Jump to content

Scintillae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Scintillae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Scintillae (Defensor Locociagensis), J. P. Migne

PROLOGUS.

(0597D)

Lector, quisquis es, libellum legens hunc, flagito te scriptor, legas animo, et melliflua grate suscipias verba. Voluntas bona et labor: aliud nihil fuit meum. De Domini et sanctorum suorum dictis est excerpta Scintilla; nec mea exstitit industria, sed Dei totum gratia meique nutritoris Ursini illud operari. Jussioni et doctrinae obtemperare volens, paginas quasque (0598D)scrutans, sententiam reperiens fulgentem, sicuti inventam quasi margaritam aut gemmam statim avidius collegi. Quemadmodum guttae multae fontem efficiunt, sic de diversorum voluminibus congregans testimonia, hunc libellum condere tentavi. Veluti de igne procedunt scintillae, ita hunc minutae sententiae pluresque libri inveniuntur fulgentes, ad quarum inter hoc scintillarum volumen, quod qui (0599A)legere vult, laborem sibi amputat, ne per caeteras paginas iterandum lassescat. Hic habentur quod reperiri desiderat: sed ne id opus quasi sine auctore putetur apocryphum, unicuique sententiae per singula proprium scripsi auctorem. Coenovio Locutiacense Martini sancti, in quo comam mei totondi capitis, ipsum dono, donatumve in perpetuam colligat aetatem, qua sua ab adolescentia ibi me dotaverunt mei degentes domini; scripsi Jesu favente ipse, coramque dedi adolescere Christo, si me facit eorum obedire jussui, et illorum in omnibus efficere copiose perlibens famulatum. Et, si aliquid praeter id quod minus studiose gessi, te oro legentem, non ut aemulus vituperes, sed ut benivolus emendes, nomen scribens meum, quod est DEFENSOR, non ob gloriam (0599B)vanam, sed ut quicunque legit memoriam mei habeat. Sicuti naviganti portus, ita et mihi versus fuit optabilis. Novissime legentibus conjuro et audientibus imploro pro me exorare ultimum, ut quandiu subsisto Dei affluar sapientia, de carne iturus perfrui vitam merear beatam aeternam. Amen.

CAPUT PRIMUM. De charitate.


CHRISTUS.

Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XIII).

PETRUS.

Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem (0599C)peccatorum (I Petr. IV; Rom. XIII; Prov. X).

PAULUS.

Charitas patiens est, benigna est, et reliqua (I Cor. XIII).

Charitate fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII).

JOANNES.

In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III).

Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV).

SALOMON.

Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas (Prov. X).

AUGUSTINUS.

(0599D)Si per viam verae charitatis volumus currere, ad aeternam patriam feliciter possumus pervenire.

Sine charitate enim omnia quaecunque facimus, nihil prodest facere.

Vacuum et inane expendimus studium, si non habemus charitatem quae Deus est.

Regnat enim carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas.

Tunc enim homo perfectus est, quando charitate plenus est.

Sine amore charitatis, quamvis quisque recte credat, ad beatitudinem pervenire nequaquam potest.

Tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur.

Tanta est charitatis virtus, quae si desit, frustra (0600A)habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia.

Ille autem tenet quod pater, et illum nihil latet in divinis moribus, qui charitatem tenet in sermonibus.

Sectamini charitatem dulci ac salubri cibo, sine qua dives pauper est, et in qua pauper dives.

Qui claudunt oculos suos contra charitatem, obdormiscunt in concupiscentiis et in delectatione carnis.

Extende charitatem per totum orbem, si vis Christum amare: quia membra Christi per orbem jacent.

Quomodo enim corpus tuum sine spiritu, hoc est sine anima, si fuerit, mortuum: ita et anima tua sine Spiritu sancto, id est sine charitate, mortua deputabitur.

Non enim habitant in unum, nisi in quibus fuerit (0600B)perfecta charitas Christi.

Nam in quibus non est perfecta charitas, cum in unum sunt, odiosi sunt, molesti sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros.

AMBROSIUS.

Sicut sine via nullus venit quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines, sed errare.

Eos autem quos ad tolerantiam peccatorum fortes Dei charitas reddit, nulla delectatio carnis, nulla voluptas mala blande corrumpit.

GREGORIUS.

Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipsi diligitur qui adversatur, et ille qui bona impendit.

Amandi enim sunt proximi, et impendenda charitas (0600C)est omnibus, et propinquis et extraneis.

Nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum.

Sicut enim multi rami arboris ex una radice procedunt, sic caeterae virtutes ex una charitate generantur.

Nec habet aliquid ramus viriditatis boni operis, qui non permanet in radice charitatis.

Ille vero charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum.

Pro inimico nihil postulat, qui ex charitate pro eo non orat.

Lex quippe Christi est, charitas unitatis. Nihil hominis est operatio, si non habemus charitatem, quae in his omnibus mandatis Dei, arcem atque principatum tenet.

(0600D)Charitas est dilectio Dei et proximi in toto corde, et in tota mente: ut quaecunque volumus ut faciant nobis homines bona, ita et nos faciamus illis.

Haec est enim lex et prophetae.

Habenti namque dabitur, et abundabit: quia quisque qui charitatem habet, etiam dona percipit alia.

Quisquis charitatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit.

Necesse est ut erga charitatis vinculum vigilemus.

Tanto namque amplius peccati rubigo confunditur, quanto cor peccatoris magno igne crematur.

Tunc enim mirabiliter ad altum charitas surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer inclinat: et cum benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa.

(0601A)Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis

Lata quippe est charitas, quae inimicorum dilectione capitur.

Fraterna mala charitas longanimiter portat.

Charitas autem vera est, et amicum diligere in Deum, et inimicum diligere propter Deum.

Quisquis charitatem non habet, omne bonum amittit quod habet.

Vires, quas imperitia denegat, charitas subministrat.

Plerumque charitas quibusdam occupationibus praepedita, et integra flagrat in corde, et tamen non monstratur in opere.

Quia sol cum nube tegitur, non videtur in terra, (0601B)et tamen ardet in coelo: sic esse occupata charitas solet, et intus vim sui ardoris exurit, et foris flammas sui operis non ostendit.

HIERONYMUS.

Terrarum longitudo non separat quoscunque amor jungit.

ISIDORUS.

Quamvis nonnulli fide atque operibus sanctis videantur esse participes, tamen quia privantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum virtutis.

Nullum praemium charitate pensatur.

Charitas enim virtutum omnium obtinet principatum.

(0601C)Tenenda cum sanctis viris unitas charitatis: et quanto se unusquisque subtrahit mundo, tanto necesse est ut se associet bonorum consortio.

Charitas in dilectione Dei et proximi constat.

Servat autem in se dilectionem Dei, qui a charitate non dividitur proximi.

Qui a fraterna societate secernitur, a divinae charitatis participatione privatur.

A regno autem Dei se separant qui semetipsos a charitate dissociant.

Perfecta charitas est dilectio Dei et proximi.

Omnis enim bonitas ex charitate et humilitate procedit.

CYPRIANUS.

A dissensionis malo continere suam linguam debet (0601D)qui novit et diligit vinculum charitatis.

BASILIUS.

Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit.

Vir autem odio plenus ambulat iracundus.

CAESARIUS.

Veram autem charitatem et veram obedientiam retinentes, nihil de nostris meritis praesumamus, sed de Dei virtute confidamus.

Talia enim sunt sine charitate jejunia, qualis sine oleo lucerna.

Nihil nobis prodest quod nos continuis vigiliis laboribusque conficimus, si intra nos charitatem non habemus.

(0602A)Quia nihil prodest quod affligis corpus tuum, quando nihil proficit in corde tuo.

Si charitas vera et humilitas non adfuerint, de solo habitu religionis praesumere et confidere non debemus.

EPHRAEM.

Charitas columna et firmamentum in anima sancta est.

CAPUT II. De patientia. CHRISTUS.

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V).

In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI).

PETRUS.(0602B) Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste (I Petr. II).

Quae enim gratia est, si peccantes et colaphizati suffertis (Ibid.)?

Sed si benefacientes, patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum (Ibid.).

PAULUS.

Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V).

Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Ibid.).

Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII).

(0602C)Patientia enim vobis necessaria, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem (Hebr. X).

Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII).

JACOBUS.

Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes (Jacob. I).

Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Ibid.).

SALOMON.

Qui patiens est, multa gubernatur sapientia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam (Prov. XIV).

(0602D)Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. X).

Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX).

Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam (Prov. XXV).

Melior est patiens arrogante (Eccl. VII).

AUGUSTINUS.

Qui ergo fuerit patientior ad injuriam, potentior constituetur in regno.

Quantum patiens est Dominus noster in sustinendis delictis nostris, tantum severus erit in discutiendis actibus nostris.

HIERONYMUS.

Si autem credentium pax Christus est, quicunque sine pace est, consequenter nec Christum habet.

(0603A)Apud Christianos enim non qui patitur, sed qui facit contumeliam, miser est.

Gravius est sustinere quem nolis, quam desiderare quem diligis.

Sicut ad proprias injurias patientes esse debemus, ita si aliquem viderimus erga Deum ore sacrilego blasphemantem, illi tenere non debemus patientiam, quin potius sacrilego resistere, et os blasphemum veritatis responsione damnare.

AMBROSIUS.

Ad faciem publicam patientiam fingunt, et in animo iracundiae virus abscondunt.

Ad nocendum parati, cum nocendi tempus advenerit.

Tribus modis virtus patientiae exerceri solet.

(0603B)Aliquando enim sunt quae a Deo, aliquando quae ab antiquo adversario, aliquando quae a proximo sustinemus.

A proximo namque persecutiones, damna et contumelias.

Ab antiquo adversario tentamenta, a Deo autem flagella toleramus.

GREGORIUS.

Ad pacis donum nequaquam pervenire potest qui pacem Domini discordiae furore rumpit.

Patientia vera est aliena mala unanimiter perpeti, et contra eum qui mala irrogat nullo dolore morderi.

Sine ferro martyres esse possumus, si patientiam veritatis in animo servamus.

(0603C)Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens.

Igitur, cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt, destruuntur.

Patientia enim vera est quae et ipsum amat quem portat.

Non tolerare et odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamen furoris.

Cum resistere possumus irae superbientium, humiliter declinemus.

Gloriosius est injuriam tacendo fugere, quam superare respondendo.

Supernus arbiter noster, etsi pondus considerat in retributione, tamen vires pensat in pondere.

Quantum laeta mens fuerit per amorem, tantum (0603D)erit et patiens per longanimitatem.

Tantum quisque portat proximum, quantum amat: si enim amas, portas; si desistis amare, desistis et tolerare.

Quem minus diligimus, minus etiam toleramus.

BASILIUS.

Pacificus homo consortium angelorum merebitur; invidus autem particeps daemoniorum efficietur.

Qui patienter hic tolerat mala, in futuro gloriam merebitur.

Pax enim effugat discordias, invidia autem copulat eas.

Sicut pax secreta mentis illuminat, ita invidia occulta cordis obcaecat: homo autem pacificus securam (0604A)possidet mentem. At invidus in tribulatione est semper.

Fili, si cupis patientiam habere, moneo primum teipsum ut ad mandata divina excites mentem tuam.

Ex abundantia laetitiae pacificus homo dignoscitur, et ex vultu marcido et furore pleno invidus demonstratur.

Vir benignus etiamsi patiatur injuriam, pro nihilo ducit.

Iniquus autem etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitratur.

Qui enim amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem praeparat Christo; quia Christus pax est, et in pace consuevit requiescere.

Si quis tibi intulerit mala, ne irascaris; sed dole (0604B)potius pro eo, quia Deus illi irascitur.

ISIDORUS.

Non autem potest esse in pace qui spem suam ponit in homine.

Qui vitae futurae diligenter excogitat praemia, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat.

Gravius torquetur impius, mundi excogitando commoda, quam justus tolerando adversa.

Qui enim bona mundi diligit, velit nolit, timoris poenae succumbit.

Patienter ab uno ferendum est, quod multis accidit tolerabile.

Poena hujus mundi brevis est: et qui affligit, et qui affligitur, mortalis est.

Malorum perversitas non te occidit, sed erudit.

(0604C)Habeto patientiam in adversis: et promptior esto ad suscipienda, quam ad ferenda molesta.

Contumelias detrahentium patientia superat.

Sagittas contumeliae patientiae clypeus frangit.

Contra linguae gladium, patientiae praebe scutum.

Magna est virtus, si non laedas a quo laesus es.

Major virtus, si etiam laesus remittas.

Maxima autem virtus gloriae, si, cui potuisti nocere, parcas.

CYPRIANUS.

Pacificos enim et concordes Deus in domo sua habitare praecepit.

Ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus: et quibus spiritus unus est, unus sit animus et sensus.

(0604D)Sacrificium Deo majus est pax vera et fraterna concordia.

Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.

Pacem quippe quaerere debet filius pacis.

Neque enim potest quis accipere dolorum et passionum coronam, nisi praecesserit in dolore et passione patientia.

Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.

Quisquis lenis et mitis est, Dei patris imitator est.

EX VITIS PATRUM.(0605A) Patiens homo rivulus fons est, omnibus exhibens delectabilem potum.

JOSEPHUS.

Vir enim patiens est qui praesentia non timet, et futura cogitat, et nescit trepidare ubi est timor.

CAPUT III. De dilectione Dei et proximi. CHRISTUS.

Qui diligit me, mandatum meum servabit (Joan. XIV).

Si diligitis me, mandata mea servate (Ibid.).

Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis (Joan. XV).

(0605B)In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII).

In fraternitatis amore simplici, ex corde invicem diligite attentius (I Petr. I).

PAULUS.

Dilectio proximi malum non operatur (Rom. III).

Plenitudo ergo legis est dilectio (Ibid.)

Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Ephes. V).

Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).

Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus iis (0605C)qui diligunt illum (I Cor. II).

JOANNES.

Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (I Joan. II).

Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est: et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Ibid.).

Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (I Joan. IV).

Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (Ibid.).

Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Ibid.).

Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (0605D)(Ibid.) ?

JESUS SIRACH.

Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (Prov. XVII).

Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur (Eccles. III).

Dilige eum qui fecit te, et ministros ejus non derelinquas (Eccles. VII).

Dilige Deum, et invoca eum in salute tua (Eccles. XIII).

Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi (Ibid.).

Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur (Ibid.).

(0606A)Dilige proximum, et conjungere fide cum illo (Eccles. XXVII).

Sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui dereliquisti proximum tuum (Ibid.).

Oculi Domini in diligentes se (Eccles. XXXIV).

AUGUSTINUS.

Vita nostra dilectio est: si vita nostra dilectio est, mors odium est.

Hominem enim vincis humana felicitate, diabolum vincis inimici dilectione.

Enutriatur in te dilectio, quae sola ducit ad vitam.

Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

Nihil pretiosius Deo virtute dilectionis.

(0606B)Nihil desiderabilius est diabolo exstinctione charitatis.

HIERONYMUS.

Sanctus amor impatientiam non habet, falsus rumor cito opprimitur.

Omnem hominem fratrem tuum judica esse: memento quod unus artifex condidit nos.

Amor ordinem nescit.

Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.

AMBROSIUS.

Proximos autem nostros tunc diligimus sicut nos, si non propter accepta beneficia vel impetrata, sed propter hoc tantummodo, quia sunt naturae nostrae participes.

(0606C)Acquirit filium, qui fratrem acquirit amore.

GREGORIUS.

Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis.

Qui diligit Deum, et ejus mandata custodit, in illius cor Dominus venit, et mansionem facit.

Neque enim posset quisquam diligere Deum, si eum quem diligit, non haberet.

In proximi enim dilectione dignoscitur, qualiter perveniri debeat ad amorem Dei.

Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, qui amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt.

Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis (0606D)malitiae mentem involvit.

Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur.

Diligendo enim proximum, in quo prodesse possumus, festinamus.

Sicut mors corpus interimit, sic amorem rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit.

Vis amoris hoc agere solet in animo ut quae ipse semper cogitat nullum alium credat ignorare.

Sancta enim desideria ex dilectione crescunt; si autem dilatione deficiunt, desideria non sunt.

Quidquid praecipitur, in charitate sola pensatur.

Nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Dec.

Si quis autem quemlibet amat, et propter Deum (0607A)non amat, charitatem non habet, sed habere se putat.

Charitas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus.

Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui etiam eos diligere scit a quibus non diligitur.

BASILIUS.

Unaquaeque anima, quantum lata fuerit in amore proximi, tantum alta erit in cogitatione Dei.

Qui diligit fratrem, in tranquillitate est cor ejus.

Fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est.

Ex tota igitur mente tua dilige Deum, ut in omnibus actibus tuis placeas illi.

Deus enim non tantum vult verbis diligi, sed corde (0607B)puro et operibus justis.

Magis ergo omnibus diligamus Deum, qui et nos et parentes nostros propriis manibus finxit: et cuncta nobis bona quae erga nos geruntur quotidie ejus beneficiis ascribamus.

Christus diligendus est supra parentes, quia non nobis tribuunt parentes ea quae Christus.

Proximum tuum habeto tanquam unum ex membris tuis.

Cum nobis Deus magna beneficia praestat, nihil exigit a nobis, nisi ut diligamus eum, et templa nostra ei servemus: ut ille semper in nobis habitet, et nos in illo permaneamus.

ISIDORUS.

Ex toto corde Christum non diligit qui hominem (0607C)odit.

Dilectio Dei morti comparatur, dicente Salomone: Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII).

Sicut mors violenter separat animam a corpore, ita dilectio Dei violenter segregat hominem a mundano et carnali amore.

Diligendo proximum, purgas oculum ad videndum Deum.

Qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit.

Neque enim regem diligimus, si odio leges ejus habemus.

Nec poterit Deum diligere qui noscitur in proximi dilectione errare.

Bonorum discretio est, non odisse personas, sed (0607D)culpas: et recta pro falsis non spernere, sed probare.

Qui imperfecti sunt in Dei amore, saepe se a vitiis separare disponunt: sed pondere vitiorum aggravati, rursus ad ea vitia quae optant relinquere, revolvuntur.

Minus quam inter duos dilectio Dei esse non potest.

Multum in terra diversus est, qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet.

Dum rem amore concupiscimus temporalem, amittimus veram dilectionem.

Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur.

Diligendo autem proximum, in quo prodesse possumus, festinamus.

CYPRIANUS.(0608A) Deus, inquit, dilectio est: qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo.

Cum Deo non possunt manere qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Stultum est enim aliquid amare plus quam Deum.

Menti enim quam repleverit memoria Dei, maligno non dabitur locus.

EPHRAEM.

Si quis autem dilexerit Deum, illius in terra non erit mens: sed semper superiora desiderat quae amavit.

Inde educatur, inde illuminatur, inde reficitur, tanquam de dulcissimo fonte.

CAPUT IV. De humilitate. (0608B) CHRISTUS.

Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI).

Deus per prophetam dixit: Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos (Esa. LXVI)?

Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV).

PETRUS.

Omnes autem invicem insinuate humilitatem: quia Deus superbis resistit, humilibus autem gratiam dat (I Petr. V).

(0608C)Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (Ibid.).

JACOBUS.

Humiliamini in conspectu Dei, et exsultabit vos (Jacob. IV).

PAULUS.

Estote unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II).

Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII).

SALOMON.

Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia (Prov. XI).

(0608D)Ubi autem humilitas, ibi et sapientia.

Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria (Prov. XXIX).

Priusquam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorificetur, humiliatur (Prov. XVIII).

Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis (Prov. XVI).

JESUS SIRACH.

Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccles. III).

Ab humilibus honoratur Deus (Ibid.).

Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris (Eccles. XIII).

Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo (Eccles. XXIX).

ORIGENES.(0609A) Si humilis et quietus non fueris, non potes habere in te gratiam Spiritus sancti.

AUGUSTINUS.

Deus humilis factus est, erubescat homo fieri superbus.

Semper conscientia servi Dei humilis esse debet et tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.

Illa namque attendit laudem Dei, et verba oris ejus cujus cervicem inclinat humilitas, et non erigit superbia.

HIERONYMUS.

Ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate (0609B)venitur.

GREGORIUS.

Cor quippe carnale, dum hujus vitae quaerit gloriam, humilitatem respuit.

Humilitas quantum inclinatur ad ima, tantum proficit in excelsa.

Tantum enim necesse est ut se unusquisque in humilitate deprimat, quantum, si sit electus, ignorat.

Quamvis bona sua unusquisque in proximo suo percipiendo ostendat, recta non erunt, si humilitate caruerint.

Qui enim humilis fuerit, exaltabitur in gloria.

Magna virtus humilium est: qui ex desiderio loca ultima tenentes (si per humilitatem in altum non sublevant) coelestis regni purpuram in mente servant.

(0609C)Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur.

In cunctis se despicit, qui in suis oculis esse humilem profitetur.

Quaelibet adsint, nulla opera sunt nisi humilitate condiantur.

Tanto ergo esse debet humilior quisque ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.

Eam quippe, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem.

Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant.

Humiles donum accipiunt, quo a se corda superbientium repellunt.

BASILIUS.(0609D) Humilis licet habitu vilissimus sit, gloriosus tamen est virtutibus.

Superbus autem etsi decorus videatur aspectu, tamen operibus vilis est.

ISIDORUS.

Qui enim sine humilitate congregat virtutes, quasi inventum pulverem portat.

Cogitatio cordis nostri tanto apud Deum in imo est, quanto ab hominibus in alto.

Et humilitas cordis nostri tantum apud Deum in alto est, quantum hominibus in imo.

Humilia valde spiritum tuum, quoniam vita carnis impiae ignis et vermis est.

(0610A)Sine humilitate et charitate, virtus quaelibet in vitium deputabitur.

Summa monachi virtus est humilitas.

Summum ejus vitium, superbia.

Esto in humilitate fundatus, esto omnium novissimus et ultimus.

Humilia te ut exalteris, minimum te fac omnibus, nulli te praeponas, nullum te superbiorem reputes.

Aestima omnes superiores esse te.

Quamvis summus cum sis, humilitatem tene: quia si humilitatem tenueris, gloriosus eris. Quantum enim humilior fueris, tantum te sequetur altitudo gloriae.

Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris.

(0610B)Humilitas lapsum non novit.

Humilitas lapsum nunquam passa est.

Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est.

Et qui sibi displicet, Deo placet.

Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Domini.

Tanto enim eris pretiosior ante Deum, quanto fueris despectior ante oculos tuos.

Porta quoque semper verecundiam in vultu, de recordatione delicti.

Pulvis es, et in pulvere sede.

Cinis es, et in cinere vive.

In summo honore, summa tibi sit humilitas.

Non te extollat honor. Tanto majore humilitate (0610C)eris perspicuus, quanto majore dignitate magis probatus.

CAESARIUS.

Nunquam enim vera humilitas et vera obedientia sine charitate aut erunt, aut esse poterunt.

Quia sicut ignis sine calore vel splendore non est, ita et charitas sine humilitate et vera obedientia esse non potest.

EX VITIS PATRUM.

Corporalis labor dux est humilitatis.

Omnis enim labor sine humilitate vanitas est.

Humilitas nec ipsa irascitur, nec aliis irasci permittit.

Humilitas est, si, quando peccaverit in te frater tuus, antequam ille poeniteat, indulseris ei.

Sicut Joannes praecursor fuit Jesu, omnes trahens (0610D)ad eum, ita et humilitas praecursor est charitatis.

Qui non habet charitatem, perdit vitam.

CAPUT V. De indulgentia. CHRISTUS.

Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. V).

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester coelestis delicta vestra: si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI).

PAULUS.(0611A) Cum patientia supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Sicut Deus donavit vobis, ita et vos (Ephes. IV) (Coloss. III).

PETRUS.

Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictione haereditatem possideatis (Prov. XX; I Pet. III).

SALOMON.

Ne dicas, Reddam malum. Exspecta Dominum, et liberabit te (Proverb. XX; Rom. XII).

Remitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur (Eccli. XXVIII).

AUGUSTINUS.(0611B) Unusquisque talem in fulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo.

HIERONYMUS.

Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit, sic etiam nos iis qui in nos peccant, dimittamus.

GREGORIUS.

Ille recte sui delicti veniam postulat, qui hoc quod prius in ipso delinquitur, relaxat.

Dimittamus enim quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis.

Tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum ejus animus in petitione nec inimici odio fuscatur.

(0611C)Fundit os pro adversario precem, sed utinam cor teneat amorem.

Cum diligendo lucrum de inimicis facere possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.

Nec curat antiquus hostis ut terrena tollat a nobis, sed ut charitatem in nobis feriat.

ISIDORUS.

Non enim possunt peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit.

Qui fratrem suum tardius sibi conciliat, Deum sibi tardius placat.

Frustra enim propitiare Deum quaerit qui cito placari proximo negligit.

Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit, (0611D)sic et nos iis qui in nos peccant dimittamus.

Ignoscendum est cuique, dum veniam postulat.

CAESARIUS.

Qui enim in se peccanti clementer indulserit, nullum peccati vestigium in illius anima remanebit.

ANASTASIUS.

Si non dimittis injuriam quae tibi facta est, non orationem pro te facis, sed maledictionem super te inducis.

Sic enim dicis: Sic mihi dimitte, sicut et ego dimisi.

IN COLLATIONIBUS.

Tantum enim remittitur nobis quantum nos remiserimus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt.

CYPRIANUS.(0612A) Quisquis enim illi qui in eum peccavit dimittit ignoscendo peccatum, sine dubio eleemosynam facit.

CAPUT VI. De compunctione. CHRISTUS.

Amen, amen dico vobis: Quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI).

PAULUS.

Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII).

(0612B)Qui flent, tanquam non flentes sint: et qui gaudent, tanquam non gaudentes (I Cor. VII).

JACOBUS.

Miseri estote, lugete et plorate: risus vester in luctum convertetur, et gaudium in moerorem (Jacob. IV).

SALOMON.

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV).

AUGUSTINUS.

Qui non habet compunctionem, non habet mundam orationem.

Thesaurus est bona compunctio, et inenarrabile gaudium in anima hominis.

Anima hominis quae in oratione compungitur, (0612C)valde illi proficit ad salutem.

HIERONYMUS.

Non minus laudandus est vir fortis in luctu quam in bello.

AMBROSIUS.

Vox enim psalmodiae cum intentione cordis agitur: per hanc omnipotenti Deo iter ad cor paratur, ut intentae menti prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat.

Cum per orationem compunctio infunditur, via nobis in corde, per quam ad Jesum in fine pervenitur, paratur.

Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit: irriguum (0612D)vero inferius accipit anima, cum inferni supplicia flendo pertimescit.

Revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna jam non potest quae fletibus lavatur.

Non dubitare debemus circa finem justificari hominem per poenitentiae compunctionem. Sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur conversio, insperata ante occupet mors quam subveniat poenitentia. Non ergo in fletibus, non in actibus, sed in Domino confidamus.

Quia ergo post baptismum inquinamus vitam, baptizemus in lacrymis conscientiam.

Inquinati post aquam salutis, renascamur ex lacrymis.

BASILIUS.(0613A) Ubi autem fuerint lacrymae, spiritualis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminat.

ISIDORUS.

Prius enim purganda lacrymis sunt vitia quae gessimus, et tunc mundata mentis acie, id quod quaerimus contemplemur, ut dum antea flendo a nobis peccati caligo detergitur, mundatis cordis oculis libere superna inspiciantur.

Qui veras lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet.

Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis oriens de recordatione peccati et timore judicii.

Illa est conversis perfectior compunctionis affectio (0613B)quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit.

Geminam esse compunctionem dicimus, qua propter Deum anima cujusque electi efficitur: id est, vel dum operum suorum mala considerat, vel dum desiderio aeternae vitae suspirat.

Quatuor sunt qualitates affectionum quibus mens justi salubriter taedio compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae longinquitate, recordatio poenarum futurarum, et desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire.

Sunt qui ex vera cordis compunctione sui accusatores fiunt: sed tantum ad se esse peccatores assignant, (0613C)ut ex ficta humilitate confessionis locum inveniant sanctitatis.

Lacrymae enim poenitentiae apud Deum pro baptismate reputantur.

Quapropter dilige lacrymas, et suaves tibi sint lacrymae.

Delectent te semper luctus et lacrymae.

Esto tantum pronus ad lamenta, quantum fuisti pronus ad culpam.

Qualis tibi fuit ad peccandum intentio, talis sit ad poenitendum devotio.

Gravia enim peccata grandia lamenta desiderant.

EPHRAEM.

Beatus namque est, et ter beatus, quisquis habet (0613D)compunctionem secundum Deum.

Compunctio sanitas est animae.

Compunctio illuminatio est animae.

Compunctio remissio peccatorum est.

Compunctio Spiritum sanctum perducit ad se.

Compunctio unigenitum Christum facit habitare in se.

Lacrymae apud Deum fiduciam dant semper.

Ubi lacrymae abundant, ibi cogitationes sordidae non approximant.

CAPUT VII. De oratione. CHRISTUS.

Omnia quaecunque petieritis, in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI).

(0614A)Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI).

Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato (Matth. XXIV).

PETRUS.

Impertientes invicem honorem tanquam cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae (I Petr. III).

PAULUS.

Orationi instantes, orantes omni tempore in spiritu, vigilantes in omni justitia (Rom. XII).

JACOBUS.

Orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V)

Multum enim valet deprecatio justi assidua (Ibid.).

SALOMON.(0614B) Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet (Prov. XV).

Melior est finis orationis quam principium (Eccles. VII).

Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum (Eccles. XVIII).

Qui conservat verbum, multiplicat orationem (Eccles. XXXV).

Deprecationem laesi exaudiet Deus (Eccles. XXXIV).

Oratio humiliantis se nubes penetrabit (Ibid.).

Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te (Eccles. XXXVIII).

Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Ibid.).

AUGUSTINUS.(0614C) Orationibus mundamur, lectionibus instruimur: utrumque bonum est si liceat: si non liceat, melius est orare quam legere, quia in lectione cognoscimus quid facere debemus, in oratione eadem accipimus quae postulamus.

Neque die vaces, neque nocte: sed cum somnus de oculis tuis ceciderit, tunc sensus tuus in oratione vigilet.

Oratio munda a peccatis habet salutem.

In oratione paratus esto: ostende conscientiam cordis tui, ut ampliorem gratiam consequaris.

HIERONYMUS.

Sicut militem sine armis ad bellum exire non convenit, ita homini christiano procedere quolibet sine (0614D)orationibus non expedit.

Egredientes de hospitio armet oratio.

Regredientibus de platea oratio occurrat.

GREGORIUS.

Quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi ardentius insistere debemus.

Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationi nostrae studium cum merito boni operis imponere.

Citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur.

Ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet.

(0615A)Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur.

Cum vero orationi vehementer institerimus, stat Jesus ut lucem restituat. Quia Deus in corde figitur, lux amissa reparetur.

Qui autem terrenis actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret.

Ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus.

ISIDORUS.

Oratio cordis est, non labiorum: neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit.

Melius est autem cum silentio orare cordis, quam solis verbis sine intuitu mentis.

(0615B)Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis homines lateat, Deum latere non potest, qui conscientiae praesens est.

Pura est oratio, quam in suo tempore saeculi non interveniunt curae.

Longe quippe a Deo est animus, qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus.

Tunc ergo veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus.

Sed valde pauci sunt qui tales orationes habeant; et licet in quibusdam sint, difficile est tamen ut semper sint.

Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectemur: psallendi enim utilitas tristia corda consolatur.

(0615C)Tantus esse debet orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis effectum.

Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus.

Qui a praeceptis Dei avertitur, quod in oratione postulat non merebitur.

Si autem id quod praecepit Deus, facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus.

Oratio in praesenti tantum vita pro remedio peccatorum effunditur, psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat, et gloriam sempiternam.

Dei servus quoties quolibet tangitur vitio, toties ad orationem se subdat.

Quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit.

(0615D)Tamen perseveranter intendere oportet animum nostrum orando atque psallendo, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus.

Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus.

Cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, et quam dura inferni supplicia quae timemus.

Mens enim nostra coelestis est: et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus impeditur.

(0616A)Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum vere et simpliciter dirigatur.

Tunc impetrari divinam misericordiam credimus, quando simplici affectu assistimus cum oramus.

Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis ingerit mentibus, quando orantes aspexerit.

Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, juxta Dei sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.

Nihil proficit oratio illius, cujus adhuc dolor in mente, vel odium manet in pectore.

Cor enim cum manibus levat qui orationem cum (0616B)opere sublevat.

Quisquis orat, et non operatur, cor levat et manas non levat.

Quisquis ergo operatur et non orat, manus levat, et cor non levat.

Ergo et orare necesse est, et operari.

Culpabiliter ad Dominum manum erigit, qui facta sua orando jactanter prodit.

Qui enim jactanter orat laudem appetendo humanam, non solum oratio ejus non delet peccatum, sed etiam ipsa vertitur in peccatum.

Quoties orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus; ut hoc ipsum quod differtur, divinae reputetur justitiae et culpae nostrae.

Saepe enim multos Deus non exaudit ad voluntatem, (0616C)ut exaudiat ad salutem.

Non enim conciliat Deum multiplex orantis sermo, sed purissima sinceraque orationis intentio.

Oratio frequens diaboli jacula submovet.

Oratio continua diaboli tela exsuperat.

Immundos enim spiritus orationis vincit instantia, quia daemonia per orationem vincuntur.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Disciplina nobis est orare pro interfectoribus et pro persecutoribus nostris.

BASILIUS.

Oratio namque grandis monitio est animae.

Per orationes purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, et cuncta noxia procul dubio effugantur.

CYPRIANUS.(0616D) Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna cum justitia.

Cito orationes ad Dominum ascendunt, quas ad eum merita nostri operis imponunt.

CAESARIUS.

Sic lectioni et orationi debetis incumbere, ut interdum etiam manibus aliquid possitis exercere.

ISIDORUS.

Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quisque valeat postulata: hoc est, si aut mala quisque adhuc committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit.

EX VITIS PATRUM.(0617A) Sicut venenata animalia fortiores herbae vel pigmenta expellunt, ita et cogitationes sordidas oratio cum jejunio repellit.

Quales orationes volumus invenire, tales nos ante tempus in orationem praeparare debemus.

Christo enim mens conjuncta, et praecipue tempore orationis intenta, nihil malum, nihil superfluum recipit.

CAPUT VIII. De confessione. CHRISTUS.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis (0617B)est (Matth. X).

PAULUS.

Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

JACOBUS.

Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V).

SALOMON.

Qui abscondit peccata sua, non dirigetur (Prov. XXVIII).

Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Ibid.).

JOANNES.

Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I).

(0617C)Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato (Eccles. IV).

Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Dominum, et gloriaberis in miserationibus illius (Eccles. XVII).

ORIGENES.

Si dixeris peccata tua prior, exaudiet te Dominus tanquam populum suum.

AUGUSTINUS.

Confessio omnium malorum initium est omnium operum bonorum.

(0617D)Qui confitetur peccata sua, et accusat scelera sua, cum Deo facit pactum.

Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem.

Tempus confessionis est confiteri quae fecisti, quae in verbo, quae in opere, quae in nocte, quae in die.

Confitere in tempore opportuno, et in die salutis accipies coelestem thesaurum.

HIERONYMUS.

Ridiculum est, debilitato et fracto toto corpore, vulnera pauca monstrare.

AMBROSIUS.

Neque enim potest ei adhiberi remedium, cujus est vulnus occultum.

GREGORIUS.(0618A) Non vult Deus ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet.

Optat Deus dissolvi confitentes, ne contumaces punire cogatur.

Tantumque erit homo sarcinis peccatorum gravatus, quantum a bonis operibus fuerit alienus.

Ea quae ingrata esse hominibus solet importunitas, judici veritatis placet.

Qui delinquentes vulnera conctusa in pectore retinent, quanto amplius silentio premunt, tanto graviorem dolorem intrinsecus nutriunt.

Nam cum putredo quae intrinsecus fuerit ejicitur, ad salutem dolor aperitur.

Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra (0618B)conscientiam abscondit, intrinsecus latet, et in suis penetralibus occultat.

Peccatores Deus videt et sustinet; resistentes Deus tolerat et damnat: et quotidie per Evangelium clementer vocat.

Confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae delinquimus, relaxat.

Peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente.

Confitendo peccata, quid aliud agimus, nisi qui malum quod in nobis latebat, aperimus?

Peccator enim conversus de peccatis in fletum, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quae fecerit.

ISIDORUS.(0618C) Qui peccata sua hominibus occultant, et per semetipsos confessi non fuerint, Deum quem testem habent, ipsum habebunt ultorem.

Ex eo unusquisque esse justus incipit, ex quo sui accusator exstiterit.

Multi autem contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt.

Magna jam justitiae pars est seipsum noscere hominem, quod pravus sit: ut ex eo divinae virtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit.

Bene se judicat justus in hac vita, ut non judicetur a Deo damnatione perpetua.

(0618D)Tunc autem judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat.

Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit.

Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non potuit.

Quaedam enim jam justitiae portio est iniquitatem suam homini non abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere.

Qui illatas sibi contumelias tranquillo animo prodit, dolorem cordis aperit, et virui quod servet in animo, facile resistit.

Vulnera enim mentis aperta cito exsultant: clausa, nimis exulcerant.

(0619A)Confessio enim hominem justificat, confessio peccati veniam donat.

Omnis spes in confessione consistit, in confessione locus misericordiae.

Peccatum proditum cito curatur.

Crimen autem tacendo ampliatur.

Si patet vitium, fit ex magno pusillum.

Si latet vitium, fit ex minimo magnum.

Silentio culpa crescit.

BASILIUS.

Melior enim est in malis factis pura confessio, quam in bonis operibus superba gloriatio.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Tacentibus non facile potest medela opportuni et necessarii sermonis adhiberi.

(0619B)Proferre debet unusquisque, in quo animus per ignorantiam languet.

CAPUT IX. De poenitentia. CHRISTUS.

Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III).

PETRUS.

Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II).

PAULUS.

Iis quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et corruptionem quaerunt, vitam aeternam: iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, (0619C)ira et indignatio (Rom. II).

SALOMON.

Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam: sic enim effugies voluntarium peccatum (Eccles. XX).

Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim patiens est redditor (Eccles. V).

De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum (Ibid.).

Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei.

Memento quoniam omnes in corruptione sumus (0619D)(Ibid.).

Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus (Eccles. XII).

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua (Eccles. XVII).

Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut remittantur tibi (Eccles. XXI).

Quasi a facie colubri fuge peccata, et si accesseris ad illa, suscipient te (Ibid.).

ORIGENES.

Poenitentia, quamvis sit exigua, non despicitur apud judicem justum Deum.

AUGUSTINUS.

Ille vero qui sua scelera cogitat, et statim conversus fuerit, veniam sibi credat.

(0620A)Si enim tunc vis poenitentiam agere, quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.

Impia anima plangitur in malis, dum sperat de bonis.

HIERONYMUS.

Utinam tam cito convertatur peccator ad poenitentiam, quam cito Dominus praeparatus est praefinitam mutare sententiam.

Non enim longitudinem temporis requirit Dominus, sed affectum sinceritatis poenitentis pensat.

Qui enim in Christo tota mente confidit, etiamsi ut homo lapsus mortuus fuerit in peccato, fide sua vivet in aeternum.

Cavendum est vulnus quod dolore curatur.

Putredo carnis ferro indiget et cauterio.

(0620B)Catena, sordes et comae, non sunt diadematis signa, sed fletus et lacrymarum.

Saccus et jejunium arma sunt poenitentiae et remedium peccatorum, quia inanis venter et habitus luctuosus Deum deprecantur.

Deus natura misericors est, et paratus ut salvet clementia quod non potest salvari justitia.

Nos autem vitio nostro paratam misericordiam, et ultro se offerentem, perdimus et derelinquimus.

Dominus nec bona implet quae sanctis promisit, si illi revertantur ad vitia; nec mala quae peccatoribus comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem.

Homo iniquus, qui per nefas perituras divitias congregavit, si aliquando conversus evadere cupit aeterna supplicia, debet ita agere, ut multitudinem (0620C)peccatorum possit exaequare ubertate virtutum.

HILARIUS.

Poenitudo enim mores mutat, et longi temporis crimina in ictu oculi pereunt, si cordis nata fuerit compunctio.

GREGORIUS.

Neque enim delictis satisfacimus, si ab iniquitate non cessamus.

Qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debet concessa: et se reprehendat in minimis, qui meminit deliquisse in maximis.

Satis alienus a fide est, qui ad agendum poenitentiam tempora senectutis exspectat.

Metuendum est ne dum sperat misericordiam, incidat (0620D)in judicium.

Poenitentiam quippe agere, est perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.

Nam qui sic peccata deplorat ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat.

Deus omnipotens laborare se denuntiat, cum duras hominum pravitates portat.

Si quis te de peccato forinsecus correxerit, tu confitere interius quod ille nescit.

Neque enim potest esse gratia delictorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum.

Majus ergo de peccatore converso, quam de justo stante gaudium fit in coelo.

Necessarium est ergo ei qui vult se omni modo (0621A)purgare a peccato, primum ipsas culpas succidere.

Internus judex mentem potius quam verba considerat.

Nunquam peccatores ad lamentum poenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exempla, quae eorum mentem traherent.

Omne enim peccatum grave est, quia non permittit animam ad sublimia levari.

Neque enim tunc veniam inveniet, qui modo aptum veniae tempus perdit.

Ibi jam a Deo non potest mereri quae petit, qui hic noluit audire quod jussit.

Qui tempus congruae poenitentiae perdit, frustra ante regni januam cum precibus venit.

ISIDORUS.

(0621B)Poenitentia agenda est non verbo, sed facto.

Cito corripitur culpa quae cito manifestatur.

Tardius autem sanatur vulnus, cui jam putrescentibus membris longo post tempore curatio adhibetur.

Nam qui consuetudinem facit peccandi, jam sepultus est.

Grande scelus grandem habet necessario satisfactionem.

Qui ergo cupit esse certus in morte de indulgentia, sanus poeniteat, sanusque perpetrata facinora defleat.

Lavamini, mundi estote (Isai I).

Lavatur itaque et mundus est, et praeterita plangit, et flenda iterum non comittit.

(0621C)Lavatur, et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit, et post lacrymas quae fleverat repetit.

Ei autem qui prave vivendo poenitentiam in morte agit, periculum est; sicut enim damnatio incerta est, sic et remissio dubia.

Ille poenitentiam digne agit qui reatum suum legitima satisfactione plangit: condemnando scilicet, ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius, quanto exstitit in peccato proclivius.

Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi creditur posse veniam.

Festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque (0621D)dum potest: ne, si dum non potest, voluerit omnino, cum tarde voluerit, non possit.

Amplius laetatur Deus de anima desperata, et aliquando conversa, quam de ea quae nunquam exstitit perdita.

Plus est enim gaudii coram Deo et angelis ejus de eo qui a periculo liberatur, quam de eo qui nunquam novit peccati periculum.

Quanto contristat res perdita, tanto magis si fuerit inventa, laetificat.

Multi superna respersi gratia, in extremis suis ad Deum revertuntur per poenitentiam.

Et quaecunque mala gesserunt, quotidianis fletibus purgant: atque bonis factis mala gesta commutant, quibus juste totum quod deliquerant, ignoscitur. (0622A)Quia ipsi quod male gesserunt poenitendo cognoscunt.

Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam Deus ad misericordiam provocatur: quae non pensatur tempore, sed profunditate fletus et lacrymarum.

Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, quia anima cruciatur, et mortificatur caro.

Qui vero poenitentiam agunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur.

Capilli enim pro vitiis ponuntur, sicut scriptum est:

Crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur.

(0622B)Idcirco in cilicio poenitentiam agimus, ut et in punctione cilicii cognoscamus vitia quae per culpam commisimus.

Non tantum consideranda est mensura temporis, quantum doloris.

Quanta fuit in malo abruptae mentis intentio, tanta necesse est sit in dilectione devotio.

Duplex autem est poenitentiae gemitus: vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non egimus quod agere debueramus.

Iste autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit.

Si bona est in extremis conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius (0622C)transeatur.

In hoc saeculo poenitentiam operantibus Dei misericordia subvenit.

In futuro autem jam non operamur, sed rationem operum nostrorum ponimus.

Nullus desperare debet veniam, etiamsi circa finem vitae ad poenitentiam convertatur.

Si enim poenitendo digna Deo acta gesserimus, severitatem ejus in clementiam commutabimus.

Deus qui nos malos tolerat, non dubium est quia conversis clementer ignoscat.

Sicut enim non oportet reminisci peccati affectus, sic necesse est unumquemque suum in deflendo commemorare peccatum.

(0622D)Omne peccatum per poenitentiam recipit vulneris sanitatem.

Nihil autem pejus quam culpam agnoscere, nec deflere.

In hac vita tantum poenitentiae patet libertas, post mortem vero nulla est correctionis licentia.

Poenitentibus divina clementia subvenit, et per poenitentiam indulgentia datur.

Vulnus iteratum tardius sanatur.

Secundum morbum impendenda est medicina.

Juxta vulnus adhibenda sunt remedia.

CAESARIUS.

Valde dura et nimium dolenda conditio est, omni intentione studio tempus impendere et fructum non recipere post laborem.

(0623A)Dicit enim aliquis: Cum ad senectam venero, tunc ad poenitentiae medicamenta confugiam.

Quare hoc de se fragilitas humana praesumat, cum unam diem vitae suae in potestate non habeat?

Iniquitatem enim nostram si nos agnoscimus, Deus ignoscit.

Multi enim se credebant longo tempore victuros, et ita illos mors repentina subtraxit, ut nec ad illam momentaneam possint poenitentiam pervenire.

Erubescimus modo parvo tempore poenitentiam agere, et non timemus sine ullo termino aeterna supplicia sustinere.

Qui enim pro peccatis sibi ipsi non parcit, Deus illi cito indulgentiam tribuet

CAPUT X. De abstinentia. (0623B) CHRISTUS.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V):

PAULUS.

Hic qui manducat, non manducantem non spernat (Rom. XIV).

Et qui non manducat manducantem non judicet (Ibid.).

Qui enim manducat Domino manducat, gratias enim agit Deo.

Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid.).

Omnis creatura Dei bona: nihil rejiciendum quod (0623C)cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (II Tim. IV).

SALOMON.

Justus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum insatiabilis (Prov. XIII).

Anima saturata calcat favum, anima esuriens amarum pro dulci sumit (Prov. XXVII).

Qui abstinens est, adjiciet sibi vitam (Eccle. XXXVII).

AUGUSTINUS.

Mens ciborum inanitate lassata perdet orationis vigorem.

Nihil prodest tota die longum ducere jejunium, si post ciborum satietatem vel nimietatem anima obruatur.

(0623D)Sit ergo temperatus cibus escae, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum non germinabit.

Qualis est caro quae post multos dies percipit cibum, talis est anima quae non assidue pascitur Dei verbo.

Item dicit: Qui non potest jejunando curari, potest eleemosynam dando redimi.

Bonum est jejunare, sed melius est eleemosynam dare.

Eleemosyna sufficit sine jejunio, jejunium non sufficit sine eleemosyna.

Jejunium cum eleemosyna duplex bonum est.

Tale est jejunium sine eleemosyna qualis sine oleo lucerna.

Sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumigare (0624A)potest, lumen habere non potest; ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitas lumine animam non illustrat.

HIERONYMUS.

Jejunia moderata debent esse, ne nimis debilitent stomachum, quia modicus et temperatus cibus carni et animae utilis est.

Pinguis venter non gignit tenuem sensum.

Plenus venter facile de jejuniis disputat.

Melius est stomachum dolere quam mentem.

Tantum tibi jejunium impone, quantum ferre potes: multoque melius est quotidie parum, quam raro satis sumere.

Pluvia illa optima est quae non superflue descendit in terram.

(0624B)Subitusque et nimius imber in praeceps arva subvertit.

In ipsis etiam leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt

Nihil tam scias conferre Christianis adolescentibus, ut esum olerum.

Ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est.

Nonnulli vitam pudicam appetentes in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnis servant, et leguminibus onerant stomachum.

Nihil sic inflammat et titillat membra genitalia, quam indigestus cibus ructusque convulsus.

Parcus cibus semper ventri esurienti triduanis jejuniis praefertur.

(0624C)Sensus officium exhibens Deo vigeat semper, et tenuis sit.

AMBROSIUS.

Jejunia, vigiliae, eleemosynae et caetera hujusmodi augere bonum nostrum debent, non velare peccatum.

Ille abstinens vir credendus est, qui vitiorum omnium liber effectus est.

Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit ventris saturitas subsecuta.

Membra sua quae sunt supra terram mortificant, quando insolens corpus jejuniorum continuatione castigant.

Nihil contra abstinentiam faciunt qui vinum non ebrietate, sed tantum pro salute corporis percipiunt; (0624D)nec hoc eis offert voluptas, sed permittit infirmitas.

Abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi opera ei bona jungantur.

GREGORIUS.

Plus enim est verbi pabulo victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare.

Cibo corpus pascitur, pro opere spiritus nutritur.

Abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus affligunt, sed per desiderium vanae gloriae vivunt.

Cum mens de praecepto charitatis tenditur, restat proculdubio ut per abstinentiam caro maceretur.

Non enim Deo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae (0625A)ad tempus ventri subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.

Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt indigentibus largiuntur.

ISIDORUS.

Qui a cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur.

Illi autem a cibis bene abstinent, qui a malis actibus vel a mundi ambitione jejunant.

Escis enim libido crescit, jejunio luxuria superatur.

Hoc est perfectum et rationabile jejunium: quando noster homo jejunat exterior, interior orat.

(0625B)Per jejunium etiam occulta ministeriorum revelantur, et divini sacramenti arcana panduntur.

Jejunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum.

Cito enim per abstinentiam adversarii devincuntur.

Immundi enim spiritus ibi magis insistunt, ubi plus viderint escam et potum.

Caro autem tunc Deum sitit, quando per jejunium abstinet et arescit.

Abstinentia vivificat moderata, et occidit superflua: vivificat animam, corpus necat.

Quidam incredibiliter abstinent, ut hominibus curiosis, qui ex orationis studio sancti apparent, non abstinentiae voto ac escis carnium se suspendunt. Hi (0625C)potius exsecrandi sunt, quia Dei creaturam usibus humanis concessam rejiciunt.

Spernitur enim jejunium quod in vesperum repletione ciborum reficitur.

Spernitur jejunium quod in vesperum deliciis compensatur.

Tota enim die epulas in cogitatione ruminat, qui ad replendam gulam vespere sibi delicias praeparat.

Corporis debilitas nimia vires animae frangit, mentisque ingenium facit marcescere, nec valet quidquam boni per imbecillitatem perficere.

Quidquid cum modo et temperamento fit, salutare est.

(0625D)Quidquid autem nimis et ultra modum est, perniciosum fit, studiumque suum in contrarium vertit.

Corpus autem quod abstinentia frangit, tentatio non urit.

Sicut omnes cupiditates carnales abstinentia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur.

Neque enim quispiam potest virtutem perfectionis attingere, nisi prius ventris edomaverit ingluviem.

BASILIUS.

Non bene possumus vigilare, cum dapibus fuerit venter onustus.

Vigiliis stude copulare jejunia, ut cunctis virtutibus florere possis.

(0626A)Sicut equis frena sunt imponenda, ita corda nostra jejuniis sunt frenanda.

Escae enim plurimae non solum corda nostra, sed etiam corpus et animam laedunt.

Nihil prodest ventrem ab escis resecare, et animam obruere passionibus.

Talem te exhibe, fili, ut cum volueris jejunare, et cum te a cibis abstines, et linguam tuam abstine ab illicitis cogitationibus.

Corpus exerceamus jejuniis, et mentem purgemus a vitiis.

Ad vigilandum autem multum jejunium prodest.

Sicut enim miles plurimo onere praegravatur, et impeditur ad bellum, ita et impeditur monachus ad vigilias, cum escarum largitate fervescit.

(0626B)Saepe enim per ciborum aviditatem franguntur stomachi vires, necnon abundantiam sanguinis, et cholerae plurimas aegritudines escarum largitate patimur.

CAESARIUS.

Quid prodest, si carnem nostram jejuniis et vigiliis affligamus, et mentem nostram non emendemus, aut quae interiora sunt, non curemus?

DE COLLATIONIBUS.

Tantum cibum unusquisque comedat, quantum sustentatio corporis, non quantum desiderium carnis exposcit.

Qui nimium cibis utuntur, quanto magis ventrem corrumpunt, tanto amplius sensum obtundunt.

EX VITIS PATRUM.

(0626C)Quemadmodum enim flamma comburit silvam, sic visiones malas exstinguit esuries.

Qui continet ventrem suum, minuet vitia.

Nam qui vincitur ab escis, augmentat vitia.

Incrementum ignis silva, et incrementum ventris esca multa.

Ligna multa magnam extollunt flammam, abundantiae autem escarum nutriunt desideria mala.

Flamma minuitur deficiente silva, et escarum indigentia mitescere facit desideria mala.

Desiderium escae genuit inobedientiam, et gustus suavis expulit de paradiso.

Multae escae delectant gulas, nutriunt autem vermem fornicationis.

Vacuus venter in orationibus vigilare facit.

(0626D)Nam qui repletus est, somnum infert gravissimum.

Sicut enim flammam ignis in paleas currentem retinere est impossibile, sic et libidinis impetum ardentem, ventre satiato, retinere est impossibile.

Vapor thymiamatis replet aerem, et abstinentis oratio adorat Deum. Mensura competens replet vas, venter vero disruptus non dicit: Sufficit.

Passiones et vitia corporis nostri, si fame jejuniorum ac vigiliarum labore macerentur, tunc adversariorum nostrorum daemoniorum humiliatur virtus.

CAPUT XI. De derelinquendo saeculo. CHRISTUS.

Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, (0627A)aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX).

PAULUS.

Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta (Rom. XII).

Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I. Cor. VII).

JACOBUS.

Quicunque ergo voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituetur (Jacob. IV).

SALOMON

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua (0627B)(Eccles. XII).

AUGUSTINUS.

Sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus tribuunt, quam ut ipsi pauperes Dei sint.

HIERONYMUS.

Multi percepta veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itinere revertuntur.

Facilius saeculum quam voluptas contemnitur.

Multi divitias relinquentes, vitia non relinquunt.

Malum est quod in eo studio servimus, quo quaesita quaerimus.

Unusquisque cujus opera facit, ejus filius appellatur.

Christum sequi cupiens, si habes in potestate, (0627C)rem tuam vende; non habes, a magno onere liberatus es.

Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit.

Facile contemnit vitia, qui se semper cogitat moriturum.

Qui vult esse perfectus, multitudines nominum, officia et salutationes, et convivia quasi catenas fugiat voluptatum.

Utinam quod renuntiamus saeculo, voluptas sit, non necessitas.

Nudum Christum, nudam crucem Christi, nudus sequere.

Dominus magis quaerit animas credentium quam opes.

AMBROSIUS.

(0627D)Qui vult Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio.

Is non renuntiat mundo, quem terrenae possessionis delectat ambitio.

Dum sua quisque non relinquit, mundo, cujus bona retinet, servit.

GREGORIUS.

Qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta relinquit.

Quisquis igitur jam aeternam vitam cognovit, apud ejus animum temporales fructus vilescunt.

Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis.

(0628A)Electi enim sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non recidant.

Qui autem quod plene potest agere, agit plene, quod Deus promisit, accipiet.

Multa relinquitis, si desideriis renuntiatis.

Exteriora etenim nostra Domino, quamlibet parva, sufficiunt.

Cor namque, et non substantiam, pensat: nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed et quando offeratur.

Regnum Dei tantum valet, quantum habes.

Quos Deus diu ut convertantur, tolerat, non conversos durius damnat.

Negotia, quae ad peccatum implicant, ad hoc necesse est, ut per conversionem animus recurrat.

(0628B)Laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum.

Minus quippe est abnegare quod habet, valde enim multum est abnegare quod est.

Nihil prodest nobis abrenuntiatio corporis sine abrenuntiatione mentis.

Sunt nonnulli qui, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere pertractant; sed cum cecidisse et alios post boni operis initia conspiciunt, hoc ipsum facere quod deliberaverunt pertimescunt.

BASILIUS.

Nulli studeas placere in vita tua, nisi soli Deo.

Sicut enim qui militant regi terreno, omnibus jussis ejus obediunt, sic et qui militant regi coelesti, (0628C)debent custodire praecepta coelestia.

Miles terrenus contra hostem visibilem pergit ad bellum.

Tecum vero hostis invisibilis quotidie dimicando non desinit.

ISIDORUS.

Necesse est omni converso ut post timorem consurgere ad charitatem Dei debeat quasi filius, nec semper sub timore jaceat, quasi servus.

Primordia conversorum blandis refovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipiunt, exterriti ad priores lapsus decurrant.

Qui conversum sine lenitate erudit, exasperare potius quam corrigere novit.

Ille enim perfectus est qui huic saeculo corde et (0628D)corpore perfectus est.

Multi enim post conversionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem.

Utile est Dei servo post conversionem tentari, quatenus a torpore negligentiae, sollicitantibus vitiis, ad virtutes animam per exercitium praeparet vitiorum.

Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti velut adversa refugiunt, plusque adversitatibus mundi delectantur quam prosperitatibus gaudeant.

Servis Dei cuncta hujus mundi contraria sunt, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius erigantur

(0629A)Magna apud Deum fulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit.

Nam revera necesse est ut quem mundus odit, diligatur a Deo.

Sanctis viris in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in coelo est.

Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur.

Sancti viri saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur.

Quantum enim sancti ab hujus saeculi conversatione se subtrahunt, tantum internae mentis facie praesentiam Dei et angelorum societates et frequentiam contemplantur.

Si ita quisque renuntiet quae possidet, ut suis in (0629B)aliis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus.

Qui enim renuntiat rebus, sua abnegat.

Et qui renuntiat moribus pravis, seipsum abnegat.

Longe quippe a Deo est animus, cui adhuc haec vita dulcis est.

Multi cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis mundi.

Provocat quidem eos amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi.

Multis modis terret Deus homines, ut vel sero convertantur, atque inde magis erubescant quod tandiu exspectati sint ut redirent. Nam nunc minis, nunc plagis, nunc revelationibus quosdam concutit, ut qui voluntate converti despiciunt, commoti terroribus (0629C)corrigantur.

Tunc enim amorem nostrae conversionis ostendimus, si Dominum ut patrem diligimus, quem prius servili mente vere ut Deum formidabamus.

CAESARIUS.

Nihil prodest quod justum locum exspectamus, si tales hic sumus quales in saeculo esse poteramus.

EX VITIS PATRUM.

Qui diligit saeculum, tristabitur plurimum: contemnens autem quae in eo sunt, laetabitur semper.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Difficilis est subita permutatio: longo autem tempore si paulatim assuefiant, laboris non erit quod ex usu venit.

(0629D)Non quaerit a te Deus pecuniam, sed animam misericordem et piam mentem.

CAPUT XI. De timore. CHRISTUS.

Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X).

Sed potius eum timete qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Ibid.).

PETRUS.

In timore incolatus vestri tempore conversamini: Deum timete, regem honorificate (I Petr. II).

Considerantes in timore castam conversationem vestram (I Petr. III).

PAULUS.(0630A) Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VI).

Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V).

SALOMON.

Initium sapientiae timor Domini (Prov. I).

Time Dominum, et recede a malo (Prov. III).

Timor Domini apponet dies, et anni impiorum abbreviabuntur (Prov. X).

In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina (0630B)mortis (Prov. XIV).

Qui Deum timet, nihil negligit (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis (Eccles. I).

Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum (Ibid.).

Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur (Ibid.).

Timor Domini scientiae religiositas: plenitudo sapientiae est timere Deum (Ibid.).

Corona sapientiae timor Domini, replens pacem, et salutis fructum.

Radix sapientiae est timere Deum, rami enim illius longaevi.

(0630C)Timor Domini expellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit justificari (Ibid.).

Sapientia et disciplina timor Domini (Ibid.).

Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde (Ibid.).

Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, et non deflectatis ab illo, ne cadatis (Eccles. II).

Qui timetis Deum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.

Qui timetis Deum, laudate illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia (Psal. XXI).

Qui timetis Deum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra (Eccles. II).

Qui timent Deum, non erunt increduli verbo illius: (0630D)et qui diligunt Dominum, conservabunt viam ejus.

AUGUSTINUS.

Qui timent Dominum, inquirunt quae beneplacita sunt illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

Qui timent Dominum, custodiunt mandata ejus, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius.

Cogitatum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto.

In tota anima tua Deum time: qui timent Deum, erunt in oculis illius.

(0631A)Timor Domini est, non despicere hominem mendicum et pauperem.

Magnus est judex et potens in honore, non est major illo qui timet Deum.

Nihil melius quam timor Dei.

Omne exsecramentum erroris odit Deus, et non amabile erit timentibus Deum.

Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnia opera hominis.

Homo sapiens in omnibus metuit, et in diebus electorum attendit ab inertia.

Confirmatio timoris Dei sapientia.

Qui timet Dominum, accipiet doctrinam ejus: et justitiam quasi lumen accendet.

Qui timet Dominum, accipiet doctrinam ejus, et (0631B)qui vigilaverit ad illum, inveniet benedictionem ejus.

Timenti Dominum non occurrunt mala, sed in tentatione illum conservabit, et liberabit a malis.

Spiritus timentium Deum quaeritur, et in responsione illius benedicitur.

Spes enim timentibus Deum, in salvationem illorum.

Qui timet Deum, nihil trepidat, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.

Timentibus Deum, beata est anima: et oculi Domini super timentes eum.

Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.

Beatus est cui donatum est habere timorem Domini.

(0631C)Timor Domini, initium dilectionis ejus.

Facultates et victus exaltant cor, et supra haec timor Domini.

HIERONYMUS.

Nulla res nos ita servat ab omni peccato immunes, sicut timor supplicii et amor Dei.

AMBROSIUS.

Qui timet Deum, declinat ab errore, et ad virtutis semitam vias suas dirigit.

GREGORIUS.

Prava mens, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emendatur.

Deum timere, est nulla quae facienda sunt bona praeterire.

ISIDORUS.

(0631D)Timor Domini semper emendat.

Timor Domini expellit peccatum.

Et timor Domini reprimit vitium.

Timor cautum facit hominem, atque sollicitum.

Ubi vero timor non est, ibi dissolutio vitae est.

Ubi timor non est, ibi sceleratio est.

Ubi timor non est, ibi scelerum abundantia est.

Si Deum metuere in tranquillitate non volumus, saltem ejus judicium attriti timeamus.

CAPUT XIII. De virginitate. CHRISTUS.

Filii saeculi hujus nubunt et traduntur ad nuptias: Illi vero qui digni habentur saeculo illo et resurrectione (0632A)ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX).

PAULUS

Virgo quae innupta est cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (I Cor. VII).

Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (Ibid.).

AUGUSTINUS.

Nihil prodest virginitas corporis ubi operatur corruptio mentis.

Sicut enim occisus inimicus tibi non facit injuriam, sic mortificata caro non turbabit animam tuam.

(0632B)Tales enim decet Domino habere ministros, qui nullo carnis contagio corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant.

HIERONYMUS.

Multum distat inter puritatem virginalis animae nulla contagione pollutae, et sordes ejus quae multorum libidini subjacuit.

Centenarius numerus perfectus est, qui pro virginitatis corona virginibus deputatur.

Sexagenarius, secundus gradus pro continentia viduarum.

Tricenarius, tertius locus nuptiarum foedera ipsa dictorum conjunctione testatur: ac si viduae amisso gradu primo per tertium perveniunt ad secundum.

Tenera res in feminis fama pudicitiae est, et quasi (0632C)flos pulcherrimus, cito ad levem auram marcescit.

Aurae levi quae fluctu corrumpitur, maxime viri aetas consentit, si maritalis deest auctoritas.

Stude non solum oculos tuos castos servare, sed et linguam.

Nihil prodest carnem habere virginem, si mente quis nupserit.

ISIDORUS.

Quidam in juventute luxuriose viventes, et in senectute continentes fieri delectantur; et tunc eligunt castitati servire, quando eos libido servos habere contempsit.

Tales non habebunt praemium, qui non habuerunt laboris certamina. Eos enim spectat gloria, in quibus (0632D)fuerunt laboriosa certamina.

Qui corpus suum continentiae dedicant, cum feminis habitare non praesumant.

Geminum est bonum virginitatis: quia in hoc saeculo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium recipit.

Qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiuntur aequales.

Castitas fructus suavitatis est

Castitas securitas mentis, sanitas corporis.

Virginitas si labitur, nullatenus reparatur.

Quamvis poenitudo veniae fructus recipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam.

Virgo carne, non mente, nullum praemium habet in remissione.

(0633A)Continentia hominis Deo proximum facit: ubi ista manserit, ibi et Deus manet. Mors enim per oculos capitur.

Castitas hominem ad coelos conjungit.

Castitas hominem ad coelos pertrahit.

CAESARIUS.

Nihil prodest virginitatem et integritatem corporis custodire, si coelorum concupiscentias nolunt curare.

Longa castitas post peccatum, imitatrix est virginitatis.

Non enim carnis integritas servatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur.

Virginitas in corpore nihil proderit, si charitas aut humilitas a corde discesserit. Melior est humilis (0633B)conjugalitas, quam superba virginitas.

CAPUT XIV. De justitia. CHRISTUS.

Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI).

Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Luc. V).

Non enim veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Ibid.).

Sicut per unius delictum in omnes homines mors pertransiit, ita per unius justitiam in omnes homines justificatio vitae (Rom. V).

Ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam (Ibid.).

JACOBUS.(0633C) Fructus autem justitiae in pace seminatur, facientibus pacem (Jacob. III).

SALOMON.

Non affligit Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertit (Prov. X).

Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescit (Prov. X).

Opus justi ad vitam, et fructus impii ad peccatum. (Ibid.)

Argentum electum lingua justi, cor impiorum pro nihilo (Ibid.).

Quod timet impius, veniet super eum, desiderium suum justis dabitur (Ibid.).

Lingua justi considerat placida, et os impiorum (0633D)perversa.

Justus de angustia liberatus est, et traditur impius pro eo (Prov. II).

Semen justorum salvabitur, desiderium justorum omne bonum est (Prov. XII).

Verte impios, et non erunt, domus autem justorum permanebunt

Domus injustorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt (Prov. XIV).

Noli esse justus multum (Eccles. VII).

Domus autem justi plurima fortitudo, in fructibus impii conturbatio (Prov. XV).

Abominatio est Domino via impii: qui sequitur justitiam, diligitur ab eo.

(0634A)Sunt justi sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore aut odio dignus sit, sed omnia in futuro reservantur incerta (Eccles. IX).

Sunt justi quibus mala proveniunt, quasi opera impiorum egerint (Eccles. VIII). Et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant (Ibid.).

Fugit impius nemine persequente (Prov. XXVIII).

Justus autem quasi leo confidens, absque errore erit. (Ibid.)

JESUS SIRACH.

In justitia agonizare pro anima tua, usque ad mortem (Eccles. IV).

Certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Ibid.).

(0634B)Datio Dei permanet justis (Eccles. XI).

Benedictio Dei in mercedem justi festinat (Ibid.).

Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit illi, dabitur ei (Eccles. XV).

Ante judicium para justitiam tibi (Eccles. XVIII).

Qui custodit judicium, continebit sensum suum (Ibid.).

Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi pudorem honoris (Eccles. XVII).

Qui custodit justitiam, ipse exaltabitur (Eccles. XX)

AUGUSTINUS.

Si enim justus sum, nihil timeo, nemo me terrere potest.

Justus, inquit, confidit ut leo.

GREGORIUS.(0634C) Justitia, si modum non habet, in crudelitatem vadit.

Malitia remanentium meretur ut hi qui prodesse poterant, festine subtrahantur; et cum mundi finis appropinquat, electi tolluntur, ne deteriora videant.

Sic injustis irascitur Deus, ut tamen eorum corda per justorum consortium consolentur.

ISIDORUS.

Multi apud homines putantur electi, et apud Deum reprobi assistunt.

Et multi apud homines reprobi sunt, et apud Deum electi sunt.

Nullus enim se putet electum, ne forte apud Deum jam sit reprobus.

EX LIBRO CLEMENTIS.(0634D) Perfectio legis, pax est.

Ex peccatis bella nascuntur et certamina.

Ubi autem peccatum non fit, pax est animae.

Ubi autem pax est, in disputationibus veritas, in operibus justitia, invenitur.

CAPUT XV. De invidia. CHRISTUS.

Nolite judicare invicem (Matth. VII).

Cavete autem a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI).

PETRUS.

Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum, (0635A)et simulationes, et omnes detractiones, et invidias (I Pet. I).

Charitas non aemulatur (I Cor. I).

Quidam quidem et propter invidiam Christum praedicant, quidam autem propter bonam voluntatem (Phil. I.).

SALOMON.

Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV).

Ne comedas cum homine invido, nec desideres cibos ejus: quoniam in similitudine arioli et conjectoris aestimat quod ignorat (Prov. XXIII).

Comede et bibe, dicet tibi, et mens ejus non est tecum (Ibid.).

Qui sibi invidet, nihil est illo nequius (Eccle. XIV).

AUGUSTINUS.(0635B) Invidia cunctas virtutes concremat; per invidiam praedicatur tibi Christus crucifixus.

Invidia et livor super omnia inebriant animam.

Ubi est invidia, amor fraternitatis esse non potest.

Qui invidet non amat: praeceptum diaboli in illo est, quia diabolus invidendo decidit.

Ideo cognoscitur invidia non posse esse in charitate.

Per invidiam enim Christus crucifixus est.

Ideo autem qui invidet fratri suo, crucifigit Christum.

HIERONYMUS.

Semper virtutes sequitur invidia.

(0635C)Magnus est vir qui invidiam humilitate superat.

AMBROSIUS.

Invidus est certe qui facit bonum suum in videndo supplicium alienum.

GREGORIUS.

Mors peccatorum est invidere in aliis virtutibus bonum, quod ipsi habere non appetunt.

Qui in se donorum gratiam minime recognoscunt, maiora aliis non invideant.

ISIDORUS.

Unde bonus proficit, inde invidus contabescit.

Invidus membrum est diaboli, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum.

Multi bonos imitari volunt, et de bonorum profectibus invidiae livore tabescunt.

(0635D)Flebiliter deplorandi sunt qui odio in fratrem tabescunt.

Invidia sensum mordet, mentem afficit, pectus urit.

Invidia cor hominis quasi quaedam pestis depascit.

Adversus invidiam charitas praeparetur.

De bono alterius non doleas, de alterius profectibus non tabescas.

Nullius prosperitate facereris.

EUSEBIUS.

Invidiae error non solum religiosas, sed et viles animas pervadit.

EPHRAEM.

Invidia enim manifestat nos charitatem Dei penitus non habere.

JOSEPHUS.(0636A) Difficile est in prosperis invidia carere.

CAPUT XVI. De silentio. CHRISTUS.

Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII).

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII).

PAULUS.

Verbosi, otiosi et curiosi, loquentes quod non oportet (I Tim. V).

Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam (0636B)(I Tim. II).

SALOMON.

In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X).

Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est (Prov. XVII).

Propter peccata labiorum. ruina proximat mala (Prov. XII).

Qui custodit os suum, custodit animam suam (Prov. XXI).

Qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala, in omni opere bono erit abundantia (Prov. XIII).

Ubi autem verba sunt plurima, ibi frequens egestas (Ibid.).

Lingua placabilis, lignum vitae.

(0636C)Quae immoderata est, conteret spiritum (Prov. I).

Hominis est animum praeparare, et Domini gubernare linguam suam (Prov. XVI).

Voluntas regum labia justa: qui vera loquitur, diligitur (Ibid.).

Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua, perficit malum (Prov. XVII).

Qui exaltat cor suum, quaerit ruinam (Ibid.).

Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus (Ibid.).

Mors et vita in manibus linguae.

Cum obsecrationibus loquitur pauper, et dives affabitur rigide.

Qui autem neglexerit vias suas mortificabitur (Prov. X).

(0636D)Labia deosculabitur, qui recta verba respondet (Prov. XXIV).

Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI).

JESUS SIRACH.

Noli citatus esse in lingua tua, et mutilis et remissus in operibus tuis (Eccl. IV).

Priusquam audias ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui (Eccles. II).

Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti (Eccle. I).

Antequam loquaris, disce (Eccle. XII).

Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam (Eccles. IX).

(0637A)Ne iteres verbum nequam et durum, et non imminoraberis (Eccl. XVIII).

Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo (Eccles. XV).

Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua (Ibid.) ?

Est qui emittit verbum suum, et narrans veritatem (Eccles. XIX).

Verbum nequam immutabit cor (Eccle. XXXV).

Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum (Eccle. XX).

Est autem tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens sciens aptum tempus (Eccle. XX).

Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus (Prov. II).

(0637B)Qui multis utitur verbis, laedit animam suam (Eccle. XXIX).

Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam (Eccles. XX).

Jugum enim linguae suae ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est (Eccle. XXVIII).

Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Ibid.).

Ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis (Ibid.).

Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos (Ibid.).

Attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et fiat casus tuus insanabilis in mortem.

(0637C)Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior (Eccle. XXXI).

Adolescens, loquere in causa tua vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput tuum responsum (Eccle. XXXII).

In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens (Ibid.).

Ubi sunt senes, non multum loquaris.

Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia.

HIERONYMUS.

Discat aliquando recte cessare, qui nunquam didicit loqui.

AMBROSIUS.

Est homo qui silentium affectat quidem, sed ejus (0637D)cor multum se condemnat.

Iste talis multum loquitur.

Et est alius qui a mane usque ad vesperum loquitur, et cum discretione silentium magnum custodit.

GREGORIUS.

Non superbe quis audeat vel contemnere vel judicare quod non intelligit.

ISIDORUS.

Scito quo tempore loquaris, considera quando dicas.

Tempore congruo loquere: tempore congruo tace.

Non loquaris nisi interrogatus fueris: non dicas priusquam audias: interrogatio os tuum aperiat.

Linguosus homo imperitus est, sapiens paucis utitur verbis.

(0638A)Brevem sermonem scientia facit.

Loqui multum stultitia est.

Vox enim insipientis in multiplicatione sermonis.

Maneat igitur in verbo mensura, in sermone sit statera.

Semper verba tua sint moderata, modum loquendi non transeas.

Plus dilige audire quam dicere; plus auscultare quam loqui.

In principio audi et loquere.

Novissimus finis plus habet honoris.

Melior est novissimus sermo quam principium.

BASILIUS.

In conventu noli proferre sermonem, sed opportuna verba procedant ex ore tuo.

(0638B)Cum opportunum tempus inveneris, loquere ut te audientibus gratiam praebeas.

CAESARIUS.

Nihil prodest si in habitatione silentium sit, et in habitationibus vitiorum tumultus et colluctatio passionum.

EX VITIS PATRUM.

Cum silentio et oratione age quod agis in veritate.

CAPUT XVII. De superbia. CHRISTUS.

Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.

Quod hominibus altum est, abominatio est apud (0638C)Deum (Luc. XIV, XVIII).

PAULUS.

Noli altum sapere, sed time (Rom. XI).

Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII).

Charitas non inflatur.

SALOMON.

Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVII).

JESUS SIRACH.

Odibilis coram Deo est et hominibus superbia (Eccl. X).

Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Ibid.).

Initium omnis peccati est superbia (Ibid.).

Perdidit Deus memoriam superborum (Ibid.).

Non est creata hominibus superbia (Eccles. XIII).

(0638D)Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam (Eccle. V).

Devoratio pessima superbi lingua.

Effusio sanguinis in rixa superborum, dolor autem consumit illos antequam moriantur (Eccle. XXVII).

Sicut capra inducitur in laqueum, sic et corpus superborum (Eccle. XI).

Non te extollas in cogitatione animae tuae sicut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam (Eccles. VI).

AUGUSTINUS.

Vitanda est nobis superbia, quae et angelos voluit decipere, quanto magis homines dissipare?

HIERONYMUS.(0639A) Vir superbus nec decorabitur, nec voluntatem suam perducit ad finem.

Gravis culpa est quando ad imperitiam et negligentiam superbiae crimen accendit.

Nihil magis Christianus studeat vitare quam tumentem et erectam cervicem. Dei contra se odium provocantem.

AMBROSIUS.

Superbia ex angelis daemonia fecit.

Humilitas autem homines sanctos angelis similes reddit.

Superba voluntas facit Dei praecepta contemnere, humilitas custodire.

Superbi cupiunt in se praedicare quod non faciunt; (0639B)humiles refugiunt quidquid boni operantur agnoscere.

GREGORIUS.

Nequaquam valet culmen humilitatis discere qui in minimis rebus non desinit superbire.

ISIDORUS.

Tantum quisque fit veritati vicinior, quantum se esse longius a superbia fuerit arbitratus.

Superbiam diaboli imitantur superbi, adversus quam opponitur humilitas Christi, qua humiliantur electi.

Principalium vitiorum regina superbia est, et omnis peccans superbus est.

Omnis superbia tantum in imo jacet, quantum in altum se erigit: tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur.

Qui enim per propriam superbiam attollitur, per (0639C)Dei justitiam inclinatur.

Qui inflantur superbia, vento pascuntur.

Superbia, sicut origo est omnium criminum, ita et ruina cunctarum virtutum: ipsa in peccato prima, ipsa est in conflictu postrema.

Qui de virtutum profectibus existunt superbi, cadentes carnis vitio humiliantur ut resurgant.

EX VITIS PATRUM.

Fructus putrefactus inutilis agricolae, et virtus superbi inutilis Deo.

Sicut enim pondus fructuum frangit ramum, sic superbia decorem frangit animae.

Anima superbi derelinquitur a Deo, et fit daemonum desiderium.

Superbia de coelis deposuit archangelum, et tanquam (0639D)fulgurem fecit cadere super terram.

Humilitas hominem elevat in coelum, et cum angelis laetari facit.

Noli per superbiam negare progeniem, quamvis egena sit et tu locuples, sed ipse cognitor plasmavit utrosque.

JOSEPHUS.

Quod enim superbiae est vel ruinae, cito labitur; quod gratiae, diu tenetur.

CAPUT XVIII. De sapientia. CHRISTUS.

Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X).

(0640A)Justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI).

Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sunt sua (Luc. XVI)

PAULUS.

Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII).

Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Ibid.).

Quia in Dei sapientia, non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III).

SALOMON.

Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam (0640B)(Prov. II).

Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae, si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam: tunc intelliges timorem Dei, et scientiam Domini invenies.

Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus scientia et prudentia.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et non innitaris prudentiae tuae, ne sis sapiens apud temetipsum (Prov. III).

Beatus homo qui invenit sapientiam, et cui affluit prudentia (Ibid.).

Melior est enim acquisitio ejus negotiatione argenti et auri: primi et purissimi fructus ejus, pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur (0640C)huic non valent comparari (Prov. VIII).

Gloriam sapientes possidebunt, et stultorum exaltatio ignominia (Prov. III).

Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam (Prov. IV).

Arripe illam, et exaltabit te.

Glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus (Ibid.).

Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te (Prov. IV).

Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam vocavi amicam meam (Prov. VIII).

Melior est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile non potest ei comparari.

Principium sapientiae timor Domini, et sanctorum (0640D)scientia timor Domini atque prudentia (Prov. X).

Sapiens corde praecepta suscipit, stultus caeditur labiis (Ibid.).

In labiis sapientis invenitur sapientia.

Sapientes abscondunt sapientiam.

Os autem stulti confusioni proximum est.

Labia justi erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordibus egestate morientur (Ibid.).

Lingua autem sapientum sanitas est (Prov. XII).

Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis (Prov. XIII).

Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, amicus stultorum efficietur similis eis.

Sapiens timet, et declinat a malo (Prov. XIV).

(0641A)Corona sapientum divitiae eorum, et imprudentia stultorum fatuitas.

In corde prudentis requiescit prudentia, indoctus quoque erudietur.

Labia sapientum disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit.

Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia (Prov. XVI).

Posside sapientiam, quia auro melior: acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Qui sapiens corde est, appellabitur prudens: et qui dulcis est eloquio, majora percipiet.

Cor sapientis erudit os ejus, et labiis illius addit gratiam (Ibid.).

Aqua profunda, verba ex ore viri; et torrens redundans (0641B)fons sapientiae (Prov. XVIII).

In facie prudentis lucet sapientia (Prov. XVII).

Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XIX).

Custos prudentiae inveniet bona (Prov. XX).

Est enim aurum et multitudo gemmarum. Vas autem pretiosum labia scientiae (Ibid.).

Noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam (Prov. XXIII).

Vir sapiens fortis est (Prov. XXIV).

Vir doctus robustus est, et validus: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas (Ibid.).

Sapientia confortabit sapientem super principem decem civitatum (Eccles. VII).

Verba sapientum audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos (Eccles. IX).

(0641C)Melior est sapientia quam arma bellica (Eccles. X).

Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccles. I).

Dilectio Dei honorabilis sapientia (Ibid.).

In thesauris sapientiae, intellectus et scientiae religiosis (Ibid.).

Exsecratio autem peccatoribus sapientia.

Concupisce sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi (Ibid.).

Non enim est tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis (Eccles. III).

Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris (0641D)bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam (Ibid.).

Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccato (Ibid.).

Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit exquirentes se (Eccl. IV).

Qui sapientiam diligit, diligit vitam: qui tenuerunt sapientiam, vitam haereditabunt (Ibid.).

In lingua enim dignoscitur sapientia (Ibid.).

Sensus et scientia et doctrina in verbo veritatis (Ibid.).

Aspera est nimium sapientia indoctis hominibus (Eccles. VI).

Decor enim vitae est in sapientia, vincula illius ligatura salutaris.

(0642A)Si inclinaveris aurem tuam: excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris (Ibid.).

Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatum considere illum faciet (Eccles. XI).

Beatus vir qui in sapientia sua morabitur, et qui in justitia sua meditabatur.

Qui continens est justitiae, apprehendet sapientiam, et obviabit illi quasi mater honorificata (Eccle. XV).

Non est pretiosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo profecta est sapientia (Ibid.).

Sapientiae enim astabit laus, et in ore fideli habitabit, et dominator dabit eam illi.

Omnis haustus agnovit sapientiam.

Omnis sapientia est timor Dei, et in illa timere Deum, in omni sapientia dispositio legis (Eccles. XIX).

(0642B)Homo prudens placebit magnatibus (Eccles. XX).

Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore Dei, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi (Eccles. XIX).

Sapiens in verbis seipsum amabilem facit (Eccles. XX).

Gratia autem fatuorum effunditur.

Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?

Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro (Eccles. XXI).

Verba autem prudentium statera ponderabuntur (Ibid.).

Flagella et doctrina in omni tempore sapientia (Eccles. XXII).

(0642C)Magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Deum (Eccles. XXIII).

Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, nam stultus ut luna mutatur (Eccles. XXVII).

Sapiens non odit mandata et justitias (Eccles. XXXIII).

Vir sapiens plebem suam erudit (Ibid.).

Sapientia in ore fidelium plantabitur (Eccles. XXXVII).

Vir peritus multos erudit, et animae suae suavis est (Ibid.).

Vir sapiens implebitur benedictione, sapiens in populo haereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.

(0642D)Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet (Eccles. XXXVIII).

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens (Eccles. XXX).

Sapiens occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur (Ibid.).

Sapiens bona et mala in omnibus tentabit (Eccles. XXIX).

AUGUSTINUS.

Docti ut stellae fulgebunt claritate.

Nutrire animam tuam lectionibus divinis, praeparabis tibi mensam spiritalem.

Ubi enim sapientis possessio, ibi amor mulieris excluditur.

HIERONYMUS.(0643A) Multo melius vera rustice quam diserte falsa proferre.

Sapientes mundi ideo Scripturas despiciunt sacras, quia eas non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant vilitate.

GREGORIUS.

Sapientia est timere Deum, abnegare autem seipsum a malis.

Prima sapientia est vitare malum.

Secunda sapientia est facere bonum.

Quisquis autem vult audita intelligere, festinet ea quae jam potuit intelligere, opere implere.

Scire autem, Deo approbare est.

Nescire autem, reprobare.

(0643B)Scripturae sacrae intelligentia si in cunctis esset aperta, vilesceret, et tantum majore dulcedine inventa reficit, quantum majore labore fatigat animam quaesita.

Qui verba Dei audit, semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari, quando a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis quam fortis.

Multitudo autem sapientiae sanitas est orbis terrarum.

Omne aurum in comparatione sapientiae arena est (0643C)exigua.

Neminem enim diligit Dominus, nisi eum qui cum sapientia habitat.

ISIDORUS.

Omnis homo qui secundum Deum sapiens est, beatus est.

Beata vita, cognitio Divinitatis; virtus boni operis est.

Virtus boni operis fructus aeternitatis est.

Qui secundum saeculum sapiens est, secundum Deum stultus est.

Nullus sapientiam Dei plene recipit, nisi qui se ab omni abstrahere vitiorum cura contendit.

Tunc autem recte Deum cognoscimus, quando eum perfecte scire nos denegamus

Nullus autem major in culpa est, quam ille qui (0643D)Deum nescit.

Investigationem veri multorum est quaerere, sed paucorum invenire.

Omnis sapientia et scientia ex opinatione consistit.

Melior est autem ex scientia veniens, quam ex opinatione sententia.

Nam illa vera est, ista dubia.

Simplicitatem cum ignavia vocavi stultitiam.

Simplicitatem cum prudentia vocavi sapientiam.

Utile est multa scire, et recte vivere.

Quod si utrumque non valemus, melius est ut bene vivendi studium, quam multa sciendi sequamur.

Non enim pertinet ad beatitudinem consequendam scientia rerum.

(0644A)Nec est beatum multa scire, sed est magnum beate vivere.

Multi Deum noscunt per scientiam, per actionem autem non venerantur.

Nihil sapientia melius, nihil prudentia dulcius, nihil scientia suavius.

Noxia non vitamus, nisi per sapientiam.

Sapientia dando largior fit, retinendo minoratur.

Larga redundatio est scientia, et dum plus confertur, plus abundatur.

CYPRIANUS.

Quomodo enim sapiens, vel patiens esse potest, qui nec sapientiam, nec patientiam habet?

Sapiens ille est qui humilis et mitis est.

CAPUT XIX. De iracundia. (0644B) CHRISTUS.

Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V).

PAULUS.

Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV).

Irascimini et nolite peccare.

JACOBUS.

Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I).

SALOMON.

Fatuus statim indicat iram suam (Prov. XII).

Qui autem dissimulat injuriam, callidus est (Prov. XII).

(0644C)Inter superbos semper jurgia sunt (Prov. III).

Qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia (Prov. XIII).

Responsio mollis frangit iram (Prov. XXV).

Sermo durus suscitat furorem (Ibid.).

Vir iracundus provocat rixas (Ibid.).

Qui sapiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV).

Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccles. VIII).

Semper jurgia quaerit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum (Prov. XVII).

Sicut fremitus leonis, ita ira regis; et quasi ros super terram, ita hilaritas ejus (Prov. XIX).

Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam, spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (0644D)(Prov. XVIII) ?

Ira non habet misericordiam, nec irrumpens furor.

Impetum concitati spiritus ferre quis poterit (Prov. XXVII) ?

JESUS SIRACH.

Cum iracundo non facias rixas (Eccles. IX).

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bonum, sive in malum (Eccles. XXXI).

Vestigium cordis boni, et faciem nonam, difficile invenies et cum labore (Ibid.).

Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram inimici (Eccles. XV).

Memorare timoris Dei, et non irascaris proximo (Eccles. XXVIII).

(0645A)Secundum enim ligna sylvae, sic ignis exardescit; et secundum virtutes hominis, sic iracundia illius erit (Ibid.).

Homo iracundus incendit litem

Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus ad senectutem producunt.

AUGUSTINUS.

Furor incipiens ira est, et fervens in animo indignatio.

Ira est, cujus amaritudo et furor species sunt, quae furore exstincto desiderat ultionem, et eum quem recepisse putat, vult laedere.

GREGORIUS.

Inde enim diabolus in alterius corde rixae malum (0645B)solet immittere, unde alium conspicit ad pietatis negotium excitari.

In nostro enim bono opere, aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo reputandum.

Quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus.

Si autem de veritate sumitur scandalum, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur.

HIERONYMUS.

Si te praeoccupaverit ira, mitiga illam.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Ira illa mala est, ubi mentem turbat, ut rectum consilium perdat.

(0645C)Illa vero ira quae malos punit, perturbationem mentis non infert.

Haec est enim justa et necessaria iracundia, quae unusquisque in iis in quibus erravit et perperam gessit, indignatur et semetipsum incusat.

EX VITIS PATRUM.

Oculi iracundi, turbulenti et sanguinei, sunt iracundi cordis nuntii.

Vulpes inhabitat animam quae memor est malitiae, et bestiae cubant in turbulentis corde.

Sicut enim palearum fumus conturbat oculum; sic memoria malitiae in tempore orationis.

Iracundi oratio abominata thymiamata, et psalmodia iracunda sonus horribilis.

(0645D)Omnis enim boni impedimentum est tristitia.

Nimis tristans homo non movet sensum ad divinae cogitationis intuitum, nec orationem mundam emittet aliquando.

Vincula pedum impedimenta cursoris, et tristitia impedimentum est visioni divinae: qui vinctus est a tristitia, jam superatus est ab aliis vitiis.

Ventus validissimus non movet turrem, et animam sine ira non movet indignatio.

Aqua movetur per violentias ventorum, et iracundus conturbatur a cogitationibus iracundis.

Qui linguam suam non tenuerit in tempore irae, nec passionem carnis suae poterit aliquando retinere.

Sicut Africus ventus in pelago ita furor viri in corde.

CAPUT XX. De vana gloria. (0646A) CHRISTUS.

Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI).

Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum (Ibid.).

PAULUS.

Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I).

SALOMON.

Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies (Prov. XXVII).

Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua (Ibid.).

JESUS SIRACH.(0646B) Noli te extollere in faciendo opere tuo (Eccles. I).

Nolite quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris (Eccles. VII).

Non laudes virum in specie sua, neque spernas nominem in visu suo (Eccles. XI).

Non te justifices ante Dominum, quoniam agnitor cordis ipse est (Eccles. VII).

In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris (Ibid.).

Ante mortem non laudes nominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir (Eccles. XI).

In vanitate apprehenditur peccator et superbus (Eccles. XXIII).

(0646C)Ante sermonem non laudes virum (Eccles. XXVII).

Haec enim tentatio est hominum (Ibid.).

Penes regem noli velle videri sapiens (Eccles. VII).

Curam habe de bono nomine, hoc enim magis proderit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi (Eccles. XLI).

Bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aeternum.

HIERONYMUS.

Non quaeras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris.

Qui laudari non appetit, nec contumeliam sentit.

Non ideo te bonum aestimes, si bonus praediceris.

Nemo magis scire potest qui sis, sicut tu qui conscius tibi es.

(0646D)Quid enim tibi prodest dum malus es, si bonus praediceris?

Cave ne rumusculis hominum eleveris, ne offensus Deo, populorum laudes comedas.

GREGORIUS.

Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum refugiunt quod se habere sciunt.

Tunc veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando ei placere concupiscit a quo est.

Qui bonum agere videtur, et per hoc non Deo, sed hominibus placere desiderat, in vanum laborat.

Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum si sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat.

(0647A)Bono operi dum laus humana obviat, mentes operantes immutat.

Per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus.

Sic autem sit opus in publico, quatenus in tentatione maneat in occulto.

Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt.

Impinguat caput oleo peccatoris, cum demulcet mentem favor adulationis.

ISIDORUS.

Qui eleemosynam vanae gloriae ex causa impertit, ex virtute vitium facit.

Qui aliquod donum Dei quod meruit, in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert.

(0647B)Non declinat ad dexteram qui non sibi, sed Deo tribuit bona quae agit.

Inde se nonnulli esse justos confidunt, unde maxime reprobantur.

Amator vanae gloriae, unde semper possit laudari, agere non quiescit.

Ille autem debet publicare bonum quod agit, qui perfecta humilitate fundatus, nulla elatione contingitur.

Cum enim causa jactantiae pauper pascitur, etiam ipsum opus in peccatum convertitur.

Fraudem facimus Deo, quoties de bono opere nostro nosmetipsos, non Deum laudamus.

(0647C)Prudentissimi autem viri solerter discretio prospicit, ne bonum intemperanter agat, et de virtute in vitium transeat.

EX VITIS PATRUM.

Vana gloria vitium est, sine ratione et omni bono inserit se.

Lapis emissus non pergit ad coelum, et oratio hominis sibi placentis non ascendit ad coelum.

Noli applicare secretam abstinentiam, neque ostendas eam quasi in lumine, testibus multis: ut qui videt in absconso Pater, reddat tibi in palam.

Non perdas labores propter humanam gloriam, neque futuram aeternam gloriam tradas pro parva et temporali gloria.

Gloria enim humana in pulverem redigitur, et honor (0647D)ejus exstinguitur super terram.

Gloria autem virtutum glorificat in saecula.

CAPUT XXI. fornicatione. CHRISTUS.

Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII).

PETRUS.

Iniqui luxuriantes, oculos habentes plenos adulterio, et incessabili delicto (I Pet. II).

PAULUS.

Fugite fornicationem, fratres: omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum, peccat (I Cor. VI).

(0648A)Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII).

SALOMON.

Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Insidiatur in via quasi latro, et quos incantos videt, interficit (Prov. XXIII).

JESUS SIRACH.

Non des mulieri potestatem animae tuae, nec ingrediatur in virtute tua, et confundaris (Eccles. IX).

Virginem non conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius (Ibid.).

Propter spem mulieris multi perierunt, et ex hac concupiscentia quasi ignis exardescit (Ibid.).

Qui se jungit fornicariis, erit nequam (Eccles. XIX).

(0648B)Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccles. XVIII).

Qui tenet mulierem nequam, quasi qui apprehendit scorpionem (Eccles. XXVI).

Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus (Ibid.).

Nequitia mulieris immutat faciem ejus, et obcaecavit vultum ejus tanquam ursus (Eccles. XXV).

Fornicatio mulieris in excellentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur (Eccles. XXVI).

AUGUSTINUS.

Si verum est quod in te vivit, fornicatio in te mortua est.

HIERONYMUS.

Vae illis qui tunc habuerunt terminum luxuriae, (0648C)quando vitae.

Luxuria inimica Deo, perditio paternae haereditatis, vel substantiae.

Fornicatio non solum conscientiam fornicatoris, sed et corpus maculat inter epulas et illecebras voluptatum.

Etiam ferreas mentes libido domat.

Difficile enim inter delicias servatur pudicitia.

Sine Cerere et Libero friget Venus.

Qui luxuriatur vivus, mortuus est: ergo qui inebriatur mortuus et sepultus est.

GREGORIUS.

Unde satietate venter extenditur, inde aculei libidinis excitantur.

ISIDORUS.(0648D) Fornicatio carnis adulterium est.

Fornicatio animae servitus idolorum.

Luxuria vero carnis ideo notabilis hominibus est, quoniam statim per se turpis.

Sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem corruptae libidinis, ita per humilitatem mentis salvabitur castitas carnis.

Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, superbia mentis et luxuria carnis.

Per haec enim duo vitia diabolus humanum genus possidet, dum mentem in superbiam erigit, vel per luxuriam carnem corrumpit.

Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda (0649A)verborum sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere.

Qui delectationem refrenat libidinosae suggestionis, non transit ad consensum libidinis.

Cito enim resistit operi, qui titillanti consensum non accommodat delectationi.

Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat.

Certe si amplius delectat pulchritudo intimae castitatis, jam non regnat peccatum, sed regnat justitia.

Omnis immunda pollutio, fornicatio dicitur: ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo separatur a Deo.

(0649B)Fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis immunditiam templum Dei violat, et tollens membra Christi, facit membra meretricis.

Luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem.

Omnibus peccatis fornicatio major est, quia fornicatio antecedit mala.

Melius est enim mori quam fornicari, vel libidine maculari.

Libido in infernum hominem mergit.

Libido in Tartarum hominem mittit.

Gravius libido urit quem occisum invenerit.

Corpus enim labore fatigatum minus delectatur flagitio.

Otio enim dedito, cito luxuria subrepit.

(0649C)Vacans cito luxuria praeoccupatur.

CAESARIUS.

Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere: contra libidinem vero non expedit repugnare, sed fugere.

EX VITIS PATRUM.

Castitas gignit abstinentiam, gastrimargia autem mater est incontinentiae.

Viridis herba prope aquam nascens, et vitium libidinis in visitationibus mulierum.

Magis approxima igni ardenti quam mulieri juveni, cum et ipse sis juvenis.

Nihil enim valet eum mundum esse corpore, qui pollutus est mente.

Non enim aestus hominis declinabit, nisi qui animae (0649D)motus ante comprehenderit.

CAPUT XXII. De perseverantia. CHRISTUS.

Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV).

PAULUS.

Nunc vere liberati a peccato, servi autem facti Deo, habentes fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VII).

SALOMON.

Melior est finis orationis quam principium (Eccles. VII).

(0650A)Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce (Eccles. XI).

HIERONYMUS.

Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis; quia Paulus male coepit, sed bene finivit.

Judae laudantur exordia; sed finis perditionis damnatur.

Coepisse multorum est, ad culmen venisse paucorum.

GREGORIUS.

Virtus boni operis perseverantia est.

Incassum quippe bonum agitur si ante terminum vitae deseratur.

Ille bene immolat qui sacrificium boni operis usque in finem debitae producit actionis.

ISIDORUS.(0650B) Tunc enim placet Deo nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus perseverantissime complemus.

Bonum est ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est.

Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur.

Semper in vita hominis finis quaerendus est: quia non respicit quales antea fuerimus Deus, sed quales circa finem vitae exstiterimus.

Unumquemque enim Deus de suo fine, non de vita praeterita judicat.

CYPRIANUS.

Ex fine enim suo unusquisque aut justificatur, (0650C)aut condemnatur.

CAPUT XXIII De securitate. CHRISTUS.

Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est (Matth. XXIV).

Omnibus dico, vigilate (Marc. XIII).

PETRUS.

Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus (I Petr. IV).

PAULUS.

Cum enim dixerint homines, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. X).

HIERONYMUS.

(0650D)Cavendum est ne quod in nobis optimum est labatur in vitium.

Ideo nobis Dominus temporis sui celavit adventum, ut penduli ob exspectationis incertum, semper judicem nostrum credamus esse venturum, quem, quando venturus sit, ignoramus.

Omnis vita sapientis meditatio est mortis.

Si qua est praesentis temporis laetitia, ita est agenda, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria.

Plerumque enim hostis callidus mentem cum peccato supplantat: et cum de ruina afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit.

Qui igitur mente securus est perpetratis iniquitatibus, ipse sibi testis est quia innocens non est.

(0651A)Cumque mens secura redditur in corpore, animus laxatur.

Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam mala acta revocate.

Ut cum caute culpa agnoscitur, nunquam de bono opere incaute animus laetetur.

Horam vero ultimam Deus noster idcirco voluit nobis esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam videre non possumus, ad illam nos sine intermissione praeparemus.

ISIDORUS.

Neque justus de sua justitia confidat, neque de Dei misericordia desperet, sed habeat in corde spem pariter et metum: sic speret misericordiam, ut justitiam metuat; sic sit spes indulgentiae, ut metus (0651B)affligat.

Quamvis quisque sit justus, nunquam necesse est ut in hac vita sit securus.

Quamvis sanctorum conversatio probabilis sit, incertum tamen hominibus est quo sint fine destinati.

Nulla res de peccato securum faciat, quamvis poenitentia peccatorum sit propitia, sine metu tamen homo esse non debet: quia poenitentiae satisfactio divino tantum pensatur judicio, non humano.

Neque unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem.

Nam securitas inducit negligentiam, negligentia autem saepe incautum facit hominem, et ad vitia transacta reducit.

ISIDORUS.

(0651C)Incertum namque est uniuscujusque vitae tempus, et idcirco festinandum est, ne forte subito mors repentina praeveniat.

CAESARIUS.

Quantum sumus securi de praeteritis, tantum simus solliciti de futuris.

Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnentur.

CAPUT XXIV. De stultitia. CHRISTUS.

Omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similis (0651D)est viro stulto (Matth. VII).

PAULUS.

Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I).

Sustinetis enim insipientes, cum sitis ipsi sapientes (II Cor. XI).

SALOMON.

Stulti ea quae sunt sibi noxia cupiunt, et imprudentes odio habuerunt scientiam (Prov. I).

Stultus caeditur labiis, stultus labiis verberatur (Prov. X).

Os autem stulti confusioni proximum est (Ibid.).

Qui stultus est, serviet sapienti (Prov. XI).

Homo versutus celat scientiam, cor insipientium provocabit stultitiam (Prov. XII).

(0652A)Qui autem fatuus est, aperit stultitiam suam (Prov. XIII).

Cor stultorum dissimile erit (Prov. XV).

Stultus pascitur imperitia (Ibid.).

Stultitia gaudium stulto (Ibid.).

Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens (Prov. XVII).

Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua (Ibid.).

Quid prodest habere divitias stulto, cum sapientiam emere non possit (Ibid.)?

Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

Stultus si tacuerit, putabitur sapiens: et si compresserit labia sua, intelligens (Ibid.).

(0652B)Os stulti, contritio ejus: et labia illius ruina animae ejus (Prov. XVIII).

Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo (Prov. XIX).

Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis (Ibid.).

Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola (Ibid.).

Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Ibid.).

Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem (Ibid.).

Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus (Prov. XXVII).

(0652C)Stultus complicat manus suas (Eccles. IV).

In vita stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat (Eccles. X).

Labia insipientis praecipitabunt eum, initium verborum ejus stultitia et novissimus oris illius error pessimus (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Homines stulti non apprehendunt sapientiam, et non videbunt illam (Eccles. XV).

Stultus acriter improperabit (Eccles. XVIII).

A facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis (Eccles. XIX).

Sagitta infixa femori canis, sic verbum in ore fatui (Ibid.).

(0652D)Datus insipientis non erit utilis tibi, oculi enim illius septemplices sunt: exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius infamatio est (Eccles. XX).

Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius (Ibid.).

Qui enim edunt panem fatui, falsae linguae sunt (Ibid.).

Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim illam dicet in tempore suo (Ibid.).

Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit narratio (Eccles. XXI).

Narratio fatui quasi sarcina in via (Ibid.).

Compedes in pedibus, stulto doctrina (Ibid.).

(0653A)In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientum os illorum (Ibid.).

Confusio patris est de filio indisciplinato (Eccles. XXII).

Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.

Cum stulto non multum loquaris, et cum insensato ne abieris (Ibid.).

Arenam, et sal et massam ferri, facilius est portare, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

Praecordia fatui, quasi rota carri; et quasi axis versatilis, sic cogitatio stulti (Eccles. XXXIII).

Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam (Eccles. XLI).

Labia insipientium narrabunt stultitiam (Eccl. XXI).

(0653B)Verba autem prudentium statera ponderabuntur (Ibid.).

Non communices homini indocto, ne male de progente tua loquatur (Eccles. VIII).

HIERONYMUS.

Stultiloquium enim et scurrilitas vel scyrrum non decent Christianum.

Decet autem sermonem ejus sale esse conditum ut gratiam apud audientes habeat.

Quidquid enim amens loquitur, vociferatio et clamor est appellandum.

HILARIUS.

Stultus juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sentit.

GREGORIUS.

(0653C)Sicut nec auris escas, nec guttur verba agnoscit, ita nec stultus quisque sententiam sapientiae intelligit.

Fatuum cum sapientibus in praedicatione non suscipies, nec per eum qui implere non valet, illi qui praevalet obsistas.

ISIDORUS.

Nihil stultitia pejus, nihil insipientia deterius, nihil ignavia turpius.

Ignorantia vitiorum nutrix est.

Ignorantia enim, quid sit culpa dignum non sentit.

Insipiens quotidie peccat.

Indoctus enim facile decipitur, stultus in vitium cito delabitur.

CAPUT XXV. De avaritia. (0653D) CHRISTUS.

Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusque vita ejus est, ex his quae possidet (Luc. XII).

PAULUS.

Omnis fornicatio, et immunditia, et avaritia, nec nominentur in vobis (Ephes. V)

Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus), non habet haereditatem in regno Christi in Dei (I Cor. V).

SALOMON.

Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam (Prov. XV).

(0654A)Nullumque est justitiae in illo corde vestigium, in quo sibi avaritia facit habitaculum.

Qui autem odit munera, vivet (Eccles. V).

Avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias, fructus non capiat ex eis.

Avaro autem nihil est scelestius, nihil est iniquius quam amare pecuniam: habet enim animam suam venalem.

Multos perdit aurum atque argentum (Eccles. VIII).

Non sit porrecta manus tua ad capiendum, et ad dandum collecta.

AUGUSTINUS.

Sicut enim avaritia in infernum ponit, ita jugum Christi in coelum levare consuevit.

HIERONYMUS.

(0654B)Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet.

Avaritia modum ignorat, et cum omnia devoret, nescit penitus saturari.

Esurit semper et inops est, et cum feralibus dentibus universa mundi regna discerpit, et se adhuc jejunam confitetur.

GREGORIUS.

Impetiginem quoque habet in corpore, quisque avaritia vastatur in mente.

Si autem non possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena.

Ad avaritiam cor parentis allicit fecunditas prolis, eo enim ad habitum congregandae haereditatis accenditur, quia multis haeredibus fecundatur.

CYPRIANUS.(0654C) Avarus vir inferno est similis.

EX VITIS PATRUM.

Qui amat argentum, non videbit scientiam; et qui congregat illud, obscurabitur.

CAPUT XXVI. De virtutibus. CHRISTUS.

Nemo qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me (Marc. IX).

PAULUS.

Non est enim in sermone regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV).

Alii per Spiritum sanctum datur operatio virtutum (I Cor. XII).

(0654D)Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei (I Cor. II).

SALOMON.

Noli prohibere benefacere eum qui potest, si vales et ipse benefacere (Prov. III).

Omni custodia conserva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV).

HIERONYMUS.

Multae sunt virtutum species, quae sectatoribus suis retribuunt regna coelorum. Unum quidem iter, sed perveniendi multa compendia. Qui perficere studet, etiamsi gradum perfectionis attingat, semper tamen invenit quod crescat, ut per dies singulos seipso melior fiat.

(0655A)Nemo potest et virtutes simul et divitias possidere.

AUGUSTINUS.

Imitatur virtutem malitia, et zizania confundit frumentum.

AMBROSIUS.

Non potest mens regnum habere virtutum, nisi prius excusserit jugum vitiorum.

GREGORIUS.

Scientia etenim virtus est, humilitas autem custos virtutis.

Sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur.

In via Dei socios habere desiderate.

Illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Deum per sancta desideria (0655B)proficiscuntur.

Cum vero adhuc in timore quis bona agit, a malo penitus non recessit.

Ex timore frequenter vitium praetermittitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, fides, spes, charitas.

Gaudeat in opus bonum, quod unaquaeque virtus administrat.

ISIDORUS.

Ad virtutes difficile confugimus, ad vitia sine labore labimur.

Occultae virtutes pro elatione sunt.

Grandes enim sudores patimur, ut ad coelum conscendere valeamus.

Sicut paulatim homo a minimis vitiis in maxima (0655C)proruit, ita gradatim ad ea quae sunt excelsa consurgit.

Qui autem virtutes inordinate comprehendere nititur, cito periclitatur.

Haec est causa in rerum natura, ut quicunque velociter ad perfectum tendunt sine dubio celeriter finiantur.

Prius vitia stirpanda sunt in homine, deinde inserendae virtutes.

Nam conjungi non potest veritas cum mendacio.

Vis autem virtutes tuas augere, publicare noli.

CYPRIANUS.

Nihil prodest verbis proferre virtutem, et factis destruere veritatem.

CAPUT XXVII. De vitiis. (0655D) CHRISTUS.

Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt (Matth. XV).

Adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitia, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia, omnia haec mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem (Ibid.).

PAULUS.

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus (Rom. VI).

SALOMON.

Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V).

AUGUSTINUS.(0656A) Nulla caro exsultat in Deo, quae vivit in vitiis.

HIERONYMUS.

Non purgantur mala vitiorum, nisi ex comparatione virtutum.

Malo arboris nodo, malus clavus, aut cuneus infigendus est.

Non poterunt in die judicii, aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare.

Circumdati enim vitiis, non possunt videre virtutes.

Omne vitium expelle ab anima tua, ut virtutes animae consequi possis.

Nos vero amore virtutum vitia superemus.

Omnes enim homines vitiis nostris favemus: et (0656B)quod propria facimus voluntate, ad naturae ferimus necessitatem.

ISIDORUS

Recedens homo a Deo, statim vitiorum traditur potestati.

Ut dum patitur infesta vitia, revertendo, unde cecidit, resipiscat.

Satis delicate se palpant, qui volunt sine labore vitia superare.

Perfecte renuntiat vitio, qui occasionem evitat in perpetrando peccato.

Vitia vero cordis tui revela.

Nonnunquam hominem sua persequuntur, quia nimirum qui prius volendo ea sibi fecit socia, postea sentit etiam nolens stimulosa dupliciter.

(0656C)Est autem criminis reus, qui et admittit scelera per voluntatem et defendit ea per contumaciae tumorem.

Invicem sibi succrescunt vitia, ut dum unum abierit, succedat aliud.

Aliquando utiliter peccat in minimis vitiis, ut major ac utilius caveantur.

Veraciter enim sanantur vitia, quae vitia virtutibus, non vitiis, excluduntur.

CAESARIUS.

Vitia enim nostra hostes nostri sunt.

IN VITIS PATRUM.

Sicut pinguis terra germinat quod absconsum est in ea, sic et caro pinguis producit vitium.

CAPUT XVIII. De ebrietate. (0656D) CHRISTUS.

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra crapula vel ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI).

PAULUS.

Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V).

SALOMON.

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicunque in his delectatur, non erit sapiens (Prov. XX).

Nec intuearis vinum quando flavescit, et cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundit (Prov. XXIII).

(0657A)Nullum secretum est ubi regnat ebrietas.

JESUS SIRACH.

Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidit (Eccles. XIX).

Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Ibid.).

Sufficiens est homini erudito vinum exiguum, in dormiendo non laborabis ab illo, nec senties dolorem (Eccles. XXXI).

Diligentes vinum noli provocare, multos enim exterminat vinum (Ibid).

Amaritudo animae, vinum multum potatum (Ibid.).

Aequa vita hominibus, vinum in sobrietate (Ibid.).

Si bibas illud moderate, sobrius eris.

Vinum in jocunditatem creatum est, non in ebrietatem (0657B)(Ibid.).

Vinum moderate potatum sanitas est corporis et animae (Ibid.).

Vinum multum potatum irritationem et iram, et ruinas multas facit (Ibid.).

Sicut ignis probat ferrum durum, sic vinum corda arguet (Ibid.).

HIERONYMUS.

Ubicunque saturitas atque ebrietas fuerit, ibi libido dominatur.

Religiosus nunquam vino redoleat, ne audiat illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.

Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, similiter fugiamus ut vinum.

(0657C)Ventrem distentum cibo, et vino et potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur.

Quidquid est seminalium voluptatum, est venenum potatum.

AMBROSIUS.

Infirmum stomachum moderatus cibus et vinum confortat, ebrietas autem corpus debilitat.

Plerosque enim gula et abundantia vini turpiter in luxuriam seducunt.

Vinum quippe non reputatur in usu, sed condemnatur in excessu.

ISIDORUS.

Ebrietas autem perturbationem gignit mentis furorem cordis, flammam libidinis.

(0657D)Ebrietas autem ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat: unde etiam malum non sentitur quod ebrietate committitur.

Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.

Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus quae vario modo conficiuntur.

BASILIUS.

Sicut enim piscis se praeparat ut glutiat escam, ita et ebriosus in vino suscipit inimicum.

Vinum enim Dominus nobis ad laetitiam cordis, non ad ebrietatem donavit.

(0658A)Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem.

Ebriosus putat se aliquid optimum habere, cum fuerit in praecipitia devolutus.

In omnibus te exhibe sobrium vitae, sobrietas in omnibus exhibeatur Deo.

CAPUT XXIX. De decimis. CHRISTUS.

Omnem decimam vestram distribuite, inferte omnem decimam in horreo meo, ut sit cibus in domo mea, et probate me in his, dicit Dominus (Malach. (0658B)III).

PAULUS.

De filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo, secundum legem, id est a fratribus suis (Hebr. VII).

Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. I).

SALOMON.

Alii dividunt propria, et ditiores fiunt (Prov. XI).

Alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt (Ibid.).

JESUS SIRACH.

In omni dato hilarem fac vultum, et in exsultatione sanctifica decimas (Eccles. XXV).

Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono (0658C)oculo adinventionem facito manuum tuarum: quoniam Dominus Deus noster retribuens est, et septies tantum reddet tibi (Ibid.).

AUGUSTINUS.

Decimae enim tributa sunt egentium animarum: quod si decimas dederitis, non solum abundantiam fructuum recipietis, sed etiam sanitatem corporis consequemini.

Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem.

Deus enim noster qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Unde propheta dicit: Primitias arae et vineae torcularis tui non tardabis offerre mihi (Exod. XXII, Ezech. XLIV).

(0658D)Si tardius dare peccatum est, quanto magis est non dedisse?

De militia, de negotio, de artificio, redde decimas.

Cum enim decimas dando, et ex terrenis coelestia possis promereri, quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas?

Haec est enim Domini justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris.

Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti.

Benefacere Deus semper paratus est sed hominum malitia prohibetur.

Decimae enim ex debito requirantur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit.

(0659A)Et quanti pauperes in locis ubi ipse habitat, illo decimam non dante, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni judicis apparebit, quia rem a Deo pauperibus delegatam suis usibus reservavit.

Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimas Deo.

Unusquisque Christianus, et omnis ordo catholicorum etiam de novem partibus studeat eleemosynam dare.

CAPUT XXX. De cupiditate. CHRISTUS.(0659B) Quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire: difficile qui pecunias habet, in regnum Dei introibit (Marc. X).

PAULUS.

Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI).

SALOMON.

Semitae omnis avari animas possidentium rapiunt (Prov. I).

Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX).

Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas ejus (Prov. XI).

(0659C)Suavis homini panis mendacii, postea implebitur os ejus calculo (Prov. XX).

JESUS SIRACH.

Viro cupido et tenaci, sine ratione est substantia (Eccle. XIV).

Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis, non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam (Ibid.).

Qui aedificat domum impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme (Eccle. XXI).

Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie illius perditio illorum.

AMBROSIUS.

Porro cupiditas atque superbia, in tantum unum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine (0659D)superbia possit cupidus inveniri.

ISIDORUS.

Gravi enim dolore amittuntur, quae cum magno amore habentur.

Minus autem amittendo dolemus, quod minus possidendo diligimus.

Gloriam temporalem sequentes, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, intus tamen vacui sunt elatione superbiae.

Qui in appetendis honoribus saeculi, aut prosperitatibus mundi instanter desudat laborare, hic et in futuro vacuus invenietur a requie.

Nemo potest spiritualia bella suscipere, nisi prius carnis edomaverit cupiditates.

Non potest ad contemplandum Deum mens esse (0660A)libera, cum desideriis huius mundi et cupiditatibus inhiat.

Neque enim poterit alta conspicere oculus quem pulvis claudit.

Omni peccato pejor est avaritia, et amor pecuniarum.

Cupiditas omnium criminum mater est. Ergo si succiditur mater criminum, non pullulant caeterae soboles peccatorum.

Nunquam satiari novit cupiditas, semper avarus eget; quantumque magis acquirit, tantum amplius quaerit.

Plurimi potentes tanta cupiditatis rabie inflammantur, ut de confinibus suis pauperes excludant.

Non est mirum quod morientes in inferni ignibus (0660B)deportentur, si viventes flammam cupiditatis suae minime exstinxerunt.

Qui desiderio cupiditatis aestuant, flatu diabolicae inspirationis uruntur.

EUSEBIUS.

Pecuniae cupiditas populorum corda mortalium superat, etiam fraternam necessitatem violat.

EX VITIS PATRUM.

Nihil prodest pecuniam non habere, si voluntas fuerit possidendi.

Tantum habeamus, quantum necessitas poscit, non quantum cupiditas concupiscit.

Nihil prodest ei nuditas cui inest cupiditas.

CAPUT XXXI. De disciplina. (0660C) JOANNES.

Ego quos amo, castigo et arguo (Apoc. III; Hebr. XII).

PAULUS.

Omnis autem disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae (Hebr. XII).

SALOMON.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et non dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I).

Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua (Prov. IV).

(0660D)Accipite disciplinam, et nolite abjicere eam.

Noli ergo arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX).

Argue sapientem, et amabit te (Ibid.).

Qui diligit disciplinam, diligit scientiam (Prov. XII).

Qui autem odit increpationem, insipiens est (Ibid.).

Via vitae custodienti disciplinam (Prov. X).

Qui autem increpationes reliquerit, errat (Ibid.).

Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam (Prov. XIII).

Qui autem acquiescit arguenti, gloriabitur (Ibid.).

Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet (Prov. XV).

Qui increpationes odit, morietur (Prov. XVII).

(0661A)Plus proficit una correctio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum (Prov. XVII).

JESUS SIRACH.

Vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus (Eccle. X).

Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste (Eccle. XI).

Qui odit correptionem, minuetur vita (Eccle. XIX).

Corripe amicum, saepe enim fit commissio, et non omni verbo credas (Ibid.).

Est correptio mendax in ira contumeliosi (Ibid.).

Corripe proximum antequam commineris, et da locum timori Altissimi (Ibid.)

Peccator homo devitat correptionem (Eccle. XXXII).

Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris (0661B)(Eccle. XXI).

Nam qui timet Deum, convertetur ad cor suum (Ibid.).

AMBROSIUS.

Leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti: aspera autem increpatione offensus, nec increpationem recipit, nec salutem.

Sustenta aequanimiter, ut infirmos, quos emendare non potueris, castigatos.

Blanda pietate portandi sunt qui increpari pro sua infirmitate non possunt.

Pro diversitate peccantium, alii portandi, alii castigandi sunt, quia modus diversus est peccatorum.

Tunc enim protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se credunt mala demonstravimus.

GREGORIUS.(0661C) Sunt nonnulli qui increpationis verba audiunt, et ad poenitentiam redire contendunt, quia poenae terrent quos alioquin praemia non invitant.

Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat: ut si amor ad regnum non trahat, timor invitet.

ISIDORUS.

Salubriter accipiunt justi, quoties de suis excessibus arguuntur.

Plerumque mali, similes sibi in malo, defendunt.

Qui per blanda verba castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur.

Cum dolore enim abscindenda sunt quae leniter sanari non possunt.

(0661D)Quia admonitus secreto, corrigi de peccato negligit, publice arguendus est, ut vulnus quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.

Palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerunt, corrigantur.

Dum unus corripitur, plurimi emendantur.

Melius est ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam pro unius licentia multi periclitentur.

CAPUT XXXII. De fide. CHRISTUS.

Omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX).

(0662A)Habete fidem Dei (Marc. XI).

Qui non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei (Ibid.).

Qui credit in Filium Dei, habet vitam aeternam (Joan. III).

Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Ibid.).

JACOBUS.

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat?

Nunquid poterit fides salvare eum (Ibid.)?

Fides sine operibus otiosa est (Ibid.).

Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Ibid.).

PAULUS.

(0662B)Virtus enim Dei est, in salutem omni credenti (Rom. IV).

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham (Gal. III).

In omnibus sumentes scutum fidei, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI).

Sine fide impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit (Hebr. XI).

SALOMON.

Fidem posside cum proximo in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris (Eccle. XXII).

AUGUSTINUS.

Si enim justus est qui ex fide vivit, iniquus est qui (0662C)non habet fidem.

Homini fideli, totus mundus divitiae; infideli autem nec ad modicum divitiae sunt.

Fidelibus nox in diem mutatur; infidelibus autem etiam ipsa lux tenebrae fit: usque adeo praevalet fides, ut homines super mare pedibus faciat ambulare.

Magna est fides, sed nihil prodest, si non habuerit charitatem.

HIERONYMUS.

Quid prodest si impie agens Deum voce invocas quem operibus negas?

Deus in bonis operibus fidelium non tantum considerat oblationis magnitudinem, quantum fide veritatem.

GREGORIUS.(0662D) Ille enim vere credit qui exercet operando quod credit: per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur.

Quid prodest si eidem Redemptori nostro per fidem jungimur, si ab eo moribus disjungamur?

ISIDORUS.

Beatus est autem qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit.

Christianus enim malus, dum secundum Evangelii doctrinam non vivit, etiam ipsam fidem quam verbo colit, oborta tentatione facile perdit.

Deus si creditur, merito invocatur et quaeritur; ac per hoc tunc perfecte laudatur, quando et creditur.

(0663A)Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur in corde.

Respicit Deus fidem, ubi se non possunt homines excusare: fides enim quae corde retinetur confessione oris ad salutem profertur.

Multi fidem Christi ex corde non amant, sed humano terrore, eamdem per hypocrisim tenere se simulant: et qui esse non possunt aperte mali, per terrorem ficte noscuntur boni.

CAPUT XXXIII. De spe. PAULUS.

Nos ipsi primitias spiritus habentes, exspectamus redemptionem: spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII).

Spes autem quae videtur, non est spes (Ibid.).

(0663B)Nam quod videt quis, quid sperat (Ibid.)?

Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Ibid.).

JACOBUS.

Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur (Jacob. I).

SALOMON.

Exspectatio justorum, laetitia: spes impiorum peribit (Prov. X).

Spes quae differtur, affligit animam (Prov. XIII).

ORIGENES.

Neque salus esse cuiquam potest, nisi prius sibi propitium faciat Dominum.

ISIDORUS

Qui male agere non desistunt, vana spe indulgentiam (0663C)de Dei pietate requirunt, quam recte quaererent, si ab actione prava cessarent.

Metuendum valde est ut neque per spem veniae, quam promittit Deus, perseveranter peccemus; neque quia juste peccata distringit, veniam desperemus: sed, utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus.

Omnis quippe justus spe et formidine nitet; quia nunc illum ad gaudium spes erigit, nunc ad formidinem terror gehennae adducit.

Qui enim veniam de peccato desperat, plus de desperatione quam de commisso scelere se damnat.

Desperatio auget peccatum.

Desperatio pejor est omni peccato.

(0663D)Corrige igitur teipsum, et indulgentiae habeto spem.

Nulla tam gravis est culpa, quae non habeat veniam.

Nulla te securitas deceptum a poenitentiae intentione suspendat.

Incessanter in corde tuo spes et formido consistant, pariter sint in te timor atque fiducia.

CAPUT XXXIV. De gratia. CHRISTUS.

Gratis accepistis, gratis date (Matth. X).

Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I).

PAULUS.

Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit (0664A)gratia: ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam (Rom. V)

Stipendia enim peccati, mors; gratia autem Dei, vita aeterna (Rom. VI).

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV).

SALOMON.

Qui bonus est, a Domino hauriet gratiam (Prov. XII).

Oculi tui vias Domini custodiant, ut addatur gratia capiti tuo.

Gratia datur in conspectu omnis viventis.

Est datus, cui non est utilis; et est datus, cui retributio duplex est

GREGORIUS.

(0664B)Dominus qui talenta contulit, rationem positurus redit: quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in judicio merita exquiret.

Bonum quod in tranquillitate sumitur, in tribulatione manifestatur.

Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed sola quae carnis sunt, sapiunt.

ISIDORUS.

Interdum peccantibus nobis, sua Deus dona retrahit, ut ad spem divinae propitiationis mens humana consurgat.

Ab illo enim nobis omnia bona, gratia praeveniente, donantur.

Profectus hominis donum Dei est, nec a se potest quisquam, sed a Domino corrigi. Non enim quidquam (0664C)boni habet proprium homo, cujus via non est ejus.

Cum quisque aliquod donum Dei accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne dum alterius membri officium arripere tentat, id quod meruit perdat.

Conturbat enim corporis ordinem totum, qui non suo contentus officio subripit alienum.

Quod enim sapientes sumus, quod divites, quod potentes existimus, non alterius, sed potius divino munere sumus.

Utamur ergo optime divinis beneficiis, quatenus et Deum non poeniteat dedisse, et nobis accepisse sit utile.

In divisione bonorum diversi percipiunt diversa (0664D)Dei munera, non tamen conceduntur uni omnia, ut sit pro utilitatis studio, quod alter admiretur in altero. Item dicit: Munera gratiarum alia isti, alia vero donantur illi, nec dantur ita habere uni, ut non egeat alterius.

Auferre Deus dicitur homini donum quod homo non habuit, id est, quod accipere non meruit.

EUSEBIUS.

Sicut gratia gratis accipitur a Deo, ita gratis eadem ministretur.

CAPUT XXXV. De discordia. CHRISTUS.

Omne regnum divisum contra se desolabitur: et (0665A)omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit (Matth. XII et Luc. XI).

Necesse est enim ut veniant scandala (Matth. X).

Verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit (Ibid.).

PAULUS.

Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Rom. XIV).

In pace autem vocavit nos Deus (I Cor. VII).

Non enim dissensionis est Deus, sed pacis (I Cor. XIV).

Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Rom. I et Apoc. I).

SALOMON.

Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem (0665B)fideliter agunt, placent Deo (Prov. XII).

Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV).

Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes (Prov. XVI).

Semper jurgia quaerit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum (Prov. XVII).

GREGORIUS.

Deus quippe in unitate est, et illi ejus gratiam habere merentur qui se ab invicem per sectarum scandalum non dividunt. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo pellatur.

Quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur.

Quidquid enim protervus vel indignus amicus protulerit, (0665C)objurgantis furor est, non dilectio correctionis.

Quale jam est misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximi offertur?

CAPUT XXXVI. De juramento. CHRISTUS.

Audistis quia dictum est antiquis: Non pejerabis (Matth. V).

Reddes autem Domino juramenta tua (Ibid.).

Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, neque per terram (Ibid.).

Sit autem sermo vester: Est est, Non non (Matth. V).

Quod autem his abundantius est, a malo est (Ibid.).

(0665D)Qui jurat in coelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum (Matth. XXIII).

PAULUS.

Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem juramentum est (Hebr. VI).

SALOMON.

Qui autem mentitur testis est fraudulentus (Prov. XII).

Jurationi non assuescat os tuum (Eccles. XXIII).

Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedit a domo illius plaga (Ibid.).

Si in vacuum juraverit vir, non justificabitur (Ibid.).

Indisciplinatae loquelae non assuescas os tuum: est enim in illa verbum peccati (Ibid.).

ISIDORUS.(0666A) Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic perjurare non poterit qui non appetit jurare.

Non est contra Dei praeceptum jurare, sed dum usum jurandi facimus perjurii crimen incurrimus.

Nunquam ergo juret, qui perjurare timet.

Multi ut fallant perjurant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verbi, sicque fallendo, dum perjurant et mentiuntur, homines decipiunt.

Interdum et falsis lacrymis seducti, decipimur: et credimus dum plorant, quibus credendum non erat.

Plerumque sine juramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus jurare compellimur.

Talique necessitate jurandi consuetudinem facimus.

(0666B)Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbi.

Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes jurare cogunt.

Quacunque arte verborum quis juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur, intelligit.

Dupliciter autem reus fit, qui et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit.

Non est observandum juramentum, cum malum incaute promittitur: veluti si quispiam adulterae perpetim cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio.

CAPUT XXXVII. De cogitationibus. (0666C) CHRISTUS.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia (Marc. VII).

Omnia haec mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem.

PETRUS.

Charissimi, obsecro vos, tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II).

PAULUS.(0666D) Charitas non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati (I Cor. XIII).

Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV).

Charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore spiritus.

Dico autem spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis (Gal. V).

SALOMON.

Qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit (Prov. XII).

Cogitationes justorum, judicia: consilia impiorum fraudulenta (Ibid.).

(0667A)Dolus in corde cogitantium mala (Ibid.).

Abominatio est a Domino cogitatio mala (Prov. XV).

Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae (Prov. XVI).

Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum (Prov. XVII).

Non praeterit Dominum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo (Eccle. XLII).

In cogitationibus enim impii interrogatio erit (Sap. I).

Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt (Sap. III).

Corpus autem quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena habitatio sensum multa (0667B)cogitantem (Sap. IX).

Non est cogitatus impiorum prudentia.

Qui minoratur corde, cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stultitiam (Eccl. XVI).

Ante tempus ad senectutem ducit cogitatus.

AUGUSTINUS.

Nemo potest a diabolo decipi, nisi qui praebere voluerit suae voluntatis assensum.

HIERONYMUS.

Potestas quippe diaboli, non in temeritate illius atque jactantia, sed in tua est voluntate.

Diabolus per ea quae patere videt, aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et ad ipsam arcem cordis et animae pervenire.

Sola pietatis causa est, ubi carnis nulla notitia est.

(0667C)Non sinas cogitationes malas in corde tuo crescere.

HILARIUS.

Non omnes cogitationes nostrae malae per diaboli instigationem excitantur, sed aliquoties et nostro nutu emergunt: bonae autem cogitationes semper a Deo sunt.

GREGORIUS.

Sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur.

Dum enim in cogitatione voluntas non reprimitur, etiam in agnitione dominatur.

Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit.

Maligni quippe spiritus undique animam angustant, (0667D)quando ei non solum operis, verum etiam cogitationis, atque insuper locutionis iniquitates replicant.

Tunc enim in capite oculos habemus, cum vitam Redemptoris nostri tacita cogitatione conspicimus.

Quid prodest quod contra hostium insidias tota civitas custoditur, si unum foramen apertum relinquatur, unde ab hostibus intretur.

Omne enim quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus.

Quia ergo in pace subigere carnis desideria nolumus, quomodo in bello pro Deo ipsam carnem daremus?

Mens nostra a carnali delectatione abigenda est, et a carnis cura necessaria abscindenda non est?

ISIDORUS.(0668A) Bipertita est causa peccandi, id est, operis et cogitationis: quorum unum dicitur iniquitas, quod opere geritur; aliud injustitia, quod cogitatione admittitur.

Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio.

Prius prava opera, postmodum desideria

Vicissim enim et a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur.

Quamvis ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen pravae cogitationis malitia non erit innocens.

Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur.

Non est timendum, si bona et mala in cogitationem veniant: sed magis gloriandum est, si mens (0668B)mala a bonis intellectu rationis discernat.

Nihil juvat quod inter bonum et malum sensu prudentiori discernimus, nisi opere aut mala cogitata caveamus, aut bona intellecta faciamus.

In ipso cogitationis initio resiste, et evades caetera.

Si separaveris cogitationes a corde, non prorumpent in opera.

Si cogitationibus non consenseris, operi cito resistes.

Non enim potest corpus corrumpi, nisi prius corruptus sit animus.

Nihil potest caro facere, nisi quod voluerit animus.

Munda enim a cogitatione animum, et caro non (0668C)peccabit: melius est ut vites vitium quam ut emendes.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Diabolus enim, nisi quis voluntatibus ejus se sponte subdiderit, potestatem adversus hominem non habebit.

EX VITIS PATRUM.

Sicut ignis tepefacit ceram, ita et vigiliae bonae cogitationes pessimas.

CAPUT XXXVIII. De mendacio. CHRISTUS.

Non falsum testimonium dices (Matth. XIX, et Exod. XX).

PAULUS.

(0668D)Deponentes omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV).

Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Colos. III).

SALOMON.

Qui autem mentitur, testis est fraudulentus (Prov. XII).

Qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii (Ibid.).

Abominatio est Domino labia mendacia (Ibid.).

Qui autem fideliter agunt, placent illi (Prov XIV).

Liberat animam testis fidelis; profert mendacia versipellis (Ibid.).

(0669A)Testis fidelis non mentietur, profert mendacia testis dolosus. (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Non accipias adversus animam tuam mendacium (Eccles. II).

Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias (Eccles. VII).

Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona (Ibid.).

Responsum obscurum in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam (Sap. I).

HIERONYMUS.

Mendaces faciunt ut nec vera dicentibus credatur.

ISIDORUS.

Saepe vera praemittit qui falsa dicturus est, ut cum (0669B)primum acquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat.

Multis videntur vera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur.

Plerumque a veritate incipit qui falsa confingit.

Latent saepe venena circumdata melle verborum: et tandiu deceptor veritatem simulat, quousque fallendo decipiat.

Summopere cavendum est omne mendacium: omne quoque genus mendacii magnopere fuge.

Omne quod a veritate discordat, iniquitas est.

Esto in verbo verax, neminem mendacio fallas.

Non aliud loquaris, aliudque facias.

Non aliud dicas, et aliud in animo teneas.

Assiduitas jurandi perjurii consuetudinem facit.

(0669C)Sine consideratione vero non promittas.

Quod non potes facere, non pollicearis.

Multum reus eris, si non reddas quod noveris.

Veritas angulos non habet, nec quaerit usuras.

Quod incaute vovisti, non facias; impia est promissio quae scelere adimpletur.

CAPUT XXXIX. De monachis. MOSES.

Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus (Deut. XIII, Eccles. V).

PAULUS.

Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX).

(0669D)Et ille quidem, ut corruptibilem coronam accipiat, nos autem incorruptam (II Tim. II).

Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Ibid.).

SALOMON.

Semita justorum declinat mala: custos autem animae suae servat viam suam (Prov. XVI).

HIERONYMUS.

Nunquam de ore monachi turpis aut lascivus sermo egrediatur.

His enim signis libidinosus animus ostenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur.

Monachus non desideret urbium frequentiam, quia de singularitate censetur.

(0670A)Monachus sit vigil sensu, ne vanis cogitationibus polluatur.

Amet scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabit.

Episcopi imitantur apostolos, et monachi perfectos Patres: ut quorum honorem possident, habere nitantur et meritum.

Monachus habeat simplicitatem columbae, nec cuiquam machinetur dolos.

Habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis.

Monachus teneat humilitatem veram.

Monachus qui Christum desiderat, nihil aliud indagat, sed est ei cella pro paradiso, varia Scripturarum dona discerpit, his utitur deliciis, harum (0670B)fruitur amplexu.

Ille verus est monachus qui aurum contemnit, et Scripturas sectatur; et cum in paupertatem incidit, ornatior instat ornatu.

Monachis specialis expetenda est solitudo, ex urbe habitatio facienda.

Non quaeras in monacho gloriae nitorem, sed animi pietatem.

Quidquid in monachos dicitur, redundat in clericos.

Adversum nos loquaces, pro se muti.

Monachus cum corpore clausa cellula lateat, lingua per orbem non discurrat.

GREGORIUS.

Ipsi dispensationibus terrenis inserviant, quos dona (0670C)spiritualia non exornant.

Qui penetrare ad intima nequeunt, saltem necessaria foris operentur.

Monachus qui intra possessionem quaerit, monachus non est.

ISIDORUS.

Tunc se quisque monachum judicet, cum se minimum existimaverit cunctis.

BASILIUS.

Coeleste enim donum accipit monachus qui terrenos actus a semetipso projicit, nec implicat se negotiis saecularibus militans Deo.

EX VITIS PATRUM

Monachus enim non solum propterea dicitur quia (0670D)uxorem non habet, sed religioni Dei, et servitio ipsius mancipatus est: cura illi est quemadmodum saeculo non placeat, quia magis elegit castitatem, quae Deo curae est, et Spiritus sancti habitatio.

Monachus, si ventrem suum et linguam contineat, et vacationem non fecerit, confidat quia non morietur in aeternum.

Monachus edens multum, et operans multum, non confidat in hoc.

Qui autem parum edit, etiamsi parum operetur, confidat, et viriliter agat, non perdet mercedem suam.

Qui vult aedificare domum, multa procurat, ut possit perficere opus suum: ita monachum multam curam habere oportet, ut possit opus Dei perficere.

(0671A)Quanti monachorum, dum patris matrisque non miserantur, suas animas perdiderunt?

Melior est saecularis mansuetus, quam monachus animosus et iracundus.

Melior est saecularis infirmitas serviens fratri, super monachum non miserentem proximo suo.

Monachus bilinguis turbat fratres.

Fidelis autem requiem adducit.

Pallor enim cum humilitate, et maceries, decus est monachi.

Si potueris injuriari ac tacere, et affici conviciis, et portare, magna est haec res super alia mandata.

EPHRAEM.

Sicut enim sata in bona terra culta, sic anima monachi fructificans cogitationibus divinarum Scripturarum.

(0671B)Sicut lampas lucida in loco tenebroso refulgens, sic monachus mente sobria, in corde pervigil, in tempore psalmodiae suae et orationis.

Sicut pondus salis deprimit infirmum, sic somnus deprimit monachum in oratione.

Sicut vermis corrumpit lignum, sic invidia corrumpit animam monachi.

Sicut tinea exterminat vestimentum, sic detractio animam monachi.

CAPUT XL. De detractione. PAULUS.

Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, (0671C)ut sine querela sitis, et simplices filii Dei sine reprehensione (Philip. II).

JACOBUS.

Nolite detrahere alterutrum, fratres mei; qui detrahit fratri aut qui judicat fratrem suum detrahit legi, et judicat legem (Jacob. IV).

SALOMON.

Remove a te os pravum, et detrahentia labia procul sint a te (Prov. IV).

Qui detrahit alicui rei, ipse sese in futurum obligat (Prov. XIII).

Qui autem timet praeceptum, in pace versatur (Ibid.).

Cum detractoribus ne commiscearis: quoniam repente consurget perditio illorum, et ruinam utriusque (0671D)quis novit (Rom. XV)?

Tumultus murmurationum non abscondetur (Sapient. I).

AUGUSTINUS.

Ne ergo detrahas, nec audias detrahentem.

HIERONYMUS.

Nunquam ulli detrahes. Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos nostra vitia invenimus.

Noli detrahere, sed verum dicere.

Cave ne linguam aut aures habeas prurientes: id est, ut nec ipse aliis detrahas, aut alios detrahentes audias.

Malorum quoque solatium est bonos capere, dum peccantium multitudine putant minui peccata.

GREGORIUS.(0672A) Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest.

ISIDORUS.

Non detrahas peccanti, sed condole.

Quo in alio detrahis, in te potius pertimesce.

Detractores omnes reprehendunt, omnes vituperant.

Quando alii detrahis, teipsum discute.

Quando alium mordes, tua peccata redargue.

Non alterius delicta, sed tua propria cerne.

Nunquam detrahes, si te bene perspexeris.

Uterque simile crimen impendit, et qui detrahentem audit, et is qui detrahit.

EX VITIS PATRUM.

(0672B)Melius est comedere carnem, et vinum bibere. quam contemnere in vituperatione fratrem suum.

Sicut susurrans serpens Evam de paradiso expulit, sic qui detrahit fratri suo, non solum suam, sed etiam audientis animam perdit.

CAPUT XLI. De voluntate. CHRISTUS.

Si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit Deus (Joan. IX).

PAULUS.

Si voluntas prompta est, secundum quod habet accepta est, non secundum quod non habet (II Cor. VIII).

(0672C)Quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (Ephes. V).

Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini.

SALOMON.

Abominabile est Domino pravum cor; voluntas ejus est in iis qui simpliciter ambulant (Prov. XI).

AUGUSTINUS.

Omnibus enim erit in voluntate quod unusquisque habebit in retributione.

Omne opus praecedit voluntas nostra, dum cogitamus quod operari debemus.

Nihil enim aliud nostrum quaerit Deus, nisi voluntatem bonam.

Malum proprii arbitrii, germinatio est voluntatis.

GREGORIUS.(0672D) Ante Dei namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si cordis arca repleta fuerit bona voluntate.

Bonum ergo opus nobis sit in voluntate, nam ex divino adjutorio erit in perfectione.

Illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras voluntatis.

Voluntas autem bona est, sic adversa alterius sicut nostra pertimescere: nulli quod tibi juste impendi desideras, denegare: necessitati proximi juxta vires occurrere, et prodesse etiam ultra vires velle.

Semper invidia a bona voluntate discordat.

Deus enim per multas voluntates aliorum in aliis multa operatur bona.

CYPRIANUS.(0673A) Nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est voluntatis.

CAPUT XLII. De indumentis. CHRISTUS.

Corpus vestrum plus est quam vestimentum (Matth. VI).

Qui duas tunicas habet, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III).

PAULUS.

Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI).

SALOMON.

(0673B)Fallax gratia, et vana est pulchritudo (Prov. XXXI).

Omni tempore vestimenta tua sint candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccles. IX).

AUGUSTINUS.

Vestis autem tibi pura circumdetur, non ad pulchritudinem, sed propter necessarium tegumentum, ne dum exquisitis indumentis vestiris, in alteram turpitudinem cadas.

HIERONYMUS.

Plumarum mollities juvenilia membra non foveat.

Quidquid enim corpora nostra defendere potest, et humanae succurrere imbecillitati, hoc una appellanda est tunica.

GREGORIUS.

Nemo quippe vestimenta pretiosa, nisi ad inanem (0673C)gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris videatur.

Nemo vult pretiosis vestibus ibi indui, ubi ab aliis non possit videri.

Pro sola enim inani gloria vestimentum pretiosum quaeritur.

EPHRAEM.

Ornatus quippe vestium indicat qualiter ea quae aeterna sunt sapiamus, et per studium clarioris amictus, ab aeterna claritate nudi esse dignoscamur.

Lavare faciem, manus ac pedes impensius, servos nos indicat esse vitiorum.

BASILIUS.

Dum enim nimis ornatum corporum conspicimus, corporis et animae offendimus creatorem.

CAPUT XLIII. De misericordia. (0673D) CHRISTUS.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V).

Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI).

PAULUS.

Estote autem invicem benigni, et misericordes: induite vos, sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae (I Tim. IV).

Exerce teipsum ad pietatem.

Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis (Ibid.).

MOYSES.(0674A) Non negabis mercedem tuam egenis et pauperibus (Deut. XXIV).

SALOMON.

Misericordia et veritas non te deseret; benefacit animae suae vir misericors (Prov. III).

Qui autem crudelis est, propinquos abjicit (Prov. VI).

Clementia praeparat vitam, misericordia et veritas praeparant bona (Ibid.).

Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus (Prov. XX).

Facere misericordiam et judicium, magis placet apud Deum quam victimae (Prov. XXI, et Matth. IX).

JESUS SIRACH.

In judicando esto pupillis misericors ut pater (0674B)(Eccles. IV).

Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum suorum operum (Eccles. XVI).

Quam magna misericordia Dei, et propitiatio illius convertentibus ad se (Eccles. XVII).

Miseratio hominis circa proximum suum (Eccles. XVIII).

Misericordia autem Dei super omnem carnem (Ibid.).

Qui misericordiam habet, docet et erudit, quasi pastor gregem suum custodit (Ibid.).

Qui facit misericordiam, offert sacrificium (Eccles. XXXV).

AUGUSTINUS.

Oportet quippe etiam eum qui misericordiam requirit, (0674C)et ipsum pro salute sua aliquid elaborare.

Invenire possumus misericordiam, sed in anima conturbata et spiritu humilitatis.

In exitu tuo cogita Deum, et in testamento tuo relinque pauperibus: tu illuc vades, et opera tua hic permanent.

GREGORIUS.

Ubi misericordia quaeritur sine controversia, salus est.

Disciplina sine misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur.

CYPRIANUS.

Neque enim Dei misericordiam promereri poterit, qui misericors ipse non fuerit.

Neque enim impetrabit a divina pietate aliquid in (0674D)precibus, qui ad preces pauperis non fuerit humanus.

ISIDORUS.

Misericordia a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est.

Nullus autem in alio esse misericors potest, qui prave vivendo in se misericors non est.

CAPUT XLIV. De compassione proximi. CHRISTUS.

Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis: haec est enim lex et prophetae (Matth. VII).

PAULUS.(0675A) Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII).

Necessitatibus sanctorum communicantes, per charitatem servite invicem (Ibid.).

Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis: considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI).

Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

SALOMON.

Qui despicit proximum suum, peccat (Prov. XIV).

Eadem posside cum proximo in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris (Eccles. XXII).

In tempore tribulationis permane fidelis, ut in haereditate (0675B)illius haeres sis (Ibid.).

Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccles. XXXI).

Ne avertas faciem tuam a proximo tuo (Eccl. XLI).

Qui foveam fodit proximo, in illam cito decidit: et qui statuit lapidem proximo, offendit in eo (Eccles. X).

Qui laqueum alteri ponit, peribit in illo (Prov. XXII, et Eccles. XXVII).

ORIGENES.

Si quis ea quae videt in delicto proximi sui, vel non indicat, vel in testimonio vocatus non quae vera sunt dixerit, poena commissi revolvitur ad conscium.

GREGORIUS.

Compassioni enim proximi plerumque obsistit (0675C)pietas falsa.

Qui enim dolorem excipit in aliena necessitate, crucem portat in mente.

Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo, et compatiendo proximo.

Crux quippe a cruciatu dicitur: et duobus modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam crucem Domini bajulamus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus.

Nam si haec quisque pro temporali mercede exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat.

Duobus enim modis crux tollitur: cum aut per (0675D)abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus.

Compassionem quippe homini debemus, et rectitudinem a vitiis in eo desiderare oportet, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factum est, et persequamur mala quae fecit: ne dum culpas incaute remittimus, non tam per charitatem compuncti, sed per negligentiam veniam concessisse videamur.

Hoc ergo nos debemus exhibere proximis quod indignis nobis a Creatore nostro conspicimus exhiberi.

Minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius, etiam ea quae sibi sunt partitur.

(0676A)Nulla quae possumus fratribus impendere bona, recusemus.

Inde enim ei qui est super omnia, propinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus.

Quantum plus per compassionem proximi affligimur, tantum altius Deo propinquamur.

Quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est quia bonus non est.

Bonus non fuit quem malorum pravitas non probavit.

Ferrum nostrae animae nequaquam perducitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit aliena lima pravitatis.

Tantum ergo magis mali tolerandi sunt, quantum (0676B)et amplius abundant.

Sic agere debemus curam nostram, ne negligamus curam proximi.

Sic enim et quod impendi nobis recte volumus, aliis impertiamur: et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis facere ipsi devitemus.

Charitatis jura illaesi servemus.

BASILIUS.

Quod tibi accidere non vis, nec proximo tuo cupias evenire.

Condole alienis calamitatibus, et sociare fletibus in alienis moeroribus.

In tribulatione alterius et tu esto tristis: talis esto aliis, quales optas esse circa te alios.

Quod non vis pati, non facias, et non inferas alteri, (0676C)mala ne patiaris similia.

Ita clemens esto in alienis delictis sicut in tuis, ut nec aliter te, nec aliter alios penses: et sic alios judica, ut judicari cupis.

EPHRAEM.

Cum enim invicem onera nostra portamus, colluctatorem nostrum diabolum confundimus et superamus, et Dominum nostrum qui in coelis est, honorificamus.

Sicut potus aquae sitienti in aestu solis, sic sermo consolationis fratri in tribulatione tentationis posito.

CAPUT. XLV. De elatione. CHRISTUS.(0676D) Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVI et XVIII).

PAULUS.

Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I).

Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Galat. V).

Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse seipsum seducit (Ibid.).

SALOMON.

Abominatio est Domino omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens (Prov. XVI).

Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat (Prov. XXVIII).

Qui sperat in Domino, sublevatur (Prov. XXIX).

GREGORIUS.(0677A) In omne quod scit sese mens deprimat, ne quod virtus scientiae congregat, ventus elationis tollat.

Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat.

Dum superna gratia ad altiora intelligenda ducimur, quantum subtilius levamur, tantum semper in humilitatem nosmetipsos in intellectu nostro premere debemus.

Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi, super quem se extollit, supponatur.

Arrogantes viri inter sanctam Ecclesiam, quamvis Deum fugiendo refugiunt, eum tamen veraciter credendo confitentur.

ISIDORUS.

(0677B)De justitiae virtute, nulla elatione superbias.

De bonis factis non extollaris, et de bono opere non glorieris.

Elatio excelsum dejecit, et arrogantia sublimes humiliavit.

Quod manifestando potes amittere, tacendo custodi.

CAPUT XLVI. De vita hominis. CHRISTUS.

Ne cogitetis in corde vestro quid manducetis, aut quid induamini (Matth. VI).

Nonne anima plus est quam esca (Ibid.)?

Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed (0677C)quod procedit ex ore coinquinat hominem (Matth. XV).

PAULUS.

Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV).

Optimum enim est, gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis (Hebr. XIII).

SALOMON.

Non affligit Dominus animam justi (Prov. X).

Melior est buccella panis sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio (Prov. XVII).

JESUS SIRACH.

Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum (Eccles. XXIX).

(0677D)Vita nequam hospitatur de domo in domum (Ibid.).

Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans (Eccles. XXX).

Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior (Eccles. XXXVI).

Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, lac et panis similagineus, mel et botrus, uvae, et oleum et vestimentum (Eccles. XXXIX).

Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur (Ibid.).

AUGUSTINUS.

Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum boni exerceantur.

CAPUT XLVII. De muneribus. (0678A) MOYSES.

Munera excaecant oculos sapientum, et immulant verba justorum (Deut. XVI; Eccles. XX; I Cor. II)

SALOMON.

Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii (Prov. XVII).

Non des alieno honorem tuum (Prov. V).

JESUS SIRACH.

Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus suis humiliant voces suas, et in tempore redditionis postulabit tempus (Eccles. XXIX).

Ubi manus multae sunt, claude. Quodcunque trades, numera et appende (Eccles. XLII).

(0678B)Datum vero et acceptum omne describe. Cum dederis, ne improperes (Eccles. XLI).

AUGUSTINUS.

Adulantur frequenter, quod non ex voluntate datur: quod enim ex propria voluntate praestatur, cum omni voluntate donatur.

GREGORIUS.

Tantum ergo esse humilior quisque debet ex munere, quantum obligatiorem esse se conspicit in reddenda ratione.

Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit: quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gloriam non requirit.

JOSEPHUS.(0678C) Non debemus recusare vitae istius munus, quod dedit nobis Deus.

Si hominibus data rejiciamus, contumeliosi sumus; quanto magis servare debemus quod a Deo nostro accipimus?

CAPUT XLVIII. De eleemosynis. CHRISTUS.

Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI).

Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII).

Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, ubi fur non aperiat, (0678D)neque tinea corrumpit (Ibid.).

EX LIBRO TOBIAE.

Melius est facere eleemosynam quam thesauros auri condere (Tob. XII).

Qui faciunt eleemosynam et justitiam, saturabuntur vita.

PAULUS.

Beatius est dare quam accipere (Act. XX).

Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX).

Bonum autem facientes non deficiamus: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI).

SALOMON.

Redemptio animae viri, divitiae suae (Prov. XIII).

(0679A)Qui autem miserebitur pauperi, beatus erit (Prov. XIV).

Qui calumniatur pauperem, exprobrat factori ejus: honorat autem eum qui miseretur pauperis (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo (Eccles. XXIX).

Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccato (Eccles. III).

Non est eis bene qui assidue sunt mali, et eleemosynam non dant.

Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso (Eccles. XXIX).

Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum (Ibid.).

(0679B)Pone thesaurum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Ibid.).

Eleemosynam pauperis non fraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere (Eccles. IV).

Animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in inopia sua (Ibid.).

Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti (Ibid.).

Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno (Ibid.).

Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram (Ibid.).

Maledicentis tibi pauperis in amaritudine, exaudietur precatio illius.

Exaudiet autem eum qui fecit illum (Ibid.).

(0679C)Congregationi pauperum affabilem te facito (Ibid.).

Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, ut perficiatur propitiatio tua, et benedictio tua (Ibid.).

Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi (Eccles. XIV).

Da pauperi et accipies: justifica animam tuam: ante obitum tuum operare justitiam tuam, quoniam non est apud inferos invenire cibum (Ibid.).

Qui facit misericordiam, fenerat proximo suo (Eccles. XXIX).

Fenera proximo tuo in tempore necessitatis illius (Ibid.).

AUGUSTINUS.

In largitate enim pauperum, non spolia, sed dona requiruntur.

(0679D)Quale illud munus est quod alter cum gaudio accipit, alter cum lacrymis amittit.

Super quod ille gratulatur, ille suspirat.

Quamvis largiaris tuum, meliorem eleemosynam facis, si reddis alienum.

Alienum enim est quod habemus, si non competenter eo utimur ad salutem.

Haec enim est apud Deum grata eleemosyna quae ex vernacula exhibetur substantia, non quae ex fraudulenta praeda tribuitur.

Malunt se sua perdere largiendo, quam altena instituere componendo.

HIERONYMUS.

Ad mensulam ubi sunt religiosi pauperes et peregrini, (0680A)cum illis Christus conviva esse noscatur.

Gloria episcoporum, pauperibus providere: ignominiaque omnium sacerdotum, propriis studere divitiis.

Non sis vanus cum feceris eleemosynam indigenti, neque te meliorem illo cui feneraris aestimes.

GREGORIUS

Sunt enim qui magna diligunt, et multa ex his quae possident egenis distribuere pertractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae visceribus redimant.

Dum quaelibet necessaria indigentibus damus, sua illis reddimus, non nostra largimur.

Terrena quippe omnia servando amittimus, sed bene largiendo servamus.

(0680B)Quisquis nunc bona opera indigentibus exhibet, ea is specialiter impendit illi cujus haec amore praebuerit.

ISIDORUS.

Nulla scelera eleemosynis possunt redimi, si in peccatis quisque permanserit.

Nulla est delicti venia, quando sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata.

Qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum compassionis et consolationis impertit, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, eleemosynam procul dubio facit.

Quamvis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat egenti excusationem inopiae potest obtendere, (0680C)quando ex praecepto Salvatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere.

Duae sunt eleemosynae: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritalis, dimittere a quo laesus fueris.

De rapinis alienis eleemosynam facere, non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris.

Qui ergo injuste tollit, juste nunquam tribuit: nec alteri bene praebet, quod ab alieno male extorquet.

Magnum scelus est, res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere sapores potentum

Ne eligas cui miserearis, ne forte praetereas eum qui meretur accipere.

(0680D)Melior est benevolentia quam quod datur.

Qui cum tristitia manum porrexerit, fructum remunerationis amittit.

Non est enim misericordia, ubi non est benevolentia.

Non auferas alteri, unde aliis tribuas.

Nihil proficit si alium inde reficis, unde alium inanem facis.

CYPRIANUS.

Qui secundum Deum sapiens est, et eleemosynam facit, Deum credit: et qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem.

Qui autem timorem Dei servat in miserationibus pauperum, Deum cogitat et honorat.

CAPUT XLIX. De tribulationibus. (0681A) CHRISTUS.

Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III).

PAULUS.

Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Hebr. XII).

In omnibus tribulationem patimur, sed non coangustamur (Act. XIV).

Aporiamur, sed non destituimur (II Cor. IV).

Persecutionem patimur, sed non derelinquimur (Ibid.).

Dejicimur, sed non perimus.

Semper enim mortificationem Jesu in corpore nostro (0681B)circumferentes, ut et vita Jesu Christi in corporibus nostris manifestetur (Ibid.).

AUGUSTINUS.

Qui in hoc mundo flagellari non merebitur, in inferno torquebitur.

Cum enim a Domino flagellamur, si patienter accipimus, et humiliter gratias agimus; si mali fuerimus, peccatorum indulgentiam accipiemus; si autem boni, aeternam beatitudinem consequemur.

HIERONYMUS.

Qui semel recipit malum in vita sua, non eosdem cruciatus patitur in morte quos est passus in vita.

Multoque melius est stomachum dolere quam mentem.

Cavendum est vulnus quod cum dolore curatur.

(0681C)Magna misericordia est, quando peccantibus irascitur Deus.

Medicus si cessaverit curare, desperat.

GREGORIUS.

Divina dispensatione agitur, ubi prolixiora vitia, aegrotatio prolixior exurat.

ISIDORUS.

Revertens enim Deus hominem cruciat: quem peccantem deseruerat, flagellando iterum visitat.

Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccato emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat.

Electus enim Dei, doloribus vitae istius atteritur, ut perfectionem vitae futurae lucretur.

Justis temporalia flagella ad aeterna proficiunt (0681D)gaudia: ideoque et justus in poenis gaudere, et impius in prosperitate lugere debet.

Neque justo, neque reprobo, Deus misericordiam abstrahit.

Bonos hic per afflictionem judicat, ut illic remuneret per miserationem: et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam justitiam.

In hac enim vita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis.

In illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.

Quantum quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tantum se in finem remunerari speret.

(0682A)Dum enim multa damnabilia reprobi commisisse videantur despecti a Deo, nullo emendationis verbere feriuntur.

Gemina est percussio divina: una, in bonam partem, qua percutimur in carne ut emendemur; altera, qua vulneramur in conscientia, ex charitate, ut Deum ardentius diligamus.

Deus ideo justum flagellat, ne de justitia superbiens cadat.

Flagellum namque tunc delebit culpam, cum mutaverit vitam.

Omnis divina percussio aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.

Nam quibusdam flagella ab hac vita inchoant, et in aeternam percussionem perdurant. Quamvis enim (0682B)una culpa non bis percutitur, una tamen percussio intelligitur, quae hic coepta, illic perficitur: ut in illis qui omnino non corriguntur, praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum.

Quibusdam, secreto Dei judicio, hic male est, illic bene: scilicet ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur; quibusdam vero hic bene est, illic male: sicut diviti illi evangelico accidit.

Porro quibusdam et hic male, et illic male: quia corrigi nolentes, et flagellari in hac vita incipiunt, et in aeterna passione damnantur.

Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, (0682C)quia maxime per hoc quod corripitur emendatur.

Unusquisque autem nunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala, pro quibus illi infertur retributio justa.

Justi in adversis probari se cognoscant, non dejici.

Viri sancti plus formidant prospera quam adversa: quia servos Dei prospera dejiciunt, adversa vero erudiunt.

Tunc magis sunt Dei oculi super justos, quando eos affligi ab iniquis providentia superna permittit.

Tunc justis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur.

Quantum enim in hoc saeculo frangimur, tantum in perpetuo solidamur.

(0682D)Quantum in praesenti affligimur, tantum in futuro gaudebimus.

Si hic flagellis atterimur, purgati in judicio adveniemus.

Semper hic Deus tolerat quos ad salutem perpetuam praeparat.

Non igitur murmures, non blasphemes, non dicas: Quare sustineo mala? quia juxta modum criminis, minor est retributio ultionis.

Qui enim in flagellis murmurat, Deum plus irritat.

Qui vero patienter adversa tolerat, Deum citius placat.

Si enim vis purgari in poena, te accusa, et Dei justitiam lauda.

(0683A)Universa quae tibi accidunt, absque Dei non fiunt voluntate.

Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia.

Omnes qui tibi adversantur, Dei consilio faciunt.

Patienter leviora portabis, si graviora fueris recordatus.

Languor enim vitia excoquit, languor vires libidinis frangit.

Infirmitas gravis sobriam facit animam.

CYPRIANUS.

Nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitaverit esse moriturum.

Infirmitatem animae infirmitate corporis vincimus.

Scitisne hanc Dei esse censuram, ut qui beneficiis non emendatur, vel plagis saltem resipiscat?

EX VITIS PATRUM.(0683B) Melius est hic persolvere poenas quam post exitum vitae hujus in aeterno cruciari igne.

CAPUT L. De primitiis. PAULUS.

Beneficentiae autem et communicationis nolite oblivisci (Hebr. XIII).

Talibus enim hostiis promeretur Deus (Ibid.).

SALOMON.

Victimae impiorum abominabiles Domino, vota justorum placabilia (Prov. XV).

Fili, si habes, benefac: et Deo dignas oblationes offer. Memor esto quoniam mors non tardabit (0683C)(Eccles. XIV).

JESUS SIRACH.

Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata (Eccles. XXXIV).

Dona iniquorum non probat Altissimus (Ibid.).

In oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum, propitiabitur Deus peccatis (Ibid.).

Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Ibid.).

Non apparebis in conspectu Dei vacuus (Deut. XVII).

Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi (Eccles. XXXV).

Sacrificium justi acceptum est, et memoriam illius non obliviscetur Dominus (Ibid.).

(0683D)Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa Deus (Ibid.).

Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum (Ibid.).

GREGORIUS.

Magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt culpae conviciorum.

CAPUT LI. De tristitia. CHRISTUS.

Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit (Joan. XVI).

Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

PAULUS.(0684A) Tristitia quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII).

Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi (Hebr. XII).

SALOMON.

Cor gaudens exhilarat faciem, in moerore animae dejicitur spiritus (Prov. XV).

Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus vero tristis exsiccat ossa.

JESUS SIRACH.

Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali (Eccles. XVIII).

Omnis plaga tristitia cordis est.

Tristitiam non des animae tuae.

(0684B)Jucunditas cordis, haec vita hominis est (Eccles. III).

Tristitiam expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa (Eccles. XXX).

Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistit illi (Eccles. XXXVI).

Ad tristitiam enim festinat mors.

Tristitia cordis flectit cervicem (Ibid.).

Non dederis in tristitiam cor tuum, sed repelle eam a te (Eccles. XXVIII).

ISIDORUS.

Vis autem nunquam esse tristis? bene vive.

Secreta conscientia tristitiam leviter sustinet.

Bona vita gaudium semper habet.

Conscientia autem rei semper in poena est.

Reus animus nunquam securus est.

(0684C)Sicut vestimentum tinea, et vermis devorat lignum, ita tristitia cor hominis exedit.

Cor laetum bonam valetudinem facit, viri autem tristitia arescunt ossa.

CAPUT LII. De pulchritudine. CHRISTUS.

Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI).

SALOMON.

Fallax gratia et vana est pulchritudo (Prov. XXXI).

BASILIUS.

Pulchritudo diligenda est, fili, quae laetitiam spiritalem consuevit infundere.

(0684D)Evitemus pretiosas pulchritudines, ne omnium malorum genera in nos irrogentur.

Sapiens vir non considerat corporis decorem, sed animae.

Insipiens autem in carnalibus se detinet.

Sapiens mulierem respuit gestuosam.

Stultus autem concupiscens eam supplantatur.

Vir prudens ab imprudenti muliere avertit oculos suos.

Luxuriosus autem intuens eam, solvitur ut cera a facie ignis.

Deus non in corporis, sed in animae pulchritudine delectatur.

Illam ergo et tu dilige, in qua delectatur Deus.

CAPUT LIII. De conviviis. (0685A) CHRISTUS.

Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos: et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi (Luc. XIV).

Retribuentur enim tibi in resurrectione justorum.

PAULUS.

Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid faciatis, omnia in gloriam Dei facite (II Cor. X).

SALOMON.

Melius est vocari ad olera cum gaudio, quam ad vitulum saginatum cum odio (Prov. XV).

Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam (Eccles. XXXVII).

(0685B)In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram (Ibid.).

Super mensam non extendas manum tuam prior, ne invidia contaminatus erubescas (Eccles. XXXI).

Si in medio sedes, tu prior illis non extendas manum tuam, nec prior poscas bibere (Ibid.).

Si coactus fueris in edendo multum, surge de medio et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid.).

In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius (Eccles. XXXI).

Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis (Eccles. XL).

HIERONYMUS.

(0685C)Ad convivium peccatoris rogatus, ad hoc ambula ut spirituales invitatori tuo praebeas cibos.

Bonarum rerum postulatio est, quando corpus eadem vult habere quae et spiritus.

GREGORIUS.

Abundare in conviviis loquacitas solet, semper enim voluptas comitatur epulas.

Cum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur.

Semper epulas loquacitas sequitur, cumque venter reficitur, lingua defrenat.

CAPUT LIV. De risu et tristitia. CHRISTUS.(0685D) Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V).

Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI).

PAULUS.

Gaudete et perfecti estote (II Cor. XII).

JACOBUS.

Miseri estote, lugete et plorate, risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem (Jacob. IV).

SALOMON.

Lux justorum laetificat animam (Prov. XV).

Cor gaudens exhilarat faciem (Ibid.).

In moerore animae dejicitur spiritus.

(0686A)Animus gaudens, aetatem floridam facit: spiritus vero tristis exsiccat ossa (Prov. XVII).

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit (Prov. XIV).

Quasi per risum stultus operatur scelus (Prov. X).

Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentum facilis (Prov. XIV).

Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corpora (Prov. XIX).

JESUS SIRACH.

Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (Eccles. XXVIII).

AUGUSTINUS.

Laetitia saeculi vanitas, cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit.

(0686B)Melior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis.

Melior est ira risu, quia per risum stulti operantur scelus.

HIERONYMUS.

Vir sapiens gravitate morum hilaritates frontis temperat.

Si felicitas eluceat, non sis jactans; si calamitas contigerit, pusillanimis non existas.

Qui temerarius est in laetitia, perennis erit in poena.

GREGORIUS.

Praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta.

Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Domino.

(0686C)Si qua est praesentis temporis laetitia, ita est agenda ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria.

ISIDORUS.

Habeto temperamentum in prosperis: mentem nec gaudio nec moerore commutes.

Et ad bona igitur et ad mala tempera cor tuum.

BASILIUS.

Noli dissolutis labiis risum proferre.

Amentia namque est cum strepitu ridere, sed subridendo tantum laetitiam mentis indica.

Non convenit ei qui ad perfectionem nititur jocari cum puero.

Et in laetitia parvulus, et vir perfectus in sensu.

In quibusdam te exhibe senem, in quibusdam infantem.

(0686D)Jocus autem remissam efficit animam negligentem erga Dei praecepta: et tum nec delicta sua potest ad memoriam revocare, et obliviscens ea, non se instigat ad poenitentiam.

Nullum habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerit immoderatus risus ac jocus.

CAPUT LV. De honore parentum. CHRISTUS ET MOYSES.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Matth. XV, Exod. XX).

(0687A)Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed docete illos in disciplina et correctione Domini (Ephes. VI).

Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII).

SALOMON.

Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix (Prov. XIX).

Filius sapiens laetificat patrem, filius stultus moestitia est matris suae (Rom. X).

JESUS SIRACH.

Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam (Eccles. III).

Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore (Ibid.).

(0687B)Qui obedierit patri, refrigeravit matrem (Ibid.).

Qui timet Deum, honorat parentes (Ibid.).

Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino (Ibid.).

Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta (Ibid.).

Ne glorieris in contumelia patris tui: non est enim tibi gloria, sed confusio (Ibid.).

Gloria enim hominis ex honore patris sui est: et dedecus filii, pater sine honore (Ibid.).

Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius: et da veniam si defecerit sensu, et ne spernas eum in tua virtute (Eccles. III).

Eleemosyna enim patris non erit in oblivione (Ibid.).

(0687C)Malae famae est qui relinquit patrem: et est maledictus a Deo qui exasperat matrem (Ibid.).

Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris: memento quoniam nisi per illos non fuisses.

Retribue parentibus quomodo illi tibi (Eccles. VII).

HIERONYMUS.

Bonum est quidem post Deum amare parentes ac filios; sed si necessitas venerit ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque servari, tunc in propinquos odium, pietas in Deum est.

Honora patrem, sed si te a vero patre non separat: tandiu sis tu sanguinis copula, quandiu ille suum noverit Creatorem.

BASILIUS.(0687D) Parentes nostros ut propria viscera diligamus, si accedere nos ad servitutem Christi non prohibuerint.

Si autem prohibuerint, nec sepulcra illorum nobis debentur.

CAPUT LVI. De filiis. CHRISTUS.

Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X).

PAULUS.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino; hoc enim justum est. Honora patrem, ut bene sit tibi, et (0688A)sis longaevus super terram (Ephes. VI; Deut. V; Exod. XX).

SALOMON.

Bonus pater relinquit haeredes, filios et nepotes (Prov. XIII).

Qui parcit virgae, odit filium suum (Ibid.).

Qui autem diligit eum, instanter illum erudit (Ibid.).

Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII).

Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Si filii tibi sunt, erudi illos a pueritia eorum (Eccles. XIX).

Filiae si tibi sunt, serva corpus earum, et non ostendas (0688B)hilarem faciem tuam ad illas (Ibid.).

Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur (Eccles. XVI).

Ne oblecteris super filios, si non est timor Dei cum ipsis (Ibid.).

Melior est unus timens Deum, quam mille filii impii (Ibid.).

Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella (Eccles. XXX).

Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum gloriabitur (Ibid.).

Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in melio inimicorum gloriabitur in illo (Ibid.).

Non des filio potestatem a juventute sua, et ne despicias cogitatus illius (Ibid.).

(0688C)A filiis tuis cave, et a domesticis tuis separare (Eccles. XXXII).

Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua (Eccles. XXXIII).

Melius est enim ut filii te rogent, quam te respicere in manus filiorum (Ibid.).

Utilius est sine filiis mori quam relinquere filios impios.

Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas (Eccles. XXX).

Ne dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te (Eccles. XXXIII).

Super filiam luxuriosam firma custodiam, ne quando faciat in opprobrium venire inimicis (Eccles. XLII).

HIERONYMUS.(0688D) Vir sapiens quando filium suum bonae indolis amittit, non doleat quod talem perdiderit, sed gaudeat quod talem habuerit.

CAPUT LVII. De divitibus et pauperibus. CHRISTUS.

Dives difficile intrabit in regnum coelorum: et facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem in regnum coelorum (Matth. XIX).

DAVID.

Patientia pauperum non peribit in aeternum (Ephes. IX)

(0689A)Dum superbit impius, incenditur pauper (Ibid.).

JACOBUS.

Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit diligentibus se (Jacob. II).

PAULUS.

Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Domino qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI).

Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli (Ibid.).

Sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes.

SALOMON.

(0689B)Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

Non proderunt divitiae in die ultionis, justitia vero liberabit a morte (Prov. XVIII).

Qui confidit in divitiis suis, corruet (Prov. XI).

Custoditur justo substantia peccatoris (Ibid.).

Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus est, et impingetur ad laqueos mortis (Prov. XIII).

Melior est pauper et sufficiens sibi, quam vir gloriosus et indigens pane (Prov. XXI).

Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus: et qui in ruina alterius laetatur, non erit impunitus (Prov. XII).

Qui calumniatur pauperem, exprobrat factori ejus (Prov. XVII).

(0689C)Honorat autem Deum, qui misceretur pauperi (Prov. XIV).

Potentes autem potenter tormenta patientur (Ibid.).

Fortior instat cruciatio illis (Sap. VI).

JESUS SIRACH.

Noli attendere ad possessiones iniquas: et non dixeris: Est mihi sufficiens vita (Eccles. V).

Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil enim proderunt tibi in die ultionis et vindictae.

Noli fenerari homini fortiori te: quod si feneraveris, tanquam perditum habe (Eccles. VIII).

Qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. (Eccles. XVIII).

Fili, ne in multis sint actus tui etiam si dives (0689D)fueris, non eris immunis a delicto (Eccles. XI).

Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccles. XIII).

Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus eorum hilaris (Eccles. XXVI).

Qui quaerit locupletari, avertit oculum suum (Eccles. XXVII).

Bonus dives, qui inventus est sine macula (Eccles. XXXI).

Substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia pertransivit (Eccles. XL).

Est nequissima paupertas in ore impii (Prov. XIII).

Laborabit pauper in diminutione victus ejus, et in fine fit inops (Eccles. XXXI).

(0690A)Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt (Eccles. XI).

Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatem paupertatis in die divitiarum (Eccles. XVIII).

AUGUSTINUS.

Plus est pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum.

HIERONYMUS.

Quantum enim major honor, tantum majus periculum.

Cito petitur insidiis gloriosus.

Non laus est possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere.

Sufficit nobis de praesentibus hujus saeculi angustiis (0690B)cogitare.

Quid necesse est sensum ad incerta ea tendere quae aut consequi non possumus, aut cito inventa perdi?

Quandiu versamur in curis hujus saeculi, et anima nostra possessionum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus.

GREGORIUS.

Terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur.

In hoc saeculo potens quilibet si fructum non habeat bonae operationis, etiam impedimentum praestat caeteris.

In populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri.

(0690C)Solet enim eorum abundantia tanto magis divino timore mentem solvere, quanto magis hanc erigit diversa cogitare.

Ad majorem dolorem mentem commovent damna majora.

Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod cum dolore possidetur.

Quisque dum temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit.

Qui vero superna desiderat, in oriente habitare demonstrat.

CYPRIANUS.

Poenam de adversis mundi ille sentit, cui laetitia et amor omnis in mundo est.

(0690D)Leviter ille moeret et deflet, quia male gessit in saeculo, cui non potest bene esse post saeculum.

ISIDORUS.

Divites in hac fallaci vita, dum de potentiae gloria rerum abundantiam gestiunt, repentina hora quam nesciunt, improviso exitu rapiuntur, atque absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur.

Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto gravius curarum ponderibus aggravatur.

Quanto quisque curis mundi majoribus occupatur, tanto facilioribus vitiis premitur.

Si enim vix valet peccata animus devitare quietus, quanto magis occupatione saeculari detentus?

(0691A)Qui hoc saeculo bene imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria saeculi hujus ad aeternam transit gloriam.

Qui vero regnum prave exercent, propter vestem fulgentem, et nitorem lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt.

Pro malitia plebis etiam reges mutantur: et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.

Quosdam superbos divites copia rerum facit elatos.

Non sunt opes in vitio, sed voluntas.

Nam crimen in rebus non est, sed in usu agentis.

Bonis bene utuntur, qui divitias sibi concessas in rebus salutaribus perfruuntur.

Bonis male utuntur qui aut juste pro temporali (0691B)lucro judicant, aut aliquid boni pro vanae gloriae appetitu faciunt.

Malis male utuntur qui noxias cogitationes operibus pravis perficiunt.

Bene malis utuntur qui luxuriam carnis conjugali honestate restringunt.

Graviter in Deum delinquunt qui divitiis a Deo concessis non in rebus salutaribus, sed in usibus pravis utuntur.

Cave honores quos sine culpa tenere non potes.

Sublimitas honorum, magnitudo scelerum est.

Hoc habet tamen bonum possessio praesentium rerum, si vitam reficiat miserorum; propter hoc tentatio est mundi lucrum.

Tantoque majora supplicia in futuro dabunt, quantum (0691C)et ipsa majora sunt.

Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos morientes deserunt.

Potestas cito ruinam patitur.

Nunquam mentis requiem habet qui curis terrenis se subdit.

Semper requiem mentis habebitis, si ante mundi curam reliqueritis.

Valde rarum est, ut qui divitias possident, ad requiem tendant.

Est elatio pauperum quos nec divitiae elevant, et voluntas in eis sola superbia est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem, plus quam (0691D)superbi divites condemnantur.

Potentes si iracundi sunt, vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae.

Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare.

CAPUT LVIII. De acceptione personarum. MOYSES.

Non accipias personam nec munera: nulla erit distantia personarum: ita parvum audias ut magnum. (Deut. XVI et Exod. X).

PAULUS.

Gloria autem et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II).

(0692A)Non est enim personarum acceptio apud Deum.

Si personam hominis non accipit, non est personarum acceptor (Rom. II, et Col. III).

Qui timet et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X).

SALOMON.

Accipere personam impii, non est bonum, ut declines a veritate judicii (Prov. XVIII).

Qui dicit impio: Justus es, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus: et qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio (Prov. XXIV).

Qui cognoscit in judicio faciem, non facit bene (Prov. XXVIII).

JESUS SIRACH.

(0692B)Non accipias personam ut delinquas (Eccles. XLII).

Non resiste contra faciem potentis (Eccles. IV).

Sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio divitis in paupere (Eccles. XIII).

Substantiae superbi eradicabuntur, et domus quae nimis locuples est, annulabitur superbia.

HIERONYMUS.

Aequum judicium est, ubi non personae, sed opera considerantur.

GREGORIUS.

Quid vero apud Deum vilius est quam honorem apud homines servare, et interni testis oculos non timere?

ISIDORUS.

Non est persona in judicio consideranda, sed causa.

(0692C)Plus venerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reverentia sanctitatis.

Suspiciunt enim quod magis sunt divites: et quod homines sunt, omnino non respiciunt.

Causam respice, non personam.

CAPUT LIX. De itinere. CHRISTUS.

Intrate per angustam portam, quia lata et spatiosa est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII).

Quam angusta est via et difficilis quae ducit ad vitam, pauci sunt qui inveniunt eam (Ibid.).

PAULUS.(0692D) Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes (Ephes. V).

Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Hebr. XII).

SALOMON.

Non delecteris semitis impiorum, nec tibi placeant viae malorum (Prov. IV).

Justorum autem semitae, quasi lux splendens, procedunt et crescunt usque ad perfectum diem (Ibid.).

Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt (Ibid.).

Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Ibid.)

(0693A)Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur (Ibid.).

Averte pedem tuum a malo: vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus (Ibid.).

Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus illius considerat (Prov. V).

Iter autem impiorum decipiet eos (Prov. XII).

Vir prudens diriget gressus (Prov. XV).

Dum placuerint Domino viae hominis, inimici quoque ejus convertentur ad pacem (Prov. XVI).

JESUS SIRACH.

Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam (Eccles. IX).

Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te (Eccles. VIII).

(0693B)In via ruinae non eas, et non offendas in lapides (Eccles. XXXI).

ORIGENES.

Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere mori, quam nec proficisci quidem ad perfectionem quaerendam.

GREGORIUS.

Stultus viator est qui, in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur quo tendebat.

Inoffenso pede iter nostrum agitur, si Deus ac proximus integra mente diligatur.

CAPUT LX. De sensibus. CHRISTUS.

(0693C)Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam, etiam corpus tuum tenebrosum erit (Luc. XI).

PAULUS.

Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV).

Non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sui sensus, tenebris obscuratum habentes intellectum (Ephes. IV).

JESUS SIRACH.

Bonus sensus usque in tempus abscondit verba ejus, et labia multorum enarrabunt sensum ejus (Eccles. I).

Honor et gloria in sermone sensati (Eccles. V).

Lingua vero imprudentis subversio est ipsius (Ibid.).

(0693D)Si videris sensatum, evigila ad illum (Eccles. VI).

Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.

Non est sensus ubi abundat amaritudo (Eccles. XXI).

Amictus corporis, et risus dentum, et ingressus hominis enuntiant de illo (Eccles. XVI).

In labiis sensati invenitur gratia (Eccles. XXI).

Tacitus et sensatus honorabitur.

Serva ab insensato, ut non modestiam habeas (Ibid.).

Deflecte ab insensato, et invenies requiem, et non exacerbaberis in stultitia illius (Eccles. XXII).

Pungens oculum deduxit ad lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum (Ibid.).

(0694A)In medio insensatorum serva verbum temporibus (Ibid.).

Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur.

In praeceptis Dei cogitatum habe.

CAPUT LXI. De servis et dominis. CHRISTUS.

Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XVIII).

Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet (Matth. VI).

PETRUS.

Servi, subditi estote in omni timore dominis, non (0694B)tantum bonis et modestis, sed etiam discolis (I Petr. II).

PAULUS.

Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III).

Quicunque sunt sub jugo servitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI).

Domini, quod justum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo (Ibid.).

Unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber (Ephes. VI).

SALOMON.

Servus sensatus dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet (Prov. XVII).

(0694C)Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet illum contumacem (Prov. XXIX).

JESUS SIRACH.

Non laedas servum operantem in veritate (Eccles. VII).

Servus sensatus quasi anima tua dilectus sit (Ibid.).

Non defraudes servum tuum sensatum, neque inopem derelinquas illum (Eccles. X).

Servo sensato liberi serviunt, et inscius non honorabitur (Eccles. XXXIII).

Cibaria et virga, et onus asino: panis et disciplina, et opus servo (Ibid.).

Jugum et onus curvant cervicem duram, et servum (0694D)inclinant operationes assiduae (Ibid.).

Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet (Ibid.).

Si tibi est servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem sic eum tracta (Ibid.).

Si laeseris servum injuste, in fugam convertetur (Ibid.).

Laxa manus servo, et quaeret libertatem (Ibid.).

Melior est subjecta servitus quam elata libertas (Eccles. XXXIII).

In opere constitue servum tuum, sic enim condecet illum (Ibid.).

HIERONYMUS.

Quid majus potest praestari servo quam esse cum domino?

(0695A)Satis dives est qui pane non indiget.

Nimium potens est qui servire non cogitur.

ISIDORUS.

Unus enim Dominus aequaliter et dominis et servis fert haereditatem.

CYPRIANUS.

Qualem cupis erga te esse Dominum, talis esto ipse contra servum tuum.

CAPUT LXII. De consortio bonorum et malorum. PAULUS.

Rogamus vos, fratres, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate (II Thess. III).

Discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen (0695B)Domini (II Tim. II).

Justum igitur et valde justum est separare eum qui salvari vult ab eo qui non vult.

SALOMON.

Fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis (Prov. I).

Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus (Prov. II).

JESUS SIRACH.

Discede ab iniquo, et deficient mala abs te (Eccles. VII).

Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio (Eccles. IX).

Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat: et ditiori te ne socius fueris (Eccles. XIII).

(0695C)Quemcunque cognoveris observantem timorem Dei, assiduus esto illi (Eccles. XXXVII).

AMBROSIUS.

Sanctorum vita caeteris vivendi norma est.

GREGORIUS.

Qui cum sancto viro adhaeret, ex ejus assiduitate et usu locutionis exemplum operis boni accipit, ut accendatur in amorem charitatis.

Qui alios ad iniquitatem suadendo pertrahunt, in semetipsis ministerium daemonum ob iniquitatem suscipiunt, quamvis per naturam daemones non sint.

Sancta enim Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritualibus angusta.

Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis.

(0695D)Sicut enim gravioris culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi praeconii est bonum etiam inter malos bonum exstitisse.

ISIDORUS.

Sicut enim optandum est ut boni pacem habeant ad invicem, sic optandum est ut mali ad invicem sint discordes.

Hi qui supernam patriam desiderant, non solum malorum mores sed et consortia fugiant.

Si fueris socius conversationis bonorum, eris et virtutis eorum.

Similis enim simili conjungi solet.

Periculum vere est vitam cum malis ducere, perniciosum est cum his qui pravae voluntatis sunt sociari.

(0696A)Melius est habere malorum odium quam consortium.

Sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plura mala affert societas malorum.

CAPUT LXIII. De amicitia et inimicitia. CHRISTUS.

Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. VI).

PAULUS.

Finis autem praecepti est charitas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I).

JACOBUS.

Amicitia hujus mundi inimica est Deo (Jacob. IV).

Quicunque ergo voluerit esse amicus saeculi hujus, inimicus Dei constituetur (Ibid.).

SALOMON.(0696B) Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. II).

Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam (Prov. III).

Qui despicit amicum suum, indigens corde est (Prov. XI).

Amici divitum multi. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles (Prov. XIV).

Sicut qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo (Prov. XXVI).

Noli fieri pro amico inimicus proximo (Ibid.).

JESUS SIRACH.

(0696C)Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos (Eccles. VI).

Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas illi (Ibid.).

Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis (Ibid.).

Est amicus qui egreditur ad amicitiam. (Ibid.)

Est autem amicus socius mensae, qui non permanebit in die necessitatis.

Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi aequalis, et in domesticis tuis fideliter aget (Eccles. VI).

Ab amicis tuis attende, et ab inimicis tuis separare.

Amicus fidelis, protectio fortis (Ibid.).

Qui autem invenit illum, invenit thesaurum.

Amico fideli nulla est comparatio (Ibid.).

(0696D)Amicus fidelis medicamentum vitae est et immortalitatis (Ibid.).

Qui metuunt Dominum, inveniunt amicum fidelem (Ibid.).

Non derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi (Eccles. IX).

Vinum novum amicus novus: si veterascit, cum suavitate bibes illud (Eccles. XI).

Non omnem hominem inducas in domum tuam (Eccles. XI).

Multae enim sunt insidiae diaboli dolosi (Ibid.).

Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccles. XII).

Amico et inimico noli narrare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli nudare: audiet enim te, et (0697A)custodiet te; et quasi defendens peccatum, odiet te (Eccles. XIX).

Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet (Ibid.).

Corripe amicum, ne forte non intelligat te, et dicat: Non feci: aut si fecit, ne iterum addat facere.

Qui conviciatur amico, is dissolvit amicitiam (Eccles. XXII).

Ad amicum etiam si produxeris gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum (Ibid.).

Si humiliaverit se coram te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam (Eccles. V).

Amicus si apparuerit os triste, ne timeas (Eccles. (0697B)XXII).

Amicum salutare non confundaris, a facie illius non te abscondas: et si mala tibi obvenerint per illum, sustine (Ibid.).

Beatus qui invenit amicum verum (Prov. XV).

Qui denudat arcana amici, perdit fidem, et non inveniet amicum ad animam suam (Eccles. XXVII).

Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae (Ibid.).

Cum amico tuo confirma verbum, et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies quod tibi necessarium est (Eccles. XXIX).

Est amicus solo nomine amicus (Eccles. XXXVII).

Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis (Ibid.).

(0697C)Qui timet Dominum, habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicitia illius (Eccles. VI).

Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus tracta (Eccles. IX).

Non credas inimico tuo in aeternum (Eccles. XII).

Sicut enim aeramentum aeruginabit malitia illius (Ibid.).

In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam (Ibid.).

In oculis tuis lacrymatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.

Caput suum movebit, et multa susurrans commutabit vultum suum.

(0697D)In oculis tuis lacrymatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine (Eccles. XII).

Si incurrerint tibi mala, invenies illic inimicum tuum priorem (Ibid.).

Peccator turbabit amicum, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam (Eccles. XXVIII).

Non statuas inimicum tuum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam (Eccles. XII).

AUGUSTINUS.

Malevolus vero animus contristatur, si ejus inimicus correptus evaserit.

HIERONYMUS.

In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas.

Sanctus amor impatientiam non habet, falsus amor cito opprimitur.

(0698A)Quos charitas jungit, terrarum longitudo non separat.

GREGORIUS.

Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, opere adimplemus.

Qui enim inimicum gladio non potest persequi, persequatur oratione.

ISIDORUS.

Tunc vere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur.

Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum, non pro Deo amat.

Saepe per simulationem amicitia colligitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter.

Tunc quisque magis fit pietati divinaeque justitiae (0698B)contrarius, cum despicit amicum aliqua adversitate percussum.

Unde enim adversa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulavit.

Amicitia certa nulla vi excluditur, nullo tempore aboletur: ubicunque se verterit tempus, illa firmissima est.

Rari sunt amici, qui usque ad finem existant chari.

Quos enim aliqui conglutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris venerint, amicos habere despiciunt.

Illa vera amicitia est, quae nihil ex rebus amici quaerit, nisi solam benevolentiam, scilicet, ut gratis amet amantem.

(0698C)Plerumque amicitia ex necessitate vel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat, consequatur.

Ille autem veraciter amicitiam quaerit, qui nihil agendo eam appetit.

Nam illa ex inopia brevis et fucata, ista pura atque perpetua.

Non sis levis in amicitia tua, retine semper eam in vinculo charitatis.

Qui amicum fidelem perdiderit, tunc sentit quid boni habuerit, postquam habere desierit.

Melius est inimicitias hominum infidelium subire perpetuas, quam Dei offensam amicitiis noxiis provocare.

Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari.

(0698D)Non laeteris super inimici interitum, ne superveniant in te similia.

Qui enim gaudet inimici casu, cito incidit in illum.

CAPUT LXIV. De consiliis. EX ACTIS APOSTOLORUM.

Si est ex hominibus consilium aut opus, dissolvetur (Act. V).

Si vero ex Deo est, non potest dissolvi (Ibid.).

SALOMON.

Consilium custodiet te, et prudentia servabit te (Prov. II).

Custodi legem atque judicium, et erit vita animae tuae, gloria faucibus tuis (Prov. III).

(0699A)Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII).

Qui autem sapiens est, audit consilia (Ibid.).

Qui ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium.

Qui autem agunt cuncta cum consilio, aguntur sapientia (Prov. XIII).

Astutus omnia agit cum consilio (Ibid.).

Dissipantur cogitationes ubi non est consilium (Prov. XV).

Ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur (Ibid.).

Cogitationes consiliis confirmantur, et gubernaculis tractanda sunt bella (Prov. XX).

Erit salus ubi multa consilia sunt (Prov. XXIV).

Sicut aqua profunda, sic consilium in ore viri, sed homo sapiens exhauriet illud (Ibid.).

JESUS SIRACH.(0699B) Multi pacifici sint tibi, consiliarius sit tibi unus de mille (Eccles. VI).

Cum fatuis ne consilium habeas (Eccles. VIII).

Non enim poterunt diligere, nisi quae ipsis placent (Ibid.).

Coram extraneo ne facias consilium (Ibid.).

Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte auferat tibi gratiam, et convicietur tibi (Ibid.).

Lingua sapientis quasi diluvium abundabit, et consilium ejus sicut fons vitae est (Eccles. XXI).

Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii (Eccles. XXII).

Facienti nequissimum consilium, super ipsum dissolvetur, (0699C)et non agnoscet unde veniat illi (Eccles. XXVII).

Sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebit (Eccles. XXXII).

A zelantibus te absconde consilium (Eccl. XXXVII).

Cum viro religioso tracta de sanctitate, et cum justo de justitia.

Cor bonum consilia statuet.

Ante omnem actum tuum consilium stabile sit.

GREGORIUS.

Consiliatorem animus inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat.

ISIDORUS.

Ante factum cogita, ante tempus meditare diu, quid vis agere diu exquire, proba, et sic facies: (0699D)cum diu cogitaveris, tunc fac quod probaveris.

BASILIUS.

In omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum, et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina: et si est rectum coram Deo, perfice illud; si vero perversum fuerit, nec etiam incipe.

CAPUT LXV. De defunctis. CHRISTUS.

Stulte, hac nocte anima tua egredietur a te; quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII)?

JOANNES.

Beati mortui, qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV).

PAULUS.(0700A) Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur (Rom. XIV).

Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur (Rom. VIII).

SALOMON.

Memoria justi enim laudibus, et nomen impiorum putrescit (Prov. X).

Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes (Prov. I).

JESUS SIRACH.

Mortuo non prohibeas gratiam (Eccles. VII).

Cum lugentibus ambula, non te pigeat visitare infirmum (Ibid.).

Ex his enim in dilectione versaberis (Ibid.).

Noli de mortuo inimico gaudere, sciens quoniam (0700B)omnes morituri sumus (Eccles. VIII).

Omnis potentatus brevis vita: brevem languorem praecidit medicus (Eccles. X).

Sic et rex hodie est, et cras morietur (Ibid.).

Cum enim moritur homo, haereditabit serpentes, et bestias et vermes (Ibid.).

Modicum plora super mortuum, quoniam requievit lux ejus. In tempore exitus tui distribue haereditatem tuam (Eccles. XXII et XXXIII).

Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare (Eccles. XXXVIII).

HIERONYMUS.

Qui in hoc tempore moritur, non tam plangendus est quod hac luce caruerit, quam congratulandus est quod de tantis malis evaserit.

GREGORIUS.(0700C) Sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est, quia die exitus sui ignis reprobos exurat.

Tunc maligni spiritus egrediente anima, sua opera requirunt: tunc mala quae suaserunt, replicant, ut secum eam ad tormenta trahant.

ISIDORUS.

Iniquus post mortem ducitur cruciandus, justus vero dormit post laborem securus.

Et si pietas pro defunctis fieri habeatur, fides tamen pro ipsis lugere vetat.

Illi enim deplorandi sunt in morte, quos miseros infernus ex hac vita recipit, non quos coelestis aula laetificans includit.

JOSEPHUS.

(0700D)Nemo poterit recusare eventum quem vel casus intulerit, vel Dei voluntas signaverit.

CAPUT LXVI. De Dei consilio. CHRISTUS.

Non potest nomo a se accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III).

Non difficile salvare est Domino, vel in multis, vel in paucis (I Reg. XIV).

PAULUS.

Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III).

Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII)?

(0701A)Igitur non volentis, neque currentis, sed est Dei miserentis (Rom. IX).

SALOMON.

Habe fiduciam in Domino Deo tuo (Prov. III).

Ne paveas repentino terrore, ad irruentes tibi potentias impiorum (Ibid.).

Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris (Ibid.).

Eruditus in verbo reperiet bona: et qui in Domino sperat, beatus est (Prov. XVI).

HIERONYMUS.

Felices sunt quibus Deus spes est, et omne opus operatio.

Absque notitia Creatoris sui homo pecus est.

GREGORIUS.

(0701B)Deus qui imperfectorum desideria dignatur inflammare, eos quandoque ad imperfectionem roborat.

ISIDORUS.

In omni opere tuo Dei auxilium posce.

JOSEPHUS.

Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium.

CAPUT LXVII. De senibus et juvenibus. CHRISTUS.

Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX).

Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII).

PAULUS.(0701C) Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres (I Tim. V).

Juvenilia autem desideria fuge (II Tim. II).

Sectare vero justitiam (Tim. II).

Senes sobrii sint, pudici, prudentes: sani in fide, dilectione et patientia (Ibid.).

Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote (I Cor. IV).

SALOMON.

Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata (Sap. IV).

Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata placens Deo (Ibid.).

(0701D)Adversio parvulorum interficiet eos (Prov. I).

Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite (Prov. VIII).

Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae (Prov. IX).

Ex studiis suis intelligit puer, si munda sunt et recta opera ejus.

Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur (Prov. XVI).

Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities (Prov. XX).

JESUS SIRACH.

Quae enim in juventute non congregasti, quomodo invenies ea in senectute?

Fili, a juventute excipe doctrinam, et usque ad (0702A)canos invenies sapientiam (Eccles. VI).

Corona senum multa peritia, et gloria eorum timor Domini.

Fili, in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem: non enim omnibus omnia expediunt (Ibid.).

GREGORIUS.

Quoadusque enim infirmi sumus, continere nosmetipsos debemus, ne dum bona terrena, quae citius ostendimus, amittamus.

BASILIUS.

In quibusdam te exhibe senem, in quibusdam infantem.

Perfectus enim dicitur, non qui in aetate, sed in (0702B)sensu perfectus est.

Non tibi obest puerilis aetas, si fueris mente perfectus: nec semel proderit aetas, si fueris parvulus sensu.

CAPUT LXVIII. De contentione. PAULUS.

Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III) ?

Nolite verbis contendere, ad nihilum enim est utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II).

Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI).

(0702C)Haereticum hominem post unam aut alteram correptionem devita (Tit. III).

SALOMON.

Inter superbos semper jurgia sunt, semper jurgia quaerit malus (Prov. XVII).

Angelus autem crudelis mittetur contra eum (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius: nec cum bilingue, ut non struas in illius ignem ligna (Eccles. VIII).

EX LIBRO CLEMENTIS.

Hoc quaeramus, quod libenter agere oportet.

Nam si exiguum hoc vitae tempus permanens, occupemus inutilibus quaestionibus, inanes sine dubio (0702D)et vacui pergemus ad Deum, ubi judicium operum nostrorum fiet.

GREGORIUS.

Omnes haeretici dum Deum defendere nituntur, offendunt.

Haereticorum sacrificia accepta esse Deo nequeunt.

ISIDORUS.

In nulla causa contendas, quia contentio litem parat.

Contentio rixas gignit.

Contentio fauces odiorum accendit.

Contentio concordiam rumpit

Sicut instruere solet concordia, ita contentio destruit.

CAPUT LXIX. De curiositate. (0703A) CHRISTUS.

Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis (Luc. III).

Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit (Deut. XIX).

Sed in ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum (Deut. XVII).

SALOMON.

Qui autem investigator malorum est, opprimetur (Prov. XI).

JESUS SIRACH.

In supervacuis rebus noli scrutari sensum tuum (0703B)multipliciter: non est tibi necessarium ea quae sunt abscondita videre oculis tuis. De re ea quae te non molestat, ne certaveris (Eccles. III).

AUGUSTINUS.

O quam irreprehensibiles esse poteramus, si tam diligenter nostra vitia caveremus, sicut scrutamur aliena.

Sed hinc est quod nostra obliviscimur, dum aliena scrutamur.

HIERONYMUS.

Qui proficere studet, non consideret quod malum alii faciant, sed quod bonum ille facere debeat.

Committere igitur caveat, qui reprehendere vult.

Sufficit nobis de praesentibus hujus saeculi angustiis cogitare.

(0703C)Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere? quae aut consequi non possumus, aut cito inventa perdimus.

Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit curare de praesentibus propter humanae vitae fragilitatem.

Sufficit nobis contra malitiam hujus saeculi praesens habere certamen.

AMBROSIUS.

Tandiu enim quis peccata sua quae cognoscit flere debet, quandiu curiose aliena considerat.

Quod si mores suos ad seipsum conversus aspiciat, non requirit quod in aliis ipse specialiter reprehendat, sed de seipso quod lugeat.

GREGORIUS.

(0703D)Nos ergo tantum minus debemus aliena corda audaciter reprehendere, quantum non possumus visu nostro alienae cogitationis tenebras illustrare.

Nec profecto diluere aliena delicta valet, quem adhuc propria devastant.

ISIDORUS.

De malo alieno os tuum non coinquines.

Vitia tua, non aliena attende.

De tua igitur correctione esto sollicitus.

De tua igitur salute et emendatione esto attentus.

Quod ad te non pertinet, noli inquirere.

Quod inter se loquuntur homines, cognoscere nunquam desideres.

Noli quaerere quid quisque dicat vel faciat. Evita (0704A)curiositatem, omitte curam quae ad causam tuam non pertinet.

Curiositas periculosa praesumptio est.

Multi aliorum vitia discernunt, sua non aspiciunt: et cum ipsi maximis criminibus teneantur obnoxii, minima peccata fratribus non dimittunt.

Saepe adversa in aliis indicamus, quae in nobis nociva esse minus sentimus.

Facilius vitia uniuscujusque quam virtutes intendimus.

Non quid boni quis gesserit agnoscere, sed quid mali gesserit perscrutamur.

Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui adversus innocentem falsum testimonium vel dicit, vel dicentibus credit. Improbi judices opponunt (0704B)falsos testes.

CAPUT LXX. De mansuetis et timoratis. CHRISTUS.

Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. V).

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram

PAULUS.

Corripite inquietos consolamini pusillanimes, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (Thess. V).

SALOMON.

Illusores Dominus deridet, mansuetis dabit gratiam (Prov. III).

(0704C)Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII).

Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis (Sap. XVII).

Semper enim praesumit saeva turbata conscientia (Ibid.).

JESUS SIRACH.

Homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis est.

AUGUSTINUS.

Cum sint homines per iniquitatem, inferiores se putant omnibus hominibus.

Mansuetudo non ex voluntate, sed ex natura hominum venit.

In mansuetudine opera tua perfice, et supra hominum (0704D)gloriam diligeris.

Esto mansuetus ad intelligendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia profer verum responsum.

Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

HIERONYMUS.

Sicut enim civitas dirupta et non circumdata, sic est vir qui non cum consilio aliquid agit.

GREGORIUS.

In rectitudine justitia, in simplicitate mansuetudo figuratur.

Saepe enim quisque nimis mansuetudini studens, subjectorum vitia aspicit, atque haec per fervorem zeli corrigere negligit: quem in eis crudeliter non (0705A)corrigendo multiplicat, fitque ut ejus lenitas sibi sit noxia, et subjectis inimica.

ISIDORUS.

Ne quid ultra leniter agas, ne temere aliquid facias.

CYPRIANUS.

Docibilis autem ille est qui est ad discendam patientiam humilis et mitis.

BASILIUS.

Levitas cupit semper laudari, sicut navis jactatur absque gubernatore.

Sicut jactatur a fluctibus, ita et levis circumfertur instabilis per omnes actus suos.

EX VITIS PATRUM.

Mansuetum diligit Dominus, turbulentum autem repellit a se.

(0705B)Sicut enim lucifer in coelo, et sicut felix in paradiso, sic in anima miti mens pura.

Quantum enim quisque in lenitate ac patientia cordis fuerit, tantum in cordis puritate proficiet.

EUSEBIUS.

Bestiarum feritas Dei virtute mansuescit.

Humana vero rabies nec ferarum mitescit exemplis.

JOSEPHUS.

Inconsulta temeritas nescit consilium exspectare ducis.

CAPUT LXXI. De rectoribus sive judicibus. CHRISTUS.

Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII).

(0705C)In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Ibid.).

Et in qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Ibid.).

Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII).

MOYSES.

Juste quod justum est, persequeris (Deut. VI).

PAULUS.

Non ergo amplius judicemus invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum (Rom. XIV).

SALOMON.

Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis (0705D)capientur iniqui (Prov. XI).

Novit justus animas jumentorum suorum (Prov. XII).

In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis (Prov. XIV).

In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi serotinus imber (Prov. XXVIII).

Propter peccata terrae, multi principes ejus.

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum (Prov. XXV).

Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus (Ibid.).

Dux indigens prudentia, multos opprimit per calumniam (Prov. XXVIII).

Rex justus erigit terram, et homo durus destruet eam (Prov. XXIX).

JESUS SIRACH.(0706A) Judex sapiens judicabit populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensus prudentum (Eccl. X).

Eximia dona excaecant oculos judicum (Eccl. II).

Rectorem posui te dicit Dominus, noli extolli (Eccles. XXXII).

Esto in illis, quasi unus ex illis (Ibid.).

Regnum a gente ingentem transfertur, propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos (Eccles. X).

Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro illis (Ibid.).

HIERONYMUS.

Non laetificemur ad laudes humanas, nec vituperationes eorum expavescamus.

(0706B)Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timeamus.

GREGORIUS.

Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur.

ISIDORUS.

Qui recte judicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Domino perpetrat: quia justitiam, quam gratis impartiri debuit, acceptione pecuniae vendit.

Omnia quippe primum quaere, ut cum justitia definias.

Nullum condemnes ante judicium.

Ante proba, et sic judica.

(0706C)Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est.

CAPUT LXXII. De simplicitate. CHRISTUS.

Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X).

MOYSES.

Homo delicatus et luxuriosus valde invidebit fratri suo (Deut. XXVIII).

PAULUS.

Bonum autem facientes non deficiamus, tempore autem suo metemus non deficientes (Gal. VI).

SALOMON.(0706D) Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos (Prov. XI).

Justitia simplicis dirigit viam ejus, et in impietate sua corruet impius (Ibid.).

Innocens credit omni verbo.

Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus (Prov. VIII).

Viri sanguinum oderunt simplicem, justi autem quaerunt animam ejus.

HIERONYMUS.

Sancta rusticitas sibi soli prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus veritatem non resistat.

In servo Dei non corporis cultus, sed animae vigor (0707A)quaeritur, qui carnis infirmitate sit fortior, nec rusticus, sed tantum simplex.

Multo melius est nobis imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem.

Multo melius est nobis imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem.

Venerationi habenda est, non verbosa, sed sancta rusticitas.

Fabrica spiritualis est fides firma in corde, galea salutis in capite.

Signum Christi in fronte.

Verbum veritatis in ore, bona in mente voluntas.

Dilectio Dei in pectore.

Praecincta castitas in ardore.

Honestas in actione.

Sobrietas in consuetudine.

Stabilitas in bonitate.

(0707B)Patientia in tribulatione.

Spes in Creatore.

Amor vitae aeternae.

Perseverantia usque in finem.

GREGORIUS.

Si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in ejus judicio nostra actio tenebrosa non erit.

Qui cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt.

Sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis vias custodit.

Oportet ut in zelo quo quis fervet, sit etiam temperans: ne si plus ferveat quam oportet, perdat justitiam, cujus servare moderamina ignorat.

(0707C)Saepe enim cum quis iracundiae stimulis victus, contra delinquentes zelo ulciscendae justitiae plus quam necesse est inflammatur, justitiae limitem in ultione transiens agit crudeliter quod se agere juste suspicatur.

ISIDORUS.

Sit in gressu tuo simplicitas, nihil lenitatis in progressu tuo appareat.

Animus enim in corporis habitu appareat

Gestus corporis signum est mentis.

Corporis gestu animus proditur.

Incessus tuus alterum non offendat.

BASILIUS.

Deus enim non verborum, sed cordis inspector est, et diligit eos qui in simplicitate cordis serviunt ei.

EUSEBIUS.(0707D) Ea quae apud homines despecta sunt et in contemptu habentur, in magna gloria sunt apud Deum.

Charitas Dei, quae fragilia sunt per naturam, per gratiam facit esse firmissima.

CAPUT LXXIII. De medicis. CHRISTUS.

Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Luc. III).

Medice, cura teipsum prius (Luc. IV).

JESUS SIRACH.

Honora medicum propter necessitatem, etenim Illum creavit Altissimus (Eccles. XXXVIII).

(0708A)A Deo est omnis medela.

Disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu magnorum collaudabitur (Ibid.).

Unguentarius faciens pigmenta suavitatis et unctionis confert sanitatem. (Ibid.)

Da locum medico, etenim illum creavit Dominus (Ibid.).

Et non discedat a te, quoniam opera ejus sunt necessaria (Ibid.).

Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit illum, incidit in manus medici.

CYPRIANUS.

Aperiendum vulnus est et secandum, et putraminibus amputatis, medela fortiore curandum.

Vociferetur et clamet, licet et conqueratur aeger (0708B)impatiens per dolorem; gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem.

CAPUT LXXIV. De ligatione. CHRISTUS.

Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI).

Non suscipies vocem mendacii, nec jungas manum tuam, et pro impio dicas falsum testimonium (Exod. XXIII).

GREGORIUS.

Quos omnipotens Deus suscitat per compunctionis gratiam, illos pastoris sententia absolvet.

Illos nos debemus per pastoralem autoritatem solvere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem (0708C)gratiam vivificare.

Sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel absolvere studeant, vel ligare.

Utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne hic qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur.

Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat vel ligare.

Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste, ne pastoris sui judicium temere reprehendat.

CAPUT LXXV. De exemplis. CHRISTUS.(0708D) Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei (Matth. XXIII).

Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, facite et servate: secundum vero opera eorum nolite facere (Ibid.).

Dicunt enim et non faciunt (Ibid.).

PAULUS.

Bonum autem aemulamini in bono semper (I Tim. IV).

Exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum (Tit. II).

SALOMON.(0709A) Homini bono in conspectu suo dabit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam (Prov. I).

HIERONYMUS.

Sicut assiduitas familiaritatem, ita familiaritas contemptum parit.

Melius est rem familiarem minui, quam animae salutem perdere.

GREGORIUS.

Qui enim vitam suam ab aliis sciri refugiunt, sibimetipsis accensi sunt, sed aliis in exemplo luminis non sunt.

Hi enim qui exempla virtutum praerogant, et lumen boni operis per vitam et verbum iterantibus demonstrant, jure lampades appellantur.

(0709B)In exemplo culpa vehementer ostenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur.

Ille igitur modis omnibus debet ad exemplum protrahi, qui cunctis passionibus carnis moriens jam spiritualiter vivit.

ISIDORUS.

Ne quisquam post lapsum poenitendo desperet veniam, dum conspicit sanctorum reparationem fuisse etiam post ruinam.

Ob hanc utilitatem scribuntur sanctorum ruinae et reparationes, ut spem faciant salutis humanae.

Si apti fuimus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari justos in bonum?

CAPUT LXXVI. De discipulis. (0709C) CHRISTUS.

Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut magister ejus (Luc. VI).

PAULUS.

Sermo vester in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coll. IV).

SALOMON.

Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus (Prov. XV).

Ferrum ferro acuitur, et homo exacuet faciem amici sui.

JESUS SIRACH.

Si est tibi intellectus, responde proximo tuo (0709D)(Eccles. V).

Sin autem sit manus tua super os tuum, ne capiaris verbo indisciplinato, et confundaris (Ibid.).

HIERONYMUS.

Cave ne ante magister sis quam discipulus, ante miles velis esse quam tiro.

Cave ne sine doctore ingrediaris viam quam nunquam ingressus es; et parte altera declinans, errorem patiaris, et plus ambules quam necesse est; et currens laxeris, aut moras faciens dormias.

Nulla ars absque magistro discitur.

Multo tempore disce quam doceas.

Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne accommodes.

Non appetas majora viribus tuis, quia melius est (0710A)in humilioribus pergere, quam pendulo gradu in altioribus fluctuare.

Non erudit pater filium, nisi quem amat: nec corrigit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii.

Quicunque interrogat non voto discendi, sed studio redarguendi, per similitudinem Pharisaeorum, non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.

Vir studiosus et sapiens, etiam si discere aliquid vult, magis docet dum prudenter interrogat.

Sunt aliqui qui nimia facilitate verborum per audaciam edisserunt aliis quod ipsi non intelligunt.

ISIDORUS.

De bono interrogatus, taceo: melius est enim reticere improbis quam respondere.

CYPRIANUS.(0710B) Ille melius docet qui quotidie crescit, et proficit discendo meliora.

Neque enim idoneus potest esse miles qui non exercitatus in campo prius fuerit.

Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod discitur, auditur.

Disciplina custos spei, receptaculum fidei, dux itineris salutaris, fomentum ac negotium bonae indolis, magistra virtutis, facit in Christo manere semper, ac jugiter Deo vivere, ad promissa coeletia et divina praemia pervenire.

EUSEBIUS.

Neque enim dignum est philosophum nominari eum qui de his quae nescit publice protestatur.

CAPUT LXXVII. De tentatione ac martyrio. (0710C) CHRISTUS.

In hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur (Luc. X).

Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Ibid.).

Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.

PETRUS.

Sobrii estote et vigilitate, quia adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V).

JACOBUS.

(0710D)Resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacob. IV).

PAULUS.

Arma militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Dei (II Cor. VI).

ORIGENES.

Qui bene exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, iste venit ad sanitatem judicii.

Si ergo videris persecutorem tuum nimium aliquando saevientem, scito quia ab ascensore suo daemone perurgetur.

AUGUSTINUS.

Omnis homo qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur.

(0711A)Nam si etiam illi quem persequitur aliquid de substantia tulerit, majus sibi detrimentum ipse facit.

Quia nemo habet injustum lucrum, sine justo damno.

Ubi lucrum, et ibi damnum.

Lucrum in arca, damnum in conscientia.

Tollit vestem, perdit fidem.

Acquirit pecuniam, et perdit justitiam,

HIERONYMUS.

Nihil eo fortius quam qui vincit diabolum, nihil intolerabilius quam qui carnem superat.

Si astra coeli non sunt munda in conspectu Domini, quanto magis homines, quorum vita tentatio est?

Diaboli sagittae jejuniorum et vigiliarum fragore restringendae sunt.

(0711B)Grandis ergo virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod natus sis in carne et non carnaliter vivere.

Non solum effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae mentis immaculata servitus quotidianum martyrium est.

Hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens animas cupit jugulare, non corpora.

Non timeamus malorum persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem, quia veniet dies judicii, in quo nostra virtus coronabitur, et eorum saevitia punietur.

GREGORIUS.

Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri.

(0711C)Haec auget divina misericordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum ex ea spiritualibus virtutibus praestet incrementum.

Quasi ergo lupus gregem dissipat, cum fidelem populum diabolus per tentationem vocat.

Quamvis occasio persecutionis deest, habet tamen et pax nostra martyrium suum: quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus.

ISIDORUS.

Quamvis diabolus tentationem justis semper inferre cupiat, tamen si a Deo potestatem non accipiat, nullatenus adipisci potest quod petit.

Non alibi diabolus concupiscentiae fomenta succendit, (0711D)nisi ubi prius pravae cogitationis delectationem aspexerit, quam si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit a nobis.

Tunc enim bene de se judicant sancti, quando eos Deus fallacia daemonum tentamenta facit intelligere.

In oculis carnalium diabolus terribilis est.

In oculis electorum terror ejus vilis est.

Diabolus enim serpens est lubricus, cujus si capiti, id est primae suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, illabitur.

Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saevit, quando se virtute divina ab eo expellendum agnoscit.

Diabolus quando vult decipere quemquam prius (0712A)naturam uniuscujusque attendit, et inde se applicat unde aptum hominem ad peccatum aspexerit.

Nunquam enim diabolus adversus hominem justum pugnare cessat.

Aut enim tribulationes cordis illi exagitat, aut dolorem corporis suscitat.

Quaelibet enim adversa justus patiatur, ex Dei utique permissu patitur.

Quod si hoc ipsum humiliter ad Dei gloriam referat, iste non separatur a Deo, sed conjungitur.

Ibi peccamus ubi cupiditatem ad voluntatem de flectimus.

Quos enim vigilantes immundi spiritus vitiis tentant nec superant, acriter dormientes impugnant.

Saepe enim ea in quibus cogitationum nostrarum (0712B)sensum porrigimus, quodam mentis excessu revelantur dum requiescimus.

Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese persentit inquinatum; tamen hoc ut tentaretur, culpae suae tribuat, statimque suam immunditiam fletibus tergat.

Facile vincimus hostem quem videmus: quem autem non videmus, difficile a nobis expellimus.

Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet.

Tentari autem justum oportet, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae.

Tentatio arguit te, et non te interficit.

Qui non est tentatus, quid scit?

Vir in multis expertus cogitat multa.

(0712C)Qui multa didicit, enarrabit intellectum: et qui non est expertus, pauca recognoscit.

CYPRIANUS.

Quantoque major fuerit persecutionis injuria, tanto justior fiet et gravior persecutionis vindicta.

Nullus his dolor est de incursione malorum praesentium, quibus fiducia est futurorum bonorum.

Neque enim licere tantum inimico potest, ut non, qui Deum toto corde, et anima, et virtute diligimus, beatitudinem ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus.

EX VITIS PATRUM.

Sicut enim aurum et argentum probat ignis, sic cor monachi tentatio.

Ubi crux Christi superinducitur, non praevalebit (0712D)malitia diaboli.

EUSEBIUS.

Nihil terribile est ubi diligitur Christus, nihil doloris est ubi fides Christi est.

Melior est qui nos defendit, quam qui persequitur.

CAPUT LXXVIII De verbis otiosis. CHRISTUS.

Dico autem vobis quia ex omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII).

Unusquisque enim ex verbis suis justificabitur, aut ex verbis suis condemnabitur (Ibid.).

PAULUS.(0713A) Nemo vos seducat inanibus verbis (I Tim. IV).

Ineptas autem et inanes fabulas devita (Prov. XII).

SALOMON.

Propter peccata labiorum, ruina proximat malo.

HIERONYMUS.

Mens Christo dedita, sic cavet minora quomodo et majora, sciens etiam pro verbo otioso reddendam esse rationem.

GREGORIUS.

Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret.

Sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos quos erudire poterat in errore derelinquit.

ISIDORUS.(0713B) Claude aures tuas, ne audiant malum.

Fuge incauta verba.

Vanus sermo cito polluet mentem.

Facile agitur quod libenter auditur.

Nihil ex ore tuo quod impedire possit, procedat.

Nihil quod non expedit, sonus vocis prorumpat, hoc procedat ex labiis quod aures non polluat audientis.

Sermo vanus vanae conscientiae index est.

Qualis sermo ostenditur, talis et animus comprobatur.

Retice verbum quod non aedificat. Auris quae otiosa verba non reprimit, ad noxia cito transit.

Paulatim crescunt vitia, et dum parva non cavemus, (0713C)in magna prolabimur.

In loquendo et in tacendo peritus esto.

Disce quid loquaris, quid taceas: lingua tua non te perdat.

Oppone linguae tuae claustra silentii.

CAPUT LXXIX. De brevitate hujus vitae. CHRISTUS.

Qui manducat me, et ipse vivet propter me (Joan. VI).

JACOBUS.

Quae enim est vita nostra? Vapor est ad modicum parens (Jacob. IV).

PAULUS.

(0713D)Id enim quod in praesenti est, monetaneum est.

SALOMON.

Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies (Prov. XXVII).

Vita ducis longior erit (Prov. XXVIII).

Tempus nascendi, et tempus moriendi (Eccles. III).

Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam (Eccles. IX).

AUGUSTINUS.

Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur.

HIERONYMUS.

Humanae vitae brevitas damnatio delictorum est.

Brevis est hujus vitae felicitas, modica est hujus saeculi gloria.

(0714A)Caduca est et fragilis temporalis potentia.

Dic ubi sunt reges? ubi imperatores? ubi principes? ubi locupletes rerum? ubi potentes saeculi?

Certe quasi umbra transierunt, et velut somnium evanuerunt.

Quaeruntur et non sunt.

Divitiae usque ad periculum ducunt.

Multi propter opes periclitantur, multis propter opes mors occurrit.

Toto ergo animo et odi et damna quod diligit mundus.

Esto mortuus mundo, et mundus tibi.

Contemne vivens quae post mortem habere non potes.

ISIDORUS.

(0714B)Tantum enim in hac vita est licitum operari bonum.

Illic namque non jam operatio exspectatur, sed retributio meritorum.

Qui vitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed ejus fine considerat, quam sit misera et brevis, satis utiliter pensat.

Tela enim consummatur filis, et vita hominis extollitur diebus singulis.

Si longam vitam quaeris, ad eam tende vitam pro qua Christianus es, id est aeternam.

Haec est enim vita immortalis, nam ista vita mortalis est.

Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo.

(0714C)Tunc quisque vivere creditur, si secundum saeculum moriens, in solo Deo vivere delectetur.

De mora vitae istius taedium patitur justus, eo quod ad desideratam patriam tarde perveniat.

Sollicite debet unusquisque vivere, semper terminum vitae suae considerare, ut hujus saeculi blanditias caveat.

Venturi exitus ignorantia incerta est: et dum mori quisque non aestimat, tollitur.

Unde festinet unusquisque, ne iniquitatibus suis rapiatur, simulque vita finiatur cum culpa.

Diabolus quos viventes incendit ad vitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.

Quamvis enim quisque in hac vita sit justus, (0714D)tamen dum de corpore isto egreditur, pertimescat ne dignus supplicio sit.

Nullus est enim homo sine peccato: nec quisquam potest de Dei esse securus judicio, cum et de otiosis verbis reddenda sit ratio.

Finem justorum optimum vocatio tranquilla commendat, ut ex eo intelligantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine vexatione dura tolluntur.

Nihil est diu, nihil est longum, quod non in brevi finiatur.

Impossibile est ut homo sis, et non gustes angustias.

Nemo est qui in hoc saeculo non doleat.

Nullus est qui in hac vita positus non suspiret.

(0715A)Malis omnia plena sunt.

CYPRIANUS.

Haec tempora terrena jam computat qui aeternaitatem de Deo sperat.

CAPUT LXXX. De lectione. CHRISTUS.

Qui legit, intelligat (Matth. XXIV).

Omnis autem cui multum est datum, multum quaeretur ab eo (Luc. XXII).

PAULUS.

Attende lectioni et exhortationi doctrinae; noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV).

Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est (II Tim. III).

(0715B)Verbum Christi habitet in vobis abundanter (Coloss. III).

JACOBUS.

Scienti igitur bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jacob. IV).

SALOMON.

Post industriam sequitur sapientia (Eccles. X).

AUGUSTINUS.

Nutri animam tuam lectionibus divinis, parabit enim tibi mensam spiritualem.

HIERONYMUS.

Qui assidue instat lectioni, in praesenti quidem laborat, sed postea gratulabitur, cum coeperit.

De amaris seminibus litterarum dulces fructus cape.

(0715C)Prudens lector cavet semper superstitiosam intelligentiam ut non ad suum sensum attemperet Scripturas, sed Scripturae jungat sensum suum, ut intelligat quid sequatur.

Illa studeamus discere in terris, quorum nobis notitia perseveret in coelis.

Beatus est qui, divinas Scripturas legens, verba vertit in opera, et nudam crucem nudus sequitur puris manibus et pedibus, et candido pectore pauperem se spiritu et operibus gloriatur.

GREGORIUS.

Scire etenim cuiquam quod non potest facere, poena magis quam virtus est.

Quanto enim quis in Scriptura sacra proficit, tanto haec eadem Scriptura proficit apud ipsum.

(0715D)Tantum in sacro eloquio profectum invenies, quantum apud illud ipse profeceris.

ISIDORUS.

Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, et frequenter legere.

Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur.

Cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.

Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit.

Quae enim nescimus, lectione discimus.

Quae autem discimus, meditationibus conservamus.

Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum, quod intellectum mentis erudit, et quod (0716A)a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.

Tanto una spes mortalitatis hujus nobis vilescit, quanto amplius legendo, spes aeterna claruerit.

Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum promptissimus esto.

Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noveris non implere.

Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo recta quae didicimus, implere debemus.

Nemo potest sensum Scripturae sacrae cognoscere, nisi legendi familiaritate.

Quantum quisque magis in sacris eloquiis assiduus fuerit, tantum ex eis uberiorem intelligentiam capit.

Quanto amplius in quamlibet artem homo conscendit, (0716B)tanto magis ad hominem ars ipsa descendit.

Quidam habent intelligentiae ingenium, sed negligunt lectionis studium; et quod legendo scire possunt, negligendo contemnunt.

Quamvis sensus habitudo sit frequens, tamen lectio intellectum adhibet.

Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii, praemium percipit: ita qui praestitum sibi a Deo ingenium intelligentiae negligit, condemnatione reus existit, quia donum quod accipit, despicit et per desidiam derelinquit.

Quidam Dei judicio donum scientiae quod negligunt, accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur.

Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter (0716C)inveniunt ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant retributionis.

Donum sine adjuvante Dei gratia quamvis infundatur auribus, ad cor nunquam descendit.

Plerique in cacumine intelligentiae vivaces existunt, sed loquendi inopia angustiantur.

Quidam vero in utrisque pollent.

Plerique scientia accepta Scripturarum, non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ex ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant ubi peccata mundare debuerunt.

Semper enim superbi legunt, et nunquam inveniunt.

Divinae legis penetrabilia, humilibus et bene ad Deum intendentibus patent: pravis autem atque (0716D)superbis clauduntur.

Quamvis divina eloquia in lectione arrogantibus aperta sint, in mysterio tamen clausa atque occulta sunt.

Sermo Dei fidelibus lux est, reprobis autem ac superbis quodam modo tenebrescit: et unde illi illuminantur, inde isti caecantur.

Nequaquam legem intelligit, qui carnaliter verba legis percurrit; sed is qui eam sensu interioris intelligentiae percepit.

Qui litteram legis attendunt, ejus occulta penetrare non possunt.

Ideo prohibetur Christianis figmenta poetarum legere, quia per oblectamenta inanium fabularum, mentem excitant ad incentiva libidinum.

(0717A)Ideo libri sancti simplici sermone scripti sunt, ut non in sapientia verbi, sed in ostensione spiritus homines ad fidem perducerentur.

In lectione non verba, sed veritas est amanda.

Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita tamen collatione majorem intelligentiam praebet.

Melius est enim conferre quam legere.

Quod enim obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur.

Sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit.

(0718A)Cum opere vaca lectioni, lectio enim docet quid caveas.

Lectio ostendet quid attendas.

Multum proficis cum legis, si tamen facias quod legis.

Vide ne quod perspicis, vivendo contemnas.

BASILIUS.

Sicut enim in carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis lectionibus interior homo nutritur ac pascitur.