Scripta supposita (Benedictus de Nursia)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Scripta supposita (Benedictus de Nursia)
Saeculo VII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66


AuInBeN.ScrSup 66 Auctor incertus (Benedictus Nursiae?) Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA SANCTI BENEDICTI AD SANCTUM REMIGIUM RHEMORUM ANTISTITEM MISSA.

Dominico sacerdoti Remigio, et frater et conservus in Christo Jesu, coenobialis vitae humilis cultor Benedictus, aeternae benedictionis munus.

Sanctissimo tuo congratulans profectui (sacerdos Regis summi), quia summi capitis membra sumus, quod mihi deesse sentio in me, totum (laus Deo) possidere me credo in te. Ecce quod mea peccata fieri prohibuerunt, tuae auctoritatis sacerdotalia habent merita: et desinant amodo circa me rumores hominum, cum apud te constet omnium esse perfectionem virtutum. Hanc captivam et ab antiquo hoste obsessam, tuae delego celsitudini; quatenus pro ejus liberatione sacram hostiam offerre Deo debeas, et meam pravitatem victoria ipsa non minimum laetifices. Vale, sacerdotum Christi lepidissime calcule.

Cum vero signalis litteris idem hospitibus valefaceret, proprium nuntium cum illis in Galliam destinavit, qui beato Remigio tantae humilitatis munus offerret. Cumque Rhemensium urbem intrarent, et sanctus Domini pontifex tanti patris apices providisset, lacrymis uberrimis profusus, in haec verba prosilivit: Gratias tibi, Christe Redemptor clementissime, qui nostra tempora tanta sublimasti gloria, ut in speciali famulo tuo Benedicto tota te per orbem magnificet Ecclesia. Surrexitque continuo gloriosus archimandrita Remigius, et episcopali se infula more solito trabeavit: atque oblaturus Deo sacrificium, ecclesiam concitus intravit. Cumque miserabilis illa parentum solatio in ecclesiam venisset, versipellis vafer ille per os puellae haec verba invitus protulit: O sacerdos Remigi, noli adversus Benedictum gloriari: quia non per tuum imperium, sed per ejus humilitatem exire cogor. His dictis, liberata est mulier: et omnes qui audierunt dederunt gloriam Deo, qui est mirabilis in sanctis suis et benedictus in saecula.

NOTA.

Epistolam hanc una cum miraculo in fine epistolae contento affert Hincmarus Rhemensis antistes, successor sancti Remigii et Vitae ipsius scriptor antiquissimus: florebat siquidem tempore Caroli Magni ante annos octingentos. Et quamvis in testamento S. Remigii quod est apud Brissonium in suis formulis, ipse miraculum istud sibi ascribat de curata filia cujusdam nobilis nomine Benedicti, non abnuimus multis, siquidem potest ascribi miraculum illud, primo quidem et praecipue missae sacrificio, secundo sancti Remigii ardentissimis precibus, tertio et humilitati sancti Benedicti, quam mirum quantum prae se fert tota haec epistola, ut et tota vita et doctrina ipsius. Quod si adhuc irrepsisse hac in re errorem ob similitudinem nominis Benedicti, suspiceris, cur non potius arrideat conjectura opposita: fuisse scilicet horum nominum convenientiam occasionem aptissimam sancto Remigio agnoscendi divi Benedicti, cujus sanctitatis fama undique volabat, maxime autem in Gallia nostra per sanctum Romanum, qui sancto Patri sanctae conversationis habitum dederat; cui cum esset dictum divinitus ut illis parceret locis, quia alter amicus aderat, in Galliam venerat: ubi monasteriam Fons Regis nominatam aedificabat in territorio Antisiodorensi, tempore quo sanctus Maurus in Galliam venit, teste Adrevaldo Floriacensi qui florebat anno 890. Lib. I de Miraculis S. Benedicti, cap. 8. Eamdem epistolam affert appendix Chronici Cassinensis, et Arnoldus Uvion Ligni Vitae lib. I, qui et ait eam saepe diversis in locis impressam. Eam vidi excusam una cum Regula et ipsius explicatione facta per cardinalem Turrecremata, anno 1517.

SERMO SANCTI BENEDICTI In mortem S. Placidi.

Sicut patris est gaudere in suorum profectibus filiorum, ita et filiorum est augmentum patris sua lucra reputare. Quapropter noveritis dulcissimum et amantissimum filium meum Placidum, martyriali trabea adornatum, migrasse ad Dominum. Jam enim meis interioribus oculis ejus immaculatam hostiam et Deo beneplacentem deduxi in alta coelorum. Hunc nempe, quo illum a patre suo suscepi, memineram esse mortalem, nec fefellit opinio. Nunc non est quod conquerar, habeo in quo Deo gratiam agam: quia semper optavi ut de fructu cordis mei omnipotenti Deo sacrificium offerretur. Nihil enim hoc sacrificio habui pretiosius, nihil amabilius, nihil charius: elegit namque Placidus pro Christo momentaneam mortem, et pervenit ad eum, in coelesti solio ad dexteram Patris regnantem. Ob id enim Christus pro omnibus mortuus est, ut nos non nobis, sed Christo viveremus. Grates autem omnium refero Redemptori, quia ingratus esse non possum. Congaudendum enim mihi est, quod talem discipulum habuerim, non dolendum quod amiserim. Nam illud munus fuit, hoc debitum est: functus sum famulatu Placidi discipuli mei quandiu Deus voluit, et post, qui dedit recepit. Quod naturae communis fuit, Placidus pro Christo posuit, et quod singularis est gratiae, meruit. Cur autem ego doleam mihi Placidum filium meum ereptum, cum ob salutem nostram Deus Filio suo non parcens, pro nobis omnibus tradidit illum? Quis unquam exceptus est a conditione moriendi, qui non est exceptus a conditione nascendi? Non ergo Placidum defleam filium, quem scio transisse de morte ad vitam. In illius namque morte gaudendum est, non dolendum, quia illam pro veritate gustavit. Nam cur ego te, Placide, fili charissime, defleam, qui mihi sic ereptus es, ut omnium esses? Non enim perdidisti usum naturae, sed commutasti, ante corpore separabilis a Deo existens, nunc individuus cum Deo permanens: felicia verba quae in te expendi! felices labores quos in te sustinui! Dum viveres mecum, non te Tertulli patricii patris tui amor a me divellere potuit: nec ipse mihi unquam patrem praetulisti, usquequo ad aeternam vitam migrasti.

NOTA.

Sermonem istum videre potes apud Surium, tom. VII, in Vita S. Placidi, quae ascribitur Cordiano S. Benedicti discipulo; eumdem affert appendix Chronici Cassinensis, in fine epistolae missae a Siculis ad S. Benedictum, et citatur ab Arnoldo Uvion-Ligni Vitae, lib. I cap. 1. Conjecturam probabilem facit eum esse S. Benedicti, ultra supradictas auctoritates, convenientia styli illius cum stylo sermonis praecedentis habiti in discessu S. Mauri, qui a multis auctoribus antiquis C. Benedicto ascribitur.

OBSERVATIO CRITICA IN OPUSCULUM SUBSEQUENS.

Hoc sequens opusculum non pro vero fetu magni S. Benedicti vendere praesumimus, quamvis id ad calcem Regulae Benedictinae, jam anno 1593, Arnoldus Wion typis mandare curaverit, quod etiam postea Patres congregationis Bursfildensis, anno 1610, Parisiis praestiterunt, atque Cistercienses suis statutis inseruerunt; imo et illud magnae Patrum Bibliothecae inscribere votuerunt editores Lugdunenses. Nam celeberrimus Mabillonius de epistolis ad S. Remigium loquens, altum silentium de hoc opusculo observat, neque epistolas illas ut veras et genuinas existimat, etiamsi S. Benedicti sermonem in discessu S. Mauri habitum agnoscat, sed aliis verbis proferat. Hinc etiam clarissi. Calmetius hoc opusculum S. Benedicto Anianensi abbati attribuit, cujus quidem ardens observantiae monasticae zelus maxime enituit, in scribenda Regularum monasticarum Concordia. Utut sit, antiquissimum est monasticae disciplinae monumentum, dignumque proin ut inter codicis Holsteniani additamenta numeretur, cum ejus antiquitatem satis superque probent tot doctorum virorum testimonia ad calcem opusculi apposita.

ORDO MONASTICUS S. P. BENEDICTO ATTRIBUTUS. Qualiter fratribus in monasterio religiose ac studiose conversari, ac Domino militare oportet.

Imprimis nocturnis horis, cum ad opus divinum de lecto surrexerit frater, primum signum sibi sanctae crucis imponat, per invocationem sanctae Trinitatis; deinde dicit versum, Domine, labia mea aperies; postea psalmum: Deus, in adjutorium, cum Gloria Patri. Tunc provideat sibi frater corporeae necessitatem naturae, et sic ad oratorium festinet, psallendo psalmum: Ad te, Domine, levavi animam, usque ad finem, cum summa reverentia et cautela intrans, ne alios orantes impediat: et profectus in locum congruum, effundat preces in conspectu Domini, magis corde quam ore: ita ut illius vox vicinior sit Deo quam sibi: et tunc referat gratias Deo, dicendo:

Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui me dignatus es in hac nocte custodire; deprecor immensam clementiam tuam, ut concedas mihi venturum diem sic peragere in tuo servitio cum humilitate et discretione, quatenus tibi complaceam. Amen.

Tunc omnes sint parati, stantes in loco suo in choro per ordinem, ut cum signum novissimum cessaverit, cum summa humilitate et honestate referant laudes Deo in conspectu angelorum, et si forte alicui frequens tussis aut phlegma evenerit ex pectore aut naribus, post dorsum projiciat, aut juxta latus. Caveat autem curiose ut infirmis fratribus non vertatur in nauseam; sed semper, quod spuitur, pedibus conculcetur: ut dum ad orationem curritur, vestimenta eorum non sordidentur. Quod omnibus locis eis observandum, sive sint in ecclesia, sive in refectorio, sive in portica, et in omni loco et conventu, ut, quod spuitur, pedibus conculcetur.

Post expletionem vero nocturnae laudis, in illo intervallo, summum silentium fiat, tam in voce quam in incessu, sive sono alicujus rei: ut liceat unicuique sine alterius inquietudine, peccata Domino confiteri, et veniam, et remissionem pro ipsis flendo postulare.

Cum vero inchoante aurora diei signum insonuerit, omnes festinent cum humilitate cordis, quasi ad Deum clamantes, ac misericordia sibi placabilem factum, matutinis laudibus prompta voluntate, vocum modulis, nec nimis producte, nec multum correpte, cum summa gravitate et honestate officium persolvere divinum: et hac autem matutina laude summum et praecipuum silentium fiat in orando vel loquendo.

Convenientes vero fratres ad primam, postquam completum fuerit ipsum officium, ante psalmum quinquagesimum, donent confessiones suas vicissim, pariter supplici voto pro se certatim orantes. Hoc expleto veniant omnes ad capitulum, et conversi ad orientem, salutent crucem et caeteris fratribus se undique humilient, similiterque faciant in omni conventu. Post recitata nomina sanctorum, quorum festa crastina dies excipiet, surgentes pariter dicant versum: Pretiosa, quem sequatur oratio a priore; deinde versus: Deus, in adjutorium. Tribus vicibus, cum Gloria Patri. Surgentes iterum, dicant versum Respice, Domine, in servos tuos, cum Gloria Patri. Post hunc versum sequatur oratio a priore, Dirigere et sanctificare, Domine, etc.

Post haec, qui culpabilis est, veniam postulet, et secundum modum culpae, vindictam recipiat; et tam in claustro quam in quolibet conventu vel loco, veniam postulet frater, ante dominum abbatem, vel praepositum, aut decanum, aut quemlibet de senioribus: cum enim dixerit senior, Quae est causa? frater ille qui veniam postulat, respondeat, Mea culpa, domine; si vero aliud quodcunque dixerit, judicetur exinde culpabilis. Postea dicatur a domino abbate vel caeteris, a quibus obedientia est facienda, quidquid est necessarium, et utile fuerit in communi monasterii: frater qui veniam postulat pro culpa, quanto plus se humiliat, et culpabilem asserit, tanto misericordius et levius a priore judicetur, necesse est enim ut omnes negligentias nostras, vel cogitationum, vel linguae, vel operis, in praesenti vita per humilem confessionem et humilitatem semper judicemus, ut non post mortem nos reos faciant.

Surgentes a capitulo, atque ad opera exeuntes, simul omnes circumstantes dicant versum, Deus, in adjutorium, etc. Gloria Patri, et orationem dominicam, flectentes genua. Post orationem dominicam, dicat prior: Adjutorium nostrum in nomine Domini. Et respondentibus omnibus: Qui fecit coelum et terram, vadant omnes simul aut separatim ad opus injunctum sibi, custodientes silentium, decantent psalmos, aut Pater noster, bini aut singuli, juxta id quod congruum est, nihil aliud loquentes: nisi forte de ipsa arte necessarium fuerit dicere, quod dicatur caute.

Cum ad opus divinum horis canonicis auditum fuerit signum (sicut continet Regula), relinquant statim quidquid in manibus est, sic tamen ut non pereat: et tunc conveniant simul omnes ad ostium oratorii, aut certe sint parati ad obedientiam, et dicant versum: Benedictus es, Domine Deus, quia audivisti me, et consolatus es me, tribus vicibus, priore incipiente, subjungentes, Gloria Patri, flectentes genua; oratione completa, surgant et dicat prior: Misereatur nostri omnipotens Deus, et respondeant omnes, Amen.

A calendis Octobris usque ad Pascha, tertia hora hoc faciant: a Pascha autem usque ad calend. Octobris, hoc hora sexta et nona fiat.

Omni tempore, in ecclesia summum silentium teneatur, excepto hoc quod ad aures Dei pertinet: et nullus ex fratribus alium puro nomine aliquando audeat appellare, sed (sicut decet) seniores minores, suos fratres nominent, juniores vero seniores suos nonnos, quod est paternae reverentiae; abbas autem dominus et pater ab omnibus vocetur.

Juramentum aliud nemo proferat, nisi crede mihi, sicut in Evangelio legimus Dominum Samaritanae affirmasse: aut certe, aut sane.

Si frater increpetur a priore qualibet de causa, aut ab alio quolibet, etiam minore, statim cum summa velocitate in faciem suam cadens veniam postulet: quia haec humilitas Deo exhibetur, non homini, et si ex corde fiat, indulgentiam promerebitur.

Oportet autem ante omnia ut obedientes sibi invicem sint, et ipsa obedientia (si recto corde omnino Deo offertur), ipsa est quae ducit ad vitam: citius enim exauditur una oratio obedientis, quam decem mille contemnentis.

Cum vero sibi obviant fratres, ubique dicat junior seniori, Benedicite; si junior sedeat, transeunte seniore, surgat; et si senior voluerit sedere, junior non sedeat, nisi jussus. Si deprehensus fuerit frater aliquis invidiam, iram, aut tristitiam in corde retinere, statim corripiatur, ut emendetur, et quot dies hoc confiteri neglexerit, tot dies poeniteat, et si humiliter responderit, poenitentiam postulaverit, cum venia judicetur.

Cum autem domnus abbas, aut certe aliquis ex senioribus, alicui ex fratribus aliquod opus praeceperit, suscipiat junior cum summa honestate jubentis imperium, et sit auris parata ad audiendum, ac si divinitus dicatur, sint pedes recti, manus expeditae ad faciendum opus, et humiliato capite dicat, Benedicite.

Egredientes de domo aut de conventu, dicant, Benedicite, etiamsi solus sit: quia Dominus ubique praesens est, unicuique postulanti paratus reddere rationem.

Si aliquid in cellario, vel refectorio, vel coquina, vel quolibet alio loco frater neglexerit, statim sine ulla mora currat ad veniam postulandam: et si talis est res quam neglexerit, manu teneat, in terram prostratus veniam postulando de eo quod egerit.

Caveant a saeculari et superfluo risu, et a frequenti locutione cum amicis saecularibus, si tamen necesse fuerit. Ubi aliter esse non poterit, non loquatur quisquam solus cum saeculari, nisi praesentibus et audientibus aliis fratribus, de quorum fide certa sit fiducia. Et hoc maxime in juvenibus observetur: mens enim quae Deo servire cupit, saecularium locutionem et conversationem contemnere et derelinquere debet.

Non vadant infra monasterium passim, ubicunque voluerint, nisi obedientia uniuscujusque exigat, vel licentiam impetraverint.

Nullum opus, etiamsi bonum videatur, sine jussione agere praesumant, nihil dare aut accipere, sine jussu abbatis: nec habere proprium, nisi quod abbas dederit aut permiserit; non debet aliud unicuique in cibo, et potu, vel vestimento dari, quam Regula praecipit: qui autem plus habere desiderat, occasionem contra se occulti hostis nostri excitare non pertimescit.

Nullus alteri aliquid praeteritum vel turpe peccatum improperet; si senior viderit juniorem delinquere, corripiat eum inter se et ipsum solum, semel, secundo et tertio de levioribus tantum culpis: quia a gravioribus, si contingat aliquid perpetrari, statim secundum Regulam emendetur: et qui alium vult castigare, leviter solidare studeat secundum qualitatem neglecti, quia saepe fractura membri deterius frangitur, quae incaute ligatur. Pro immundis vero cogitationibus, et nocivis vel ineptis locutionibus, semper ad confessionem recurratur: humiliter sibi invicem respondeant fratres.

Hora canonica, audito signo, cito ad orationem recurratur, et non contendant de aliquo: quod si contigerit, qui prius tacuerit sapientior reputetur.

Ante horam vel post horam, nihil cibi percipiant: exceptis infirmis et infantibus, quorum imbecillitas a priore consideranda est.

Non detrahat quis, aut detrahenti consentiat. Pacem inter se seminent fratres, non discordiam saecularium: fabulae longe sint ab eis.

Statutis horis, non negligant opera manuum agere, quia virtus est animae et corporis: caeteris autem horis, lectioni vacent: et si fieri potest, in uno loco aut in claustro sedeant, ut invicem se videntes coarctentur, et sub silentio legant, et ne alius ad alium jungatur, nisi necessitas exposcat; id ipsum tamen sine inquietudine alterius fiat. Aestivo tempore unusquisque ad proprium locum pergat, cum summa cautela, et sine alterius perturbatione aut legat aut dormiat.

Nullus ex fratribus suum aliquid dicat aut rem aliquam aut membrorum corporis, sed semper nostrum; hoc solum oportet dicere proprium, mea culpa; omnia quae Deus donat nobis communia esse debent, excepto peccato, quia ex nostra fragilitate est.

Providendum magnopere est ut jussum domini abbatis de quacunque re impleatur sollicite, quia haec eadem obedientia, si recte perficitur, non illi ministratur qui praecipit, sed Deo; et si forte negligatur (quod absit), qui deliquerit, cito recurrat ad indulgentiam postulandam.

Quando in choro ad psallendum stant, consona voce et corde psallant, et illi incipiant versum, qui prae caeteris utilius possint, ut ad primam vel secundam syllabam caeteri convenire possint pronuntiantes voce.

Ad horam vero refectionis post expletionem exspectent in ecclesia psallentes in choro; cum audierint cymbalum, ordinate et sine ullo strepitu, festinent lotis manibus introire refectorium, salutantes crucem, versis vultibus ad orientem, et sedeant omnes ad mensam, singuli ordine suo, cum omni silentio. Nullusque praesumat quidquam accipere cibi aut potus, ante domnum abbatem; ipse autem abbas non tardet accipere. Cum autem accipiunt panem, dicant frater fratri, Benedicite, et respondeant: Dominus, et similiter faciant de potu, cum primum biberint. De caeteris pulmentis, quae sunt in mensa, non est necesse amplius benedictionem petere.

Antequam incipiant cibum sumere, petat lector benedictionem, et incipiat legere, et nullius ibi vox audiatur, nisi solius legentis, nisi forte pro aedificatione aliquid brevius dicatur. Postea vero quidquid pulmenti ex coquina ministratur, qui ministrat, a novissimo incipiat, et usque ad domnum abbatem ministrando perveniat, et tunc sonent cymbalum tacite, et dicant fratres: Benedicite, aequa voce, et producte. Data benedictione in communi, exspectent (sicut, jam diximus) ut abbas prius accipiat, postea singuli dicentes: Benedicite.

Quando benedicunt cibum, aut potum, aut aliud, non sedendo, sed stando benedicant: si autem cum talibus mixtum fuerit, cellarius facit modice signum ad ministrum, et statim surgant juvenculi ad miscendum, et lotos calices impleant potu aquae mensura, et stent ordinati, sicut sunt conversi: tunc cellarius iterum sonet cymbalum tacite, et dicant fratres una voce, producte, Benedicite, et data benedictione a priore, frater junior, qui dat calicem in manu sedentis, caput inclinet humiliter: cum vero impletum fuerit opus miscendi, inclinet se in circuitu ad omnes fratres, sic quoque ad mensas suas. Poma autem et quaelibet nascentia terrae, quae cruda sunt, sive hora prandii, sive aequaliter cum alio cibo. In mensa, antequam fratres veniant, aut sedeant, a cellario unicuique fratri partiantur: et statim post alium cibum, illa ad mensam adjuncta comedantur. Quo expleto statim finiatur lectio, et surgentes a mensa dicto versu, sinister chorus exeat prior ordinate, dexter vero posterior, novissime autem domnus abbas, psallentes psalmum, Miserere mei, Deus, secundum, etc., distincte et non festinanter. Cum introierint oratorium, psallentes inclinent se usque ad Gloriam: ad Gloriam vero, flectant genua, et post orationem dominicam surgentes, vadunt cum silentio secundum quod tempori congruit.

Post vesperas autem, hora competenti facto signo omnes conveniant in capitulo, et legatur Scriptura quae aedificet audientes, quantum hora permittit; finita lectione, surgant omnes pariter, et domnus dicat abbas: Adjutorium nostrum in nomine Domini, et omnes respondeant: Qui fecit coelum et terram, et cum silentio et reverentia intrent ad completorium, et orent cum intentione mentis, et dent confessiones suas ad alterutrum, et sic incipiant completorium.

Expleto vero officio, summum silentium teneant: et ore et corde fiant orationes secretae, et recordationes peccatorum, cum gemitu et lacrymis, et fletu: sine suspirio, ita ut alteri nullus noceat. Tunc agat gratias Deo, ita referendo: Gratias tibi ago, omnipotens aeterne Deus, qui me per tuam sanctam misericordiam in hac die custodire dignatus es; deprecor immensam clementiam tuam, ut concedas mihi hanc noctem sine ullo peccato, aut impedimento Satanae, cum dulci et pudica requie pertransire, ut matutino veniente tempore pure et strenue surgens tibi Deo meo laudes referre valeam. Et sic cum magna cautela vadant ad dormitorium, et dum ad proprium lectum frater accesserit, dum se collocat, dicat psalmum: Deus, in adjutorium, totum Gloria, et postea dicat versum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis; et sic muniat se signo sanctae crucis, et dormiat in Domino. Amen.

NOTA.

Ita vetus quoddam ms. Cassinense, cujus exemplar ab ipso originali extractum mihi communicavit R. P. Jacobus du Brevil, monachus S. Germani a Pratis: quod quidem ms. hujusmodi ordinationes S. Benedicto ascribit: quia repertae sunt in fine Regulae quam S. Benedictus propriis manibus scripsit, et S. Mauro, cum ad Gallias eum mitteret, tradidit: quas D. Petrus Venerabilis nonus abbas monasterii Cluniacensis, cum apud majus monasterium Turonense in eadem Regula (quae pro reliquis ibi servabatur) invenisset, rogavit sibi transmitti. Ita ms. Quod si ita sit, credendum est hujusmodi ordinationes valde esse antiquas. Et si non sint S. Benedicti, fuisse saltem antiquissimi nostrae Galliae coenobii pias et sanctas constitutiones, quas propterea Fr. Arnoldus Wion una cum Regula curavit imprimendas Venetiis, anno 1593 apud Juntas.