Jump to content

Scripta dubiae auctoritatis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Scripta dubiae auctoritatis
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


Scripta dubiae auctoritatis (Auctor incertus (Marcus papa?)), J. P. Migne

EPISTOLA SANCTI ATHANASII ET AEGYPTIORUM EPISCOPORUM AD MARCUM PAPAM.( Conc. t. II, col. 466, ad. Labb. ) . (0851D)

De numero canonum Nicaenorum pro exemplaribus Nicaeni concilii, quia Ariani eorum exemplaria incenderant.

Domino sancto et apostolici culminis venerando sanctae Romanae et apostolicae sedis atque universalis ecclesiae papae, Athanasius et universi Aegyptiorum episcopi.

Ad vos pervenisse non dubitamus, quanta et qualia (0852D)ab haereticis, et maxime ab Arianis quotidie patimur: quoniam intantum ab eis persequimur, ut etiam vivere jam nos taedeat. Nam instanti tempore subito et insperate in nos irruentes, nosque juxta praeceptum Domini qui ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth., X), fugiendo propter cladem populi eos declinantes, nos comprehendere non valuerunt, sed omnia depopulati sunt. In tantum enim nostra vastaverunt, ut nec libros, nec vestimenta ecclesiastica, aliaque ornamenta, nec reliqua (0853A)utensilia nobis dimitterent. Libros vero nostros usque ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes, propter veritatis fidem, etiam Nicaenam synodum, qua modo clerus et populus imbuebatur, et maxime jam imbuti erant, in contumeliam nostram et omnium christianorum incenderunt. Quapropter precamur, pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Nicaeni concilii exemplaria, ut nobis illa, quae sanctae recordationis praedecessoris Silvestri fuerunt, sub tuta mittatis stipulatione. Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno Deo pontifice nostro, id est, Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus officio, sub nostrae praesentiae testimonio, per beatos viros Victorem et Vincentium presbyteros, (0853B)apostolicae sedis apocrisiarios, missa sunt praedicto papae Silvestro cum adstipulatione subnexa capitula septuaginta. Sane praesentibus nobis octoginta capitula in memorata tractata sunt synodo, scilicet quadraginta a Graecis, graeca edita lingua, et quadraginta a Latinis, similiter latina edita lingua. Sed visum est 318 patribus, Sancto Spiritu repletis, in praedicto concilio congregatis, et maxime jam dicto Alexandro et apostolicae sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur aliis, atque congruis locis insererentur; et ad formam septuaginta discipulorum, vel potius totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem christianorum informarent orbem, et omnes sub sacerdotali et christiano nomine degentes una fides (0853C)et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo (S. Leo, ep. 84) dissideret capite. Nunc ergo quia (ut praedictum est) ab inimicis sanctae Dei Ecclesiae, et maxime ab Arianis, a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur, praefata septuaginta Nicaeni concilii capitula, quae de praefata synodo jam facta, jubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi, atque transcripsi, sunt igne combusta; optamus ut a vestrae sedis auctoritate, quae est mater et caput omnium (0854A)ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate, vestrisque precibus roborati, illaesi a memoratis aemulis sanctae Dei Ecclesiae, et nostris evadere, nobisque commissos eruere valeamus. Vere novimus (conc. Rom. sub Greg. II, ann. 721) apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus in tantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis: quanto magis nobis, qui licet exigui ordinis, tamen vestri sumus, vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis et sumus et semper esse volumus. Ideo decet, et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria (juxta sapientiam, quam vobis praestitit Altissimus) esse cognoveritis, absque tarditate praestare, (0854B)ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum, auditu tantae miseriae oberato, salutari curetur antidoto, ut divino freti juvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati, adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconcusso vultu, non fraude cujusquam perculsi, assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire inquientem: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Et subscriptio. Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum longaevis Dominus conservet temporibus (Joan. II pap. ad Justinianum).

RESCRIPTUM MARCI PAPAE AD ATHANASIUM ET OMNES EPISCOPOS AEGYPTIOS.( Indidem ) . De missione capitulorum Nicaeni concilii.

(0854C) Dominis venerabilibus fratribus Athanasio, et universis Aegyptiorum episcopis, Marcus sanctae Romanae apostolicaeque sedis, et universalis Ecclesiae episcopus.

Doleo, fratres, et nimium contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata non estis arundo (Matth., II), sed recti in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes (0855A)incessanter perduratis. Lectis ergo (S. Leo, epistol. 85) fraternitatis vestrae litteris, vigorem constantiae vestrae, quem olim noveramus, agnovimus. Congratulantes vobis, quod ad custodiendum Christi gregem, pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium, subintrarunt, bestiali saevitia simplices quosque dilacerent, qui non ad hoc subintrarunt ut aliqua correctione proficiant, sed ut ea quae sunt sana corrumpant. Quapropter moneo, et hortor dilectionem vestram (idem S. Leo, ep. 2), ut bonum quod incepistis adminiculante divina gratia usque in finem perducere satagatis, veritatis voce monente: Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth., XXIV). Unde enim beata perseverantia, nisi (S. Leo, ep. 92) de virtute patientiae? (0855B)Nam, juxta Apostolum: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Timoth., III). Quae non in eo tantum computanda est, quod contra christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscumque suppliciis, cum persecutionum saevitiam suppleant, et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, quibus conflictationibus communia semper membra pulsantur, et nulla piorum portio conflictatione sit libera, ita ut nec periculis nec otio careant, nec labore. Nam haec et omnia incrementa (Coelest. I, ep. ad Gallos, c. 11) probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantia, atque bonae voluntatis incrementa, ad Christi gratiam semper sunt referenda: ut in omnibus quae (0855C)agimus Deus omni perfecte laudetur tempore.

De capitulorum namque veritate et numero Nicaeni concilii, cui vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris, qui vobiscum una interfuerunt, diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae, omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt: non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitremur. Sed nos et vos, illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit, et Domino providente, et beato Petro apostolo opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione, firma et immobilis omni tempore persisteret. (0855D)His itaque peractis, diligenter requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio, eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa, septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus. Ipsa enim vobis propter auctoritatem et subscriptionem tantorum patrum, et (0856A)ejus magni concilii, minime misimus, sed pro eisdem coram apocrisiariis vestris alia similia, eumdem numerum, eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia, vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est, qui fratribus suis talia (Attici, ep. CP. ad PP. Africanos) negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda, et fratribus contradenda, et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio (Agatho ad Const. Aug., act. IV concilii VI generalis), haec est vera charitas, quae praedicanda est et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae (0856B)per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribuis suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens (Luc. XXII), ecce Satan expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum: Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis (0856C)tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit. Quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit, et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedisequa cupit existere. Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Domini Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae etiam erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in (0856D)ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto, rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit? Ideo, fratres, hortor (S. Leo, ep. 2) dilectionem vestram, obtestor et (0857A)moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non (0858A)poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data octavo kalendas novembris, Nepotiano et Secundo viris clarissimis consulibus.