Secuntur Statuta sinodalia Lanciciensia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Najdawniejsze statuty synodalne archidiecezji gnieźnieńskiej oraz statuty z rękopisu Oss. nr. 1627
Secuntur Statuta sinodalia Lanciciensia
editio: Najdawniejsze statuty synodalne, Krakovie, 1920; Władysław Abraham recensuit
Saeculo XV
Fairytale left blue.png Wstęp [w:] Najdawniejsze statuty synodalne archidiecezji gnieźnieńskiej Wstęp [w:] Statuty z rękopisu Oss. Nr. 1627 Fairytale right blue.png





Secuntur Statuta sinodalia Lanciciensia

[1].
Et primo regestrum :  

Vestes et arma clericorum
Concubinam non tenent
Adulteri
Thaberna
Stipa
Ludus et corea clericorum
Superpilicia ministri
Eukaristia non ostendatur
Nec nisi sacerdos portat
Ante mensem non renovet
In ecclesiis oretur
In ecclesia baptisetur
Usurarum pena
Sepultus in ecclesia solvet
Vagus presbyter non celebret
Panis in ecclesia benedicitur
Laycus non confert beneficia
Intrusus excommunicatur
Decimas recipiensexcommunicetur
Vasa altaris custodiantur
Flasca stannea
Tres tantummodo baptiserit (sic)
on exigatur
Indulgencia et penitencia
Proditor confessionis
Pueri (sic) non baptisans et forma baptismi
Homicide excommunicantur
Sentencia sanguinis
Citans ad iudicium seculare excommunicatur
Causa incendariorum
Procurans abortivum excommunicatur
Vagus non admittatur
Nesciens linguam det alium
Vagans a beneficio suspenditur
Clericus venator
Plebani predicent
Presbiteri non intrent in iudicio
Pater noster credo X precepta
Celebrans in curia
Monachus non sit vicarius
Crisma comburitur vetus
Vinum acetosum
Celebrans in loco interdicto
Modus execucionis
Banna et matrimonia
Impediens iudices per seculares
Obligacio rerum ecclesiarum
Clericus deferens clericum

Cimiterium sepiatur.




     1. Cum igitur divinis cultibus manicipandi tales esse[2] debeant[3], qui digne tractare possint[4] dominica sacramenta, ideoque statuimus, ut clerici tonsuram habeant competentem, ut[5] linguam et oculos et omnia membra sub freno castitatis et modestie debeant[6] cohercere[7].
     2. Item clerici non deferant vestes incisas, zottatas[8] vel virgulatas, sive varii coloris, neque nimis longas, neque nimis breves, neque tunicas ante et retro atque a dextris et a sinistris apertas vel excisas vel nimis extensivas manicatas, sed decenter statui clericali congruentes. Similiter nec mitras retro pendentes nimia longitudine extensas vel notatas et quod capucia deferant nec sine ipsis incedere presumant. Neque armis offensivis videlicet gladiis et cultellis magnis, lanceis, cuspidibus, sagittis et aliis huiusmodi nisi in necessitate debeant[9] uti.
     3. Item ut clerici mulieribus[10] non cohabitent[11], nec suspectas sive iuvenes apud se foveant, exceptis duntaxat a iure concessis scilicet matre, sorore vel amita[12].
     4. Item nullus clericus presumat concubinam tenere in domo vel extra domum. Quod si notorius concubinarius extiterit, citra penas in statutis provincialibus editas contra concubinarios, quas infringere non possumus nec debemus; si infra mensem a die publicacionis statuti[13] nostri eam non dimiserit[14], ipsam nunquam de cetero recepturus, est pro primo incarcerandus, ut sit in penitencia taliter incarceratus per unum mensem. Et si quod absit redierit[15], ut canis ad vomitum, illam dimissam[16] vel aliam reassumendo, gravioribus carceribus per duos menses punietur. Quod si meretricia facie indutus ei adherere incorrigibiliter non desierit[17], extunc ipso facto sit beneficio privatus.
     5. Item volumus, quod adulteri quicunque clerici vel laici et incestuosi manifesti et qui eos fovent et eorum concubinas in domibus suis, non admittantur[18] ad divina, donec a peccatis huiusmodi cessent et a nobis mereantur beneficium absolucionis[19] obtinere.
     6. Item rectores ecclesiarum absque licencia nostra speciali non faciant testamenta de acquisitis contemplacione ecclesiarum quas obtinent, nec eligant laicos executores suorum testamentorum, alias testamentum factum est[20] irritum et successores tenentur[21] testata[22] revocare et ad hoc per episcopum sunt compellendi.
     7. Item volumus et mandamus, ut clerici ab ingressu thabernarum et ebrietate se abstineant, nisi causa subsistat[23] legittima, ut puta vie vel[24] peregrinacionis, sub pena sinodali trium marcarum.
     8. Item quod[25] invitati ad aggapas vulgariter[26] stipas expieto prandio et dicta[27] gratiarum accione ut moris est, tres[28] vel quatuor haustus faciant et non ultra et ante vesperas ad domos proprias revertantur sub pena sinodali.
     9. Item ut clerici in alea non ludant nec taxillis, nec ludentibus se ingerant[29], nec coreas ducant[30], nec huiusmodi intersint vanitatibus, nisi ex causa racionabili et honesta sub simili pena sinodali[31].
     10. Item ut clerici in suis ecclesiis personaliter habeant residere[32], eciam[33] maxime qui habent curam animarum, sub pena privationis beneficii. Et ut sacerdotes ecclesiarum in ecclesiis existentes tempore divinorum et quum[34] baptisant vel populum communicant[35] vel infirmum inungunt[36] vel quecumque sacramenta ministrant[37] superpilicias[38] induantur.
     11. Item corpus dominicum in civitatibus et[39] villis, in quibus ecclesie fuerint, nisi manibus sacerdotis et precedente lumine et campanula[40] precipimus non portari; sacerdotes quoque corpus dominicum non ostendant de cetero extra missam nisi tempore celebracionis sub pena trium marcarum sinodali tociens quociens in contrarium fecerint solvendarum. Et ubi poterint commode, horas suas in ecclesiis perficiant et quod sacramenta renoventur infra mensem, nisi necessitas suaserit ea cicius[41] renovare[42].
     12. Item sub pena excommunicacionis statuimus, ut nullus sacerdos extra ecclesiam nisi necessitas emerserit presumat baptisare.
     13. Item ut clerici usuras non exerceant nec mercimonia, symoniacam pravitatem[43] omnes detestentur[44] et fugiant[45].
     14. Item[46] quoniam voraginem usurarum lex divina pariter et humana sub divina malediccione [et] interminacione[47] Christi fidelibus prohibuit et inter diversas exaggeratas penas contra manifestos usurarios proditas lex canonica has expressit, quod[48] nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit aut[49] eos ad confessionem admittat sive absolvat vel defunctos sepeliat, donec de usuris ipsis satisfecerint vel de satisfaciendo pro[50] suarum viribus facultatum[51] prestent illis, quibus facienda est restitutio, cautionem, si presentesfue rint, vel eis absentibus episcopo aut eius vicesgerenti[52] sive rectori ecclesie, in cuius parochia manifestus usurarius [habitat][53], coram fidedignis ipsius parochie. Et si[54] quantitas usurarum exactarum[55] manifesta fuerit, illa semper[56] in caucione huiusmodi exprimi debet, alioquin tam religiosi quam seculares, qui scienter usurarios manifestos admittere[57] ausi fuerint ad ecclesiasticam sepulturam, preter alias penas sint ipso iure sentencie[58] excommunicacionis vinculo innodati nec eciam ad eandem ecclesiasticam sepulturam et confessionem sunt admittendi, si de usuris, quas receperunt, satisfieri[59] expressa quantitate vel indistincte[60] in ultima voluntate mandaverint[61], donec de usuris ipsis fuerit, prout paciuntur facultates eorum, plenarie satisfactum, vel, ut predictum est, eo modo caucio[62] de satisfaciendo sit facta.
     15. Item quia propter multitudinem sepeliendorum ecclesie in pavimentis deformantur et homines ipsas visitantes ex fetoribus temporibus estivis, ut plurimum, inficiuntur, ut igitur talibus obvietur, statuimus, ut nullus deinceps in ecclesiis sepeliatur, nisi sit patronus vel notabilis[63] benefactor aut qui alias ab antiquo liberam habuerit sepulturam. Si quis autem preter istos supradictos in ecclesia pecierit sepulturam, pro fabrica ecclesie unam marcam assignabit vitricis ecclesie et non propter pro plebano presentanda[64].
     16. Item quia sunt[65] nonnulli vagi presbiteri in civitatibus et opidis permorantes, qui plebanis locorum recusant obedire, viventes[66] scandalose, populum seducentes, statuimus, quod plebani locorum tales sacerdotes ad divina celebranda in suis ecclesiis non admittant.
     17. Item quia propter benedictionem panum seu placentarum in festo pasche, quas presbyteri faciunt in domibus laicorum, multe negligencie tam in divinis officiis, quam[67] in procurando[68][69] Christifidelibus sacramento Eukaristie[70] committuntur[71], statuimus, quod de cetero nullus presbiterorum in domibus laicorum huiusmodi panes et placentas benedicere presumat, patronis duntaxat exceptis, et quibus commode poterint de ipsorum beneplacito[72] voluntatis, semper[73] adiecto, quod per hoc nulla[74] negligencia ut premissum est committatur.
     18. Item ut nullus clericorum de manu laica beneficium accipiat ita, ut in eo divina celebret officia ante episcopi confirmacionem, quia nisi assensus[75] episcopi affuerit, non poterit[76] absolvere vel ligare.
     19. Item ut[77] nullus laicus presumat intrusum ponere ad ecclesiam, qui intrusi nisi beneficia ipsa dimiserint infra unum mensem et percepta[78] restituerint[79] vel pro eis satisfecerint[80] cum effectu, sint excommunicati ipso facto, nec parochiani debent eis in aliquo obedire.
     20. Item nullus permutet vel resignet beneficium nisi in manibus nostris.
     21. Item nullus clericus recipiat decimam de manu laici, quo debetur[81] alteri ecclesie de iure. Contrarium faciens scienter sit excommunicatus ipso facto.
     22. Item ut[82] in ecclesia baptismus et Eukaristia sub diligenti custodia clavibus adhibitis teneantur et corporalia de subtili tela linea tantum, vasa ministerialia, palle et ornamenta ministrorum[83] munda sint et nitida et ut corporalia prius[84] manibus sacerdotis abluantur et postea tradantur[85] feminis ad lavandum[86].
     23. Item hinc infra tres menses quilibet plebanus et beneficiatus habeat stanneam vel plumbeam fiascam[87] ad reservandum[88] vinum.
     24. Item ut tres patrini[89] tantummodo puerum de sacro fonte suscipiant, sed in necessitate et[90] duo suscipiant[91] sive unus et hoc[92] propter pericula, que evenerunt[93] in matrimoniis contrahendis vel contractis ex pluralitate patrinorum[94].
     25. Item ut sacerdotes, cum baptisant, sponte oblata suscipiant[95], sed nihil prorsus exigere presumant et hoc eciam[96] in collacione aliorum sacramentorum precipimus observari[97] sub pena sinodali, laici tamen[98] laudabiles consuetudines pia fidelium devocione introductas observare tenebuntur.
     26. Item ut penitencias pecuniales penitentibus non iniungant.
     27. Item habentes litteras apostolicas indulgenciarum et[99] pro audiendis confessionibus aliorum eas non recipiant, nisi nobis fuerint[100] presentate, sub pena sinodali.
     28. Item caveant sacerdotes, ne verbo, signo aut facto vel quovis alio modo prodant aliquatenus confitentes, sed si[101] prudentiori consilio indiguerint, illud absque ulla expressione persone requirant, alioquin contrafacientes non solum a sacerdotali officio sunt deponendi[102], verum eciam ad peragendam penitenciam perpetuam in artum monasterium sunt retrudendi[103].
     29. Item quacunque hora puer baptisandus apportatus fuerit, continuo baptisetur et si per negligenciam sacerdotis mortuus fuerit puer[104], pena sinodali trium marcarum irremissibiliter exigenda[105] per superiorem puniatur, propter quod informent presbiteri in sermonibus suos parochianos, quod in casu necessitatis non differant pueros debiles eciam sine sale in pura aqua baptisare in solita forma ecclesie videlicet: ego te baptiso in nomine patris et filii et spiritus sancti amen[106].
     30. Item homicide voluntarii, qui interficiunt alios sine iudicio et iusticia, non admittantur ad divina officia[107], donec de eorum absolucione constiterit et emenda.
     31. Item nullus sacerdos sive clericus sanguinis sentenciam dictet[108], proferat aut vindictam exerceat nec intersit, ubi exercetur, nec litteras scribat.
     32. Item clericus trahens alium clericum ad iudicium seculare in quacunque causa citra causam limitacionis et patrimonii sui[109] preter penas iuris sit excommunicatus ipso facto.
     33. Item caveant[110] clerici, ne tractent[111] causas incendiariorum vel eis litteras scribant aut eorum legaciones suscipiant, prout cupiunt in beneficiis suis conservari[112].
     34. Item procurans abortivum ad divina non admittatur[113], si est manifestus, si vero occultus, hortetur, ut ante penitenciam divinis se non ingerat.
     35. Item plebanus habens parochianos, quorum linguam ignorat, provideat de sacerdote de eorum[114] ydiomate sub pena privacionis.
     36. Item prohibemus, ut plebani nullum extraneum sive peregrinum in ecclesiis suis divina celebrare admittant, nulla[115] sacramenta[116] ministrare aut confessiones audire, nisi presentatus fuerit et litteras habeat receptorias[117] sub pena sinodali.
     37. Item clerici beneficiati non presumant extra provinciam peregrinari[118], nec in alienis diocesibus alias eciam in propria demorari ultra mensem absque licencia superioris, nisi quantum ius permittit, alioquin sint[119] a beneficiis suspendendi.
     38. Item clerici non intendant hystrionibus, venacionibus, thabernis aut taxillis nec sint invasores[120] aut percussores[121] aliorum sub privacione officii et beneficii. Et si clericus aliquid ex ebrietate fecerit, quod obviat honestati[122] clericali, aut quemquam[123] verbis turpibus aut verberibus invaserit, talis tribus marcis usualibus mulctabitur, qui si non fuerit in solvendo, per unum mensem integrum in carcerem intrudatur[124].
     39. Item prohibemus, ne clerici iurent in aliena causa aut testimonium proferant in prophanis causis coram iudice seculari sub pena sinodali, nisi presentes sint et sciant certissime factum, ita et[125] alias de consensu episcopi et ex necessitate evidenti.
     40. Item quod plebani predicent et[126] infra annum libros habeant a die publicacionis presencium, de quibus poterint predicare, sub pena sinodali.
     41. Item plebani in ecclesiis populum frequenter exhortentur[127], quod[128] quilibet sciat dominicam oracionem[129], angelicam salutacionem et simbolum et decem precepta et quod singulis diebus dominicis predicta recitent coram parochianis suis in vulgari et semel in anno confiteantur ad minus et in Pascha Corpus Christi suscipiant, nisi forte abstineant de consilio sacerdotis. Transgressor huius statuti vivens ab ingressu ecclesie arceatur et moriens christiana careat sepultura.
     42. Item nullus plebanus habeat religiosum cuiuscunque[130] ordinis sine licencia episcopi ultra octo dies pro capellano suo in ecclesia alias est suspensus ab execucione ordinum ipso facto.
     43. Item rectores ecclesiarum in die Cene crisma diligenter habere procurent et tunc vetus crisma[131] in ecclesiis comburatur[132].
     44. Item vinum corruptum et acetosum ad sacrificium non portetur, quia de vino cocto[133] et acetoso non conficitur.
     45. Et presbiteri non celebrent in curiis secularium nisi de licencia Episcopi speciali neque coram excommunicatis publice vel suspensis, qui si celebraverint[134], ab officiis et beneficiis sint[135] suspensi.
     46. Item sacerdos celebrans in loco interdicto aut[136] coram excommunicatis scienter irregularis efficitur[137] et non nisi per summum pontificem potest relaxari.
     47. Item sacerdos, qui mandatum apostolicum receperit vel ordinarium et non bene intellexerit[138], infra tempus monicionis veniat ad periciorem, ut sciat debitum modum exequendi.
     48. Item volumus, ut nullus aliquas personas matrimonialiter copulare debeat nisi bannis hoc est proclamacionibus in tribus festis precedentibus, si ista festa in una seplimana concurrerint[139], alias si non, tunc tribus diebus feriatis[140]. Ab isto statuto excipiuntur nobiles, quorum tractatus[141] precedunt[142] in antea per multos menses; quos eciam in domibus eorum poterint copulare coram populo, proclamacionibus[143] prius factis, secus faciens mulctabitur pena sinodali. Nullus quoque parochianum alterius copulet[144] vel aliis sacramentis procuret nec divinis interesse permittat nisi ex causa, nec clandestina[145] matrimonia faciat, nec eis interesse presumat. Sed matrimonia contrahantur per verba de presenti et ante querantur impedimenta matrimonii, que si occurrerint[146], non diffiniantur[147], sed ad episcopum referantur, alioquin si impedimentum inter copulatos[148] emerserit, vicarius de diocesi expellatur et curatus ab officio et beneficio per annum suspendatur. Nullus quoque sentenciam divorcii inter coniuges dictet[149], nisi episcopus aut officialis suus. Circa quod est[150] sciendum, quod tempore feriarum possunt contrahi[151] sponsalia et matrimonia, sed traduccio uxorum[152] et solempnitas nuptiarum prohibetur[153] ab adventu Domini usque ad octavas Epiphanie et a Septuagesima usque ad octavas Pasche et deinde per octavas Penthecostes[154].
     49. Item nullus clericus compareat coram iudice seculari in causis ecclesiasticis excepta causa limitacionis granicierum, nisi velit comparere[155] iudicium declinando.
     50. Item prohibemus ne quisquam[156], clericus ad nostrum iudicium citatus adversarium suum[157] pendente lite directe vel indirecte per secularem iudicem faciat[158] impedire. Contra faciens excommunicacionis sentenciam noverit se incurrisse, a qua absolvi non debeat[159], nisi parti lese et iudici satisfaciat[160] competenter.
     51. Item ut[161] nullus obliget[162] res ecclesie pro suis necessitatibus et eas alienare presumat sine[163] consensu Episcopi sub pena privacionis beneficii. Aliter factum sit irritum et inane.
     52. Item nulla[164] ecclesiastica persona auxilium vel consilium prestet[165] contra ecclesiam publice vel occulte, alias sit excommunicatus ipso facto et baneficio careat, quod obtineat[166] in eadem.
     53. Item[167] mandamus sub pena sinodali, quatenus infra annum a data presencium cimeteria sepiantur vel fossa circumdentur.
     54. Item nullus clericus presumat mulierem vel virginem raptam raptori copulare nec inquirere, an rapta consenciat in raptorem, sub pena trium marcarum et aliis gravissimis penis arbitrii[168], que merito trangressor poterit formidare, donec rapta restituta fuerit sue libertati.
     55. Item ut quilibet debita sui antecessoris solvat contracta[169] pro utilitate ecclesie.
     56. Item ex speciali licencia concedimus, ut[170] sacerdotes sibi mutuo poterint confiteri[171] et se[172] absolvere exceptis casibus nobis a iure reservatis.
     57. Item prohibemus, quod nullus coram excommunicatis vel interdictis divina celebret vel ad hostium ecclesie[173] stare ipsos permittat vel in cimeterio, nec talibus ecclesiasticam concedat sepulturam.
     58. Item ut nullus absolvat excommunicatum nisi tenta forma ecclesie, alias ad dampna et interesse tenebitur excommunicato et adversario vel eius heredibus[174].
     59. Item nullus alius preter nos et nostrum vicarium absolvat excommunicatum propter[175] inieccionem violentarum manuum[176] in[177] clericum ordinatum, sive sit modica et levis, nimia sive atrox, de qua nos vel noster vicarius videbimus sub pena sinodali[178], et quod[179] huiusmodi absolucio[180] sit irrita, prout est de iure attemptata.
     60. Item denunciare debet iste excommunicatum, qui habuit mandatum a superiore, sub pena sinodali et periurii propter inobedienciam[181].
     61. Item[182] ecclesia, in qua raptor bonorum ecclesie ius patronatus obtinet, est interdicta ipso facto et sacerdotes caveant, ne celebrent in eadem, postquam eis talis rapina pervenerit ad noticiam per requisicionem dampnificati, quia celebrans scienter[183] in ecclesia interdicta a iure vel ab homine est irregularis[184] secundum canonicas sancciones, similiter et loca sunt interdicta, ad que bona ecclesie vel eius pauperum violenter recepta deducuntur[185].
     62. Item rectores ecclesiarum debent excommunicatos denunciare monasteriis, ut et ipsi excommunicatos[186] eos habeant[187], quod si hoc facere[188] contempnerent[189], tunc debent denunciari diocesano infra mensem.
     63. Item caveant fratres ordinum mendicancium, ne aliquos inducant ad eligendam sepulturam apud eos[190], ne incurrant excommunicacionis sentenciam contra tales a canone promulgatam.
     64. Item nullus plebanus tenetur aliquod servicium de agris, ortis, domibus, areis, decimis, nisi ecclesiasticum.
     65. Item prohibemus[191], quod nullus laicus sacerdotem impignorare presumat in dote[192] vel extra dotem, antequam fuerit convictus coram nobis. Contrafaciens est excommunicatus ipso facto et in tribus vicinis[193] ecclesiis parochianis[194] debet denunciari excommunicatus, donec satisfecerit[195] et per nos fuerit absolutus; et hoc sacerdos impignoratus debet vicinioribus ecclesiis denunciare.
     66. Item non tenetur nec debet[196] pascere gregem ovium, caprarum et scropharum, sed debet solvere tributum pastori, si pastor ordinabitur ad pascendum greges.
     67. Item[197] volumus ceterum, quod nullus preter nos aut nostrum officialem[198] vel vicarium[199] nostrum in spiritualibus aut specialem commissarium in contemptum clavium Ste Matris Ecclesie de iudiciis nostris[200], que consistunt in causarum cognicione[201] sive in casibus in foro spirituali ad nos pertinentibus, ausu temerario se intromittere presumat[202], contrarium facientes[203] excommunicacionis pene[204] ipso facto volumus subiacere, quam eciam in ipsos ferimus in hiis scriptis.
     68. Item mandamus, ut[205] nullus clericus sive sacerdos in favorem cuiuscunque contra nos seu ecclesiam nostram consilium vel auxilium impendat sub pena periurii.
     69. Item archidiaconi[206] vel eorum iurisdicionem habentes a locis non visitatis racione visitacionis pro concubinis, ut clerici eas foveant[207], nichil[208] recipiant, alioquin sint[209] excommunicati ipso facto, nec absolventur, nisi nobis triplum solvant, nec postulent caritativa subsidia nisi de licencia nostra speciali.
     70. Item archidiaconus diligenter facultatem ecclesiarum, locorum et personarum visitandarum[210] consideret, ne nimium visitandos gravet; a sacerdotibus canonem, verba consecracionis corporis[211] et sanguinis Dni nri Jesu Christi[212] et baptismi audiat et utrum sacerdotes has nostras constituciones exequantur et habeant, diligenter inquirat[213].
     71. Item archidiaconi[214] nequaquam tollerent[215] clericorum concubinas, alioquin sunt suspensi a divinis.
     72. Item omnes plebani et beneficiati habeant sua sigilla sub pena sinodali[216] propter execucionem infra mensem et se subscribant, diem et horam apponendo, quando mandatum receperint[217] et qualiter mandatum sint[218] executi, scilicet utrum in persona propria vel in domo; et quod omnes et singuli plebani sua sigilla de presenti producant[219] et ostendant.
     73. Item statuimus, ut omnes rectores ecclesiarum officialium et archidiaconorum litteras currentes et mandata nostra continentes perlectas, executas si opus fuerit, statim transmittant ulterius[220], nec, si tempus habent[221], per noctem eas apud se retineant sub pena excommunicacionis et sinodali trium marcaram, [sed] ipsas ad proximos vicinos suos[222] mittant.

74. Secuntur[223] casus propter[224] quos ecclesia vel cimeterium execratur[225] et indiget reconciliacionem[226].

     Primo propter homicidium vel aliqaod enorme crimen. Item propter sanguinis effusionem vel seminis humani fornicam[227]. Item propter notabile vulnus. Item si aliquis excommunicatus publice in ecclesia vel in cimiterio fuerit sepultus, divina officia non possunt ibidem[228] peragi nec corpora mortuorum tumulari, nisi extumulentur et ecclesia vel cimiterium reconcilietur[229].

75. Secuntur festa, que celebrantur in archidiaconatu gneznensi.

     Primo Nativitas Domini, sanctorum Stephani prothomartiris, Johannis Evangeliste, Innocentum, Circumcisio Domini, Epiphania Domini, Agnetis virginis, Dorothee virginis, Conversio s. Pauli, Purificacio s. Marie, Agathe virginis, Kathedra Petri, Mathie apostoli, Gregorii pape, Anunciacionis s. Marie, Adalberti martiris, Philippi et Jacobi apostolorum, Invencio s. Crucis, Stanislai martiris, Johannis Baptiste, Petri et Pauli apostolorum, Margarethe virginis, Marie Magdalene, Jacobi apostoli, Laurencii martiris, Assumpcio b. Virginis, Bartholomei apostoli, Decollacio Johannis Baptiste, Nativitas b. Virginis, Mathei apostoli et Evangeliste, Venceslai Martiris, Michaelis, Hedvigis, Undecim milia virginum, Simonis et Jude, Omnium Sanctorum, Commemoracio animarum, Martini episcopi, Cecilie virginis, Clementis pape, Katherine virginis, Andree apostoli, Nicolai, Tome apostoli, festa Dominici Resurreccionis, Penthecostes, s. Trinitatis nec non ad quorum gloriam et honorem sunt vel fuerunt ecclesie consecrate.

76. Secuntur casus episcopales in penitencia.
      Homicidas facto, opere, consilio vel auxilio; blasphemos Omnipotentis Dei et b. Marie et Sanctorum; iniectores[230] manum in parentes sive clericos vel quoscunque religiosos, incendarios, symoniacos, litterarum falsarios, periuros, incestuosos, detestabile peccatum contra naturam cum brutis vel animalibus etc. habentes; ecclesiarum vel cimiteriorum effractores et violatores, scismaticos et sortilegos, divinatores et huiusmodi, qui ad eos accedunt, et quidquid sacramentis aliqua maleficia, qui abortivum procuraverunt vel occasionem vel causam prestiterunt; qui bis permiserunt se baptisare vel confirmare et qui interfecerunt scienter, qui sine prima tonsura aliquem ordinem susceperunt; qui contra iusticiam vel conscienciam consensum sive auxilium in aliquo impedunt, unde mors hominum [evenit], scienter occasionem sive causam dederunt; qui litteras dictet, scribat vel legit vel aliquod aminiculum ad hoc prestiterit, ut aliquis mutiletur. Item clericos, qui suspensi vel excommunicati sunt promoti aut celebraverunt divina. Item sacerdotes seu ministros, quorum negligencia aliquid circa sacramentum ecclesie altaris inhonestum quoque modo evenit. Item sacerdotes peccantes carnaliter.
77. Secuntur casus reservati specialiter pro domino archiepiscopo.

     In quibus sacerdotes non possunt absolvere eciam auctoritate eis concessa super parochianos, nisi in auctoritate concessa de infrascriptis nominotenus caveantur: primo voluntarios homicidas, secundo iniectores manum in clericos ordinatos violentarum, tercio incendarios, quarto raptores bonorum ecclesie, quinto usurarios.

Expliciunt statuta sinodalia Lanciciensia.

  1. U. Sequuntur statuta valde necessaria compilata per Reverendissimum Archiepiscopum Gneznensem Nicolaum.
  2. U. zamiast »esse« tunc.
  3. U. debent.
  4. U. possunt.
  5. U. et.
  6. U. słowo debeant opuszczone.
  7. W P. na końcu tego ustępu dodano słowa Et primo, poczem na boku trzech następnych ustępów dopisano kolejno słowa primum, secundum, tercium. Przy dalszych ustępach już tego oznaczenia liczb porządkowych nie ma.
  8. U. vel czotatas.
  9. U. debent.
  10. P. mulieres.
  11. P. cohabitant.
  12. W U. opuszczono 5 ostatnich słów.
  13. U. presentis statuti.
  14. P. dimerserit.
  15. U. rediret.
  16. P. dimissem.
  17. U. desiverit.
  18. U. admittendi.
  19. U. absolutionem.
  20. U. esset.
  21. P. teneant.
  22. U. testamenta.
  23. U. subsistet.
  24. P. vel opuszczone.
  25. U. ut.
  26. U. id est ad.
  27. U. dicta opuszczone.
  28. P. res.
  29. P. ingerent.
  30. U. słowa nec coreas ducant umieszczone wyżej po słowie ludant.
  31. U. sinodali opuszczone.
  32. U. personalem faciant residenciam.
  33. U. eciam opuszczone.
  34. U. quum opuszczone.
  35. U. communicent.
  36. U. inungant oleo.
  37. U. ministrent.
  38. U. superpiliciis.
  39. U. vel.
  40. U. campana.
  41. U. cicius opuszczone.
  42. U. renovari.
  43. U. nec symoniaca pravitate.
  44. U. detestantur.
  45. W U. następuje z kolei ustęp zamieszczony niżej jako c. 18.; ustęp ten jest z następnym razem złączony.
  46. U. Item brak.
  47. U. et iteracionem.
  48. P. quot.
  49. U. nec.
  50. U. per.
  51. U. facultatem.
  52. P. vicesgerencium.
  53. W P. słowo habitat opuszczone.
  54. U. si opuszczone.
  55. U. exacta.
  56. U. zamiast illa semper ma se ipsum.
  57. U. manifestos admittere opuszczone.
  58. U. sentencia.
  59. U. satisfecerint.
  60. U. indistincta.
  61. P. mandaverunt.
  62. P. concio.
  63. U. notorius.
  64. W P. koniec tego ustępu brzmi: pecierit sepulturam pro fabrica ecclesie et non plebano presentandam. Brakujące widocznie słowa uzupełniamy z odpisu U.
  65. U. sunt opuszczone.
  66. W P. zdanie od qui do viventes opuszczone.
  67. U. quam opuszczone.
  68. U. procurandis.
  69. P. in wtrącone.
  70. U. sacro Eukaristie sacramento.
  71. U. committantur.
  72. U. placita.
  73. U. hoc semper.
  74. U. multa.
  75. U. consensus.
  76. U. potest.
  77. U. ut opuszczone.
  78. P. precepta.
  79. P. restituerunt.
  80. P. satisfecerunt, U. satisfacerent.
  81. U. debet.
  82. U. ut opuszczone.
  83. U. ministeriorum.
  84. U. prius in.
  85. U. tradentur.
  86. U. abluendum.
  87. U. stagneam flasculam.
  88. U. conservandum.
  89. P. i U. patroni.
  90. U. in necesitate vero.
  91. U. sufficiunt.
  92. U. hoc opuszczone.
  93. U. proveniunt.
  94. P. i U. patronorum.
  95. U. recipient.
  96. U. hoc eciam opuszczone.
  97. U. idem observari.
  98. P. tam.
  99. U. vel.
  100. U. prius fuerint.
  101. P. nisi.
  102. U. sit deponendus.
  103. U. in carcerem sit retrudendus.
  104. U. puer opuszczone.
  105. U. exigendo.
  106. P. amen opuszczone.
  107. U. officia opuszczone.
  108. U. dicet.
  109. U. sunt.
  110. U. ut caveant.
  111. U. tractent opuszczone.
  112. U. observari.
  113. P. admittantur.
  114. U. de eorum opuszczone.
  115. W P. po słowie peregrinum następuje zaraz słowo sacramenta, reszta wypuszczona.
  116. P. incramenta.
  117. U acceptorias.
  118. U. peregrinari opuszczone.
  119. U. sunt.
  120. P. evasores.
  121. U. aut percussores opuszczone.
  122. P. honesti.
  123. U. quempiam.
  124. P. tradetur.
  125. U. ita et opuszczone.
  126. P. et opuszczone.
  127. U. exorent.
  128. U. ut.
  129. U. oracionem et.
  130. U. cuiusque.
  131. U. vice-versa.
  132. P. i U. comburantur.
  133. U. corrupto.
  134. U. celebrent.
  135. U. sunt.
  136. U. vel.
  137. U. irregularis efficitur opuszczone.
  138. U. intellexit.
  139. U. si ipsa festa tria in una vel duabus septimanis concurrunt.
  140. U. ferialibus, poczem następują słowa, których brak w P. ex necessitate absque peccato et scandalo. Ulanowski w swym odpisie nie zaznaczył, czy rękopis odnosi te słowa do słów poprzedzających, czy do ustępu następnego.
  141. U. tractus.
  142. U. precedunt opuszczone.
  143. P. proclamacionibus opuszczone.
  144. P. copula.
  145. U. clandestine.
  146. U. ocurrerent.
  147. U. differentur.
  148. U. copulantes.
  149. U. dicet.
  150. U. eciam.
  151. U. contrahere.
  152. U. uxoris.
  153. P. adhibetur.
  154. W U. czas ten oznaczono: ab advento Domini usque octavas Epiphanie, ab Epiphania usque ad Septuagesimam, a Septuagesima usque ad octavas Pasche, ab octava Pasche ad Rogaciones, a Rogacionibus usque ad octavas Corporis Christi.
  155. U. comparere opuszczone.
  156. U. quis.
  157. U. suum opuszczone.
  158. P. fiat.
  159. U. debet.
  160. P. satisfaciant.
  161. U. ut opuszczone.
  162. P. obligat.
  163. U. nisi.
  164. P. nulla opuszczone.
  165. U. prestent.
  166. P. obtinet.
  167. P. Item opuszczone.
  168. U. arbitrariis quas.
  169. U. contracta opuszczone.
  170. U. quod.
  171. U. confiteantur, brak przedtem poterint.
  172. U. se poterint.
  173. U. ecclesie opuszczone.
  174. P. sacerdotibus.
  175. P. propter opuszczone.
  176. P. manuum opuszczone.
  177. P. et.
  178. W U. dodane trium marcarum.
  179. U. quod opuszczone, w P poprzednie et opuszczone.
  180. U. absolucio opuszczone.
  181. P. maledicionem.
  182. P. quatenus in.
  183. P. sciencium.
  184. P. pre glonaris.
  185. P. deducitur.
  186. P. pro excommunicatis.
  187. P. deberent.
  188. U. facere opuszczone.
  189. U. contempneret.
  190. U. eos quocunque.
  191. U. inhibemus.
  192. P. dotem.
  193. U. vicinioribus.
  194. U. parochianus.
  195. U. satisfacerit.
  196. P. debetur.
  197. U. Item opuszczone.
  198. U. officialis.
  199. U. vicarius.
  200. U. de iudiciis nostris opuszczone.
  201. U. agnicione.
  202. U. presumant.
  203. U. faciens.
  204. U. penam.
  205. U. quod.
  206. U. archidiaconus.
  207. U. servent.
  208. U. vel.
  209. U. sunt.
  210. U. visitandorum.
  211. U. corporis Christi.
  212. U. Jesu Christi opuszczone.
  213. U. inquirant.
  214. U. archidiaconus.
  215. U. tolleret.
  216. U. sinodali opuszczone.
  217. U. ceperint.
  218. U. mundata sunt.
  219. U. producent.
  220. U. ulterius opuszczone.
  221. U. habet.
  222. U. suos opuszczone.
  223. W U. zamiast secuntur są słowa Item nota.
  224. U. per.
  225. U. execret, P. exoretur.
  226. U. reconciliacione.
  227. U. fornicarii.
  228. U. ibidem opuszczone.
  229. Na tem kończy się w U. tekst statutów poczem następują słowa: Et sic est finis statutorum istorum, laus Christo detur, quia libro finis habetur.
  230. P. punctores.