Sententiae (Publilius Syrus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Saeculum I ante Christum natum


Index

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

A

 
Alienum est omne quicquid optando euenit.
Ab alio expectes, alteri quod feceris.
Animus uereri qui scit, scit tuto ingredi.
Auxilia humilia firma consensus facit.
Amor animi arbitrio sumitur, non ponitur.
Aut amat aut odit mulier, nihil est tertium.
Ad tristem partem strenua est suspicio.
Ames parentem, si aequus est, si aliter, feras.
Aspicere oportet, quidquid possis perdere.
Amici uitia si feras facias tua.
Alienum aes homini ingenuo acerba est seruitus.
Absentem laedit, cum ebrio qui litigat.
Amans iratus multa mentitur sibi.
Auarus ipse miseriae causa est suae.
Amans quid cupiat scit, quid sapiat non uidet.
Amans quod suspicatur uigilans somniat.
Ad calamitatem quilibet rumor ualet.
Amor extorqueri non pote, elabi potest.
Ab amante lacrimis redimas iracundiam.
Aperte mala cum est mulier, tum demum est bona.
Auarum facile capias, ubi non sis item.
Amare et sapere uix deo conceditur.
Auarus nisi cum moritur, nihil recte facit.
Aetas cinaedum celat, aetas indicat.
Auarus damno potius quam sapiens dolet.
Auaro quid mali optes nisi: uiuat diu?
Animo dolenti nihil oportet credere.
Aliena nobis, nostra plus aliis placent.
Amare iuueni fructus est, crimen seni.
Anus cum ludit, morti delicias facit.
Amoris uulnus idem sanat, qui facit.
Ad paenitendum properat, cito qui iudicat.
Aleator quanto in arte est, Tanto est nequior.
Amor otiosae causa est sollicitudinis.
Auidum esse oportet neminem, minime senem.
Animo uirum pudicae, non oculo eligunt.
Amantis ius iurandum poenam non habet.
Amans ita ut fax agitando ardescit magis.
Amor ut lacrima oculis oritur, in pectus cadit.
Animo imperabit sapiens, stultus seruiet.
Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
Amori finem tempus, non animus facit.
Audendo uirtus crescit, tardando timor.
Auxilium profligatis contumelia est.
Affatim inqua fortuna longe non habet interitum.
Auaro acerba poena natura est sua.
Auaro non est uita, sed mors longior.
Alienam qui suscipit causam semet criminat esse rerum.
Assidua ei sunt tormenta, qui se ipsum timet.
Animo imperato, ne tibi animus imperet.
Animo uentrique imperare debet, qui frugi esse uult.
Aegre reprendas, quod sinas consuescere.
Amico firmo nihil emi melius potest.
Amicis ita prodesto, ne noceas tibi.
Auarus animus nullo satiatur lucro.
Amici mores noueris, non oderis.

B

 
Bis fiet gratum, quod opus est, si ultro offeras.
Bonarum rerum consuetudo pessima est.
Beneficium dare qui nescit, iniuste petit.
Bonum est fugienda aspicere in alieno malo.
Beneficium accipere libertatem est uendere.
Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala.
Bis emori est alterius arbitrio mori.
Beneficia plura recipit, qui scit reddere.
Bis peccas, cum peccanti obsequium commodas.
Bonus animus laesus grauius multo irascitur.
Bona mors est homini uitae quae extinguit mala.
Beneficium dando accepit, qui digno dedit.
Blanditia, non imperio fit dulcis Venus.
Bonus animus numquam erranti obsequium commodat.
Beneficium qui dedisse se dicit petit.
Beniuoli coniunctio animi maxima est cognatio.
Beneficium saepe dare docere est reddere.
Bonitatis uerba imitari maior malitia est.
Bona opinio hominum tutior pecunia est.
Bonum quod est supprimitur, numquam extinguitur.
Bis uincit qui se uincit in uictoria.
Benignus etiam causam dandi cogitat.
Bis interimitur, qui suis armis perit.
Bene dormit, qui non sentit, quam male dormiat.
Bonorum crimen est officiosus miser.
Bona quae ueniunt nisi sustineantur cadunt ut opprimant.
Bona fama in tenebris proprium splendorem tenet.
Bene cogitata si excidunt non occidunt.
Bene perdit nummos iudici cum dat nocens.
Bona in parente anima est pecunia.
Bonum ad uirum cito moritur iracundia.
Breue mens ipsa est memoria iracundiae.
Bona turpitudo est, quae periclum uindicat.
Bona comparat praesidia misericordia.
Beneficium dignis ubi des omnes obliges.
Breuis ipsa uita est, sed malis fit longior.
Beneficia donari aut mali aut stulti putant.
Bene perdis gaudium, ubi dolor pariter perit.
Bene uixit is qui potuit cum uoluit mori.
Bene audire Alterum patrimonium est.
Boni est uiri etiam in morte nullum fallere.
Bona causa nullum iudicem uerebitur.
Bonus uir nemo est nisi qui bonus est omnibus.

C

 
Consueta uitia ferimus noua reprendimus.
Crudelis est in re aduersa obiurgatio.
Cauendi nulla est dimittenda occasio.
Cui semper dederis ubi neges rapere imperes.
Crudelem medicum intemperans aeger facit.
Cuius mortem amici expectant, uitam ciues oderunt.
Cum inimico nemo in gratiam tuto redit.
Citius uenit periclum cum contemnitur.
Casta ad uirum matrona parendo imperat.
Cito ignominia fit superbi gloria.
Consilio melius uincas quam iracundia.
Cuiuis dolori remedium est patientia.
Cotidie damnatur, qui semper timet.
Cum uitia prosunt, peccat, qui recte facit.
Contumeliam nec fortis pote nec ingenuus pati.
Conscientia animi nullas inuenit linguae preces.
Comes facundus in uia pro uehiculo est.
Cito inproborum laeta ad perniciem cadunt.
Contemni est Grauius quam stultitiae percuti.
Cotidie est deterior posterior dies.
Crimen relinquit uitae, qui mortem appetit.
Cogas amantem irasci amare si uelis.
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
Crudelis est non fortis, qui infantem necat.
Consilium inueniunt multi sed docti explicant.
Caue quicquam incipias, quod paeniteat postea.
Cui omnes bene dicunt, possidet populi bona.
Cui nolis saepe irasci irascaris semel.
Crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
Caeci sunt oculi, cum animus alias res agit.
Caret periclo, qui etiam cum est tutus cauet.
Cum ames non sapias aut cum sapias non ames.
Cicatrix conscientiae pro uulnere est.
Cunctis potest accidere quod cuiuis potest.
Caue amicum credas nisi si quem probaueris.
Contra felicem uix deus uires habet.
Cum das auaro praemium ut noceat rogas.
Cum se ipse uincit sapiens minime uincitur.
Contra hostem aut fortem oportet esse aut supplicem.
Cito culpam effugere pote quem culpae paenitet.
Cum periclo inferior quaerit, quod superior occulit.
Consilium in dubiis remedium prudentis est.
Cum inimico ignoscis amicos gratis conplures adquiris.
Contubernia sunt lacrimarum, ubi misericors miserum adspicit.
Crebro ignoscendo facies de stulto improbum.
Cui plus licet quam par est plus uult quam licet.

D

 
Discipulus est prioris posterior dies.
Damnare est obiurgare, cum auxilio est opus.
Diu adparandum est bellum, ut uincas celerius.
Dixeris male dicta cuncta, cum ingratum hominem dixeris.
De inimico non loquaris male sed cogites.
Deliberare utilia mora tutissima est.
Dolor decrescit, ubi quo crescat non habet.
Didicere flere feminae in mendacium.
Discordia fit carior concordia.
Deliberandum est, quicquid statuendum est semel.
Difficilem habere oportet aurem ad crimina.
Dum est uita grata, mortis conditio optima est.
Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.
Ducis in consilio posita est uirtus militum.
Dies quod donat timeas: cito raptum uenit.
Dimissum quod nescitur non amittitur.
Deliberando discitur sapientia.
Deliberando saepe perit occasio.
Duplex fit bonitas, simul accessit celeritas.
Damnati lingua uocem habet, uim non habet.
Dolor animi Grauior est quam corporis.
Dulce etiam fugias, fieri quod amarum potest.
Difficile est dolori conuenire cum patientia.
Deos ridere credo, cum felix fouet.
Durum est negare, superior cum supplicat.
Dissoluitur lex, cum fit iudex misericors.
Dominari ex parte est cum superior supplicat.
Decima hora amicos plures quam prima inuenit.

E

 
Etiam innocentes cogit mentiri dolor.
Etiam in peccato recte praestatur fides.
Etiam celeritas in desiderio mora est.
Ex uitio alterius sapiens emendat suum.
Et deest et superest miseris cogitatio.
Etiam obliuisci quid sis interdum expedit.
Ex hominum questu facta fortuna est dea.
Effugere cupiditatem regnum est uincere.
Exul, ubi ei nusquam domus est, sine sepulcro est mortuus.
Etiam qui faciunt oderunt iniuriam.
Eripere telum, non dare irato decet.
Exilium patitur, patriae qui se denegat.
Etiam capillus unus habet umbram suam.
Eheu quam miserum est fieri metuendo senem.
Etiam hosti est aequus, qui habet in consilio fidem.
Excelsis multo facilius casus nocet.
Extrema semper de ante factis iudicant.
Ex lite multa gratia est formosior.
Etiam bonis malum saepe est adsuescere.
Est utique profunda ignorantia nescire quod pecces.
Etiam sine lege poena est conscientia.
Errat datum qui sibi quod extortum est putat.

F

 
Fidem qui perdit, quo se seruet relicuo?
Fortuna cum blanditur captatum uenit.
Fortunam citius reperias quam retineas.
Formosa facies muta commendatio est.
Frustra rogatur qui misereri non potest.
Fortuna unde aliquid fregit cassum est
Fraus est accipere quod non possis reddere.
Fortuna nimium quem fouet stultum facit.
Fatetur facinus is, qui iudicium fugit.
Felix improbitas optimorum est calamitas.
Feras non culpes, quod mutari non potest.
Futura pugnant ne se superari sinant.
Furor fit laesa saepius patientia.
Fidem qui perdit, nihil pote ultra perdere.
Facilitas nimia partem stultitiae sapit.
Fides in animum, unde abiit, Numquam redit.
Fidem nemo umquam perdit nisi qui non habet.
Fortuna obesse nulli contenta est semel.
Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia.
Frustra, cum ad senectam uentum est, repetas adulescentiam.
Falsum male dictum maliuolum mendacium est.
Feminae naturam regere desperare est otium.
Feras difficilia ut facilia perferas.
Fortuna uitrea est: tum cum splendet frangitur.
Feras quod laedit ut quod prodest perferas.
Facit gradum Fortuna, quem nemo uidet.
Fortuna in homine plus quam consilium ualet.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Famulatur dominus, ubi timet quibus imperat.
Facile inuenies qui bene faciant, cum qui fecerunt coles.
Frenos inponit linguae conscientia.
Facilitatem in dubiis uirtus imperat.
Falsum etiam est uerum, quod constituit superior.

G

 
Graue praeiudicium est, quod iudicium non habet.
Grauissima est probi hominis iracundia.
Grauis animi poena est, quem post facti poenitet.
Grauis animus dubiam non habet sententiam.
Grauius malum omne est, quod sub aspectu latet.
Grauius nocet, quodcumque inexpertum accidit.
Grauis est inimicus is, qui latet in pectore.
Grauissimum est imperium consuetudinis.
Graue crimen etiam leuiter cum est dictum nocet.
Graue est quod fronte laeta des tristi accipi.
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.

H

 
Heu quam difficilis gloriae custodia est.
Homo extra corpus est suum, cum irascitur.
Heu quam est timendus, qui mori tutum putat.
Homo, qui in homine calamitoso est misericors, meminit sui.
Honesta turpitudo est pro causa bona.
Habet in aduersis auxilia, qui in secundis commodat.
Heu quam miserum est ab eo laedi, de quo non possis queri.
Hominem experiri multa paupertas iubet.
Heu dolor quam miser est qui in tormento uocem non habet.
Heu quam multa poenitenda incurrunt uiuendo diu.
Heu quam miserum est discere seruire, ubi sis doctus dominari.
Habet suum uenenum blanda oratio.
Homo totiens moritur, quotiens amittit suos.
Homo semper aliud, fortuna aliud cogitat.
Honestus rumor alterum est patrimonium.
Homo ne sit sine dolore fortunam inuenit.
Honeste seruit, qui succumbit tempori.
Homo uitae commodatus, non donatus est.
Heredis fletus sub persona risus est.
Heredem ferre utilius est quam quaerere.
Habent locum maledicti crebrae nuptiae.
Honeste parcas inprobo, ut parcas probo.
Humanitatis optima est certatio.
Honos honestum decorat, inhonestum notat.
Heu conscientia animi grauis est seruitus.
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
Homini tum deest consilium, cum multa inuenit.
Humilis nec alte cadere nec grauiter potest.
Honestum laedis, cum pro indigno interuenis.

I

 
Inferior rescit, quicquid peccat superior.
Inimicum ulcisci uitam accipere est alteram.
Inuitum cum retineas, exire incites.
Ingenuitatem laedas, cum indignum roges.
In nullum auarus bonus est, in se pessimus.
Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter.
Inopiae desunt multa, auaritiae omnia.
Instructa inopia est in diuitiis cupiditas.
Inuitat culpam qui peccatum praeterit.
Iucundum nihil est, nisi quod reficit uarietas.
Ingenuitas non recipit contumeliam.
Inritare est calamitatem, cum te felicem uoces.
Inpune pecces in eum, qui peccat prior.
Ingratus unus omnibus miseris nocet.
In miseria uita etiam contumelia est.
Ita amicum habeas, posse ut facile fieri hunc inimicum putes.
Inuidiam ferre aut fortis aut felix potest.
In amore semper mendax iracundia est.
Inuidia tacite sed inimice irascitur.
Iratum breuiter uites, inimicum diu.
Iniuriarum remedium est obliuio.
Iracundiam qui uincit, hostem superat maximum.
Iactum tacendum crimen facias acrius.
In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.
In iudicando criminosa est celeritas.
Inimicum quamuis humilem docti est metuere.
In calamitoso risus etiam iniuria est.
Iudex damnatur ubi nocens absoluitur.
Ignoscere hominum est, ubi pudet cui ignoscitur.
In rebus dubiis plurimi est audacia.
Illo nocens se damnat, quo peccat die.
Ita crede amico, ne sit inimico locus.
Iratus etiam facinus consilium putat.
Inuidia id loquitur, quod uidet non quod subest.
Iniuriam aures facilius quam oculi ferunt.
Iacet omnis uirtus, fama nisi late patet.
Ignis calorem suum etiam in ferro tenet.
In uenere semper certat dolor et gaudium.
In amore forma plus ualet quam auctoritas.
Ingrata sunt beneficia, quibus comes est metus.
Inprudens peccat, quem peccati paenitet.
Inertia indicatur, cum fugitur labor.
Iratus cum ad se rediit sibi tum irascitur.
In amore semper causa damni quaeritur.
Iucunda macula est ex inimici sanguine.
In uenere semper dulcis est dementia.
In misero facile fit potens iniuria.
Interdum habet stultitiae partem facilitas.
Inertia est laboris excusatio.
Iniuriam facilius facias quam feras.
Iratus nihil non criminis loquitur loco.
Incertus animus remedium est sapientiae.
In turpi re peccare bis delinquere est.
Ingenuus animus non fert uocis uerbera.
Iniuriam ipse facias ubi non uindices.
Is minimum eget mortalis, qui minimum cupit.
Inimici ad animum nullae conueniunt preces.
Inimico extincto exitium lacrimae non habent.
Ibi semper est uictoria, ubi concordia est.
Iter est, quacumque dat prior uestigium.
Ibi pote ualere populus, ubi leges ualent.
Inuectibe uocis numquam libertas tacet.
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.

L

 
Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
Laus noua nisi oritur etiam uetus amittitur.
Laeso doloris remedium inimici est dolor.
Leuis est fortuna: cito reposcit quod dedit.
Lex uniuersa est, quae iubet nasci et mori.
Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
Lasciuia et laus numquam habent concordiam.
Legem nocens ueretur, fortunam innocens.
Libido, non iudicium est, quod leuitas sapit.
Libido cunctos etiam sub uultu domat.
Longum est quod flagitat Cupiditas.
Lapsus ubi semel sis, sit tua culpa, si iterum cecideris.
Lex uidet iratum, iratus legem non uidet.
Legem solet obliuisci Iracundia.
Locis remotis qui latet, lex est sibi.
Late ignis lucere, ut nihil urat, non potest.
Licentiam des linguae, cum uerum petas.
Lucrum est dolorem posse damno extinguere.

M

 
Malignos fieri maxime ingrati docent.
Multis minatur, qui uni facit iniuriam.
Mora omnis odio est, sed facit sapientiam.
Mala causa est, quae requirit misericordiam.
Mori est felicis antequam mortem inuoces.
Miserum est tacere cogi, quod cupias loqui.
Miserrima est fortuna, quae inimico caret.
Malus est uocandus, qui sua est causa bonus.
Malus bonum ubi se simulat tunc est pessimus.
Metus cum uenit, rarum habet somnus locum.
Mori necesse est, sed non quotiens uolueris.
Male geritur quidquid geritur fortunae fide.
Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, adimit sibi.
Minus est quam seruus dominus, qui seruos timet.
Magis fidus heres nascitur quam scribitur.
Malo in consilio feminae uincunt uiros.
Mala est uoluntas ad alienum consuescere.
Maximo periclo custoditur, quod multis placet.
Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit.
Malae naturae numquam doctore indigent.
Misereri scire sine periclo est uiuere.
Male uiuunt, qui se semper uicturos putant.
Male dictum interpretando facias acrius.
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
Minus decipitur, cui negatur celeriter.
Mutat se bonitas irritata iniuria.
Mulier cum sola cogitat male cogitat.
Male facere qui uult, nunquam non causam inuenit.
Maliuolus semper sua natura uescitur.
Multos timere debet, quem multi timent.
Male imperando summum imperium amittitur.
Mulier quae multis nubit multis non placet.
Maliuolus animus abditos dentes habet.
Medicina calamitatis est aequanimitas.
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
Metum respicere non solet quicquid iuuat.
Malo etiam parcas, si una est periturus bonus.
Magnum secum adfert crimen indignatio.
Malus etsi obesse non potest tamen cogitat.
Magis ualet qui nescit quod ualet calamitas.
Mora cogitationis diligentia est.
Multa ignoscendo fit potens potentior.
Multis placere quae cupit culpam cupit.
Minimum eripit fortuna, cui minimum dedit.
Meretrix est instrumentum contumeliae.
Malus bonum ad se numquam consilium refert.
Manifesta causa secum habet sententiam.
Multorum calamitate uir moritur bonus.
Metus improbos compescit non clementia.
Muneribus est, non lacrimis meretrix misericors.
Metuendum est semper, esse cum tutus uelis.
Mors infanti felix, iuueni acerba, nimis sera est seni.
Malam rem cum uelis honestare improbes.
Malum est consilium, quod mutari non potest.
Militia unius cito fit male dictum omnium.
Mortem ubi contemnas uiceris omnes metus.
Misera est uoluptas, ubi pericli memoria est.
Male uincit Quem poenitet uictoriae.
Misericors ciuis patriae est consolatio.
Malitia ut peior ueniat se simulat bonam.
Malus animus in secreto peius cogitat.
Mutare quod non possis ut natum est feras.
Multa ante temptes quam uirum inuenias bonum.
Miserrimum est arbitrio alterius uiuere.
Mansueta tutiora sunt sed seruiunt.
Mala mors necessitatis contumelia est.
Minus saepe pecces, si scias quid nescias.
Malus quicumque in poena est praesidium est bonis.
Mala est inopia, ex copia quae nascitur.
Monere non punire stultitiam decet.
Multo turpius damnatur, cui in delicto ignoscitur.
Malum ne alienum feceris tuum gaudium.

N

 
Nihil agere semper infelici est optimum.
Nihil peccant oculi, si animus oculis imperat.
Nihil proprium ducas, quidquid mutari potest.
Non cito perit ruina, qui rimam timet.
Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere.
Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies.
Numquam periclum sine periclo uincitur.
Nulla tam bona est fortuna, de qua nihil possis queri.
Nusquam melius morimur homines quam ubi libenter uiximus.
Negandi causa auarum numquam deficit.
Naturam abscondit cum improbus recte facit.
Non turpis est cicatrix quam uirtus parit.
Numquam ubi diu fuit ignis defecit uapor.
Necesse est minima maximorum esse initia.
Non corrigit sed laedit qui inuitum regit.
Nimia concedendo interdum fit stultitia
Nihil magis amat cupiditas quam quod non licet.
Nisi uindices delicta improbitatem adiuues.
Nulli facilius quam malo inuenies parem.
Nihil non acerbum prius quam maturum fuit.
Nocere posse et nolle laus amplissima est.
Non uincitur sed uincit, qui cedit suis.
Necessitas dat legem, non ipsa accipit.
Nescio quid agitat, cum bonum imitatur malus.
Nulla hominum maior poena est quam infelicitas.
Non nouit uirtus calamitati cedere.
Necessitas ab homine quae uult impetrat.
Necessitati quodlibet telum utile est.
Nocere casus non solet constantiae.
Non pote non sapere qui se stultum intellegit.
Necessitas egentem mendacem facit.
Non facile solus serues quod multis placet.
Necessitas quod poscit nisi des eripit.
Nocens precatur, innocens irascitur.
Nec uita nec fortuna propria est hominibus.
Non semper aurem facilem habet Felicitas.
Numquam non miser est qui quod timeat cogitat.
Ni qui scit facere insidias nescit metuere.
Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit.
Nimium altercando ueritas amittitur.
Nullo in loco male audit misericordia.
Necessitas quod celat, frustra quaeritur.
Necessitas quam pertinax regnum tenet.
Nemo inmature moritur, qui moritur miser.
Nocentem qui defendit, sibi crimen parit.
Nihil non aut lenit aut domat diuturnitas.
Nihil turpe ducas pro salutis remedio.
Noli contemnere ea, quae summos subleuant.
Nihil aliud scit necessitas quam uincere.
Nemo timendo ad summum peruenit locum.
Nisi per te sapias frustra sapientem audias.
Necessitati sapiens nihil umquam negat.
Non facile de innocente crimen fingitur.
Nimium boni est in morte cum nihil sit mali.
Ni gradus seruetur, nulli tutus est summus locus.
Nihil est miserius, quam ubi pudet quod feceris.
Nec mortem effugere quisquam nec amorem potest.
Necessitatem ferre non flere addecet.
Nusquam facilius culpa quam in turba latet.
Non leue beneficium praestat qui breuiter negat.
Non est beatus, esse se qui non putat.

O

 
Omnis uoluptas quaecunque arrisit nocet.
Obsequium beniuoli animi finem non habet.
O uitam misero longam, felici breuem!
Obiurgari in calamitate grauius est quam calamitas.
O dulce tormentum, ubi reprimitur gaudium!
Omnes aequo animo parent, ubi digni imperant.
Occidi est pulchrum, ignominiose ubi seruias.
O tacitum tormentum animi conscientia!
Optime positum est beneficium, Ubi meminit qui accipit.
Obsequio nuptae cito fit odium paelicis.
Occasio receptus difficiles habet.
O pessimum periclum quod opertum latet.
Omnes cum peccant occulte pacantur citius.
Occasio aegre offertur facile amittitur.
Oculi amorem Incipiunt, consuetudo perficit.

P

 
Probus libertus sine natura est filius.
Prodesse qui uult nec potest aeque, est miser.
Pericla timidus etiam quae non sunt uidet.
Pudor doceri non potest, nasci potest.
Plus est quam poena sine spe miserum uiuere.
Pudorem alienum qui eripit perdit suum.
Patientia animi occultas diuitias habet.
Peiora multo cogitat mutus dolor.
Pecunia Regimen est rerum omnium.
Pudor dimissus numquam redit in gratiam.
Perdendi finem nemo nisi egestas facit.
Poena ad malum serpendo cum properat uenit.
Plus est quam poena iniuriae succumbere.
Pro medicina est dolor, dolorem qui necat.
Patiens et fortis se ipsum felicem facit.
Prospicere in pace oportet, quod bellum iuuet.
Parens iratus in se est crudelissimus.
Perdit non donat qui dat nisi sit memoria.
Probe delicta. cum legas deteras.
Pars benefici est quod petitur si belle neges.
Properare in iudicando est crimen quaerere.
Populi est mancipium, quisquis patriae est utilis.
Per quae sis tutus, illa semper cogites.
Perfugere ad inferiorem se ipsum est tradere.
Peccatum amici ueluti tuum recte putes.
Potens misericors publica est felicitas.
Praesens est semper, absens qui se ulciscitur.
Perfacile quod uota imperant felix facit.
Poenam moratur improbus, non praeterit.
Perdidisse honeste mallem quam accepisse turpiter.
Paucorum est intellegere quid det deus.
Perenne coniugium animus non corpus facit.
Pereundi scire tempus assidue est mori.
Potenti irasci sibi periclum est quaerere.
Peccare pauci nolunt nulli nesciunt.
Paucorum improbitas est multorum calamitas.
Pro dominis peccare etiam uirtutis loco est.
Patiendo multa, uenient, quae nequeas pati.
Paratae lacrimae insidias non fletum indicant.
Peccatum extenuat qui celeriter corrigit.
Pudorem habere seruitus quodammodo est.
Potest ultus in aduersis numquam felicitas.
Prudentis uultus etiam sermonis loco est.
Probo beneficium qui dat ex parte accipit.
Pudor si quem non flectit, non frangit timor.
Poena alleuatur ubi relaxatur dolor.
Plures tegit fortuna, quam tutos facit.
Post calamitatem memoria alia est calamitas.
Probo bona fama maxima est hereditas.
Pericla qui audet ante uincit quam accipit.
Perpetuo uincit qui utitur clementia.
Plures amicos mensa quam mens concipit.
Prudentis est irasci nec sero et semel.
Per quem sis clarus illi quod sis imputes.
Poenae sat est qui laesit supplex uenit.

Q

 
Quamuis non rectum, quod iuuat, rectum putes.
Quicquid nocere dedicit, meminit cum potest.
Qui metuit contumeliam, raro accipit.
Quam miserum est mortem cupere nec posse emori.
Qui pro innocente dicit, satis est eloquens.
Qui cum dolet blanditur, post tempus sapit.
Quod timeas citius quam quod speres euenit.
Quod uult cupiditas cogitat, non quod decet.
Quicquid conaris, quo peruenias, cogites.
Qui bene dissimulat citius inimico nocet.
Quod semper est paratum, non semper iuuat.
Quodcumque celes, ipse tibi fias timor.
Qui ius iurandum seruat, quouis peruenit.
Quod aetas uitium posuit, aetas auferet.
Quemcumque quaerit calamitas, facile inuenit.
Quod periit quaeri pote, reprendi non potest.
Quam miserum officium est, quod successum non habet.
Quam miser est, cui est ingrata misericordia.
Quam miserum est, cogi opprimere quem saluum uelis.
Quem fama semel oppressit, uix restituitur.
Quod uix contingit ut uoluptatem parit.
Quam miserum est id quod pauci habent amittere.
Qui in uero dubitat, male agit, cum deliberat.
Qui timet amicum, amicus ut timeat, docet.
Quicquid uindicandum est, <omnis> optima est occasio.
Quam miserum auxilium est, ubi nocet quod sustinet.
Qui pote consilium fugere sapere idem potest.
Qui ulcisci dubitat improbos plures facit.
Qui obesse cum potest non uult prodest
Quicquid bono concedas, des partem tibi.
Quod nescias cui serues, stultum est parcere.
Quae uult uideri bella nimium illi negat.
Qui debet, limen creditoris non amat.
Qui pote transferre amorem pote deponere.
Qui culpae ignoscit uni, suadet pluribus.
Quod improbis eripitur, donatur probis.
Qui sibi non uiuit, aliis merito est mortuus.
Quicquid fit cum uirtute, fit cum gloria.
Qui expectat, ut rogetur, officium leuat.
Qui timet amicum, uim non nouit nominis.
Qui potest celare uitium non facit.
Qui omnes insidias timet, in nullas incidit.
Quam malus est, culpam qui suam alterius facit.
Qui docte seruit, partem dominatus tenet.
Qui se ipse laudat, cito derisorem inuenit.
Quam miserum est, bene quod feceris, factum queri.
Quam est felix uita, quae sine odiis transiit.
Quicquid futurum est summum, ab imo nascitur.
Quam miserum est, ubi consilium casu uincitur.
Quicquid fortuna exornat, cito contemnitur.
Quicquid plus quam necesse est possideas premit.
Qui pote nocere timetur, cum etiam non adest.
Quem bono tenere non potueris, contineas malo.
Quod senior loquitur, omnes consilium putant.
Quam miserum est, ubi te captant, qui defenderent.
Quid quisque amat, laudando commendat sibi.
Quem diligas, etiam queri de ipso malum est.
Qui uenit ut noceat, semper meditatus uenit.
Quis miserum sciret, uerba nisi haberet dolor?
Quam miserum est, cum se renouat consumptum malum.
Quanto serius peccatur, tanto incipitur turpius.
Quam miser est, qui excusare sibi se non potest.
Quo caueas, cum animus aliud uerba aliud petunt?
Qui inuitus seruit, fit miser seruit tamen.
Quod est timendum, decipit si neglegas.
Quid tibi pecunia opus est, si uti non potes?
Quod fugere credas, saepe solet occurrere.
Quamuis acerbus qui monet nulli nocet.
Qui studet multis amicis, multos inimicos ferat.
Qui semet accusat, ab alio non potest criminari.
Qui dormientem necat, absentem ulciscitur.
Quod est uenturum, sapiens ut praesens cauet.
Quem diligas, ni recte moneas, oderis.
Quod uult habet qui uelle quod satis est potest.

R

 
Ratione non ui uincenda adolescentia est.
Rei nulli prodest mora nisi iracundiae.
Reus innocens fortunam, non teste timet.
Rarum esse oportet, quod diu carum uelis.
Rapere est accipere, quod non possis reddere.
Regnat non regitur, qui nihil nisi quod uult facit.
Riualitatem non amat uictoria.
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
Rex esse nolim, ut esse crudelis uelim.
Res quanto est maior, tanto est insidiosior.
Roganti melius quam imperanti pareas.
Respicere nihil consueuit iracundia.
Rapere est non petere, quicquid inuito auferas.
Remedium frustra est contra fulmen quaerere.
Rogare officium seruitus quodam modo est.
Reddit, non perdit, qui quod alienum erat persoluit.

S

 
Semper iratus plus se posse putat quam possit.
Spes est salutis, ubi hominem obiurgat pudor.
Suadere primum, dein corrigere beniuoli est.
Sapiens contra omnes arma fert, cum cogitat.
Sanctissimum est meminisse, cui te debeas.
Stulti timent fortunam, sapientes ferunt.
Sensus, non aetas inuenit sapientiam.
Semper beatam se putat benignitas.
Sapiens semper quiescendi dat locum iniuriae.
Solet esse in dubiis pro consilio temeritas.
Semper consilium tunc deest cum opus est maxime.
Sapiens cum petitur si tacet grauiter negat.
Semper plus metuit animus ignotum malum.
Secunda in paupertate fortuna est fides.
Si nihil uelis timere, metuas omnia.
Summissum imperium non tenet uires suas.
Secundus est a matre nutricis dolor.
Sibi supplicium ipse dat, quem admissi poenitet.
Suum sequitur lumen semper innocentia.
Stultum est ulcisci uelle alium poena sua.
Sibi primum auxilium eripere est leges tollere.
Suis qui nescit parcere, inimicis fauet.
Sine dolore est uulnus, quod ferendum est cum uictoria.
Semper metuendo sapiens euitat malum.
Stultum est queri de aduersis, ubi culpa est tua.
Solet hora, quod multi anni abstulerunt, reddere.
Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa.
Stultum est uicinum uelle ulcisci incendio.
Stultum facit fortuna, quem uult perdere.
Spes inopem, res auarum, mors miserum leuat.
Se damnat iudex, innocentem qui opprimit.
Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam.
Satis est beatus, qui potest cum uult mori.
Solet sequi laus, cum uiam fecit labor.
Socius fit culpae, qui nocentem subleuat.
Suspicio sibi ipsa riuales parit.
Semper metuendum, quicquid irasci potest.
Seditio ciuium hostium est occasio.
Salutis causa bene fit homini iniuria.
Stultitia est insectari, quem di diligunt.
Sat magna usura est pro beneficio memoria.
Sero in periclis est consilium quaerere.
Sua seruat qui salua esse uult communia.
Satis est superare inimicum, nimium est perdere.
Suspiciosus omnium damnat fidem.
Suspicio probatis tacita iniuria est.
Superari a superiore pars est gloriae.
Supplicem hominem opprimere, uirtus non est, sed crudelitas.
Sat est disertus, pro quo loquitur ueritas.

T

 
Thesaurum in sepulchro ponit, qui senem heredem facit.
Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
Tam deest auaro quod habet quam quod non habet.
Tarde sed grauiter sapiens Irascitur.
Tuti sunt omnes unus ubi defenditur.
Temptando cuncta caeci quoque tuto ambulant.
Tam de se iudex iudicat quam de reo.

V

 
Ubi fata peccant, hominum consilia excidunt.
Voluptas e difficili data dulcissima est.
Ubi omnis uitae metus est, mors est optima
Unus dies poenam affert, quam multi irrogant.
Ubi peccat aetas maior, male discit minor.
Ubi nihil timetur, quod timeatur nascitur.
Ubi sis cum tuis et absis patria, non desideres.
Verum est, quod pro salute fit mendacium.
Ubicumque pudor est, semper ibi sancta est fides.
Ubi innocens formidat, damnat iudicem.
Voluntas impudicum, non corpus facit.
Virtuti melius quam fortunae creditur.
Verbum omne refert in quam partem intellegas.
Virum bonum natura, non ordo facit.
Ubi coepit ditem pauper imitari perit.
Veterem ferendo iniuriam inuites nouam.
Virtutis spolia cum uidet, gaudet labor.
Virtutis uultus partem habet uictoriae.
Virtute quod non possis blanditia auferas.
Utrumque casum aspicere debet, qui imperat.
Voluptas tacita metus est magis quam gaudium.
Viri boni est nescire facere iniuriam.
Vultu an natura sapiens sis, multum interest.
Virtuti amorem nemo honeste denegat.
Ubi libertas cecidit, audet libere nemo loqui.
Vita otiosa regnum est et curae minus.
Ubi omnes peccant, spes querelae tollitur.
Ut plures corrigantur, rite pauci eliduntur.
Virtutis omnis impedimentum est timor.
Ubi iudicat, qui accusat, uis non lex ualet.
Ubi emas aliena inuenies necesse est tua.
Ubi peccatum cito corrigitur, fama solet ignoscere.
Ubi innocens damnatur, pars patriae exulat.
Vincere est honestum, opprimere acerbum, pulcrum ignoscere.
Velox consilium sequitur poenitentia.

Index

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z