[1] Nitetur fortassis aliquis hanc argumentationem probare:
Hic homo est hoc corpus
Sed hoc corpus est prius <hoc> homine quasi materia huius hominis
Ergo hic homo est prius hoc homine
[2] Ad hanc quippe argumentationem statim inducet regulam quam ei
adaptat, hanc scilicet:
Quotiens aliquid praedicatur de aliquo ut de contento, et aliquid
praedicatur de illo praedicato ut de contento, idem praedicatur
de subiecto ut de contento
[3] Sed haec profecto regula -- si diligentius uim ipsius iuxta sensum
illius consideremus -- argumentationum hanc non potest ostendere
propter enuntiationes assumptionis et conclusionis modales, in quibus
etiam modi praedicatorum uariantur pro diuersitate subiectorum. Cum
enim dico:
Hoc corpus est prius hoc homine tamquam materia
tale est:
Hoc corpus est hic homo ita quod hoc corpus posset esse absque
hoc homine
sed non e conuerso, quod aperte falsum est; non igitur idem modus
retinetur in conclusione qui erat in assumptione.
[4] In utraque enim propositione, si quis modum secundum sensum
insistat -- cum ad expositionem peruenitur -- inuenerit iuxta sensum
diuersos modos enuntiationis cum ipsa determinatione repetatur modali.
Subiectum ipsius propositionis cum determinatione repetatur (et
diuersa sunt in assumptione et conclusione subiecta); modalis itaque
determinatio <assumptionis> secundum sensum haec est:
ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine etc.
conclusionis uero haec est:
ita quod hic homo posset <esse> absque hoc homine etc.
(ibi itaque "hoc corpus", quod erat subiectum assumptionis repetitum,
subintellegi, hic uero "hic homo"); et ita diuersorum intellectuum
uoces enuntiationis modos secundum sensum uariant.
[5] Si uero in assumptione et conclusione eundem modum constructio
permanere permitteret, complexio argumentationum non falleret. Veluti
si sic diceretur:
Hic homo est hoc corpus; sed hoc corpus est hic homo ita quod hic
homo posset esse absque hoc homine etc.
tunc quippe eadem modalis determinata, tam in assumptione quam in
conclusione eius retenta, nihil diuersitatis afferret.
[6] Nec tamen hanc argumentationem (quae uera est) nec priorem (quae
falsa est) regula superius inducta confirmare potest, si eius regulae
sensum diligenter exponamus. Quae est huiusmodi:
Quotiens aliquid praedicatur etc.
id est quotiens omnis persona alicuius uocis est persona alterius
uocis, et omnis persona illius alterius uocis est aliquid, omnis
persona subiectae uocis est illud idem. 'Personam autem uocis'
personalem significationem esse dicimus, secundum quod scilicet uoces
iungi transitiue uel intransitiue Priscianus dicit.
[7] Cum autem dicimus quod omnis persona huius uocis 'hic homo' est
persona huius uocis 'hoc corpus', cum non sint multae personae 'hic
homo' sed una tantum, abusiue 'omnis' accipimus cum multa non
colligat, tanquam si opponamus 'prorsus' uel 'omnino'. Et talis est
sensus, cum dicimus:
Omnis persona huius uocis 'hic homo' est hoc corpus
ac si diceremus:
Hic homo est hoc corpus ita quod nihil est hic homo quod non sit
hoc corpus
[8] Si quis itaque sensum regulae in supra posita expositione sumat,
deprehendet regulam ad probationes praepositarum argumentationum non
ualere; maxime quia consequens regula uim modalium determinationum --
quae in conclusionibus argumentationum est -- non continet (in
consequenti quippe regula simpliciter dicitur quod persona subiecti
prorsus est illud quod est persona praedicati termini, non etiam quod
ita sit illud quod possit esse absque illo, sicut habet conclusio
secundae argumentationis quae uera est).
[9] Si quis autem argumentationi secundae (quae uera est) regulam ei
competentem adaptare uelit, talem proterat quae determinationes
modales etiam contineat, sicut argumentatio cuius erit; ac si hoc modo
dicat:
Quotiens aliquid praedicatur de aliquo ut de contento, et aliquid
praedicatur de praedicato ut de contento aliquo modo, idem de
subiecto eodem modo praedicatur
quod est dicere:
Quotiens persona alicuius uocis est prorsus persona alterius, et
persona illius alterius prorsus est aliquid aliquo modo, persona
subiectae uocis est illud idem eodem modo
Veluti si hic homo est hoc corpus, et hoc corpus est hic homo ita quod
hoc corpus posset esse absque hoc homine, hic homo est hic homo ita
quod hic homo posset esse absque hoc homine.
[10] Si uero dicam "ita quod tantum hic homo posset esse absque hoc
homine", diuersa determinatio uariat modum.
[11] In omnibus itaque magis sensum quam uerba pensemus, quoniam
secundum uerba multae conplexiones ex similitudine aliorum decipiunt,
et secundum amborum dispositionem eaedem regulae tam falsis quam ueris
argumentationibus applicari uidentur. De quibus erit agendum cum ad
fallacias regularum peruenerimus.
[12] Sunt autem nonnullae propositiones quibus qui 'totum' solummodo
uocem esse confitentur nos impugnare posse uidetur. Ac si ita
opponatur:
Constat senarium ex quaternario et dimidietate eius (scilicet
quaternarii) perfici; quod falsum est si hoc in rebus
conspiciamus; nullus quippe quaternarius, qui per se est, per
dimidiam partem sui senarium perficere possit nisi alter binarius
extra addatur
[13] Sed sic et istud obiciendum uidetur: quod, si rem ex re constare
dicamus et omnia plura unum totum efficere, utique, ubicumque erunt
duo instituta, ipsa quippe duo unum totum facient quod est diuersum a
singulis illis; et ita, ubicumque sunt duo, sunt tria (ipsa uidelicet
duo et totum ipsorum, quod est diuersum a singulis illis et
praedicatione remotum, cum neque haec pars sit ipsum totum neque
illa); sed rursus, cum omnia plura unum totum efficiant diuersum a
singulis illis, ipsum totum iterum cum duabus partibus suis unum totum
efficiet; et illud rursus aliud cum partibus suis; et sic in
infinitum.
[14] Praeterea hunc ternarium dicimus constare ex his tribus
unitatibus, et duae unitates unum binarium quaelibet reddunt. Quis
neget hunc ternarium ex duobus binariis constare? Eadem quippe unitas
cum hac unitate unum binarium <et cum illa alium binarium> facit; et
ita ternarius duos in se continet binarios diuersos ab inuicem, cum
hic binarius nullo modo sit ille, cum talem habeat partem quam ille
non habet (si enim hic binarius hac unitate constat, ille uero hac
eadem non constat, profecto ille hic non esse conuincitur per
necessariam syllogismi complexionem).
[15] Rursus opponi poterit: quod, cum dicitur "si domus est, paries
est", quomodo secundum constitutionem rei locus a 'toto' dicatur; aut
quomodo res quae domus est probat parietem, cum neque haec domus
probet hunc parietem uel illum, nec illa similiter aliquem alium
(uniuersalia quippe uocabula ad nullam subiectarum rerum percipiendam
nos dirigunt); quomodo etiam hanc diuisionem "domus alia pars paries,
alia tectum, alia fundamentum" dicemus totius esse, cum totum in ea
non diuidatur (si enim totum ibi diuiditur, uel domus uel aliud quod
sit domus uel haec uel illa; quod si haec domus ibi diuiditur in
partes, profecto haec ostenditur constare ex partibus, quod falsum
est).
[16] Cum dicitur senarius perfici ex quaternario et dimidietate eius,
istud 'eius' ad hoc nomen 'quaternarium' duobus modis referri potest
secundum uim uerborum, hoc est uel secundum personam uel secundum
speciem siue naturam quaternarii. Duobus quippe dictio relatiua ad
praemissa refertur: modo quidem personaliter et quasi discrete
(secundum scilicet identitatem personae), modo indifferenter ac
simpliciter secundum identitatem naturae, id est conuenientiae uel
similitudinis rerum iuxta causam impositionis praemissi nominis.
[17] Naturam quippe Boethius dicit "similitudinem rerum nascentium" ac
si aperte dicat easdem res esse unius naturae quae operatione naturae
similes sunt ad inuicem. Unde hoc nomen quod est 'homo' natura
dicimus, quod ex una ipsius impositione commune est naturaliter multis
rebus secundum hoc quod inuicem sibi naturaliter sunt similes (in eo
scilicet quod unaqueque eorum sit animal rationale mortale); hoc uero
nomen 'Socrates' personae potius dicimus quam naturae, quia per ipsum
discretio personae monstratur, non conuenientia multarum rerum quibus
datum sit secundum similitudinem alicuius naturae.
[18] Et hanc interrogationem "Quid est homo?" naturae dicimus, istam
autem "Quis est iste?" uel "Quae est ista?" dicimus esse personae;
unde, ad illud, uocabulum naturae seu similitudinis respondemus (quod
uidelicet multorum commune est secundum hoc quod sibi inuicem similia
sunt), ut 'homo', 'animal'; ad istud uero, uocabulum personae seu
discretionis (quod uidelicet unam rem determinate ac discrete
significat), ut 'Petrus', 'Marcha'.
[19] Sicut ergo identitatem rerum duobus modis accipimus, uno quidem
secundum personam (ut 'idem est Marcus quod Tullius'), alio modo
secundum naturam siue speciem seu quacumque similitudine (ut 'idem est
Petrus quod Marcus', utpote homo uel animal sicut et ille), ita
relatio, quae semper secundum <res> fit, duobus modis accipitur
scilicet secundum identitatem personae uel naturae.
[20] Circa identitatem quidem personae relatio fit negatiue apud
Sedulium ibi:
Non quia qui summus pater est, et filius hic est
ac si aperte diceret:
Non est eadem utriusque persona
affirmatiue autem circa naturam relatio fit apud eundem ubi statim
subditur:
Sed quia quod summus pater est, et filius hic est
ac si diceret:
Eiusdem naturae haec est persona et illa
(hoc est "similis siue indifferens in natura diuinae substantiae").
Ibi itaque 'qui' relatiuum nomen secundum eandem personam relatiue
ponitur, hic 'quod' secundum naturam relatiue supponitur.
[21] Sed et cum dicimus:
Homo sculpit qui pingit
uel
Homo sculpit et idem pingit
potest relatio accipi uel ad eandem personam (ut uidelicet idem
personaliter homo utrumque faciat) uel ad speciem siue naturam
humanitatis indifferenter (id est simpliciter secundum intelligentiam
praemissi nominis), ac si iterum ipsum nomen quod est 'homo'
repeteretur et discerneretur "homo sculpit", "homo pingit" (quod etiam
pro diuersis personis contingere posset).
[22] Nam cum dicimus:
Nullum simile est illud cui est simile
si uera sit enuntiatio, accipienda est relatio tantummodo secundum
identitatem personae, ut uidelicet nulla res sit ea personaliter cui
similis sit. Ut, cum Socrates sit similis homini (uerbi gratia
Platoni), non tamen ideo uerum est simpliciter quod non sit homo, sed
tantum quod non sit ille homo cui est similis.
[23] Similiter et cum dicimus:
Si aliquod totum est, quaelibet pars illius totius est (uel
eiusdem totius)
ad personam facienda est relatio. Quippe cum omnis domus totum sit, et
paries sit pars domus, non tamen uerum est quod, si domus est,
quaelibet pars domus est; alioquin sequeretur quod si haec domus est,
quaelibet pars illius alterius domus est (hoc scilicet per regulam
ostendi potest quod si domus est, quaelibet pars illius domus est quae
est, non domus simpliciter). Nec hoc similiter uerum est quod si haec
domus est, hic paries est (licet hic paries pars sit domus); sed si
domus est, paries eiusdem domus <est> quae est (omnis quippe domus ex
aliquo pariete constat sed non omnis ex hoc).
[24] Cum uero dicimus hoc:
Mulier quae damnauit saluauit
non circa eandem personam sed circa naturam sexus muliebris <...>
(scilicet saluauit): Eua quippe damnauit, Maria saluauit. Priscianus
quoque constructionum huiusmodi relationem non ad personam facit, ubi
uidelicet de 'sui' loquitur. Sed etc.
[25] Huiusmodi regula:
Quotiens aliqua res speciei non est aliquid, aliqua res generis
non est illud <idem>
huiusmodi argumentationem confirmemus:
Quidam homo non est albus
Ergo quoddam animal non est album
[26] Non ualet confirmatio si per 'illud idem' relatio secundum
identitatem personae fiat, ac si dicamus "quoddam animal non est illud
idem animal quod homo est". Nempe hoc non posset ostendi quod quoddam
animal omnino non est album, sicut habebat conclusio.
[27] Similiter cum in ista argumentatione dicimus hanc enuntiationem
"Socrates est homo" enuntiare "Socratem esse id quod ipse est", istud
'id' non secundum personam discrete proferimus sed indifferenter tam
secundum naturam quam secundum personam illud accipimus. Non enim
propositio proponit Socratem esse illam personam quae ipse est, sed
enuntiamus illum humanam naturam habere, hoc est hominem esse, sicut
et cum dicimus "Socrates est homo et Plato est idem". At uero etc.
[28] Aristoteles hanc regulam:
Si quid fit aliquid, non est illud quod fit
inducit ad hoc probandum quod si homo fit pulcher, et non est pulcher.
Si relatio fit secundum identitatem personae (non simpliciter secundum
intelligentiam cuiuscumque praemissi nominis) non potest ex regula
exigentia ostendi proposita, "si fit pulcher non est ille pulcher cum
ipse fit".
[29] Non solum relatio uocis ad naturam fit quandoque, uerum et
demonstratio, cum in benedictione aquae dicitur "qui te de latere suo
produxit" uel "in uinum conuertit" uel "super te ambulauit" uel "in te
baptizatus est". Hic quippe non ad personam praesentis aquae sed ad
speciem siue naturam aquatici elementi indifferenter loquitur, ac si
ita diceret: "qui te produxit, hoc est eiusdem naturae elementum, quod
uidelicet similiter aqua sit sicut et tu".
[30] Cum itaque tam relatio quam demonstratio modo ad personam
proprie, modo ad naturam quodammodo accommodetur, facile est soluere
quod superius opponebatur de eo quod dicitur "senarius perfici ex
quaternario et dimidietate eius"; ita scilicet ut hoc ad nomen
'quaternarii' non personaliter sed simpliciter siue indifferenter
referatur, ac si uidelicet ipsum nomen iterum repeteretur et diceretur
"ex quaternario et dimidietate quaternarii (cuiuscumque scilicet
quaternarii), hoc est ex quaternario et binario aliquo quocumque".
[31] Quod autem de infinitate supra quoque opposuimus nihil est.
Quippe cum dicitur quod "quaelibet plura unum totum integraliter
conficiunt", talia plura accipimus quae diuersa ad inuicem sunt, non
solum praedicatione uerum etiam tota continentia constitutionis (ut
uidelicet alterum in constitutione nec alterum nec aliquid alterius
comprehendat); totum autem quod ex duabus partibus constat non est ab
illis quas continet diuersum secundum essentiae suae capacitatem. Ideo
illud aliquid totum non conficitur quasi diuersa pars ab illis.
[32] Hoc etiam modo refellitur illud quod dictum est "confici ex
duobus diuersis binariis", cum 'diuersi' recte non dicantur cum eandem
contineant in quantitate suae essentiae partem. 'Diuersum' itaque
personaliter dicimus proprie quod, non solum praedicatione, uerum
etiam tota essentiae suae quantitate discretum est (ut uidelicet nihil
aliud sit in isto quam in illo secundum quod superius in quinto
capitulo concessimus aliquem posse habere solam domum, ut uidelicet
non haberet aliud a domo -- hoc est ita diuersum a domo ut, non solum
praedicatione, uerum etiam constitutione ab ea penitus disiunctum
sit).
[33] Multa itaque specie seu genere differunt quae hoc modo diuersa
non sunt, sicut homo et manus ipsius (cum ipse animatum corpus sit et
inanimatum). Sicut cum dicimus:
Domum sufficienter diuidi per parietem et tectum et fundamentum
ac si nullas alias partes praeter istas tres habeat
'alias' oportet intelligi non solum praedicatione remotas ab inuicem
uerum etiam diuersas continentia constitutionis, ita scilicet ut nec
in istis contineantur nec istas contineant, nec eandem partem cum
aliquo horum trium communicent (alioquin falsum esset istas solas tres
esse partes domus).
[34] Quod etiam opponebant de loco a 'toto' uel de diuisione 'totius'
ita hoc soluendum est: quod, cum dicitur:
Si domus est, paries est
etiam locum a 'toto' esse concedimus, hanc uocem 'totum' locum esse
proprie concedimus, non significatum ipsius, sicut et hanc uocem
'genus' et 'definitio' et caeteras. Si autem ad significata
respiciamus, multo plures loci differentiae essent quam maximae
propositiones.
[35] Quod si quis uocet omnia genera unum locum in eo quod genera
sunt, cum non etiam omnes maximas propositiones unam maximam
propositionem esse dicat (in eo scilicet quod sunt a genere), aut si
ex modo probandi generum ipsas maximas propositiones uariet (cum enim
maxime ipsos 'locos differentias' <uocent> quia uarie probant, hoc est
ipsa genera), propterea haec nomina tantum ('genus', 'totum',
'oppositum', etc.) quae respondent ad unum locum, sola bene
differentiae maximarum propositionum dicuntur, non eorum significata.
[36] Ad quod ostendendum inducit Boethius 'rationalitatem' quae
constituit hominem tanquam eius differentia, ut uidelicet per
similitudinem constituendi ostendat haec uocabula 'differentias
maximarum propositionum' quas constituunt debere dici. Quippe non ita
per significata sicut per hoc nomen maxime propositiones differunt,
cum eadem sint significata huius nominis 'generis' et 'oppositi' et
caeterarum differentiarum. Idem nempe quod ad genus est, ad illud est
oppositum; unde maxima propositio generis et oppositi magis in hic
nominibus 'genus' et 'oppositum' distant quam in significatis ipsorum;
atque ideo 'locos differentias' haec nomina potius dicimus.
Sententiae (Abaelardus)
Appearance