Jump to content

Selecta veterum testimonia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Selecta veterum testimonia
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14


Selecta veterum testimonia (Auctores varii), J. P. Migne

Selecta veterum testimonia (0113)

Basilii ex epistola 55, quae ad Ambrosium ipsum scripta est.

Quod interioris hominis tui pulchritudinem veluti ex variegata sermonum pictura cognovimus . . . glorificamus Deum nostrum qui in singulis generationibus eos qui sibi placuerint, deligit. Qui olim quidem ex pastoribus ovium populo suo principem excitavit, et Amos de grege caprarum sumptum spiritu suo instruxit, nunc virum ex urbe regia, cui totius gentis principatus concreditus erat, sapientia sublimem, generis claritate, vitae splendore, orandi facultate, et rebus saecularibus illustrem ad gregum Christi pasturam (0113C)traxit: qui projectis hujus vitae opibus universis, proque damno habitis ut Christum lucrifaceret, commissa sibi magni ac praeclari navigii, Ecclesiae videlicet Dei, in fide Christi gubernacula accepit. Age igitur, o homo Dei, quando quidem non ab hominibus accepisti aut doctus es Evangelium Christi, sed ipse te Dominus e medio judicum terrae desumptum ad cathedram apostolicam transtulit, etc.

Gaudentii Brixiani episcopi tractatu habito in die suae ordinationis.

Obsecro communem patrem Ambrosium ut post exiguum rorem sermonis mei, ipse irriget corda vestra divinarum mysteriis litterarum. Loquetur enim Spiritu sancto quo plenus est, et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, et tanquam Petri apostoli successor, ipse erit os universorum circumstantium Sacerdotum. Vide etiam tract. seq. ubi inventionis SS. martyrum Gervasii ac Protasii meminit.

Hieronymi ex epistola 22, ad Eustochium, cap. 10.

Legas Ambrosii nostri quae nuper scripsit ad sororem (0113D)opuscula, in quibus tanto se effudit eloquio, ut quidquid ad laudes virginum pertinet, exquisierit, expresserit, ordinarit.

Ejusdem ex libro de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Ambrosius Mediolanensis episcopus, usque in praesentem diem scribit: de quo, quia super est, meum judicium subtraham; ne in alterutram partem aut adulatio in me reprehendatur, aut veritas.

Ejusdem ex Apologia adversus Jovinianum.

Quod si cui asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam, quanta inter frumentum et hordeum est, legat sancti Ambrosii de Viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse.

Ejusdem ex epistola 57, ad Damasum.

Quisquis tria haec, hoc est, tres hypostases, id est, (0114B)usias dicit . . . jungatur cum Beatitudine tua Ursicinus, cum Ambrosio societur Auxentius. Absit hoc a Romana fide, etc.

Ejusdem ex epistola 65, ad Pammachium.

Nuper Ambrosius sic Hexaemerum Origenis compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur.

Ejusdem ex epistola 90, ad Augustinum.

Quorum et priorem ( Origenem scilicet ) noster Ambrosius in quibusdam secutus est.

Ejusdem ex epistola 151, ad Algas., Quaest. 6.

Ambrosius Mediolanensis episcopus quid de hoc (0114C)loco senserit, in Commentariis ejus legere poteris.

Ejusdem ex Apologia 1, adversus Rufinum, cap. 1.

Si auctoritatem operi suo praestruebat, volens quos sequeretur, ostendere; habuit in promptu Hilarium . . . Ambrosium . . . et martyrem Victorinum . . . de his omnibus tacet, et quasi columnis Ecclesiae praetermissis, me solum pulicem et nihili hominem per angulos consectatur.

Item ex Apologia 3, cap. 3.

Ego non accusavi quare Origenem pro voluntate transtuleris; hoc enim et ipse feci, et ante me Victorinus, Hilarius, Ambrosiusque fecerunt. Eadem etiam dixerat in Apologia 2. cap. 4.

Ejusdem ex Chronico, Grat. III et Equit. coss.

Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio constituto, omnis ad rectam fidem Italia convertitur.

Rufini Aquileiensis presbyteri ex Invectiva 2 in Hieronymum.

Virum ( lacerat ) omni admiratione dignum Ambrosium (0114D)episcopum, qui non solum Mediolanensis Ecclesiae, verum etiam omnium Ecclesiarum columna quaedem et turris inexpugnabilis fuit . . . qui ad Ecclesiarum Dei gloriam electus a Deo est: qui in conspectu Domini locutus est, in conspectu persecutorum regum, et non est confusus. Ambrosius sanctus de Spiritu Sancto non solum verbis, sed et sanguine suo scripsit; obtulit enim persecutoribus sanguinem suum, quem in se fudit: sed a Deo ad alios adhuc reservabatur labores . . . sanctum virum Ambrosium, cujus adhuc praeclarae vitae memoria in animis omnium viget.

Augustini ex lib. V Confess. cap. 13.

Veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam vini ebrietatem (0115A)populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit . . . Et delectabar suavitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum: caeterum rerum ipsarum nulla comparatio; nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, iste autem saluberrime docebat salutem.

Ex lib. VI, cap. 1, ubi de Monica matre ita scribit:

Studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosii ora suspendi ad fontem salientis aquae ad vitam aeterternam. Diligebat autem illum virum sicut angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum . . . Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur . . . ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ita non fieri . . . abstinuit lubentissime.

Ex eodem lib. cap. 3.(0115B) Ipsum Ambrosium felicem quemdam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: coelibatus autem ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiae tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat in corde ejus quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conjicere noveram, nec expertus eram. Et infra hoc eodem capite. Sed certe nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius . . . Et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi.

Ex eodem lib. cap. 8.

Et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus (0115C)extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore.

Ex lib. IX, cap. 6.

Cum Justina Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arianis: excubabat pia plebs in Ecclesia, mori parata cum episcopo suo servo tuo . . . . Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem Orientalium partium, ne populus moeroris taedio tabesceret, institutum est, et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis et per caetera orbis imitantibus.

Ejusdem ex epistola 31, alias 14.

Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere sanctitatem tuam, eos autem multum desidero quos adversus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit.

Ex epistola 54, alias 118.

Subsecutus est ( Ambrosius ) et ait mihi: Cum Romam venio, jejuno sabbato: cum hic sum, non jejuno. (0115D)Sic etiam tu ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva; si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tamquam eam coelesti oraculo acceperim. Eamdem Ambrosii responsionem epistola quoque 38, alias 163, idem memorat Augustinus.

Ex epistola 44, alias 163.

Quaesivi ab eo ( Fortunio Donatista ) utrum justum et religiosum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium? Cogebatur utique negare quod ille vir Christianus esset et justus; quia si fateretur, statim objiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur quibus ille non esset habendus Christianus et justus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis Ecclesia.

Ex epistola 147, alias 112, num. 55.(0116A) Quae si approbas tene mecum sancti Ambrosii sententiam, jam non ejus auctoritate, sed ipsa veritate firmatam. Neque enim mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi indulsit, tamquam plantatori et rigatori meo nimium faveam: sed quia de hac re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intelligenti loquitur etiam ille, qui incrementum dat, Deus.

Ejusdem ex lib. de Gratia Christi contra Coelest. et Pelag. cap. 42.

Iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo cujus se commemoratione defendit, id est, in tertio libro de libero arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet accipite: Beatus, inquit, Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptores inter latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. . . . (0116B)Audiat ergo illum venerabilem Antistitem dicentem et docentem. . . Audiat iste tantum virum docentem, imitetur credentem, etc. Eadem ferme commemorat lib. de Peccato orig. cap. 22, lib. de Nupt. et Concup. cap. 35, et lib. IV contra duas Epist. Pelag. cap. 11 et 12.

Ejusdem ex lib. I contra Jul. Pelag. cap. 3.

Sed audi adhuc alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem; in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi: beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat praedicare orbis Romanus. Similia quoque sequentibus ejusdem libri capitibus videas licet.

Item ex lib. II, cap. 5.

Hic apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Ambrosius (0116C)declaravit et quid esset, et unde esset originale peccatum, et unde contigerit prima illa confusio . . . . . Ecce fundit eloquentiae lucidum ac perspicuum flumen Ambrosius. Non est hic ubi haereat lector, ubi caliget auditor. Et cap. 9: Ecquis haec dicit: Homo Dei catholicus et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus . . . . . Ille strenuus Christi miles, et Ecclesiae fidelis Doctor, etc.

Ejusdem ex lib. de Cura pro Mortuis ger. cap. 17.

Mediolani apud sanctos Protasium et Gervasium martyres expresso nomine sicut defunctorum quos eodem modo commemorabant, adhuc vivum daemones episcopum confitebantur Ambrosium, atque ut sibi parceret obsecrabant, illo aliud agente, atque hoc cum ageretur, omnino nesciente. Videsis etiam lib. IX, c. 7, lib. XXII de Civit. Dei cap. 17 et lib. 1 Retract. cap. 13.

Paulini ex epist. ad Alypium, quae est apud Aug. 24, alias 25.

(0116D)Quod indicasti jam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suspiciendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacedotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per vim inflammatae subito plebis sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear.

Incerti ex Appendice operum sancti Hieronymi ep. 7, cujus tamen auctorem quidam Coelestium aut Pelagium, quidam Maximum Taurinensem putant.

Cum martyres jam pridem apparendi haberent tempus, hominem cui se proderent, inquirebant, (0117A)illum certe cui sub ea fide revelarentur, qua martyria fecissent. Sic donatum est Ambrosio, quod Auxentio denegatum est; quoniam quae Auxentius blasphemabat, Ambrosius praedicabat.

Incerti ex eadem Appendice in Catalogo Script. Ecclesiast. ad Desiderium.

Ambrosius frater profundorum penna raptus, et aeris volucer, quamdiu in profundum ingreditur fructum de alto carpere videtur: et omnes ejus sententiae fidei Ecclesiae, et omnium virtutum firmae sunt columnae. Ibidem in Dialogo ignoti cujusdam ex Augustini et Hieronymi verbis consarcinato, Ambrosius inter viros apostolicos commemoratur.

Ex libelli Synodici verbis Conc. Nicaeno insertis tom. II edit. Labbei, pag. 98.

Arianis autem seditionem moventibus Ambrosius qui urbi praefectus esset, sedandi tumultus causa supervenit. Quem cum eorum qui aliter sentiunt, turba aspexisset, et fidelium clamorem repulisset, episcopum eum renuntiavit. Quin et divina conveniens (0117B)synodus, ipso inspectante imperatore, eum comprehendens sacro baptismate initiavit. Electo autem jam eo hujusmodi hymnum Deo imperator coram omnibus cecinit: Gratia tibi, Domine omnipotens et Servator noster, quod cui ego viro corpora, tu animas commiseris; meumque de eo judicium justum esse declaraveris.

Ex eodem lib. Syn. in Collect. Baluz. pag. 788.

Beati Ambrosii Mediol. episcopi dignissima scripta testantur, viri apud Ecclesiam Dei ultra caeteros episcopos famosi, et quem pro meritis suis non solum catholici, sed caeteri principes ejus temporis ultra omnes sunt veriti sacerdotes, cujus etiam testimoniis Ephesina synodus usa est.

Ex eodem in eadem Collectione, pag. 893.

Hi qui ante nos fuerunt Deo amicissimi episcopi in Occidente quidem Damasus, Innocentius, Ambrosius, etc.

Ejusdem ex eadem Collect. pag. 947.

(0117C)Rursum et apud beatissimum Ambrosium, qui omnes partes hesperias illustravit.

Cassiani ex lib. VII de Incarnat. Domini.

Ambrosius eximius Dei sacerdos, qui a manu Domini non recedens in Dei semper digito quasi gemma rutilavit.

Prosperi Aqui. ex Chron. Grat. V et Theod. I coss.

Pro catholica fide multa sublimiter Ambrosius episcopus scripsit.

Theodoreti ex Polymorpho Dial. I.

Audio Ambrosium qui Mediolani sedem episcopalem ornavit, et contra omnes haereses praeclare decertasse, et pulcherrima apostolorumque doctrinae congruentia scripsisse.

Idacii ex Chron. Grat. III et Equit. coss.

Ambrosius in Italia Mediolani episcopus, Martinus in Galliis Turonis episcopus, et vitae meritis, et patratis miraculis virtutum habentur insignes.

Vigilii Thaps. ex lib. III adversus Eutychen.

(0117D)Et omnes latini sermonis apostolici viri, id est, Hilarius, Eusebius, Ambrosius, Augustinus et Hieronymus, coelestibus imbuti doctrinis, simul pariter consentiunt.

Gelasii papae I, ex epist. 13 ad Dardanos, tom. IV Conc. edit. Labbei, pag. . . . .

Beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos Ecclesiae majori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit, atque ad poenitentiam redegit regiam potestatem.

Ennodii Ticin. episc. ex lib. I Carm., hymn. 6.
Coelo ferunt Ambrosium
Nomen, honor, vel actio.
Nil debet hic facundiae,
Dos omnis est a moribus.
Fortis juvantem non cupit,
Umbone munitus suo.
In carne carnis nihil agit
Regina mens in corpore.
Confregit omne lubricum.
Sic vixit ille non sibi,
Sed totus auctori Deo.
Adjectus hinc Apostolis,
Reduxit expulsam fidem;
Dixit triumphos Martyrum
Linguae virentis laureis.
Hic ore praedam sustulit
(0118A)De fauce serpentis feri.
Qui bella Christi militat,
Nudus timetur ensibus.
Vivit sepultus et juvat,
Clavum tenens Ecclesiae.
Justina vires perdidit,
Dat poena Vati praemium, etc.

Videsis ejusdem epigramma 77 et 142, quod utrumque in Ambrosium scriptum est. Marcellini Comitis ex Chron. coss. Arcad. IV et Honor. III.

Ambrosius Mediolanensis virtutum episcopus sanctus, arx fidei, orator catholicus. Cassiod. Senatoris ex lib. de divin. Lection. cap. 20.

Sanctus quoque Ambrosius lactei sermonis emanator, cum gravitate acutus, perviolenta persuasione dulcissimus, cui fuit aequalis doctrina cum vita, quando ei non parvis miraculis gratia divinitatis arrisit.

Gregorii Magni ex praefat. Comment. super Ezechielem.

Tua itaque dilectio has sibi ad legendum mitti poposcerat; sed valde incongruum credidi ut aquam (0118B)despicabilem hauriret, quem constat de beatorum Patrum Ambrosii et Augustini torrentibus profunda et perspicua fluenta assidue bibere.

Isidori ex lib. II de Offic. Eccles. cap. 25.

Ambrosius Mediolanensis episcopus, vir magnae gloriae in Christo, et clarissimus doctor in Ecclesia.

Adhelmi Schireb. apud Occid. Saxones episcopi ex Carm. de Laud. Virginum.

Jam fuit Hesperiae famosus laude sacerdos
Ambrosius, Christi complens praecepta benigni,
Spiritus et castae servavit foedera carnis,
Qui nomen gerit Ambrosiae de nectare ductum.
Hic tener in cunis quondam dum parvulus esset,
Magna futurarum gessit spectacula rerum,
Namque examen apum numerosis forte catervis,
Contendit faciem pueri; mirabile fatu.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Hoc ( nempe ) examen apum, quo sancti labra redundant,
Dulcia mulsorum portendit verba favorum,
E quibus affatim dulcescunt pectora plebis.
Lucida digessit venerandus opuscula Doctor,
(0118C)Cum ratione pia pandens ab origine prima,
Qualiter hunc mundum summa prudentia Patris
Tempore praesentem tunc per bis terna dierum
Fecerit, aeterno disponens saecula nutu.
Haec, inquam, docuit crebro sermone Sacerdos
Plures perducens ad coeli regna phalanges.

Bedae Venerabilis ex lib. de Temporum ratione ad an. M. 4337.

Qui ( Valentin. Junior ) tamen justissimam cum matre ejus Justina poenam luit exsilii; quia et ipsum ariana polluit haeresis, et eminentissimam catholicae fidei arcem Ambrosium perfida obsidione vexavit: nec priusquam prolatis beatorum Gervasii et Protasii martyrum, Deo revelante, reliquiis incorruptis, nefanda coepta deseruit.

Nicolai papae I ex epist. ad Photinum, tom. VIII Conc. edit. Phil. Labbei, pag. 1304.

Sed et beatissimum Ambrosium ex catechumeno, divino oraculo ad episcopatum promotum, nihil est (0118D)quod exempli causa proferas (etenim ibi satis est divina, non humana jussio), cujus adhuc infantis in cunis jacentis examen apum repente advolans vultum obsedit, atque os, ingredientibus aliis, aliis egredientibus, implevit. Quod pater cum videret: Si vixerit, praesagus inquit, infans, magnus erit. Qui postea adultus Mediolanum perrexit tunc episcopo destitutum. Cum autem populus ad electionem pastoris convenisset, ecce tibi infans quispiam Ambrosium episcopum proclamavit. Populus vocem non sine numine missam arripuit; simulque ut virum raperet, irruit. Subducebat ille se, et omni ratione latebras quaerebat; tametsi latere non potuit, populo illum toto cum clero simul deligente. Ergo ex catechumeno per singulos gradus ecclesiasticos progressus, octavo demum die, tota catholica consentiente Ecclesia, divino jam oraculo designatus, episcopus est consecratus. Leguntur plane similia in ejusdem (0119A)Pontificis epist. V, ad Michaelem imp., pag. 280, ubi subditur: Ecclesiasticarum regularum normam toto vitae suae tempore custodivit, omnes haereses debellans, Verbi Dei zelo succinctus. Adi etiam epist. VI, ad Photium, pag. 284, ubi haec ipsa fusius adhuc per tractat idem Nicolaus, Ambrosiumque nostrum clarissimam et splendidissimam lucernam Ecclesiae vocat.

Hincmari archiep. Rem. in Quatern. ad Carol. regem, tom. VIII Conc., pag. 1752.

Mementote facti memorandi Theodosii et memorabilis viri Ambrosii, et quia excessit ut homo Theodosius, corripuit eum ut verus sacerdos Ambrosius, et recepit patienter atque humiliter per illum divinam correctionem Theodosius . . . . Felix ille imperator qui suo tempore talem habuit sacerdotem . . . . Et felix sacerdos Dei Ambrosius, qui in tempore fuit talis imperatoris; scriptum est enim: Beatus qui enarrat justitiam auri audienti (Eccl. XXV). Felices quoque ambo et sacerdos et imperator, quia ne ira Dei pro excessu descenderet super imperatorem, habuit (0119B)suo tempore sacerdotem de quo non questus est Dominus quod de nobis modo queritur dicens: Quaesivi unum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII).

Ejusdem ex lib. II de Praedest. cap. 25.

Sanctus Ambrosius cujus sententiae fidei et Ecclesiae et omnium virtutum firmissimae sunt columnae, qui sanctum Augustinum per Dei gratiam fide illuminavit, baptismate consecravit, atque doctrina pietatis instruxit, ita in libro, etc.

Photii ex ipsius Biblioth. cap. 231, pag. 890.

Ille in divinitus afflata libertate ac pietate immobilis animus, Mediolanensis nimirum Ambrosius.

Odilonis abbatis ex Chron. Cluniac. pag. 402.

Beatus Ambrosius, vir per cuncta laudabilis, et verus assertor fidei catholicae . . . doctissimus doctor.

Guitmundus Aversanus episc. ex lib. III de Sacram. Corp. et Sang. Domini.

(0119C)Sed tu, doctor egregie, beatissime Ambrosi, spiritualis pater beati Augustini, quem idem vir sanctissimus in libris suis sanctum et beatum nominat; cujus auctoritatem, teste Augustino, martyrum revelator Paulus Apostolus commendat: quem beatus Gregorius, vir plane apostolicus, prae se gerit: cujus doctrinam recipiendam beatissimus Benedictus, teste sancto Gregorio, sanctorum prophetarum Spiritu plenus judicavit: cui totius Ecclesiae Mediolanensis gloria specialiter attestatur: quem merito fidei totus orbis veneranter amplectitur (non enim tot et tanti testes si te in fide catholica errare scissent, tanto praeconio te praedicassent): quid tu, inquam, de sacramentis altaris sentias, explanato.

Durandi abbatis ex tract. de Corpore et Sanguine Christi, parte IV.

(0119D)Aliqua deflorare libet de sancto Ambrosio, cujus (0120A)in Ecclesia catholica post Apostolos auctoritas habetur praecipua, cujus eloquentiae affluens facundia Latinae linguae decus est et forma.

Gregorii papae VII ex epist. 2 lib. IV, tom. X Conc. Labbei, pag. 149.

Nec praetermittant quod beatus Ambrosius, non solum regem, sed etiam revera imperatorem Theodosium moribus et potestate, non tantum excommunicavit, sed etiam ne praesumeret in loco sacerdotum in Ecclesia manere, interdixit.

Bernardi abbatis Ciarev. ex epist. 77.

Ab his ergo duabus columnis (Augustinum loquor et Ambrosium), crede mihi, difficile avellor: cum his, inquam, me aut errare aut sapere fateor.

Petrarchae ex lib. I, epist. 1.

Unum aemulo ac reprehensore carentem, unum plena et indecerpta laude decoratum Ambrosium, cujus ne juvenis quidem famam mordax livor attigerit, (0120B)apud quosdam invenio, quod forte ad puram ejus ac simplicem doctrinam, omnis ambigui expertem, referendum est. Consule ejusdem quoque librum II de Vita solitaria, sectione III, cap. 2 et 4, ubi scitu dignissima tradit de Ambrosio, quae nos causa brevitatis hic omittimus, non secus ac alia multa, quae in historicis bibliothecariis legendariisque sponte occurrunt.

Andreae de Petra Coloss. archiep. ex Orat. habita in Conc. Basil. t. XII Conc. edit. Labbei, pag. 877.

Quod vero sanctorum Patrum doctrina errores omnes depulerit, testes sunt . . . . Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, Christianae religionis clarissima lumina, qui adversus omnis haeresis genus invictissime scripserunt.

Bessarionis Card. ex Orat. dogmat. Conc. tom. XIII, pag. 403.

Habemus item eos qui ab occidente exstinxerunt (0120C)errorum flammas sana clarissimaque doctrina, Hilarium, Ambrosium . . . . qui rugitu suo haereticos omnes deterruerunt.

Incerti ex mss. Colbert. ann. circ. 600.
Audeo quos humili versus subscribere stylo,
Mi lector, noli ducere pro nihilo.
Dicere cogit amor me, quae loquor, Ambrosianus,
Cui servire cupit mens mea, lingua, manus.
O quicumque sitis paradisi gaudia vera,
Ambrosii monitis subdere te propera.
Ambrosius normam tibi monstrat juris et aequi;
Felix si poteris discere, scire, sequi.
Ambrosii scriptis perducitur ad meliora,
Qui sua scripta legit, et facit absque mora.
Ambrosium legito, si vitae pascua quaeris:
Quae legis, haec facito; sicque beatus eris.
Finis adest: munus praestet qui trinus et unus
(0120D)Se mihi, sicque pius postulet Ambrosius.

(no apparatus)