Migne Patrologia Latina Tomus 50
AucInc.SeAdMo 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Sententia ad monachos
In hunc fere modum artifex mundi Deus cum caetera animalia prona in humum fingi jusserit, solum hominem rectum sublimemque factum habitudine ipse corporis ad contemplationem sui provocavit. Hunc non intellexisse, laesisse est. Intelligimus autem, si observantiam mandatis ejus afferamus. Maxima vero mandata haec sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota anima tua (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Intolerandum, quaeso, aliquid aut ingratum praecipitur? Diligi se a nobis jubet, cujus donum est, quae in nobis, quaeque intra nos nostra sunt. Hic immortalitatem tribuit; hic eamdem decepto reparavit; hic nobis constituens legem; hic prophetas emisit; hic postremo propter nos unicum Filium suum a coelo descendere, nasci, attrectari, mori passus est. Nonne hic diligi se, si non admoneat praeceptis, cogit beneficiis: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Ps. CXV, 12)? Ut diligam eum ex toto corde meo, et ex tota mente mea, et ex tota anima mea. Sequens mandatum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX, 18; Matth. XXII, 39). Ad hujus vero mandati obedientiam non tam praecepto, sed natura ducimur. Quid enim tam commune cunctis, quam diligere proximum? aut quid tam proprium humano generi, quam haec quae etiam ex nomine ipso tracta est humanitas? Nam quid aliud magis quam hic affectus nos a belluis discernit? Ita non reservata charitate, feritas est. Et tamen non in hac, ut in plerisque rebus, beneficium tantum damus, sed mutuas connexae charitatis vices, fructum ejus non magis praestamus quam capimus. Namque dum proximum amamus, ut a proximo amemur necesse est. Diligamus ergo omnes eum ex toto corde nostro, qui legem sancit, ut mutuo nosmetipsos diligamus. Reliqua mandatorum Domini his praeceptis continentur. Namque ista hujusmodi sunt, ut si quis ea tantum custodiat, omnia implet. Atque haec etiam ante adventum Dei Salvatorisque nostri servata sunt. Nobis vero recentioribus insuper praeceptis, et Christo, cujus sumus, inhaerendum est dicente Apostolo: Nostri enim non sumus, et non estis vestri; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Dedit nobis pretium, id est, qui et pretium est; ut jam non nostrae, sed voluntati pareamus suae. Hinc itaque Redemptor noster ad electos suos loquitur: Vos de hoc mundo non estis (Joan. XV, 19). Hinc et ille: Exite de medio eorum et separamini (II Cor. VI, 17); cujus voces assecuti, secedentesque, velut post tergum cum vitiis suis mundum reliquimus. Quod ergo secessionis hujus erit pretium, ipse Dominus noster Jesus Christus indicat dicens: Si quis venit ad me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Portemus ergo crucem nostram, carnis desideriis, id est, vitiis repugnantes, voluptatibusque ejus pravis nihil indulgendo. Crucifixit corpus qui non vivit corpori. Hujus igitur curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 4); quia non minus per illecebras suas infestum est nobis et adversum, quam ille princeps aeris hujus indefessus hostis noster, qui retrahere nos a coelorum nitendi regno contendi. Denique haec ipsa illi ad decipiendum hominem saepe machina est. Et revera cum ipsi nos in anima simus constituti, extrinsecus sit corpus; ideo a Deo, ut hic ibi datum est, hic interim dum ille resurrectionis dies venerit, relinquendum est. Dubiumne est magis nos custodire debere quod est proprium, quam quod externum nobis est? Nobis potius consulamus quam corpori, quod plane non minus quam divitiae ac reliqua, quae quondam nostra diximus, deserendum? Mortificemus enim membra nostra, ut vivamus vita, quae hanc non tam vitam quam pretium vitae esse probat. Non nunc quidem primo de turbidi saeculi coeno emergimus. Cui tempori quippe apud haec praeceptorum ars videri potest. Inculcandum tamen nobis est, vana hujus mundi gaudia, vana illa omnia, quae semper volentes invitosque amisit, pie nos quod mortalitati debent Deo reddere. Angusti abjectique est animi, qui non spes suas ultra hoc saeculum porrigit. Quapropter in futura nos extendentes facultatum et voluptatum praeteritarum obliviscamur. Lot beati conjux testis in aeternum manet, respicientem retrorsum evadere ad superiora non posse (Gen. XIX). Quid negotii est converti ad ea quae semel spreveris? quamquam si consideremus, et ne vel hinc vanae sit locus gloriae, non sprevimus ea neque abjectimus; sed fenore majore commutavimus. Contempseramus sane quae reliquimus, si ob hoc coelum coeli non speraremus. Nec tamen ea ipsa, quae reliquimus nostra sunt; nam cum ipsi nos simus ejus a quo instituti videmur; agnoscendum est ejus esse quae reliquimus et quae desideramus. His igitur apud animum oblitteratis quae jam repudiata sunt, sectemur justitiam, benevolentiam, pietatem, mansuetudinem, fidem, charitatem. Custodiamus thesaurum, quem Christi pauperes gerunt, et in vasis fictilibus depositum teneamus. Firmis est insistendum vestigiis, quia quod scandimus iter lubricum est, et quo difficilius carere delicto potest, in hoc esse debet major custodia. Sed ne dubietas in laboris fideique hujus spe sit, audiamus quae justis injustisque merces maneat. Qui credit in me habet vitam aeternam, ait Dominus (Joan. VIII, 24). Quis ergo credentibus vel timentibus Deum finis est, quibus aeterna vita erit finis? At econtrario praeceptis Domini non obtemperantibus quis denuntiator exitus? Discedite a me, maledicti, ait Dominus, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis suis (Matth. XXV, 41). Videtis qui utrumque meritum terminus consequatur. Si ex hac quae promittitur, vel poena vel gloria, una tantum res nobis remota, alia denuntiaretur infinita; sic quoque incitamenta ad bene vivendum proponi putarem. Nunc vero an illud magis refugiendum sit, an istud magis ambiendum, cum hinc magna sint supplicia, hinc magna sint praemia? Et tamen etiam si merita nostra retributio digna non sequeretur, quid fieri rectius ab homine possit, quam indultam vitam caste ac pie vivere; sanctitatemque ejus, cujus imaginem gestaret, aemulari? Adde quod per ineffabilem Domini nostri misericordiam ad beatam vitam minis praemiisque etiam sollicitamur. O quam pulchra illa, spretis fideliter saeculi hujus rebus, adveniet post Domini in vos fidelis remuneratio, cum in illa coruscanti sede gloriae, sanctorum choris mixti verum Dei Filium Agnum sequemur; pariterque in hac vita Christo consepulti, in illa pariter exsultantes regnabimus! Indignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Atque idcirco ut hujus gloriae non expertes simus, vitae hujus voluptate non capiamur. Vita enim nostra abscondita est in coelo. Nihil in hoc mundo speremus. Spes enim quae videtur non est spes. Nec multitudinis refugiamus exemplo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Nec inchoato studio lassemur; non enim qui coepti, sed qui perseveraverit salvus erit (Marc. X, 12). Gulae, libidinis, avaritae, irae, vanitatis, superbiae, una est debellatrix tot criminum continentia: cujus optimus erit custos timor, si meminerimus in conspectu Domini nos semper sitos. Gaudium ac tristitiam tunc magis nostram ducamus, cum proximorum sunt. In obtrectationibus aeque detestanda nobis sit linguae et aurium prurigo. Haec, filii mei, memoriae, haec observationi mandate; nec longus in his custodiae labor erit. Quantuli enim ut sumus vitae hujus sunt dies in nobis? Propterea, quia, sicut scriptum est, saeculorum fines decurrerunt (I Cor. X, 11), non esse diuturnum potest, quin nos si non communis, propria saltem absolutio, ad judicem nostrum sponsoremque meritorum Dominum transferat. Haec audientes tacitis ora lacrymis rigant: tantus eorum erga beatitudinem futuram in hujusmodi exhortationibus affectus est. Sic itaque beatissimus Paulus mysticis imbutus disciplinis, devovens militiam Regi saeculorum Deo, per stipendia innocentis vitae praemia consectatur aeterna.