Scorpiace adversus Gnosticos

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Scorpiace adversus Gnosticos
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II


Tertul.ScAdGn 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Gnosticos adoritur, qui martyrium tollebant: illius utilitatem necessitatemque probat. Scorpiace sive Scorpiacum liber hic vocatur, quoniam Scorpiorum in morem latenter simplicioribus imponerent, dicebantque Deum sanguinem Christianorum non sitire, nec Christum de morte nostra salutem exspectare. EDIT. VENET.

CAPUT PRIMUM.

Magnum de modico malum scorpios terra suppurat: tot venena, quot genera; tot pernicies, quot et species; tot dolores, quot et colores, Nicander scribit et pingit: et tamen unus omnium violentiae gestus nocere de cauda; quae cauda erit, quodcumque de postumo corporis propagatur, et verberat. Proinde scorpii series illa nodorum, venenata intrinsecus venula subtilis, arcuato impetu surgens, hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit; unde et bellicam machinam, retractu tela vegetantem, de scorpio nominant. Id spiculum, et fistula est, patula tenuitate in vulnus et virus, qua figit effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saevitia velificat. In remediis naturalia plurima; aliquid et magia circumligat, medicina cum ferro et poculo occurrit. Nam et praebibunt quidam, festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia signandi statim et adjurandi, et urgendi bestiae calcem: hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus; donati a Deo ea potestate, quam Apostolus dedicavit (Act., XXVIII), cum morsum viperae sprevit. Quid ergo promittit stylus iste, si fides de suo tuta est? Ut et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis, et genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur, nec alio quam ardoris. Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat, et Ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt, calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes, tum infirmos, plerosque vero in ventum, et si placuerit, christianos, nunquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxavit; praesertim cum aliqua atrocitas fidem martyrum coronavit. Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant, aut quasi in vacuum flagellant. Haeccine pati homines innocentes? ut putes fratrem, aut de melioribus ethnicum? Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt, perire homines sine caussa. Perire enim, et sine caussa, prima fixura. Exinde jam caedunt. Sed nesciunt simplices animae, quid, quomodo scriptum sit, ubi, et quando, et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed vanitas, imo dementia, pro Deo mori. Et: Quis me salvum faciat, si is occidet, qui salvum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est ne occideremur. Si vicem repetit, nunc et ille salutem de mea nece exspectat? An Deus hominum mundi sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum (Ps., LIX, 13) recusat? Certe peccatoris poenitentiam mavult quam mortem (Ezech. XVIII, 23). Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? Haec, et si qua alia admenta haereticorum venenorum, quem non vel in scrupulum figant, si non in exitium? vel in bilem, si non in mortem? At tu, fides si vigilat, ibidem scorpio pro solea anathema illidito, et relinquito in suo sopore morientem. Caeterum, si plagam satiaverit, intimat virus, et properat in viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, carne spiritus exolescit, nausea nominis inaccrescit. Jam et ipsa mens sibi quo vomat quaerit. Atque ita semel infirmitas quae percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim, vel in saeculum exspirat. Et nunc praesentia rerum est medius ardor ipsa canicula persecutionis: ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt. Alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere esuriunt. Nos ipsi ut lepores, destinata venatio, de longinquo obsidemur, et haeretici ex more grassantur. Itaque tempus admonuit adversus nostrates bestiolas (promptam) mederi theriacam stylo temperare; qui legeris, biberis. Non amarum potio. Si eloquia Domini dulcia super mella et favos (Ps. XVIII, 7), inde pigmenta sunt; si lacte et melle promissio Dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum, et lumen in tenebras convertunt (Is. V, 20). Perinde enim et qui martyriis refragantur, salutem perditionem interpretantes, tam dulce in amarum, quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam illi beatissimae praevertendo, tam amarum pro dulci, quam tenebras pro luce supponunt.

CAPUT II.

Sed nondum de bono Martyrii, nisi debito primum; nec ante de utilitate ejus, quam de necessitate discendum. Auctoritas divina praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit Deus, ut qui negant bonum, non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint. Ad officium haereticos compelli, non illici dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda. Et utique satis optimum praejudicabitur, quod probabitur a Deo constitutum atque praeceptum. Sustineant Evangelia paulisper, dum radicem eorum ex primo Legem; dum inde elicio Dei voluntatem, unde et ipsum recognosco. Ego sum, inquit (Exod. XX), Deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in coelo, et quae in terra deorsum, et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Item in eadem Exodo: Ipsi vidistis quod de coelo locutus ad vos sim. Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis. Secundum haec et in Deuteronomio (VI): Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est, et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; et rursus: Ne obliviscaris Domini Dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti et domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis; et in nomine ejus dejerabis. Non ibitis post deos alienos ex diis nationum quae circum vos, quia aemulatur Deus tuus in te: ne iratus indignetur, et exterminet te a facie terrae. Sed et proponens benedictiones et maledictiones: Benedictiones, inquit (Deut. XI, 27), si audieritis praecepta Domini Dei vestri, quaecumque ego praecipio vobis hodie, et non erraveritis de via, quam mandavi vobis, ut abeuntes serviatis diis aliis, quos non scitis. De quibus omnifariam extirpandis: Perditione perdetis, inquit, omnia loca, in quibus servierunt nationes diis suis, quas vos possidebitis haereditate: subter montes et colles, et sub arbores densas quasque effodietis aras earum, evertetis et comminuetis staticula earum, et excidetis lucos earum, et scalptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc ingerit cum introissent terram promissionis, et exterminassent nationes ejus: Cave tibi ne sequaris eas posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum, dicens: quemadmodum faciunt nationes deis suis, et ego ita faciam. Sed et id: Si prophetes, inquit (Deut. XIII), exsurrexerit in te, aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et evenerit, et dixerit: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scitis: ne audiatis sermonem prophetae, aut somniatoris illius; quia tentat vos Dominus Deus vester, an ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra timeatis eum. Post Dominum Deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et praecepta ejus custodietis, et vocem ejus audietis, et illi servietis, et illi adjiciemini. Prophetes autem et somniator ille morietur: locutus est enim ad seducendum te a Domino Deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier, quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae pars est, clam dicens: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum quae circum te proxime sunt, aut longe; ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet oculus tuus super eum, nec misereberis, nec celabis eum: annuntians annuntiabis de eo; manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus omnis populi in novissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino Deo tuo. Subjicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transiisse ad deos alios. ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa ejus, et colligerentur omnia spolia ejus in omnes exitus ejus, et igni cremarentur cum omnibus vasis suis, et cum omni populo in conspectu Domini Dei. Et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius, nec adhaerebit quidquam manibus tuis ex devotamento ejus, uti avertatur Dominus ab indignatione irae suae. Maledictionum quoque ordinem ab idolorum exsecratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile, aspernamentum Domino, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito (Deut. XXVII, 15). In Levitico vero (XIX, 4): Non sequemini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis vobis. Ego Dominus Deus vester. Et alibi: Filii Israel famuli pueri mei; hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Non facietis vobis manu facta, nec scalptile staticulum statuetis vobis, nec lapidem scopum ponetis in terra vestra. Ego Dominus Deus vester. Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a Domino, utique pertinentia quoscumque Dominus Deus Israelis perinde de Aegypto superstitiosissimi saeculi, et de domo humanae servitutis eduxerit. Sed et deinceps omne os Prophetarum ejusdem Dei vocibus sonat, eamdem legem suam eorumdem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dei nationum argentum et aurum; oculos habent, nec vident; aures habent, nec audiunt; nares habent, nec odorantur; os, nec loquuntur; manus, nec contrectant; pedes, nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui faciunt ea, et qui fidunt in illis.

CAPUT III.

Nec putem disceptandum, an digne Deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstitionis avulserit, rursus in Aegyptum regredi nolit; an digne a se non patitur absistere quos sibi allegit. Itaque nec illud exspectabit retractari a nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam, quam voluit observatam: quando frustra instituisset, si observari eam noluisset; et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim ut has definitiones Dei adversus superstitiones, tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud Deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam ejus impatiens, deos sibi producere quaerit, quos potius ipse perdiderit. Urgetur Aaron, et jubet inaures foeminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in judicium sibi vera ornamenta aurium, Dei voces. Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes, ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet inter caetera animalia bovis etiam cujusdam consecratricem; itaque tria millia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem Deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt. In Arithmis (Num. XXV), cum divertisset Israel apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur; edunt denique de pollutis eorum: dehinc et adorant deos gentis, et Beelphegor initiantur. Ob hanc quoque idololatriam, moechiae sororem, viginti tria millia domesticis obtruncata gladiis divinae irae litaverunt. Defuncto Jesu Nave (Jud. II), derelinquunt Deum patrum suorum, et serviunt idolis Baalim et Astartis; et iratus Dominus tradidit eos in manibus diripientium; et diripiebantur ab illis, et venundabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum; quocumque processerant, manus erat super illos in mala, et compressati sunt valde. Post quae instituit super illos Deus Critas, quos censores intelligimus, sed nec istis obaudire perseverarunt: ut quis Critarum obierat, illi ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos alienorum et serviendo et adorando eos. Itaque Dominus iratus: Quoniam quidem, ait, transgressa est gens ista pactum meum, quod disposui patribus eorum, et non audierunt vocem meam, et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus quas relinquit decedens Jesu. Atque ita per omnes pene annales critarum et deinceps regum, reservatis gentium circumcolarum viribus, bello et captivitate et jugo allophylorum iram dispensavit Israel, quotienscumque ab illo maxime in idololatriam exorbitaverunt.

CAPUT IV.

Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat. Nunc enim de Dei voluntate compungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium Deum insinuet, cujus haec non sit voluntas; aut nostrum nihilominus destruat, cujus talis sit voluntas; aut omnino neget voluntatem Dei, si ipsum negare non poterit. Nos autem de Deo alibi dimicantes, et de reliquo corpore haereticae cujusque doctrinae, nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius Dei, quam Israelis, eam defendentes voluntatem, quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex judiciis punitae idololatriae. Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum: vim scilicet quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria. Et utique qui imponit praeceptum, extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea evenire, per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi ne quem alium Deum dicam; ne, vel dicendo, non minus lingua quam manu Deum fingam; ne quem alium adorem, aut quoque modo venerer, praeter unicum illum qui ita mandat; quem et jubeor timere, ne ab eo deserar; et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. Huic sacramento militans ab hostibus provocor, par sum illis si manus dedero; hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor, occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit?

CAPUT V.

Habes igitur Dei mei voluntatem: occursum est huic plagae. In alium ictum consideremus, de voluntatis qualitate. Longum est ut Deum meum bonum ostendam, quod jam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. Malum enim Deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut Deum negare debebit, quem malum existimarit; aut bonum dicere, quem Deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas ejus, qui nisi bonus, non erit Deus. Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eumdem Deum, a quo et prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negemus esse aemulationem, tam malorum inter se, quam et bonorum. Sed alia conditio est hujus tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat, quis non bonum pronuntiabit? quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii, quam mortis et vitae? In tantum vita martyrio deputabitur, quantum mors idololatriae. Vitam qui malum dixerit, habet mortem quam bonum dicat. Est et haec perversitas hominum, salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaerere, medica male vitare; mori denique citius, quam curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures refugiunt: plures enim stulti, plures timidi, et male verecundi. Et est plane quasi saevitia medicinae, de scalpello, deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari, et inuri, et extendi, idcirco malum, quia dolores utiles affert: nec quia tantummodo contristat, recusabitur; sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille, et gemens, et mugiens inter manus medici, postmodum easdem mercede cumulabit, artifices optimas praedicabit, et saevas jam negabit. Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem; licebit et Deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medelarum adversus qualitates querelarum: cum quasi de perverso auxiliatur, per ea subveniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat. Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare. Perversitas quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est: ita Deo de momentaneis aeterna medicante. Magnifica bono tuo Deum tetrum: incidisti in manus ejus, sed feliciter incidisti; incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper medico prior negotium facit: denique sibimetipse periculum mortis attraxit. Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit. Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid gravatur pati nunc homo ex remedio, quod non est tunc gravatus pati ex vitio? displicet occidi in salutem, cui non displicuit occidi in perditionem? nauseabit ad antidotum, qui hiavit ad venenum?

CAPUT VI.

Sed si certaminis nomine Deus nobis martyria proposuisset, per quae cum adversario experiremur, ut a quo libenter homo elisus est, eum jam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis, quam acerbitas Dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem, jam et inculcatorem ejus voluit efficere per virtutem; ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam; ut gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina graecarum et religionum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret, etiam Africae liquit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant, donatam pythico agone post stadii senectutem. Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult, corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam injuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia summovere? Nimirum praescribes Deo, quibus temporibus, aut modis, aut locis de familia sua judicet, quasi non et praejudicare judici congruat. Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed et proprii profectus; nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret, votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? aut quomodo multae mansiones apud Patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella a stella distabit in gloria (I Cor. XV), nisi pro diversitate radiorum? Porro, et si fidei propterea congruebat sublimitatis et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice compensationem: cum caro et anima dependitur, quibus in homine carius nihil est; alterum manus Dei, alterum flatus; ipsa dependi in profectu, quorum est profectus; ipsa erogari, quae lucrifiant; eadem pretia, quae et merces. Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus, et humeris essent reportandi. Posuit igitur secunda solatia, extrema praesidia, dimicationem martyrii, et lavacrum sanguinis exinde securum. De cujus felicitate David: Beati quorum dimissa sunt delicta, et quorum opertae sunt iniquitates (Ps. XXXII, 1). Beatus vir cui non imputaverit Deus delictum. Proprie enim martyribus nihil jam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem delictorum (I Petr. IV, 8), quae Deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua (Matth. XXII, 37), quam pro Deo ponit, hominem martyrem excudit. Haec tu remedia, consilia, judicia, spectacula etiam Dei atrocitatem judicabis? sanguinem hominis Deus concupiscit? Et tamen ausim dicere, si et homo regnum Dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio invidiosa est, in qua aut gratiae, aut injuriae communis est ratio.

CAPUT VII.

Incutiat adhuc scorpius, homicidam Deum ventilans: horrebo plane spurcum blasphemiae statum de haeretico ore foetentem; sed et talem Deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex Sophiae suae persona, voce Salomonis: Sophia, inquit (Proverb., IX, 2), jugulavit filios suos. Sophia, sapientia est. Sapienter utique jugulavit, dum in vitam; et rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus cantatur hymnis, (Prov., I, 20); cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit, bene enim filios suos jugulat. Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Isaiam hic exclamat: Ego Dei sum; et hic vociferatur: In nomine Jacob; et alius scribit, In nomine Israelis (Is., XLIV, 5). O bonam matrem! Opto et ipse in filios ejus redigi, ut ab ea occidar. Opto occidi, ut filius fiam. Solum autem jugulat filios suos; an et torquet? Audio enim et alibi dicentem Deum: Uram illos sicuti uritur argentum, et probabo illos sicuti probatur aurum (Zach., XIII, 19). Utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et Apostolus qualem Deum adscripserit, cum scribit: Si Deus Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonavit nobis? Vides quomodo etiam proprium suum Filium primogenitum et unigenitum Sophia divina jugulaverit; utique victurum, imo et caeteros in vitam redacturum. Possum dicere cum Sophia Dei: Christus est qui se tradidit pro delictis nostris. Jam et semetipsam Sophia trucidavit. Verba non sono solo sapiunt, sed et sensu: nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem Deum, qui non intelligit, credit. Quamquam et non intelligenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intelligendi. Quis enim, inquit (Rom., XI, 32), cognovit sensum Dei? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat? aut viam intelligentiae quis demonstravit illi? Sed enim Scytharum Dianam, aut Gallorum Mercurium, aut Afrorum Saturnum, hominum victima placari apud saeculum licuit. Et Latio ad hodiernum Jovi media in urbe humanus sanguis ingustatur; nec quisquam retractat, aut non rationem praesumit aliquam, aut inaestimabilem Dei sui voluntatem. Si noster quoque Deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem, et lugubres ritus, et aram rogum, et pollinctorem sacerdotem? et non beatum amplius reputasset, quem Deus comedisset?

CAPUT VIII.

Unum igitur gradum insistimus, et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a Deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil Deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit David (Ps. CXV); non opinor ista communis et omnium debitum: atqui justa, etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis; sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis, et praelio confessionis, pro justitia et sacramento; sicut Esaia (LVII, 1): Videte, inquit, quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo animadvertit: a facie enim injustitiae perit justus, et erit honor sepultura ejus. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim justitia vim patitur. Statim ut coli Deus coepit, invidiam religio sortita est: qui Deo placuerat, occiditur, et quidem a fratre; quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata est. Denique, non modo justorum; verum etiam et prophetarum. David exagitatur, Elias fugatur, Jeremias lapidatur, Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus adsignans. Ipse clausula Legis et Prophetarum; nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu Dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et jam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret; moriendum scilicet adversus idololatriam. Meminerant enim et Jeremiae scribentis ad eos (Baruch, VI), quibus illa captivitas imminebat: Et nunc videbitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super humeros, ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur ne et vos consimiles sitis Allophylis, et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante; sed dicite in animo vestro: Te, Domine, adorare debemus. Itaque dixerunt a Deo concepta fiducia, quando vigore animi conditionales minas regis excutiunt (Dan., III, 16): Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim Deus noster quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis, et ex manibus tuis; et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur, nec imaginem tuam auream, quam stauisti, adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea Deus texit, ne potestatem ejus mentiri viderentur. Nam et Danielem nullius praeter Dei supplicem, et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna praesumptio de Deo falli debuisset. Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.

CAPUT IX.

Superest, ne antiquitas suum quoque habuerit sacramentum, novitatem christianam recensere, quasi et de Deo aliam, ac proinde disciplina quoque aemulam, cujus sophia filios suos jugulare non norit. Plane alia in Christo et divinitas et voluntas et schola, martyria aut nulla in totum, aut aliter intelligenda mandarit, qui neminem ad hujusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit. Et ideo praeceptorum principia deducens: Beati, inquit (Matth., V, 10), qui persecutionem patiuntur ob justitiam, quoniam illorum est regnum coelorum. Hoc quidem absolute ad omnes, dehinc proprie ad Apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint, et persecuti fuerint, et dixerint adversus vos omnia mala propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in coelo: sic enim faciebant et prophetis patres eorum (ibid., V, 11). Ut etiam prophetaret quod et ipsi occidi haberent ad exemplum prophetarum. Quanquam et si omnem hanc persecutionem conditionalem in solos tunc Apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce Spiritus Sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos, et apostolici seminis frutices. Nam et rursus ad Apostolos dirigit (Matth., X, 16): Ecce ego mitto vos tanquam oves in medio luporum; et (v. 17): Cavete ab hominibus; tradent enim vos in consessus, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges perducemini, mei caussa, in testimonium illis et nationibus, etc. Cum autem subjicit (v. 21): Tradet autem frater fratrem, et pater filium in mortem, et insurgent filii in parentes, et mortificabunt eos; manifeste iniquitatem istam in caeteros pronuntiavit, quam in Apostolis non invenimus. Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem, quod plerique jam nostri. Dehinc ad Apostolos revocat (v. 22), Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos, quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita, ipsa hac permistione nunc ad Apostolos, nunc ad omnes disponendo, eumdem in universos nominis exitum effudit, in quibus consederit nomen cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste salvus fiet (ibid). Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem, nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem, quam pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum (ib., v. 25). Statim sequitur: Nec servus super dominum suum; quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis servi et discipuli eamdem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur; quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus Domini et Magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet (ibid., v, 28), non eos timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere non valeant: sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus et animam occidere et perdere possit in gehenna. Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supradicti? homines opinor. Quis etiam animae dominator, nisi Deus solus? Quis iste ignium comminator, nisi is, sine cujus voluntate nec passerum alter in terram cadit; id est, nec altera ex duabus substantiis hominis, caro aut anima? Quia et capillorum apud eum regestus est numerus (ibid., v. 31). Nolite ergo metuere cum super dicit, multis passeribus antistatis; non frustra, id est, non sine emolumento casuros in terram repromittit; si magis ab hominibus quam a Deo occidi eligamus. Omnis igitur qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor in illo coram Patre meo qui in coelis est. Et omnis qui negaverit me coram hominibus, et ego negabo illum coram Patre meo qui in coelis est (ibid., v. 33). Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diversa est. Qui se christianum confitetur, Christi esse testatur. Qui Christi est, in Christo sit necesse est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se christianum confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo. Porro, in Christo confitendo, Christum quoque confitetur qui sit in Christo, dum et ipse in illo est, utpote christianus. Nam et si diem dixeris, lucis rem ostendis quae diem praestat, licet non dixeris lucem, ita, etsi non directo pronuntiavit, « qui me confessus fuerit » ; non est diversus actus quotidianae confessionis, a sensu Dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur, id est christianum, etiam id per quod est confitetur, id est Christum. Proinde qui se negavit christianum, in Christo negavit, negando se in Christo esse, dum negat se christianum, et Christum autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit. Et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset igitur et si de confitendo tantummodo Dominus pronuntiasset. Ex forma enim confessionis, contrario quoque ejus praejudicaretur, id est negationi; perinde negationi negationem rependi a Domino, quemadmodum confessioni confessionem. Et ideo cum in forma confessionis, etiam negationis conditio intelligatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter Dominus pronuntiavit, quam de confessione, dicendo: Qui me negaverit; non, « Qui in me » . Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam; ut qui se christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare. Sicut non olim pro . . . spice cum tota fide quorumdam colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere, « Etsi me negavero christianum, non negabor a Christo; non enim ipsum negavi. » Ex illa enim negatione tantumdem tenebitur, qua se christianum negando, Christum in se negans, etiam ipsum negavit. Plus est autem, quod et confusioni confusionem comminatur: Qui me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram Patre meo qui in coelis est. Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem: mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris, quam corporis plagam.

CAPUT X.

Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae, nec per hunc commeatum vitae, nec apud homines hujus naturae communis confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis, et in vita ista, et sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae de corporibus excesserint, et per singula tabulata coelorum de praecepto dispici coeperint, et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines, Theletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat veros esse, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen et locustas deputavit; etiam irrationalibus jumentis adaequavit. Plane ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intelligendum praeter nos: quos quia constat esse, et comparatione potuit induere, salva et proprietate generis, et singularitate. Neque enim si vita vitiata est, ut despectui judicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine ejus deputaretur. Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit Christus homines, quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, et ita vos facite illis. Vide an servaverit genus, a quibus et testimonium sui exspectet, et in quos justitiae vicem mandat. Illos autem coelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea, et Cephea, et Erigonam, et Ariadnam inter sidera deliniabit. Quis autem prohibuit Dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit? ut ita esset positum: « Qui in me confessus fuerit coram hominibus in coelis, et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis est? » Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluit, si coelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae; ne ipso quidem adhuc tunc in coelis homine conspecto. Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus, illic probarer, quo non nisi jam probatus imponerer? illic de praecepto examinarer, quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano coelum ante patet quam via; quia nulla via in coelum, nisi cui patet coelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates janitrices affirmas juxta romanam superstitionem Janum quemdam et Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si unquam legisti apud David (Ps. XXIV, 7), auferte portas principes vestras, et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae. Si item audisti apud Amos (IX, 6): Qui assensum illum suum aedificat in coelos, et profusionem suam fundat in terras; scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis Domini, et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dignosci habeant illic, sed agnosci; nec interrogari, sed admitti. Nam et si adhuc clausum putas coelum, memento claves ejus hic Dominum Petro, et per eum, Ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero hujus praecepti desertione; honeste in coelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui; sustinebo majores potestates, qui minoribus cessi; merebor denique admitti, jam exclusus. Suppetit adhuc dicere: si in coelestibus confitendum, et hic negandum est; nam ubi alterum, ibi utrumque; aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in coelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem christianae concussionis in superna transferre, et in primis, ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad Patris dexteram praesidet Christus? Illic constitues et synagogas Judaeorum, fontes persecutionum, apud quas Apostoli flagella perpessi sunt, et populos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant, « Usquequo genus tertium? » Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debebis, per quos traditio disposita est: item reges et praesides et armatas potestates, apud quos caussa purganda est. Erit certe etiam carcer in coelo, carens sole, aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et equuleus axis ipse qui torquet: tum si lapidandus christianus, grandines aderunt; si urendus, fulmina prae manu sunt; si trucidandus, Orionis armati manus operabitur; si bestiis finiendus, ursas septemtrio emittet, zodiacus tauros et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone et finis in coelis, et passio, et occisio, et prima confessio? Et ubi caro, omnibus istis necessaria? ubi corpus? quod solum ab hominibus habet occidi. Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem ejus caussae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit. Siquidem confessio a persecutione deducitur, et persecutio in confessione finitur. Nec possunt non una sequi, quae et aditum et exitum, id est, initium finemque disponunt. Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si caetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec caetera hic. Enimvero non alibi caetera; itaque nec confessio in coelo. Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur. Hic omnem ordinem sustineo, ipso Domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subjungit? Ne putaveritis venisse me uti pacem mittam in terram; non veni, sed ut machaeram, certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et socrum adversus nurum suam: et inimici homini domestici sui. Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgant filii in parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, hic salvus erit (Matt., X, 34 et seq.). Adeo totus hic ordo dominicae machaerae, non in coelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.

CAPUT XI.

Eadem igitur forma, caetera quoque ad martyrii pertinere defendimus. Qui pluris, inquit (Luc. XIV), fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus; id est, qui maluerit vivere me negando, quam mori confitendo. Qui animam suam invenerit, perdet illam; qui vero perdiderit mei caussa, inveniet illam. Proinde enim invenit eam, qui negarit lucrifaciendo vitam; sed perdet in gehennam, qui se putat negando lucrifacere eam. Perdet autem eam ad praesens, qui confessus occiditur; sed inventurus eam in vitam aeternam. Ipsi denique praesides, cum hortantur negationi, serva animam tuam, dicunt, et noli animam tuam perdere. Quo modo loqueretur Christus, nisi quo modo tractaretur christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, Spiritum Sanctum responsurum repromittit (Matth. X, 20); et cum in carcere fratrem vult visitari (Matth., XXV), confessoris imperat curam; et cum Deum vindictam facturum electorum suorum affirmat (Matth., XV), passiones consolatur illorum: etiam in parabola seminis post cespitem arefacti, persecutionum figurat ardorem. Haec si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeterquam sonant sapiunt; et aliud in vocibus erit, aliud in sensibus; ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcumque igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quocumque se acumine impegerint, una jam linea est: ad ipsas res provocabuntur, an secundum Scripturas transigantur. Siquidem tunc aliud significabitur in Scripturis, si non idipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro, tunc eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus, nominis caussa, quomodo et scriptum est; et tradimur etiam a proximis, quomodo et scriptum est; et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo et scriptum est (Matth., X). Sic Dominus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt, quam edixit, id est, quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt quam edixit: ergo sicut eveniunt, ita edixit, ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire, quam edixit; nec ipse aliter edixisset, quam evenire voluisset. Ita, non aliud significabunt Scripturae, quam in rebus recognoscimus. Aut si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo haec aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec quae aguntur. At nunc, quia ipsa sunt in rebus, quae in vocibus, aliter dicta creduntur; quid fieret si aliter facta invenirentur? Sed haec est perversitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quae non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur, excludi siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est; et relinquitur nec praedicata videri cum evenerint, si aliter praedicantur quam evenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata, quia non ita erunt praedicata quomodo eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo, ea quae nec praedicata sunt, credunt.

CAPUT XII.

Quis nunc medullas Scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? quos et sibi discipulos Dominus adoptavit, omnia utique edocendos; et nobis magistros adornavit, omnia utique docturos. Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae revelavit, Petro, Jacobo, Joanni, et postea Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An et illi aliter quam sentiunt scribunt, fallaciae magistri, non veritatis? Petrus quidem ad Ponticos: Quanta enim, inquit (I Petr. II), gloria, si non ut delinquentes puniamini, sustinetis! Haec enim gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, ut assequamini vestigia ipsius. Et rursus (I Pet. IV): Dilecti, ne expavescatis ustionem, quae agitur in vobis in tentationem, quasi novum accidat vobis: etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quoniam gloria et Dei spiritus requiescit in vobis, dum ne quis vestrum patiatur, ut homicida, aut fur, aut maleficus, aut alieni speculator. Si autem ut christianus, ne erubescat; glorificet autem Dominum in nomine isto. Joannes vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur, negans timorem esse in dilectione (I Joan. IV, 18): Perfecta enim dilectio foras abjicit timorem: quoniam timor poenam habet; et qui timet, non est perfectus in dilectione. Quem timorem intelligi praestat, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam affirmat, nisi fugatricem timoris, et animatricem confessionis? Quam poenam timore puniat, nisi quam negator relaturus est, cum corpore et anima occidendus in gehenna? Quod si pro fratribus, quanto magis pro Domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua instructus haec suadere! Mandaverat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum (Apocal. II, 10): Ecce diabolus ex numero tuo conjiciet in carcerem, ut tentemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa fidelissimo martyre interfecto in habitatione Satanae. Item ad Philadelphenorum, quod a tentatione ultima liberaretur, qui Domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae, et mortis veniam secundae: nunc latens manna cum calculo candido, et nomine ignoto: nunc ferreae virgae potestatem, et stellae matutinae claritatem: nunc albam vestiri, nec deleri de libro vitae, et columnam fieri in Dei templo, in nomine Dei et Domini, et Jerusalem coelestis inscripta, nunc residere cum Domino in throno ejus, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae; eorum vero pugnae, quorum et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt, et fiducia ultionis patientiam pascunt, et indutae stolis, candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illarum gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis victoriae insignes revelantur; scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris; Hi sunt, ait (Apoc. VII, 14), qui veniunt ex illa pressura magna, et laverunt vestimentum suum, et candidaverunt ipsum in sanguine agni: vestitus enim animae, caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur. Quia et Esaias (Is. I, 18) ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas ejus martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit, aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos; imo ante omnes. Timidis autem, inquit, dehinc caeteris, particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor ejus in Epistola ejus (I Joan. IV, 18), quem dilectio foras abjicit, habet poenam.

CAPUT XIII.

Paulus vero Apostolus de persecutore (Act. IX), qui primus Ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stylo mutans, et convertens machaeram in aratrum; lupus rapax Benjamin, dehinc ipse afferens escam secundum Jacob, qualiter martyria, jam et sibi optabilia, commendat! cum de Thessalonicensibus gaudens: Uti, inquit (II Thessal. I, 3, 4), gloriemur in vobis in Ecclesiis Dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen justi judicii Dei, ut digni habeamini regno ejus, pro quo et patimini. Sicut et ad Romanos (Rom. V, 11): Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris; certi quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Et rursus (Rom. VIII, 17): Quod si filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes vero Christi: siquidem compatimur, uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones hujus temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur . Et ideo postmodum: Quis, inquit (Rom. VIII, 35), separabit nos a dilectione Christi? pressura, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an machaera, secundum quod scriptum est: tui caussa mortificamur tota die, deputati sumus ut pecora jugulationis; sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod neque mors, neque vita, neque virtus, neque sublimitas, neque profundum, neque alia conditio poterit nos a dilectione Dei separare, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Sed et Corinthiis passiones suas enumerans (II Cor. XI, 33), patiendum utique praefinivit: In laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius; a Judaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam martyria videbuntur, tamen rursus: Propter quod, inquit (II Cor. XII, 10), boni duco in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus (II Cor. IV, 8): Qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur; et indigeamus, sed non perindigeamus; quoniam persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur; qui dejiciamur, sed non pereamus: semper mortificationem Christi Jesu in corpore nostro circumferentes. Sed etsi, inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet, vi persecutionum; sed interior renovatur die et die; anima scilicet spe promissionum. Nam quod ad praesens, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit nobis, non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia, de incommodis dicens; quae vero non videntur, aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus vero de vinculis scribens, utique beatos affirmavit, (Phil. I, 29), quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati: Eumdem, inquit, agonem habentes quem in me vidistis, et nunc audistis. Nam et si libor super sacrificium, gaudeo et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete mihi (ibid., II, 17). Vides quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo acquirit solemnitatem. Ut proximus denique voti sui factus est, qualiter de prospectu ejus exsultans Timotheo scribit (II Tim. IV, 6, 7)? Ego enim jam libor, et tempus dijunctionis instat. Agonem bonum decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona, quam mihi Dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis et ipse supra allocutus (II Tim. II, 11; II Tim. 1, 8): Fidelis sermo: si enim commortui sumus Christo, et convivemus; si sufferimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille nos negabit; si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrio Domini nostri, neque me vinctum ejus; quia praedixerat: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in Deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?

CAPUT XIV.

Plane monet Romanos (Rom. XIII, 4-7) omnibus potestatibus subjici, quia non sit potestas nisi a Deo, quia non sine caussa gladium gestet, et quia ministerium sit Dei; sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministra est tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita, non in occasione frustrandi martyrii jubet te subjici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adjutricum justitiae, quasi ministrarum divini judicii, hic etiam de nocentibus praejudicantis. Dehinc et exequitur quomodo velit te subjici potestatibus, reddere jubens, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; id est (Matt. XXII, 21) quae sunt Caesaris, Caesari, et quae Dei, Deo; solius autem Dei homo. Condixerat scilicet Petrus, regem quidem honorandum; ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur, cum Deo non comparabuntur. Caeterum, super Deum diligi nec animam licebit.

CAPUT XV.

Num ergo et Apostolorum litterae mobiles? et nos usquequaque simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes? credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quae tamen passos Apostolos scimus, manifesta doctrina est; hanc intelligo solam Acta decurrens; nihil quaero; carceres illic, et vincula, et flagella, et saxa, et gladii, et impetus Judaeorum, et coetus nationum, et tribunorum elogia, et regum auditoria, et proconsulum tribunalia, et Caesaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Jacobus immolatur, quod Paulus distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem Commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Jerusalem. Vitas Caesarum legimus; orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. Haec ubicumque jam legero, pati disco; nec mea interest quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus Apostolorum; nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent, quod non prius patiendum esse sensissent. Cum vincula Paulo Agabus gestu quoque prophetasset, discipuli flentes et orantes ne se Jerosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim, quod semper docuerat animatus: Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo vincula Jerosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita cesserunt, dicendo: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 13, 14); fidentes scilicet, passiones ad voluntatem Dei pertinere. Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere tantaverant, ut Apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum mihi es; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matt. XXVI, 23; IV, 10).

Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post, venena ista suffudit; nulli infirmorum facile nisi nocitura, si qui non hanc nostram ex fide praebiberit, vel etiam superbiberit potionem.