2. Et cum aperuisset agnus unum de septem sigillis, vidi et audivi unum de quatuor animalibus dicens, Veni et vide. Et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habens arcum. Aperto sigillo primo dicit se vidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum. Hoc enim per ipsum primo factum est. Postquam enim ascendit in coelos Dominus, et aperuit universa, misit Spiritum sanctum, cujus verba praedicatores tamquam sagittas ad cor humanum pertingentes emiserunt, ut evincerent incredulitatem. Corona autem super caput praedicatoribus est promissa per Spiritum sanctum. Caeteri tres equi, bella, fames et pestilentias in Evangelio a Domino nostro praedicata manifestius significant. Ideoque ait, unum de animalibus dixisse (quia omnia quatuor unum sunt), Veni et vide. Veni dicitur invitato ad fidem. Vide dicitur ei, qui non videbat. Ergo equus albus verbum est praedicationis cum Spiritu sancto in orbem missum. Ait enim Dominus: Praedicabitur hoc Evangelium per totum orbem terrarum in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis.

3, 4. Et cum aperuisset signaculum secundum, audivi secundum animal dicens, Veni et vide. Et exiit alter equus rufus, et sedenti super illum datus est gladius magnus. Equus rufus et qui sedebat super eum habens gladium, bella futura significant, ut legimus in Evangelio: Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt terrae motus magni per loca (Luc., XXI, 10, 11). Hic est equus roseus.

5. Et cum aperuisset signaculum tertium, audivi tertium animal dicens, Veni et vide. Et ecce equus niger, et qui sedebat in eo habens stateram in manu sua. Equus niger famem significat; ait enim Dominus, erunt fames per loca: proprie autem extenditur verbum usque ad antichristi tempora, quando magna fames est futura, quandoque omnes laedentur. Statera autem in manu libra examinis est, in qua merita singulorum ostenderet, ait dein. 6. Vinum et oleum ne laeseris. Id est hominem spiritualem ne plagis percusseris. Hic est equus niger. 7, 8. Et cum aperuisset signaculum quartum, audivi quartum animal dicens, Veni et vide. Et ecce equus pallidus; et qui sedebat in illo, nomen illi Mors. Equus autem pallidus, et qui sedebat super eum, nomen habebat, Mors. Haec eadem quoque inter caeteras clades promiserat Dominus venturas, pestes magnas et mortalitates, cum enim dicat.

Et infernus sequebatur illum. Id est, exspectabat devorationem animarum multarum impiarum. Hic est equus pallidus.

9. Et cum aperuisset quintum signaculum, vidi subtus altare animas interfectorum. Animas occisorum vidisse se narrat sub ara Dei, id est sub terra. Ara enim et coelum et terra dicitur, sicut lex ait, imaginaria veritatis facie mandans duas aras fieri, auream intrinsecus, et aeream extrinsecus. Nos autem intelligimus aram auream coelum ita dici, Domino nostro nobis testimonium perhibente; ait enim: Cum offers munus tuum ad aram (utique munera nostra orationes sunt, quas offerimus) et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum adversum te, relinque ibi munus tuum ante aram (Matth., V, 23, 24). Utique ad coelum ascendunt orationes. Ergo coelum intelligitur ara aurea quae erat interior: nam et sacerdotes semel in anno introibant qui habebant chrisma, ad aram auream, significante Spiritu sancto Christum hoc semel facturum. Sicut ara aurea coelum agnoscitur, sic et ara aerea terra intelligitur, sub qua est infernus remota a poenis et ignibus regio, et requies sanctorum; in qua quidem ab impiis videntur et audientur justi, sed non illuc transvectari possunt. Hos ergo sanctos, id est animas occisorum expetere vindictam sanguinis, id est corporis sui de habitantibus super terram, voluit nos cognoscere qui omnia videt: sed quia in novissimo tempore etiam sanctorum remuneratio perpetua, et impiorum est ventura damnatio, dictum est eis exspectare. Et pro corporis sui solatio, datae sunt illis singulae stolae albae. Acceperunt, inquit, stolas albas, id est, donum Spiritus sancti. 12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, terrae motus factus est magnus. In sexto sigillo factus terrae motus magnus, ipsa est illa novissima persecutio. Et factus est sol niger tamquam saccus cilicinus. Sol fit ut saccus, id est incredulis obscurabitur splendor doctrinae.

Et luna tota facta est ut sanguis. Luna sanguinea Ecclesia sanctorum ostenditur pro Christo sanguinem fundere.

13. Et stellae ceciderunt in terram. Stellarum casus fideles sunt, qui pro Christo turbantur. Quemadmodum ficus jactat grossos suos. Agitata ficus amittit grossos suos, quando persecutione homines ab Ecclesia separantur.

14. Et coelum recessit tamquam liber qui involvitur. Coelum involvi, id est Ecclesia de medio fiet. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Mons et insulae de locis suis motae novissima persecutione innuunt omnes recessisse de locis suis. Id est, boni movebuntur persecutionem fugientes.

EX CAPITE VII. 2. Et vidi alterum angelum ascendentem a solis ortu habentem signaculum Dei vivi. Heliam prophetam dicit, qui Anticipaturus est tempora Antichristi ad restituendas Ecclesias et stabiliendas a magna et intolerabili persecutione. Haec in apertione libri Veteris Testamenti et Novi praedicata legimus, ait enim per Malachiam: Ecce ego mittam vobis Heliam Thesbiten, convertere corda patrum ad filios (Malach., IV, 5, 6), secundum tempus vocationis Judaeos ad sequentis populi fidem revocare. Et ideo ostendit, ut diximus, numerum ex Judaeis crediturorum, et ex gentibus magnam multitudinem, quam nemo poterat dinumerare. Mitti etiam de coelo orationes Ecclesiae ab angelo, et suscipi illos contra iram, effundi et aestimari regnum antichristi per angelos sanctos, in Evangelio legimus; ait enim: Orate, ne intretis in tentationem, erit enim angustia magna, qualis non fuit ab origine mundi: et nisi abbreviasset Dominus dies illos, non esset salva omnis caro (Marc., XIII, 18-20). Hos ergo archangelos magnos septem ad percutiendum regnum antichristi mittet; nam et ipse ita dixit: Tunc mittet Filius hominis nuntios suos, et colligent electos ejus de quatuor angulis venti a finibus coeli usque ad fines ejus (Marc., XIII, 27). Nam et ante ait per Prophetam: Tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea septem pastores, et octo morsus hominum, et indagabunt Assur, id est antichristum, in fossa Nembroth (Mich., V, 5, 6), id est in natione diaboli, Ecclesiae spiritu. Similiter cum moti fuerint custodes domus. Ipse autem Dominus in parabola ad apostolos, cum venissen tad eum operarii, et dixissent: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, unde ergo ibi lolium? respondit eis: Inimicus homo hoc fecit: cui dixerunt, Vis ibimus et eradicabimus illud? qui ait, Non, sed sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, colligere lolium, et facere manipulos (Matth., XIII, 27-30), et cremare igni aeterno, triticum autem colligere in horrea mea. Hos igitur messores et pastores et operarios heic Apocalypsis ostendit esse angelos. Tuba autem verbum est potestatis. Et licet repetat per phialas, non tamen quasi bis factum dicitur: sed quoniam semel futurum est, quod est a Domino decretum ut fiat, ideo bis dicitur. Quod ergo in tubis minus dixit, heic in phialis est. Non aspiciendus est ordo dictorum, quoniam saepe Spiritus sanctus, ubi ad novissimi temporis finem percurrerit, rursus ad eadem tempora redit, et supplet ea quae minus dixit: nec requirendus est ordo in Apocalypsi, sed intellectus sequendus est eorum quae prophetata sunt. Sunt igitur significata in tubis et phialis aut plagarum orbi missarum clades, aut ipsius antichristi insania, aut populorum detractio, aut plagarum differentia, aut spes in regno sanctorum, aut ruina civitatum, aut ruina magna Babylonis, id est, civitatis romanae. 9. Post haec vidi, Et ecce turba multa quam dinumerare nemo poterat ex omni gente, tribu, et populis et linguis, amicti stolis albis. Quod dicit turba multa ex omni tribu, ex omnibus credentibus electorum numerum ostendit, qui in sanguine Agni per baptismum purgati suas stolas fecerunt candidas, servantes gratiam quam acceperunt. EX CAPITE VIII. 1. Et cum aperuisset signaculum septimum, factum est silentium in coelo media ferme hora. Per quod significatur initium quietis aeternae: sed partem intellexit, quia interrupto silentio eam per ordinem repetit. Nam si esset juge silentium, heic finis narrandi fieret. 13. Et vidi unum angelum volantem per medium coelum. Per angelum per medium coelum volantem Spiritus sanctus significatur, in duobus prophetis contestans magnam plagarum iram imminere. Si quomodo quisque volens sit novissimo tempore conversus, ut aliquis adhuc salvus esse possit. EX CAPITE IX. 13, 14. Et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod est in conspectu Dei, dicentem sexto angelo qui habebat tubam: Solve quatuor angelos. Id est, quatuor angulos terrae tenentes quatuor ventos.

Qui ligati sunt ad fluvium magnum Euphratem. Per angulos terrae, sive quatuor ventos trans Euphratem fluvium, gentes sunt quatuor, quia omni genti deputatus est angelus, sicut lex dicit: Statuit eos per numerum angelorum Dei (Deut., XXXII, 8), donec sanctorum expleatur numerus: suos non egrediuntur terminos, quia in novissimo cum antichristo venient.

EX CAPITE X. 1, 2. Vidi alterum angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et erat iris super caput ejus, et facies ejus tamquam sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis: et habebat in manu sua librum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. Angelum istum fortem, quem dicit descendisse de coelo amictum nube, Dominum nostrum esse significat, sicut superius enarravimus.

Facies ejus sicut sol. Id est, de resurrectione.

Super caput ejus iris. Judicium innuit quod per illum factum est, aut futurum est.

Liber apertus. Revelatio operum in futuro judicio, vel Apocalypsis quam accepit Joannes.

Pedes ejus. Ut superius diximus, sunt apostoli. Nam calcari ab eo et marina et terrena, omnia pedibus ejus subjecta significat. Angelum autem dicit, id est nuntium, scilicet Patris: vocatur enim magni consilii Nuntius. Clamasse quoque eum voce magna ait. Vox magna est coelestis omnipotentis Dei verba hominibus nuntiare, et contestari, quia post clausam poenitentiam spes postea futura non est.

3. Locuta sunt septem tonitrua voces suas. Septem tonitrua locuta voces suas, Spiritus sanctus septiformis virtutis est qui per prophetas protestatus est omnia futura, et voce illius in saeculo testimonium Joannes reddidit: sed quia dicit se scripturum fuisse quanta locuta fuissent tonitrua, id est quaecumque in Veteri Testamento erant obscura praedicata, vetatur ea scribere: sed relinquere ea signata, quia est Apostolus, nec oportebat gratiam sequentis gradus in primo collocari. Tempus, inquit, prope est (Apoc., I, 3; XXII, 10). Apostoli enim virtutibus, signis, portentis ac magnalibus factis vicerunt incredulitatem. Post illos jam eisdem consummatis Ecclesiis datum est solatium propheticarum scripturarum post interpretandarum: post interpretantes prophetas dixi. Ait enim Apostolus: Et posuit quidem in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor., XII, 28), et reliqua. Et alio loco ait: Prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment (I Cor., XXIV, 29). Et ait: Omnis mulier orans vel prophetans, detecto capite, deturpat caput suum (I, Cor., XI, 5). Cum autem dicat, prophetae duo vel tres dicant, et caeteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed et praedicata et nota: aestiment autem utrum ne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae. Constat ergo hoc Joanni non fuisse necessarium superiori virtute armato; cum corpus Christi quae est Ecclesia, suis membris ornatum, suo loco respondere debeat.

10. Accepi librum de manu Angeli, et comedi illum. Accipere librum et comedere, ostensione sibi facta memoriae est mandare. Et erat in ore meo tamquam mel dulcis. Dulcem esse in ore praedicationis est fructus loquentis, et audientibus dulcissimus, sed et praedicantibus et perseverantibus in mandatis per passionem amarissimus.

11. Et dicit mihi: oportet te iterum prophetare populis, et linguis, et gentibus, et regibus multis. Hoc dicit, propterea quod quando haec Joannes vidit, erat in insula Pathmos in metallo damnatus a Domitiano Caesare. Ibi ergo vidit Apocalypsin. Et cum jam senior putaret se per passionem accepturum receptionem, interfecto Domitiano, omnia judicia ejus soluta sunt. Et Joannes de metallo dimissus, sic postea tradidit hanc eamdem quam acceperat a Deo Apocalypsin. Hoc est ergo quod ait: Oportet te iterum praedicare omnibus gentibus: quia cernis insurgere antichristi turbas, et contra istas staturae sunt, et gladio alterutrum sunt casurae. EX CAPITE XI. 1. Et ostensa est mihi arundo similis virgae, et stabat angelus dicens: Surge, et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in illo. Ostensa arundo similis virgae: haec ipsa est Apocalypsis, quam postea exhibuit Ecclesiis: nam et Evangelium perfectae fidei nostrae salutis causa: postea scripsit. Cum enim essent Valentinus et Cerinthus, et Ebion, et caeteri scholae satanae diffusi per orbem, convenerunt ad illum de finitimis provinciis omnes episcopi, et compulerunt eum, ut et ipse testimonium conscriberet. Mensuram autem templi Dei, mandatum Domini nostri, Patrem confiteri omnipotentem esse dicimus, et hujus filium Christum ante originem saeculi apud Patrem genitum, hominem factum in anima vera et carne, utraque miseria et morte devicta, et in coelos cum corpore a Patre receptum effudisse Spiritum sanctum, donum et pignus immortalitatis: hunc per prophetas praedicatum, hunc per legem conscriptum, hunc esse manum Dei, et Verbum Patris ex Deo, per omnia Dominum et conditorem orbis: haec est arundo et mensura fidei: et nemo adorat aram sanctam, nisi qui hanc fidem confitetur. 2. Atrium quod est intrinsecus templi, exclude foras. Aula atrium dicitur, vacua inter parietes ara: hos tales non necessarios ejici jussit de Ecclesia. Data est calcari a gentibus. Hoc est, hujus mundi hominibus, ut a gentibus vel cum gentibus conculcetur. Deinde repetit de novissimi temporis ruina et excidio, et ait:

3. Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: et dabo duobus testibus meis, et praedicabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti ciliciis. Id est, triennium et menses sex: haec faciunt menses quadraginta duo. Est ergo illorum praedicatio triennium et menses sex, et regnum antichristi alterum tantum. 5. Si quis voluerit eos laedere, ignis procedit ex ore ipsorum, et comedit inimicos eorum. De ore autem illorum prophetarum exire ignem contra adversarios, potestatem verbi dicit. Omnes enim plagae, quotquot futurae sunt, ab angelis eorum in voce mittentur. Multi putant, cum Elia Elisaeum esse, aut Mosen: sed utrique mortui sunt. Eliae autem mors non invenitur, per quem omnes veteres nostri tradiderunt esse illum Jeremiam. Nam et ipsum verbum quod factum est ad eum testificatur ei dicens: Priusquam te figurarem in ventre, cognovi te, et priusquam de vulva procederes, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jer., I, 5). In gentibus autem propheta non fuit: et ideo verbum Dei verax, necesse habet quod promisit exhibere, ut in gentibus sit propheta. 4. Hi sunt duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Haec duo candelabra et duas olivas ideo dixit et admonuit, ut si alibi legens non intellexisti, heic intelligas. In Zacharia enim, uno ex duodecim prophetis, ita scriptum est: Hi sunt duae olivae et duo candelabra qui in conspectu Domini terrae adstant (Zach., IV, 14): id est, sunt in paradiso. Item alio sensu. In conspectu Domini terrae adstantia: id est, in conspectu antichristi. Hos ergo oportet interfici ab antichristo. 7. Et bestia quae ascendit de abysso. Post multas plagas saeculo expletas, in fine dicit ascendisse bestiam de abysso. De abysso autem quod ascensura sit, multis testimoniis est comprobatum: ait enim in XXXI cap. Ezechiel: Ecce Assur, cupressus in monte Libani (Ezech., XXXI, 3). Assur deprimens, cupressus excelsus, ramosus, id est populus multus in monte Libano, in regno regnorum id est Romanorum. Formosus autem quod ait in germinibus, fortem dicit in exercitibus. Aqua, inquit, nutriet illum, id est, multa millia hominum quae subjecta erunt illi. Et abyssus auxit illum, id est eructavit eum. Nam et Esaias pene iisdem verbis loquitur. Fuisse autem eum in regno Romanorum, et fuisse inter Caesares, et Paulus apostolus contestatur; ait enim ad Thessalonicenses: Qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat; et tunc apparebit iniquus, ille cujus est adventus secundum efficaciam Satanae signis et portentis mendacibus (II, Thess., II, 7, 8). Et ut scirent illum venturum, qui tunc erat princeps, adjecit: Arcanum jam malitiae molitur (Ibid., 9): id est, malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non sua virtute, nec patris sui, suscitatur, sed jussu Dei, qua de re Paulus iisdem dicit: Idcirco quoniam non receperunt amorem Dei, mittet eis spiritum erroris ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi veritate (Ibid., 10). Et Esaias ait: Sustinentibus illis lucem, tenebrae ortae sunt illis (Esa., LIX, 9). Hos ergo prophetas ab eodem interfici manifestat Apocalypsis, et quarta die resurgere, ne quis aequalis Deo inveniatur. 8. Et jacebunt corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus. Sodoma autem et Aegyptum dicit Hierosolymam, acervum populi persecutoris effectam. Diligenter ergo et cum summa sollicitudine sequi oportet propheticam praedicationem, et intelligere quod Spiritus ex Patre et praedicat, et praeposterat; et cum praecurrerit usque ad novissimum, rursum tempora superiora repetit. Et quod facturus est semel, aliquoties quasi factum ostendit: quod nisi intelligas aliquoties ut factum, aliquoties ut futurum, in grandem caliginem incides. Ergo interpretatio sequentium dictorum in ea monstravit, ut non ordo lectionis, sed orationis intelligatur. 19. Et apertum est templum Dei quod est in coelo. Templum apertum manifestatio est Domini nostri. Templum enim Dei Filius est, sicut ipse ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan., II, 19, 20, 21). Et dicentibus Judaeis, quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud; ille, ait Evangelista, dicebat de templo corporis sui. Et visa est arca testamenti Domini in templo ejus. Evangelii praedicatio et indulgentia delictorum, et omnia dona quaecumque cum illo advenerunt, illa dicit apparuisse.

EX CAPITE XII. 1, 2. Et signum grande visum est in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamans, parturiens, et tormenta sustinens ut pariat. Mulier amicta sole, et lunam sub pedes suos habens, coronamque in capite gestans stellarum duodecim, et parturiens in doloribus suis, antiqua Ecclesia est patrum et prophetarum, et sanctorum, et apostolorum; quae gemitus et tormenta desiderii sui habuit, usquequo fructum ex plebe sua secundum carnem olim promissum sibi videret Christum ex ipsa gente corpus sumpsisse. Sole autem amicta, spem resurrectionis significat, et gloriam repromissionis. Luna vero casum sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. Nam quemadmodum minuitur vita, sic et augetur. Nec in totum extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habent in tenebris lucem sicut luna. Corona autem stellarum duodecim chorum patrum significat secundum carnis nativitatem, ex quibus erat Christus carnem sumpturus.

3. Et visum est aliud signum in coelo: Ecce draco rubeus habens capita septem. Quod autem illum dicit coloris esse rubei, id est coccinei, operis fructus talem dedit ei colorem. Ab initio enim fuit (ut Dominus ait) homicida, et omne genus humanum non tam debito mortis, verum etiam variis gladiis obitibusque oppressit. Septem capita, septem reges Romanorum ex quibus et antichristus est, ut in priori diximus. Et cornua decem. Decem reges in novissimo tempore hos eosdem dicit, ut plenius ibi tractabimus.

4. Et cauda ejus habebat tertiam partem stellarum coeli, et misit illas in terram. Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum coeli, bifariam hoc accipi potest; multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere. Sed quod verius intelligi debeat angelorum sibi subditorum cum adhuc princeps esset, cum descenderet constitutione sua, tertiam partem seduxisse: ergo quod superius dicebamus ait Apocalypsis. Et draco stetit in conspectu mulieris quae incipiebat parere, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Draco rufus stans et exoptans, ut cum peperisset filium, devoraret eum, diabolus est, Angelus refuga scilicet, qui hominum omnium interitum per mortem aequalem esse opinabatur: sed qui de semine natus non erat, nihil morti debebat, propter quod devorare eum non potuit, id est in morte detinere, nam tertia die resurrexit. Denique et priusquam pateretur tentare eum accessit tamquam hominem: sed cum non invenisset illum esse quem putabat, discessit ab illo usque ad tempus; unde heic dicitur:

5. Et peperit filium qui incipit regere omnes gentes in virga ferrea. Virga ferrea, gladius est persecutionis. Omnes vidi recessisse de locis suis. Hoc est, boni movebuntur persecutionem fugientes.

Et filius raptus est ad Deum et ad thronum ejus. Raptum ad solium Dei et nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum discipulis raptus est in coelos.

6. Mulier autem fugit in solitudinem; et datae sunt illi duae alae aquilae magnae. Auxilium alarum magnae aquilae, donum scilicet prophetarum, Ecclesiam illam catholicam ex qua in novissimo tempore creditura sunt centum quadraginta quatuor millia hominum ad praedicationem Eliae; sed et caeterum populum vivum inveniri in adventu Domini, heic dicit. Et Dominus in Evangelio ait: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes (Luc., XXI, 21): id est, quotquot in Judaea fuerint collecti, eant ad illum locum quem paratum habent, et nutriantur ibi triennium et menses sex a facie diaboli. 14. Alae duae magnae. Duo sunt prophetae, Elias et qui cum illo fuerit propheta. 15. Et emisit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen, ut eam eo flumine auferret. Aquam quam emisit de ore suo serpens, jussu suo populum qui persequatur eam, significat. 16. Et adjuvit mulierem terra, et aperuit os suum, et absorbuit illud flumen quod draco emisit ex ore suo. Aperuisse os suum terram, et devorasse aquas, vindictam de praesentibus manifestat. Hanc igitur licet parturientem significet, postea partu edito fugientem ostendit; quia non uno tempore utraque sunt facta: Christus enim quod natus est scimus; sed tempora intercessisse, ut illa aufugiat a facie serpentis, adhuc actum non esse. Deinde ait: 7-9. Factum est praelium in coelo: Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone, et draco praeliatus est et angeli ejus: et non valuerunt, nec inventus locus eorum amplius in coelo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus: projectus est in terram. Hoc est initium Antichristi. ante tamen oportet praedicare Eliam, et pacis tempora esse; ac postea consummatis triennio et sex mensibus in praedicatione Eliae, etiam jactari eum de coelo ubi habuerat potestatem ascendendi usque ad illud tempus: et angelos refugas universos, sic et Antichristum, de inferno suscitari, Paulus apostolus ait: Nisi prius venerit discessio, et apparuerit homo peccati, filius perditionis et adversarius, qui seelevavit super omne quod nominatur Deus, aut quod colitur (II Thess., II, 3, 4.).

EX CAPITE XIII. 1. Et vidi de mari ascendentem bestiam similem pardo. Regnum illius temporis Antichristi, cum varietate gentium et populum commixtum, significat. 2. Pedes ejus tamquam ursi. Fortis et spurcissimae bestiae: pedes, duces ejus intelligendi sunt. Et os ejus tamquam leonem. Id est, ad sanguinem armatum os ejus, jussio illius est, et lingua quae ad nihilum aliud processura est, nisi ad sanguinem effundendum.

XVII, 9. Septem capita septem montes sunt, in quibus mulier sedet. Id est, civitas Romana.

10. Et reges septem sunt: quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit; et cum venerit, brevi tempore erit. Intelligi oportet tempus quo scripta Apocalypsis edita est: quoniam tunc erat Caesar Domitianus; ante illum autem fuerat Titus frater illius, et Vespasianus, Otho, Vitellius et Galba. Isti sunt quinque qui ceciderunt. Unus exstat, sub quo scripta est Apocalypsis, Domitianus scilicet. Alius nondum venit, Nervam dicit: et cum venerit, brevi tempore erit, biennium enim non implevit. 11. Et bestia quam vidisti, de septem est. Quoniam ante istos reges, Nero regnavit. Et octava est. Ait modo: cum illa advenerit, computa locum octavum, quoniam in illo est consummatio, adjecit.

Et in interitum vadet. Nam decem Reges accepisse regalem potestatem, cum ille moverit ab Oriente, ait: Mittetur ab urbe Roma cum exercitibus suis. Et cornua decem et decem diademata Daniel ostendit. Et tria eradicari de prioribus, hoc est, tres duces primarios ab Antichristo interfici. Caeteros septem dare illi honorem, et consilium, et potestatem, de quibus ait:

16. Hi odient meretricem, urbem scilicet, et carnes ejus comburent igni. Unum autem de capitibus quasi occisum in mortem, et plagam mortis ejus curatam, Neronem dicit. Constat enim, dum insequeretur eum equitatus missus a senatu, ipsum sibi gulam succidisse. Hunc ergo suscitatum Deus mittet regem dignum, sed dignum qualem meruerunt Judaei. Et quoniam aliud nomen habiturus est, aliud etiam instituturus, ut sic eum tamquam Christum excipiant Judaei, ait Daniel (Dan., XI, 37), Desideria mulierum non cognoscet, cum prius fuerit impurissimus, et nullum Deum patrum suorum cognoscet. Non enim seducere poterit populum circumcisionis, nisi legis sit judicator. Denique et sanctos non ad idola colenda revocaturus est, sed ad circumcisionem suscipiendam, et si quos potuerit seducere; ita enim faciet sibi, ut Christus ab eis appelletur. De inferno autem illum resurgere, superius diximus verbo Esaiae, Aqua nutriet illum, et infernus auxit illum; qui tamen licet et nomine immutato et actu immutato veniat, ait Spiritus: XIII, 18. Numerus ejus nomen hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. Sicut ex litteris graecis computum habent, sic in compluribus τειταν inveniuntur. τειταν enim hunc numerum habet, quem gentiles Solem Phaebumque appellant, computaturque graece sic: τ trecenti, ε quinque, ι decem, τ trecenti, α unum, ν quinquaginta; qui simul ducti fiunt sexcenti sexaginta sex: quantum enim attinet ad litteras graecas, hunc numerum nomenque explent: quod nomen si velis in latinum convertere, intelligitur per antiphrasin DICLVX; quae litterae hoc modo computantur: D quippe quingenti figurat, I unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem; quod computatis litteris facit similiter sexcenti sexaginta sex, id est quod graece sonat τειταν, nempe id quod latine dicitur DICLVX, quo nomine per antiphrasin expresso intelligimus antichristum, qui cum a luce superna abscissus sit et ea privatus, transfigurat tamen se in angelum lucis, audens sese dicere lucem. Item invenimus in quodam codice graeco αντεμος: quibus computatis litteris invenies numerum ut supra, α unum, ν quinquaginta, τ trecenti, ε quinque, μ quadraginta, ο septuaginta, ς ducenti; quae simul sexcenti sexaginta sex secundum graecos faciunt. Item aliud ejus nomen gothice quod per se liquebit, id est γενσήρικος, quod eodem modo graecis litteris computabis, γ tres, ε quinque, ν quinquaginta, σ ducenti, η octo, ρ centum, ι decem, κ vigenti, ο septuaginta, ς item ducenti; quae ut supra dictum est sexcenti sexaginta sex faciunt.

11. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Magnum falsumque prophetam dicit, qui facturus est signa et portenta, et mendacia ante illum in conspectu hominum. Et habebat cornua duo similia agno, id est speciem intus hominis, et loquebatur quasi draco. Loquitur autem diabolus malitia plenus; haec enim facturus est in conspectu hominum, ut et mortui videantur resurgere.

13. Et ignem de coelo descendere faciet in conspectu hominum. Sed (ut dixi etiam) in conspectu hominum. Haec magi per angelos refugas et usque hodie faciunt. Faciet et ut imago aurea Antichristi in templo Hierosolymis ponatur. Et intret angelus refuga, et inde voces et sortes reddat: faciet etiam hoc ipse, ut accipiant servi et liberi notam in frontibus aut in manibus dextris numerum nominis ejus, ne quis emat vel vendat. Aspernationem Dei et exacerbationem Daniel ante praedixerat (Dan., XI, 45). Et statuet, inquit, templum suum inter Samariam, super montem inclytum et sanctum, id est Hierosolymis, imaginem, sicut fecerat Nabuchodonosor. Tunc heic substituit, modo autem heic recolit, quod Dominus admonens Ecclesias suas de novissimis temporibus et periculis ait: Cum autem videritis aspernationem quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat (Matth., XXIV, 15; Dan., IX, 27). Aspernatio dicitur quando exasperatur Deus, eo quod idola pro Deo colantur, vel cum dogma haereticorum introducitur in ecclesiis. Aversio autem quod stabiles homines signis falsis et portentis seducti avertantur de salute. EX CAPITE XIV. 6. Et vidi angelum volantem per medium coelum. Angelum volantem per medium coelum, quem dicit se vidisse, jam superius tractavimus eumdem Heliam esse, qui anticipat praedicatione sua regnum Antichristi. 8. Et alius angelus sequens illum. Alium angelum sequentem, eumdemque comitem praedicationis ipsius dicit prophetam. Quod autem ait: 15. Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae. De gentibus perituris significat in adventu Domini. Et quidem pluribus speciebus hoc illud ostendit, sicut in messes aridas, et semen in adventum Domini, et consummationem mundi, et regnum Christi, et apparitionem regni beatorum futuram. 19, 20. Et misit angelus falcem, et vindemiavit vineam terrae, et misit in torcular irae Dei: et calcatum est torcular furoris extra civitatem. Quod dicit, missum in torcular irae Dei, et calcatum extra civitatem; calcatio torcularis, retributio est peccatoris.

Et exivit sanguis de torculari usque ad frenos equorum. Exiet ultio sanguinis effusi, sicut ante praedictum est: In sanguine peccasti, et sanguis te persequetur (Ezech., XXXV, 6).

Per stadia mille sexcenta. Id est, per omnes mundi quatuor partes; quaternitas enim est conquaternata, sicut in quatuor faciebus et quadriformibus, et rotis quadratis: quater enim quadragies mille sexcenti sunt. Eamdem repetens persecutionem Apocalypsis dicit.

EX CAPITE XV. 1. Et vidi aliud signum magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quia in ipsis consummata est indignatio Dei. Semper enim ira Dei percutit populum contumacem septem plagis; id est perfecte, ut in Levitico dicit (Levit., XXVI, 24): quae in ultimo futurae sunt, cum Ecclesia de medio exierit. 2. Stantes supra mare vitreum, habentes citharas. Id est, super baptismum suum stabiliter in fide constitisse, et confessionem in ore suam habentes, exsultaturos in regno coram Deo. Sed ad proposita revertamur. EX CAPITE XVII. 1, 6. Venit unus e septem angelis qui habent septem pateras, et locutus est mecum dicens: Veni ostendam tibi judicium meretricis illius magnae, quae sedet super aquas multas. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et sanguine martyrum. Decreta senatus illius semper sunt consummata in omnes, contra verae fidei praedicationem. Et nunc jam, jacta indulgentia, etiam ipse dedit decretum in universis gentibus.

3. Et vidi ipsam mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae. Sedere autem super bestiam rubeam auctorem homicidiorum, diaboli imago est, ubi etiam de captivitate ejus, de qua pertractavimus. Memini hanc quidem Babylonem propter confusionem dici et in Apocalypsi, et in Esaia; et Ezechiel Sodomam nominavit. Denique si compares quae contra Sodomam dicta sunt, et quae Esaias contra Babylonem dicit, quaeque Apocalypsis, unum esse omnia invenies EX CAPITE XIX. 11. Et vidi coelum apertum: et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax. Equus et sedens super eum Dominum nostrum cum exercitu coelesti advenientem ad regnum ostendit. A mari etenim Aquilonis quod est Arabicum usque ad mare Phoenicis et usque ad fines terrae majores partes has in adventu Domini Jesu mandaturi sunt, et omnes animae gentium congregabuntur ad judicium. EX CAPITE XX. 1-3. Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua. Et tenuit draconem, illum serpentem antiquum qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit illum mille annis: et misit illum in abyssum, et clausit, et signavit super eum, ut non seduceret etiam gentes, donec finiantur mille anni. Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Illi anni in quibus alligatus est Satanas, isti sunt in adventu primo Christi usque ad terminum saeculi; mille autem dicti, eo loquendi modo quo pars significatur a toto sicut est illud: Verbi, quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8): cum non sunt mille. Quod autem ait, et misit illum in abyssum, hoc inquit, quia diabolus exclusus a credentium cordibus, coepit impios possidere, in quorum quotidie caecis cordibus, tamquam in abyssi profundo inclusus est. Et clausit, inquit, et signavit super eum ut non seduceret gentes donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est, id est interdixit atque cohibuit, ne seducat pertinentes ad Christum. Signavit autem super eum, quia occultum est qui pertineant ad partem diaboli, et qui ad Christi. Nam et qui videntur stare, nescimus si casuri sint; et qui jacent, si surgant incertum est. Quod autem ait ligatum atque inclusum illum, ut non seducat gentes: gentes Ecclesiam significant ex quibus ipsa constat, quas seductas ante tenebat, donec finiantur, inquit, mille anni, id est quod reliquum est de sexto die, scilicet de sexta aetate, quae constat mille annis. Post haec oportet eum solvi brevi tempore. Breve tempus tres annos et sex menses significat, quibus totis viribus se ulturus est diabolus sub Antichristo adversus Ecclesiam. Deinde post dicit, quod solvendus erit diabolus, et seducturus gentes toto orbe terrarum, et attrahet bellum adversus Ecclesiam, quorum hostium numerus erit ut arena maris.

4, 5. Et vidi sedes et sedentes super eas, et judicium datum est illis: et animas occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam nec imaginem ejus, neque acceperunt scriptionem in frontem aut in manum suam, et regnaverunt cum Jesu mille annis: reliqui eorum non revixerunt, donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Duae sunt resurrectiones: sed prima resurrectio nunc est animarum per fidem, quae non permittit homines transire ad mortem secundam. De hac resurrectione dicit Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1).

6. Beatus et sanctus qui habet in hac resurrectione partem: in istis secunda mors non habebit potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis. Mille annorum regnum non arbitror esse aeternum; aut si ita sentiendum est, completis annis mille regnare desinunt; sed ut mei sensus capacitas sentit, proferam. Denarius numerus decalogum significat, et centenarius virginitatis coronam ostendit: qui enim virginitatis integrum servaverit propositum, et decalogi praecepta impleverit fideliter, et feros mores vel impuras cogitationes intra cordis cubiculum jugulaverit, ne dominentur ei, iste est verus sacerdos Christi, et millenarium numerum perficiens integre creditur regnare cum Christo, et recte apud eum ligatus est ligatus est diabolus. Qui vero vitiis et dogmatibus haereticorum irretitus est, in eo solutus est diabolus. Sed quia completis mille annis dicit eum solvi, et completo perfectorum sanctorum numero in quibus corpore et corde virginitatis decus est regni adveniendi abominandi adventu, multi ab eo amore terrenorum seducti supplantabuntur, et simul cum eo igneum ingredientur stagnum. 8-10. Et ascenderunt super terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum, et dilectam civitatem: et descendit ignis de coelo a Deo, et comedit eos; et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Hoc jam ad judicium novissimum pertinet, et post modicum tellus reddita est sancta, utique in qua dudum quieverant corpora virginea: cum immortali rege aeternum suscipient regnum, qui non solum corpore virgines, sed et lingua et cogitatione pariter inviolabiliter se a nequitia tutaverunt, quos exsultaturos cum Agno demonstrat permanere.

EX CAPITE XXI ET XXII. 16. Et civitas in quadro posita est. Civitatem quam dicit quadratam, auro et pretiosis resplendere lapidibus, et plateam sanctam, et flumen per medium, et lignum vitae ex utraque parte faciens fructus duodecim per duodecim menses, et solis lumen ibi non esse, quia Agnus est lux ejus; et portas ejus de singulis margaritis, ternas portas ex quatuor partibus, et claudi non posse. Civitatem inquam quadratam sanctorum adunatam turbam ostendit, in quibus nullo modo fides fluctuare potuit. Sicut Noe praecipitur (Gen. VI, 14), ut ex quadratis lignis faceret arcam, quae diluvii posset impetus ferre, pretiosos lapides qui fluctuare non possunt in persecutione sanctos viros ostendit, qui nec tempestate persecutorum moveri, nec impetu pluviae a vera fide dissolvi potuerunt; propterea auro mundo sociantur, ex quibus regis magni civitas decoratur. Plateae vero eorum ostendunt corda ab omnibus mundata sordibus, perspicua luce fulgida, ut merito in iis deambulet Dominus. Flumen vitae, spiritualis doctrinae per mentes fidelium currere gratiam, et multiplicia odorum germinasse virentia ostendit. Lignum vitae ex utraque ripa, Christi secundum carnem ostendit adventum; qui ab uno ligno crucis vitam suscipientes, populos fame consumptos verbi Dei praedicatione satiavit. Et quia dicit in civitate solem non esse necessarium, evidenter ostendit creatorem lumen immaculatum fulgere in medio ejus, cujus splendorem nullus potuerit sensus cogitare nec lingua proloqui. Quod ex quatuor partibus portas dicit ternas esse positas ex singulis margaritis, quatuor arbitror esse virtutes, videlicet prudentiam, fortitudinem, justitiam, temperantiam, quae invicem sibi haerent. Et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum. Portas vero duodecim, Apostolorum esse credimus numerum, qui in quatuor virtutibus ut pretiosae margaritae fulgentibus, inter sanctos lumen doctrinae suae manifestantes civitatem coelestem ingredi faciunt; ut de conversatione eorum, angelorum laetetur chorus. Non posse autem claudi portas, evidenter ostenditur nulla contradicentium tempestate apostolorum doctrinam separari a rectitudine, etiamsi fluctus gentium, et haereticorum vanae superstitiones contra fidem eorum veram insurrexerint: superati, ut spumae dissolventur, quia petra Christus est, a quo et per quem Ecclesia fundatur. Ideoque nullis fluctibus insanientium hominum superatur. Ergo audiendi non sunt qui mille annorum regnum terrenum esse confirmant, qui cum Cerintho haeretico sentiunt. Nam regnum Christi nunc est sempiternum in sanctis, cum fuerit gloria post resurrectionem manifestata sanctorum.