Jump to content

Sententia (Veranus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententia
Incertus
Saeculo VI

editio: Migne
fons: [ Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 72

Sententia

(PL 72 0701A)

Veranus episcopus dixit: Quis praesidentem sacris altaribus, atque ad ipsa sancta sanctorum honoris privilegio venientem indignissimis carnalium voluptatum contaminari illecebris patiatur; ac sub ipso coniugalis licentiae nomine acquiescat quempiam clericorum, et sacerdotis agere officium, et mariti implere personam; cum purificatis corporis atque animi moribus multa cogitatione perpendendum, quam idoneus esse debet is qui ad celebranda mysteriorum loca non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis intercessurus accedit. Incongruum siquidem mihi videtur, de coniugali toro aliquem consurgentem altariorum septa penetrare. (0701B) Ipsi utique illuminati et docti de Spiritu sancto, optime nostis oblaturum spiritalis sacrificii victimas quali oporteat igne flagrare. (0702A) Si enim in lege veteri, ubidum evangelicae perfectionis auctoritas praefulgeat, sancto David, cum fugae necessitate premeretur, sacerdos Sadoch non prius panes propositionis tradidit, quam se et pueros suos iam die tertio mundos esse a mulieribus fateretur; quis immaculatas agni carnes ad salutem mundi praestitas post passionum inquinamenta, vel etiam audeat consecrare? Beatus Paulus apostolus in veritate nos contestatur dicens: Probet se unusquisque ministrorum, et sic panem illum praesumat offerre (I Cor. XI) . Notum vobis est, circa loca beatitudinis vestrae, sub magnorum Patrum disciplina, monachorum congregationes esse non parvas, unde ad supplenda clericorum officia in promptu est viros bonos assumi. (0702B) Utilior est enim in Ecclesia paucorum bonorum electa probatio, quam erraticae multitudinis praesentia conglobata; ac plus aedificationis afferunt rara virtutis exempla, quam popularis licentiae abundans et incorrecta praesumptio.