Migne Patrologia Latina Tomus 12
Selecta testimonia (Auctores varii), J. P. Migne
S. Gaudentius, S. Philastrii in sede Brixiana successor, serm. de vita et obitu S. Philastrii.(1101C) Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum patri nostro Philastrio tamquam vere viventi deferimus. Est enim Patriarcharum filius, et socius in Fide, et aemulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christum vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducaeorum valida perscriptione (al. proscriptione) refellens (Matth. XXII), dum dicit illum, qui nuncupatur Deus Abrahae, et Isaac, et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum. Omnes enim, inquit, illi vivunt (Matth. XXII, 32). Et certe Scriptura divina (1102C)mortuos asserit eos fuisse in Christo, juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona praedixerat esse sepultos, sicut exstantia demonstrant sepulcra. ( Sermonem integrum adeas, si lubet, inter Opera Gaudentii. )
Idem S. Gaudentius homilia 16, quae est de Ordinatione sua, tom. V Bibl. Patrum Lugd. p. 968.
Quonam ergo haec spectat tractatio? nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare praeceptis, atque aperire os meum sub tantorum praesentia Sacerdotum, et maxime post illam venerandae memoriae patris mei PHILASTRII eruditissimam vocem, quae (1103A)per gratiam Spiritus sancti large affluens, hanc Ecclesiam in Fide Trinitatis adorandae fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit.
Idem Praef. ad Servum Christi Benevolum p. 942.
Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui nec dum percepta Baptismi gratia ita pro Fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri PHILASTRII, tantae constantiae testimonium approbarit.
S. Augustinus Praef. ad Quodvultdeum, libro de Haeresibus praemissa.
PHILASTRIUS quidam Brixiensis episcopus, quem cum S. Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit (1103B)hinc librum, nec illas haereses praetermittens quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum Domini, easque XXVIII commemoravit, et post Domini adventum CXXVIII. Scripsit hinc etiam Graece episcopus Cyprius Epiphanius in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus; sed ipse utriusque temporis haereses colligens, LXXX. complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium quas noverat Philastrius: cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus, ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tamen (1103C)plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quaestione, ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus, et revera hoc omnino definire difficile est.
Idem libro de Haeresibus cap. 41.
PHILASTER Brixianus episcopus in prolixissimo libro quem de Haeresibus condidit, et CXXVIII haereses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens, etc.
Nominatim iterum citat cap. 45, 53, 57, 67, 71, 80, atque ex Philastrio repetisse se quaecumque a cap. 58 ad 80 habet, innuit. Et alias quidem (inquit cap. 80) ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit. Vicissim cap. 70 (1103D)posuit nomen Priscillianorum, quod in Philastrii libro non legitur.
Auctor Praedestinati cap. 52.
PHILASTER scribit Macedonium Spiritum sanctum (1104A)deitatem Patris et Filii dicere, quo dicto videtur proprietatem suam sancto Spiritui denegare. Haec nusquam apud Philastrium leguntur, sed ex Augustini cap. 52 petita sunt ut Cotelerius tom. I Monument., p. 773, recte annotavit.
Idem cap. 57.
Verum quia PHILASTER in suis et ipse libris, quibus diversorum retexit historias, etiam haereses quae ortae fuerint caeteris quibusque temporibus, ex ejus nunc libris discerpendo, solas haereses in medium exhibemus. Citat deinde nominatim cap. 72, septuagesimam et secundam haeresim Rhethorianorum a Rhetorio inchoatam, Philastro scribente invenimus. Sed et hoc, et alia a cap. 58 ad 80, non ex ipso Philastrio, quem numquam videtur inspexisse, sed ex Augustino (1104B)transcripsit.
S. Damasus epistola synodica A. 371, in Collectione Holstenii Romana edita A. 1662, in-8º, p. 166.
Sed Gallorum et Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum malum cadere in Dei antistites potest, sed inscitia, vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere quae magis Patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum oribus ingeruntur. Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse perscribunt.
Gesta concilii Aquileiensis contra Palladium et Secundianum haereticos (Arianos) A. C. 381.
(1104C)Syagrio, et Eucherio viris clarissimis consulibus, nonis Septembribus, Aquileiae in ecclesia considentibus cum episcopis, Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio ( Mediolanensi ), Eusebio ( Bononiensi ), Limenio ( Vercellensi ), Anemio ( Sirmiensi Illyrici ), Sabino ( Placentino ), Abundantio ( Tridentino ), Artemio, Constantio ( episcopo Sciscianensi, legato Gallorum ), Justo ( legato Gallorum ), PHILASTRO ( episcopo Brixiano ), Constantio ( Arausico episcopo ), Theodoro ( Octodorensi ), Almachio, Domnino ( Gratianopolitano ), Amantio ( Niciensi ), Maximo ( Emonensi ), Felice, Basiliano ( Laudensi ), Numidio, Januario, Proculo ( Massiliensi ), Heliodoro ( Altinensi ), Jovino, Felice ( Jadrensi ), Eventio ( Ticinensi ), Exuperantio ( Dertonensi ), Diogene ( Genuensi ), Maximo, Macedonio, (1104D)Cassiano, Marcello, et Eustathio, Ambrosius Episcopus dixit, etc.
Philaster Episcopus Brixianus dixit: Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam sequitur (1105A)et defendit, una cum omnibus ego condemnavi.
S. Gregorius Magnus lib. VI, epistola 15, ad Georgium presb. et Theodorum diaconum Constantinopolit.
Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi PHILASTER in libro quem de Haeresibus scripsit, dixerit, recognoscat. Cujus haec verba sunt: Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi? Et Apostolus: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Cujus verbis beatus quoque Augustinus in (1105B)eo libro concordat, quem de Haeresibus scripsit.
S. Rampertus, tractat. de Translatione S. Philastrii.
Quamvis certum sit, divinorum praesentia exempla miraculorum, superna radiasse providentia in nostri venerabilis papae translatione, eorum tamen scriptionis necessitate, nostra plebs eget. Haec etenim passim, affatimque evadens, aegri vulgi turba undique conveniens, et percepta sanitate rediens, mille praedicat vocibus. Haec vicinorum villae locorum, quarum infirmi varios secretosque habentes languores, inter tantam multitudinem venerabile corpus adeuntes, procurante Dei misericordia, meritis quoque ejusdem sancti promerentibus, eorumque fide suffragante, de suis invaletudinibus convalescentes redierunt; fama nobis renuntiante, eis supernum narrant miraculum, (1105C)qui eorum pridie noverant infirmitates, et tot testes miraculorum Dei exsistunt, qui prius noverant aegros, nisi aegrotantium titubans fides officiat. Sed quia suorum testium, et nostrum generaliter debitus imminet obitus; pro futurorum hominum ignorantia, quorum fidei affectionem erga nostri patris obsequia studiosam futuram esse speramus, atque audire ardentissimam, non solum lineae fama, generationisque narrante, sed etiam scriptura a nobis, quibus Deus hoc videre concessit, promulgata testante, saltem pauca de pluribus miraculis, quae Christus misericorditer gessit, confluentibus catervis ad feretrum beati Philastrii confessoris, amatoris, et praedicatoris sui, veraciter et compendiose scribere optimum credimus. ( Sermonem integrum videsis in editione Ramperti ).
Martyrologium Romanum 18 jul.
Brixiae, Natalis S. PHILASTRII, ejusdem civitatis episcopi, qui adversus haereticos, praesertim Arianos, a quibus multa passus est, plurimum verbis, scriptisque pugnavit; demum clarus miraculis confessor in pace quievit.
Caesar Baronius Notis ad Martyrolog.(1106A) Exstat sermo S. Gaudentii episcopi ejus successoris, quo describitur vita ipsius. De Translatione autem est sermo Ramperti, ejusdem Ecclesiae episcopi. Habet ea omnia Lipomannus tom. II et Surius tom. IV. Vixit PHILASTRIUS sub Theodosio Seniore; interfuitque una cum S. Ambrosio, caeterisque sanctis episcopis concilio Aquileiensi adversus Arianos, ut apparet ex Actis ejusdem concilii. Meminit ejusdem S. Augustinus libro de Haeresibus ad Quodvultdeum, seque eum novisse testatur: obiit autem diem cum adhuc superstes esset sanctus Ambrosius, ut apparet ex sermone S. Gaudentii ejus successoris, habito in Ordinatione sua. Unde constat vel mendosum esse codicem, vel ab aliquo superadditum, quod habetur (1106B)apud Philastrium de Haeres. cap. 111, a Christo Domino usque ad illud tempus cum ea scriberet, intercurrisse annos quadringintos triginta; cum liquido appareat S. Ambrosium, qui ei supervixit, longe ante ea tempora ex humanis desiisse, Caesario et Attico coss. anno Domini trecentesimo nonagesimo septimo. Confer eumdem Baronium ad A. C. 386.
Auctor Appendicis ad Ildefonsum de Scriptoribus Eccles. cap. 3.
PHILASTRIUS Brixiensis episcopus: hic longe ante beatissimum Augustimum edidit librum de Haeresibus, singulas quasque demonstrans, sive quae in populo Judaeorum ante incarnationem Christi fuerunt, quas viginti octo enumerat; sive quae post Domini Salvatoris adventum adversus Catholicam Fidem exortae (1106C)sunt, quas idem centum viginti octo esse describit: sicut et de eo idem vir magnae gloriae Augustinus meminit.
Job. Trithemius de Scriptoribus Eccles. cap. 84.
PHILASTRIUS episcopus Brixiensis, vir in divinis Scripturis doctissimus, et saecularium litterarum non ignarus, beato Ambrosio Mediolanensi et notus et familiaris, cujus meminit S. Augustinus in quadam epistola ad Quodvultdeum; scripsit pro utilitate communi quaedam praeclara Opuscula, e quibus nullum ad manus nostras memini pervenisse. Fertur ejus, B. Augustino ubi supra testante, insigne Opus quod scripsit:
De CLVI Haeresibus lib. I Simoniani a Simone.
Caetera non vidi. Claruit sub Theodosio imp. christianissimo, (1106D)anno Domini CCCLXXX.
Elias Capreolus lib. III Hist. Brix.
Huic autem ( nempe Faustino ) PHILASTRIUS statim suffectus, Ariana haeresi orta, ubi concilium trecenti et decem octo episcoporum ad ipsam examinandam, Constantinus qui jam illi consenserat vocasset; inter eos acutissime disputavit: disputationemque ipsam deinde scriptis mandans, non parvam rei gloriam (1107A)cunctis est adeptus Brixianis. De quo divus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum diaconum, haec verba scribit: Filastrius Brixiensis episcopus quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum, haereses illas non praetermittens, quae in populo Judaeorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo commemoravit.
Christophorus Sandius de Origine animae, p. 141.
PHILASTRIUS Brixiensis, haeresi 97, dicit animam esse creatam ante corpus, idque ex Psalmis probat: porro more Origenico exponit interiorem, et exteriorem hominem, et carnem organum animae rationalis vocat. Non itaque mirandum cur nullam fecerit mentionem haeresis Origenistarum, cum tamen alios vel levissimos errores haeresibus accenseat.
Jo. Millius Praefat. in novum Test. § 831.(1107B) PHILASTRII citationes parum moramur, cum excepto loco illo Matth. XXII, 29: Nescitis Scripturas, et virtutem earum ignoratis; et altero Luc. XII, 49, quam volo ut accendatur (quo modo etiam citant Maximus Taurinensis, Remigius, Rufinus, Hieronymus), caeteri a nostris codicibus diversi ad sensum citati videantur, vel ex memoria.
Jo. Seldenus de Diis Syris syntagm. I, p. 95.
In plerisque PHILASTRIUS ille, ut semel admoneam, satis temere de haeresibus quas vocat illis priscorum Syrorum. Nec omnino potis est fidem suam liberare in iis quae saepius, velut somnia sibi fingens, de eorum ritibus et numinibus audacter nimis obtrudit.
Josephus Scaliger Elencho Trihaeresii Serariani cap. 1.
(1107C)De haereticis Catalogi PHILASTRII episcopi Brixiensis, nimis levi brachio ( Serarius ) defungitur. Nam eos accuratius discutere intererat ejus, qui de haereticis disputationem instituit. Nos de illis infra amplius dicemus. Interea mendose Heliognostos dici non negabit, qui mediocriter Graece eruditus est. Ἡλιογνῶσται enim, non Ἡλιόγνωστοι recta ratio postulat, quam ἀναλογίαν vocant. Atqui si κατ' ἀναλογίαν recte dicitur, non tamen κατ' ἔννοιαν. Nam Ἡλιολάτραι aut Πλιοσεβεῖς dicendi erant. Ii sunt, qui ad solem orientem adorabant, ut est apud Ezechielem VIII, adversus institutum divinum legis Mosaicae. Ab istis profecti qui Σαμψαῖοι dicebantur, ἡλιάζοντες, ἡλιασταὶ, ἡλιακοί. Epiphanius haeresi 33: Σαμψαῖοι γὰρ ἑρμηνεύονται ἡλιακοί· quamvis de sole oriente adorato (1107D)tacuit. Sed illi erant Esseni, aut ab Essenis, ut alibi aperietur. Kaiani quare usus obtinuit ut dicerentur potius, quam Kainiani, quaerant eruditi. Namque hic analogiae vis facta est. Musoritae est barbara compositio, neque inde me ulla Grammatica extricare potest. Troglodytae, qui et capite 22 Subterranei dicuntur, et sine ulla causa a Philastrio iterantur, quam vere ex VIII, 11, 12 Ezechielis deducantur, verba Philastrii cum verbis prophetae collata fidem fecerint. Ubi, inquit, Seniores cum thuribulis, idola colunt speluncis habitantes abditis Verba Prophetae: Et septuaginta viri (1108A)de Senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae Seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubilis sui. In Graeco: ἐν σκότει, ἐν τῷ κοιτῶνι τῷ κρυπτῷ αὐτῷν. Neque Τρωγλοδύται, neque Ὑπόγειοι, vel Ἁποχθόνιοι dici possunt, ubi nullae speluncae sunt, sed penetralia domus, et abdita cubilium, Muscicolas, id est, Μυιολάτρας, a musca Accaronis, inquit, ad quam misit Ochozias rex. In II Reg. I, 2, legitur: Ite, consulite Beelzebub Deum Accaron. Hic nulla est musca Accaronis, sed Beelzebub Accaronis, a quo Beelzebubitae dici debebant. Sed Beelzebub, id est Deus Muscae, a (1108B)Scriptura dicitur, per contumeliam, ut alibi ostendimus, non quod Accaronitae eo nomine numen suum dehonestare voluerint (quis enim τὸ σεβιζόμενον ὑβρίζει); sed multi erant Baalim: et apud illas gentes εἰδωλομανεῖς numquam Baal dicebatur sine constructivo. Baal-Samaim, Οὐράνιος, Baal-Reem, Βροντεὺς, quem ridiculo nomine Scriptura Baal-Phegor vocat, quod est Πορδεὺς, non Βροντεὺς. Sic illud Accaronitarum idolum, quod meo judicio dicebatur Baal-Zebahim, Deus victimarum, immolationum, sacrificiorum, joculari vocabulo Scriptura vocavit Deum Muscae, quod in templo Hierosolymitano muscae carnes victimarum non liguriebant, cum tamen Gentium fana a muscis infestarentur propter nidorem victimarum. Ideo in Arcadia heroi cuidam Myagro, antequam (1108C)hostiae caederentur, res divina fiebat, ne muscae ad eas advolarent. Pausanias, Ἑν ταύτῃ τῇ πανηγύρει Μυιάγρῳ προθύουσιν, ἐπευχόμενοί τε κατὰ τῶν ἱερείων τῷ ἥρωι, καὶ ἐπικαλούμενοι τὸν Μυίαγρον. Itaque quod Ochozias rex miserit scitatum oraculum Beelzebub idoli Accaronitarum, ideo ullam hinc haeresin Muscicolarum exortam fuisse, neque sequitur, neque verum est. Unus tantum Baal sine constructivo nominabatur κατ' ἐξοχήν, isque erat Baal-Samaim, de quo toties in Scriptura. Reliqui dii dicuntur Baalim absolute in libris sacris, cum singuli apud gentes istas cum constructivo suo conciperentur. Ideo Baalitae non debebant distingui a Muscicolis, siquidem ulla Muscicolarum haeresis fuisset. Sed hos male divulsit Philastrius, ut Troglodytas (1108D)a Subterraneis. Astaritae, et Remphanitae, puto Ἀστρῖται. Τὸ ἄστρον τοῦ θεοῦ ὑμῶν Ῥεμφάν (Amos V, 26; Actor. VII. 43). Ideo sequentes Molochitae apud eumdem Philastrium, ad istos pertinent, ex eodem loco Amos: Ἀνελάβετε τὴν σκηνὴν Μολόχ, a quibus Tophetitae non magis separandi erant, quam Troglodytae a Subterraneis. In loco Topheth siquidem idolo Moloch infantes igne lustrabantur. Puteoritae, inquit, qui fodiebant sibi puteos, qui non possunt capere aquam salutarem. Intelligo esse vocem hybridam, puteoryctas, compositam ex Latino et Graeco. Sed in Graeco est λάκκους ὤρυξαν Λακκορύκται (1109A)igitur dicendi erant, non Puteoryctae. Sed si ex illo commate ulla haeresis divinanda fuit, cur non et ex 27 dicam aliam haeresin fuisse, quae lignum patrem, lapidem matrem vocabat? quis enim negaverit eamdem consequentiam esse? Neque quicquam certum est in Bahalitis, aut Balaamitis. Haeresis, inquit, quae Bahal idolum, aut Balaam pseudoprophetam, qui de Mesopotamia venerat contra Mosen beatissimum, asserunt nomen accepisse. Qui hoc asserebant, quomodo a Bahal idolo deducunt, si a Balaam pseudopropheta? Pythonissaei nulli profecto fuerunt: neque ulla constans causa afferri potest. Sed nimis sibi indulsit in haeresibus divinandis, quae neque fuerunt, neque esse potuerunt, cum si hoc modo investigandae erant, longe probabiliores afferri possent, ut (1109B)Soccothbenothitae, Nergelitae, Asimaei, Nebahasitae, Tartacitae, Adramelecitae, Anamelecitae. Nam idola illa suos cultores habuerunt. Sed hoc modo quot idola fuerunt, tot genera haereseon, aut sectarum instituenda fuissent. Apud eumdem quoque Scriptorem in altera parte Operis, quot haereses post Christum narrantur fuisse, quae nullae fuerunt? et tamen non solum ibi, sed etiam apud Epiphanium omissa est omnium vetustissima, ἡ τῶν ὑπὴρ νηκρῶν βαπτιζομένων.
Erasmus purgatione adversus Epistolam Lutheri tom. IX Opp. edit. Basil. p. 1265.
Quod si periculum est, ne quis resiliat a religione Christiana, si cognitum fuerit Ecclesiam variis haereticorum erroribus fuisse vexatam, perniciosam (1109C)operam sumpserunt apud Graecos sanctus Epiphanius et PHILASTER, apud Latinos Augustinus, catalogum omnium haereseon orbi proponentes. Fallitur Erasmus Philastrum Graecis accensens Scriptoribus, perinde ut alibi praeter rem dubitat, Irenaeusne Graece, an Latine scripserit.
Ferdinandus Ughellus tom. IV Italiae sacrae p. 729, ubi Brixienses episcopos commemorat.
Sanctus PHILASTRIUS Hispanus hanc rexit Ecclesiam A. 381, vir nobilissimus tum doctrina, tum sanctimonia vitae. Quippe cum Mediolani adhuc titulo episcopatus Auxentius insigniretur, Arianos suis disputationibus perursit ac vicit, ita ut inter illius saeculi clarissima lumina jam videatur posse connumerari. Cum D. Ambrosio Aquileiensi concilio (1109D)interfuit, seditque inter illius concilii Patres octavus, ut refert Baronius ex Actibus illius concilii. Illius meminit Augustinus in lib. de Haeresibus ad Quodvultdeum, affirmatque Romae in illius familiaritatem (1110A)se insinuasse; atque ex illius tum publicis, tum privatis de rebus sacris dissertationibus, novos pietatis Christianae sensus induisse, ut scribit Gaudentius ejus successor cum ejusdem vitam enarrat. Praefuit annos octo, decessitque kal. Augusti sancto Ambrosio adhuc vivente, ut narrat idem Gaudentius in Sermone de sua Ordinatione. Apud S. Andream tumulum accepit, ubi illum Rampertus episcopus lineis involutum reperisse narratur A. C. 838 V id. Aprilis, cum hac brevi inscriptione:
PHILASTRIVS BEATISSIMAE MEMORIAE HIC REQVIESCIT IN PACE.
Ejus deinde sacrum corpus idem Rampertus episcopus transtulit in ecclesiam Majorem, ipsumque Brixiani tamquam unum e Divis tutelaribus venerantur (1110B)et colunt.
Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiae 18 Julii.
PHILASTRIUS natione Hispanus, divinis et humanis litteris apprime eruditus, non mediocrem peregrinatione doctrinae accessionem fecit. Nam et Athenas navigans ibi brevi ingentes progressus habuit, Romaeque a Damaso liberaliter tractatus, publice docuit. Inde sacris initiatus discedens, ubique adversus Arianos decertavit; Mediolani adversus Auxentium episcopum, et alios Arianos disputans eos confutavit, librosque scripsit adversus Haereses. Multa ab haereticis passus est; saepius ab illis percussus, et vulneratus, ac etiam cruci affixus periisset, nisi a Catholicis ereptus fuisset. Cum Brixiam ad SS. Faustini, (1110C)Jovitae, et Afrae reliquias venerandas profectus esset, a S. Faustino episcopo perhumaniter acceptus, in adjutorem et successorem electus est. Qui totus erat in legendo, subscribendo, concionando, ecclesias constituendo et haereses confutando: de quo divus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum diaconum ait: Philastrius Brixiensis episcopus, quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum haereses illas non praetermittens, quae in populo Judaeorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo memoravit.
NOTA. Sunt qui scribant Philastrium concilio Nicaeno sub S. Silvestro papa, et Constantino Magno interfuisse; quod si verum est, oportet illum adolescentem fuisse et audientem interfuisse, non disputantem. Obiit autem (1110D)XV kal. Aug. ante S. Ambrosium, a quo S. Gaudentius successor ordinatus est.
Videri praeterea potest Tillemontius, tom. VIII Memor., p. 541, etc.