Jump to content

Sententia de regulis devotarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententia de regulis devotarum
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Sententia de regulis devotarum (Auctor incertus), J. P. Migne

Sententia de regulis devotarum

(1071A)Nemo ad eas vadat visitandas nisi qui habebit ibi matrem, vel sororem, aut filiam, et propinquas, et consobrinas, sive matrem filiorum suorum. Si autem necessitas fuerit ut videant eas, ut antequam renuntiarent saeculo, intrarent in monasterium, paterna debetur eis haereditas: aut aliqua causa manifesta est, mittent cum eis probatae virum aetatis ac vitae: videbunt eas, ut pariter revertentur. Nemo vadat ad illas, nisi quos supra diximus. Si eas videre voluerint, (1072A)primum facient renuntiare patri monasterii, et ille mittet ad seniores, qui in ministerium virginum delegati sunt: qui occurrentes eis, et cum ipsis videbunt quas necesse habuerint, cum omni disciplina et timore Dei. Cumque eas viderint, non eis loquentur de rebus saecularibus. Quicunque de his mandatis praeterierit, absque ulla recrastinatione negligentiae atque contemptus, aget publice poenitentiam, ut possidere valeamus regna coelorum.