Migne Patrologia Latina Tomus 45
AucVar.ScEtMoH 45 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
GENNADIUS, IN LIBRO SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM.
Pelagius Brito haeresiarches, antequam proderetur haereticus, scripsit studiosis necessaria, libros tres de fide Trinitatis, et pro actuali conversatione Eulogiarum ex divinis Scripturis librum unum, capitulorum indiciis in modum Cypriani martyris praesignatum. Postquam vero haereticus publicatus est, scripsit haeresi suae faventia.
Idem, ibidem.
Coelestius antequam ad Pelagium concurreret, imo adhuc adolescens, scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas in modum libellorum tres, omni Deum desideranti necessarias. Moralis siquidem in eis dictio nihil ibi vitii post modum proditi, sed totum ad virtutis incitamentum tenuit.
INCIPIT COMMONITORIUM ADVERSUS HAERESIM PELAGII ET COELESTII VEL ETIAM SCRIPTA JULIANI A MARIO MERCATORE SERVO CHRISTI.
1. Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia a Theodoro quondam episcopo oppidi Mansisteni jamdudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum roditur, nec ea palam profertur; sed ab ipsis qui de ea fornicantur, velut catholicis, intra Ecclesias interim retinetur: Progenitores videlicet humani generis Adam et Evam mortales a Deo creatos, nec quemquam posterorum sui praevaricatione transgressi laesisse, sed sibi tantum nocuisse, seque mandati reos apud Deum fecisse, alterum penitus nullum. 2. Hanc ineptam et non minus inimicam rectae fidei quaestionem, sub sanctae recordationis Anastasio Romanae Ecclesiae summo Pontifice Rufinus quondam natione Syrus Romam primus invexit; et, ut erat argutus, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad praedictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem. Quique mox ausus in apostolum Paulum commentarios condere, cum ad illum locum notissimum ad Romanos venisset Epistolae, ubi ita continetur, Propterea sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), etc., ibidem « eos tantum reos » dicit, « atque obnoxios illa praevaricatione teneri, qui hunc in praevaricandis Dei mandatis voluerint imitari; non omnes qui ex ejus sunt per successionum seriem semine generati. » Atque hinc latius de sequentibus locis hujus Epistolae disputat; et pronuntiat, « Nullum hominum prorsus per generationem laesum fuisse, nec laedi Adae peccati transgressione, sed imitatione, » inquit, « quia prior ille in genere humano peccavit; et illum reum et obnoxium fieri, qui hunc propria voluntate, non nascendo, sed peccando fuerit imitatus. » 3. Huic Pelagio adhaesit Coelestius, nobilis natu quidem, illius temporis auditorialis scholasticus, sed naturae vitio eunuchus matris utero editus. Hic a Pelagio praedicto institutus, sensum istum impiissimum meracius imbibit, ac multos incredibili loquacitate amentiae hujus suae participes et complices fecit; aususque palam publiceque his verborum sententiis ejusdem sensum passim disseminare per populos: id est, Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. Quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant. Adjecit praeterea: Posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare: quia et ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato: et quoniam lex sic mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium. 4. Haec atque hujusmodi etiam Juliano et caeteris ejus commanipularibus placuere, etc.
EX LIBRO DE HAERESIBUS VULGATO PER SIRMONDUM SUB TITULO PRAEDESTINATI.
1. Octogesimam et octavam haeresim in Pelagio se invenisse Sedes apostolica sub papa sancto Innocentio docuit, dum Coelestius Pelagii discipulus apud Carthaginem doceret, Posse homines sine peccato esse, natura sibi sufficiente sola humana. Restitit ei quidam Paulinus diaconus, defensor et procurator Ecclesiae Mediolanensis: cuique in conventu sacerdotum multa capitula objecit contra fidem catholicam; quae Coelestius damnare neglexit, dicens, Non ad me pertinet de his quae objicitis, ubi meum nomen est, et crimen alienum. Tunc illi obtulerunt ei libros suos, ubi dicebat, Ipsam sibi hominis naturam ad perfectionem posse sufficere: hoc est, Tantam potest homo exercere justitiam, ut etiam sine peccato possit esse si velit. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Sic lex misit ad regnum, sicut Evangelia. Infantes in remissionem peccatorum baptizandos esse ideo confitemur, propter regulam universalis Ecclesiae. Nihil obfuisse generi humano peccatum Adae. Omnia haec oppositionum genera ad damnandum objiciebantur Coelestio. Sed ille dicebat, multa esse in his quae teneret fides ejus, et propter ipsa caetera damnare non posse. Tunc ad relationem pene omnium Afrorum episcoporum, papa Innocentius damnationem et Pelagio et Coelestio conscripsit. Illi autem, sive antequam damnarentur ab universali Ecclesia, sive posteaquam damnati sunt, non cessaverunt scribere, Posse hominem sine peccato esse; et nihil obfuisse Adam humano generi; et infantes non ideo baptizandos, quia habere possint originale peccatum; et naturam tam bene factam a Deo, ut sibi sola sufficiat ad hoc ut possit carere peccato. 2. Contra hos suscepit sine scriptura quidam Constantius tractator. Post hunc autem, scripsit contra hos et Augustinus Hipponensis episcopus, et Hieronymus presbyter Bethlehemites. Pelagiani tamen, seu Coelestiani, catholicae plebi permixti sunt, quia Ecclesiam aliam non habent: et ideo ubi eis evenerit, communionem non renuunt. Dicunt enim unius confessionis se esse in hac parte, in qua Eucharistia conficitur: De quaestione enim, aiunt, non de communione discernimur. Pro hoc ausu, et a nostris, si deprehendantur, periculis subjacent, et a suis exsecrationi habentur. Habent enim et presbyteros, et episcopos suos. 3. Ipse autem Pelagius ita in Commentario suo ad Romanos scribit, dum ageret illum locum quo ait Apostolus, Quoniam per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); tangens Coelestium qui contra traducem peccati primus scripsit, his verbis ait: Hi, inquit, qui contra traducem veniunt, ita illam impugnare nituntur: Si Adae peccatum etiam non peccantibus obfuit, ergo et Christi gratia etiam non credentibus prodest. Addunt etiam hoc: Si baptismus tollit originale illud peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. Quomodo enim mittunt ad posteros quod ipsi in se minime habuerunt? Haec sicut ab ipso Pelagio sunt scripta, posuimus. 4. De hoc itaque quod dictum est, « Posse hominem sine peccato esse, » objectum est illis ita: Aut potest, et adjutorium non quaerit; aut non potest, et adjutorium quaerit. A quocumque enim auxilium quaeritur, dicit se id quod vult facere implere non posse: alioquin irrisorie poscit, qui potest hoc solus, pro quo adjutorium postulat, adimplere. Verbi gratia, decem pondo cujuscumque rei si levare voluerim, et adjutorium quaeram ridiculum videor exhibere dum posco. At vero si ducentas aut amplius velim levare libras, quia id implere non possum, auxilium flagito, et immensis precibus adjutorium quaero, praecipue si status vitae meae in hoc videtur pondere positus, ut si pondus quod memoravi non levavero, ad vitam pervenire non possim. 5. De duobus autem baptizatis natum nihil habere de fide parentum, haec nos ratio docet; quoniam hi qui baptizati sunt duas habent nativitates, unam qua eos generavit caro, aliam qua eos generavit Spiritus sanctus: et ex his duabus generationibus nati, duas generationes ad posteros mittunt; unam de carne, conjugii ministerio, aliam de spiritu, Baptismate consecrando. Hic ergo qui de baptizatis natus est, interrogo de qua re natus est: de carne, id est, de prima generatione, an de spiritu, id est, de secunda generatione. Si de spiritu natus est, baptizari non debet. Quare? Quia Spiritus sanctus eum fecit nasci, non libido conjugii. Sin autem de conjugio carnali, id est, de masculo et femina, restat ut unde sunt regenerati de Christo et Ecclesia, suam iterum regenerent prolem. De primo enim est Adam quod nascimur; de secundo autem Adam quod iterum recreamur: dicente sancto Apostolo, Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale est; deinde, quod spirituale est. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, id est, sicut creavimus filios carnaliter, portemus et imaginem coelestis, id est, quos creavimus carnaliter, spiritualiter recreemus, aut ipsi qui carnaliter creati sumus nutu Creatoris, iterum ejus gratia spiritualiter recreemur. Hoc autem dico, dixit Apostolus, quia caro et sanguis, id est, prima tantum generatione homines nati, nisi gratiam divinam meruerint adipisci, regnum Dei invenire non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 45-50). TIMOTHEUS PRESBYTER CONSTANTINOPOLITANUS, IN OPUSCULO DE RECEPTIONE HAERETICORUM.
De Pelagio et Coelestio.
Isti idem senserunt cum Nestorio vani sensus viro: quandoquidem et in synodo Ephesina plura de ipsis mala protulerunt, quasi vellet impius Nestorius Pelagii et Coelestii dogma renovare. Fertur de illis, quod temporibus Theophili episcopi Alexandrini Innocentiique Romani insurrexerint in Ecclesiam, quod praedicti antistites multa certamina adversus eos susceperint, quodque scripto fuerint condemnati. Porro hi duo haeretici, Pelagius et Coelestius, quemadmodum aiunt, nec episcopi, nec clerici, nec omnino ex ordine sacro fuerunt; at velut monachi vagabantur, conspirantes adversus veritatem: sed et dogmata tenebant impiorum Manichaeorum.
PHOTIUS, IN BIBLIOTH. COD. 54.
1. Lectus est liber contra Pelagianam et Coelestianam haeresim, cujus haec inscriptio: « Exemplar actorum ab Occidentis episcopis adversus Nestoriana dogmata. » Hic refert eamdem esse Nestorianam et Coelestianam haeresim: testemque laudat Cyrillum Alexandrinum episcopum Theodosio imperatori quod Nestoriana et Coelestiana haeresis eadem sit scribentem. Planum id est, inquit. Coelestiani enim de corpore seu membris Christi, hoc est, de Ecclesia petulanter ista jactant: « Non Deum ipsum, id est Spiritum sanctum, fidem ipsis, omniaque ad vitam, pietatem et salutem necessaria privatim distribuere unicuique, prout velit, sed constitutam hominis naturam, » quae per transgressionem et peccatum beatitudine excidit, atque a Deo separata morti tradita est, « pro merito voluntatis uniuscujusque Spiritum sanctum et advocare et repellere. » Nestoriani vero de ipso etiam corporis capite Christo eadem sentire et affirmare audent. Asserunt enim, quandoquidem nostrae Christus naturae sit particeps factus, et Deus omnes homines similiter salvos fieri velit, unumquemque etiam per arbitrii sui libertatem proprium peccatum corrigere, et Deo dignum se facere. Quapropter non ipsum Verbum esse ex Maria editum, sed qui ex ea genitus est, ob naturalis voluntatis dignitatem Verbum habere concomitans, et sola cum Verbo communicare filiationis dignitate et appellatione. 2. Porro haec quidem Pelagiana seu Coelestiana haeresis, in Oriente viguit, sed in Occidente quoque propagata est, et Carthagine in Africa ab Aurelio atque Augustino deprehensa et convicta variisque publice conciliis damnata. Qui vero sic sentirent, ejecti tanquam haeretici extra Ecclesiam, temporibus episcoporum Theophili Alexandriae, et Innocentii urbis Romae, tam a Romanis, quam Africanis, caeterisque Occidentis episcopis. 3. Ipse quidem Pelagius in Palaestina synodo, cui episcopi quatuordecim aderant, absolutus fuit, cum alia quidem objectorum capitum, ut stulta, omnino abnegasset atque damnasset; alia vero a se quidem dicta confessus esset, non eo tamen sensu, quo accusatores illa interpretarentur, at prout cum Ecclesia catholica concordarent. Accusatores erant Neporus et Lazarus, Gallicani episcopi, qui quaestioni de illo habitae non interfuere, ob alterius eorum invaletudinem veniam precati, ne se sisterent. Sic in iis quae ad Aurelium Carthaginis episcopum scripsit Augustinus, prodit (De Gestis Pelagii, n. 2). 4. Post sancti Augustini mortem coeperunt quidam in clero impium illud dogma asserere, male etiam loqui de Augustino, atque adeo conviciis incessere, tanquam arbitrii libertatem ablatam docuisset. Verum Coelestinus Pontifex Romanus de sancto viro, et contra eos qui hanc haeresim exsuscitarent, ejus regionis episcopis scribens, errorem nuper revocatum cohibuit. Cum temporis deinde progressu, sectae hujus homines per haeresis suae abjurationem Ecclesiae restituti essent, iterum malum ab illis renovatum fuit. At Septimus episcopus pestis renascentis cursum repressit, datis ad Leonem, Romae tum Sedem apostolicam tenentem, litteris: qui Leo ferventi zelo contra impios depugnavit. Post non diu rursum veluti existere atque renasci e mala radice impudenter cum coepisset, Romae etiam quidam pro haeresi libere locuti sunt: quos Prosper homo sane divinus libris adversus eos in vulgus editis facile dissipavit; Leone, quem diximus, etiam tum Romanam Sedem occupante. 5. Haec eadem haeresis anathemate iterum damnata est in sacra Ephesina synodo. Damnavit et Joannes Alexandrinus episcopus in apologia ad Gelasium Romanum episcopum, non solum Pelagianam haeresim, verum etiam Pelagium ipsum, atque Coelestium, una cum Juliano, qui ipsorum sectator deprehensus est. PROSPER, IN LIBRO DE INGRATIS. I. Dogma quod antiqui satiatum felle draconis, Pestifero vomuit coluber sermone Britannus: Hac primos homines cretos ditione ferebat, Ut seu praescriptum mandatum transgrederentur, Sive inculpati servata lege manerent, Mortem istam prorsus, qua carnem vita relinquit, Oppeterent: quae non peccato parta, sed ipso Instituente Deo comes esset fixa creatis. Progenitos igitur nullum traxisse reatum De patribus: neque dissimiles nunc nascier illo Ortu primorum, qui libertate male usi Peccarunt, forma nocui, non semine, proli. Posse autem insontes omnes virtutis in arce Vitam agere, et menti ingenitum servare decorem: Arbitrio quoniam subsistat recta volentis Naturalis honos, lexque insita cordibus intus Hoc moneat, quod scripta foris. Cui gratia Christi Addita, perfugium lapsis generaliter in se Condiderit, sacro si vellent fonte novari: Ut sponte attractum venia solvente reatum Sponte sua in vires proprias natura rediret: Quoque per errores esset spoliata vigore Hunc servare semel posset purgata receptum. Tam dives vero hoc donum Baptismatis esse, Et tam multa homini conferri foedere in isto, Ut parvis etiam, vitioque carentibus omni Congruat, ut qui sunt geniti bene, sint meliores, Naturaeque bonum adjecto illustretur honore. Nullum autem ex cunctis exsortem muneris hujus Judicio genitum esse Dei: sed quemque mereri Libertate sua, ut capiat promissa vocantis. Quae sint aversis indebita, debita rectis. II. Talia cum demens late diffunderet error, Commentisque rudes traheret lethalibus aures, Adfuit exhortante Deo provisa per orbem Sanctorum pia cura patrum, non dispare motu Conficiens diros jaculis coelestibus hostes. Hisdem namque simul decretis Spiritus unus Intonuit. Pestem subeuntem prima recidit Sedes Roma Petri: quae pastoralis honoris Facta caput mundo, quidquid non possidet armis Relligione tenet. Non segnior inde Orientis Rectorum cura emicuit: captumque nefandi Dogmatis auctorem constrinxit lege benigna Commentum damnare suum, nisi corpore Christi Abjungi, et sancto mallet grege dissociari. Lene quidem hoc, nimiumque malos tolerasse videtur Judicium: sed sancta fides examine in illo Vicit oborturam diro de semine prolem. Prospectum namque est, divino et munere cautum, Ut licet instantem declinans bestia poenam, Perfidiae secum sensus tenuisset eosdem, Ipsa tamen proprium germen damnando necaret, Ore malam exstinguens sobolem, quam protulit ore. Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes, Hebraeo simul et graio, latioque venustus Eloquio, morum exemplum, mundique magister Hieronymus libris valde excellentibus hostem Dissecuit: noscique dedit, quo turbine veram Vellent exortae lucem obscurare tenebrae. Quid loquar et curam, magna quam gessit in urbe Constantinopoli docto bonus ore sacerdos Atticus, antiqua legatos haereticorum Confutando fide; de qua tunc impia corda Quamvis se obducta tegerent velamine forma Judicii et tacitae tulerant tormenta repulsae? Praetereo quanto fuerit bene mota tumultu Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis. Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens Agmen vipereum propriis exegerit oris. Tu causam fidei flagrantius, Africa, nostrae Exsequeris; tecumque suum jungente vigorem Juris apostolici solio, fera viscera belli Conficis, et lato prosternis limite victos. Convenere tui de cunctis urbibus almi Pontifices; geminoque senum celeberrima coetu, Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur. Nec sola est illic synodorum exserta potestas, Ceu quos non possent ratione evincere nostri, Vi premerent: discussae artes, virusque retectum est Haeretici sensus; nullumque omnino relictum, Docta fides quod non dissolveret argumentum. Condita sunt, et scripta manent, quae de cataractis Aeterni fontis fluxere undante meatu, Et ter centenis procerum sunt edita linguis: Sic moderante suam legem bonitate severa, Ut qui damnato vellent de errore reverti, Acciperent pacem, pulsis qui prava tenerent. An alium in finem posset procedere sanctum Concilium, cui dux Aurelius, ingeniumque Augustinus erat? quem Christi gratia cornu Uberiore rigans, nostro lumen dedit aevo, Accensum vero de lumine. Nam cibus illi, Et vita, et requies, Deus est; omnisque voluptas Unus amor Christi est, unus Christi est honor illi: Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi Omnia, et in sancto regnat sapientia templo. III. Istius ergo inter cunctos, qui de grege sancto Insanas pepulere feras, industria major, Majus opus, totum praestantius imbuit orbem. Nam quocumque gradum convertit callidus hostis, Quaque per ambages anceps iter egit opertas, Hujus ab occursu est praeventus, mille viarum Insidiis aditum non reperientibus ullum. Cumque foris rabies avidorum exclusa luporum Frenderet, inque omnes mendacia verteret artes, Ne mentes ullarum ovium corrumpere posset, Neu dubia obliquis turbaret corda querelis, Istius ore veri fecit Deus: istius ore Flumina librorum mundum effluxere per omnem, Quae mites humilesque bibunt, campisque animorum Certant vitalis doctrinae immittere rivos. EX EODEM PROSPERO, EPITAPHIUM HAERESIS PELAGIANAE ET NESTORIANAE. Nestoriana lues successi Pelagianae, Quae tamen est utero praegenerata meo. Infelix miserae genitrix et filia natae, Prodivi ex ipso germine quod peperi. Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis, De capite ad corpus ducere opus volui. Sed mea dum proles in summa armatur ab imis, Congrua bellandi tempora non habui. Et consanguineae post tristia vulnera fraudis Aspera conserui praelia fine pari. Me tamen una dedit victam sententia letho, Illa volens iterum surgere, bis cecidit. Mecum oritur, mecum moritur, mecumque sepulcrum Intrat, et inferni carceris ima subit: Quo nos praecipites insana superbia mersit, Exutas donis, et tumidas meritis. Nam Christum pietate operum et mercede, volentes Esse Deum, in capitis foedere non stetimus: Sperantesque animi de libertate coronam, Perdidimus quam dat gratia justitiam. Quique igitur geminae miseraris busta ruinae, Ne nostro exitio consociare cave. Nam si, quae Domini data munera sero fatemur, Haec homini credis debita, noster eris.
COMMONITORIUM ALIUD MERCATORIS CONTRA PELAGIANOS.
Exemplum Commonitorii, quod super nomine Coelestii graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris; oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper Augusto; idipsum ex graeco in latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii VV. CC., per quod commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt. 1. Coelestius quidam eunuchus matris utero editus, ante viginti plus minus annos discipulus et auditor Pelagii egressus ex urbe Romana, Carthaginem Africae totius metropolim venit, ibique de infra scriptis capitulis apud Aurelium episcopum memoratae urbis per libellum a quodam Paulino diacono sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis episcopi est accusatus, sicut gestorum confectio se habet, quibus idem libellus insertus est (quorum gestorum exemplaria habemus in manibus), tanquam haec non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui haec per populos disseminarent, misisset: id est, « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset. » Quoniam « peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. » Quoniam « parvuli qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. » Quoniam « neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgat. » Quoniam « lex sic mittit ad regnum coelorum quomodo et Evangelium. » Quoniam « et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato. » De quibus omnibus capitulis supra scriptis septem paribus synodalium gestorum patres et episcopi regionis illius restiterunt Coelestio, et jusserunt ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus. Sed Coelestius nullo modo acquiescens, quinimo resistens actis iisdem quibus frequenter auditus est, ecclesiastica communione privatus est.
2. A qua sententia ad Romani episcopi examen credidit appellandum. Qua mox idem ipse appellatione neglecta, Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obreptionem locum presbyterii petere. Inde post aliquantos annos, sub sanctae memoriae Attico episcopo, urbem Constantinopolitanam petiit; ubi in similibus detectus magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine et in Asiam et Thessalonicam et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati. 3. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo tota festinatione perrexit: ubi actis, quorum exemplaria habemus, interrogatus, cum ab illo cognitore aliquatenus terreretur, crebris responsionibus et prosecutionibus suis spem praeseminavit, condemnare se illa capitula, de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus, promittens. Id enim et instantius jubebatur, ab eoque vehementius ut id faceret exspectabatur, atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus; et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit; qua ille abusus est, vel adhuc abutitur ad multorum ignorantium deceptionem. 4. Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde, quae fuerant tunc cum illo vel de illo confecta; vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit: atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est, in quibus et ipsa capitula de quibus accusatus fuerat continentur, et omnis causa tam de Coelestio supra scripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata; quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Jerosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus. 5. Ut autem et Pelagius cum isto pariter damnaretur, istud in causa est. Ausus est memoratus ante vastationem urbis Romae in apostolum Paulum commentarios condere, et his edere de quorum amicitia praesumebat. Explanare autem se putavit singula Apostoli verba vel sensus. In Epistola igitur quae est ad Romanos, cum ad illa loca venisset, ubi Vas electionis ita loquitur, Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit; hactenus credidit exponendum: quem librum ejus habemus, et proferimus ad convincendum inimicum ejus errorem. Ita ergo idem ait: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; Exemplo, » inquit, « seu imagine usus est: quia sicut cum non esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est. Et in omnes homines mors pertransiit: Cum sic, » inquit, « qui peccant, similiter et moriuntur. Neque enim aut in Abraham aut Isaac aut Jacob mors pertransiit, de quibus Dominus ait, Hi omnes vivunt » (Luc. XX, 38). « Hic autem, » inquit, « propterea dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi: sicut et ibi, » inquit, « Non est faciat bonitatem, non est usque ad unum » (Psal. LII, 2, 4); et iterum illud, » inquit, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Aut certe in illos omnes pertransiit, » inquit, « qui humano ritu, non coelesti sunt conversati. Et post pauca: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae: Sive cum non esset, » inquit, « qui inter justum et injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari; sive in eos qui mandatum tanquam Adam praevaricati sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum est ut animam in sanguine non manducarent, et de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est: sed et in eos qui praeter mandatum legem contempserant naturalem. Qui est forma futuri: Quoniam, » inquit, « sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic et Christus ex virgine fabricante Spiritu sancto processit: sive, sicut quidam dicunt, forma a contrario, hoc est, ut sicut caput ille peccati, sic iste caput justitiae est. Sed non sicut delictum, ita et donum: Ne in forma, » inquit, « aequalitas putaretur. Si enim in unius praevaricatione multi mortui sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem Christum in multos abundavit (Rom. V, 12-15): Plus valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam peccatum in occidendo; quia Adam se solum et suos posteros interfecit, Christus vero et eos qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri erant liberavit. » 6. « Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat, Adam non sibi soli, sed et posteris suis nocuisse. » Tene superiorem definitionem ejus. Posteros enim hic dicit, non omnes omnino et ubique totos homines laesos illius peccato; sed illos tantum qui per imitationem similiter suis peccatis et propriis facti sunt rei praevaricationis, sicut Adam; qui sine dubio ii ipsi pronepotes ejus et posteri esse inveniuntur. 7. « Hi autem, » inquit, « qui contra traducem peccati sentiunt, aliter eos qui defendunt traducem impugnare conantur. Si peccatum, » inquiunt, « Adae etiam non peccantibus nocuit; ergo et Christi justitia non credentibus prodest: quoniam similiter, imo plus dicit Apostolus per unum liberari, quam per unum ante perierunt. Deinde dicunt, » inquit, « Si Baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt, » inquit, « Quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur. Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum: quia nec rationabile est, ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. » 8. Et iterum in alio sermone suo idem Pelagius, « Si peccator, » inquit, « genuit peccatorem, ut parvulo ejus peccatum originale in Baptismi acceptione solvatur; justus ergo justum gignere debuit. Si parentes, » inquit, « post conversionem propria peccata non laedunt, multo magis filiis eorum per eos nocere non potuerunt. Si priorem hominem contigit causam mortis fecisse, ergo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Adae mors orta esset, nunquam post remissionem peccatorum, quam nobis liberator donavit, moreremur. Plus ergo valuit peccatum Adae omnes omnino homines occidendo, quam Christi gratia in salvando, quae non omnibus, sed tantum credentibus profuit. Neque enim omnes qui nascuntur ex Adam, ii etiam renascuntur in Christo: » et reliqua. 9. Quae omnia supra scripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae Tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata: cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt; ex quibus plurimi resipiscentes, et a praedicto errore correcti, regressi sunt supplices ad Sedem apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt. 10. Praedicti sane Coelestius et Pelagius non tunc primo a sanctae memoriae Zosimo videntur esse damnati, sed ab ejus decessore sanctae recordationis Innocentio, a quo et Julianus fuerat ordinatus, quique post illorum damnationem usque ad praedicti Innocentii episcopi excessum e vita in ejus communione permanens et perseverans in sincera sententia, et communicans damnatori praedictorum, ipse quoque sine dubio Pelagium Coelestiumque damnavit; et quid nunc desiderat, aut de quo queritur ignoramus. 11. Ut autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur, talis exstitit causa. Post Romanae urbis vastationem in Palaestina degebat Pelagius. Inventi sunt a quibusdam studiosis episcopis libri ejus, in quibus multa et varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi cum litteris in Africam Patribus et episcopis missi sunt; ubi tribus conciliis congregatis, memorati lecti sunt libri. Exinde relationibus Romam missis, ipsis quoque libris pariter destinatis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta concilia emanavit, quae eosdem ipsos, Coelestium Pelagiumque ecclesiastica communione privavit: quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus. Adhuc etiam Jerosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum. Et primo quidem tergiversando, ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse. Sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus, atque detectus, a sanctis quoque ac venerabilibus Jerosolymorum locis est deturbatus: ejusdemque sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romae episcopum, et sanctae recordationis Praylii Jerosolymitani episcopi missa scripta testantur; quorum exemplaria ad documentum habemus in manibus. 12. In ipsa autem accusatione capitulorum, quae eidem tunc Pelagio objecta sunt, etiam hoc continebatur, cum aliis exsecrandis quae Coelestius tanquam ejus discipulus sentiebat; id est, « Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. » Illud quoque quod superius positum est capitulum sentiri a Coelestio, et esse consentaneum magistri sui doctrinae memoravimus, id est, « Legem sic mittere ad regnum coelorum sicut Evangelium, » Pelagius quibusdam scriptis suis aperte confirmat atque pronuntiat. Denique libellus est ejus, quem habemus in manibus ad quamdam Livaniam viduam sermonem continens exhortatorium, in quo ita habetur: « Simplicitatem, » inquit, « sequi Christi famulam decet; non hanc quae stultitia magis est quam simplicitas, sed illam de qua Scriptura dicit, Benedicta anima omnis simplex » (Prov. XI, 25, sec. LXX): « dicente alibi Scriptura, Maledictus omnis homo quinon permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea » (Deut. XXVII, 26). « Hinc, » inquit, « ostenditur hanc esse simplicitatem veram, quae Dei mandata non insensata securitate contemnit; sed eam quae legis praecepta sapienti timore custodit. Dicendo enim maledictum eum esse, qui non permanet in his quae scripta sunt, a contrario benedictum esse non vult qui non omnia praecepta servaverit; et si omnis simplex benedictus est, ergo simplex ille est qui omnia praecepta legis impleverit. » 13. Asserere hunc illud, quod toties jam superius dictum est, « Ad regnum coelorum libros Moysi sicut Evangelium mittere, » nullus Catholicorum, qui hoc capitulum legerit, dubitat, nec intelligendo difficultatem aliquam poterit sustinere. Et quia indiscrete legem in eodem impiissimo capitulo nominavit, si Mosaicam, cujus testimonium maledicti posuit, aperte nos in Judaismum attrahere tentat. Quod si ad tegendum se per fallaciam, legis nomine Evangelium se dixerit nominasse, in eo quidem quod legem Evangelium appellat, non errat; sed in eo est impius, in quo sub simili et aequali nos maledieto qui sub Evangelio sumus constituere non pertimescit, exaequans legi circumcisionis et omni Judaismo evangelicam gratiam. Unde etiam discipulus ejus Coelestius aperte ausus est pronuntiare, « Legem sic mittere ad regna coelorum sicut Evangelium. » Manifestum est enim, secundum Pelagium, quia si sub eodem vel simili adhuc sumus vinculo, etiam sub Evangelii tempore, ut si quid tanquam homines erraverimus, aut unum de praeceptis Evangelii non impleverimus, esse nos maledictos. Quod si ita est, quod absit, tamen ut ille vult sit dictum, exaequatum est legi veteri Evangelium: et ubi erit dictum Pauli apostoli, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13); quia scriptum est, Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea? Quin etiam subdescendens hunc ipsum sensum latius in eodem sermone libelli hujus exsequitur, et latius eum commendat. Post multa enim ibi ait: « Odisse, maledicere, et invidere, mentiri, detrahere, et detrahentibus credere, leve aut nullum putatur esse peccatum: sed hi qui hoc putant obliti sunt, quoniam et levis praecepti obnoxios gehennae legimus esse mancipandos. Dixisse enim, » inquit, « Dominum manifestum est: Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, vel, Racha, reus erit gehennae » (Matth. V, 22). 14. Hos igitur in ejusmodi impiissimis erroribus deprehensos, Pelagium scilicet et Coelestium, ad satisfactionem Ecclesiae Julianus et caeteri sui participes vel modo condemnent: et si quos confidunt adversus catholicam fidem non recte sentire, nominatim designare non dubitent; et ecclesiastico ordine a nobis accipient pro nostra possibilitate responsum, aut ab eo certe quem dicunt a sensu catholico deviare. Sicut enim in supernis praefati sumus, jam multi qui Coelestium et Pelagium cum eo fuerant secuti, Juliani quoque participes et socii facti, derelicto eo, Pelagioque damnato, Sedi apostolicae se submittentes, et poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis Patribus digni habiti miseratione suscepti sunt. DE PELAGIANA HAERESI EJUSQUE AUCTORE AC DEFENSORIBUS. Prosper, in Chronico, ad annum Christi 413.
Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Coelestio et Juliano adjutoribus exserit, multosque in suum errorem trahit: praedicans, unumquemque ad justitiam voluntate propria regi: tantumque accipere gratiae, quantum meruerit: quia Adae peccatum ipsum solum laeserit, non etiam posteros ejus obstrinxerit: unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque tam insontes nasci quam primus homo ante praevaricationem fuit: nec ideo baptizandos ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
PELAGII HAERESIS IN AUGUSTINI NOTITIAM VENIT.
Augustinus, in libro de Dono perseverantiae, n. 53.
Cum et ipsos (libros Confessionum mearum) ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitisset; in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod jubes, et jube quod vis. Quae mea verba Pelagius Romae, cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit.
Idem, in libro de Gestis Pelagii, n. 46.
Prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna ejus laude cognovi: postea coepit ad nos fama perferre, quod adversus Dei gratiam disputaret; quod licet dolerem, et ab eis mihi diceretur, quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid, vel in ejus aliquo libro, nosse cupiebam; ut si inciperem redarguere, negare non posset. Postea vero quam in Africam venit, me absente, nostro, id est, Hipponensi littore exceptus est; ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo hujusmodi auditum est: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Postmodum ejus faciem Carthagine, quantum recolo, semel vel iterum vidi, quando cura Collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui: ille vero etiam ad transmarina properavit. Interea per ora eorum, qui ejus discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut Coelestius ad ecclesiasticum judicium perveniret, et reportaret dignam sua perversitate sententiam.
DE SYNODO CARTHAGINENSI CONTRA COELESTIUM CIRCA INITIUM AN. 412 HABITA.
Augustinus, in libro de Gestis Pelagii, n. 62.
Ista haeresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret; Coelestius quidam talia sentiens ad judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, episcoporum sententia condemnatus est.
Idem, in epistola 157, ad Hilarium, n. 22.
Coelestius in ejusdem civitatis (Carthaginensis) Ecclesia jam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium episcopale perductus est. Tamen coactus est confiteri, propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria, etc. Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus, quam correctus et pacatus, abscessit, etc.
Idem, in libro de Peccato Originali, nn. 2, 3.
De Gestis ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus verba descripsimus: Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Caelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me esse; ita tamen ut qui donavit Deus gratiam peritiae consentiam; quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: etc.
Idem, in libro de Gestis Pelagii, n. 23.
Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a Sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. Ubi quidem, ut recolis, ipse non fui: sed postea cum venissem Carthaginem, eadem gesta recensui.
PELAGIANA DOGMATA CUM EORUM REFUTATIONE. Ex Hieronymi epistola ad Ctesiphontem. 1. Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex veteri mitteres quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, ut per simulatam humilitatem superbiam discerent, et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam, supra coeli sidera ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Quae enim potest admissa major esse temeritas, quam Dei sibi, non dicam similitudinem, sed aequalitatem vindicare, et brevi sententia omnium haereticorum venena complecti, quae de philosophorum, et maxime Pythagorae et Zenonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere, aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum, quorum duo praesentia, et duo futura sunt, asserunt exstirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum, etc. Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina (Tertullianus, libro contra Hermogenem, et libro de Anima ): ut nesciant illud dictum de humana fragilitate, Quid gloriaris, terra et cinis (Eccli. X, 9)? praesertim cum illud quidem Apostolus dicat, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem; et iterum, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, id operor (Rom. VII, 23, 19). Si quod non vult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Qua ratione potest esse quod velit, cum Apostolus asserat, se quod cupiat implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi quos absque peccato putent; nova stropha eludere cupiunt veritatem, se non eos dicere qui sint vel fuerint, sed qui esse possint, etc. David dicit, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7), etc. Et in alio psalmo, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Quod testimonium sub nomine pietatis nova argumentatione eludunt: aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, etc.
2. Nihil novi asserunt, qui in hujuscemodi applaudentes sibi perfidia simplices quidem et indoctos decipiunt, sed ecclesiasticos viros, qui in lege Dei die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principum et sociorum suorum, qui aiunt, Posse nominem sine peccato esse, si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere: quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναράρτητον dicere te diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud celans conscientia; nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris; et hoc juxta Scripturam te facere jactas, quia dictum est, Turbis Jesus in parabolis loquebatur; et ad discipulos in domo dicit, Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII, 10 et 11). Sed, ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas qualium consortio gloriaris. Manichaeus Electos suos, quos inter apsidas Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant Priscillianus in Hispania pars Manichaei, de turpitudine cujus te discipuli diligunt plurimum, verbum perfectionis et scientiae sibi temere vindicantes, etc. Unde et vos asseritis, Eos qui absque legis scientia sint, peccata vitare non posse: etc. Evagrius Iberita, etc., edidit librum et sententias περὶ ἀπαθείας, quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere, etc. Hujus libros per Orientem graecos, et interpretante discipulo ejus Rufino latinos plerique in Occidente lectitant, etc. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est, etc. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina quorum blasphemiis jungeris. Joviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito, etc. 3. Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt, « Non absque Dei gratia, » cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. « Ita » enim « Dei gratiam » ponunt, « ut non per singula opera ejus nitamur et regamur auxilio, sed ad liberum referant arbitrium, et ad praecepta legis: » ponentes illud Isaïae, Legem enim in adjutorium dedit eis Deus (Isai. VIII, 20, sec. LXX); ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet, etc. Unus discipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum, spineta decurrens, sic philosophatur et disputat: Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera ejus est omne quod gessero; ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium; frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc, aut utor semel potestate quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indigeo, libertas in me arbitrii destruetur. Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum, etc. 4. Quod autem sursum deorsum jactitant, Liberum a nobis arbitrium destrui: audiant e contrario, eos arbitrii libertatem destruere, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris, etc. Audite, quaeso, audite sacrilegum. Si, inquit, voluero curbare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa jacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere; semper mihi auxilium Dei erit necessarium? etc. Injuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15)? Unde et audes lingua proferre temeraria, Unumquemque suo arbitrio regi. Si suo regitur arbitrio, ubi est auxilium Dei? si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Jeremias, Non est in homine via ejus (Jerem. X, 23); et, A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23) ? 5. Facilia dicis Dei esse mandata. Et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit, etc. Soletis et hoc dicere: Aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data; aut impossibilia, et non in iis esse culpam qui accepere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est; ut nihil inter me esset et Dominum creatorem, ut major essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22), etc. Alioquin per se tua sententia destruetur. Asseris, Posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adjungere, non absque Dei gratia. Si enim semel per se homo potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato? aut quis perfectionem recusat? etc. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, Vas electionis apertissime docet, etc. 6. Reclamabis et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam qui immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud hominem; aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem; et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, illa faciamus (Galat. V, 17). A me nunquam audies, malam esse naturam: sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente discamus, etc. 7. Frustra blasphemas, et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum nos ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus: sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget: quod vos non vultis; ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adjutore non egeat. 8. Illud quoque argumentum vestrum ferre quis possit? Dicitis his verbis: Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate: esse autem posse generaliter dici; quod licet alius non fuerit, tamen possit esse qui esse voluerit. Rogo, quae est ista argumentatio, posse esse quod nunquam fuerit? etc. 9. Loquere quod credis, publice praedica quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud rostrorum populi: etenim vulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina; ut scilicet hoc timore perterritus non audeam ora reserare: et non animadvertis, idcirco nos scribere, ut vos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore, personis, et locis, vel loquimini, vel tacetis. Nolo vobis liberum esse negare quod semel scripseritis. Ecclesiae victoria est, vos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur; et nequaquam eritis adversarii, sed amici: aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo vincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae quid sentiatis. Sententias vestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia: non necesse habet convinci, quod sua statim professione blasphemum est, etc. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt: loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit, magistrorum silentia profert rabies discipulorum: quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant; ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri, etc. 10. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur: adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in vero certamine vulnera suscepturus, etc. Ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum acumina astrue eloquio subsequenti; ne, quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi veniat, tunicam Salvatoris nec ac militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis jurgia: et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Jonam, et dicito: Si propter me ista tempestas, tollite me et mittite in mare (Jonae I, 12), etc. 11. Quod autem in Scripturis sanctis justi appellantur, ut Zacharias, et Elisabeth, Job, Josaphat, et Josias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est: quanquam in promisso opere plenius, si gratiam Dominus dederit, dicturus sim, tamen in praesenti epistola hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod justi appellentur, non quod omni vitio careant, sed ex majori parte virtutum, etc. 12. Illud quod te per sanctae et illustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos suscipiant tantarum faeces haereseon, aut ut parum dicam, infamiam: ut ubi primum virtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae et sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui hujuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere, et enutrire adversarios ejus, frustraque aliud lingua praetendere, cum manu aliud sentire comprobetur. DE PELAGIO. Hieronymus, in Praefatione libri 1 in Jeremiam.
Nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat. Nec intelligit, nimia stertens vecordia, leges commentariorum; in quibus multae diversorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis auctorum nominibus; ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere. Quanquam et in primo ejusdem operis libro praefatus sim, me vel propria vel aliena dicturum, et ipsos commentarios tam veterum scriptorum esse, quam nostros. Quod non videns praecursor ejus Grunnius, olim nisus est carpere. Cui duobus respondi libris, quae iste quasi sua profert, et alio jam calumniante purgata sunt: ut praeteream contra Jovinianum volumina, in quibus dolet virginitatem nuptiis, et nuptias digamiae, digamiam polygamiae esse praelatam. Nec recordatur stolidissimus et Scotorum pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere: Non damno digamos, imo nec trigamos, et si fieri potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem: quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. Legat ejusdem operis apologiam, quam ante annos plurimos adversus magistrum ejus gaudens Roma suscepit: et tunc animadvertet alienis se vocibus blasphemare, et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria, sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie.
Ejusdem Praefatio libri 2 in Jeremiam.
Secundum, frater Eusebi, in Jeremiam librum celeri sermone dictamus, avertentes parumper aures, ne audiamus judicium sanguinis, et interfectorum animas deploremus; qui opinione virtutum quotidie corruunt in superbiam, et Deo se similes arbitrantur: ut aequalitatem, quam impia Arianorum haeresis in Filio negat, cunctis hominibus tribuant; et ponant in coelum os suum; et nihil futurae sanctorum beatitudini amplius derelinquant. Quorum furori respondimus, ut potuimus: et si Dominus vitam dederit, plenius responsuri sumus.
Idem, in Praefatione libri 3 in Jeremiam.
Non est passus diabolus, me optata quiete contentum, Scripturarum sanctarum explanationi insistere, et hominibus linguae meae, Hebraeorum Graecorumque eruditionem tradere: sed id agit diebus et noctibus, et aperte et per insidias, veris falsa miscendo, imo universa mendacia subdolo melle circumliniens; ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet. Pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat: ridet, ut mordeat: manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner. Nimirum hoc illud est quod et Apostolus loquebatur: Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 11). Hic tacet, alibi criminatur; mittit in universum orbem epistolas biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur: ipseque mutus, latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire quam dentibus: habet enim progeniem Scoticae gentis, de Britannorum vicinia: qui juxta fabulas poetarum, instar Cerberi, spirituali percutiendus est clava, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat.
Ejusdem Praefatio libri 4 in Jeremiam.
Semper diabolus bono operi imminet, ubique gradientibus ponit laqueos, etc. Multis et de toto huc orbe confluentium turbis, et sanctorum fratrum monasteriique curis occupatus, commentarios in Jeremiam per intervalla dictabam; ut quod deerat otio, superesset industriae: cum subito haeresis Pythagorae et Zenonis ἀπαθείας καὶ ἀναμαρτησίας, id est, impassibilitatis et impeccantiae, quae olim in Origene, et dudum in discipulis ejus, Grunnio, Evagrioque Pontico, et Joviniano jugulata est, coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice negant. Cui respondere, diu tacens et dolorem silentio devorans, crebra fratrum expostulatione compulsus sum: nec tamen huc usque prorupi, ut autorum nomina ponerem; malens eos corrigi quam infamari. Nec enim hominum, sed erroris inimicus sum: qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui doloris illiderent, veteres magistrorum suorum calumnias concinnantes, in tantum elingues et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere quidem suis verbis potuerint. Quorum tunc temporis, editis adversus eos libris, naeniae confutatae sunt: quos qui legere voluerint, liquido pervidebunt canes eos juxta Isaiam esse mutos, qui latrare nesciant (Isai. LVI, 10); habentes quidem voluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes. Quibus loquar compendio: Aut bona sunt quae docetis, aut mala. Si bona, defendite libere; si mala, quid occulte miseros errore jugulatis, rectaque fidei ad decipiendos simplices quosque lactatis expositione? quae si vera est, cur absconditur? si falsa, cur scribitur? Rogo, quae est ista insania? Praecipiente apostolo, ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe (I Petr. III, 15); et propheta clamante, Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46): isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum; dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt confiteri. Cumque generaliter adversum vitia quid et haereticos dixerimus, se peti queruntur: malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. Quod si cavendum nobis est, ne veterem laedere videamur necessitudinem, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus: ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, et dicendum cum propheta: Versatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina (Psal. XXXI, 4). Quin potius audiant illud apostolicum, Obedire Deo magis oportet, quam hominibus (Act. V, 29); et iterum, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Verum haec in proprio, nisi tacuerint, opere plenius exsequemur.
DE JEROSOLYMITANO CONVENTU IN CAUSA PELAGII PER JOANNEM EPISCOPUM HABITO IN FINE JULII, ANNO CHRISTI 415. Ex Pauli Orosii Apologetico libro, cap. 2-4. 1. Mihi necessitas est injuriam manifestare, quam passus sum; cunctis pateat quid fecerunt. Dei enim et voluntas et ordinatio est, ut malum quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus, non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum, sed corripiendarum manifestatio personarum. Patres enim et qui jam quieverunt martyres et concordes, Cyprianus, Hilarius, et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius, Augustinus, et Hieronymus, multa jam adversus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt; quanquam et haec venenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc viventes mortuos, mortuosque viventes. Nam Origenes et Priscillianus et Jovinianus olim apud se mortui, in his vivunt; et non solum vivunt, verum etiam loquuntur. Nunc vero Pelagius et Coelestius, si in his perseveraverint, viventes mortui: ecce adversus Ecclesiam, quod miserum est, et quod multo miserius est, in Ecclesia palam sibilant, impiique serpentes vibrantibus infecta linguis ora lambentes, dum sanctam et munitissimam sedem, cui subtiliter irrepsere obsident; cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium convolemus, exterrent. Fetor siquidem oris eorum longe lateque diffusum virus, omnium, quibus odor vitae in vitam erat, odorem vertit in mortem. Contra hunc serpentem suffocantemque halitum multa utique beatissimi, quos supra memoravimus, viri, et multifaria suaveolentia Scripturarum unguenta conficiunt, et ad reficienda aestuantium corda populorum, fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. Sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere, et contraria substituendo contrariis, infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes. Qui cum tuendi solius capitis causa reliquum concisioni atque injuriae corpus exponunt, nihil damni arbitrantur, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere videtur, temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non movere, quasi ullus exhalationis fetidae finis sit, nisi auctore finito. Et inter haec illud Salomonis testimonium nunc occurrit: Unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor (Eccli. XXXIV, 28)? Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens; caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum: qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat. Et non mirum est, si competenter hunc locum providens Scriptura pronuntiat, ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte (I Reg. XVII, 3). Ab Ecclesia siquidem haereseos impugnator expellitur, et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus invenitur: et propter hoc per Spiritum sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. Et hoc saepe. Nam et rex David usque ad impium filium pius pater ab Jerusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur. Stat ergo Goliath, proh dolor! ex hac parte, id est, in Ecclesia: et non solum stat, verum et provocat; simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat. 2. Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath, David nomine gloriari. Vos me participem certaminis vestri esse voluistis, ut auxiliator, non auctor accederem. Latebam siquidem in Bethlehem, ignotus, advena, pauper. Quid miser ego sic loquor, iterum forsitan jactantiae notandus? Quoniam quidem et ipse David, et talis, et inde processit. Latebam ergo in Bethlehem traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi: inde Jerusalem vobis accersientibus vocatus adveni. Dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Joanne episcopo praecipiente, consedi. Illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Coelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem. Exposui coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyterii subrepentem, apud Carthaginem plurimis episcopis judicantibus proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse: contra librum vero Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere. Exstare etiam in manibus meis epistolam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retulit: quam etiam ibidem ut legerem praecepistis; et legi. Ad haec Joannes episcopus, ut Pelagius coram intromitteretur expetiit. Cui et propter Paternitatis ipsius reverentiam, et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi conniventia praestita est. Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis, an haec quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. Illico ille respondit: « Et quis est mihi Augustinus? » Cumque universi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex cujus ore Dominus universae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni Ecclesia pellendum: episcopus Joannes illico cum, hominem videlicet laicum in consessu presbyterorum, reum haereseos manifestae in medio catholicorum sedere praecepit; et deinde ait, Augustinus ego sum: ut scilicet persona quasi praesentis assumpta, liberius ex auctoritate ejus qui laedebatur ignosceret, et dolentium animos temperaret. Cui mox a nobis dictum est: Si Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam. Tunc idem episcopus nobis omnibus ait: Haec quae leguntur, in alios dicta sunt, aut de Pelagio suggerendum putatis? In ipsum ergo Pelagium quid dicatis expromite. Ego autem vobis annuentibus dixi: Pelagius mihi dixit, docere se, « Hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. » Respondit Pelagius audientibus vobis: « Hoc et dixisse me et dicere, negare non possum. » Ego illico prosecutus sum: Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat (multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione, confutat. Hoc est enim lubricum in ancistro draconem tenere, ne possit effugere (Job. XL, 19, sec. LXX). 3. Porro autem episcopus Joannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos ipso judice fateremur. Responsum saepissime est ab universis: Nos accusatores hujus non sumus, sed quid fratres tui patres nostri senserint et decreverint super hac haeresi, quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus; ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante conturbet. At ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicens quia ad Abraham dictum esset a Domino, Ambula coram me, et esto sine macula (Gen. XVII, 1); et Zachariam et Elisabeth pronuntiatos esse justos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6): quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat. Cui responsum per me est: Nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices. Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt: illis probantibus, nos obedire dignum est. Cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant? Ad quod ille diu disputans, et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi Passerius et Avitus presbyteri et Dominus ex duce, vel prave interpretantem, vel plura supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem confutaverunt; nostris, ut dixi, actionibus vel interpolatis plerumque vel tacitis: episcopus Joannes ait, Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adjiciat, « Posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei, » vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium denegatis? Cui respondi ego: Testibus et testificantibus etiam nunc vobis et supra memoratis viris, anathema ei qui negat adjutorium Dei. Ego certe non nego: praecipue cum e contrario in haereticos confutarim. Deinde cum intellecto judice, et interprete prodito, clamaremus Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis judicibus differendam: ac se pene impudenter ad judicandum, cum quidem nos accusatores non essemus, et unus esset suspectus, ingereret; dici a pluribus necessarium fuit, Non potest quisquam idem et haereticus esse, et advocatus, et judex. Multisque aliis actitatis, Joannes episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolae mitterentur, universi quod ille decerneret secuturi. Sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti Joannis confusique temperarent, universi in hanc sententiam consensimus: gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus. 4. Nunc autem post dies quadraginta et septem, cum primo Encaeniorum die, ut solitus eram, quando aderam, ad obsequium Joannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. Ait enim mihi: Quare ad me venis, homo qui blasphemasti? Volens, ut credo, intelligi, Noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato (Isai. LXV, 5). At ego nihil mihi conscius, interrogavi quando aut quo audiente, aut cujusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi? Episcopus respondit: Ego te audivi dixisse, quia nec cum Dei adjutorio possit esse homo sine peccato. Ego quidem, beatissimi sacerdotes, sicut et vos testes estis, et universa fraternitas, et praeterea sancti viri qui huic testimonio amore veritatis assistunt, statim testificatus sum, dicens quia ejusmodi verbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, nunquam de ore meo antea processisset: quanquam hanc incontinentiam miserae falsitatis ruminare saepius crebra expositione, non tam probasse me, quam alium videar prodidisse. Concedo enim, ut qualecumque dictum illud est dixerim, quomodo Latinum expers latinitatis Graecus audivit? Aut si audivit sacrilegum verbum, cur non statim coarguit blasphemantem, vel ut lenius ageret quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit? Sed contrario post plurimam magni temporis oblivionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse judicium promulgavit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritatem suscipiens: praesertim evangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Jesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum. Ex alio mihi latere fratres mei assistebant, ex alio falsi fratres. Deinde in consessu eodem, ex una mecum parte consederant Avitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres, et deinde probati et saeculo et Deo viri Passerius presbyter et Dominus ex duce: qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conveniente episcopo Joanne a corona vestra conrogati deductique convenerant. Medius quoque vobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse, quam vidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantos adversarios, collegas, auditoresque praeterierit, et inscias aures gnari auditoris intraverit. Sed ego calore veritatis impulsus satis urgeor: excedo professionis modum. Concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo, quam episcopus audiendo finxisse videatur, et nunc ad vicem mercedis quam haereticis praestitit exigendae, falsos in adjutorium sui testes quaerere. PELAGII DOGMATA SUB CRITOBOLI NOMINE PROFERUNTUR, ET AB ATTICO CATHOLICORUM CAUSAM AGENTE DISCUTIUNTUR. Ex Hieronymi dialogo contra Pelagianos primo. ATTICUS. Dic mihi, Critobole, verum est quod a te scriptum audio, « Posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse praecepta? »
CRITOBOLUS. Verum, etc. Dixi, hominem posse absque peccato esse, si velit: non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia, quod etiam cogitare sacrilegium est; sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur, cum Dei gratia, etc. Qui Dei tollit gratiam, errat: quin potius arbitrandus est impius; cum Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam vel ad malam partem declinemus propria voluntate, ejus est gratiae, qui nos ad imaginem et similitudinem sui tales condidit.
ATT. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, etc.
CRIT. A me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur?
ATT. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, etc.
CRIT. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio: ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera istiusmodi, nisi Deus juverit, non poterimus, etc. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere.
ATT. Numquid sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum?
CRIT. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae haec semel dati liberi arbitrii gratia conservetur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere; nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis, sed in utroque suum vel recipiet vel damnabit auxilium, etc. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt, etc.
ATT. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare, si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus breve.
CRIT. Ego hoc assero, qui potest uno die abstinere a peccato, posse et altero; qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et triginta, atque hoc ordine posse trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit observare.
ATT. Quomodo cum velim et satis cupiam non peccare delinquo?
CRIT. Quia voluntas imperfecta est. Si enim vere velles, vere utique non peccares.
ATT. Ergo qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis?
CRIT. Quasi ego de me dicam quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.
ATT. Quomodo igitur quod uterque volumus, uterque non possumus?
CRIT. Quia plene non volumus.
ATT. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint, et potuerint.
CRIT. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico, posse hominem sine peccato esse si velit, aliquos fuisse contendo: sed simpliciter, posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod graece dicitur δύναμις, aliud est esse, quod ipsi appellant ἐνέργειαν. Possum esse medicus, sed interim non sum: possum esse faber, sed necdum didici. Quidquid igitur possum, licet necdum sim, tamen ero si voluero, etc. Oro te, hoc mihi respondeas: Possibilia Deus mandata dederit, an impossibilia? etc. Quando dicit [Dominus], Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), ostendit, hominem, si voluerit et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum, etc. Nonne in his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias Elisabethque laudantur? etc. Si [Job] verus Dei cultor est, et immaculatus ac sine crimine (Job I, 1); et [Zacharias et Elisabeth] qui ambulant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus (Luc. I, 6); puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae justitiam pertinet, etc. Quid respondebis ad illud exemplum quod ponit evangelista Joannes? Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. V, 18), etc. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13). Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt; aut si impossibile, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit, etc. Neque ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc, quando dicitur, Homo potest esse sine peccato, si voluerit; juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta.
ATT. Et ego hoc sentio, nullam creaturam, secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre alio, et diversas esse in hominibus justitias, nihil dubium est, etc.
CRIT. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo provocat?
ATT. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur; si quo modo possit pervenire et comprehendere bravium supernae vocationis, etc. Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, imo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus partibusque virtutum Deo subjecti sumus. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, etc. 6, tunc Deus erit omnia in omnibus; ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides, in Petro cui dictum est, Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15)? perfecta dilectio, in electionis Vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina, vel terna; sed ut totus in cunctis sit, et omni virtutum choro sanctorum numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.
CRIT. Nullus ergo sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? etc. Et quomodo legimus, Qui unam habuerit, omnes habere virtutes?
ATT. Participatione, non proprietate. Necesse est enim ut singuli excellant in quibusdam. Et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio.
CRIT. Ignoras hanc philosophorum esse sententiam?
ATT. Sed non Apostolorum. Neque enim curae mihi est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat.
CRIT. Obsecro te, nonne Jacobus apostolus scribit, Qui in uno offenderit, esse omnium reum (Jacobi II, 10)? etc. Esto, ut nullus sanctorum omnes virtutes habeat: hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum.
ATT. Non tenes quid supra dixerim?
CRIT. Quidnam illud est?
ATT. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo quod facere non potuit.
CRIT. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit: ita et in eo per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset, etc. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris, hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit, aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus suo respondeat Creatori, etc.
ATT. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata responsio est. Pone igitur ut volueris.
CRIT. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra est potestate ea facere si volumus: si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus quod implere non possumus. Ac per hoc, sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit, etc. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit apostolus, Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Judae 24)? etc. Non dico, hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan impossibile videatur; sed posse esse, si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse quaerit exemplum, posse ostendit imperii veritatem, etc.
ATT. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, « Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit: » per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia; et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias, etc. Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, « Scientiam legis etiam feminas habere debere: » cum Apostolus dicat, tacendum esse mulieribus in ecclesia (I Tim. II, 12), etc. Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris, Jungis enim et ponis in titulo, « Quod et feminae Deo psallere debeant. » Quis enim ignorat, psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? etc. Addis praeterea, « Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce et suave est debere proferre. » Et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, oblitus prioris sententiae ponis in alio titulo, « Sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes; ne pro iisdem rationem reddat, et eorum sanguis de suis manibus requiratur. » Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas et inculcas: « Sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt perdat, » etc. Illud vero quod in alio ponis loco, « Omnes voluntate propria regi; » quis Christianorum possit audire? etc. Qua sententia temeritate aufers Dei omne praesidium: et quod in alio loco frustra conaris adjungere, « non absque Dei gratia, » quomodo sentire velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem. Illud vero quod in consequenti ponis capitulo, « In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos, » ferre quis possit, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis judicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente non possit? Dicis enim: « Scriptum est in centesimo tertio Psalmo, Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal. CIII, 35). Et in Isaia, Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui reliquerunt Dominum consummabuntur » (Isai. I, 28). Et non intelligis, comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere et iniquos esse cessare, etc. Si autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam; quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo; et Christianos, si in peccato praeventi fuerint salvandos esse post poenas? Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sunt, os aperire non poteris, « Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse: » Et iterum, « Scientiam legis non usurpare debere indoctum, » etc. Nec hoc sufficit: sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, « Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat, » etc. Adjungis, « Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam. » Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopus, presbyter, diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? etc. Audiamus et caetera. « Inimicos ut proximos diligendos: » statimque oppressus gravissimo lethargo ponis ac dicis, « Inimico nunquam esse credendum; » quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est: etc. Addis praeterea, « Regnum coelorum etiam in Testamento Veteri repromitti; » ponisque testimonia de apocryphis: cum perspicuum sit regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos, etc. Tu autem nos Manichaeos vocas, quia legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, etc. Centesimus titulus est, « Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit » (de quo abunde dictum est): cumque se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani scribentis ad Quirinum esse fateatur, non intelligit in eo opere ei dixisse contraria. Ille enim in quinquagesimo quarto titulo tertii libri ponit, « Neminem sine sorde et sine peccato esse, » etc. Tu e diverso asseris, « Posse hominem sine peccato esse, » etc. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quo scilicet de bono conscientiae thesauro eructuare credaris, ponis in titulo, « Ne leviter quidem esse peccandum. » Et quid sic hoc « leviter, » ne forte in opere te aliquis dixisse aestimaret, annectis, « Malum nec cogitandum. » Neque illius sententiae recordaris, Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14.) Cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur, in tantum ut hostias pro errore jubeat offerri, etc.
CRIT. Obsecro te, nonne legisti, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed et quibus tribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato: aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum quod caveri non potest.
Ex dialogo Hieronymi contra Pelagianos secundo.
CRITOBOLUS. Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter copioseque dixisti, etc. Sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre ad Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantia et peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium. Nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit, etc. Da testimonium novi Instrumenti ubi error et ignorantia et impossibilitas mandati teneatur in crimine.
ATTICUS. Vas electionis perspicue loquitur? Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
CRIT. Protulisti testimonium quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus.
ATT. Liberati quidem sumus Baptismo Salvatoris: sed mihi edissere quare dixerit, Video aliam legem in membris meis, etc. Audi eumdem apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor non cognosco: non enim quod volo, hoc operor; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 22-25, 15), etc.
CRIT. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias, etc. Ergo non ex sua persona haec dicit, sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem, etc., ex persona peccatoris.
ATT. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris haec loquatur Apostolus? etc.
CRIT. Saltem hoc mihi concedes, justos in Scripturis plurimos appellari.
ATT. Non solum plurimos, sed et innumerabiles.
CRIT. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non potest; quid mali locutus sum, posse hominem sine peccato esse si velit? etc.
ATT. Justos esse concedo; sine omni autem omnino peccato, non assentior. Etenim absque vitio, quod graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est, sine peccato esse nego. Id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, Scriptura dicente, Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5), etc. Ridiculam illam expositionem Demosthenis vestri, « non dixisse Job, Quis erit mundus a peccato? sed, Quis mundus a sorde » (Job XIV, 4, sec. LXX)? praetereo: qua probare conatur, « sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum. » Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat, etc. Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, esse solliciti de crastino, etc. (Matth. VI, 34). Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti estis? quorum epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, ut inter simias et pavos nova de Ophir Salomoni dona mittantur, etc. Jesus filius Josedech, quod interpretatur Justus Domini, sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, etc.; diciturque ad eum post pugnam atque victoriam, Auferte vestimenta sordida ab eo; et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam (Zach. III, 3, 4). Et haeres Joviniani loquitur: « Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit: ego facio quod volo, et quod nolo non facio. Praeparata sunt mihi regna coelorum: imo ipse ea mihi meis virtutibus praeparavi. In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii clausis cellulis et feminas non videntes, quia miseri sunt et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiamsi mulierum valler agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est, Lapides sancti volvuntur super terram (Id. IX, 16, sec. LXX). Et idcirco non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaea circumfero, » etc. Illud autem quod Daniel in oratione sua loquitur, Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus, et recessimus a mandatis et justitiis tuis, et caetera istiusmodi, soletis dicere, « quod et Daniel et omnes prophetae, non pro se qui sancti erant, sed ex persona populi sint locuti. » Adversus quam opinionem ipse respondebit et dicet, Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel (Dan. IX, 5, 20), etc. Quaeris « ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus caeterique sanctorum peccaverint. » Non necesse est nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata, etc.
Ex dialogo ejusdem tertio.
CRITOBOLUS. Certe hoc fateberis, eos qui Christi Baptisma consecuti sunt, non habere peccatum: et si absque peccato sunt, justos esse: cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum.
ATTICUS. Non erubescis, explosam atque damnatam Joviniani sententiam loqui? Et ille enim bis testimoniis tuisque nititur argumentis: imo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt, etc.
CRIT. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus, etc. Argumentare ut libet, nunquam mihi liberum extorquebis arbitrium, quod semel concessit Deus; nec valebis auferre, quod mihi tribuit posse si voluero, etc. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem condidit, etc. Hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium, quo sublato Manichaei secta construitur, etc.
ATT. Hoc longa disputatione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis liberum concessit arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet, etc.
CRIT. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen fecimus quod noluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus qui voluit facere, sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere.
ATT. Non intelligis dilemma tuum in grande blasphemiarum decidere barathrum, ut ex utraque parte aut invalidus sit Deus aut invidus, et non tantum ei laudis sit quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis quod mala non coercuit? etc.
CRIT. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus, etc.
ATT. Hoc modo etiamsi ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum; quia potuit prohibere, et non prohibuit, etc.
CRIT. Apparet disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere.
ATT. Vis igitur me Scripturarum uti rursum testimoniis? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? etc.
CRIT. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, juventute: numquid negare potes plurimos justos et sanctos viros post vitia omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? etc. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur? etc.
ATT. Si immaculatus est ille atque perfectus qui adhuc ambulat in via et graditur in lege, quid plus habebit ille qui ad terminum viae legisque pervenerit? etc. Audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, etc. De hoc superbiae tumore et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam quomodo sancti debeant orare pronuntias. « Ille enim, » inquis, « ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere, Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo. » Christiani haec est, an Pharisaei superbientis oratio? etc. Eidem adulans viduae non erubescis dicere, pietatem quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, etc. Laudasque eam Dei vocibus, et dicis: « O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam nonnisi in coelo creditur apud te solam inveniatur in terris! » Docere est hoc, an occidere? etc. Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis, non esse tua: cum perspicue in eis stili tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo describit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas! Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem sermonis tui possit imitari? etc.
CRIT. Oro te, quid infantuli peccaverunt? Nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia; qui juxta Jonam prophetam, manum dexteram nesciunt et sinistram (Jonae IV, 11). Peccare non possunt, et possunt perire? Genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua videtur, et aeterni cruciatus miseris praeparantur!
ATT. Nimium disertus esse coepisti, ut non dicam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros, etc. Noli igitur mihi oratorum et non tuis floribus ludere, etc.
CRIT. Concede mihi, saltem eos esse absque peccato, qui peccare non possunt.
ATT. Concedam, si in Christo fuerint baptizati, etc.
CRIT. Cogis me ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi, Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias, etc. Si nos scitis haereticos, cur non accusatis?
ATT. Quia Apostolus me docet, haereticum post unam et secundam correptionem devitare (Tit. III, 10), non accusare, etc.
CRIT. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur.
ATT. Ut eis peccata in Baptismate dimittantur, etc. Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heraclianae ab haereticis innocens caesus est, duos libros de infantibus baptizandis contra haeresem vestram, per quam vultis asserere, « Baptizari infantes, non in remissionem peccatorum, sed in regna coelorum; juxta illud quod scriptum est in Evangelio, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regna coelorum. » Tertium quoque ad eumdem Marcellinum, contra eos qui dicunt (id est vos), « Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia. » Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomine cudere dicitur, qui nondum in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii, « In silvam ne ligna feras » (Satirarum libro 1, sat. 10, vers. 34). Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora.
DE PALAESTINA SYNODO APUD DIOSPOLIM IN CAUSA PELAGII CELEBRATA MENSE DECEMBRI, ANNO CHRISTI 415. Augustinus, in libro 2 Retractationum, cap. 47.
In Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia Gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quatuordecim auditus est, ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Dei adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt.
Idem, in libro de Gestis Pelagii, nn. 2, 5.
Denique in his quae de libello quem dederant sancti fratres Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius eorum aegritudinem, praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit, « Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. » Quo recitato Synodus dixit: « Tu hoc edidisti, Pelagi? » At ille respondit: « Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis » (Isai. VIII, 20, sec. LXX). Hoc audito Synodus dixit: « Non sunt aliena ab Ecclesia quae dicta sunt a Pelagio. » Legatur aliud capitulum. Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, « Omnes voluntate propria regi, etc.
Idem, in libro contra Julianum primo, n. 19.
Habemus alios orientales episcopos quatuordecim, Eulogium, Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Jovinum, Eleutherium, Clematium, quos in uno loco simul inventos in istum concessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio judices praesederunt, eumque ut homines, nullo ex altera parte urgente adversario putantes catholicum, tanquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, « quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam; » nullo modo inde nisi damnatus exisset.
SCRIPTIO CONTRA PELAGII ERRORES, EX AUGUSTINI EPISTOLA 186, NN. 31-33, AD PAULINUM, DECERPTA. Necnon a Nicolao Carbachio ex Moguntiensi Ms. anno 1523, postque a Jacobo Sirmondo vulgata ex Corbeiensi codice, ubi exstat sub hocce titulo CAPITULA EXCERPTA EX GESTIS HABITIS CONTRA PELAGIUM HAERETICUM, et alia de libellis ejus, quae in PALAESTINA SYNODO sibi objecta ipse damnare compulsus est.
Quod ad Jerusalem nolentem colligi filios suos Dominus clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios Ecclesiae colligi nolunt; nec saltem post judicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur; de quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset.
Praeter illa enim quae quomodo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, objecta sunt quaedam, quae nisi remota omni tergi versatione anathematizasset, ipse anathema factus esset. Objectum est enim eum dicere: « 1o Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non peccasset, moriturus esset. 2o Et quod peccatum ejus ipsum solum laeserit, et non genus humanum. 3o Et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. 4o Et quod neque per mortem vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. 5o Et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. 6o Et divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei. 7o Et gratiam Dei atque adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina. 8o Et Dei gratiam secundum merita nostra dari. 9o Et filios Dei non posse vocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti. 10o Et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid aut non facere. 11o Et victoriam nostram non ex Dei adjutorio esse, sed ex libero arbitrio. 12o Et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam fuerint digni misericordia. »
Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis Gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit; unde fit consequens, ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem judicii et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia: 1o Quod Adam, nisi peccasset, non fuisset moriturus. 2o Quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum 3o Quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem. 4o Ut ad ipsos pertineat etiam quod beatus ait Apostolus: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 21, 22. 5o Unde fit ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint. 6o Ut confiteatur etiam divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19): non eos regno Dei posse privari. 7o Ut fateatur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari. 8o Eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est, gratis data, per ejus misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Rom. IX, 15). 9o Ut fateatur filios Dei vocari posse illos qui quotidie dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): quod utique non veraciter dicerent, si essent omnino absque peccato. 10o Ut fateatur esse liberum arbitrium, etiamsi divino indiget auxilio. 11o Ut fateatur, quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adjutorio Dei nostram provenire victoriam. Non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). 12o Ut fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum merita eorum; quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam, Ne forte det illis Deus paenitentiam (II Tim. II, 25). Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis gestis verba consentit. Neque enim illa, quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria, fide et corde teneantur, et aperta confessione promantur.
DE CATHOLICORUM QUI SUB CURA HIERONYMI VIVEBANT VEXATIONE INCREDIBILI, A PELAGII FAUTORIBUS, POST ILLIUS IN JUDICIO PALAESTINO DAMNATIONEM FACTA. Augustinus, in fine libri de Gestis Pelagii, n. 66.
De his autem quae post hoc judicium ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, vix ispum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur; tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat? Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum a quibuslibet Catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque nocere possint, quo pervenire potuerint: impia vero facta, quorum coercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a praesentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate plectenda sunt.
DE EADEM, UT CREDITUR, VEXATIONE CATHOLICORUM A PELAGIANIS.
Innocentius papa, Joanni episcopo Jerosolymitano.
Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis, causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire Germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus nudas, debiles, post suorum caedes et mortes vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa: in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes? Cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas. Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias; et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne jus ecclesiasticum de labefactatis causis eum qui non defenderit, praestare compellat.
Idem, Hieronymo presbytero.
Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus: et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet (Tit. III, 9, 10), magisque diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur, quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit; primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectat beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuae verbis praedicationis bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus: sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam; aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime: tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale praevidere et propellere ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi fit et postea molestissimum.
SYNODI CARTHAGINENSIS, CONTRA PELAGII AC COELESTII ERRORES AB EPISCOPIS PLUS SEXAGINTA NOVEM, AURELIO, NUMIDIO, ETC., CELEBRATAE, EPISTOLA AD INNOCENTIUM SCRIPTA ANNO 416. 1. Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur, compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit, Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus. Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Carthaginem fuerit agitatum. Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit Sanctitas tua, quamvis et judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur: nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere; ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt, vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur. 2. Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae Charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae Sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in superbiam sacrilegam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, etc. Crebrius eos patimur in nos, et audacius insurgentes. 3. Si ergo Pelagius episcopalibus gestis, quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae Venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet, per diversa dispersos, etiam auctoritate apostolicae Sedis anathemanda est, etc. 4. Parvulos etiam, propter salutem quae per salvatorem Christum datur, baptizandos negant, ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, etc. Quanquam per Baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem, libello suo Coelestius in Carthaginensi Ecclesia jam confessus est: sed multi qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta christianae fidei evertere conantur, quacumque possunt, affirmare non cessant. 5. Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vitanda peccata et Dei mandata facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per Baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. SYNODI MILEVITANAE, CONTRA EAMDEM PELAGII ET COELESTII HAERESIM EODEM ANNO 416 HABITAE, A SEXAGINTA ET UNO EPISCOPIS, SILVANO, VALENTINO, ETC., EPISTOLA AD INNOCENTIUM PAPAM. 1. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in Sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam Venerationem, quae pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris. 2. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, etc. 3. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse, etc. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus. 4. Haec ad Sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensis Ecclesiae et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad Sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus, etc.
QUINQUE EPISCOPORUM AURELII, ALYPII, AUGUSTINI, EVODII ET POSSIDII, EPISTOLA AD EUMDEM INNOCENTIUM, SCRIPTA EODEM TEMPORE.
1. De conciliis duobus, provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt, Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus, etc. Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10): et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3); suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat. 2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant; quidam scilicet quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, etc. 3. Non agitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas aque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum, etc. 4. Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes, servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione, spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione, quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus, etc. 5. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens. 6. Illud vero quod dicunt, posse hominum esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, etc., quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur, nec diabolica impietas, sed error humanus est, elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle, etc. INNOCENTII EPISTOLA AURELIO ET CAETERIS EPISCOPIS CARTHAGINENSIS CONCILII RESCRIPTA DIE 27 JAN. AN. 417. 1. In requirendo de his rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maximeque a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae Sedis. cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit, etc. 2. Gratulor igitur, fratres charissimi, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis, etc. 3. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt, etc. Qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat, etc. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, etc. Bene valete, fratres.
Data sexto kalendas februarias, post consulatum Theodosii Augusti septies, et Junii Quarti viri clarissimi.
EJUSDEM EPISTOLA RESCRIPTA SILVANO SENI, VALENTINO, ET CAETERIS EPISCOPIS SYNODI MILEVITANAE.
1. Inter caeteras Romanae Ecclesiae curas et apostolicae Sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius Dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit; Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens, etc. 2. Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. Quid enim acerbius in Deum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus est Deo? etc. 3. Illud vero quod eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum, etc. 4. Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. II, 23), ecclesiastica communione privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, etc. Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat, etc. Haec igitur, fratres charissimi, in supra dictos maneat fixa sententia, etc. 5. Bene valete, fratres. Datum sexto kalendas februaria Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus. EJUSDEM EPISTOLA RESCRIPTA QUINQUE EPISCOPIS, AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO ET POSSIDIO. 1. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem, etc. Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit: seu hac illi in urbe sint (quos nescientes nec manifestare possumus, nec negare; cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, nec in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci), sive in quovis terrarum loco degant; Dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur, audita ejus damnatione qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus, etc.
2. Nobis tamen nec persuaderi potest, eum esse purgatum; quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint Gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum: quae utrum vera sint dubitamus, etc. Verum cum sint aliqua in ipsis posita Gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo, etc. Unde non possumus illorum, nec culpare, nec approbare judicium, cum nesciamus utrum vera sint Gesta, aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse, etc. 3. Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra Charitate transmissum, evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, et nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum: cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet, atque sentiret, etc. Anathematizet ergo ista quae sensit, etc. 4. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data sexto kalendas februarias, post consulatum gloriosissimi Theodosii Augusti septies, et Junii Quarti Palladii viri clarissimi. DE PELAGIANIS AB APOSTOLICA SEDE DAMNATIS. Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis.
Innocentius urbis Romae episcopus scripsit decretum Occidentalium et Orientalium Ecclesiis adversus Pelagium datum. Post quem successor ejus papa Zosimus latius promulgavit.
Prosper, in Chronico, ad annum 416.
Romanae Ecclesiae episcopatum trigesimus nonus suscipit Zosimus, anno uno, mensibus novem, diebus novem. Quo tempore Pelagianis jam a papa Innocentio praedamnatis, Afrorum vigore et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.
DE PELAGII LITTERIS CUM LIBELLO FIDEI AD INNOCENTIUM PAPAM AB IPSO MISSIS, SED ZOSIMO REDDITIS.
Augustinus, in libro de Gratia Christi, nn. 32, 35, 36.
Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit, scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit, « Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat; aliud. quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium; et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium, » etc. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum vult transire lectorem . . . in quo ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit . . . . Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit terminasset: « Et Baptisma, » inquit, « unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum, » etc. Sed de adjutorio gratiae potius, etiam in libello fidei suae, quem Romam misit, quid Pelagius senserit attendamus. « Liberum, » inquit, « sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos indigere Dei semper auxilio. »
Idem, in libro de Peccato Originali, nn. 19, 24.
Quomodo autem Pelagius tentaverit obrepere ad fallendum etiam apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim, quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directae, dicit « se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat, » etc. Jam vero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens: « Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum, » etc.; tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praevaluit.
LIBELLUS FIDEI PELAGII, AD INNOCENTIUM AB IPSO MISSUS, ZOSIMO REDDITUS. 1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. 2. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum, non adoptivum; sed genitum, et unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior: tantumque confitemur esse illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium divina et ineffabili generatione, aliquod ei tempus adscribimus; sed nec Patrem aliquando coepisse, nec Filium. Nec enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium: ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper pater fuit, semper Filium habuit. 3. Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio voluntate, potestate, aeternitate, substantia. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitas sui perfectione aequalis est; ut exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis confitemur Deum; ita impietatem Sabelli declinantes, tres personas expressa sui proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam: non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, hoc est, subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque suscipit: sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus est. Itaque substantia unum sunt, personis ae nominibus distinguuntur. 4. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possedit, dicimus in fine saeculorum perfectum nostrae naturae hominem suscepisse ex Maria semper virgine; et Verbum carnem esse factum, assumendo hominem, non permutando Deitatem; nec ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas esse perfectas atque integras substantias, id est, Deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum in Christo hominem confitetur; ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur esse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore suceptae carnis, omnia quae erant Deitatis in hominem demigrasse; et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa: ut (quod nulla unquam haeresis dicere ausa est) videatur hac confusione utraque exinanita substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et a proprio statu in aliud esse mutata: qui tam Deum imperfectum in Filio, quam hominem confitentur; ut nec Deum verum, nec hominem tenere credantur. 5. Nos autem dicimus susceptum ita a Deo Filio passibile nostrum, ut Deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei Filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi. Secundum illud passus est, quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quam assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum Divinitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem; ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem confiteri necesse est. Mortuus est ergo Dei Filius secundum Scripturas, secundum id quod mori poterat. Resurrexit tertia die. Ascendit in coelum. Sedet ad dexteram Dei Patris, manente eadem natura carnis, in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit: non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. Accepta ergo a Patre omnium potestate quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum ac mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores. 6. Resurrectionem etiam carnis confitemur et credimus, ut dicamus, nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos; qualesque semel post resurrectionem fuerimus affecti, in perpetuum permansuros. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. 7. Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, asserimus esse celebrandum. Hominem, si post Baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari. 8. Novum et Vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero, quem sanctae catholicae Ecclesiae tradit auctoritas. 9. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus; anathematizantes eos qui animas quasi partem divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse vel in coelis conversatas fuisse dicunt, quam in corpora mitterentur. 10. Exsecramus etiam eorum blasphemiam, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari: vel qui primas nuptias cum Manichaeo, vel secundas cum Cataphrygis damnant. 11. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. 12. Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes, quas hic habere neglexerimus. 13. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio; et tam illos errare qui cum Manichaeis dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit libertatem arbitrii. Nos vero dicimus, hominem semper et peccare, et non peccare posse; ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. 14. Haec est fides, papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus. In qua si minus perite, aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes. Sin autem haec nostra confessio Apostolatus tui judicio comprobatur; quicumque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.
DE COELESTII LIBELLO, QUEM ROMAE ZOSIMO DEDIT,
Augustinus, in libro de Peccato Originali, n. 26, et nn. 5, 7. 1. In libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius Deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quaestio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus sermo pervenit: Si quae vero, inquit, praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita haec auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. Nempe perspicitis id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, videretur errasse.
2. In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est . . . verba ejus ista sunt: Infantes autem, inquit, debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri; quod quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae largitatem. 3. Coelestius adjungit et dicit: In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non naturae delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur; et hoc praemunire, necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam malum, antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam, etc. Sed multum misericors memoratae (Romanae) Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si fieri posset, resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi aperte, ceciderat; sed, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante praedixerat: Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur.
ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA COELESTII.
ZOSIMUS, AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem. 1. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis quae geruntur, inferior libra judicii. His accedit apostolicae Sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam. Orandum igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adjutorio Dei, ex hoc fonte in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nubibus interfuscata mittatur: charitas enim, quae, sicut scriptum est, Deus est (I Joan. IV, 8), perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum, si quid suspicionis habuerit, vel fidei intentione sollicita, vel in longum producta contentione, aut emendatione corrigitur.
2. Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea quae de se apostolicae Sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. Et licet multae occupationes majoribus vinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent: tamen ne Fraternitatis vestrae de adventu ac discussione praedicti diutius penderet exspectatio, posthabitis omnibus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica (quippe qui imbutus beati Petri apostoli disciplinis tali magisterio veteres emendasset errores, tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat et docuerat, etiam martyrio consecraret), scilicet ut ad salutiferam castigationem, tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo. 3. Omnia igitur, quae prius fuerant acta discussimus, sicut Gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis. Intromisso Coelestio, libellum ejus, quem dederat, fecimus recitari: nec hoc contenti, utrum haec quae scripsisset, corde loqueretur, an labiis, saepenumero exploravimus; cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse judicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda jam praesto sunt. Quid voces ejus contineant, compendiosius duximus a Sanctitate vestra legendo cognosci. Unum sane movet nos, ut cum in praesenti ibi Coelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. Ad litteras Herotis et Lazari priori relatione destinatas, equidem ob fervorem fidei praefestinatum esse, promptissimum est. Sed cum de his interrogaretur, asseruit nullum sibi de talibus contentionibus unquam cum ante dictis fuisse sermonem; nec ante sibi, quam de se scriberent, visu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum; Herotem vero, etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse. Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae, procul dubio e re fuit, ut de persona talium, quae tam ventosa et levis exstiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio vitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum esset, ut auctoritatem testimonii mererentur. Patuit hos inobservatis ordinationibus, plebe cleroque contradicente, ignotos, alienigenas, intra Gallias sacerdotia vindicasse, quibus se ipsi propria abdicavere sententia; nosque, licet et alia, tamen eorum de se poenitudinem secuti sacerdotali eos loco et omni communione submovimus. Satis urget causam a talibus processisse per litteras, in absentis ejus accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui provocat accusantem. 4. Nunquam piguit in melius retorsisse judicium. Adolescens et sancti Spiritus exsecutor, Susannam seniorum falsitate damnatam invenit innocentem: reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica (Dan. XIII, 46). Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum (I Joan. IV, 1): sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixamentis indago: non enim duabus feminis inter se jurgantibus, unum pignus induxit; sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis affectum intellexit (III Reg. III, 16-28). Per quam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat. Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere: nam plerique quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur; et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari. 5. Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere Sanctitati vestrae, super absoluta Coelestii fide, nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque jactantibus tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire, quam libellis et confessione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii Sanctitas vestra resedisse cognoscat. Ipsum sane Coelestium, et quoscumque qui eo tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes, admonui, has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia, seu scriptura abutitur, cum in hoc etiam magnorum virorum nonnunquam, cum ipsis auctoribus, scripta periclitentur post permultam temporum seriem interpretantis arbitrio, ut divine praedictum sit, Ex multiloquio non vitari peccatum (Prov. X, 19): et sanctus David postularet circumstantiam labiis suis, orique custodiam (Psal. CXL, 3). 6. Charitatem vestram tam apostolicae Sedis auctoritate, quam mutua amoris affectione commoneo, ut jam ingenia vestra se sanctarum omnium Scripturarum quae secundum traditionem Patrum atque majorum praescriptae sunt, praeceptis observationibusque subjiciant. Quid illic non abundans? quid non Dei spiritu et vocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere, suoque de se uti judicio. Data . . . . . . Honorio Augusto undecies et Flavio Constant. consulibus . ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA PELAGII. ZOSIMUS epscopus, AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem. 1. Postquam a nobis Coelestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret evidenter expressit, eademque, quae in libello contulerat repetitis crebro professionibus roboravit, de ejus nomine plenius ad Dilectionem vestram scripta direximus. Ecce epistolam Jerosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Joannis episcopus est ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixius astipulator intervenit. Litteras quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit. Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset. Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit? quae admiratio singulorum? Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeterea dicere, vel mente concipere; nec illi supernae sententiae subjectus, quae de sancto Spiritu lata est, quod neque hic, neque in futuro venia vel remissione donetur (Matth. XII, 32).
2. Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro scribentibus, infamari. Itane, fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae, nec opinione pervenit? Itane vos latuit vita horum atque damnatio? Sed quanquam specialis illos apostolicae Sedis auctoritas omni communione submoverit, discite et in hac epistola, licet strictim, hominum mores. Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi. Per multa concilia in sanctum Britium coepiscopum nostrum Turonicae civitatis diabolicus accusator inventus est. A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. Ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos tyrannici judicii defensor civitatis Aquensium, cum contrairet afflicto, in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis pene respersum irrupit: stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii donec in tyranno imago staret imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit et propria cessione damnavit. De Herote vero omnia similia, idem tyrannus patronus, caedes turbae, presbyterorum contradicentium vincula et custodiae, et totius civitatis afflictio, similis poenitentia de abdicatione sacerdotii. 2. Mirum est, si isti laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem falsis litteris percellere noluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates Ecclesiae reddiderunt. Non decet episcopalem auctoritatem et praecipue prudentiam vestram ad levium susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Coelestiusque apostolicae Sedi in litteris suis et confessionibus suis praesto sunt. Ubi Heros? ubi Lazarus? erubescenda factis et damnationibus nomina. Ubi illi adolescentes, Timasius et Jacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur, protulerunt? Vos conjicite, si qui talia in Sede apostolica confitentur, illa quae de iisdem a pravis ac levibus auctoribus, ac dubio rumore jactata sunt, oporteat credi. Amate pacem, diligite charitatem, studete concordiae. Nam scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XIX, 19). Qui magis alter alteri proximi sumus quam omnes qui in Christo unum esse debemus? Non omnis qui aures vestras ventus ingreditur, nuntius est veri. Ideoque animo praesule et in excubiis constituto semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat. Recensete sacras Litteras et divina tabularia; maximam partem falsi testes occupavere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus: maximam dico, imo totam, cum in ipsum Dominum nostrum Salvatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerint, qui se ejus blasphemiam audisse confingerent. Aestimate quid jam possit praeterire fallacia, quae in Deum fidei, imo in ipsam fidem ac veritatem perjuriis impetum fecit. 3. Haec ideo scripsimus, ut de caetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes vestri adversus arietem fraudulentiae. Unde et lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sanctus exorat (Psal. CXVIII, 105): scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda vestigia. Et in Evangelio: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cogitaverit (Joan. VII, 51)? Etiam in Veteri Testamento: Non credas auditui vano, et non consenseris cum iniquo fieri testis injustus. Et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem judicii crederetur, addit dicens: Non eris cum pluribus in malitia, et non accipies per eos peccatum (Exod. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Et iterum alibi: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli, XI, 7). Et iterum: Quae viderint oculi tui loquere (Prov. XXV, 8, sec. LXX). Et in Actibus Apostolorum adversus principes sacerdotum et seniores Judaeorum postulantes absentis Pauli apostoli damnationem, justissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam convenit etiam nos in faciem credentium objicere ad verecundiam, dicens: Non est consuetudo Romanis, damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Act. XXV, 16). Si hanc igitur moderationem extra septum fidei nostrae positus tenuit; contra socerdotalem pudorem, indigna omnino credulitas est absentibus in absentes. Quotusquisque immunis invenietur a vulnere, si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur? Doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis judicibus eligendis repudiandisque sit et quanta cunctatio. Quot interpositae dilationes? quoties adhibita comperendinatio, etiam sub ipso fine certaminis ampliare judicia concessit innocenti reo? Confugitur ad mare et extramarina documenta, ut fides quae in praesenti plerumque arctioribus strangulatur angustiis, saltem eminus veniat. Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint. Tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inveniriquam cito pro nocente damnari. 4. Grave fuit Lazaro et Heroti, litterarum suarum pedissequos esse. An nesciebant Dilectionem vestram ad Sedem apostolicam relaturam? Huc certo calumniae compendio navigassent. Ubi de episcopatu abdicando agitur, maria terraque lustrantur, nec ulla suffragia praetermittunt. Ubi vero innocentium fama percellitur. otiosi et delicati, sive accusatores, sive testes (in utroque enim fallentibus nomen infame est) in cubilibus et lectulis suis litteris abutuntur; et totam Africam, universumque tranquillum catholicae serenitatis innubilant ad libidines suas duae pestes. Ante tribunal Christi omnes stabimus: nemo illic abesse poterit, nec Domini, cujus immensitas omnibus locis ac rebus intervenit, declinare judicium. 5. Si Deo nostro cordi fuit, propter oves perditas, Verbum carnem fieri, et ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos quos falsi judices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica veritate nunquam fuisse divulsos. Certe hoc quod nostra exspectatio desiderabat eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur. Si paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est; et jubebat in usum ejus stolam mundam, hoc est, insigne candidae mentis afferri et vitulum saginatum (Luc. XV, 22-24): quantum haec uberior exsultatio est fidei, non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt? Misimus igitur ad Dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parituram esse vobis in Domino de absoluta ejus fide laetitiam. Data undecimo kalendas octobris.
DE ERRORE PALAESTINORUM EPISCOPORUM ET IPSIUS ZOSIMI PAPAE IN JUDICIO PELAGII SIVE COELESTII.
Facundus episcopus Hermianensis, lib. 7, cap. 3.
Invenient etiam Pelagium haeresiarcham, a quo Pelagiani dicuntur, in judicio Palaestinorum episcoporum, quae contra Christi gratiam sentiebat operientem, pravasque sententias suas versutia interpretantem, per eamdem ignorantiam absolutum. Invenient postremo beatum quoque Zosimum apostolicae Sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, qui primus Pelagianam haeresim condemnavit, fidem ipsius Pelagii, ejusque complicis Coelestii, quem in Ecclesia Carthaginensi convictum, atque appellantem apostolicam Sedem, et ipse gestis discusserat, tanquam veram et catholicam laudantem, insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis haeretici crederentur: cum, necdum ipsis Africanis episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Coelestium putaret orthodoxos. Et tamen . . . . nec illos Palaestinos episcopos et Zosimum haereticos credit Ecclesia, quia de haereticis bene senserunt; sed potius pro merito suae fidei catholicos judicat et honorat: quoniam non debet crimini deputari simplicium non intellecta versutia malignorum.
DE AFRICANO CONCILIO DUCENTORUM QUATUORDECIM EPISCOPORUM CONTRA HAERESIM PELAGII ET COELESTII, HABITO, UT CREDITUR, SUB FINEM AUTUMNI ANNI 417. Prosper, in libro Responsionum ad Objecta Gallorum, ad object. 8.
Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus, gratiam Dei per Jesum Christum Dominum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvare; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus.
Idem, in libro contra Collatorem, n. 15.
Erraverunt (secundum te) ducenti quatuordecim sacerdotes, qui in epistola quam suis constitutionibus praetulerunt, ita apostolicae Sedis antistitem beatum Zosimum sunt allocuti: « Constituimus in Pelagium atque Coelestium per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi apostoli Petri Sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus. »
Prosper, in Chronico, ad annum 418.
Hoc tempore Constantius servus Christi ex vicario Romae habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quae illum sanctis confessoribus sociaverunt. Concilio apud Carthaginem habito ducentorum quatuordecim episcoporum ad papam Zosimum synodalia decreta perlata: quibus probatis per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est.
PAULINI DIACONI LIBELLUS ZOSIMO PAPAE OBLATUS CONTRA COELESTIUM.
1. Beatitudinis tuae justitiam obsecro, domine Zosime, papa venerabilis. Nunquam fides vera turbatur, et maxime in Ecclesia apostolica, in qua pravae fidei doctores, ut deprehenduntur facile, ita veraciter puniuntur, ut moriantur in illis, nisi correxerint, quod deterius perpetrarant; ut in illis vera sit fides, quam Apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet Ecclesia. Quod si, ut caeteri auctores haereseos, qui, jamdudum ab apostolica Sede vel a Patribus judicati, et extra sinum matris catholicae Ecclesiae effecti, perpetua morte pereunt; etiam hi qui nunc deprehensi sunt vel deprehendentur, in perfidia sua permanent; spirituali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Coelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae Beatitudinis papa Innocentio (si rectam respuant fidem, et in sua perversa doctrina perdurent) damnati sunt. 2. Cujus sententiam secuta Beatitudo tua, Coelestio, cum a Sede apostolica audiretur, inter caetera praecepit his verbis: « Damnas ergo illa omnia quae in libello Paulini continentur, hoc est, de quaestionibus? » Et in alio loco: « Cognovisti quales litteteras dederit Sedes Apostolica ad fratres et coepiscopos Africanae provinciae? » Et adjectum: « Damnas illa omnia quae damnavimus, et tenes quae tenemus? » Et iterum: « Illa omnia damnas, quae jactata sunt de nomine tuo? » Et iterum: « Vel ea quae in libello suo exposuit Paulinus? » Et cum me, diceret, posse ex his quae illi objecta sunt, haereticum approbari: sancto repletus Spiritu, apostolica auctoritate respuisti insanientis et calumniantis verba, hujusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus approbarer, illum si sanari vellet, curares; quae hujusmodi est: « Nolo nos circuitu ducas: damnas ea omnia quae tibi objecta a Paulino, sive per famam jactata sunt? » Cui non sufficit ita sententia? Quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide devius est? Et ille qui superius professus fuerat, se quaecumque illi objecta fuerant, si contra fidem vindicares, esse damnaturum; audit, Damna: et non solum non damnat, sed ad injuriam tantam Sedis contendit. Unde non ignorat jam Ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere, et non damnare quae Beatitudo tua damnari decrevit. 3. Ego tamen Deo et Christo Domino gratias ago, quod Ecclesiae suae causam ita agi voluit, ut Sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum Pontificum haeresim condemnari, ea damnanda praecepit, quae a me Coelestio fuerant objecta: cujus ego non damnationem, sed correctionem semper optavi et opto: cui nunc jam non mecum, sed cum universa Dei Ecclesia causa est, sicut data ad Beatitudinem tuam scripta testantur; cum contra apostolicam sententiam venire nititur, negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit, et usque ad finem mundi tenet haereditatem Adae illius, qui primus peccavit: quod in infantibus nisi per sacramentum Baptismi dimittitur, vitam aeternam et regnum coelorum habere non possunt. Contra quae etiam magister suus litigat Pelagius, qui illa ipsa damnavit in judicio Orientali, quae iste in Sedis apostolicae coetu conatur astruere. Habet adversum se etiam veteres Ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales et occidentales, meridianae partis et septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato (si sanari desiderat) possunt docere. Habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium. Habet etiam nunc, qui in corpore sibi colluctentur, si ille tamen hos tanto certamini habiles judicat, aut certe qui vos sequi debeat, si vult magis recta discere, quam prava docere, habet (quod primum est) Beatitudinem tuam, cujus illum oportuerat obedire sententiae, cum audiret, Damna. Habet postremo ipsos lactentes, quibus misereri debeat, si sibi non vult; quibus, ut verbis martyris utar, non propria, sed aliena dimittuntur peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). 4. Unde oro beatum Apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi jubeas, quo gratias referam tantae Sedi, et sententiis justissimis pro parte mea latis: quem idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdiaconus a tua Beatitudine cum Gestis Sedis apostolicae directis, Carthagine convenit quarto nonas novembris die, ut adessem ad apostolicam Sedem, et tuae judicio Sanctitatis: ad quam me fugisse, suggestum est; nec defuturum fore, promittere, si adversum me et non pro me fuisset lata sententia. Ubi tunc igitur nihil agere potui, quia is qui ad Sedem apostolicam provocaverat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere: maxime cum nihil agente appellatore, secundum etiam humanas leges, superior est semper ille qui vicit. Quid enim jam mea intererat, ut etiam apud vestram Reverentiam pravae ejus doctrinae astipulator existeret, de quo congaudere possem, si damnatis his quae illi a me objecta fuerant, sic ea per apostolicae Sedis judicium roborari, meruisset absolvi, nec prius se ordinari quam purgari pateretur? Sed vulpecula fraudibus fuit semper studens, ingenium suum mutare nescit. Non se credidit posse deprehendi; quoniam confidentiam semper in foveis habuit, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. Quod jam diutius latere non potuit; sed manifestius publicatum, spirituali per tuam Beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex Domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et pervigili cautela custodis. Hunc autem libellum direxi Beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis. Dat. sexto idus novembris.
ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA COELESTII.
ZOSIMUS, AURELIO ac caeteris qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, dilectissimis fratribus, in Domino salutem. 1. Quamvis Patrum traditio apostolicae Sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret; par potestatis data conditio in eos qui Sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent. Habet enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam, nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incesset. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, e. sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere et potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo qui apud vos (sicut ipsi per litteras dicitis) fuerit accusatus, et ad nostram qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit Sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans. Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illas rescripseratis, credimus esse responsum.
2. Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum. Nunquam temere, quae sunt diu tractanda, sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit vestra Fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris vestrae indicavimus Sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat obtestatio, remaneret. Subscripsi. Bene valete. Data duodecimo kalendas apriles, Honorio Augusto duodecies consule. Accepta tertio kalendas maias. SACRUM RESCRIPTUM CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM. Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti, PALLADIO praefecto praetorio. 1. Ad conturbandam catholicae simplicitatis lucem puro semper splendore radiantem, dolosae artis ingenio novam subito emersisse versutiam pervulgata opinione cognovimus: quae fallacis scientiae obumbrata mendaciis et furioso tantum debacchata est luctamine, ut stabilem quietem coelestis attrectaret fidei, dum novi criminis commenta invenit, insignem notam plebeiae aestimans vilitatis sentire cum cunctis, ac prudentiae singularis palmam fore communiter approbata destruere. Cujus impiae commentationis auctores Pelagium Coelestiumque percrebuit exstitisse. Hi parenti cunctarum rerum Deo praecipuaeque semper majestati, intermine potenti, et ultra omne principium transeunti, tam trucem inclementiam scaevae voluntatis assignant, ut cum formandi mundi opificem curam sumeret, qualitatemque hominis struendi profunda spiritus conceptione libraret, fundati muneris foedum anteferret exordium et mortem promitteret nascituro. Non hanc insidiis vetiti fluxisse peccati, sed egisse penitus legem immutabilis constituti: ad declinandum lethi exitialis incursum nihil prodesse abstinentiam delinquendi, cujus vis ita putaretur adscripta, ut non possit aboleri deinceps. Primitivi hominis errorem, in quem captae mentis inops rationis caecitas irruisset, delapsum ad posteros non fuisse: tantumque apud eum, quem malesuadae gratiae infelix rapuisset illecebra, transgressionem interdicti exstitisse discriminis: cum evidens catholicae legis omnifaria testetur auctoritas, illum interitus omnium fuisse vestibulum, quem divinae praeceptionis sedulum liquet corrupisse mandatum; aliaque quam plurima, quae sermo respuit, lex refutat, quae pertaesum sit recordari, etiam sub dispositione plectendi. Quae maturato remedio et celeritate festina oportet intercipi; ne corroborato usu nequitiae adolescentes vix valeant coerceri. Siquidem aures mansuetudinis nostrae recens fama perstrinxerit, intra sanctissimam urbem nostram, aliaque loca, ita pestiferum virus quorumdam inolevisse pectoribus, ut interrupto directae credulitatis tramite scissis in partes studiis asserendi, materia impacatae dissensionis inducta sit; novoque scandali fomite concitato, beatissimae Ecclesiae nutet attentata tranquillitas, aliis id, aliis aliud ancipiti interpretatione sectantibus: et absoluta sanctorum apicum claritas, ac dilucide quid sequi universitas debeat explanans, pro captu versipellis ingenii conturbat, quibusdam novorum auctorum profanam moventibus quaestionem: Palladi parens charissime atque amantissime.
2. Ob quam rem illustris auctoritas tua, victura in omne aevum lege nos statuisse cognoscat, ut pulsis ex urbe primitus capitibus dogmatis exsecrandi, Coelestio atque Pelagio, si qui hujusce de caetero sacrilegii sectatores quibuscumque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata aliquem proferre sermonem; a quocumque correpti ad competentem judicem protrahantur. Quos, sive clericus, sive laicus fuerit, deferendi habeat potestatem, et sine proscriptione aliqua perurgendi, quos relicta communis scientiae luce novae disputationis tenebras introferre deprehenderit contra apostolicam scilicet disciplinam evangelicamque claram et sine errore sententiam, vafra rudis sectae calliditate pugnantes, involventesque splendentem fidem veri ambagibus disserendo. Hos ergo repertos ubicumque de hoc tam nefando scelere conferente, a quibuscumque jubemus corripi, deductosque ad audientiam publicam promiscue ab omnibus accusari; ita ut probationem convicti criminis stilus publicus insequatur, ipsis inexorati exsilii deportatione damnatis. Decet enim originem vitii a conventu publico sequestrari, nec in communi eos celebritate consistere, qui non solum facto nefario detestandi, verum etiam exemplo venenati spiritus sunt cavendi. Juvat autem per omne imperium nostrum, qua mundus extenditur, hujusmodi promulgata diffundi: ne scientiae fortasse dissimulatio pastum praestet errori atque impune se quisquam putet audere, quod condemnatum vigore publico se finxerit ignorare. Datum pridie kalendas maias, Ravennae D. D. N. N. Honorio duodecies, et Theodosio octies, Augustis consulibus. EXEMPLAR EDICTI JUNII QUARTI PALLADII. Junius Quartus Palladius, Monaxius, et Agricola iterum praefecti praetorio edixerunt. In Pelagium atque Coelestium catholici dogmatis fidem scaevis tractatibus destruentes sententia principalis incaluit, ut venerabili urbe submoti bonorum concilio mulctarentur. Hoc igitur omnes admoneri oportet edicto, ne quis sinistrae persuasionis erroribus credulum praestet assensum. Et si sit ille plebeius ac clericus qui in caliginis hujus obscena reciderit, a quocumque tractus ad judicem sine accusatricis discretione personae, facultatum publicatione nudatus, irrevocabile patietur exsilium. Nam superna majestas, ut colligit ex secreti ignoratione reverentiam, ita ex ineptae disputationis praesumptione injuriam.
CONCILIUM AFRICAE UNIVERSALE CARTHAGINE HABITUM ANNO 418 CONTRA HAERESIM PELAGII ET COELESTII.
Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecies et Theodosio octies consulibus, calendis maiis, Carthagine in secretario Basilicae Fausti, cum Aurelius episcopus in universali concilio consedisset, astantibus diaconis, placuit omnibus episcopis, quorum nomina et subscriptiones indictae sunt, in sancta synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis.
1o Ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut, sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
2o Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma Baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
3o Item placuit, ut si quis dicit, ideo dixisse Domiminum, In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2), ut intelligatur, quia in regno coelorum erit aliquis medius, aut ullus alicubi locus, ubi beate vivant parvuli, qui sine Baptismo ex hac vita migrarunt, sine quo in regnum coelorum, quod est vita aeterna, intrare non possunt, anathema sit. Nam cum Dominus dicat, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Id. III, 5); quis catholicus dubitet, participem fieri diaboli eum, qui cohaeres esse non meruit Christi? Qui enim dextera caret, sinistram procul dubio partem incurret.
4o Item placuit, ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit.
5o Item, quisquis dixerit, eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus, atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1); valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat, non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10); ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7).
6o Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
7o Item placuit, quod ait S. Joannes apostolus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici, nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim Apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere, Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est: sed cum ait, Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.
8o Item placuit, ut quicumque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), ut non pro se ipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores: et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius, quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Nam quare additum est, omnes; nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo, ubi legitur, Non intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2): et in oratione sapientissimi Salomonis, Non est homo qui non peccet (Eccle. VII, 21): et in libro Job, In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam (Job XXXVII, 7)? Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret, Peccavimus, iniquitatem fecimus; et caetera, quae ibi veraciter, et humiliter confitetur, ne putaretur (quemadmodum quidam sentiunt) haec non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit, Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. IX, 5, 20): noluit dicere, peccata nostra, sed populi sui dixit, et sua, quia futuros istos, qui tam male intelligunt, tanquam propheta praevidit.
9o Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?
DE EODEM CARTHAGINENSI CONCILIO.
Photius, in Bibliotheca, cod. 53. 1. Lectus liber seu Synodus adversus Pelagium et Coelestium Carthagine in magna ecclesia Fausti habita, Honorio Occidentis imperii clavum tenente, Praesedit in ea Aurelius episcopus et Dotianus Ptentesii primae sedis Byzacenae provinciae: quibus adfuerunt variis e provinciis episcopi numero ducenti quatuor et viginti. Damnat haec synodus anathemate eos qui assererent, Adamum mortalem esse conditum, non autem praevaricationis causa morte mulctatum. Similiter et eos qui recens natos infantes Baptismo non indigere dicerent, quod illos peccato originis ex Adamo non putarent obnoxios. Eos quoque qui affirmarent medio quodam loco paradisum inter et inferos non baptizatos infantes beate vivere. Sex item alia his affinia capita, quae Pelagianis et Coelestianis favent, anathematizat.
2. Scripserunt vero et Theodosius et Honorius imperatores contra eosdem haereticos ad Aurelium episcopum. Post haec etiam Constantinus, Placidiae conjux, Valentiniani minoris pater, de Coelestio haeretico in exsilium pellendo scripsit decretum ad Volusianum Urbis praefectum. Qui quidem Volusianus sanctae Melenae patruus, cum gentibus quidem tunc sentiebat, sed dum eum mors legatum Constantinopoli agentem invaderet, ad orthodoxam fidem transiit, baptizatusque est a beato Proclo Constantinopolitano: quo item tempore illam sanctam mulierem forte convenit, cum ipsa ex Jerosolymis in reginam urbium advenisset. 3. Scripsit et Leo Romanorum pontifex de Pelagianistis conversis, oportere, si jam redeuntes recipi velint, scriptis tabulis errorem suum detestari. In epistola quoque Coelestini Romani pontificis ad Nestorium, iidem haeretici reprehenduntur. Scripsit idem et ad Galliarum episcopos de fide beati Augustini, et contra eos qui haeresis licentia nimis elati insolescerent. Scripsit etiam Hieronymus presbyter ad Ctesiphontem contra asserentes ἀπάθειαν (id est impassibilitatem vel imperturbationem), seu contra Pelagium. Hic autem Pelagius monachus fuit Coelestium discipulum nactus. DE ZOSIMI SENTENTIA ATQUE TRACTORIA CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM. Augustinus, in Epist. 190, ad Optatum, n. 23.
Nam ut jam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque Baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione, et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis » (Joan. VIII, 36). Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.
Prosper, in libro contra Collatorem, n. 15.
Sacrosancta beati Petri Sedes ad universum orbem papae Zosimi sic ore loquitur: Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam omnia retulimus. Africani episcopi ad eumdem papam Zosimum rescribentes, cumque in sententiae hujus salubritate laudantes, aiunt: Illud vero quod in litteris tuis, quas ad universos curasti esse mittendas, posuisti, dicens, Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus; sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse, fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino; et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum tangit ipse corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: ut nec nostrum sentiamus deesse arbitrium, et in bonis quibusque ac voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.
Ibidem, n, 57.
Africanorum conciliorum decretis beatae recordationis papa Zosimus sententiae suae robur annexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit antistitum.
EPISTOLA IMPERIALIS AD AURELIUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS, AURELIO episcopo, salutem.
Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius atque Coelestius nefandi dogmatis repertores ab urbe Roma, veluti quaedam catholicae veritatis contagia pellerentur; ne ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos, etc. Data quinto iduum juniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.
EPISTOLA AURELII CARTHAGINENSIS EPISCOPI AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER BYZAGENAM ET ARZUGITANAM PROVINCIAM CONSTITUTOS, DE DAMNATIONE PELAGII ET COELESTII. Dilectissimis ac desiderabilibus fratribus et consacerdotibus, DONATIANO primae sedis; JANUARIO, FELICI, PALATINO, PRIMIANO, GAIANO, et alii GAIANO, JANUARIO, VICTORINO, et caeteris per tractum provinciae Byzacenae et Arzugitanae constitutis, AURELIUS episcopus.
Super Coelestii et Pelagii damnatione, eorumque dogmatibus, participem se sancta Dilectio vestra in plenario concilio fuisse commeminit, dilectissimi ac desiderabiles fratres. Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum, gloriosissimorum principum christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis meis coepiscopis voluit intimari: idcirco honorabilem Fraternitatem vestram missis exemplaribus instruere festinavi; ne in aliqua parte provinciae, supra dictorum serpentina persuasio, ab universali Ecclesia totius orbis exclusa, fortasse subrepat. Ad hoc ergo tam necessaria constitutio christianorum principum Charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis datae litterae vobis mitti debuere: quarum simul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, Dilectio vestra cognoscat, sive quorum in synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae concilio interesse: quo cum de supra dictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio, nihil omnino sit, unde ullius dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis aliqua videatur merito remansisse suspicio.
Et alia manu: Opto fratres, bene vivatis mei memores. Data kalendis augusti, Carthagine, Monaxio et Plinta consulibus.
LIBELLUS FIDEI S. J. C. SCRIPTUS, UT VIDETUR, A JULIANO, ET AD APOSTOLICAM SEDEM MISSUS, NOMINE EPISCOPORUM QUI PELAGII AC COELESTII DAMNATIONI SUBSCRIBERE DETRECTANTES PROVOCANT AD PLENARIAM SYNODUM. 1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem. 2. Et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei vivi, per quem creata sunt omnia; non extrinsecus natum aut factum, sed de Patris substantia generatum, ex Deo vero verum Deum: ut hoc sit ille qui genitus est, quod est ille qui genuit. Et quia Pater Deus sine ullo sibi patre, idcirco Filius de hoc Patre progenitus Patre inferior esse non potuit; non habens initium Filius, quia nec Pater profectum. 3. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, operatione, perpetuitate, substantia. Et distinguentes personas in proprietatibus nominum, Deitatem tamen Trinitatis inseparabilem confitemur: nihilque esse in Trinitate credimus, quod superius inferiusve dicatur; quia tota Trinitas potestate Deitatis et substantiae unitate conjuncta est. 4. In plenitudine vero temporum missus Filius Dei, non majoris imperio potestatis, sed communione voluntatis, fit Verbum caro: non ut per conversionem Deus esse desineret, sed per assumptionem carnis inciperet homo esse, quod non erat; et ut ascenderet ad Deum homo, Deus descendit ad hominem. Nascitur ergo nobis ex Spiritu sancto et Maria semper virgine, qui secundum Divinitatem nunquam defuit Patri. Ex duabus igitur substantiis plenissimis atque perfectis, Dei et hominis, Jesum Christum Filium Dei accepimus, quem tam secundum Deitatem Patri, quam secundum humanitatem nobis confitemur fuisse conformem, absque sola peccati macula quae naturalis non est. Illa videlicet ratione, ut universum mundum a peccatis, et exemplo revocaret, et patiendo redimeret: dum peccatum, et quasi Deus ignoscendo aufert, et quasi homo per naturae similitudinem quemadmodum de caetero vinci possit, ostendit. 5. Incipiens a baptismate Joannis, quo baptizatus est, dandi exempli gratia, non sui, sicut quidam volunt, causa peccati, sicut ipse ait ad Joannem, Sine modo; sic enim oportet implere omnem justitiam (Matth. III, 15): subjecit se omnibus passionibus carnis, ferendo esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Secundum quod nos beatus Petrus edocuit dicens: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 21, 22). 6. Hunc igitur credimus ob nostram salutem secundum carnem passum et sepultum, tertia die resurrexisse, et ut mortem destrueret, et ut nobis viam resurrectionis aperiret. Ascendens in coelos sedet ad dexteram Patris, humanitatis manente substantia, quae non est exinanita, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. Quem venturum credimus ad vivos et mortuos judicandos. Cujus virtute et exemplo omnem humanam carnem in eadem membrorum veritate, qua a Deo facta est, credimus suscitandam, ut et peccatores poenas, et justi gloriam consequantur. Unam vitam sanctorum omnium fore; sed praemia pro labore diversa, et e contrario pro modo delictorum peccantium quoque esse supplicia. 7. Baptisma secundum exemplum Ecclesiae et praeceptum Dei, unum fatemur, quod omnibus simul aetatibus necessarium veraciter et tradimus, et tenemus; et veniam peccatorum, ac regnum coelorum dicimus invenire neminem posse, nisi qui Baptismum fuerit consecutus. Eum qui post Baptismum peccaverit, per poenitentiam credimus posse salvari. 8. Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero, quem catholicae Ecclesiae tradit auctoritas. 9. Divinae legis mandata, ob Dei justitiam, possibilia dicimus; et fatemur universa posse compleri per gratiam Christi, quae omnibus bonis actibus adjutrix semper et comes est, et per liberum arbitrium hominis, quod et ipsum donum Dei est. Quam tamen gratiam Dei ita accipimus, ut nec sequatur nolentem, nec destituat obsequentem. Ut vero alter sit justus, alter injustus, hoc non divina voluntate, sed vitio fieri arbitramur humano. Diversitatem enim hanc negavit ex Deo esse, qui dixit, quia Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Si ergo Deus vult omnes salvare, et non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11); justissime per liberum arbitrium imputabitur unicuique peccatum, secundum quod scriptum est, Ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 18). Consequens ergo est, ut confiteamur quod peccatores ideo sumus, non quia non valemus, sed quia negligimus vitare peccatum. Ideoque statuta judicii dies est, ut et bonus de labore praemium capiat, et de contemptu malus supplicium non evadat. 10. Naturam hominis bonam et integram, utpote a bono Deo factam, esse testamur. Et omnem hominem a Deo fieri confitemur, dicente patriarcha, Numquid pro Deo ego sum, ut dem tibi filios (Gen. XXX, 2)? et sic propheta nihilominus contestante, Et nunc, Domine, Abraham nescimus; tu enim es pater noster, et opera manuum tuarum nos omnes (Isai. LXIV, 8). Unde et Deus ad Jeremiam dicit: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te (Jerem. I, 5). Item in libro Machabaeorum: Nescio, inquit, qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum donavi vobis, sed et singulorum membraturam non ipsa compegi (II Machab. VII, 22). Job quoque et ipsum concepti hominis exordium ad Deum refert, et sic ait: Nonne sicut lac me mulsisti, et sicut caseum me coagulasti, ossibus et nervis inseruisti me, cute desuper operuisti me, vitam et misericordiam dedisti mihi (Job X, 10-12)? Sed et omnes divinae Scripturae hujusmodi testimoniis sunt refertae, quae nunc causa brevitatis omisimus. Ad imaginem quoque Dei non solum factum hominem, sed et fieri confitemur, dicente Domino ad Noe: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine illius effundetur sanguis ejus, quia ad imaginem Dei fecit hominem (Gen. IX, 6). Et Paulo apostolo similiter asserente: Vir autem non debet velare caput, quoniam imago et gloria Dei est (I Cor. XI, 7). Jacobo quoque apostolo proclamante: In ipsa lingua benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9). 11. Nuptias Deo auctore dicimus esse conditas atque conjunctas, dicente Deo ad Noe: Vos autem crescite, et multiplicamini, et implete terram. Et ne quis allegoriae nebulis simplicem obumbrare velit historiam, adjecit: Et multi estote super eam (Gen. IX, 7). Unde et Dominus in Evangelio Judaeis de repudio interrogantibus respondit: Moyses propter duritiem cordis vestri scripsit vobis praeceptum hoc: ab initio autem non fuit sic. Qui enim fecit, masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Et ne quis errantium diceret, Usurpandum id praedixit potius, quam praecepit; addidit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-8, et Marc. X, 4-8). Sanctus quoque Apostolus Christi magisterium sequens dicit: Honorabile connubium et thorus immaculatus; fornicatores autem et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4). Et alibi: Qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38). Hinc enim laudanda virginitas est, quia nuptiis, quae bonae sunt, praefertur: propria enim dignitate caret quidquid mali comparatione laudatur. 12. Quoniam igitur praemisimus de bono naturae, et benedictione, et honore conjugii, consequenter renuimus naturale peccatum, vel si quo alio vocabulo nuncupatur; ne creatori Deo omnium irrogemus injuriam, dum aliquid ab illo cum peccato fieri potuisse contendimus: et testimonia Scripturarum ejus falsitatis arguamus, quae dicunt in veteri Testamento: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; singuli pro suo delicto morientur (Jerem. XXXI, 30). Et alius propheta: Quid vobis parabola ista in terra Israel, dicentibus, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes meae sunt; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Item illic: Filius non accipiet injustitiam patris sui, nec pater accipiet injustitiam filii sui; justitia justi super ipsum erit. Item illic: Unumquemque secundum viam ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Dominus (Ezech. XVIII, 2-4, 20, 30). Et Apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Item idem: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Et alibi: Unusquisque nostrum suum onus portabit (Galat. VI, 5). 13. Sanctos autem veteris Testamenti a Deo justificatos, et ejus judicio saepe laudatos accusare non possumus, dicente Apostolo, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnat (Rom. VIII, 33, 34)? et Domino in Evangelio contestante, Exquiretur a vobis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 25). Unde et in alio loco ipse Dominus cum Prophetarum exemplo Apostolos ad patientiam roboraret: Gaudete, ait, et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis; sic enim persecuti sunt et Prophetas, qui fuerunt ante vos (Id., 5, 12). Quodque his majus est, deos illos a David propheta dictos suo testimonio comprobavit, dicens: Ergo si illos dixit deos ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 15, 36). Constat namque eos per laborem proprium et Christi fidem justificatos, siquidem praeviderunt Deum in carne esse venturum; sicut Dominus ipse asserit dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Id. VIII, 56). Et Apostolus ait: Et hi omnes testimonio fidei probati sunt. Et iterum: Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores existimans divitias thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem (Hebr. XI, 39, 24-26). Unde et alius apostolus: De qua, inquit, salute inquisierunt, qui ante nos fuerunt, quae Prophetae scrutantes, in quod vel quale tempus annuntiaret eis Spiritus Christi eas, quae in Christo sunt, passiones, et posteriores glorias (I Petr. I, 11). Regnum quoque illos adepturos coelorum ipse Dominus probat, cum dicit: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni hujus mittentur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12). Igitur eligimus dicere cum propheta, Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortati sunt principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17): quam cum errantibus, et sanctorum meritis et testimonio Dei ore temerario derogare. 14. His omnibus secundum regulam fidei catholicae, et auctoritatem divinarum Scripturarum rite confessis, consequenter omnes haereticos condemnamus: et praecipue qui apud Latinos tam nomine proprio quam errore comperti sunt, quosque impietate suae assertionis horremus, id est, Arianos divinam substantiam impie dividentes: Sabellianos personarum proprietatem sceleratius confundentes: Eunomianos Filium Dei factum esse nullis exstantibus asserentes: Macedonianos Deitatem sancto Spiritui denegantes: Apollinaristas, eorumque similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid humanae suscepisse naturae: Novatianos lapsis poenitentiam denegantes: Jovinianistas, qui dicunt hominem post Baptismum nullo modo posse peccare: Manichaeos etiam duo principia asserentes, id est, boni et mali; quique ex bono dicunt esse animam, ex malo vero carnem, et ob hoc compugnantia semper esse in utramque naturam. Eorum quoque similes, qui sub assertione naturalis peccati asserunt, nuptias ab auctore diabolo exstitisse, et illarum filios diabolicae esse arboris fructus. Quique dicunt usque ad passionem Domini omnes, propter id, quod matrimonii voluptate suscepti sunt, a diabolo jure aequissimo esse possessos. Vel qui Filium Dei a tempore passionis tantummodo generi humano dicunt coepisse prodesse. Quique asserunt in Baptismo non penitus peccata deleri. Vel sanctos veteris Testamenti cum peccato de hac luce migrasse confirmant. Qui etiam dicunt, hominem in peccatum necessitate praecipitari. Sed et illud similiter exsecramur. Salvatorem necessitate carnis fuisse mentitum; et quod propter impedimentum carnis non omnia potuerit facere, quae volebat. Quique primas nuptias cum Manichaeis, secundas cum Cataphrygis damnant. Qui etiam, nec cum gratia Dei dicunt peccata posse vitari. 15. Sed et si quis dicit homines sine Dei gratia vel adjutorio posse peccata vitare, graviter detestamur. Vel qui negat parvulos Baptismo indigere, aut aliis Sacramenti verbis asserit, quam in majoribus, debere celebrari. Si quis etiam dicit de duobus baptizatis natum, vel de muliere baptizata pronatum Baptismatis gratia non egere. Vel quicumque asserit, quod neque per Adam omne genus bominum moriatur, neque per Christum omne genus resurgat. Vel si qua sunt alia, quae vel contra fidem catholicam veniant, vel ad indisciplinatas pertineant quaestiones, simili exsecratione damnamus. Haec autem omnia de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes, libellis propriis damnaverunt. 16. Haec, ut nobis secundum catholicam regulam visum est, vestrae Sanctitati conscripta transmisimus: quae si aliter putatis tenenda, rescribite; sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit Sanctitas vestra nos ad audientiam plenariae synodi provocare. 17. Illud autem Sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, quod sic absentum damnationem ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri, dicentis: Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus. Et ne, multitudini quis credendum putaret adjunxit: Non eris cum pluribus in malitia (Exod. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Et iterum: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam (Eccli. XI, 7). Et iterum: Quae viderunt oculi tui, loquere (Prov. XXV, 8, sec. LXX). Item in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 1, 2). Item in alio, evangelista etiam Judaei fatentur, quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit quid faciat (Joan. VII, 51). Et in Actibus Apostolorum per gentiles Festi similes prolata sententia est, quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem, priusquam qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina (Act. XXV, 16). Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens ait: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I Tim. V, 19). His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati. Quamvis igitur sacerdotalis officii sit, et christianae charitatis, eos qui se libellis purgant, catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant, libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire: tamen dudum promissam aequalitatis libram mediam inter utrumque servantes, nec damnamus inauditos, nec defensamus absentes. Certum sit igitur apud Sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, nunquam integri judicii domum, quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere. 18. Illud etiam, sancte ac venerabilis frater et pater Augustine, necessario repetendum putavimus, quod beatae memoriae episcopum Joannem in epistola Sanctitatis tuae rectissime collaudasti, non solum non destruxisse Ecclesias, sed etiam confirmasse. Is namque ad Neophytos in libello quid de Baptismate infantium sentiret, ipsius verbis subdidimus; ut etiam vos, o sancte frater, praedicti viri super hac re sententiam cognoscatis. « Benedictus Deus, » inquit, « iterum dicamus, qui fecit mirabilia solus; qui fecit universa et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur, qui tenebantur paulo ante captivi; et cives Ecclesiae sunt, qui fuerant in peregrinationis errore; et justitiae in sorte versantur, qui fuerant in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti; non tantum sancti, sed et justi; non solum justi, sed et filii; non solum filii, sed et haeredes; non solum haeredes, sed et fratres Christi; non tantum fratres Christi, sed et cohaeredes; non tantum cohaeredes, sed et membra; non membra tantum, sed et templum; non tantum templum, sed et organa Spiritus. Benedictus Deus, qui fecit mirabilia solus. Vides quot sint Baptismatis largitates. Et nonnullis quidem videtur coelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computamus decem. Hac de causa etiam infantulos baptizamus, cum non sint coinquinati peccatis; ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint, ut Spiritus inhabitatio fiant » ( Joan. Chrysost. Homil. ad Neophytos ). 19. Haec igitur divinis et sacerdotalibus exemplis edocti, vestrae suggessimus Sanctitati. Vestrum est, considerato judicio Dei, omnia diligenti examinatione perpendere: ut pax, quam nos a Christo Domino commendatam servare suscepimus, ullo scandalo interveniente solvatur.
DE JULIANO EPISCOPO ECLANENSI, PELAGIANAE HAERESIS DEFENSORE.
Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, ad veterem codicem Corbeiensem castigatus.
Julianus vir acer ingenio, in divinis Scripturis doctus, graeca et latina lingua scholasticus. Prius ergo quam impietatem Pelagii in se aperiret, clarus in doctoribus Ecclesiae fuit: postea vero cum haeresim Pelagii defenderet, scripsit adversus beatum Augustinum impugnatorem illius libros quatuor; et iterum libros octo. Est et liber altercationis amborum partes suas defendentium. Hic Julianus eleemosynam tempore famis et augustiae indigentibus praerogans, multos miserationis specie, praecipue religiosorum, illiciens, haeresi suae sociavit. Moritur Valentiniano Constantii filio imperante.
MERCATOR, IN COMMONITORIO SUBNOTATIONUM IN SCRIPTA JULIANI. 1. Haec atque ejusmodi [capitula Pelagiana] etiam Juliano, et caeteris ejus commanipularibus placuere: quae cum cognita atque detecta, ecclesiastica fuissent cum praefatis personis [Pelagio et Coelestio] auctoritate damnata, librorum quoque numerositate ab eodem Juliano defensa sunt, placuitque ei cum Pelagio et Coelestio in damnatione tertium numerari. 2. Tunc contra pueriles ausus ejus sanctae recordationis Augustinus episcopus diversis temporibus diversos condidit libros, ex quibus omnibus Julianus unum de duobus primo tempore ad Valerium editis elegit, cui quatuor libris a se ad Turbantium absolutis contradiceret: sequenti vero uni octo ultimis voluminibus ad Florum emissis respondisse se jactat; fingens multos ejus sancti viri super hac re alios elaboratos penitus ignorare. Quibus octo ultimis horrida loquacitate evagatus, disertum se magis ostentare et sciolum volens, post innumerabilia conviciorum probra, quae in sanctum supra dictum virum est jaculatus, haec impudenter, imo jam impie defendere ausus est, quae a Pelagio Coelestioque eum in perniniciem suam didicisse superius memoravimus: quanquam, sicut jam prioribus quatuor libris, eadem et semper eadem volvens, et nullum prudenter inveniens exitum, injuriis et contumeliis magis membranas seu chartas, quam ulla fidei recta ratione complevit. Et cum haec summa brevitate et Scripturarum sanctarum atque divinarum auctoritate esset quaestio pertractanda, plurimam sibi distortam et omnino non necessariam loquacitatis conscripsit materiam, de qua et impia cuderet, et prorsus ageret nihil. Nihil enim agit, qui impietati operam navat. 3. Sanctus tamen saepe dictus episcopus Augustinus sex suis libris quatuor illius priores evertit, octo quoque posteriores singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis, ac sic vanos ejus ac plumbeos pugiones malleo catholicae veritatis obtudit, imo confregit. Quod utriusque opus cum in nostras manus venisset, quia tota summa inepti et magis impii Juliani laboris ad unam pravam redigi videtur sententiam, « Adae » videlicet « et Evae transgressionem eos non fecisse mortales; nec noxam eorum ad posteros originaria successione transisse, sola autem imitatione illorum qui divina mandata contempserit, effici reum: » hoc ergo, ut dixi, totum opus cum studiosius perlegissem, breviter pro nostrarum virium facultate subnotationibus ex libris ejus, ubi ubi opportunitas exegit, appositis, ego quoque respondi: quo lector post tanti Patris et magistri tubam, nostram etiam palearem fistulam non aspernatus assumere, tota intelligat brevitate Julianum in elaborandis numerosissimis libris inanem et plenam potius jactantiae cum summa impietate operam impendisse, etc. 4. Tune sanctae ac beatae recordationis Memoris episcopi filius? tu Julianae primariae feminae, et qua nihil honestius inter reverentissimas matronas invenias, utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim. Vernularum te eorum potius crediderim filium, suppositumque illis, ut saepe dicitur factum, et quod tu potius tanta oris tui petulantia et obscenitate approbas: aut si id non erit, degenerasse illos in te, nulli dubium erit, qui sanctos illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverunt, tuumque sermonem in scriptis hisce prudenter inspexerint. Quorum sane post obitum sanctorum hominum merito tu duas sorores tuas talibus disciplinis tui oris erudisti. Novimus, novimus quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias, etc. 5. Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum, petulantissimum, quae olim ipse pronuntiaveris, in epistola videlicet tua, quam ad Sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare; quae antequam in manus sanctae illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente a nonnullis a te deceptis per totam pene Italiam circumlata est, et tanquam magnum aliquid multorum auribus insinuata cognoscitur. Ibi namque inter caetera ita ais: « Qui est igitur assertor, quod neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat, contra Apostolum sentit dicentem, Sicut in Adam omnes moriuntur; ita et in Christo omnes vivificabuntur » (I Cor. XV, 22). Hic qua fraude et quo dolo quos omnes dicas et sentias, novimus et tenemus, videlicet non omnes omnino homines, hoc est, totum genus humanum, sed hos omnes qui imitatores Adae esse voluerint: et « per resurrectionem Christi, » quod ille Apostolus dixit, « omnes resurrecturos, » similiter sine dubio dicas necesse est, non omne prorsus genus humanum resurrecturum esse, sed tantummodo justos et sanctos, qui Christi justitiam et sanctitatem fuerint imitati; cum constet omnes omnino resurrecturos esse per Christum, quamvis alios ad regnum, alios ad judicium. 6. Et addis: « Jure igitur improbatur, qui huic sententiae contradicit, quae ait, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (Ibid. 21). Item, Quod peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Et haec sententia, » inquis, « a nobis merito refellitur. Non enim soli ipsi, sed generi humano obfuisse credendum est. » Et hic quid agas, salvo tibi, ut putas, sensu tuo pravissimo et tortuosissimo, latere nos non potuisti: quia ipsi, ut vis docere, quamvis pauci in comparatione totius generis, humanum sunt genus. 7. Item, « Quod infantes, » inquis, « in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem, inter indiciplinatas, » ais, « reputo quaestiones. Non enim per omnia in eo statu sunt, qui nascuntur hodie, in quo Adam fuit ante peccatum; quamvis et istos opus Dei esse, sicut et ille, negari non possit. » Quem et hic statum dicas et sentias, salvo, ut arbitraris tibi, sensu tuo, optime novimus, non Adae videlicet ante peccatum, sed exiguitatis et parvitatis in qua nascuntur infantes, etc. 8. Item subnectis, Adam etiam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus: nec hoc esse » dixisti « ratione subnixum. Credendum est enim, » inquis, « immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset, per gustum ligni vitae virtutem posset immortalitatis adipisci. Male igitur dictum est, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum, » etc. 9. Meminimus enim, tempore quo praesens in urbe Roma cum principibus hujus amentissimi erroris tui in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas: « Quid est peccatum, » inquiens? « Malumne aliquid, an bonum? » Malum utique, respondebatur tibi. Ad haec addebas: « Deusne hujus mali auctor et opifex? » Absit, absit, exclamatur tibi; longe, quam longe sit ista dementia: hoc nec impiissimus profiteri ausus est Manichaeus, qui mali auctorem Deum non sentit nec profitetur, sed id proprium habere a sempiterno principium, propriam essentiam, propriamque naturam scelestissime flagitat; ubi mox tunc ipse quaerendum esse dicebas, utrum peccatum substantia esset, an natura, an res aliqua accidens. Ubi cum paululum haereret christiana simplicitas, taliter inferebas: « Peccatum nullo modo posse esse substantiam vel naturam: quia si hoc est, » aiebas, « Deum habet opificem et auctorem. Nulla enim est natura, quam non condidit Deus. Sed quia supra constitit auctorem Deum mali non esse: non est ergo substantia vel natura peccatum, quod malum esse apertissime claruit. Et quod substantia non est, » inquis, « in substantiam seu naturam, quod homo est, transire nullo jure, nulla ratione credendum est. « Atque concludebas: » Male igitur et stulte traducianum ex Adam creditur esse peccatum, » etc. 10. In epistola tua, quae, ut memoravimus, ad sanctae memoriae papam Zosimum missa est displicet tibi, eumque condemnas, qui sentit, « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus; » et ais, « nec hoc esse ratione subnixum. Credo enim esse, » inquis, « immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset, per gustum ligni vitae posset virtutem immortalitatis adipisci. » Adjungis etiam, « jure improbandum, qui praedicanti Apostolo contradicit dicenti, Sicut in Adam omnes moriuntur; ita omnes in Christo vivificabuntur. » Moxque hoc aliud testimonium subdis, « Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. » Quae cum simplex christianus audit, nihil doli, nihil credens afferri fallaciae, more quo ab Apostolis doceri solita est Ecclesia, optimum et suum arbitratur magistrum, intentusque ad reliqua ejusdem apostoli, quae in hac causa prosequeris, audienda decernit. At tu aliud clausum in pectore, aliud promptum habens in lingua, novus atque egregius disputator, id nunc in isto opere tuo post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris. Necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur. « Intravit igitur, » inquis, « secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors: quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit, » etc. Legentibus te igitur, sed Christianis et prudentibus quid de vanitate tua sentire debeant permittamus. Quis enim te in superiore sententia tua vel suspicari posset aliud sentire, quam illi omnes, qui sanctae memoriae papa Zosimo praesidente Dei sacerdotes Pelagium Coelestiumque, teque damnarunt, super his omnibus de Adam capitulis, quae a te antea improbata sunt et condemnata, et nunc tanquam recollecta et recondita, in fidem tuam recipi meruerunt? etc. Ejusdem Mercatoris praefatio ad refutationem symboli a Theodoro Mopsuesteno editi.
Graecus sermo Theodori est, quondam episcopi oppidi Mopsuesteni, provinciae Ciliciae. Hunc ergo, pro facultate qua valeo, in latinum sermonem verbum de verbo transferre conatus sum; pravum ejus de dispensatione dominica et a fide catholica alienum ac satis extorrem sensum, quo Nestorium Constantinopolitanae urbis quondam episcopum secum male decepit, latinis volens auribus insinuare, cavendum modis omnibus, non sequendum. Simul admonere volens, Julianum exepiscopum oppidi Eclanensis, haereticum Pelagianum seu Coelestianum, hunc secutum esse Theodorum, ad quem peragratis terris et exarato mari atque Oriente lustrato, cum sociis et participibus et συνταλαιπώροις suis, magno nisu, tanquam ad christianorum dogmatum praedicatum magistrum tetendit, ut de haeresi Pelagiana seu Coelestiana, quam defendendam et sequendam suscepit, ab ipso confirmaretur; atque inde velut instructior, octo contra fidem catholicam potius, quam contra sanctae memoriae Augustinum, volumina illa, ut putat, prudentissima conderet. Agnoscat igitur supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum illa, qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et male sanus libros confecit, esse contrarium; seque etiam post de Cilicia abscessum ab eo in episcoporum provinciae suae conventu anathemate esse damnatum. Non itaque irascatur vel succenseat nobis, si eum cum Theodoro, cujus in libris suis infinitas laudes exsequitur, cujusque se niti auctoritate sententiae in suo errore gloriatur, alienum a fide catholica esse justeque damnatum detegimus, convincimus atque deflemus: quia magis deflendus est, quam ullo odio persequendus.
JULIANI SENTENTIAE, EXPRESSAE EX EJUS OPUSCULIS, CUM ILLARUM REFUTATIONE.
Venerabilis Beda presbyter, in praefatione libri in Cantica canticorum.
CAPUT PRIMUM. 1. Scripturus, juvante gratia superna, in Cantica Canticorum, primo admonendum putavi lectorem, ut opuscula Juliani Celanensis episcopi a Campania, quae in eumdem librum confecit, cautissime legat: ne per copiam eloquentiae blandientis, in coenum incidat doctrinae nocentis: sed, ut dici solet, ita carpat botrum, ut et spinam caveat, id est, in dictis ejus sanos sensus scrutetur et eligat, ut non minus vitet insanos. Vel potius illud faciat Maronis, Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. (Eclog. 3, vers. 92, 93.) Hoc est, ab ejus se per omnia lectione compescat, cum habet eos, qui eumdem librum et sanis sensibus, et simplicioribus verbis exposuerunt. Est enim homo, ut rhetor peritissimus, ita gratiae Dei post Pelagium impugnator acerrimus: ut apertius scripta ejus, quibus contra strenuissimum ejusdem gratiae propugnatorem Augustinum insanivit, ostendunt. Cujus causa duelli, primum de Amore libellum composuit, sub obtentu, quasi hunc a foedissima foret voluptate secreturus, re autem vera suam confirmaturus haeresim: qua (ut breviter plura constringantur) docet, « nos per arbitrium liberae voluntatis, posse bona facere quae volumus, quamvis per auxilium gratiae Dei facilius ea perficere queamus; » quomodo viantes, iter et pedibus quidem peragere valemus, sed minore (absque dubio) labore cum nobis equi quibus vehamur adfuerint. Immemor apostolicae admonitionis, qua dicit: Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere (Philipp. II, 12 et 13). Et quod est gravius, impugnator ejus, qui non ait, Sine me modicum quid potestis: sed, Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 2. Docet, « Clausa legis sacramenta solos intueri posse eos, quos oculatos et eruditio reddidisset et pietas: » oblitus gratiae Dei, quae etiam illitteratis et idiotis Scripturarum arcana revelavit; dicente Evangelista, Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). Quos idiotas fuisse testatur idem evangelista, cum ait: Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur (Act. IV, 13). 3. Dicit, « Sanctum nobis ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, et ad ultimam usque senectutem solis viribus animi innixum, sine ullo damno sui persistere vigoris: » incredulus profecto Domini sententiae, Quia sine illo nihil possumus facere: sed et apostolici sermonis, Quia in multis offendimus Deum omnes (Jacobi III, 2). Et mirum ubi didicerit Julianus, « Sanctum nobis ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum: » cum natus de Patriarcharum stirpe Apostolus dicat, Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II, 3). Quomodo autem natura, nisi quia peccante primo homine ac sanctum deserente amorem, vitium pro natura adolevit? Mirum ubi invenerit, vel inveniri posse putaverit Julianus hominem, saltem unum, in quo « amor sanctus, solis animi viribus innixus, usque ad senium sine damno sui persisteret vigoris: » cum ille qui prae amore praecipuo dignus erat in sui Conditoris sinu recumbere, inter eos qui ejus gratia fruuntur, invenire potuit nullum; quin potius humili confessione testatus sit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). 4. Dicit, « Amorem nostrum, sicut de corpore trahere quod est perturbatus et rapidus, ita de animo, quod sit sublimis atque continuus. » Quod etiam utrumque veritati probatur esse contrarium. Si autem « amor noster de corpore » et non de animo potius « traheret quod est perturbatus et rapidus; » non diceret Dominus, Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia autem mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem (Marc. VII, 21-23). Et rursum, si noster amor, non de quotidiana Dei gratia, sed de « natura » vel « viribus animi haberet ut esset sublimis atque continuus, » non diceret Apostolus de suis sanctis laboribus, quibus utique per amorem sublimem atque continuum insistebat, Sed abundantius illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10): et iterum, Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Sed etsi non a Domino, verum a se ipso bona sua opera, in quibus absque ulla contradictione amor sublimis atque continuus arcem tenet, habebat, frustra Domino pro his, quae non dedit, gratias egit, dicens, Deo autem gratias, qui nos semper triumphat in Christo Jesu (Id. 11, 14). 5. Dicit, « Eumdem, quamdiu nihil de genitalitatis voluptate desiderat, quasi ad solius animi moveri arbitrium, et in actibus suis habere jucunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem. » Quod est aperte dicere, quia exceptis quae ad carnis stimulos pertinent, in arbitrio sit animi nostri situm, cui se amori, vel quantum subdiderit, quodque idem amor, solo animi motu dispensante, id est, nulla Dei gratia actus, operum quoque bonorum perfectionem liberam, et nulli obnoxiam perturbationi possideat. Quod quantum a vero distet, patenter quisque prudens intelligit. Quare enim tanta multitudo fidelium diligere quaerens Conditorem, ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum quemque ut se ipsum (Matth. XXII, 37 et 39), non semper hoc quod cupit obtinet; nisi quia amor idem non ad animi movetur arbitrium, ut Julianus existimavit, sed, ut novit Paulus, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5)? Ideoque non aequalis est in omnibus, quia habemus singuli donationes gratiae, quae datae sunt, differentes. Quare autem tantis saepe, non solum de foris, sed et de ipsa mente nascentibus praepedimur adversis, nec omnia quae desideramus bona valemus perficere; nisi quia fallitur qui dicit, « Amorem nostrum pro solo animi arbitrio, in actibus suis habere jucunditatem ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem? » Verum canit Psalmista, qui ait: A Domino gressus hominis dirigitur, et viam ejus cupit nimis. Cum ceciderit justus non conturbabitur, quia Dominus confirmat manum ejus (Psal. XXXVI, 23, 24). Ubi aperte designat, quia nec intra crebra dominicae protectionis auxilia a perturbatione vitiorum esse valemus immunes; neque in omnibus actuum nostrorum gressibus, de naturae libertate, sed de divina debemus directione gaudere. Frustra autem Julianus, « genitalem » vult exceptam « voluptatem, quae sola ad animi nostri non moveatur arbitrium: » quasi non iracundiae, vel superbiae, philargiriae, gastrimargiae, cenodoxiae, caeteraque hujusmodi rabies, multo laboriosius quam libidinis incentiva devincantur. Quae et ante tempora pubertatis nostrum animum perturbatura adveniunt; et edomita saepe vel per naturam cessante libidine nihilominus ipsa nos impugnare non cessant. CAPUT II. 6. Dicit, « Adjutorium sancti Spiritus praecedentibus nostris studiis ac meritis dari, atque ad hoc dari, ut genus humanum arctius diligamus. » Quod ipsius verbis ponere per ordinem libuit. « Cum igitur, » inquit, « sapientis animus, qui voluptatem subjicit dignitati amoris, et incitat et ordinat appetitum, nunquam fines transit officii, sed ad eam magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit ac meritis, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare: tunc fit illa charitas, quae non propinquos solum aut cives, sed ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti. » In qua una sententia quot et quantae sint blasphemiae, facile catholicus lector animadvertit. Patet enim quid humanae arbitrio libertatis, quid gratiae tribuat spirituali: quia animum hominis per se sapientem fieri, per se dignitatem sancti et generosi amoris habere, per se huic amori voluptatem subjicere carnis, per sese et incitare ad virtutes, et ordinare appetitum posse testatur; in tantum, ut nunquam fines transeat officii illius, quo idem amor excolendus est. Qui ipsum animum suis studiis ac meritis, ad eam magnitudinem ac pulchritudinem procedere dicit, ut sancti Spiritus sit dignus auxilio. Cujus videlicet Spiritus adventu, non ita ait juvari animum, quomodo flamma vel fax, cum accenditur, caliginosam juvat domum quam illustrat; sed ita potius, quomodo ardentem, sive lucentem ventus juvat ignem ut amplius clarescat: qui quidem et sine afflatu venti accendi atque ardere, ac magnam consumere silvam poterat; sed tamen vento impellente, magis magisque flammescit. Hoc enim significat dicendo, « ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare. » Tanta animi bona praemiserat, et post omnia haec, incipere in ea gratiam sancti Spiritus dicit quasi supervenientem auxiliatricem, et non praevenientem inspiratricem, atque auctorem in nobis studiorum meritorumque bonorum. Qua tamen ejus ventilatione, quid in generoso animi sapientis igne agi credat, intuere. « Tum fit illa, » inquit, « charitas quae non propinquos solum aut cives, sed et ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti. » Vides ergo, qui tantum virium nostro animo tribuit, quid spiritui gratiae tribuat, quam et sero in auxilium ipsi animo advenire, et tunc ei non illam charitatem qua Deus, sed illam solummodo qua genus humanum diligatur, infundere dicit: oblitus vel incuriosus apostolicae fidei, quae dicit, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Prolixi est operis cunctas ejus, quas in libro hoc posuit, ineptias in medium proferre, ac testimoniis refellere veritatis. Sufficiant haec pauca exempli gratia posuisse, ex quibus possunt caetera quam sint detestanda conjici. CAPUT III. 7. Post haec autem et hujusmodi innumera, quibus primum librum contra gratiam Dei disputando complevit, non minore secundum librum ejusdem haeresis peste commaculavit. Denique exponens quod dictum est, Quia meliora sunt ubera tua vino (Cantic. I, 1), de natura lactis foedissime philosophatus est: moxque foedius multo, qualitatem naturae illius ad confirmationem sui erroris transferre conatus. Quod quia totum ponere, et horrori et nimis longum est, partem ponere satis duximus. Inserens se ergo personis eorum, contra quos sub nomine Manichaeorum pugnabat, ait inter caetera: « Asserebat namque opiniones nostras ad hos prorsus spumantium aestus errorum ducere, ut calumniam verteremus in ipsum auctorem, et levandi reatus gratia, quem crimina nimirum voluntatis urebant, ipsam naturam corporis subdebamus infamiae, incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis in lucem istam nos venire jurando; denique nullum fere ad justitiam, quid dico ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Depretiabat nempe haec opinio naturam carnis et sanguinis. Sed postquam salutare mysterium Dei et hominum Mediator arripuit, ut consummatissimae virtutis daturus exemplum naturam hominis mortalis assumeret, ostendit omnia crimina morum fuisse, non seminum. Denique voluntatibus ad meliora conversis, non solum legis, sed etiam evangelica praecepta posse compleri. » Quibus sermonibus ejus breviter respondendum. Quia nequaquam in auctorem naturae nostrae calumniam vertimus, cum nos in iniquitatibus conceptos, et esse in delictis natos dicimus; sed fatemur quia in primis naturae nostrae parentibus ad ejus similitudinem facti sumus, ut immortales et sine peccato, in deliciis paradisi juvante gratia ejus viveremus: quam videlicet beatissimam vitae primitivae munditiam, si custodire curarent ipsi protoplasti, et non magis hosti crederent quam auctori, usque hodie progenies ex eis sancta et impolluta, delicias paradisi, mortis simul et peccati nescia, incoleret. At dum nulla necessitate naturae, verum sola vagae mentis incuria peccato consensere, moxque justo Conditoris judicio de loco paradisi voluptatis exclusi, ac morte mulctati, peccati quod temere contraxerant, stirpi generique suo reliquere contagium; factum est ut peccati, quod ipsi sponte commiserunt, nos etiam nolentes reatu constringeremur: ita ut ne parvuli quidem qui nil boni vel mali velle possunt, ab hoc possint immunes existere, nisi donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde probatur falli Julianus, cum dicit, « Reatum nobis solo crimine voluntatis accensum: » et sicut post apertius suum sensum aperuit dicens, « Omnia crimina morum esse, non seminum. » Seminum sunt namque, quae ex Adam originalia traximus: morum vero, sive voluntatum, seu fragilitatis et ignorantiae, quae ipsi per nos crimina addimus. Probatur falli, cum reprehendit eos qui naturam nostri corporis, non eam quae protoplasti sancta et immortalis creata est, sed illam quae post eorum praevaricationem vitiosa effecta est, subdunt infamiae, dicentes, Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 18): et quod idem apostolus ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec tantum sibi invicem adversantur, ut non quae vultis, illa faciatis (Galat. V, 17). Probatur falli, cum vituperat eos, qui « nos in lucem istam incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis venire testantur. » Vere enim profitemur omnes homines in lucem istam plenos iniquitatis ex reatu primae praevaricationis venire: incapaces autem bonitatis, absit ut nos nasci juremus. Sed haereticus, ut artificiosius deciperet infirmos, junxit mendacio perfidiae veritatem catholicae professionis. Probatur falli, cum « jurare nos » dicit, « nullum ad justitiam, non solum ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. » Quin imo fatemur, et ratione, et doctrina sanctae legis, ad justitiam nos auxiliante Domino perduci: absque gratia vero illius nec per naturalis subsidia rationis, nec per divinae legis scita, nos posse justificari; Apostolo teste, Quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Id est Littera praecipiens occidit, si non adsit Spiritus, qui praecepta litterae donet impleri: et Spiritus vivificat, donando ut perfici littera possit. Quod autem ait de Domino, « ut consummatissimae virtutis daturus exemplum naturam hominis mortalis assumeret; » secretius haeresis suae virus evomuit, quia dicit, venientem in carne Dominum non dona nobis, sed exempla contulisse virtutis. Unde dicit post modicum, « De ipsius, » inquam, « susceptione carnis, morum peccata damnavit: non naturam videlicet carnis, sed opera commutando, ut justificatio legis sub exemplo ipsius compleretur in nobis. » CAPUT IV. 8. Item in expositione versiculi, Collum tuum sicut monilia (Cantic. I, 9). Cum pulchra, inquit, per naturam cervix gemmarum insignitur ornatu, felicitatem sine dubio auget industria; et quasi se digna conveniunt, honor videlicet monilium et cervicum venustas. Sic ergo et in te, cujus generositatem doctrina componit, ut virtutes quas natura inchoet, disciplina consummet. Pro eo ut diceret, Gratia inchoet, gratia consummet, gratia coronet. Item post innumera hujusmodi, quae in ipsis ejus opusculis pius lector facillime deprehendet, in explanatione versiculi, quo dictum est, Apprehendam te, et inducam in domum matris meae, ibi me docebis (Id. VIII, 2); patentius quae contra fidem vesana sentiret, intimavit, dicens de Domino: Jam in ipsa infantia multa quae discere debeamus ostendit. Primo, ipsum esse opificem universorum ex masculi et feminae conjunctione nascentium, qui sibi sine ministerio viri corpus ex virgine fabricasset. Deinde, nullum peccatum esse homini congenitum: quandoquidem ille et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstiterit. Postremo, originem nostram non posse nisi impie diaboli operibus adscribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore congauderet. Non solum autem haec dicendo errorem struit, sed hoc ipsum etiam interveniente agit exemplo. Nam peccatum esse homini congenitum testatur Scriptura, quae dicit: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Imo hoc ab ipsa conceptione esse homini coaevum testatur beatus Job, cum Domino supplicans ait: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Job XIV, 4)? Et quae poterit esse consequentia, ut ideo dicatur nullum peccatum hominibus ex masculi et feminae conjunctione nascentibus esse congenitum, quoniam Filius Dei qui sibi sine ministerio viri corpus ex virgine fabricavit, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstitit? Quae est ratio consequens, ut homo purus innocentiam suae nativitatis astruat exemplo nati in carne Mediatoris Dei et hominum, cum de illius nativitate dixerit virgini matri archangelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): nostrae autem parenti post reatum praevaricationis dixerit justus judex, Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris (Gen. III, 16)? Sed neque hoc quod dicit, originem nostram non posse nisi impie diaboli operibus adscribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore gauderet, aut catholice aut consequenter fecit. Quia nimirum diabolus etsi peccatum protoplastis intulit, nec tamen eis naturalis procursum benedictionis abstulit, qua audierant, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Id. I, 28). Non ergo illa impietate decipimur, quam nobis improperat Julianus, ut originem nostram diaboli operibus adscribamus, quam primordialis opere benedictionis a Deo conditam scimus. Absit autem ut originem nostram post praevaricationis malum, Deo dicamus esse gavisam, ante remedium secundae regenerationis quae fit ex aqua et Spiritu sancto, donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. CAPUT V. 9. Pauca haec de pluribus, ex praefato opere Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium duximus: quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim, quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit, bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia defendit; ut autem veritas probat, magna pervicacia contra fidem coelestis gratiae durat. Haec namque est, inquit idem, constantia, quae maxime asserit arbitrii potestatem ac bonum, ejusque naturae et humani animi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae tantum Litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes, quae volentem me saepissime, conantemque (ut de caeteris taceam) fixa mente ac desiderio infatigabili, devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui, si motus animi liberos haberem, ita vellem continue tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo, quoties volo, quocumque vel situ vel loco orationis componere. Et paulo post: Ipsa enim armat, inquit idem, egregium cujusque et accendit animum, dum illum libertatis suae semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus. Quanto enim melius expugnaret Manichaeum, si diceret, Quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, et accendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis, ac Deo canere suadet, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10)? Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae voluntatis praedicat, ait: Etenim, si ut praeclare a doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri nisi a se ipso potest, nec est prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat miser; quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo homini in aeternum nocetur? Quae nequaquam stare sententia nisi apud haereticos potest; quia constat nimirum, quod peccatum Adae cunctis hominibus nocet: non quidem a se ipsis, verum ab illo qui primi facinore reatus totum genus humanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet haereticorum malitia illis, quos catholicam scire ac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes nolentesque detrahit. Verum timens Julianus, ne si in tanto hoc volumine totum quod recte viveremus, libertati nostrae voluntatis tribueret, quasi apertus gratiae Dei hostis detestaretur atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc in loco mentionem: et hoc ita occulte, ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret et firmare constantiam: Divinae enim gratiae est, inquiens, juvare et firmare constantiam, quae caeteras possit custodire virtutes, et contra omnia quae resistunt, defendere virtutem. Ubi et cautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasi antea non habitam, nobis constantiam: sed potius, juvare ac firmare, quasi a nobis jam exortam; ut ventus flammam ignis, quam non ipse accendit, sed aliunde accensam, ut clarius flammescat, adjuvat, et ne exstingui debeat, flando confirmat: sicut in ipso libro de Amore plenius sensum suum dilucidasse monstravimus. Circa hujus autem libelli finem manifeste prodit ipse Julianus, qua intentione in hujusmodi assertionibus per cuncta quae considerat opuscula laboraret: Scandalum, inquiens, Manichaeo est, eo quod commentitum, id est, abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur, offendit, quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimus arbitrium. 10. Sed et in libro, quem ad Demetriadem virginem Christi de institutione virginis scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur: minime pervidentes, quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis manifeste probat hoc illius opusculum non esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiam in dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri, nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit eloquiis. In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eamdem suam haeresim confirmasse declarat, ita scribens: Quoties mihi de institutione morum et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere. Et paulo post: Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandum puto, ubi eo plenius bonum naturae declarari debet, quo vita instituenda perfectior (Epist. ad Demetriadem, cap. 2). Item in processu libri ejusdem. Quam enim, inquit, multos philosophorum et audivimus, et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberates, abstinentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae. Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista, quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista, quae dixi, vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus, cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani possint, quorum in melius in Christo instaurata natura est, et qui divinae gratiae juvantur auxilio (Ibid., cap. 3). Et post multa hujusmodi loquens de beato Job: O virum, inquit, ante Evangelia evangelicum, et Apostolorum ante apostolica praecepta discipulum! qui aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens; ex se, quid omnes possemus, ostendit (Ibid., cap. 6). Item post pauca: Neque nos, inquit, ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur: sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus; et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est; et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Et paulo post, Adam de paradiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit: Nec enim a justo Deo, aut ille puniri meruisset aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est, ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. Et rursum post pauca; Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo, quae nos cum inficit a parvo, paulatimque per multos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quamdam videatur habere naturae (Ibid., cap. 8). Item post multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit: (et revera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinae gratiae in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem de Bono constantiae scriptum ab eo diximus librum, multum prodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceret vitia errorum: sed si modicum fermentum, Apostolo teste, totam massam corrumpit, quanto magis venenum quam maximum?) Adscribimus, inquit, iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamus hominem, quae vitare non potuit. Et paulo post: Nec impossibile aliquid potuit imperare qui justus est; nec dammaturus est hominem ob ea quae non potuit vitare, qui pius est (Ibid., cap. 16). 11. In his singulis, quas ex uno ejus excerpsi libello, sententiis, quanti sint errores facile cuivis docto patet. Quia ideo tam multas coacervatim posui, ut pluribus errorum probamentis convincerentur hi, qui hunc librum a catholico beati Hieronymi calamo scriptum contendunt; cautioresque erga ejus lectionem redderentur, quem haereticum esse didicissent. Quibus etiam sententiis pariter omnibus strictim respondere commodum duxi, utpote quae cunctis, ut dixi, clarius luce quam sint nefandae patescant. Quod ergo dicit, « Multos philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habere virtutes; » constat quia quicumque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt, non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec se deserentem deserens, dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quod vero dicit, « Omnia in omnibus posse esse, quae vel singula inveniuntur in singulis; » contradicit Scripturae quae ait, Omnia autem membra non eumdem actum habent: et multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes (Rom. XII, 4-6). At cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum: et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus, de quo scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28). Sed et quotidiana nostrae fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esse posse: ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes. Quod « homines sine Deo » dicit « ostendere, quales a Deo facti sunt; » adeo longe a veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit, eo qui priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum, vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est, et audivit colloquia (II Cor. XII, 4)? qui tamen dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 22, 23). Quod parentes generis humani, quamdiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse. Quod « Christianorum naturam in melius » dicit « instauratam esse per Christum; » et « eos divinae gratiae juvari auxilio: » si de his solummodo, quae in remissione peccatorum per Baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est. Quod dicit, « Beatum Job aperuisse in virtutibus suis eximiis occultas naturae divitias, et ex se quid omnes possemus ostendere; » quanto melius diceret, quod aperuit ineffabiles divinae gratiae divitias, et in se, quia haec omnibus quibuscumque vellet, dare posset, ostenderet? Quod dicit, « Nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate nec malum faciamus; » repugnat Apostolo dicenti, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago (Ibid., 18 et 19). Quod dicit, « liberum nobis esse unum semper agere, cum semper utrumque possimus; » contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23). Sed et Apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Quod dicit, « Non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia in eadem natura dispar voluntas sit, et quia, eum omnes idem possimus, diversa faciamus; » contradicit catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur eos, qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle aut saltem nosse poterant, sine Baptismo rapti sunt. Quod « Esau et Jacob, caeterosque tales, sola voluntatis causa » dicit « esse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa; » contradicit Apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Id. IX, 11-13). Quod dicit, « Non aliam causam nobis difficultatem bene vivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem; » contradicit Scripturae, quae dicit, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1). Quod dicit, « Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est; » verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, Deduc me in semita mandatorum tuorum (Psal. CXVIII, 35): si vero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdem justi Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quod dicit, « Eum qui pius est, non damnaturum esse hominem pro eo quod vitare non potuit: » contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi Judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest videre regnum Dei (Id. III, 5). Quamvis, ut sanctus Augustinus ait, mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt (Contra Julianum, lib. 5, n. 44). Nec tamen tales a damnatione prorsus esse possunt immunes, cum manifeste dicat Apostolus, Quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et quasi quaereretur, quare regnaverat in omnes qui non peccaverunt; mox rationem reddit adjungens, In similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14): id est, non propter sua propria peccata, sed quia sui similes genuit praevaricator Adam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quod dixisse audivimus eumdem apostolum Paulum, qui de Esau et Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium dispari sorte disputans ait, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moyses enim dicit: Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est (Id. IX, 14-16), etc.; usquedum plurimum hac quaestione lassatus ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Haec de opusculis Juliani ad cautelam legentium praelibare, commodum rati sumus. DE ANNIANO PSEUDODIACONO CELEDENSI. Hieronymus Augustino et Alypio scribens sub finem anni 419. 1. Cooperatoribus et auctoribus vobis haeresis Coelestiana jugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.
2. Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus, ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam; sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. EJUSDEM ANNIANI DICTA, EX ILLIUS AD ORONTIUM EPISCOPUM EPISTOLA, QUAE HOMILIS JOANNIS CHRYSOSTOMI IN MATTHAEUM PRAEFIXA EST. Piissimi patris affectum et sapientissimi artem magistri in me pariter exerces, quem inter has quas pro fidei vobiscum amore perpetimur, tentationum procellas, et a moerore simul et a torpore subducis, animumque anxietate marcentem ad studium Scripturarum remittis. Jubes enim, beatissime, ut commentarium sancti Joannis Constantinopolitani episcopi, quem in Matthaeo evangelista nonaginta et uno libro explicuit, in latinam linguam, quo possim sermone, transfundam. Quod utinam tam a nobis commode fieri possit, quam a te et opportune et utiliter imperatur. Quid enim vel ad prudentiam eruditius, vel ad exercitationem ignitius, vel ad dogma purgatius nostrorum auribus offeratur, quam praeclara haec tam insignis animi ingeniique monumenta? Et hoc maxime tempore, quo per occasionem quarumdam nimis difficilium quaestionum, aedificationi morum atque ecclesiasticae disciplinae satis insolenter obstrepitur: pro qua certe beatus Joannes, cum in aliis operibus, tum in hoc quoque tantus fere ubique, tamque alacer assurgit, ut Evangelistae dicta interpretando pro evangelica perfectione nobiscum pugnare videatur. Quid enim ille magis hominibus inculcat, quam naturae suae nobilitatem, quae adversus Manichaei rabiem omnium recta sapientium consensu concentuque laudatur? Laudatur autem vel in admirabilis gloriam Conditoris, vel ob concitanda studia virtutis, vel ad castiganda vitia voluptatis. Quid, inquam, pressius ille commendat, quam ingenitae nobis a Deo libertatis decus; cujus confessio praecipuum inter nos Gentilesque discrimen est, qui hominem ad imaginem Dei conditum tam infeliciter fati violentia et peccandi putant necessitate devinctum, ut is etiam pecoribus invidere cogatur? Quid ille adversus eosdem magistros potius insinuat, quam Dei esse possibilia mandata, et hominem totius, vel quae jubetur, vel quae suadetur a Deo, capacem esse virtutis? Quo quidem solo et iniquitas ab imperante propellitur, et praevaricanti reatus affigitur. Jam vero iste eruditorum decus, cum de Dei gratia disserit, quanta illam ubertate, quanta etiam cautione concelebrat? Non enim est in alterutro aut incautus aut nimius, sed in utroque moderatus. Sic liberas ostendit hominum voluntates, ut ad Dei tamen mandata facienda divinae gratiae necessarium ubique fateatur auxilium: sic continuum divinae gratiae auxilium commendat, ut nec studia voluntatis interimat, etc.
EX EJUSDEM ANNIANI AD EVANGELUM PRESBYTERUM EPISTOLA, HOMILIIS JOANNIS CHRYSOSTOMI DE LAUDIBUS PAULI PRAEFIXA. Beatus Joannes Paulum altius intuendo, dilucideque in medium proferendo, ipsas mihi videtur inspexisse venas, ac medullas virtutum expressisse: quae ita omnes in ista laudatione vivunt, ita floribus suis decorantur et fructibus, ut eas prope non minus ab hoc tam sublimiter explicatas, quam ab Apostolo fortasse miremur. Quod quidem opus eo esse apud te amabilius debet et gratius, quo de sanctarum Scripturarum luce rutilans, clarissimi sideris vice noctem Manichaei erroris exagitat. Quantum enim nobis consolationis exoritur, cum cernimus tam erudito, tamque illustri Orientis magistro, eam quam in nobis Traducianus oppugnat, adstrui veritatem? quam certe beatus Joannes, ut in omnibus libris suis, ita hic quoque ab omni munitam latere custodit, armat, accendit, ut videatur non tam praesentes informasse discipulos, quam nobis contra verae fidei oppugnationem auxilia praeparasse. Quantus enim ille adversus necessitatem? quantus pro libero surgit arbitrio? Quam nostrorum libris ubique concinens, voluntatis jure servato, divinae gratiae praesidia commendat? quam contra omnium vitiorum tenebras, quam pro cunctarum speculo virtutum splendidissimum vas electionis opponit? Primo, beatum Paulum libello et omnibus praeferendo sanctis, et Angelis conferendo. Secundo, ex virtutibus ejus atque sententiis bonum asserendo naturae, etc. Sexto, solvendo omnes illas quaestiones, quibus Traducianus obnitens beatum Paulum vitiorum obfuscatione commaculat; ut scilicet fidelibus suis apostolico exemplo peccata conciliet. Septimo, ignem zeli ejus in Christum, et ante honorem quoque apostolatus fervorem docendi supra caeteros efferendo; ut satis liquido clareat, exstinctam esse peccandi necessitatem, quam adversus Manichaeos et doctrina Apostoli depraeliatur et vita, etc.
DECRETUM CONSTANTII IMPERATORIS, PATRIS VALENTINIANI AUGUSTI III, AD VOLUSIANUM P. U. DATUM ANNO CHRISTI 421.
Imperator Fl. CONSTANTIUS, Pius, Felix, Augustus, Victor, VOLUSIANO praefecto Urbi.
Quae cum praeteritae superstitionis, tum recentis plena vanitatis jamdudum corrigi jusseramus, quotidianis insinuationibus majora fieri nuntiantur. Et quoniam discordia animos commovet populorum; ea quae jamdudum jusseramus, praecipimus iterari. Unde his lectis, Eximietas tua, omnes qui Dei invident pietati, diligenter inquirat, et eos faciat statim e muris Urbis expelli; ita tamen, ut ne intra centesimum quidem lapidem habeant licentiam consistendi. Coelestium quoque magis ac magis ex Urbe pelli mandamus. Constat enim, iisdem e medio sublatis, gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem. Sane deinceps si tale quidquam fuerit nuntiatum, officium Praestantiae tuae capitali sententiae subdendum esse cognosce. Non enim patimur impunitum esse, praecepta nostra exsecutionis negligentia protelari. Vale, parens charissime atque amantissime. Et adjecta subscriptio: Impleatur quod jussimus; quia hoc famae tuae expedit.
EDICTUM PROPOSITUM A VOLUSIANO PRAEFECTO URBI.
VOLUSIANUS praefectus Urbi edixit:
Hactenus Coelestium divinae fidei et quietis publicae turbatorem judiciis, amica reis secreta subduxerunt. Jam leges et jam edicta persequentur absentem. Cui, quod primum est, aeternae Urbis negatur habitatio; ut si vel in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium. Pro merito etiam temeritatis atque ausus sui cunctos hujus edicti cautione praemonemus, ne quis iniquus noxio latebram putet esse praebendam: ne cum hujusmodi sit posita poena, supplicium ac stilum necesse sit proscriptionis incurrere, quisquis reum divinis humanisque legibus apud se putaverit occultandum.
CONSTITUTIO VALENTINIANI III, AD AMACIUM PP. GALLIARUM, DE CONVENIENDIS PER PATROCLUM ARELATENSEM EPISCOPIS QUIBUSDAM PELAGIANIS.
Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Caesar, AMACIO V. inl. PP. Galliarum. 1. Privilegia Ecclesiarum, vel clericorum omnium, quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, etc.
2. Diversos vero episcopos nefarium Pelagiani et Coelestiani dogmatis errorem sequentes, per Patroclum sacrosanctae legis antistitem praecipimus conveniri: quos quia confidimus emendari, nisi intra viginti dies ex conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata correxerint, seseque catholicae fidei reddiderint, Gallicanis regionibus expelli, atque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari: quatenus praesentis erroris macula de populorum animis tergeatur, et futurae bonum disciplinae justioris instituatur. 3. Sane quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari, Manichaeos omnesque haereticos vel schismaticos sive mathematicos omnemque sectam Catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ut nec praesentiae quidem criminosorum contagione foedentur. Judaeis quoque vel Paganis causas agendi, vel militandi licentiam denegamus; quibus Christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis immutent. Omnes igitur personas erroris infausti jubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Data septimo idus julii, Aquileiae, coss. Theodosio Augusto undecies et Valentiniano Caesare. DE HAERESI APUD BELIGARUM URBEM EX PELAGIANO ERRORE DERIVATA. Cassianus, in libro 1 de Incarnatione, capp. 2 et 3.
Nuper quoque, id est, in diebus nostris emersisse haeresim venenosam, et maxime Beligarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, etc. Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supra dictae illius haereseos, quae ex Pelagiano errore descenderat, fuit: quod dicentes quidam solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse, eo progressi sunt, ut assererent, homines, si velint, sine peccato esse posse. Consequens enim existimabant, ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possint, quidquid, ille homo solitarius sine consortio Dei esse potuisset. Ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam: cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset. Quo factum est, ut in majorem quoque ac monstruosiorem insaniam prorumpentes, dicerent Dominum nostrum Jesum Christum hunc in mundum non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla venisse; videlicet ut disciplinam ejus sequentes homines, dum per eamdem virtutis viam incederent, ad eadem virtutum praemia pervenirent: evacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri adventus donum, et omnem divinae redemptionis gratiam; cum idem dicerent homines consequi posse vivendo, quod praestitisset Deus pro humana salute moriendo.
DE LEPORIO.
Cassianus, ibid., cap. 4.
Leporius tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione, vel potius pravitate descendens, apud Gallias assertor praedictae haereseos, aut inter primos, aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a Deo emendatus, ita male conceptam persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene admiranda sit correctio illius, quam illaesa multorum fides: quia primum est, errorem penitus non incurrere; secundum, bene repudiare. Is ergo in se reversus, non solum in Africa, ubi tunc erat, atque nunc est, tam errorem suum cum dolore, quam sine pudore confessus est; sed etiam ad omnes admodum Galliae civitates, flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut ubi deviatio ejus prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur; et qui testes erroris antea fuerant, iidem postea correctionis essent.
De eodem Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 59.
Leporius adhuc monachus, postea presbyter, praesumens de puritate vitae quam arbitrio tantum et conatu proprio, non Dei se adjutorio obtinuisse crediderat, Pelagianum dogma coeperat sequi: sed a Gallicanis doctoribus admonitus, et in Africa per Augustinum a Deo emendatus, scripsit emendationis suae libellum, in quo et satisfacit de errore, et gratias agit de emendatione.
De se ipse Leporius, in libello Emendationis.
Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola simili devians errore subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant passionum implesse, ut in nullo, quasi perfectus homo, a divinitatis auxilio juvaretur: volens scilicet, ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et alienum ab his passionibus Verbum Patris assererem, et solum per se hominem egisse haec omnia possibilitate naturae mortalis sine aliquo deitatis adjutorio probare conabar.
DE PELAGIANIS ITALIA EJECTIS, ET DE BRITANNIIS EORUM ERRORE LIBERATIS, ETC., CURA COELESTINI PAPAE. Prosper, in libro contra Collatorem, capp. 41, 42. 1. Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio, audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.
2. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiae solum suae originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani; et ordinato Scotis episcopo, dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiam barbaram christianam. 3. Per hunc virum intra Gallias istis ipsis, qui sanctae memoriae Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiae est adempta libertas, quando consultantium actione suscepta, et librorum qui errantibus displicebant pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate sentiri, sancto manifestavit eloquio, evidenter pronuntians, quantum sibi praesumptionis istius novitas displiceret, qua auderent quidam adversus antiquos magistros insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia praedicationi veritatis obstrepere. Prosper, in Chronico, ad annum Christi 429.
Agricola Pelagianus Severiani Pelagiani filius Ecclesias Hiberniae dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed actione Palladii diaconi papa Coelestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, ut deturbatis haereticis Britannos ad catholicam fidem dirigat.
Constantius, in Vita Germani episcopi Antissiodorensis, lib. 1, capp. 19, 23 et 24.
1. Eodem tempore ex Britanniis directa legatio Gallicanis episcopis nuntiavit Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse, et quam primum fidei catholicae debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est, omniumque judicio duo praeclara religionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus ac Lupus, apostolici sacerdotes, terram corporibus, coelum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius heroes devotissimi susceperunt, celeritatem negotii fidei stimulis maturantes. 2. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus gemebant perire sibi populos evadentes. Ad extremum diuturna meditatione concepta praesumunt inire conflictum, etc. Aderat populus spectator et futurus judex, astabant partes dispari conditione dissimiles: hinc divina auctoritas, inde humana praesumptio; hinc fides, inde perfidia; hinc Christus, inde Pelagius auctor. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt adversariis copiam disputandi, quae sola verborum ruditate diu inaniter et aures occupavit et tempora. Deinde antistites venerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis tonitruis profuderunt. Miscebatur sermo proprius cum divino, et assertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur, ita ut ad singulas verborum objectiones reos se, cum respondere nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus continet: judicium cum clamore testatur. 3. Cum subito vir tribunitiae potestatis cum conjuge procedit in medium, decem annorum filiam caecam sinibus ingerens sacerdotum: quam illi offerri adversariis praeceperunt. Sed illi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvulae a sacerdotibus precantur. Qui exspectationem populi et inclinatos adversarios intuentes, orationem breviter fundunt. Ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, sanctam invocat Trinitatem, et protinus adhaerentem lateri suo capsulam, cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus comprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis applicavit. Quos statim evacuatos tenebris, lumine veritatis implevit. Auctor Vitae sancti Lupi episcopi Trecensis, apud Surium, ad diem 29 julii.
Cum esset pollens ingenio, clarus eloquio, sanctitate praecipuus, cum S. Germano totius perfectionis et gratiae spiritualis pleno, contra haeresim Pelagianam, quae sanam oppugnabat fidem, in Britanniam profectus est. Qui uno spiritu juncti et pari voluntate concordes, terribiles Oceani fluctus temporibus hibernis inexplorato mari se committentes, orationum gubernaculis mitigarunt, etc. Denique omnes ad sanae fidei confessionem ab errore revocarunt, cum jam totam fere Britanniam Pelagiana pestis occupasset.
Constantius, in Vita S. Germani episcopi Antissiodorensis, lib. 2, cap. 1-4.
Interea ex Britanniis nuntiatur Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari. Rursumque ad beatissimum Germanum preces omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus occurrit, dum et laboribus delectatur, et Christo se gratanter impendit. Cessit tandem inimici invidia victa virtutibus, nec tentare ausus est, quem Dei amicum jam senserat. Adjuncto itaque Severo episcopo, totius sanctitatis viro, qui tunc Treviris ordinatus episcopus, etc. Praedicatio ad plebem de praevaricationis emendatione convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores expulsi ab Insula, sacerdotibus adducuntur, ad mediterranea deferendi; ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
DE PELAGIANIS EXPOSTULANTIBUS DE SUA EX OCCIDENTALI ECCLESIA EJECTIONE. Nestorius, in epistola ad Coelestinum.
Julianus quidam, et Florus, et Orontius, et Fabius, dicentes se occidentalium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissimum Imperatorem adierunt, ac suas causas defleverunt, tanquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem passi, saepe eadem et apud nos lamentantes, ac saepe rejecti, eadem facere non desierunt: sed insistunt per dies singulos, implentes aures omnium vocibus lacrymosis. His quidem ad eos sermonibus, quibus oportuit, usi sumus, cum negotii eorum veram fidem nesciremus. Sed quoniam apertiore nobis de causis eorum notitia opus est, ne piissimus et christianissimus imperator noster molestiam saepe ab his sustineat; ne nos ignorantes eorum causas circa negotii definitionem dividamur; dignare notitiam nobis de his largiri, ne vel quidem ignorando justitiam veritatis, importuna miseratione conturbentur; vel canonicam indignationem Beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment, etc.
Idem, in altera ad eumdem epistola.
Saepe scripsi Beatitudini tuae propter Julianum, Orontium, et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum Imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tanquam temporibus orthodoxis de Occidente projecti. At hucusque scripta de his a tua veneratione non suscepimus: quae si haberem, possem eis respondere, daremque compendiosum responsum luctibus eorum. Nunc enim ab incertis dictis eorum non habet quis ad quod se convertat, aliis haereticos eos vocantibus, et ideo de occidentalibus partibus projectos esse dicentibus; ipsis vero jurantibus calumniam se sustinuisse, et periculum pro orthodoxa fide ex subreptione perpessos. Quorum utrum certum sit, nobis gravis est ignorantia. Nam condolere eis, si vere haeretici sunt, crimen est: et iterum non condolere, si calumniam sustinent, durum et impium est. Dignetur igitur amantissima Dei anima tua informare nos, qui ad utrumque momentum hucusque dividimur, id est, et ad odium, et ad miserationem eorum. Doceri autem volumus, quam de his sententiam teneamus. Detinemus enim eosdem viros per dies singulos dissimulantes spe et exspectatione Beatitudinis tuae.
Coelestinus, in epistola ad Nestorium rescripta.
Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholica fides quietem habuit, quando eos cum suae opinionis sequacibus telis unitae sententiae Oriens Occidensque percussit. Denique sanctae recordationis Atticus, catholicae magister fidei, et vere beati Joannis etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro rege communi, ut nec standi quidem illic copia praestaretur, etc. Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis, injusta dicentes, expulit justa damnatio. Quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum. Invenerunt enim impiam praedicationem, cujus comparatione se aestiment innocentes. Hoc loco, quia opportunitas sermonis exposcit, tacere non possumus quod stupemus. Legimus quam bene teneas originale peccatum, qualiter ipsam naturam asseris debitricem, et eum debitum merito reddere, qui descendit de genere debitoris: quid tecum faciunt, qui sunt haec negando damnati? Nunquam sine suspicione, ea quae sibi sunt adversa, conveniunt. Ejicerentur denique, si tibi quoque similiter displicerent. Cur tamen ea, quae in hos tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit, illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctae memoriae Sisinius ista quaesivit? Quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos. Defleant infelices, spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit propter communionem sola poenitentia subvenire. Ecce scire de his incipis, si qua ante nescivisti, etc. Data tertio idus augusti, Theodosio tredecies et Valentiniano ter Augustis consulibus.
DE AUGUSTINI OBITU, Prosper, in Chronico, ad annum Christi 430.
Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianae gratiae perseverans.
COELESTINI PAPAE, PRO PROSPERO ET HILARIO, SEU PRO IPSO AUGUSTINO, DE GRATIA DEI, EPISTOLA, AD GALLIARUM EPISCOPOS.
Dilectissimis fratribus VENERIO, MARINO, LEONTIO, AUXONIO, ARCADIO, FILTANIO, et caeteris Galliarum episcopis, COELESTINUS.
1. PRAEFATIO.
Apostolici verba praecepti sunt, apud Judaeos atque Gentiles sine offensione nos esse debere (I Cor. X, 32): hoc quisquis christianus est, tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illum manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos qui neminem perire volumus, ista contristent, quae auctoribus christianis percellunt animos christianos, dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis, in maris profunda demergi (Matth. XVIII, 6): et ideo quae sit ejus jam poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire.
CAPUT PRIMUM. 2. Filii nostri praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni Ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni justius imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus, supra magistrum non esse discipulum (Luc. VI, 40), hoc est, non sibi debere quemquam in injuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam et hos ipsos a Domino nostro positos novimus ad docendum; cum sit, dicente Apostolo, eis tertius locus intra Ecclesiam deputandus (I Cor. XII, 28). Quid illic spei est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur, qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? Timeo ne connivere, sit hoc tacere: timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas: quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si cum silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi: non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe naufragio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non moventur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti Sedem, haec ipsa nobis quae tentat perturbatio, conquerentes. Habetote, fratres charissimi, pro catholicae plebis pace tractatum: sciant se, si tamen censentur presbyteri, dignitate vobis esse subjectos; sciant quod sibi, omnes qui male docent, discere magis ac magis competat, quam docere. Nam quid in Ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? Nisi forte illud obsistat, quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero, nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa jam dicta sunt eo tempore, quo ad fratris Tuentii dedimus scripta responsum: nunc tamen repetentes saepius admonemus, ut vitentur hujusmodi, qui laborant per terram aliud, quam ille noster jussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. CAPUT II. 3. Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori. Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas; quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari; quamvis maneat hos beatitudo promissa, quicumque probantur persecutionem propter justitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum, sequens sermo declarat (Matth. V, 10). Non est agentium causa solorum: universalis Ecclesia quacumque novitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessabit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. CAPUT III. 4. Quia nonnulli qui catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt, et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati apostoli Petri Sedes contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit, et docuit: necessarium fuit diligenter inquirere, quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, judicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum patrum compendioso manifestamus indiculo, quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat, et dicat. CAPUT IV. 5. In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronuntiante beatae memoriae papa Innocentio, atque dicente in epistola sua ad Carthaginense concilium: « Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil, quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui Baptismatis lavacro purgavit. » CAPUT V. 6. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus: quod in eisdem scriptis ejusdem Pontificis sententia protestatur, dicens: « Nam quid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt? » CAPUT VI. 7. Neminem etiam Baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit: quod ejusdem antistitis in iisdem paginis doctrina confirmat dicens: « Nam quamvis hominem redemerit a praeteritis ille peccatis; tamen sciens illum iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur » (Inter Augustinianas Epist. 181, nn. 7, 4). CAPUT VII. 8. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat, dicens: « Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus » (Ibid., Epist. 182, n. 3). CAPUT VIII. 9. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait, « Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus » . Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: « Illud vero quod in litteris, quas in universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens, Nos tamen instinctu Dei, etc., sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti, et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti? Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14): ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium. » CAPUT IX. 10. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: « Quod ergo, » ait, « tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et sicut ipse iterum dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25): et iterum, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum » (I Cor. XV, 10). CAPUT X. 11. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: « Ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium, ut non committantur, anathema sit. » Et iterum quarto capitulo: « Ut quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum Dei, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus; non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus, atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat (Id. VIII, 1); valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10); ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est » (I Joan. IV, 7). Item quinto capitulo: « Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam; tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere » (Joan. XV, 5). CAPUT XI. 12. Praeter beatissimae et apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur; ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referantur. CAPUT XII. 13. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplemur intuitu, cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt Sacramentum, non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Matth. XII, 29), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem et dat dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). 14. His ergo ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino conformati sumus, ut omnium bonorum affectuum, atque operum et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei, non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult, et velimus, et agamus: nec otiosa esse in nobis patitur, quae exercenda, non negligenda donavit; ut et nos cooperatores simus gratiae Dei; ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram (Psal. CII, 3, 4): et cui quotidie dicimus, Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). CAPUT XIII. 15. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium. DE SYNODI EPHESINAE SENTENTIA IN PELAGIANOS. Ex actione quinta habita post consulatum Theodosii XIII et Valentiniani III, decimo sexto kalendas augusti.
Anathematizamus autem et Apollinarium, et Arium, etc. Et praeter hos insuper novarum blasphemiarum inventorem Nestorium, et qui ei communicant et consentiunt; et eos qui Coelestii vel Pelagii placita sequuntur, quorum dogmata nunquam suscepimus.
Ex epistola synodica ad Coelestinum, in ead. act. 5. 1. Joannes episcopus Antiochenus . . . . congregatis quibusdam, qui cum Nestorio simul recesserant, etc., ac veluti collecto collegio hominum circiter triginta numero, qui nomen habebant episcoporum, ex quibus alii erant extorres, otiosi, Ecclesiisque carentes; alii quoque ante multos annos ob graves culpas a suis metropolitanis depositi; cum ipsis etiam Pelagiani et Coelestiani, ac nonnulli de iis qui ex Thessalia ejecti fuerunt; rem ausus est impiam, etc.
2. Porro autem perlectis in sancta synodo commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, Coelestii, Pelagii, Juliani, Persidii, Flori, Marcellini, Orontii, et eadem cum illis sentientium, quae a Pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere, et idem tecum omnes statuimus, eos pro depositis habentes. Ex actione septima.
CANON 1. Si quispiam metropolita provinciae derelicta sancta et oecumenica synodo, aut accessit ad illorum defectionis consessum, aut accedet in posterum, sive cum Coelestio sensit aut sentiet, ipse . . . . a synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus, etc.
CANON 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim, vel publice, quae sunt Nestorii aut Coelestii sapere, sancitum est a sancta synodo istos quoque depositos esse.
IN EOSDEM HAERETICOS PELAGIANOS.
Coelestinus papa, in epistola ad synodum Ephesinam post Nestorii damnationem scripta idibus martiis, Aetio et Valerio coss..
De his autem qui cum Nestorio videntur pari impietate sensisse, quique se socios ejus sceleribus addiderunt, quanquam legatur in eos vestra sententia, tamen nos quoque decernimus quod videtur. Multa perspicienda sunt in talibus causis, quae apostolica Sedes semper aspexit. Quod loquimur, Coelestianorum testantur exempla, quod spem de synodo hucusque gesserunt.
Idem, in epistola Maximiano in Nestorii locum suffecto data eodem die decimo quinto martii, anno 432.
Locum impietas novella non habeat, et compresso olim per totum orbem sua damnatione noto Coelestiano errori a tua vigilantia resistatur; ut quicumque hujus dogmatis sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur. Obsistat illis per te Spiritus sanctus his in omnibus, qui ad has quascumque conantur provincias pervenire, ne eorum impia praedicatio resurgat; obsiste eis. Ita enim, ut damnentur, quocumque perveniunt, innotescunt; et tanquam non illis sententia toties repetita sufficiat, longinquas terras remotasque provincias inquietant: sed eos ille persequitur, cujus fidem sua pravitate persequi nitebantur, et quo se abscondant, ad quas latebras confugiant, sua se impietate prodentes invenire non possunt.
Idem, in epistola ad Constantinopolitanos eodem die data.
Audivimus hunc (Nestorium) agentem contra legem et iniquum quae sint solatia prosecuta: adfuerunt inter alios, nec deseruerunt eum Coelestiani iniquitatis operarii, quos Hymnidici nostri persequitur manifesta sententia: jamdudum quippe inimici Dei disperguntur et pereunt qui operantur iniquitatem (Psal. XCI, 10); sicut idem dicit, velut cibum panis plebem dominicam devorabant (Psal. XIII, 4). Habuit ergo secum sui magistros exsilii, habuit hujusce rei perfectos tiro doctores. Nam separare difficile est, quos scelera sola junxerunt; quia majore ligantur glutino foedera vitiorum.
DE JULIANO FRAUDULENTER IN ECCLESIAE COMMUNIONEM IRREPERE MOLIENTE, Prosper, in Chronico ad annum 439. Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Xystus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncavisset.
DE PELAGIANIS IN COMMUNIONEM, NISI FACTA AB IIS ERRORIS ABJURATIONE, NON RECIPIENDIS, EPISTOLA LEONIS PAPAE, AD AQUILEIENSEM EPISCOPUM.
CAPUT PRIMUM. 1. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri Septimii, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Coelestiana haeresis habuit implicatos. ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus (Matth. XIII, 25), lupos ovium pellibus tectos in ovile dominicum, non depositis bestialibus animis, introisse (Id. VII, 15): et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usurpasse, ut relictis Ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur, amantes semper errare, et nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servassent, ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset. CAPUT II. 2. Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies, ad eversionem multarum tendat animarum; hac nostri auctoritate praecepti, industriae tuae Fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio, in communionem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur: omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae Sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis, et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, quam a damnandorum stoliditate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum. CAPUT III. 3. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent atque deponere, hac ibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt, ut « gratia Dei secundum meritum dari accipientium » sentiatur. Quae utique nisi gratis detur, non est gratia, sed merces, retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8, 10). Omnis itaque bonorum operum donatio, divina praeparatio est: nec propria quisquam justificatur virtute, quoniam gratia unicuique principium justitiae, et bonorum fons, atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata: falsumque sit quod Veritas ait, Quoniam Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). CAPUT IV. 4. Cavendum ergo Dilectioni tuae est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur; quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis, probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae, saluti insidietur alienae. CAPUT V. 5. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis patribus, et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia ad Ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus. Et unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), ad plebem et Ecclesiam suam redire neglexerit; et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet Dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. EPISTOLA EJUSDEM, AD SEPTIMIUM EPISCOPUM ALTINUM. LEO episcopus, SEPTIMIO episcopo, salutem.
Lectis Fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quam olim noveramus, agnovimus: congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea, quae sunt sana, corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus: quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis, nulla spirandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ne ab his Ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde Dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter sunt gesta, et salubriter ordinata.
CONTRA PELAGIANAM HAERESIM IN DALMATIA RENASCENTEM, EPISTOLA GELASII PAPAE, AD HONORIUM EPISCOPUM DALMATIAE. Dilectissimo fratri HONORIO, GELASIUS. 1. Licet inter varias temporum difficultates continuis occupationibus implicati, vix respirare valeamus; pro Sedis tamen apostolicae moderamine totius ovilis dominici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro Salvatoris ipsius nostri voce delegata est, Et tu conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32); et item, Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): dissimulare nec possumus, nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat; cum beato Paulo apostolo sentientes, atque dicentes, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ita quippe nos repente tristis, horrenda, et vix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet, sauciaret, affligeret. Nuntiatum nobis est enim, in regionibus Dalmatiarum quosdam recidiva Pelagianae pestis zizania seminasse; tantumque illic eorum praevalere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant. Est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad subrependum, quanto ad fallendum veri similitudinis colore versutior: praestante Domino, adest fidei catholicae pura veritas concordibus universorum Patrum deprompta sententia, quae et subtile virus funestae pravitatis exponat, et humano generi salvando conferat de Scripturarum confectione medicinam. Nullatenus igitur discretionem rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum vulnus appareat, et salvatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur; sancto gladio Spiritus principalis et detegitur et necatur.
2. Quapropter per Dilectionem tuam cunctos ibidem Domini sacerdotes fraterno commonemus affectu, ut qui cum erudiente vos Domino contra novitios pugnetis errores, olim perversitatem toto orbe damnatam, nec ipsos recipere debeatis: aut quod temere putatur esse faciendum, quae non haeresis majoribus nostris convenienter exstincta rursus provocare nos audeat, et palam novis resumptis viribus aperteque confligat? Numquidnam licet nobis a venerandis patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? Quid est ergo, quod magnopere praecavemus, ne cujuslibet haeresis semel dejecta pernicies ad examen denuo venire contendat; si quae antiquitus a nostris majoribus cognita, discussa, refutata sunt, restauranda nitamur? nonne ipsi nos (quod absit, et quod nunquam catholica patietur Ecclesia) adversariis veritatis universis contra nos resurgendi proponimus exemplum? Ubi est, quod scriptum est, Terminos patrum tuorum non transgredieris (Prov. XXII, 28); et, Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; et seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7)? Quid ergo tendimus ultra definita majorum? aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus, qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque vel vitanda praecepta sunt, vel aptanda catholicae veritati? cur non his probantur esse decreta? Numquid aut sapientiores illis sumus, aut poterimus firma stabilitate constare, si ea quae ab illis constituta sunt, subruamus? 3. An fortasse nescitis hanc haeresim, de qua loquimur, et ab apostolica dudum Sede per beatae memoriae Innocentium, ac deinde Zosimum, Bonifacium, Coelestinum, Sixtum, Leonem, continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam; nec tantum Ecclesiae catholicae legibus, sed principum quoque Romanorum eo tenore damnatam, ut nec usquam terrarum vivendi locum sectatores ejus habere sinerentur? Quae omnia tam gestis Ecclesiae per singulas quasque regiones de eorum pravitate confectis, quam censurae publicae sanctionibus edocentur. Ecce quorum libet aures catholicas audire doctrinam, quaestiones accipere, tractare tendiculas, et blasphemias patienter admittere. O si studerent adversus ets majorum nostrorum libros responsaque cognoscere! illic modis omnibus cerneretur, nihil esse prorsus, quod non et ab istis fuerit ventilatum, et ab illis magnifica veritate contritum: sicque de cunctis eorum nequitiis refutandis fideles quique redderentur instructi, ut nihil amplius quaereretur. Sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commoverunt; ita venerabilium patrum doctrinis, et omnis eorum publicatur insania, et quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his Deo praestante praevisis, cuncta quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus, et stulta deprehendentibus esse videantur: ita ut si quis existimet reluctandum, non tamen veterum sententiis contradictor existat; sed humanae saluti, catholicaeque doctrinae palam se aperteque profiteatur inimicum; quo magis attentius pervigil cura pastorum a sacris gregibus luporum debet arcere saevitiam. Nam quidquid ovibus sanctis acciderit detrimenti, praesulum (quod absit) damnet incuriam; sicut a regeneratis agminibus nocentium depulsio bestiarum, custodum praemiis perpetuum procurabit augmentum. Certe si, ut magis optamus, falsis haec rumoribus sint relata, quantocius desideramus agnoscere; ut qui membrorum Christi vexatione trepidamus, multo magis de eorum stabilitate laetemur. Data quinto calendas augusti, Albino fausto, viro clarissimo, consule. EPISTOLA EJUSDEM ALTERA, AD EUMDEM HONORIUM. Dilectissimo fratri HONORIO, GELASIUS. 1. Miramur dilectionem tuam fuisse miratam, curam Sedis apostolicae, quae more majorum cunctis per mundum debetur Ecclesiis, pro vestrae quoque regionis fide fuisse sollicitam: cumque ad eam perlatum esset, quod quidam per Dalmatias integritatem catholicam vitiare niterentur, et divinis humanisque legibus ante damnatum Pelagianae pestilentiae denuo virus inferre; non putaverimus ullatenus differendum, quominus haec diligentius inquirentes, aut si fortasse subrepserant, de proximo sanarentur, aut anxietatem nostram, si falso probarentur jactata, relevarent; aestimantes melius nos videri impatientius talia investigare voluisse, quam crescere dissimulando perniciem. Neque enim vel silentio premere causas hujusmodi, vel differendo fovere deberemus: cum, dicente Magistro Gentium, Sollicitudine non pigri; atque iterum, Qui praeest in sollicitudine (Rom. XII, 11 et 8); reos procul dubio nos, nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent vulgata, convincerent. Nec interest per quos ad aures nostras eadem pervenissent, dum quomodolibet ista referentibus, postquam nostram conscientiam penetrarent, in his veraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit negligentes; quatenus vel et vestigio posset lupis inhiantibus obviari, vel nullis existentibus feris, ovium custodia secura persisteret. Ab his qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnovisse testatur Apostolus (I Cor. I, 11), confestimque scribere non omittit; ut vel nascentibus jurgiis pius medicator occurreret, vel de eorum comperta mox incolumitate gauderet: quod nos quoque litteris, quae super hac parte directae sunt, indicasse reminiscimur: ut scilicet aut irrepentibus obsisteremus insaniis, aut si nihil horum penitus accidisset, de catholicae veritatis integritate laetaremur. Quapropter non solum Dilectio tua nostra non debet vigilantia permoveri; sed praesentis colloquii salutatione percepta, nobiscum potius industriam propriae sociare solertiae, quatenus vel sive tentata sint talia, protinus corrigantur, vel ne qualibet obreptione tententur, attentius praecavendo, subintrare non valeant.
2. De quibus autem ii, quos tua Charitas destinavit, si plenius instrui voluerint, sequentes tituli cum suis responsionibus intimabunt: et quoniam se his acquiescere praefati eatenus sunt professi, ut eadem se et primitus tenuisse firmarent, sed ante ullius in quaestionem vocata vellent manifestius expediri; studuimus, quantum inter occupationes fieri potuit, quae nos minime respirare patiuntur, largiente Domino, sequentes paterna vestigia, de talibus, quae cepimus non silere: quam regulam sobrie sentiendi quisquis fideli corde sectatur, inter orthodoxos merito debeat aestimari. Quisquis vero putaverit abnuenda, ab apostolicis sese non ambigat exsulare doctrinis. Certe si quid est quod valeat animum permovere, Fraternitas tua consulere fiducialiter omittat, ut Domini gratia ministrante, totius discutiat obscuritatis ambiguum fraterna collatio. DE SENE, NOMINE SENECA, IN PELAGIANAM HAERESIM LAPSO, CUM REFUTATIONE TRIUM ERRORUM QUOS ILLE PRAESERTIM SUSCEPERAT A PELAGIANIS, EPISTOLA EJUSDEM GELASII, AD OMNES EPISCOPOS PER PICENUM. GELASIUS episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem. 1. Barbaricis hactenus dolebamus incursibus, maxime vicinas Urbi provincias, et bellorum saeva tempestate vastari: sed quantum inter ipsa recentium calamitatum ferventia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem, quam corporibus hostilis feritas irrogavit. Quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitie, tantaque ministerii dissimulatione suscepti, commissarum sibi negligunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur: quin imo subrepentes nequitias confovendo, et depravatoribus acquiescendo fidelium, non solum eas minime retrahant, sed ipsi magis praebeant propria nutrimenta perditionis exemplo. Quid autem tales essent acturi pontifices, si (quod absit) vel aliqua nova pestis et primitus ignorata prorumperet, vel ingeniis acrioribus sensibusque versutis aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis, sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam veteris erroris detrita commenta, tamque majoribus Ecclesiarum magistris, quam etiam nostra aetate convicta non recolunt, nec refutant, atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt? Gratias omnipotenti Deo agimus, quoniam suorum corda per hujusmodi personas examinat; qui hoc ipsum virus nesciunt, quod loquantur. Nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subjiciunt libenter indoctis? Quando utique etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus ignavia, ut ne tam vilem hebetemque personam possint vel intelligere vel frenare, potius pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere quam suasionibus inconsideranter absurdis facilem submittere voluntatem.
2. Oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius est eruditionis alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum impudenter immersus (Apoc. XVI, 13), inque illa faece horribiliter volutatus, nullatenus inde qualiter emergere posset inveniens; quia puritatem relinquens catholicae veritatis, quanto se per lubricum falsitatis conatur attollere, tanto magis ejus lutosis foveis circumclusus obruitur: de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus, Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem, in his quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, recipientes mercedem injustitiae (II Petr. II, 12, 13). Revera enim sic ejus stolidus et obtunsus est animus, ut de his venenis, quae male hausit et vomuit, nullam rationem vel accipere valeat omnino, vel reddere: sed induratus obcaecatione diabolica, sibique jam traditus cordis sui funesta sit obstinatione damnatus; nihilque supersit ei, nisi ut Deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia videntur, apud se esse facilia, hujusmodi mentem potenti compunctione transfigat; ut secundum beatum apostolum Paulum, resipiscat a diaboli laqueis, quibus captivus detinetur sententia divini judicii. Multa illi quae de Pelagianis sensibus nec in somnis omnino contigerant, nos magis patefacta prodidimus, eaque dudum convicta fuisse monstravimus. Haec etiam ipsa, quae idem proferre videbatur, olim et ab haereticis Pelagianis in medium producta docuimus, et a catholicis praedicatoribus competenter elisa: Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus fuisse convictos, et tam ecclesiasticis constitutis, quam imperialibus etiam percussos fuisse praeceptis: proinde istum ferre non posse firmavimus, in quibus illi tales tantique prostrati sunt, qui nec ipsa quae ab illis sunt disputata vel intellecta capere, vel eloquio simili possit astruere. Sed, ut dictum est, diabolica mens inspiratione possessa, in profundum veniens jam malorum, ad remedia nulla consentit. 3. Quapropter de innumeris blasphemiarum generibus, quas auctores Pelagianae haeresis ediderunt, tria, quae sibi praecipue hic senex lugendus ascivit, credidimus non tacenda; ut reserata manifestius panderentur, et Deo destruente facilius viderentur eversa: « In uteris, » inquiunt, « matrum opere divino creantur infantes; propterea justum videri non putant, quod factura Dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta; injustumque Deum faciunt, si rei efficiantur, antequam nati. » Hoc velut acutissimum sui dogmatis exserunt argumentum, non advertentes quia primi illi parentes generis humani de nullis utique genitoribus, sed de innoxia limi materia procreati, et pure atque sincere potenter arte divina compacti, factique rationales, propria voluntate seductorem secuti diabolum, pravis cupiditatibus per excessum praevaricationis infecti sunt. In quibus utique humana natura peccavit, et humana est facta natura vitiosa, receptrix sine dubio mali, quod ante nescierat, quae a bono rectoque deficiens, in affectum mali pravique recidere, ipso rerum consequentium tramite manifestum est. Tales igitur effecti principes nostrae substantiae, semetipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt; in tantum conditione divinae dona violantes, ut mortis fuerint ultione puniti. Hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. Proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem Dei est, secundum institutionem naturae; sed non absque contagio illius mali, quod sua praevaricatione traxerunt: et utique hoc idem ipsius mali contagium, certum est opus non esse divinum. Itaque non ex creatione Dei est vitium, quod voluntario motu natura collegit; sed etiam de vitiata per semetipsam natura Deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur: sed creatio profert vitium, quod non ex institutione Creatoris accepit, sed quod ipsa per lapsum transgressionis suae assumpsit. Nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati, et sine ullo formati contagio, per ambitum praesumptionis illicitae semetipsos depravare potuerunt, et in opere Dei opus diabolicae fraudis annectere; quid mirum, si iidem depravati protulerunt sobolem depravatam? Nonne etiam cum Deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens servitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? Origine generantur obnoxii, et ex conditione servili gignuntur addicti; et nascendo fiunt prius obligati, quam geniti. Si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his provenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia depravata cognoscitur? Ac per hoc, sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit voluntate pollutam; sic edidit sobolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea voluntate maculosam; quia hujusmodi genuit prolem, cujusmodi se ipsa reddidit praevaricationis excessu. Ideo non solum de se profert quod bene Deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adjecit. Quemadmodum autem qualitas interior appetendi valet immutare naturam, divinae lectionis auctoritate firmatur: sic denique pascenti Jacob commissus ille grex ovium, supposita canalibus varietate virgarum dum potat, illectus affectionali delectatione, concepit quod non habuit in natura, et molitum sensibus transfudit in prolem, quod in creatione non sumpsit (Gen. XXX, 37-39): quod tunc utique figuraliter gestum, et in ecclesiasticis significavit gregibus hoc futurum, et Pelagianorum Deus praevidens calumnias, et excitandas fidelibus suis decertationes, intelligentiam praeparavit. 4. Docent divina testimonia, et ipsa ecclesiastica sacramenta, et ab ipso Domino Salvatore catholicorum traditio magistrorum, humanae generationis decolorata primordia. Hinc est quod clamat propheta, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Hinc est quod item dicit Scriptura, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Ibid. juxta Vulgatam)? Et alibi, quia semen, inquit, erat maledictum (Sap. XII, 11). Necnon etiam David propheta testatur, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Et si hoc ille dicit, quis aliter se asserat procreatum? Beatus apostolus quoque Paulus asserit, Et nos aliquando eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). De qua ira in Evangelio dicit, Qui crediderit et baptizatus fuerit, habebit vitam aeternam; qui autem non crediderit, jam judicatus est, et ira Dei manet super eum (Joan. III, 36, 18): illa utique, de qua dictum est, Morte morieris (Gen. II, 17). Ipse Dominus Jesus Christus coelesti voce pronuntiat, Qui non manducaverit carnem Filii hominis et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI, 54): ubi utique neminem videmus exceptum; nec ausus est aliquis dicere, parvulum sine hoc Sacramento salutari ad aeternam vitam posse perduci: sine illa autem vita, in perpetua futurum morte non dubium est. Cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum? Magisque videbitur (quod absit) injustus Deus, si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa. Unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus; nihil restat, nisi ut sola sit vitiosa nativitate pollutus; et si non fuerit mysterii christiani participatione mundatus, ad vitam non potest pervenire perpetuam. Hinc est quod exsufflantur, et catechizantur infantes: et quia in opere Dei, quod in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet Apostolus, ad filii Dei sortem purgationemque legitimam transferuntur (Coloss. I, 13 et 12). Nisi autem prima generatio, quam bonam Deus instituit, praevaricatione venisset in culpam, et reprobabilis esset effecta; secunda generatio subroganda non fuerat. Propter quod dicit beatus Paulus apostolus, Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post, igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 18). Sicut autem omnes in condemnationem dicit, utique qui de Adam parente sunt geniti; sic omnes in justificationem vitae non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt renati. Innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera, et a nostris est convicta majoribus, et nunc eorum copiosa potest eruditione convinci: nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intelligunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet, aut si quis nosse desiderat, interrogare conveniet. 5. De parvulis autem quod asserit, sine sacro Baptismate pro solo originali peccato non posse damnari, satis impia, satis profana propositio est. Quamvis enim recentes ab utero matrum, in remissionem peccatorum baptizari nullus christianus ignorat: quod utique non fallaciter, sed veraciter catholica celebrat Ecclesia, ne in sacramentis coelestibus (quod absit) mentita videatur: proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originalia relaxari. Itaque omnibus etiam solis remissis vitam per Baptismum consequuntur aeternam; consequens est ut solis etiam non remissis, ad aeternam vitam pervenire non possint. Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizatis non convenit), Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. Sine vita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? Quamvis idem sit regnum coelorum quod aeterna vita: tamen ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est, Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); sed etiam pariter dictum est, Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. De vita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc Sacramentum, vitam habere videantur praesentem. Nihil est ergo quod non renati infantes tantummodo in regnum coelorum ire non valeant, non autem perpetua damnatione puniantur; dum sine Baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere valeant, nec potare: sine autem hoc, vitam in semetipsis habere non possint; sine vita vero nonnisi mortui sint futuri. Dicant igitur, in morte perpetua constituti, si non aestimentur esse damnati. Tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis parvulis faciunt locum. Et quia nonnisi dextram partem legimus et sinistram (Matth. XXV, 33), non illos faciant in sinistra regione sine Baptismate remanere, sed baptizatos sinant ad dextram salutarem sacra regeneratione transferri. 6. Tertio capitulo jam toto mundo cognita atque convicta Pelagianorum deliramenta circumferre, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit, foedavit, ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficiatur: cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli; unde mortalis effecta, quia de bono utique praevaricatione transisset ad malum, et a participatione divina ad diabolica semet facinora contulisset; ideo deceptori suo, cui volens assenserat, competenter addictus; ideo de felicitatis suae charitate seclusus, atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices coelesti voce damnatus est (Gen. III, 18): quae utique poena justi judicii tam gravis et aspera in bono perseveranti nullatenus esset inflicta, et nisi malo non convenienter illata probaretur. Ecce sine divino suffragio (quod in illa beatitudine positus nunquam legitur expetisse) non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum; sed cum hoc solo confidit, atque ad ejus non revertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit, et malorum omnium sumpsit exordium. Quod autem libero arbitrio beatitudinem consequatur, quo male usus in perpetuam recidit servitutem, sicut scriptum est, Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); A quo quis superatur, huic et servus addicitur (II Petr. II, 19): nonne haec est illa praesumptio naturalis, quae ad detestandae captivitatis jura descendit; quam Scriptura sancta sic memorat: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccle. XL, 1): de qua genus humanum nonnisi solus Dominus noster Jesus Christus commercio suae redemit passionis, et mutata nativitate nos eruit? Solus utique venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), ut libertas, quae per temerariam fuerat dejecta superbiam, instauretur reparata per gratiam; mutuaque vice, humanae voluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum, captivitatem meruerat sempiternam, sic reformatae subsequendo libertatis auctorem, amissum rediret ad praemium. Hinc est quod ipse Dominus ait, Cum vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et apostolus beatus Paulus exsequitur, Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est, alieni a justitia: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 20, 18). Et iterum idem ipse, Libertate, inquit, qua vos Christus liberavit (Galat. IV, 31). Nonne ipse Vas electionis affirmat et dicit, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13), ne etiam in mala voluntate et velle et perficere Deus putaretur operari? 7. Illud autem Pelagianorum peculiare virus est, olimque detritum, quo putant « gratiam Dei secundum merita hominum posse conferri: » quod absit a mentibus christianis, cum testetur Apostolus, Gratia est quae gratis datur: alioquin si ex operibus gratia, jam non est gratia (Rom. XI, 6); quia merces redditur, non gratis, unde gratia nomen accepit, impenditur. Quis autem audeat dicere christianus aliquid habere boni sine gratia; quando Magister Gentium clamat, cuncta breviter in se dona concludens, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit, sed fuerit subsecutus: utque monstraret cooperatorem se esse gratiae subsequendo, Sed plus omnibus, inquit, illis laboravi; ac rursus, veritus ne de se praesumere videretur, adjunxit, non ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10)? Non dixit, Ego et gratia Dei mecum; sed praeposuit gratiam praecedentem se, atque subjunxit. Quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente, Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem (Id. VII, 25)? Nec aliud est misericordia divina quam gratia. Audiamus etiam quemadmodum informat Ecclesiam: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem: ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret; sicut secutus annectit, Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat, dicens: Quid enim habes quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quis sufficiet singula recensere? Quibus evidenter apparet, non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri, sed potius per gratiam recipere, ut a servitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum esset, hujus sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna providentia praeparati, sive nondum prolata lege, seu sub observatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum virorum feminarumque sanctarum vetus origo mundata est, universisque justis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cujus in Christo manifestata gentibus plenitudo, mundum purgat, et renovat, beatitudinisque perpetuae vere facit esse participes. 8. Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni provincias Ecclesiam Domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abjectaeque personae pravum non deterruere colloquium, verum et suo nutrivere consensu. Quis audiat, quis ferat, passos esse pontifices, ut cadaver nescio quod indignum, presbyterum sibi non acquiescentem audire, communione privaret? Quomodo talis vel susceptus ab aliquo, vel patienter auditus est? Qui insuper leges dedit, libenter exceptus, ut servi Dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur. Nam cum spirituales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris; quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicite nolentes non vehementius incitentur? Adhuc majus scelus accrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum, beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum, ecclesiasticorum lumina magistrorum, musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suavitatis (Eccle. X, 1), lacerare contenderet. Sed quid miremur Ecclesiarum praesules ista negligere, quos, sicut a multis audivimus, contra canones omnia gerere, et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere, manifestum est; non servatis regulis ordinare, liciteque non solum monachos, sed etiam ministros Ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus, et ab aliis episcopis in militiam provehi clericalem? Quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum Gentilibus, Judaeis, et haereticis non immerito praebentes, in ipsum (quod absit) tendere videatur religionis excidium? Digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis Apostoli: Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. II, 24). 9. Sufficiat igitur hactenus fuisse haec commissa, et ut placetur Deus humanis rebus, sollicitius divina curentur. Nusquam loci prorsus inveniatur praefatae pestis assertor, nec accessum prorsus Ecclesiae, vel usquam participationem catholicae communionis inveniat, qui haereticorum mavult subsequi nefaria professione consortium; et hi cum quibus antea probabitur noxium miscuisse colloquium, nisi resipiscunt, et ab ejus societate discedunt, ab ecclesiastico remoti servitio, devota ultione plectantur, qua caeteris cavendi ministretur exemplum; nullum adeat, nec usquam loqui damnatae olim blasphemiae jam sinantur. Discreta suis habitationibus virorum atque feminarum sicut sanctum propositum decet, exerceatur circumspecta devotio. Contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium: non ignoraturis provinciae uniuscujusque rectoribus, nec de praeteritis se veniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulaverint vitare patefactos: nec excusationis de caetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cujus solertiam pro fide catholica et pro religione vigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquis super his omnibus aut contemptor aut negligens deprehendetur antistes. Sicut enim ad Sedis apostolicae moderamina pertinet, cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter Ecclesiis: ita necesse est ut in contumaces et desides traditam sibi divinitus non dissimulet potestatem. Dat. kalendis novembris, Albino, viro clarissimo, consule. SCYTHARUM MONACHORUM DE GRATIA DEI PROFESSIO CONTRA PELAGIANOS. Ex libello nomine JOANNIS MAXENTII et sociorum dato LEGATIS HORMISDAE papae apud Constantinopolim anno Christi 519. 1. His ita se habentibus, beatissimi, nunc quid jam de gratia Dei, non qua creamur, sed de ea qua recreamur et renovamur, sentiamus, breviter exponentes, Sanctitati vestrae necessario credimus facere debere manifestum: eo quod etiam in hac parte inimici gratiae Dei, id est, Pelagii et Coelestii sectatores nimium nobis infesti esse videntur.
2. Igitur confitemur rectum in omnibus a Deo creatum Adam, non mortalem, nec immortalem, sed utriusque capacem; habentem in proprii facultate arbitrii, et velle et posse ad omnia, hoc est, et ad bonum et ad malum. Hunc callidi serpentis deceptum astutia, propria sponte praevaricatorem exstitisse divini praecepti; atque ob hoc justo judicio Dei, non solum morti corporis, verum etiam animae effectum obnoxium; et pristino honore nudatum, jumentis similem factum: non quod irrationabilis sit effectus, sed quia rationalis vigor ejus carnali delectatione est obligatus. Sensit denique mox inobedientiae merito legem contrariam in propriis membris, repugnantem legi mentis suae, captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 23). Quod malum et poenam mali in universum credimus transisse genus humanum: nec enim mortem corporis tantum, quae poena peccati est, sicut quidam dicere volunt; sed et aculeum mortis, hoc est, peccatum ingressum in mundum. Quia non istis, sed Apostolo potius acquiescimus, qui et peccatum et mortem in omnes homines pertransisse testatur dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). Propterea recentes ab utero parvulos, non tantum ut adoptionem mereantur filiorum, aut propter regnum coelorum, sicut Pelagii, et Coelestii, sive Theodori Mopsuesteni discipuli, qui unum et idem naturale et originale peccatum esse affirmare conantur; sed in remissionem peccatorum eos credimus baptizari, ne pereant in aeternum. 3. Inarmatus igitur naturae vigor per malum praevaricationis, nullatenus valuit per semetipsum inde resurgere, quo per propriam voluntatem erat lapsus. Quapropter nullum ab Adam nunc usque per naturae vigorem credimus esse salvatum, nisi dono gratiae Spiritus sancti, in fide nominis Jesu. Quia non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), nisi in nomine Jesu Christi. Liberum autem naturale arbitrium ad nihil aliud valere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia, sive saecularia, quae non apud Deum, sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa: ad ea vero quae ad vitam aeternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionem et inoperationem intrinsecus Spiritus sancti, qui est etiam Spiritus Christi. Spiritum enim Christi qui non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quod si quis credit in Christo, jam Christi est: sicut et verum est, non utique per donum naturae, sed per Spiritum sanctum est, qui Christi est. Qui jam credit in eum qui justificat impium (Id. IV, 5), ut confiteatur quia Dominus est Jesus (Id. X, 9); quod nemo potest dicere nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Quapropter anathematizamus eos qui naturale aut substantiam aliquam dicunt esse peccatum. Abominantes etiam eos qui contra vocem Apostoli audent dicere, Nostrum est velle, Dei vero perficere. Cum idem doctor et velle et perficere donum testetur esse divinum, ipso dicente: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia, qua et nos, esse salvatos; secundum vocem beati apostoli Petri dicentis, Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum illi (Act. XV, 10 et 11). EX EPISTOLA PETRI DIACONI ET SOCIORUM, QUI OB QUAESTIONES FIDEI EX ORIENTE ROMAM MISSI FUERUNT, SCRIPTA AD EPISCOPOS AFRICANOS IN SARDINIA EXSULES. De gratia Christi quid cum ipsis universae Orientis Ecclesiae sentiant, et contra haereticos defendant.
Dominis sanctissimis et cum omni veneratione nominandis, DATIANO, FORTUNATO, ALBANO, ORONTIO, BOETHO, FULGENTIO, JANUARIO, et caeteris episcopis et in Christi confessione decoratis, exigui PETRUS diaconus, JOANNES, LEONTIUS, alius JOANNES, et caeteri fratres in causa fidei Romam directi.
CAPUT PRIMUM. 1. Utile et pernecessarium sanctisque Dei Ecclesiis specialiter credimus profuturum, ea quae de Incarnatione et dispensatione divina nobiscum universae sanctae Ecclesiae Orientalium contra haereticos defendunt (qui pravis et iniquis argumentis antiquam Ecclesiae fidem inquietare non cessant), Sanctitati vestrae suggerere, atque de his consensum vestrae Beatitudinis suppliciter promereri. Quia in nullo sanctam gloriosamque confessionem vestram credimus dissentire: praesertim cum uno ubique Spiritu sanctam Dei Ecclesiam vegetari minime dubitemus. Non enim parva, imo potius magna laetitia universi replebuntur Orientales, si Sanctitatem vestram suis imo magis catholicis noverint in omnibus consentire dogmatibus. Unde suppliciter petimus et obsecramus Beatitudinem vestram, quatenus diligenti examinatione, ea quae inferius continentur discutientes, ut decet verissimos et intrepidos Christi praedicatores, scriptis sententiam vestram nobis patefieri jubeatis: ut si Deo praestante catholicae fidei conveniens, et apostolicis traditionibus nostra apud vos (sicut non diffidimus) fuerit expositio comprobata, et facile tantorum virorum probatissimorumque sacerdotum auctoritate muniti, iniqua loquentium ora obstruere valeamus, et in fide sanctorum Patrum perseverantes, Deo qui vos sanctimonii sui confessione glorificavit, gratias referamus, Domini sanctissimi et Deo dignissimi. Nunc ea quae sequuntur, diligentius petimus exploretis, etc.. CAPUT VI. 2. Post haec consequens est, etiam qualiter de Christi gratia sentiamus, qua nos eruit de potestate satanae (Coloss. I, 13), secundum quod nobis est traditum, vestrae Beatitudini declarare: quia etiam in hac parte auctoritas vestra nobis valde est necessaria. Credimus itaque bonum et sine ulla carnis impugnatione a Deo Creatore omnium factum Adam, magnaque praeditum libertate, ita ut et bonum facere in propria facultate haberet, et malum si vellet posset admittere. Eratque mors et immortalitas in ejus posita quodam modo arbitrii libertate. Capax enim erat utriusque rei, ut si servaret praeceptum, sine experientia mortis fieret immortalis: si vero contemneret, mors continuo subsequeretur. Itaque serpentis astutia depravatus, sponte divinae legis praevaricator effectus est: et ideo secundum quod ei praedictum fuerat, justo judicio Dei, mortis poena damnatur, totusque, id est, secundum corpus et secundum animam in deterius commutatus, amissa libertate propria, sub peccati servitio mancipatur. Ex hoc nullus est hominum, qui non hujus peccati vinculo nascatur astrictus, praeter eum qui ad hoc vinculum peccati solvendum novo generationis modo natus est, Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quid enim aliud potuit aut potest nasci ex servo, nisi servus? Neque enim cum esset liber Adam filios procreavit, sed postquam servus peccati factus est. Ideo sicut omnis homo ab illo est, ita et omnis homo servus peccati per ipsum est. Hinc et Apostolus, Ex uno, inquit, in omnes homines in condemnationem: et rursus, Per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 18, 12). Falluntur ergo omni modo, qui dicunt mortem solam, non etiam peccatum transiisse in genus humanum; cum Apostolus et peccatum et mortem mundo per eum testetur illatum. 3. Ab hac igitur damnatione et morte nullus omnino liberatur, nisi gratia Redemptoris. Qui cum esset Dominus, utpote Deus, ut nos a servitute perpetua, et potestate diaboli liberaret, atque ad veram libertatem reduceret, factus est servus, accipiens formam servi (Philipp. II, 7). Hinc est, quod dicit ad Judaeos, Tunc vere liberi eritis, si vos Filius liberaverit (Joan. VIII, 36). Putabant enim se vere liberos, qui humanis occupationibus intentione vanissima serviebant. Ut ergo falsa libertas fieret vera libertas, id est, ut humana libertas fieret christiana libertas, eadem libertas liberatore indiguit, quo posset per ejus gratiam ab occupationibus humanis aversa, ea cogitare et desiderare quae pertinent ad vitam aeternam. Sine hac igitur gratia potest quidem cogitare et desiderare humana; non autem potest cogitare aut velle seu desiderare divina. Quorum primum est et praecipuum fundamentum, et crepido quodam modo sive omnium bonorum origo, credere in Dominum gloriae crucifixum. Quod utique non est ex naturalis arbitrii libertate; quia non hoc caro et sanguis, sed Pater coelestis revelat cui voluerit (Matth. XVI, 17), ad veram eum attrahens libertatem, non violenta necessitate, sed infundendo suavitatem per Spiritum sanctum, ut mox credentes dicamus, quia Dominus est Jesus: quod nemo per naturalem arbitrii libertatem potest dicere nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Frustra ergo garriunt, qui dicunt, Meum est velle credere, Dei autem gratiae est adjuvare; cum etiam ipsum credere, quod est consensum praebere veritati, nobis a Deo dari testetur Apostolus, dicens, Vobis enim datum est a Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini (Philipp. I, 29). CAPUT VII. 4. Sed dicunt: Si nolentes Deus facit ut velint credere, nullus autem est qui naturaliter, ut dicitis, possit credere aut aliquid boni velle, quod pertinet ad vitam aeternam; cur ergo non facit omnes velle, cum non sit personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11), praesertim cum de ipso scriptum sit, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4)? Aut enim vult et non potest, aut mentitur Scriptura divina. Quod si horum quodlibet sentire est impium; restat ut non ille excitet voluntatem humanam, sed eam exspectet ab homine, ut aequum sit in volentibus praemium, in nolentibus autem justa damnatio. Haec si ita sunt, ut haeretici jactitant, comprehensa sunt ab ipsis inscrutabilia, et incomprehensibilia Dei judicia. Si enim, ut ipsi volunt, nolentes damnat, salvat autem volentes; nihil est omnino quod quaeratur ulterius. Et quantum ad ipsos, fallit Scriptura divina, quae in comprehensibilia Dei testatur judicia (Rom. XI, 33) Nos autem incomprehensibilia credentes et demonstrantes judicia Dei, ex una massa perditionis alios salvari dicimus bonitate et gratia Dei, alios justo et occulto judicio derelinqui. Alioquin dicant, si possunt, hi qui hoc divinae justitiae et bonitati contrarium aestimant, cur is qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, tam multas virtutes fecit in Corozaim et Bethsaida, et nullam harum in Tyro et Sidone facere voluit, ubi si factae fuissent (sicut ipse testatur), forsitan in cinere et cilicio poenitentiam egissent (Matth. XI, 21)? aut cur in Asia et Bithynia Apostolum vetuit verbum salutis annuntiare (Act. XVI, 6 et 7)? Quod si ista nequeunt comprehendi; redeant ad se, et invenientes se homines, desinant quaerere, cur alios salvet gratuito dono, alios derelinquat justo et occulto judicio, qui potestatem habet ex eadem massa aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21): et clament una nobiscum, imo juxta Apostolum, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Id. XI, 33-36). Manifeste ergo non nobis, sed Apostolo omnino resistit, qui dicit, Nisi ego prius voluero, gratia ad me non venit. Quod omnino nihil aliud est dicere, nisi prius dare Deo, ut retribuatur illi. CAPUT VIII. 5. Sed nos sequentes eumdem Apostolum, omnem bonarum cogitationum originem consensionemque earum et voluntatem ex Deo, et per Deum, et in Deo dicimus, qui pravas hominum voluntates et terrenis actibus implicatas, per infusionem et inoperationem intrinsecus sancti Spiritus absolvit, et corrigit, sicut scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Hinc etiam beatus Basilius Caesariensis episcopus in Oratione sacri altaris, quam pene universus frequentat Oriens, inter caetera: Dona, inquit, Domine, virtutem ac tutamentum, malos, quaesumus, bonos facito, bonos in bonitate conserva: omnia enim potes, et non est qui contradicat tibi; cum enim volueris salvas, et nullus resistit voluntati tuae. Ecce quam breviter, quamque districte, doctor egregius olim huic controversiae finem posuit, docens per hanc precem, non a se ipsis, sed a Deo malos homines bonos fieri, nec sua virtute, sed divinae gratiae adjutorio in ipsa bonitate perseverare. 6. Similiter beatus Innocentius apostolicae Sedis antistes, in epistola ad concilium Milevitanum: Omnia, inquit, studia et omnia opera ac merita sanctorum, ad Dei gloriam laudemque referenda sunt; quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit. Quod diligentius manifestiusque in epistola sua ad Papam Zosimum replicando, ipsius Papae sententiam explicant Africana concilia dicendo: Illud autem quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens, Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus: sic accipimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in humilitatis nostrae conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti; ideo utique quia praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius praevenire non dubitemus gratiam: quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit; quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. 7. His congrue beatissimus Coelestinus in epistola ad Gallos data: Cum enim, inquit, sanctarum plebium praesules mandata sibi legatione funguntur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab infidelitatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis Sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus; quandoquidem ex omni errorum genere plurimos dignatur attrahere, quos eruens de potestate tenebrarum transfert in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), et ex vasis irae facit vasa misericordiae: quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur (Cap. 11). Rursus post pauca: His ergo, inquit, ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino Deo confirmati sumus, et omnium bonorum effectuum atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem; et non dubitemus ab ipsius gratia omnis hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Termina autem idem magister hanc ipsam epistolam, atque concludit ita dicens: Quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium. 8. Haec, sanctissimi, non quasi ignorantibus suggerere necessarium aestimavimus, sed ad confutandam eorum amentiam, qui ea ut nova dogmata, et penitus Ecclesiis inaudita refugiunt, huic parvitatis nostrae libello inserere utile consideravimus. Quorum omnium sanctorum Patrum imbuti doctrinis, anathematizamus Pelagium et Coelestium, simulque etiam Julianum Eclanensem, et qui illis similia sapiunt; praecipue libros Fausti Galliarum episcopi, qui de monasterio Lirinensi provectus est, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus non solum contra horum omnium sanctorum Patrum, verum etiam contra ipsius Apostoli traditionem veniens, humano labori subjungit gratiae adjutorium, atque totam omnino Christi evacuans gratiam, antiquos sanctos non ea gratia qua et nos, secundum quod docet beatissimus Petrus apostolus, sed naturae possibilitate salvatos (Act. XV, 11) impie profitetur. PETRUS misericordia Dei diaconus subscripsit. JOANNES misericordia Dei monachus subscripsit. LEONTIUS misericordia Dei monachus subscripsit. JOANNES lector misericordia Dei subscripsit. ANATHEMATISMI CONTRA PELAGIANOS A SCYTHIS MONACHIS AD HORMISDAM PAPAM LEGATIONE MISSIS, ROMAE (UT PUTANT) EDITI ANNO 520. 1. Si quis non confitetur originale peccatum per praevaricationem Adae ingressum in mundum, secundum Apostoli vocem dicentis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12), etc., anathema sit. 2. Item anathematizamus omnem sensum Pelagii et Coelestii, et omnium qui illis similia sapiunt, suscipientes omnia quae in diversis locis contra ipsos acta sunt et scripta a praesulibus apostolicae Sedis, id est, Innocentio, Bonifacio, Zosimo, Coelestino, Leone, Attico etiam Constantinopolitano, Augustino et Africanae provinciae episcopis. DE LIBRIS FAUSTI EPISCOPI REIENSIS IN GALLIA. Epistola Possessoris episcopi Africani ex Constantinopolitana urbe ad Hormisdam papam missa.
Domino beatissimo . . . . papae HORMISDAE, POSSESSOR episcopus, in Domino aeternam salutem.
Decet et expedit ad capitis recurrere medicamentum, quoties agitur de sanitate membrorum. Quis enim majorem circa subjectos sollicitudinem gerit, aut a quo magis est nutantis fidei stabilitas exspectanda, quam ab ejus Sedis praeside, cujus primus a Christo rector audivit, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)? Arbitror vestram Beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi insaniem vulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorumdam fratrum animus de codice Fausti cujusdam natione Galli, Reginae civitatis episcopi, qui de diversis rebus et frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare, in scandalum moveretur; aliis, ut se habent humana studia, in contrarium renitentibus; me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem ea, quae a tractatoribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari: sed habere nos certa, scilicet quae veteri lege vel nova conscripta, et generalibus sunt patrum decreta judiciis ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem: haec autem quae antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui sine praejudicio fidei solere censeri. Sed cum haec, quantum in eorum frequenti postulatione persensimus, magis eis excusatio videretur: vel pro eorum prece, vel pro obsequii occasione reddendi apostolatui vestro, per Justinum diaconum meum praesumpsi apices parvitatis meae ingerere, quibus principaliter orationum vestrarum munimen exposcens, quaeso ut consulentes quid de praefati auctoris dictis videatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant: maxime quod filii quoque magistri militum Vitalianus et Justinianus praecipue super hac re rescripto Beatitudinis vestrae similiter informari desiderant, etc. Accepta decimo quinto kalendas augusti, Rustico, viro clarissimo, consule.
EPISTOLA HORMISDAE PAPAE AD POSSESSOREM. 1. Sicut rationi congruit, ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos; quia ipse impellit in errorem, qui non instruit ignorantem, etc. 2. Ubi non variae tentationis aculei? Quales per hunc fere jugem annum quorumdam Scytharum, qui monachos prae se ferebant, specie, non veritate, professione, non opere, subtili tectas calliditate versutias, et sub religionis obtentu famulantia odiis suis venena pertulimus; studentes eos ab interno vulnere medicabilis patientiae moderamine sanare, beati Pauli monita non tacentes: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14), etc. Haec ideo Dilectioni vestrae indicanda sub occasione credidimus, ne si illuc fuerint forte dilati, ignorantes quemadmodum se in urbe Romana tractaverint, sub aliqua verborum simulatione deciperent. 3. Hi vero, quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum recipi; neque quemquam quos in auctoritate patrum non recipit examen catholicae fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis praejudicium comparare. Fixa sunt a patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive praedicatio, seu verbum populi aedificationi compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur; si discordat, aboletur. Unum est fundamentum, extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est: super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod patrum electio monstravit exorbitat. Nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens, sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi aemuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest, nosse quod fugias: atque ideo, non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam doctor ille Gentium acquievisset nuntiare fidelibus, Omnia probate, quod bonum est tenete (Thess. V, 21), etc. Non improvide veneranda patrum sapientia fideli potestate quae essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente praefigens; ne opinioni suae lector indulgens, non quod aedificationi ecclesiasticae conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina; cum Christiana fides canonicis Libris, et synodalibus praeceptis, et patrum regularibus constitutis, stabili et inconcusso termino limitetur? De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quid Romana, hoc est catholica, sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci; tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus. Quanquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter cognoscat. Data idibus augusti. EX JOANNIS MAXENTII CONTRA SUPERIOREM EPISTOLAM SCRIPTIONE. 1. Quoniam quaedam fertur ab inimicis ubique epistola, quasi a Romano episcopo destinata, in qua multa inaniter contra Scytharum monachos digesta reperiuntur; necessario consideravi ipsius epistolae dictis respondere, eosdemque monachos omni hujusmodi culpa liberos approbare, etc. Non est facile credendum hanc ejus esse epistolam, cujus fertur nomine titulata, praesertim cum in ea nihil, ut diximus, rationis aut consequentiae reperiatur, sed tota criminationibus obtrectationibusque vanis, quae solent ex rancore adversantis procedere animi, videatur referta, etc. 2. An forte non est catholicum, Christum Filium Dei vivi unum confiteri ex sancta et individua Trinitate? Pro hac etenim sola sententia Scytharum monachos constat ad Romanum fuisse profectos episcopum, sicut omnibus pene, non solum in hac regia urbe, verum etiam in universa Italia catholicis notum est. Nam et ipsi haeretici, ut superius dictum est, ad hoc ubique hanc ipsam, cui respondemus, epistolam proferunt, quatenus et saepe dictis monachis invidiam concitent, et omnes quasi ex auctoritate ejusdem Romani episcopi prohibeantur Christum Filium Dei unum confiteri ex Trinitate, etc. Sed absit ut ex qualibet parte catholicae professioni Romanus Episcopus contradicat. Nunquam etenim Scytharum monachos, quos non simplici sermone, sed etiam scriptis, Christum Filium Dei unum ex Trinitate noverat confiteri, per quatuordecim pene menses, quamdiu eos ibi detinuit, sibi communicare permisisset, si, ut haeretici volunt, hanc praedicationem catholicae fidei contrariam judicaret, etc. Unde quis facile credere audeat, hanc a memorato viro, ut saepe diximus, directam epistolam? nisi forte, quod de tanto antistite credere importunum est, a memorato Dioscoro postea depravatus contra suam ipsius sententiam haec scripsisse credendus est, etc. 3. Multa et non necessaria de libris Fausti cujusdam Galli episcopi in consequentibus loquitur, etc. Verumtamen quia eos libros, quos B. Augustinus episcopus ad Hilarium scripsit et Prosperum in fine hujus epistolae Romanam testatur suscipere Ecclesiam, et quid de gratia Dei et libero humano arbitrio eadem teneat et servet Ecclesia, ex ipsis libris abunde posse sciri asserit; omittentes ea quae superflue et prolixe in ipsa digesta probantur epistola, conveniens credidi aliqua, tam de Fausti quam de ante dictis libris ejusdem sancti Augustini, certa capitula decerpere, et huic nostro opusculo inserere, ut cum in brevi collata ad invicem, contraria sibi reperta fuerint, evidenter clareat libros Fausti esse haereticos: sicque confundantur omnes, qui eos hactenus defendunt catholicos; quorum princeps et auctor est Possessor Africanus episcopus, etc. EPISCOPORUM AFRICANORUM IN SARDINIA EXSULUM AD JOANNEM, ET VENERIUM, ET ALIOS, EPISTOLA SYNODICA DE GRATIA DEI ET HUMANO ARBITRIO. Dei gratia plurimum amplectendis sanctis fratribus, JOANNI presbytero et archimandritae, et VENERIO diacono, et fidelibus viris, quorum in vestra epistola subscriptio continetur, DATIANUS, FORTUNATUS, BOETHUS, VICTOR, SCHOLASTICUS, ORONTIUS, VINDICIANUS, VICTOR, JANUARIUS, VICTORIANUS, PHOTINUS, QUODVULTDEUS, famuli Christi, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Quantum membra ecclesiastici corporis per Christi gratiam in unitate fidei compages retinet charitatis, tantum necesse est ut pro invicem sollicita sint membra, ut repulso cujuslibet pravi dogmatis morbo, non solum servandae, verum etiam reparandae sanitati jugis atque indefessa tam sermonis quam orationis impendatur instantia. Sic enim fit, ut dum sollicitudo fraternae puritatis invigilat, ipse Spiritus sanctus, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, diligentibus Deum et in Deo proximum, omnia cooperetur in bonum. Quia sicut ipsam dilectionem dono gratiae spiritualis accipimus; ita dum pro fratribus solliciti sumus, non solum divinam inesse nobis gratiam demonstramus, verum etiam, quanto magis a nobis puritas charitatis impenditur, tanto magis gratia nobis divinae retributionis augetur. CAPUT II. 2. Accepimus itaque vestrae Charitatis epistolam, quae nostrum ex parte relevavit, ex parte vero moestificavit exsilium. Gaudemus enim, quia rectam tenetis de gratia Dei sententiam, cujus munere illuminatur, et juvamine gubernatur liberum humanae mentis arbitrium. Sed quadam sumus nebula moeroris affecti, quia significastis quosdam fratres in quaestione de gratia Dei et humano arbitrio non rectum tenere fidei catholicae tramitem, sed adversus Dei gratiam elevare velle humani arbitrii libertatem. Ubi primum, dilectissimi fratres, debetis agnoscere, imo vos non ambigimus agnovisse, ad hoc divinitus ista permitti, ut hinc divinae gratiae virtus documento possit indicii manifestioris intelligi. Quandoquidem ipsa gratia nullatenus agnoscitur, nisi detur: quae quamdiu non est in homine, tamdiu necesse est ut ei aut sermone repugnet aut opere. Nam sermone repugnat gratiae Dei, qui sensum gerit fidei christianae contrarium: repugnat autem opere, qui in moribus suis christianae vitae non tenet institutum. Hoc quippe agit in homine gratia divinitus data, ut animus dono fidei charitatisque percepto, et sermonem bonum proferat, et studio bonae operationis insistat. Quod fidelibus divinitus dari beatus et ostendit, et poposcit Apostolus, dicens: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere bono et sermone (II Thess. II, 15 et 16). CAPUT III. 3. A Deo itaque nobis est omnis gratia boni sermonis et operis, a quo nobis etiam ipsius cogitationis bonae manifestum est sufficientiam tribui: ut discat homo non in se, sed in Domino gloriari. Divinae quippe gratiae bonam cogitationem hominis beatus assignabat Apostolus, quando dicebat, Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Corinth. III, 4, 5). CAPUT IV. 4. Proinde, etsi quidam gratiam necdum habentes, non se intelligunt non habere: illi tamen qui gratiam divinitus acceperunt, eo magis debent in ipsius gratiae assertione firmari, quo eam vident non omnibus tribui. Necesse est autem, ut ab eis quibus non tribuitur, ignoretur; et ab eis agnoscatur, quibus divina largitate donatur. Testatur enim Apostolus, dona Spiritus sancti ejusdem Spiritus sancti acceptione cognosci. Ideo ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur: spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 12-15). Per sanctum ergo Spiritum gratiam accipimus, quo Spiritu accepto fit in nobis, ut quod accepimus noverimus. CAPUT V. 5. Proinde scienda est, dilectissimi fratres, et recto tenore verae fidei profitenda, tam humani arbitrii egena paupertas, quam divinae gratiae indeficiens largitas. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Ante largitatem quippe gratiae est in homine quidem liberum arbitrium, sed non bonum, quia non illuminatum. Proinde, nisi gratia detur, bonum ipsum arbitrium non habetur. Sic namque est ipsum liberum hominis arbitrium absque dono gratiae, sicut est oculus sine lumine. Nam et oculus ad videndum factus est: sed nisi lumen acceperit, non videbit. Illa autem est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9): illuminat autem hominem, se ipsam dando per gratiam. Sicut ergo corporis oculus semper indiget lumen accipere, ut ipsum lumen possit aspicere: sic et libero arbitrio hominis nulla potest gratiae suffragari cognitio, nisi detur ipsius gratiae spiritualis infusio. Proinde ut de iis quae vestris litteris indidistis, quid habeat catholici dogmatis veritas intimemus, singula breviter definire curavimus, sequentes donum ejusdem gratiae, quod sanctorum patrum cordibus et linguis ipsa de se dicendum dignata est infundere. CAPUT VI. 6. Dixistis itaque, quod vobis dicentibus quod Esau et Jacob necdum natis, Jacob per misericordiam gratuitam eligitur; Esau autem originali peccato detentus, justo judicio Dei est odio habitus (Rom. IX, 11-13): illi e contrario dicunt, in Esau figuram esse populi Judaeorum, ex futuris malis operibus condemnandi; in Jacob vero figuram esse populi Gentium, ex futuris operibus bonis salvandi. Haec duo, quae singuli proponitis, bonum est ut catholica consensione jungatis: sic enim et ab illis Dei gratia competenter agnoscitur, et a vobis propheticum mysterium non negatur. In illis namque duobus fratribus digne accipitur duorum significatio populorum: praesertim cum ipsi Rebeccae Dominum consulenti duo praenuntientur populi, ab ejus utero separandi (Gen. XXV, 22 et 23). Verumtamen agnoscenda est in illa discretione, et gratuita bonitas, et justa severitas. Nam quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); et gratia discernuntur, quicumque salvantur: profecto non sunt electa neque dilecta in Jacob humana opera, sed dona divina. Rursus quia iniquitas nostra justitiam Dei commendat (Rom. III, 5); procul dubio in Esau humanae iniquitatis est damnata nequitia. In eo quippe gratuitum in Jacob Deus ostendit beneficium misericordiae suae, in quo eum gratia gratis dignatus est adoptare: nec eum pro meritis futurae cujusquam bonae operationis elegit, cui se ipsum, et fidem, et bona opera donaturum esse praescivit. Inde est quod semini Abrahae, cujus in Jacob figura praecessit, beatus Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem. Ut ostenderet fidem non aliquibus bonis meritis dari, sed ipsius fidei dono omne bonum meritum inchoari, ipsamque donum Dei esse, secutus adjunxit, Et hoc non ex vobis, sed donum Dei est. Ac ne quisquam sibi quorumlibet bonorum operum audeat meritum vindicare, et pro quibuscumque operibus fidem se aestimet accepisse, subjecit, Non ex operibus, ne quis glorietur. Ut autem ostenderet non solum fidem, sed etiam bona opera divinitus tribui, continuo subdidit, Ipsius enim factura sumus, creati in Christo Jesu, in operibus bonis: quae non solum a Deo donata, sed ab ipso etiam praeparata testatur dicens, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Gratia itaque Jacob salvus factus est per fidem, gratia consecutus est bonorum operum facultatem. CAPUT VII. 7. Quocirca, quia certum est Esau fuisse vas irae, Jacob autem vas misericordiae; certissime tenendum est quod et ille ut damnaretur, iram juste meruit; Non enim injustus Deus, qui iram infert: et iste ut salvaretur, gratis donum misericordiae praevenientis accepit. Jacob itaque justificatus gratis per gratiam Dei, factus est vas misericordiae per indebitam gratiam, et per ipsam misericorditer est praeparatus ad gloriam: Esau vero per iram justam juste est praeparatus ad poenam: Iniquitas autem nostra justitiam Dei commendat (Rom. III, 5). Deus ergo in Jacob misericordiam gratuitae bonitatis, in Esau vero judicium justae severitatis ostendit. Qui sacramento quidem circumcisionis octavo die secundum tenorem divinae constitutionis accepto (Gen. XVII, 12), reatu peccati originalis caruit: sed per nequitiam cordis in hominis terreni vetustate permansit; illius ibi judicio derelictus, qui gratis salvat, justeque condemnat. In cujus persona significati sunt, non illi tantum qui fidem negant: sed et illi qui usque in finem vitae suae intra Ecclesiam positi, in malis operibus perseverant; de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. V, 21). Nam sicut ille circumcisus periit, quia dilexit tenebras magis quam lucem (Joan. III, 19): sic omnis qui non deposuerit veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris (Ephes. IV, 22), condemnabitur in judicio; quia non condigne usus est Baptismatis sacramento. Ad eumdem quippe veterem hominem pertinent non solum illi, qui ignorant Deum; sed etiam illi de quibus dicit Apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). CAPUT VIII. 8. De parvulis vero indubitanter tenenda catholicae regula veritatis: Quia parvulus qui baptizatur, gratuita Dei bonitate salvatur: qui vero sine Baptismate moritur, propter peccatum originale damnatur. Nec aliquo dicendus est Dei beneficio futurae impietati praereptus, qui absque justificationis gratia mortuus est, impiorum consortio deputatus: a qua impietate sive parvulus, sive majoris aetatis, solo quisque remedio eripitur, si Christi sanguine redimatur. CAPUT IX. 9. De gratia vero non digne sentit, quisquis eam putat omnibus hominibus dari: cum non solum non omnium sit fides (II Thess. III, 2), sed adhuc nonnullae gentes inveniantur, ad quas fidei praedicatio non pervenit. Beatus autem Apostolus dicit, Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Non itaque gratia omnibus datur: quandoquidem ipsius gratiae participes esse non possunt, qui fideles non sunt; nec possunt credere, ad quos invenitur ipse fidei auditus minime pervenisse. Ipsa vero gratia quibuscumque datur, non aequaliter datur, sed secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7), et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3): qui non hominum personas accipit, sed omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria singulis prout vult (I Cor. XII, 11). CAPUT X. 10. Quod autem vos dicitis sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate concurrerit, et elaboraverit, salvus esse non poterit: digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinae misericordiae et voluntatis humanae, ut illa praeveniat, haec sequatur; sola Dei misericordia initium salutis conferat, cui deinde voluntas hominis cooperatrix suae salutis existat: ut misericordia Dei praeveniens, voluntatis humanae dirigat cursum; et humana voluntas obediens, eadem misericordia subsequente, secundum intentionem currat ad bravium (Id. IX, 24). Ac per hoc humana voluntas, in eo quod currit utiliter et laborat, ex Dei misericordia sibi esse donum cursus ac laboris agnoscat, nec sit ingrata misericordiae, per quam salutis accipit initium, ut per ipsam perveniat ad plenum sempiternae salutis effectum: quia tunc erit bona, si Dei praeveniatur dono; et tunc permanebit bona, si ejus non destituatur auxilio. Errat autem, quisquis putat sic a Deo tribui gratiam, velut si quis accepto idoneo pignore pecuniam det: cum Dominus utique et pignus Spiritus sancti (II Cor. V, 5) ipse quibus vult conferat, et pecuniam suam nummulariis expendendam, sicut ipse loquitur in Evangelio, servorum suorum curae officioque distribuat (Matth. XXV, 27). CAPUT XI. 11. Illa vero Apostoli sententia, qua dicitur, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, melius quidem ex persona confirmantis accipitur: quam si quis non vult ex persona confirmantis accipere, illud sine contentione attendat, quod subsequenter dicitur, Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 18, 21)? Et cum in utroque vase faciendo figuli cognoverit potestatem, in vase honoris indebitam gratiam Dei miserantis intelligat, et in vase contumeliae debitum judicium Dei obdurantis, id est, deserentis agnoscat. Deus autem obdurare dicitur, non quia ad iniquitatem compellit, sed cum ab iniquitate non eripit: quod, quia justus est, juste facit. Deo ergo miserante, sine suis meritis homo salvatur: obdurante autem, juste recipit quod meretur. Deus quippe dono bonitatis salvat, judicio severitatis obdurat. CAPUT XII. 12. Illud etiam quod vos dicitis, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate; illi autem dicunt, Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. I, 19): si utrumque, sicut oportet, animus in fide tranquillus acceperit, nulla de gratia Dei et humano arbitrio quaestio remanebit. Jubet enim Deus homini, ut velit; sed Deus in homine operatur et velle: jubet, ut faciat, sed operatur et facere. Ideo utrumque jungit beatus Apostolus, dicens: Cum timore et tremore salutem vestram operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12 et 13). Ut ergo cum timore et tremore suam quisque operetur salutem, opus est volentis hominis: sed hoc ipsum Dominus operatur in suis. Ac per hoc, quoniam habet homo liberum arbitrium, audit praecepta, quae faciat: sed ad implenda praecepta liberum arbitrium idoneum nullatenus efficitur, nisi divinitus adjuvetur. Ita fit ut se operari debere homo cognoscat, dum praeceptum accipit: et Deo se sciat semper omne bonum debere, quod vult ac facit, quem teste Apostolo cognoscit operari in homine et velle et perficere, pro bona voluntate; qui suis fidelibus hanc dignatus est gratiam promittere per Prophetam dicens, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 27). Cum ergo Deus in homine operari coeperit velle, tunc homo ad Deum convertitur, et eodem in se operante, unde ipsi placeat, operatur. De Deo enim dicit Apostolus, Aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 21). Ad vitam quoque in tantum potest homo manum porrigere, in quantum habuerit Dominum protectionem suam super manum dexteram suam (Psal. CXX, 5). CAPUT XIII. 13. Nimis autem absurdum est, illos putare vasa misericordiae, qui vel saecularem habent, vel ecclesiasticam dignitatem; vasa vero contumeliae, clericos ac monachos et laicos aestimare: cum utique Apostolus vasa misericordiae illa dicat, quae praeparavit Deus in gloriam (Rom. IX, 23), non praesentem utique, sed futuram; quibus dicit, Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ideo paulo superius eis ait, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 4, 2). Vasa quippe misericordiae sunt quibus dicitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: vasa vero contumeliae sunt, quibus dicitur, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Vasa itaque misericordiae non ecclesiastica, vel saecularis dignitas, sed in Ecclesia spiritualis charitas facit. Quapropter in quacumque professione tenuerit homo fidem, quae per charitatem operatur (Galat. V, 6), erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 21). CAPUT XIV. 14. Contra praedestinationem vero sanctorum magnae pervicaciae est aliquem vel parare vel habere conflictum; cum apostolicae praedicationi nullus audeat refragari, qua non solum dicitur de Deo, Quos autem praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29); et alio loco, Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5): verum etiam ipsum caput nostrum, ipsum primogenitum in multis fratribus (Rom. VIII, 29) beatus Paulus praedestinatum confidenter praedicat dicens, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis (Id. I, 3 et 4). Quisquis ergo praedestinatum Christum et sanctos ejus negat, apostolicam fidem perversus oppugnat. Omnes autem praedestinati ipsi sunt, quos vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4): qui propterea omnes dicuntur, quia in utroque sexu ex omni hominum genere, gradu, aetate, et conditione salvantur. Semper quippe voluntas Dei omnipotentis impletur: quia potestas ejus nullatenus vincitur. Ipse est enim qui omnia quaecumque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6): et cujus voluntati nemo resistit (Rom. IX, 19). Verum namque est, quod de se testatus est Filius, quia quos vult vivificat (Joan. V, 21): quia in vivificandis nullum initium humanae voluntatis exspectat; sed ipsam voluntatem bona faciendo vivificat. Hoc in majoribus: parvulos autem, in quibus necdum potest bona voluntas fieri, solius gratiae facit operatione salvari. CAPUT XV. 15. Liberum vero arbitrium, quod fuit in primo homine sanum ante peccatum, nunc in filiis Dei, propria quidem infirmitate concutitur, sed majore divini muneris gratia sublevatur. CAPUT XVI. 16. Quaestionem vero animarum aut tacitam debemus relinquere, aut sine contentione tractare: quia sive ex propagine veniant, sive novae singulis corporibus fiant; quod sanctarum Scripturarum auctoritas non manifeste pronuntiat, cum cautela debet inquiri; maxime quod sine fidei detrimento potest a fidelibus ignorari. Illud praecipue observandum est et tenendum, nascentium parvulorum animas nexu peccati originalis obstrictas; omnibusque necessarium esse sancti Baptismatis sacramentum, quo disrumpitur peccati originalis vinculum, et amissa in primo homine, per secundum hominem recipitur adoptio filiorum. CAPUT XVII. 17. Vos itaque, dilectissimi fratres, per gratiam Dei estote stabiles et immobiles; ac tenentes veram fidem, exhibete fratribus aliter sentientibus charitatem; nec de aliquo desperetis; quia qui hodie veritatem in aliquo non agnoscit, potest cras Deo revelante cognoscere. Deo enim subest, cum volet, posse (Sap. XII, 18). Oremus ergo pro eis, ut Deus operetur in eis. Exhibeamus eis bonam voluntatem, de qua nos possumus habere mercedem: scientes quoniam in conspectu Dei quisquis de numero praedestinatorum fuerit, non peribit; et in omnibus voluntas omnipotentis implebitur, ut per gratiam salvi fiant, et agnitionem veritatis Deo illuminante percipiant. Prae omnibus studium gerite libros sancti Augustini, quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatae memoriae Hormisda Sedis apostolicae gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum magno praeconio catholicae laudis inseruit. Cujus haec verba sunt: « De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quid Romana, hoc est, catholica sequatur et servet Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Prosperum et Hilarium abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur. » CAPUT XVIII. 18. Haec itaque, dilectissimi fratres, interrogantibus vobis breviter communi voluimus respondere rescripto. Caeterum unus ex nobis, in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quae memoratos fratres adversus gratiam et praedestinationem intimastis vel sentire, vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis, sufficienti disputatione respondit: quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit; quos cum recensueritis, agnoscetis protinus quemadmodum memorati Fausti commenta veritati contraria, catholicae fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, et praecedentium Patrum consona prorsus attestatio confutavit. Speramus autem in Domino, quoniam gratiae suae ita subsidium largietur, ut et bene sentientibus tribuat augmentum, et aliter quam oportet credentibus donet veritatis agnoscendae subsidium. Ipse enim facit gratiae suae participes, quos praedestinavit ad vitam; ut in omnibus bonis suis humanae arbitrium voluntatis gratiae Dei subjiciant, et ab ipso sibi cognoscant descendere omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17): sciant etiam ab ipso exspectandum semper auxilium, qui praedestinatis suis et gratiam et perseverantiam donat; ut gratiam pro gratia (Joan. I, 16) donum vitae perennis accipiant. CONCILIUM ARAUSICANUM II. DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO. In dedicatione basilicae a Liberio patricio constructae celebratum quinto nonas julias, Decio Juniore, viro clarissimo, consule; id est, anno Christi 529, Felicis IV papae anno tertio.
PRAEFATIO.--Cum ad dedicationem basilicae, quam illustrissimus praefectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante et ipso invitante convenissemus, et de rebus quae ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos fuisset spiritualis oborta collatio; pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute, et non secundum fidei catholicae regulam sentire velint. Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem Sedis apostolicae justum et rationabile visum est, ut pauca capitula, ab apostolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collata sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui huc usque non sicut oportebat, de gratia et libero arbitrio credidit, ad ea quae fidei catholicae conveniunt, animum suum inclinare non differat.
Quod per peccatum Adae non solum corpus, sed anima etiam laesa fuerit. I. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum; sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium: Pelagii errore deceptus, adversatur Scripturae dicenti, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); et, Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis (Rom. VI, 16)? et, A quo quis superatur, ejus et servus addicitur (II Petr. II, 19).
Quod peccatum Adae non ipsi solum nocuit, sed ad posteros quoque transiit.
II. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod gratia Dei non ad invocationem detur, sed ipsa faciat ut invocetur.
III. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri; non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis; contradicit Isaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti, Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1, et Rom. X, 20). Quod Deus, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram non exspectet, sed praeparet.
IV. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionen. et operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et Apostolo salubriter praedicanti, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Quod initium fidei non ex nobis, sed ex gratia Dei sit.
V. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri Baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit; apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente, Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi; et illud, Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Id. I, 6, 29); et, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt. Quod sine gratia Dei credentibus et petentibus misericordia non conferatur, cum gratia ipsa faciat ut credamus et petamus.
VI. Si quis sine gratia Dei, credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiae donum esse consentit; resistit Apostolo dicenti, Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et, Gratia Dei sum id quod sum (Id. XV, 10). Quod viribus naturae bonum aliquod, quod ad salutem pertineat, cogitare aut eligere sine gratia non possimus.
VII. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati; haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); et illud Apostoli, Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sea sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Quod per liberum arbitrium ad gratiam Baptismi pervenire nullus possit.
VIII. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum) ad gratiam Baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum; aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis aeternae per semetipsos conquirere: quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se venire posse testatur, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44). Sicut et Petro dicit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17); et Apostolus. Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). De adjutorio Dei per quod bona operamur.
IX. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur (Philipp. II, 13). De adjutorio Dei omnibus semper implorando.
X. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare. De obligatione votorum.
XI. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab illo acciperet quod voveret; sicut legitur, Quae de manu tua accepimus, damus tibi (I Paral. XXIX, 14). Quales nos diligat Deus.
XII. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito. De reparatione liberi arbitrii.
XIII. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam Baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quod ut liberemur a miseria, misericordia Dei praeveniamur.
XIV. Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur, sicut dicit Psalmista, Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII, 8); et illud, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Quod per gratiam Dei in melius mutetur fidelis.
XV. Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio, fuit praevaricatoris primi; haec, secundum Psalmistam, mutatio est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum, cum ex Deo sit.
XVI. Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tanquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam, sicut Apostolus dicit, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). De fortitudine christiana.
XVII. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Nullis meritis gratiam praeveniri.
XVIII. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant. Neminem nisi Deo miserante salvari.
XIX. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine gratia Dei poterit reparare quam perdidit? Nihil boni hominem posse sine Deo.
XX. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo. De natura et gratia.
XXI. Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat; jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). De his quae hominum propria sunt.
XXII. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via. De voluntate Dei et hominis.
XXIII. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet: quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt. De palmitibus vitis.
XXIV. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare: qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere. De dilectione qua diligimus Deum.
XXV. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio. Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina praevenerit. Unde Abel justo, et Noe, et Abrahae, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini, illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat apostolus Paulus, non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam: quam gratiam etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud quod jam supra dictum est, et praedicat apostolus Paulus, Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; et illud, Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Philipp. I, 29, 6); et illud, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est (Ephes. II, 8); et quod de se ipso ait Apostolus, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non dixit, Quia eram; sed, ut essem; et illud, Quid habes quod non accepisti (Id. IV, 7)? et illud, Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); et illud, Nemo habet quidquam boni, nisi illi datum fuerit desuper (Joan. III, 23). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possunt ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt; quia et revera cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.
Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per Baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint, et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono, non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et Baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post Baptismum cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis, quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum .
Et quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque, quae supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis, medicamentum esse, et desideramus, et cupimus; placuit ut eam etiam illustres ac magnifici viri, qui nobiscum ad praefatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent. CAESARIUS in Christi nomine episcopus, constitutionem nostram relegi, et subnotans subscripsi, quinto nonas julii, Decio Juniore, viro clarissimo, consule. JULIANUS AMARTOLUS episcopus, relegi et subscripsi. CONSTANTIUS in Christi nomine episcopus, consensi et subscripsi. CYPRIANUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. EUCHERIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. Item EUCHERIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. HERACLIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. PRINCIPIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. PHILAGRIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. MAXIMUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. PRAETEXTATUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. ALETHIUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. LUPERCIANUS . . . . episcopus . . . . subscripsi. VINDEMIALIS . . . . episcopus . . . . subscripsi. PETRUS MARCELLINUS FELIX LIBERIUS, vir clarissimus et illustris praefectus Praetorii Galliarum atque patricius, consentiens subscripsi. SYAGRIUS vir illustris consentiens subscripsi. OPILIO vir illustris cons. subscripsi. PANTAGATHUS vir illustris cons. subscripsi. DEODATUS vir illustris cons. subscripsi. CARIATTHO vir illustris cons. subscripsi. MARCELLUS vir illustris cons. subscripsi. NAMATIUS vir illustris cons. subscripsi.
BONIFACII II PAPAE EPISTOLA AD CAESARIUM ARELATENSEM, CUJUS ROGATU CONFIRMAT EA QUAE IN SYNODO ARAUSICANA II FUERUNT DEFINITA. Dilectissimo fratri CAESARIO, BONIFACIUS. 1. Per filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem, litteras tuae Fraternitatis accepimus, quas ad nos sub ea qua in Deo tenemur charitate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro Papa Felice pro catholicae fidei poposceras firmitate, mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuae, quam laudabili fidei sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim quod aliqui episcopi Galliarum, cum caetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint, non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiae divinae largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, juxta catholicam veritatem per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis apostolicae firmaremus.
2. Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae caeteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicae Sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia: supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas, quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25); et alibi, Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philipp. I, 29); evidenter appareat, fidem qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae. Quod etiam Fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti, consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia divinitatis praeveniente conferri; adjicientes etiam, nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis quorum caput est fides, nolentes nos misericordia divina praeveniat, ut in fide duremus, sicut David propheta dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): et iterum, Misericordia mea cum ipso est (Psal. LXXXVIII, 25): et alibi, Misericordia ejus subsequitur me (Psal. XXII, 6). Similiter et beatus Paulus dicit, Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 35 et 36). Unde nimis eos qui contra sentiunt, admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut ad Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum; nec intelligant se dominicae reclamare sententiae dicenti, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit illi a Patre meo (Joan. VI, 44): sed et beato Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos, Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum Christum (Hebr. XII, 1 et 2). Quae cum ita sint, invenire non possumus, quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanae deputent voluntati; cum Christus auctor consummatorque sit fidei. 3. Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus. Illos autem qui praecedente fide, caetera, sicut indicas, volunt gratiae deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiae etiam fidem cogantur adscribere, praeter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari, sicut beatus Apostolus dicit, Omne quod ex fide non est, peccatum est (Rom. XIV, 23). Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiae deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiae deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia; nullum, quod absit, bonum erit gratiae deputandum. Ait enim Jacobus Apostolus, Omne donum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Et ipsi fatentur, ut dicis, dona caetera donari per gratiam; ipsa autem bona fide subsistere non ambigunt. Universa ergo necessario fides erit gratiae deputanda, a qua bonum quod gratiae tribuunt, separare non possunt. 4. His itaque breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuae Fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX): et alibi, Scio quia non possum esse continens, nisi Deus dederit; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset donum (Sap. VIII, 21). Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data octavo kalendas februarias, Lampadio et Oreste, viris clarissimis, consulibus. CYPRIANUS IN CAESARII VITA, LIB. 1, N. 35. Multi quidem aemuli surrexerunt, qui ejus resisterent doctrinae de gratia. Sed o felicitas aemulanda! Etenim susurris et mala interpretatione quorumdam oboritur in Galliarum partibus contra praedicationem hominis Dei frustra sinistra suspicio. Ob hoc antistites Christi ultra Iseram consistentes charitatis amore collecti in Valentina civitate conveniunt. Ubi etiam beatus Caesarius, infirmitatis solitae causa, sicut disposuerat, properare non potuit. Misit tamen praestantissimos viros de episcopis, cum presbyteris et diaconibus. Inter quos etiam sanctus Cyprianus Tolonensis antistes magnus et clarus enituit, omnia quae dicebat de divinis utique Scripturis firmans, et de antiquissimis Patrum institutionibus probans, nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse, nisi fuerit primitus Dei gratia praeveniente vocatus. Sed dum suam justitiam quaerebant statuere, justitiae Dei non erant subjecti: non reminiscentes Dominum dixisse, Sine me nihil potestis facere; et, Ego vos elegi, non vos me (Joan. XV, 5, 16); et, Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper (Id. III, 23); et apostolum Paulum, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10); et alium, Omne datum optimum desursum est (Jacobi I, 17); et prophetam, Gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Et quod tunc vere liberum homo resumet arbitrium, cum fuerit Christi liberatione redemptus, sub qua absolutione valeat consequi perfectionis effectum. Quorum intentionibus homo Dei dedit veram et evidentem ex traditione apostolica rationem. Nam et beatae memoriae Bonifacius Romanae Ecclesiae papa eadem colluctatione comperta, calcata intentione jurgantium, prosecutionem sancti Caesarii apostolica auctoritate firmavit. Ita, donante Christo, paulatim Ecclesiarum antistites receperunt quod optaverat diabolus repentina animositate cessare.