Migne Patrologia Latina Tomus 133
Sententia contra sacrilegos
Sententia contra sacrilegos (Odalricus Rhemensis), J. P. Migne
Sententia contra sacrilegos
133.0963D| Odalricus episcopus, Rodulfus archidiaconus et omnis Rhemensis Ecclesiae clerus omnibus Ecclesiae filiis.
133.0964D| Quidam perversi et nefarii homines templum Dei cum scelerata mente introeuntes, dum clementiam Dei exorare, et precibus deberent insistere, 133.0965A| furtis et sacrilegiis instinctu diabolico non metuunt inhiare. Ex quibus quidam, quos adhuc ignoramus, ingredientes hanc beatae Dei Genitricis Mariae basilicam, pallium desuper altari sanctae crucis non timuerunt auferre; sed et alia quaedam nuper ablata sunt inde, linteamina videlicet ex lecto Frederici custodis ecclesiae; sed et de capella S. Petri infra claustrum ablatum est vestimentum sacerdotale in praesenti, in praeterito vero anno liber missalis. Quarum omnium rerum fraudatores et sacrilegos excommunicamus et anathematizamus per 133.0966A| virtutem et auctoritatem Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in virtute sanctae crucis, ex virginitate beatae Dei genitricis Mariae et auctoritate sancti Petri apostolorum principis, omniumque sanctorum, ut sint excommunicati et separati a participatione corporis et sanguinis Christi et ingressu ecclesiae, omnique Christianorum societate, donec ad emendationem et satisfactionem veniant vel praedicta quae abstulerunt huic ecclesiae reddant.
(no apparatus)