Migne Patrologia Latina Tomus 80
TaiCae.Senten4 80 Taio Caesaraugustanusc.600—c.683 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
AD QUIRICUM BARCINONENSEM ANTISTITEM.
1. Domno venerabili sanctissimoque viro Quirico episcopo, Taius indignus Caesaraugustanae urbis episcopus, cognomento Samuel. Memor vestrae benignissimae petitionis, nostraeque devotissimae promissionis, hujus textum libelli comptis sententiarum titulis praenotatum vestrae sanctitati malui dirigendum; ut sicut unius sanctae charitatis vinculo nectimur, ita quoque laboris ac lectionis gratia merito participemur. Ordo namque rationis exposcit ut prius causas originum, imo potius calamitatum, qualiter editus, vel in quibus sit anxietatibus diffloratus atque conscriptus, brevitate qua possum, vestris auditibus pandam, et ita demum ad reliqua orationis sermo percurrat.
2. Optime novit beatitudo vestra tempus illud quo tortuosus anguis ore pestifero in quorumdam mentibus virulenta seminum suorum sparserat zizania, fraudulentaque deceptione a tramite recti itineris gressum removerat mentium perditarum: in quo quidam homo pestifer atque insani capitis Froja tyrannidem sumens, assumptis sceleris sui perversis fautoribus, adversus orthodoxum magnumque Dei cultorem Recesvinthum principem fraudulenta praetendens molimina, superbo adnisu Christianam debellaturus aggreditur patriam. Hujus itaque sceleris causa gens effera Vasconum Pyrenaeis montibus promota, diversis vastationibus Hiberiae patriam populando erassatur. Heu, proh dolor! dicendi studium calamitatis intercipit magnitudo. Sed tandem veniendum est ad id quod formidat oratio. Innoxius quippe multorum Christianorum sanguis effunditur: alii jugulis, nonnulli missilibus, plerique diversis jaculis sauciantur, innumerabilis multitudo captivorum abducitur, immensa spolia subtrahuntur. Templis Dei infaustum bellum infertur, sacra altaria destruuntur; plerique ex clericatus officio ensibus obtruncantur, atque inhumata canibus avibusque multorum exponuntur cadavera occisorum: ita ut septuagesimi octavi psalmi non immerito illi calamitati congrua videatur inscriptio. 3. Cum nos hujuscemodi causa Caesaraugustanae urbis circumseptus murorum ambitus contineret, adventumque supra taxati principis praestolaremur; omnipotentis Domini misericordiam promptissime exorantes efflagitabamus, ut tyrannicae jugum dominationis nequaquam cervicibus nostris sineret imponi, auxiliumque dexterae suae piissimo principi contra impiissimum hostem quantocius impertiret. Sed orationes pauperum et deprecationem misericordissimi principis protinus exaudivit Dominus. Misso igitur coelitus propugnatore fortissimo, hunc auxilio omnipotentiae suae sublevat; illum vero tyrannicae superstitionis auctorem repentino casu condemnat: isti tribuens palmam victoriae copiosam, illi vero inferens atrocissimae mortis ignominiam. Destruxit eum dextera sua Deus, et evellit de tabernaculo suo, et radicem ejus de terra viventium, ut rite Domino psalleremus: Dextera tua, Domine, percussit inimicum, et per multitudinem virtutis tuae contrivisti adversarios nostros (Exod. XV, 6, 7). 4. In hoc igitur supra taxatae tempestatis turbine, licet diebus continuis periculis circumquaque saevientibus minime quippiam agere liceret, nec uspiam progrediendi, aut alicujus ruris libera esset facultas excolendi; noctium tamen otia laborum spiritalium incrementis congessimus, ac de sacris voluminibus, scilicet sancti papae Gregorii Romensis, sententiarum capitula in quinque libellis discreta, uno Codicis textu conclusa, auxiliante Domino, colligendo decerpsimus, atque in amaris diebus dulcium ciborum lacrymando dapes collegimus, memores Psalmistae testimonii, dicentis: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metunt. Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Ps. CXXV, 6, 7, 8). Sumentes igitur exordium ab omnipotentis Domini incommutabilis essentiae Trinitate, atque ab origine mundi, hominumque psalmatione, usque ad hujus saeculi consummationem, quasi cujusdam longissimi funiculi studiose lineamenta torquentes, opitulante gratia Christi, ingenio quo valuimus discretis lineamentorum ordinibus sententiarum, ut praediximus, titulos adnotando praestrinximus. Sed quia quorumdam titulorum capitula in ejusdem sancti papae opusculis ad supplementum rei reperire minime potuimus: ex libris S. Augustini episcopi pauca congerere curavimus: et quasi suavissimis dapibus aromatica quaedam bene olentium pigmentorum venustissima floscula supersparsimus: quatenus studiosi lectoris animus, dum utrarumque rerum congestione depascitur, utrobique promptior efficiatur. Ab ipsa igitur protoplasti plasmatione, Hierusalem ac Babyloniae cives, electos scilicet ac reprobos, virtutibus ac vitiis deditos, liber iste discreto rationis ordine profert. Hierusalem quippe visio pacis, Babylonia vero confusio interpretatur. Qui namque ad visionem pacis, vel qui ad confusionis ignominiam per hujus itinera mundi decurrant, providus lector facillima investigatione poterit praevidere. Nemo quippe prudentium dubitat Christianorum quod coelestis Judex terribilis adveniens dicturus est sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et e contra reprobis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum: justi vero in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 41, 46). Ecce ad quos finium terminos harum duarum civitatum populi perveniunt, ut hi sempiternae remunerationis praemia cum sanctis angelis potiantur; illi vero cum diabolo et angelis ejus aeternorum suppliciorum incendiis mancipentur. 5. Fastidiosus itaque, quem multa legere piget, aut certe quisque studiosus, qui fortasse legere mavult, et habere multorum voluminum copiam minime potest, hujus operulae nostrae laborem parvipendere non dignetur, et manualis hujus libelli textum legendo percurrere non moretur. Ibi namque reperiet in quibus tenacius haerere debeat, et a quibus quantocius discedere studeat: quatenus ad coelestium consortia civium sempiternarum potiturus praemia rerum, Christo Domino largiente, perveniat. Te quoque, mi venerabilis domine, deprecor, omnesque sacratissimi fontis unda delibutos, quibus lectio hujus libelli placuerit, obsecro per sanctae catholicae Ecclesiae unitatem, quae Christo Domino sponso suo conjungitur fidei sanctitate, ut pro meorum abluendis cumulis delictorum ejus non gravemini poscere pietatem; quatenus infernorum ignium caream suppliciis, et in mansionibus, quamvis exiguis, aeternis solari merear refrigeriis. QUIRICI
EPISCOPI RESPONSIO AD TAIONEM EPISCOPUM 1. Domno vere sanctissimo, et unanimo, atque speciali Taioni episcopo, Quiricus servulus vester.
En, beatissime virorum, sancti Spiritus intentione, qua in hujus operis labore fructuoso sudasti ingenio, ut qualiter cunctorum fomenta vitiorum, aut praecaveantur, ne incidatur in eis, seu etiam post lapsum surgatur ab eis; qualiterque virtutum dona appetantur, nec tamen superbiatur de eis; praemissum laboris vestri fructum patenter et perlucide cunctis se dignoscentibus indicavit. Nam multos per vos sancti Spiritus gratia a lascivia revocavit, multos ab ira compescuit, alios etiam a superbiae fastu removit: nonnullos a gastrimargiae vitio abstulit, alios etenim a philargyriae concupiscentiis removit; et ut specialiter loquar, omnes libere imbuit, fluxa et caduca spernenda, certa et aeterna omni subtilitatis ingenio requirenda. Pro cujus operis fructu in primis refert mater communis catholica Ecclesia grates immensas; post quam ego et ii qui mei sunt similes per incentiva vitiorum in noctis obscuritate dormientes, quique etiam post tenebras ad lucem erupimus, multas simulque infinitas, primum Domino, cujus inspiratione id effectui contradidistis; deinde vobis gratias referimus. O vere terrae sal, quo praecordia nostra, ne possent saeculi errore vanescere, condiuntur! O lucerna super candelabrum posita Ecclesiae, quae lumine veritatis irradians multos a caligine nubili erroris splendifico sermone enubilas! Nam rite vobis aptatur illud testimonium, quod quidam prudens dixit: Ecce docuisti plurimos, et vacillantes confortaverunt manus tuae (Job. IV, 3, 4). Reddat igitur Dominus pro hujus operis studio sanctae animae vestrae cunctorum indulgentiam delictorum, et societatem post procursum vitae praesentis tribuat omnium habere sanctorum. Ego denique ideo ad dirigendum eumdem Codicem vestrum piger existi, quia cum per me offerre cupivi, simulque ut voce et lacrymis referrem gratias, quantum valerem: pro quo, quia minus utilis exstiti, ut agnoscenti culpam pie dimittere digneris suggero. Nam et per meum puerulum eumdem Codicem vobis volueram dirigere, sed quia devinxistis me adjuratione divini nominis, ut sine ulla retardatione eum transmitterem, ideo per praesentem direxi. De caetero salutem tam humillimam quam sinceram sive etiam abundantia charitatis refertam domino meo persolvo, et ut pro servo tuo pia sollicitudine Domino supplicare digneris, precor propter ornatum scilicet Ecclesiae vestrae: quod Deus providere jusserit, spero per me vestris adjutus orationibus exhibiturum. Explicit.
EPIGRAMMA OPERIS SUBSEQUENTIS. Quisquis amas sacram, lector, addiscere legem, Hunc nostri studii librum percurre legendo: Repperies facile quidquid cognoscere malis. Florea cuncta gerit [tum] prata virentia gestat: Pascit amantis oves, sincera animalia, Christi. Ostendit patriam celsam regnumque potentem, Tartareos ignes, et tristia non finienda. En tibi Christus adest regnum conferre beatis, Impiis e contra horrenda supplicia confert. Sublimis anima, conscende ad regia coeli; Impiger accurre, careas ne praemia tanta, Et picei fontis horrendas despice flammas. SENTENTIARUM LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Quod Deus incommutabilis, summus et aeternus existat. (S. Gregor., Moral. lib. XII, c. 33, n. 38.) Solus Deus in semetipso incommutabilis est, quia solus habet immortalitatem: de quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17): ac per hoc quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbrae vicissitudo intercidit. Quid mutabilitas rerum nisi mors quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliud immutat, quasi occidit quod fuerat ut incipiat esse quod non erat; nam de incommutabili Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem [Edit., immutabilitatem] et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 6). Sancti omnes per naturam in semetipsis propriam stabilitatem non habent. Sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant; cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut supra semetipsos ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. (Mor. XI, 29, n. 41.) Cum sit naturae incommutabilis Deus, in ira judicii perturbabilis non est. Sed plerumque humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis ejus districtio, qua humana pravitas feritur, sicut per beatum Job dicitur: Statim ut se commoverit, turbabitur [Edit., turbabit vos], et terror ejus irruet super vos (Job. XIII, 11). Deus omnipotens, quamvis ipse sit aeternitas, qualiter tamen sit ipsa aeternitas ignoratur. (Mor. XVI, 43, n. 54.) In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur. In qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper; et quid abiit retro quod retineatur in memoria, aut [ Edit., et] quid ante restat quod exspectetur ex intentione, humanae fragilitatis animus nequaquam comprehendere valet. (Num. 55.) Quoties in aeternitate praeterita aut futura tempora cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi nec exspectatur quod veniat, neque percurrit quod debeat recordari. Est unum quod semper est. Quod et si nos et angeli Deum cum initio videre incipimus, esse tamen hunc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur universa quae sunt et longa fiant. Per prophetiae Spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum saeculi, et adhuc (Fortasse Exod., XV, 18. Vid. edit. nov.), more sacri eloquii humano modo Spiritus hominibus est locutus, ut ibi adhuc diceret ubi exspectatio non inesset. Adhuc diceret ubi exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet quae semper esse habet. In qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat. Sed totum simul esse est, ut nihil deesse videatur quod non cernat. In qua omne quod est, animus videt, et tardum non esse, et longum esse. Scriptum est: Dixit Dominus ad Moysem: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). [In Ezech., lib. I, hom. 2, n. 20.] Esse etenim Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit. Omnipotentis Dei esse est dissimiliter nunquam esse. Solus quippe veraciter est qui solus incommutabiliter permanet. (Lib. XVIII Moral., 50, n. 82.) Omne quod modo sic, modo aliter est, juxta non esse est. Permanere enim in statu suo non potest. Atque aliquomodo ad non esse itur, dum ab eo quod fuerat ad aliud per momenta temporum ducitur. Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid simus, cognoscamus nosmetipsos quia prope nihilum sumus. (Moral. IV, 32, n. 65, 67.) Maxima virtus est ad illud cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare. Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Mose mediante, ut supradictum est, insinuat dicens: Ego sum qui sum, et haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Cum Dei incommutabilem situm aeternitatis Psalmista aspiceret, dixit: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. X, 28). Hunc electorum locum esse denuntiat, dicens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Ibid. 29). Deus summus, aeternus atque incommutabilis, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus. Quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omnimodo quieti non sunt.
CAPUT II. De immensitate vel omnipotentia Dei. (Lib. II in Ezech., homil. 5, n. 10, 11.) Omnipotens Deus in semetipso habet sine mutatione mutabilia disponere; sine diversitate sui diversa agere; sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus, qui et ubique est, et ubique totus est. Scriptum est: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Rursumque scriptum est: Coelum metitur palmo, et terram pugillo concludit (Isai. XL, 12). Ex qua re considerare necesse est, quia is qui coelo velut sedi praesidet, et super et intus est. Et qui coelum palmo et terram pugillo concludit, exterius, superius et inferius est. Ut indicaret omnipotens Deus interiorem se esse et superiorem omnibus, coelum sibi sedem esse perhibuit. Ut ergo se ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo, et terram se asserit pugillo concludere. (Aug. in Specul., c. 23.) Deus omnipotens ipse est interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo superior, portando inferior; replendo interior, circumdando exterior. Sicque est intus ut extra sit, sic circumdat ut penetret; sic praesidet ut portet, sic portat ut praesideat. Intelligamus omnipotentem Deum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum. Ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem ut immensitate sua omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus est intra omnia: verum ne extra Deum esset, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo. Non ideo coelum et terram implet Deus, ut contineant eum, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia; sed cum sit unus, ubique tamen est totus. (Apud Isidor., lib. I Sent., c. 2.) Omnipotens Deus cuncta potestatis suae immensitate concludit, nec evadendi potentiam ejus quisquam aditum invenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Intra divini imperii [ Ed., judicii] omnipotentiam cuncta coarctantur; sive quae continenda sunt ut salva sint, sive quae amputanda sunt ut pereant; nullatenus ergo dicimus effugere posse Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam evadet iratum. De consummatione alicujus facti dicitur perfectio: Deus autem qui non est factus, quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana inopia sicut et reliqua verba: quatenus id quod ineffabile est, utcunque dici possit: quia de Deo nihil digne humanus sermo dicit. Non ita putandus est esse in omnibus Deus, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est, maxima majus, et minima minus, dum sit potius ipse totus in tota, ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in locum praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco movetur, nec tempore, in servis tamen suis et tempore et loco movetur, quoties ab eis praedicatur.
CAPUT III. De eo quod invisibilis vel incircumscriptus sit Deus. (Lib. XVII Moral., c. 27, n. 32.) Omnipotens Deus nequaquam claritate ab inferioribus cernitur, quia in superioribus dominatur. Scriptum quippe est: Caligo sub pedibus ejus. Ascendit super cherubim et volavit (Psal. XVII, 10, 11). Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit omnipotens Deus, quia longe in altum ab intellectu nostro sese rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur Deus, ne a nobis modo in aeterna et intima atque incircumscripta claritate videatur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Ibid. 12). [Moral. XXIII, c. 19, n. 36.] Quomodo videre possumus incircumscriptam omnipotentiam, quam nequaquam comprehendere valemus? Est autem quod de usu carnis trahere ad sensum spiritus debeamus. Nam si quis in tenebris clausis oculis jaceat, atque ante eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi ejus oculi ipso adventu luminis feriuntur, ut patescant. Cur ergo turbati sunt, si clausi nihil viderunt? nec tamen perfectum aliquid fuit quod videre clausi potuerunt; nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Cum de incomprehensibili Deitate intueri aliquid conamur, eo ipso quod fulgore admirationis percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus vim lucis oculis clausis videt. (Moral. V, 7, n. 12; XXVI, 12, n. 17.) Auctor noster omnipotens Deus a nobis lucem suae visionis abstulit, et sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit. Deum adhuc videre non possumus; sed jam ad ejus visionem tendimus, si eum in his quae fecit miramur. Ejus ergo vestigia creaturam dicimus, quia per haec quae ab ipso sunt, sequendo imus ad ipsum. Unde Paulus ait: Invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas (Rom. I, 20). Menti humanae peccato suo exterius sparsae necdum Deus qualis sit interius innotescit. Sed dum facturae suae decus foris proponit, quasi quibusdam nobis nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit.
CAPUT IV. De Deo Patre omnipotente. Divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creatura transcendit naturam, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit, nec per initium nascitur, nec termino coangustatur. Deus Pater omnipotens Filium suum sine tempore genuit. (Moral. XXIII, c. 19, n. 36.) Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus; quod existens ante saecula genuit aequalem; quod gignente natus posterior non est? (Lib. II in Ev., hom. 25, n. 6.) Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus. Illius autem nativitatis vim jam mirari posse, aliquatenus videre est. Qui Patre Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam esse ei inaequalem fatetur. Quis enim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed sapientia tua te minor est? Ipse omnipotens Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursus ait: Pater major me est (Joan. II, 51). De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis (Luc. II, 51). Quid ergo mirum, si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra? Omne quod loquimur transit, quod scribimus permanet. Lingua Patris scribae calamus dicitur (Psal. XLIV), quia ab eo est Verbum illius coaeternum ac sine transitu generatum. Ex persona Dei Patris David propheta ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX). [Ex Dial. Aug. ad Oros., quaest. 1.) Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos, aut corporeus esse credendus sit; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem, aequalem sibi Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, et unum cum illo qui genuit. Ac per hoc Deus Pater non de nihilo, neque de aliqua substantia, sed de se ipso genuit Filium coaeternum. (Aug. Dial. de Unit. S. Trinit.) Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nomina sunt appellativa. Licet Pater ad Filium, Filius ad Patrem dicatur, relativa haec nomina nuncupantur. Deus autem nomen est proprium Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut scribitur in psalmo: Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae (Psal. XLVII, 11). Ergo appellativa nomina Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, proprium vero Deus, Deus, et Deus. Scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). In hoc testimonio trinam taxationem Dei univit. Dominus, inquit, Deus, et Deus. Habes denique quid Pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, unus est, qui est, in trinitate personarum unus Deus.
CAPUT V. De Filio Dei Patris. (Moral. lib. XXIX, c. 1, n. 1; lib. XXX, c. 23, n. 68.) Dominus Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius, quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus: quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem; ut quocunque modo illa essentia sine tempore, temporali valeat designari sermone. Redemptor noster in illa nativitate divina ab humano genere cognosci non poterat; proinde in humanitatem venit ut videretur, videri voluit ut imitaretur. Filius Dei Patris omnipotentis, juxta quod Deus est, cum Patre dat omnia; juxta id vero quod homo est, a Patre accepit inter omnia, sicut scriptum est: Potestatem dedit ei, et judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 27). Et rursum scriptum est: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 1). Vel sicut ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater ad me veniet (Joan. VI, 37). [Lib. I in Ezech., hom. 8, n. 3.] In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative dicitur, sicut scriptum est: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). Essentialiter Deus dicitur, sicut ipse ad Mosem dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Unde Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, ait: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IV, 5). Nuncupativus enim Deus inter omnia, essentialis autem Deus super omnia. Paulus apostolus, ut ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia nominavit; quia et justus quilibet Deus est, sed super omnia non est. Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus est. (Lib. XXIX Moral., c. 1, n. 1.) Natus Filius ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore, ut per hoc quod ortum suum inter initium finemque concluderet, humanae mentis oculos ortum, qui nec initio sumitur, nec fine angustatur, aperiret, (Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 7.) Brachium Domini Filius dicitur, quia per ipsum omnia facta sunt. De quo etiam Psalmista ait: Fiat manus tua, ut salvum me faciat (Ps. CXVIII, 173). Manus quippe Dei quae per divinitatem non est facta, sed genita, per humanitatem facta est, ut humani generis vulnera sanaret. (Ibid., n. 37.) Omnipotens Deus Filius Patris angelis atque archangelis, omnibusque virtutibus praesidens, velut electri similitudine unus ex utraque, et in utraque natura, et Deus permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram factus est mortalis cum homine. (Lib. XXX Moral., c. 4, n. 17.) Omnipotens Deus Filius Patris discipulis suis palam de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipse a gignente non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrisque coaeternus procedat, ostendit. (Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 20.) Fons occultus est Unigenitus Patris invisibilis Deus. Fons vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens recte domus David dicitur, quia ex David genere noster ad nos Redemptor processit. (Lib. XXXI Mor., cap. 26, n. 51.) Redemptoris nostri spiritus in ejus naribus esse dicitur: ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur, quia quaecunque se scire in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante saecula ex divinitate praescivit. Qui unde spiritum in naribus habuerit, mox Isaias propheta subjungit, dicens: Quia excelsus reputatus est ipse (Isai. II, 22). Ac si diceret: In inferioribus ventura praesciit, quia ad ima de coelestibus venit. (Lib. XIII Mor., c. 24, n. 27.) Testis Filii Deus Pater est, de quo ipse in Evangelio dicit: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me (Joan. V, 37). Qui recte etiam conscius dicitur, quia una voluntate, uno consilio Pater cum Filio semper operatur. Cujus etiam testis est quia nemo novit Filium nisi Pater.
CAPUT VI. De Spiritu sancto. (Lib. V Moral., c. 36, n. 65.) Sanctus-Spiritus de Patre et Filio coaeternus procedens, tenuiter notitiae nostrae infirmitatis infunditur. Qui tamen super apostolos veniens [per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum] demonstratur, cum dicitur: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). Angusta est omnis creatura Creatori, per eumdem Spiritum qui nihil in se vel juxta se aliud nisi semper se habet. Et quid est nobis semper in praesenti quaerere, nisi ad illud cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare? Spiritus sanctus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis Spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est, et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus nosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat: vehemens, quia quantumlibet hunc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. (Lib. II in Evang., homil. 30, n. 7.) De Spiritu sancto scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium: quae videlicet ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per Spiritum sanctum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum: [alteri fides in eodem spiritu: ] alii gratia sanitatum in uno spiritu: alii operatio virtutum: alii prophetia: alii discretio spirituum: alii genera linguarum: alii interpretatio sermonum. Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8). Quot ergo bona sunt praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psalm. XXXII, 6). Verbum enim Domini Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sanctorum apostolorum virtus de Spiritu sancto sumpta est, quia mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset. (Ibid., n. 6.) Libet oculos fidei in virtutem opificis hujus attollere, atque sparsim Patres Testamenti Novi et Veteris considerare. Ecce apertis oculis, David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo. Implet Spiritus sanctus citharistam puerum, et psalmistam facit (I Reg. XVI, 18). Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit (Amos. VII, 14). Implet abstinentem puerum, et judicem seniorum facit (Dan. XIII, 46). Implet piscatorem, et praedicatorem facit (Matth. IV, 19). Implet persecutorem, et doctorem gentium facit (Actor. IX, 1). Implet publicanum, et evangelistam facit (Luc. V, 27, 28). O qualis est artifex Spiritus sanctus! nulla quippe ad docendum mora agitur, in omne quod voluerit. Mox ut tetigerit mentem docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat, immutat: abnegat hunc repente quod erat, et exhibet quod non erat. (Lib. XXX Mor. c. 4, n. 17.) Aperte post hanc vitam videbimus quomodo Filius gignenti Patri non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat; quomodo hoc quod oriendo est ei de quo oritur subsequens non est; quomodo is qui per processionem producitur, a proferentibus non praeitur. Aperte igitur tunc videbimus quomodo unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum.
CAPUT VII. De Trinitate et unitate Deitatis (Lib. II in Ezech., homil. 47, n. 7.) Spiritales Patres Veteris Testamenti omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem novi Patres aperte locuti sunt. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus (Ps. LXVI, 8). Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae (Rom. XI, 16). Paulus apostolus loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso, videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso autem, in Spiritu sancto. Cum ergo ipsum tertio dixisset, adjunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Qui enim non dicit, ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas; et subjungendo, ipsi gloria, non divisit substantiam. (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 19.) Trinitatem omnipotentis Dei, sive in natura sua contemplari quaeramus, sive in occultis judiciis investigare cogitemus, pro eo quod ejus alta nobis impenetrabilia sunt, nostra nobis, si qua inesse bona credebantur, vilescunt. Et qui in quantulumcunque scientiae volare credebamur, invisibilem super nos naturam et impenetrabilia ejus judicia perpendentes, quasi submissis alis humiliter stamus. Moyses dixit: In principio fecit Deus coelum et terram (Genes. I, 1); et subsecutus post paululum, ait: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas: qui tertia est in Trinitate persona. (S. August. in Dial. cum Oros., q. 1, et Dial. de Unit. S. Trinit.) Procul dubio in Dei nomine, Pater; in principii nomine, Filius; in Spiritu sancto, idem Spiritus sanctus intelligendus est. Deus Trinitas est in gignente, genito et procedente, id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto; in appellativis, videlicet, vel relativis nominibus. In propriis vero Deus, Deus, et Deus. Hic triplicatio non admittitur, quia unus est Deus. Si Trinitas in relativis nominibus non esset, Jesus nequaquam diceret: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XVIII, 19): ut Trinitatem doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non triplicatur, in singularitate monstraret.
CAPUT VIII. Quod nulla successio temporum ascribatur Deo. In omnipotente Deo ea quae secutura sunt tempora praesentia semper consistunt, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante ejus oculos assistunt. Fuisse, vel futurum esse, aeternitas non habet, cui nimirum nec praeterita transeunt, nec futura superveniunt, quia cuncta praesens videt. (Isid., lib. I Sentent., c. 8.) Omnia tempora praecedit divina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens futurumve aliquid creditur; sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alioquin mutabilis credendus est Deus, si ei successiones temporum ascribantur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset aeternitas; nec mutarentur tempora, sed aeterna stabilitate subsisterent. Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Dei. Sed nec ipsorum angelorum decessio accessiove est temporum. Nam duas in creaturis res esse, quarum vicissitudo temporum non valet: angelis scilicet, propter quod incommutabili inhaerent Creatori, sive materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista quae temporalier jam volvuntur formarentur, nec ipsi utique valebant tempora. Non ad eas creaturas quae supra coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt, tempora pertinere [cognoscitur.] Non enim accedunt tempora, vel succedunt, nisi nobis, qui sub coelo versamur in hoc infimo mundo.
CAPUT IX. Quod propter creaturae pulchritudinem invisibilis agnoscatur. Deus. (Apud Isid., lib. I Sent., c. 4.) Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem creaturarum corporea magnitudo componitur, ut magna considerentur ex parvis, et ex visibilibus invisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine factorum effector operis agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni. Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum creator per creaturam suam laudatur. Et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi, ut ipsis vestigiis revertatur homo ad Deum quibus aversus est. Ut quia per amorem pulchritudinis creaturae a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris pulchritudinem revertatur. Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam progreditur homo ad intelligendum Deum creatorem, id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia, et a sensibilibus surgens ad rationabilia, atque a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intelligibilia per se collaudant Deum, irrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eamdem laudem earum parturit causa. Dixerunt antiqui quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur ubi se vita non sentit.
CAPUT X Quod ex humanis affectionibus quaedam species ad Deum referantur. Vis divinae majestatis, quae absque necessitate omnia creavit, sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, et sine commotione corrigit. Sicque humanas mentes ad ea quae voluerit faciliter informat, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Ad humana membra divina verba condescendunt, ut factum omnipotentis Domini ab homine utcunque capiatur. (Lib. XVII, Moral., c. 2, n. 2.) Sciendum est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur; qui enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest? Sed quia eos quos nos recordamur amplectimur, elongamus autem quos odimus, humano usu, et recordari Deus dicitur cum dona tribuit, et oblivisci cum in culpa derelinquit. Omnipotens Deus cuncta pensat, cuncta sine intermissionis alternatione considerat, et recordatur bonorum, quorum tamen nunquam obliviscitur: et nullatenus recordatur malorum, quos tamen per judicium semper intuetur. Quasi redit Deus ad bonorum memoriam, quam tamen nunquam deseruit, et quasi nequaquam malos respicit, quorum facta considerat, sed super haec damnationis judicium in ultimis servat. (Lib. V, Mor., c. 18, n. 37.) Nos cum irascimur, flatu furoris inflamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur. Non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est pereuntibus turbulentus videtur. Mens reproba, quia adversum suis actibus judicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius reatu suo ipsa turbatur. Nostro usu Deus zelare dicitur vel dolere; horum quippe motuum apud Deum turbatio nulla est, apud quem tranquillitas aeterna est. Tam clementer Deus consulit humanae infirmitati, ut quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuat. Unde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna digna dici de se voluit, quatenus ad sua per nostra nos attraheret, et cum condescenderet nobis, consurgeremus ei. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit, quem revera juxta propriam substantiam invisibilem esse et incorporeum constat.
CAPUT XI. De mirabilibus Dei. (Moral. VI, 15, n. 18.) Omnipotentis Dei mirabilia quis hominum perscrutari sufficiat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus existit, quod Deus aeternus hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex mirabili creatura Dei aliud novimus, aliud sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt humanis oculis, viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant; et quotidie homo qui non erat nascitur, et nemo miratur: dum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt: quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt, quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Beatus Job, cum diceret: Qui facit magna, adjunxit statim: Et inscrutabilia (Job. V, 9). Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta sunt scrutari potuissent. Recte quoque addidit: Et mirabilia absque numero; quia minoris esset magnitudinis, si quae inscrutabilia condidit pauca fecisset. (Num. 19.) Sciendum procul dubio est quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe humanus sensus, dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis vim colligere ex ratione non possunt, haec ad statum pristinum redire desperent. Miracula Dei, quae ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Cum in Dei mirabilibus fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat; quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit.
CAPUT XII. De conaitione vel perpetuitate angelorum, seu ruina superbientium. Tales creati sunt angeli ut, si vellent, in beatitudinis luce persisterent; si autem nollent, etiam labi potuissent. Unde et Satan cum sequacibus legionibus cecidit; sed post ejus lapsum ita confortati sunt angeli qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent. (Lib. XXVII Mor., c. 39, n. 65.) Virtutes angelicae quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpae mordeantur, ut in contemplatione Conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae aeterna stabilitate subsistant. Apud Moysen (Gen. I, 6) de ipsa mundi historica verba testantur origine, cum prius factum coelum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur; quia videlicet natura angelica, et prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmata. Sancti angeli, dum in aliis cadentibus naturae suae damna conspiciunt, in se ipsis jam cautius robustiusque consistunt. (Moral. XXXIV, 7, n. 13.) Unde fit, auctore rerum Domino cuncta mirabiliter ordinante, ut illi electorum spirituum patriae etiam de ruinae suae damno proficiat, dum inde firmius constructa est unde fuerat ex parte destructa. Angelo primo ab arce beatitudinis cadente, certum est in ruina ejus etiam electos angelos expavisse. (Num. 12.) Ut cum istum ex illorum numero superbiae lapsus ejiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. De apostata angelo scriptum est: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur (Job. XLI, 16). Purgati enim sunt; quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte, soli in coelestibus sedibus qui beate viverent remanserunt. (Num. 13.) Lapsus Satanae angelos bonos et terruit et purgavit: terruit, ne Conditorem suum superbe despicerent; purgavit vero, quia exeuntibus reprobis, actum est ut electi soli remanerent. Cunctorum opifex Deus, qui scit ad bonorum custodiam bene uti etiam mala actione reproborum, lapsum angelorum cadentium vertit in profectum manentium, et unde punita est culpa superbientium, inde humilibus angelis inventa et solidata sunt augmenta meritorum: quoniam istis cadentibus, illis in munere datum est ut cadere omnino non possent. (Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 47, 48.) Primus ille apostata angelus idcirco ad multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc per substantiam conditor primum fecit; sicut in libro Job scriptum est: Ipse est principium viarum Dei (Job XL, 14): quia nimirum cum cuncta Deus faceret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus dicitur, quia praelatum caeteris angelorum legionibus, tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita multitudo angelorum decoravit. Apostata angelus in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui et ideo peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. Apostatae angelo per Ezechielem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei plenus sapientia, perfectus decore, in paradiso Dei fuisti (Ezech. XXVIII., 12, 13). Multa enim de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid primus angelus boni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem substantialiter habetur. Et licet ad similitudinem Dei homo creatus sit, apostatae tamen angelo quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit; ut quo subtilior est natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Apostatae angeli principatus celsitudinem adhuc Ezechiel propheta intuens, adjungit: Tu Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti (Ezech. XXVIII, 14). Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur; et idcirco iste Cherub dicitur quia transcendisse cunctos angelos scientia non dubitatur. Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum agmina [ Edit., corda] charitatis igne succensa clarus gloria conditionis exstitit. (Num. 49.) De apostata angelo idcirco tam mira in quibus fuit et quae amisit propheta insinuat, ut territo homini ostendat quid ipse, si superbiat, de elationis culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. (Moral. lib. IV, c. 1, n. 5.) Angelicus spiritus, sive humana anima ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere desinit, si se per vitium, seu per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate autem vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. Electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius steterunt, quia illi supernae regionis accolae sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa.
CAPUT XIII. De novem ordinibus angelorum. (Moral. lib. XVII, c. 13, n. 18.) In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus nescit, de qua recte dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis esse nobis innumerabilis demonstretur. Aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim Deo illae procul dubio angelicae potestates quae ad quaedam nuntianda hominibus non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt: sed tamen ipsi per contemplationem ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 14.) Isaias propheta dicit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Solium Dei est creatura angelica vel humana, cui per intellectum, quem dedit, praesidet: quod videlicet solium excelsum et elevatum dicit; quia et natura humana ad coelestem gloriam elevata proficit, et creatura angelica, dum multis spiritibus cadentibus jam solidata est in coelo ne cadat, inde elevata est unde confirmata. Templum vero ejus hoc est quod solium, quia aeternus Rex ibi habitat ubi sedet. (Lib. II in Evang. homil. 34, n. 6, 7.) Angelorum et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit: quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Novem sunt ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus; qui a Conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. Novem ordines angelorum diximus, quia videlicet testante sacro eloquio esse scimus, angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, atque seraphim. Esse quidem angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur: sed et cherubim atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21). Ita ad Colossenses ait: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Coloss. I, 16). Dominationes vero, principatus atque potestates, jam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios ante dixit, id est, principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus conjunguntur throni, quinque sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim adjuncta sunt, procul dubio novem esse ordines angelorum inveniuntur. Ipsi angelo qui primus est conditus per prophetam dicitur: Tu cherub signaculum similitudinis plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Ubi notandum est quia non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur; ut quo in eo subtilior est natura, eo in illum imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, jaspis, chrysolithus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid., 13). Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Graeca lingua angeli nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. (Num. 8.) Sciendum quoque quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt; quia solum tunc sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur. Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): ac si patenter dicat, Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Sciendum magnopere est quod hi qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa, archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat. Sancti angeli privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Cumque ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. (Num. 9.) Quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Michael interpretatur Quis ut Deus. Gabriel autem dicitur fortitudo Dei. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui fortitudo Dei nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. Raphael interpretatur medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, caecitatis ejus tenebras tersit. Quia ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sed quia sanctorum angelorum nomina interpretando perstrinximus, nunc superest ut ipsa officiorum vocabula breviter exsequamur. (Num. 10.) Virtutes vocantur illi nimirum spiritus per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatus vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis dum quaeque sunt agenda bona disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes vero vocantur qui etiam potestates principatuum dissimilitudine alta transcendunt. Ea ergo angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur. Throni scilicet illa agmina sunt vocata quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos latino eloquio sedes dicimus, throni dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Ps. IX, 5). Cherubim plenitudo scientiae dicitur; et sublimiora illa agmina idcirco cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur: ut secundum creaturae modum, eo plene omnia sciant quo visioni Conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. Seraphim vocantur illa sanctorum spirituum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque ardentes vel incendentes vocantur, quae quia ita Deo conjuncta sunt, ut inter haec et Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma ardor est charitatis, quia quo subtilius claritatem divinitatis ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt. (Num. 11.) Superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8).
CAPUT XIV. De sanctis angelis quibus gentibus praelatis. (Moral., lib. XVII, cap. 12, n. 17.) Dum pax in sublimibus angelorum ordinibus summa teneatur, quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Dan. X, 13)? Et paulo post angelus ait: Nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens (Ibid. 20). Quos itaque alios principes gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui Veritatis assistunt? Certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata. Et cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid. 21). De quo et hoc quod praemisimus dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Ibid 13). Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos; princeps autem regni Persarum restitit mihi (Ibid. 13), nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus a jugo suae captivitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat: unde ereptioni illius Persarum princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum lacrymae qui in Judaea relicti sunt adjuvent. Angelus qui loquebatur Danieli dixit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque ut adversum Persarum principem praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos aliquid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit; quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit; ut quia necdum plene hi qui in captivitatem fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit; quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cum uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent nunquam volunt.
CAPUT XV. Quia matum nullius sit substantiae, sed a diabolo primum inventum est. (Aug. de Gen. ad litter., lib. XVIII, c. 14. Idem, Enchir., cap. 12, 13, 14, 15.) Malum natura non est, sed privatio boni hoc nomen accepit. Omnis natura bonum est, magnum si corrumpi non potest, parvum si potest: nullum est ergo quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens integrum bonum est. Cui vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est. Nec malum unquam esse potest ullum, ubi est bonum nullum. Malum omnino non esset, nisi quod bonum est esset; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est natura non esset. Omnis natura etiam si vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est. Ex bonis mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat, unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto bona esset. Non fuit prorsus unde primitus oriretur malum, nisi ex angeli et hominis natura bona. Ex bona quippe hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala: ac per hoc dicimus angelum bonum et angelum malum, hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando dicimus malum, non naturam, sed vitium, quia inest bonae naturae, deprehendimus. (Ibid., Sent. lib. I, c. 11.) Non ergo alicubi, aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia vitium est malum, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus. Ideoque recte dicitur ab eo inventum malum; malum igitur a diabolo non est creatum, sed inventum; et ideo malum nihil est, quia nullius substantiae est: nam sine Deo factum est nihil, Deus autem malum non fecit. Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata, unde et ab his duae naturae, bona et mala, putantur. Sed vitia natura non sunt, et dum vere a diabolo sint, non tamen creata sunt.
CAPUT XVI. De initio mundi vel creatione coeli et terrae. (Mor., lib. XXXII, c. 12, n. 16.) Rerum substantia simul creata est; sed simul species formata non est; et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. Cum simul factum coelum terraque describitur, simul spiritualia atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Dixerat Moyses: In principio creavit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]. (Lib. I in Ezech., hom. 1, n. 2.) Sed quis crederet quia verum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius etenim libri fine, in cujus exordio illa de praeterite dixerat, aliquid prophetiae per Jacob vocem de venturis permiscuit, dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). [Moral. XXXII, c. 12, n. 26.] Qui diversis diebus creatum coelum et terram, virgultum herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat; ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processerit. (Apud Isidor., lib. I Sent., cap. 10.) Ratio mundi de uno consideranda est homine: nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo vergitur, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore deficit; quia unde homo atque mundus crescere videtur, inde uterque minuitur. (Aug., lib. XII Conf., cap. 29.) Materies, ex qua formatus est mundus, origine, non tempore res a se factas praecessit, ut sonus cantum; prior est enim sonus cantu, quia suavitas cantilenae ad sonum vocis, non sonus pertinet ad suavitatem. Ac per hoc utrumque simul sunt; sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est, sonus. Materies, ex qua coelum terraque formata est, ideo informis vocata est, quia nondum ex ea formata erant quae formari restabant; verum ipsa materia ex nihilo facta erat. Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est quod Deus naturis inseruit, fieri autem posse est quod extra cursum indictum naturarum creator ut faceret quandoque voluit reservavit. (Aug., lib. XIII Conf., cap. 6, 7.) Post annumeratam coeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi (I, 3) Spiritus, ut quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum creator Spiritus sanctus superferri diceretur: quod et Apostolus indicat (Rom. V, 5), dum supereminentem viam charitatis demonstrat. Ideo superferri aquis sanctus dicitur Spiritus, quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.
CAPUT XVII. Quod essentia coeli et terrae in aeternum subsistat. (Moral., lib. XVII, c. 9, n. 11.) Coeli et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem dicitur angelica voce: Erit coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1). Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum ac terra et transit et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27). In fine saeculi hujus ultimam commutationem suam coelum et terra ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire speciem coeli et terrae, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue alternantium specierum vicissitudinibus velut ex defectu reparari.
CAPUT XVIII. De distinctione creaturarum. (Moral. lib. IV, c. 20, n. 55). Ex rebus insensibilibus discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem ex coeli qualitate disponitur. Jumentis quippe homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt; nam quod jumentis homines praesint, et usu cernimus, et Psalmistae verbis docemur, qui ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi (Ps. VIII, 8). Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi (Dan. X, 13). Quod angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensantur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; et alius angelus egrediebatur in occursum ejus; et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II, 3). Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus ab angelo cognovisset. Quia cunctorum conditor omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit; non immerito reges angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Homo cum angelis quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Unde non immerito angeli consules vocantur: quia spirituali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios jungunt. Dum sanctis angelis nuntiantibus voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus.
CAPUT XIX. Quod rationalis creatura angelorum atque hominum simul creata sit. (Moral. XXXII, cap. 12, n. 17.) Omnis creatura ab auctore Deo, qui in actione sua nequaquam temporis protelatione distenditur, simul condita non dubitatur. Et si rerum causas subtili discussione pulsamus, simul factum angelum hominemque cognoscimus: simul videlicet, non unitate temporis, sed cognitione rationis; simul per acceptam imaginem sapientiae, et non simul per conjunctam substantiam formae. Scriptum de homine est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti (Ezech. XXVIII, 12). In cuncta igitur creatura homo et angelus simul exstitit; quia ab omni natura irrationabili distinctus processit. In cuncta conditione rerum nullum rationale animal nisi angelus et homo est. Quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. (Moral. lib. IX, c. 49, n. 75.) Licet per coaeternum Patris Verbum cuncta creata sint, in ipsa tamen ratione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus coelestibus, sed tamen insensibilibus homo praeferatur. Cuncta dixit Deus, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5). Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est, praemittit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est: Fiat, et factum est (Ibid. 3); nec ut aqua volatilia, sic terra hominem protulit: sed prius quam fieret, Faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur homo, et inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur; ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad Conditoris imaginem fiebat. Scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). [Moral. lib. XXXII, c. 12, n. 16.] Necdum Eva facta describitur, et jam homo masculus et femina perhibetur. Sed quia ex Adae latere erat procul dubio femina processura, in illo jam computatur per substantiam a quo fuerat producenda per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis majora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum semen ostenditur. Inest vero ei, etiam cum non apparet, fructus et semen, quia nimirum simul sunt in radicis substantia quae non simul prodeunt per temporis incrementa. (Moral. lib. IV, c. 3, n. 8.) Duas ad intelligendum se creaturas Deus fecerat, angelicam videlicet et humanam. Utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit; sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus et caro. Misertus ergo Creator, ut hominem redimeret, carnem ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse. Et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo, cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est, quia caro sunt (Ps. LXXVII, 39). Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud quod et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, homo vero aliena prostratus est.
CAPUT XX. De septenarii numeri perfectione. Septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna enim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. (Greg. lib. II in Ezech., homil. 4, n. 2.) Unde et Psalmista resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii erat districtione locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava (Psalm. VI, 1). Ut enim quam octavam diceret demonstraret, diem illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Ibid., 2). [Moral., lib. XXXV, c. 8, n. 16.] Septenario numero perfectio aeternitatis innuitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur. Cui jam vespera inesse non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies septimus feriatus esse praecipitur (Levit. XXV, 8, 9), ut aeterna per illum requies designetur. (Num. 17.) Quod per septenarium numerum praesentis vitae universitas designatur tunc magis ostenditur cum post eum quoque etiam octonarius subinfertur. Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur quod finienda tempora aeternitate concludantur. Scriptum est: Da partes septem, necnon et octo (Eccl. XI, 2). Per septenarium quippe numerum, hoc quod septem diebus agitur praesens tempus expressit; per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quam tamen sua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominico scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id est, sabbatum, sequitur, a conditione octavus invenitur. (Num. 16.) In annorum curriculo septenarius numerus septies multiplicatus monade addita ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuam beatitudinem signans jubilaei sacratissima requies observetur. (Num. 15.) Septenarius numerus apud sapientes hujus saeculi quadam sua habetur ratione perfectus, quod ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est, primusque par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus. Nos quia a superno munere veritatis praedicamenta percepimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus; hoc procul dubio inconcussa fide retinentes, quia quos spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est, prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae operationem praebet.
CAPUT XXI. De anima ejusque sensibus. (Moral., lib. XI, c. 33, n. 45.) In Scriptura sacra dentes aliquando interni sensus accipi solent, Jeremia testante, qui ait: Fregit ad numerum dentes meos (Thren. III, 10). Per dentes enim cibus frangitur ut glutiatur. Unde non immerito in dentibus internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt. Internos sensus animae quasi dentes propheta ad numerum fractos dicit, quia juxta mensuram uniuscujusque peccati intelligentiae caecitas generatur in sensibus, et secundum quod quisque egit exterius, in eo obstupescit quod de internis atque invisibilibus intelligere potuit. Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus (Ezech. XVIII, 2; Jerem. XXX, 30). Quid namque acerba uva nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt, quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritualia mandere, id est, intelligere, nequeant, quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato anima pascitur, panem justitiae edere non valet, quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine, justum quod intus sapit edere nequaquam possunt. Considerare magnopere quid agere justi soleant debemus. Qui plerumque, si qua in se quamlibet leviter carnalia esse deprehendunt, haec in internis sensibus retractantes, vehementer in semetipsis insequuntur, afflictione se conterunt magnisque cruciatibus, vel minima in se prava dijudicant atque per poenitentiam damnant. Electi quotidie agunt ut in conspectu aeterni judicis et ipsi inveniri, in quantum est possibile, irreprehensibiles debeant, et hi qui eos sic se judicare conspiciunt emendate semetipsos a culpis gravioribus inardescant.
CAPUT XXII. De conditione primi hominis. (Moral., lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. XI, c. 50, n. 68; lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. IV, c. 28, n. 54.) Primus homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, nec cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Primus homo ante culpam statum habere fixum potuit, quia tempora eo stante transibant. Stabat tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat; sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Et mox offenso Creatore coepit ire cum tempore. Ad hoc in paradiso homo conditus fuerat, ut si se ad Conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine morte carnis transiret. Sic primus homo immortalis est conditus, ut tamen si peccaret mori posset; et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, mori etiam non posset, atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare vel mori non posset. In aeternae beatitudinis felicitate, ubi post redemptionis tempus, morte interposita, electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. Quasi quoddam silentium primus homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua sponte succubuit, mox de se quod contra se perstreperet invenit. Quamvis silentio homo ab Auctore fuerit conditus, hosti tamen sponte substratus, clamores de pugna toleravit. Ipsa enim carnis suggestio quasi quidam clamor est contra quietem mentis.
CAPUT XXIII. De lignis paradisi et ligno scientiae boni et mali. (Moral., lib. XXXV, c. 14, n. 29.) In paradiso nequaquam mala arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit. Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet. Ex omni ligno paradisi, inquit Deus, edite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunat. Omnes paradisi arbores ad esum Dominus concessit cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat exstingui sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret.
CAPUT XXIV. De praevaricatione primi hominis. (Moral., lib. XXIV, c. 7, n. 14.) Callidus hostis et humani generis inimicus quod in paradiso egit hoc quotidie agere non desistit. Verba quippe Dei de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis ficta promissionis suae blandimenta radicare: quotidie antiquus hostis id quod Deus minatur levigat, et ad hoc credendum quod falsum promittit in vitat. Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum ea supplicia leviget quae Deus minatur aeterna. Humani generis adversarius, cum praesentis vitae gloriam spondet, quid aliud dicit quam Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5)? Ac si aperte diceret: Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete. Antiquus hostis, cum a cordibus hominum timorem divinae sententiae amovere conatur, quid aliud loquitur quam id quod primis hominibus dixit: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Ibid., 1)? Sed quia divino munere redemptus homo justitiam recepit quam dudum conditus amisit, robustior se jam contra blandimenta callidae persuasionis exercet, quia experimento didicit quantum obediens esse debeat praecepto. Et quem tunc culpa duxit ad poenam, nunc poena sua restringit a culpa: ut tanto magis delinquere metuat, quanto, cogente supplicio, et ipse jam quod perpetravit accusat. (Lib. I in Evang., homil. 16, n. 2, 3.) Callidus adversarius contra primum hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana gloria tentavit, cum diceret: Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Ex avaritia tentavit, cum diceret: Scientes bonum et malum (Ibid.). In hoc ergo eum ad superbiam traxit, quod illum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Quibus modis diabolus primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentavit, cum dixit: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Per vanam gloriam tentavit, cum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid., 6). Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Ibid., 9). [Moral. XXVIII, c. 1, n. 6.] Quid est quod ad auram post meridiem Dominus deambulat, nisi quod lux ferventior charitatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret; quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret. (Moral., lib. II, c. 5, n. 6.) Scriptum est: Vocavit Deus Adam, et dixit ei: Ubi es (Gen. III, 9)? Quid est quod Dominus Adam post lapsum requirit, dicens: Ubi es? Nunquidnam divina potentia nesciebat post culpam servus ad quae latibula fugerat? Sed quia vidit in culpa lapsum, jam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat. Omnipotens Dominus Adam et vocat et requirit, dicens: Ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat quia peccatores jure damnatos non ignorat. (Moral., lib. XI, c. 43, n. 59.) Humanum genus contemplationem lucis intimae habuit in paradiso; sed sibimetipsi placens, quod ad se recessit, lumen Conditoris perdidit ejusque faciem; ad ligna paradisi fugit, quia post culpam videre metuebat quem amare consueverat. Sed ecce post culpam venit in poenam, ex poena autem ad amorem redit, quia quis fuerit culpae fructus invenit; atque illam faciem quam timuit in culpa, excitatus requirit ex poena: ut jam caliginem caecitatis suae fugiat, atque hoc ipsum quod Auctorem suum non videt graviter perhorrescat.
CAPUT XXV. De mutatione et volubilitate temporum. (Moral., lib. XI, c. 50, n. 68.) Fixum statum temporum in praesenti saeculo habere non possumus, ubi transituri venimus atque hoc ipsum nostrum vivere quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum temporum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora, eo stante, transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Temporum mutabilitatem non solum exterius, sed interius quoque homo patitur, dum ad meliora exsurgere opera conatur. Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est; et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper inferiora delabitur. Quae enim semper stantem deseruit, statum, quem habebat amisit. (Moral. IV, c. 1, n. 4.) Omne etenim tempus hoc nostrae mortalitatis quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem jam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Scriptum est in libro beati Job: Pereat dies, in qua natus sum (Job. III, 3). In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat (Num. 5)? Hoc tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit, sed ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit (Apoc. X, 6). Nam etsi Propheta dicit: Erit tempus eorum in aeternum (Ps. LXXX, 16); quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur. (Moral. lib. XXV, c. 3, n. 4.) Nos quippe, quia de propagine primi hominis nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso momento quotidiano quo vivimus incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat. Dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, senectus transit ad mortem in cursu vitae praesentis, ipsis suis augmentis ad detrimentum miser homo compellitur, et inde semper deficit unde se proficere in spatium vitae credit.
CAPUT XXVI. De discordia angelorum sanctorum atque hominum sub praevaricatione constitutorum. (Lib. I in Ev., homil. 8, n. 2.) Priusquam Redemptor noster per carnem nasceretur, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate atque munditia per primae culpae meritum, per quotidiana delicta, longe distabamus. Quia ergo peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant Angeli cives Dei. Sed quia nos cognovimus Regem nostrum, recognoverunt nos Angeli cives suos. Quia coeli Rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram Angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt: et quos infirmos prius, abjectosque despexerunt, jam socios venerantur. In veteri testamento Loth, et Josue Angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur: Johannes in Apocalypsi adorare Angelum voluit, sed tamen idem hunc Angelus, ne se adorare debeat, compescuit, dicens: Vide ne feceris: conservus tuus sum et fratrum tuorum. Quid est, quod ante Redemptoris adventum Angeli ab hominibus adorantur, et tacent, postmodum vero adorari refugiunt: nisi quod naturam nostram, quam prius despexerunt, postquam hanc super se adsumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt? Nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli Rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum.
CAPUT XXVII. De Jerusalem coelesti vel ejus civibus. (Lib. II in Ezech. homil. I, n. 5.) Jerusalem visio pacis interpretatur. Hi nimirum in Jerusalem habitant qui in visione pacis intimae mentem figunt. Scriptum quippe est: Jerusalem quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI, 3). Quia enim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur. Superna illa Jerusalem civitas dum in hac peregrinationis terra flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur. Ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra: cujus civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). Et Paulus ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Jerusalem civitas habet hic in sanctorum moribus magnum jam aedificium suum. In aedificio quippe lapis super lapidem ponitur, et qui portat alterum portatur ab altero. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 10.) Isaias propheta ait: Vivit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem (Isai. XXXI, 9). Plus est enim caminum esse quam ignem, quia ignis esse et parvus potest, in camino autem vastior flamma succenditur. Sion vero speculatio, Jerusalem autem visio pacis dicitur, pacem vero nostram hic interim speculamur, ut illic postmodum plene videamus. Ex amore omnipotentis Domini in Sion ignis est, in Jerusalem vero caminus; quia hic amoris ejus flammis aliquatenus ardemus ubi de illo aliquid contemplamur. Sed ibi plene ardebimus ubi plene videbimus quem amamus.
CAPUT XXVIII. De Babylonia ejusque civibus. (Moral., lib. XIV, c. 53, n. 65; VI, c. 16, n. 25.) Sciendum est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris Babyloniae a superbientibus aedificari coeperat. Sennaar quippe interpretatur fetor eorum: quae turris linguarum facta diversitate destructa est, quae et Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Babylon confusio interpretatur. Recte igitur infecunda mens Babylonis filia nuncupatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Scriptum est: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum (Isai. XLVII, 1). Humana igitur mens, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum, appellatur virgo, vel incorrupta, quod dudum fuit, cui apte per increpationem dicitur divina voce, Descende. In alto quippe humanus animus stat quando supernis retributionibus inhiat, sed ab hoc statu descendit cum, turpiter victus, sese defluentibus mundi desideriis subjicit. (Moral. XIV, c. 17, n. 21.) Certissime filiae Babylonis dicitur: Sede in pulvere; cum enim semper terra sit pulvis, quid per pulverem nisi cogitationes debemus accipere? Quae dum importune ac silenter in mente volant, ejus oculos excaecant. Et quid per terram, nisi terrena actio designatur? Reproborum mens prius ad cogitanda prava dejicitur, et postmodum ad facienda. Recte ergo filiae Babylon, quae ab hoc internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam dicitur ut prius in pulvere et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non haesisset. (Moral. VI, 16, n. 25.) Descendens enim, in pulvere residet, quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersa in infimis vilescit. (Moral. III, 31, n. 60.) Sunt nonnulli qui, cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt. In altum mentem sublevant, et praeire se caeteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsum humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt. Illum videlicet imitantes qui primus se apud se extulit, sed elevando prostravit. Illum imitantes qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13). Apostatae angelo male conjuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium dicit: Sedeo regina, et vidua non sum (Isai. XLVII, 8, secund. LXX). Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum posuit, sed eo se gravius in infimis deprimit quod de se infima veraciter sentire contemnit. (Moral. V, 21, n. 41.) Leaenae nomine aliquando hujus mundi civitas, id est, Babylonia, designatur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis efferatur, quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni, sociata, perversae persuasionis ejus semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli leonum sunt quilibet reprobi ad iniquam vitam malignorum spirituum errore generati, qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus, Babyloniam faciunt, et tamen hi iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum quique singuli memorantur; ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur. (Num. 42.) Sancti viri quandiu in hac vita sunt, semetipsos sollicita circumspectione custodiunt, ne leo circuiens insidiando subripiat, id est, antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat; et leaenae vox auribus obstrepat, id est, ne Babyloniae gloria sensum ab amore coelestis patriae avertat.
CAPUT XXIX. Quid significet arca diluvii. (Lib. II in Ezech., homil. 4, n. 16.) Arca diluvii, quae inferius ampla, superius vero angusta describitur, sancta Ecclesia figuratur, quae a trecentis et sexaginta ac triginta cubitis ad unum cubitum colligitur (Gen. VI, 15); quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet, paulisper angustata, et in altum proficiens, ad unum tendit. Ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae cunctaque quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homo vero atque volatilia nimirum in superioribus. Juxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua corvum vel columbam dimisit homo, ut si jam diluvii transissent aquae, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homo et volatilia juxta cubitum fuerunt. Recte per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritualibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur. (Lib. II in Evang. homil. 38, n. 8.) Arca in undis diluvii Ecclesiae typum gessit, quia scilicet ampla in inferioribus et angusta in superioribus fuit; quae in summitate etiam sua ad unius mensuram cubiti excrevit. Inferius quippe quadrupedia atque reptilia, superius vero aves et homines habuisse credenda est. Ibi lata exstitit arca ubi bestias habuit, ibi angusta ubi homines servavit, quia nimirum sancta Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritualibus angusta. Ubi enim bestiales hominum mores tolerat, illic latius sinum laxat. Ubi autem eos habet qui spirituali ratione suffulti sunt, illic quidem ad summum ducitur, sed tamen, quia pauci sunt, angustatur. Lata quippe via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam: et angusta porta est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13). Eo usque arca angustatur in summis, quousque ad mensuram unius cubiti perducatur: quia in sancta Ecclesia quanto sanctiores quique sunt, tanto pauciores. Quae in summo ad illum perducitur, qui solus homo in hominibus, et sine ullius comparatione natus est sanctus. Qui, juxta Psalmistae vocem, Factus est sicut passer unicus in aedificio (Ps. CI, 8).
CAPUT XXX. De electis ante legem vel sub lege exortis. (Moral. IV, 32, n. 65.) Multi electi ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt. Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia Auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere mortificandis voluptatibus etiam quae scripta non acceperant praecepta servare. Tempus illud quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo patres nostros protulit quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur (Gen. IV, 8, 24). Ibi Enoch, qui talem exhibuit vitam, ut ambulaturus cum Domino transferretur (Gen. V, 22). Noe scilicet, per hoc quod divino examini placuit, in mundum mundo superstes fuit (Gen. VII, 23). Abraham patriarcha, dum peregrinus exstitit saeculo, factus est amicus Deo (Gen. XII, 1). Isaac quippe caligantibus carnis oculis, per aetatem quidem praesentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus, in futuris etiam saeculis magna videndi luce radiavit (Gen. XXVII, 1). Jacob iram fratris humiliter fugit, clementer edomuit (Gen. XXXIII, 4). Qui prole quidem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiae suae vinculis astrinxit. A mundi primordiis, dum quosdam paucos electos Mose scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot justos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum ex magna parte notitiae nostrae subtrahitur, quasi abortiuum absconditum vocatur (Lib. II in Ezech., homil. I, n. 4). Fuerunt in Israelitico populo sancti viri patriarchae atque prophetae qui montes jure vocarentur, quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus Unigenitus istis montibus aequalis non fuit, quia naturam, vitam, et merita omnium ex sua divinitate transcendit. Dominus Jesus Christus mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est etiam super cacumina sanctorum (Isai. II, 2), ut hi, qui multum in Deo profecerunt, ejus vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Electi, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. (Moral. IV, c. 32, n. 64.) Sed tamen quasi concepti lucem minime viderunt. quia ad adventum incarnationis dominicae, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus Dominus dicit: Ego sum lux mundi (Joann. VIII, 12). Atque ipsa Lux ait: Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17). Quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere ejus incarnationem. Ante adventum Redemptoris nostri multitudo electorum formam quidem fidei habuit, sed hanc usque ad apertam visionem divinae praesentiae non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit quam manifesta mundum veritas illustravit. (Moral. IV, c. 33, n. 66.) Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu praestolati sunt, ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt. Paulo attestante, qui ait: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI, 7).
CAPUT XXXI. De electis viris ante adventum Christi exortis. (Praef. in lib. Job, c. 6, n. 13.) Mira divinae dispensationis opera libet cernere quomodo ad illuminandam noctem vitae praesentis astra quaeque suis vicibus in coeli faciem veniant, quousque in finem noctis Redemptor humani generis, quasi verus Lucifer, surgat. Nocturnum namque spatium, dum decedentium succedentiumque stellarum cursibus illustratur, magno coeli decore peragitur. Ut scilicet noctis nostrae tenebras suo tempore editus vicissimque permutatus stellarum radius tangeret, ad ostendendam innocentiam, venit Abel; ad docendam actionis munditiam, venit Enoch; ad insinuandam longanimitatem spei et operis, venit Noe; ad manifestandam obedientiam, venit Abraham; ad demonstrandam conjugalis vitae castimoniam, venit Isaac; ad insinuandam laboris tolerantiam, venit Jacob; ad rependendam pro malo bonae retributionis gratiam, venit Joseph; ad ostendendam mansuetudinem, venit Moses; ad informandam contra adversa fiduciam, venit Josue; ad ostendendam inter flagella patientiam, venit Job. Ecce quam fulgentes stellas in coelo figuraliter cernimus: ut inoffenso pede operis iter nostrae noctis ambulemus. Cognitioni hominum divina dispensatio quot justos exhibuit, quasi tot astra super peccantium tenebras coelum misit, quousque verus Lucifer surgeret, qui, aeternum nobis mane nuntians, stellis caeteris clarius ex divinitate radiaret. (Num. 14.) Electi omnes dum Mediatorem Dei et hominum bene vivendo praeeunt, et rebus et vocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim justus fuit qui non ejus per figuram nuntius exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent, et quod prodesse omnibus scirent. Unde et sine cessatione promitti debuit, quod et sine aestimatione dabatur percipi, et sine fine retineri: ut simul omnia saecula dicerent quid in redemptione communi saeculorum finis exhiberet.
CAPUT XXXII. De dilectione Dei et proximi. Prima virtus obedientiae in charitate est; quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur. Et recta operatio ex decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. (Moral. VII, c. 14, n. 28.) Duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi. Per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant, quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis. Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi Dei amor nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit. Tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum tuum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5; X, 12; Matth. XXII, 37, 39); ut videlicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Amor Dei ex proximi amore coalescit, sicut testatur Joannes, qui quosdam increpat, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. (Num. 29.) Saepe omnipotens Deus, ut quantum quisque a charitate ejus et proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur qui felices sine comparatione coluerunt. (Lib. II in Evang. homil. 30, n. 10.) Inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus et proximus integra mente diligatur. Nec Deus enim vere diligitur sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Spiritus sanctus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra quippe, ut diligatur proximus; e coelo vero, ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia, juxta Joannis vocem, Qui fratrem suum non diligit quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Amemus et amplectamur proximum, qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo quod exhibeat Deo, ut perfecte mereamur in eo gaudere cum proximo. Tunc enim ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus. Ad istum finem, scilicet ad dilectionem Dei et proximi, toto amore tendamus. Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Praecepta dominica et multa sunt et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter dilectio Dei et proximi sit tenenda ipse insinuat qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se.
CAPUT XXXIII. De lege veteri. (Moral. XI, 17, n. 26.) Legis duritia unumquemque peccantem morte corporis puniri sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, non jam pro culpa mortem carnis inferri constituit, sed mors spiritus quantum timenda esset indicavit. (Lib. II in Evang. homil. 33, n. 8.) Scriptum est in Exodo: Manus Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus (Exod. XVII, 12). Moyses igitur sedit in lapide, cum Lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem Lex manus graves habuit, quia peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron sacerdos mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque iste mons fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isa. II, 2)? Aut quis per ignem, nisi sanctus Spiritus figuratur, de quo idem Redemptor dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49)? Aaron scilicet et Hur graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens, mandata Legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant, tolerabiliora nobis per spiritualem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum Legis ad virtutem confessionis retorsit.
CAPUT XXXIV. De historia et allegoria. (Moral. XXI, 1, n. 1.) Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae sacri eloquii sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foras loquuntur abscondat. (Num. 2.) Ante considerationis nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus. Et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Varias virgas Jacob in aquae canalibus posuit (Gen. XXX, 38): quia Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae sententias, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt; quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, in singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, scilicet, ut diversum colorem proles boni operis habeat. Nonnunquam subtracto litterae cortice, acutius mens nostra interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format. In sacro eloquio intelligentiae magna discretio est. (Ap. Paterium lib. II, c. 29, in Exodum.) Saepe enim in quibusdam locis illius et historia servanda est et allegoria, et saepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria, aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. In quibusdam locis, sicut diximus, historia simul tenenda est et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam. Unde cum loquente Deo, populus lampades et sonitum buccinae, et montem fumigantem cerneret, perterritus petiit ut eis per Moysem Dominus loqueretur, sicut scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Exod., XX, 21). Turba populi allegoriarum caliginem non valet penetrare, quia valde paucorum est spiritualem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur, loquente Deo, longe populus stetit. Quia vero spirituales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritualiter Dei verba cognoscant, Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus. (Apud Paterium, lib. V, cap. 9, in Deut.) Lex Veteris Testamenti quasi ova in nidum posuit, cum dixit: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 24); sed pullos produxit postmodum, cum dixit: Non quaeres ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum (Levit. XIX, 18). Notandum est quod de matre pullorum dicitur: Non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios (Deut. XXII, 6). Quia videlicet in quibusdam locis praetermittenda est historia, ut solius matris pulli, id est, spiritualis intelligentiae sensus nobis in esum veniat, nec nos mater, sed pulli reficiant; quia non debemus de historiae exemplo, sed de spiritualis intellectus sensibus satiari. Cum legimus aurum et argentum Aegyptiorum ab Israelitico populo petitione deceptoria subreptum (Exod. XII); et rursum cum legimus carnalia sacrificia omnipotenti Deo exhibita: quid in hoc verborum nido, nisi mater dimittenda est et filii tenendi? Nos enim cum a quibusque saecularibus vigilantiam ingenii in defensionem veritatis trahimus, et eorum eloquium in usum rectitudinis vertimus, quid aliud quam ab Aegyptiis aurum et argentum tollimus, ut ex eo et nos divites effici, et illi valeant pauperes ostendi? Sicut scriptum est: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. X, 6). Matrem dimittentes, pullos edimus, cum historiae exempla dimittimus; sed ex ea allegoriarum sensus mente retinemus. Ubi recte additur: Ut bene sit tibi, et longo vivas tempore (Deut. XXII, 8). Quia longo tempore ille vivit qui per spiritualem intelligentiam aeternitatis annos apprehendit.
CAPUT XXXV. De praedestinatione. (Greg., lib. I, Dial., 8.) Ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Certissime novimus quod ad Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 13). Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te (Gen. XVII 4). Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris (Gen. XXII, 17). Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat, et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae (Gen. XXV, 21). Si multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset. (Lib. VI Hypognost., c. 2, 5, 6, 7, 8, in append. tom. X Oper. Augustini.) Praedestinatio a praevidendo vel praeordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit praescit, praedestinat, et propterea praedestinat quia tale erit quale futurum praescit. Ideo et apostolus: Nam quos praescivit, et praedestinavit (Rom. VIII, 29). Deus non omne quod praescit praedestinat. Mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est praescientia praedestinat, id est prius quam sit in re praeordinat. Hoc cum ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: Nam quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Justus et misericors Deus, praesciusque futurorum ex damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibili, quos praescit misericordia gratuita praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam, caeteros autem poena debita punit; quos ideo punit quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum in damnabili massa praescivit. [Diximus] de damnabili humani generis massa Deum praescisse misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam: caeteros vero qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Deus omnipotens, justus et misericors, quos in operibus impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit: in quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem, aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum ut non faciant ea quae conveniunt, his poenam praedestinatam esse rite fatemur. Cum praescisset Deus Judam in vitiis propriae voluntatis pessimum fore, id est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male usurum, et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum, poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto: Deus laudem meam ne taceas, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est (Ps. CVIII, 2), id est, Judae, vel Judaeorum in Christum. Judae, cum dicit: Quid mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam (Matth. XXVI, 15)? Et post pecuniae sponsionem, dans signum traditionis: Quemcunque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Ideo super me, ait, apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem tenerent. Judaeorum quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6). [Tenenda est inconcusse haec regula,] omnes peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, praescitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt: parvulos quoque non renatos ex aqua et Spiritu sancto praedestinatae poenae esse obnoxios, qui praesciti sunt non in propriis voluntatibus, quorum nullae sunt bonae vel malae, nisi tantum in Adae peccato quod traxerunt nascentes, et in hoc manentes solverunt tempus vitae praesentis. Electos qui secundum propositum Dei vivunt, praescitos esse et praedestinatos electione gratuitae gratiae ejus, et regnum eis coelorum esse praedestinatum, sine dubitatione dicendum est. Hoc enim apostolus Paulus probat cum ante eos praedestinatos et electos esse testatur quam mundus constitueretur; scribens Ephesiis, dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi contitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 4). Taceat humana lingua, ne prorsus in praedestinatione de meritis extollatur. Attende dictum Apostoli: Sicut elegit nos Deus ante mundi constitutionem. Divinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum. Denique attende quid sequitur: In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum restaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo. Praedestinatis apostolis, vel generaliter omnibus electis dicitur: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et iterum: Vigilate in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36). Qui absque praedestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si etiam ex hac migraverint vita, non eos dicimus ita a Deo ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad opus omne mortis invitos praecipitaverit. Absit hoc a divino proposito. Non enim volens iniquitatem est Deus (Psalm. V, 5): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccl. XV, 21). Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sapient. I, 14). Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sapient. II, 24). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. Praedestinationem quippe negare immane est blasphemium, quam non tantum in apostolis debemus accipere, sed in patriarchis, et prophetis, et martyribus, et confessoribus, vel in omnibus sanctis et digne servientibus Deo. Nemo glorietur in se nisi in Deo. Nemo desperet. Solus enim Dominus scit qui sunt ejus. (II Tim. II, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur; nulli desperationem demus. Pro invicem oremus, in conspectu Dei nos humiliemur, dicentes: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Ipsius erit potestatis judicium in nobis debitum mutare damnationis, et gratiam praedestinationis indebitam praerogare.
CAPUT XXXVI. De sapientia. (Lib. II in Ezech., homil. 6, n. 2.) Sapientia atque scientia doctrinae spiritualis verae sunt divitiae, in quarum comparatione quae transire possunt falsae nominantur. Excepto eo quod ad aeternam patriam divitiae spirituales ducunt, est eis a terrenis divitiis magna distantia, quia spirituales divitiae erogatae proficiunt, terrenae divitiae aut erogantur et deficiunt, aut retinentur et utiles non sunt. Qui ergo has in se veras divitias continent, recte gazophylacia spiritualis aedificii vocantur. (Moral. V, c. 5, n. 8.) Sapientia in rerum superficie non jacet, lucet quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificatione nostra sapientiam contingentes apprehendimus, si, relictis visibilibus, in invisibilibus abscondamur. Quasi cor effodientes sapientiam quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat a semetipsa manu sanctae discretionis abjiciat, et thesaurum virtutis qui se latebat agnoscat. Facile quisque thesaurum sapientiae invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. (Moral. XXV, 12, n. 29.) Scriptum est: Sapientia in capite viarum clamitat. In mediis semitis stat (Prov. VIII, 1). Transire fortasse per viam vitae temporalis cum ejus ignorantia poteramus, si aec eadem sapientia in semitae angulis constitisset. (Num. 30.) Investiganda fuerat, si occulta esse voluisset. Salomon prudentissimus ait: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit mensam, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis (Prov. IX, 1, 2, 3), et reliqua. [Moral. XXXIII, 16, n. 32.] Sapientia domum sibi condidit cum unigenitus Dei Filius in semetipso intra uterum Virginis, mediante anima, humanum sibi corpus creavit. Unigeniti corpus domus Dei dicitur, sicut etiam templum vocatur: ita vero ut unus idemque Dei atque hominis Filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur. Domus sapientiae Ecclesia vocatur quae quasi septem sibi columnas excidit, quia ab amore vitae praesentis saeculi disjunctas ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Sapientia immolavit victimas, quia vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae pariter nobis arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. (Moral. XVII, 32, n. 43.) Posuit mensam Dei sapientia, id est, Scripturam sacram, quae fessos ad se atque a saeculi oneribus venientes pane verbi reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Ps. XXII, 5). Misit ancillas suas, apostolorum videlicet animas, in ipso suo initio infirmas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis; quia dum internam vitam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant, quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. (Moral. XXXIII, 16, n. 32.) Ancillas suas haec Dei sapientia misit, quae ad arcem nos atque ad civitatis moenia vocarent; quia praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritualis patriae aedificia superna colligerent. (Moral. XVII, 29, n. 43.) Ab eadem Sapientia subditur: Si quis est parvulus veniat ad me (Prov. IX, 4). Ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat; quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscujusque mens apud se verius humiliatur. (Moral. XI, 6, n. 8.) Intuendum valde est quia cum una sit sapientia, alium minus, alium magis inhabitat: alii hoc, alii aliud praestat, et quasi cerebri more, nobismetipsis, velut quibusdam sensibus, utitur; ut quamvis ipsa sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia semper operetur, quatenus iste sapientiae, ille scientiae donum percipiat, iste genera linguarum, ille gratiam curationum habeat. (Num. 7.) Verba sapientiae, quae reprobi audiunt, electi non solum audiunt, sed etiam gustant; ut eis in corde sapiat quod reproborum non mentibus, sed solummodo auribus sonat. Aliud est nominatum cibem audire solummodo, aliud vero etiam gustare. Electi itaque cibum sapientiae sic audiunt ut degustent, quia hoc quod audiunt eis per amorem medullitus sapit. Reproborum scientia usque ad cognitionem sonitus tenditur, ut equidem virtutes audiant, sed tamen corde frigido qualiter sapiant, ignorent. (Cap. 7, n. 10.) Illa enim dicta in sapientiae radice solidata sunt, quae per vivendi usum etiam actuum experimento convalescunt. Quia multis et longior vita tribuitur, et sapientiae gratia non confertur. Recte per beatum Job dicitur: Apud ipsum est sapientia, et fortitudo: ipse habet consilium, et intelligentiam (Job. XII, 13). [Cap, 8, n. 11.] Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei sapientiam et fortitudinem sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. XXIV); qui apud ipsum semper est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Habet Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.
CAPUT XXXVII. Qualiter a sanctis viris in hoc saeculo videatur Deus. (Moral. XVIII, 54, n. 88.) Beatus Moyses, qui cum Deo facie ad faciem locutus est, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dixit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Certe si Deus non erat cum quo loquebatur, Ostende mihi Deum, diceret, et non Ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere quem jam coeperat per quasdam imagines videre; ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Viderunt Patres Veteris Testamenti Deum, et tamen, juxta Joannis vocem, Deum nemo vidit unquam (Joan. IV, 12); et, juxta beati Job sententiam, Sapientia, quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium (Job, XXVIII, 21); quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis. (Num. 89.) Aeterna Dei claritas, si a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine videri, hoc quoque ab ejusdem Veritatis sententia non abhorret, qua dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 21); quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus Deum vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separetur. (Moral. XXXV, 8, n. 13.) Ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, dum Moysi apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. Unde et in petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur; quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Dum ipsa per se Veritas dicit: Nemo vidit faciem meam unquam, quomodo Jacob testatur: Vidi Dominum facie ad faciem (Gen. XXXII, 30)? [Moral. XXIV, 6, n. 11.] Humanae etenim mentis oculo interiori purgato, dum vitiorum omnium tribulationis igne aerugo fuerit concremata, tunc mundatis oculis cordis, illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaeramus. Prius ab acie mentis exurente tristitia interposita malorum caligo detergitur, et tunc splendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcunque conspecto, in gaudio cujusdam securitatis absorbetur, et quasi post defectum vitae praesentis ultra se rapta, aliquo modo in quadam novitate recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusione superni roris aspergitur, ibi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur, et veritatem sentiendo videt, quia quanta est ipsa veritas non videt. Summae et incircumscriptae veritati tanto magis se quisque longe existimat, quanto magis appropinquat; quia nisi illam utcunque conspiceret, nequaquam eam conspicere se non posse sentiret. (Num. 12.) Adnisus animi, dum in visionem Dei tenditur, immensitatis ejus coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe, cuncta implens, cuncta circumstat; et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam circumstantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde et ad semetipsam citius labitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis, ad se anima revocatur. Per contemplationem facta non solida et permanens summae veritatis visio, sed, ut ita dixerim, quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei faciem vocamus. Beatus Jacob, postquam cum angelo luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem (Gen. XXXII, 30), ac si diceret: Cognovi Deum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus in fine testatur, dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ad Timotheum Paulus scripsit dicens: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16). [Moral. XVIII, 54, n. 92.] More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Nec tamen ita videbimus, sicut videt ipse seipsum. Longe quippe dispariliter videt Creator se quam videt creatura Creatorem. Quantum pertinet ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur quo creatura sumus. (Num. 93.) Sed profecto non ita conspicimus Deum sicut ipse conspicit se, sicut non ita requiescimus in Deo quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies erit utcunque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne torpore negligentiae jaceamus in nobis, contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad Deum erigimur intuendum. Raptique intentione cordis et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum; et jam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere, quoniam sic ire, perfecte quiescere est. Perfecta requies est qua Deus cernitur; et tamen nostra requies aequanda non est requiei illius, quia non a se in aliam transit ut requiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis; quia quod illius quiescere est, hoc nostra requies imitatur. Visio Dei nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus.
CAPUT XXXVIII. Quibus modis Deus loquitur hominibus. (Moral. XXVIII, 1, n. 2.) Sciendum summopere est quia duobus modis locutio divina distinguitur, cum aut per semetipsum Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formantur. Cum per semetipsum Dominus loquitur, sola nobis vis internae inspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur; quia virtus ejus in intima quadam sublevatione cognoscitur, ad quam mens plena suspenditur, vacua gravatur. Pondus enim quoddam est vis divinae locutionis, quod omnem animam quam replet levet. Incorporeum lumen est, quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. De adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est de coelo repente sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum (Act. II, 2). Per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit; sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Sanctus Spiritus, qui discipulos et zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit, foras linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda: foras ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Dei locutio ad nos intrinsecus facta videtur potius quam auditur, quia dum semetipsam sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat. (Num. 5.) Cum per angelum voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, aliquando coelestibus substantiis, aliquando terrenis, aliquando simul terrenis et coelestibus. Nonnunquam per angelum Deus humanis cordibus ita loquitur, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur. (Num. 4.) Verbis plerumque per angelum loquitur Deus, cum nihil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te, protinus respondetur: Clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XVII, 1). Omnipotens Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat, nequaquam in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit; sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit rationali creatura administrante formavit. (Num. 5.) Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nil verbo dicitur, sed ea quae futura sunt assumpta de elementis imagine nuntiantur. Sicut Ezechiel (I, 4) verborum aenigmata audiens electri speciem in medio ignis vidit. Ut videlicet dum solam speciem aspiceret, quae essent in novissimis ventura sentiret. (Num. 6.) Aliquando per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. (Num. 7.) Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis per angelos loquitur Deus, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit (Gen. XXVIII, 12); sicut Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum in exstasi raptus aspexit (Act. X, 11). Qui nisi incorporeis haec oculis cerneret, in exstasi non fuisset. Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Abraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adhibere (Gen. XVIII, 2). Sancti angeli nisi quaedam nobis interna nuntiantes ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent; nec cibos cum Abraham caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. (Num. 8.) Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est quia de nube vox sonuit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Aliquando terrenis substantiis per angelos loquitur Deus, sicut cum Balaam corripuit, in ore asinae humana verba formavit (Num. XXII, 28). Aliquando simul terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut ad Moysem in monte cum jussionis suae verba edidit ignem rubumque sociavit (Exod. III, 2), atque aliud superius, aliud inferius junxit. (Num. 9.) Nonnunquam Deus humanis cordibus etiam per angelos, secreta eorum praesentia, virtutem suae aspirationis infundit, unde Zacharias ait: Dixit ad me angelus, qui loquebatur in me (Zach. I, 14). Dum ad se quidem, sed tamen in se loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba faceret per corpoream speciem extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur (Zach. II, 3). Saepe sancti angeli non exterius apparent, sed sicut sunt angelici spiritus, voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt; atque ita eos ad sublimia sublevant, ut quaeque in rebus futura sunt, in causis originalibus praesentia demonstrent. Humanum videlicet cor ipso carnis corruptibilis pondere gravatum, ac ipsam corpulentiam suam quasi obicem sustinens interna non penetrat. Et grave exterius jacet, quia levantem manum interius non habet. Nonnunquam fit ut prophetarum sensibus ipsa ut est subtilitas angelicae virtutis appareat, eorumque mens quo spiritu subtili tangitur levetur. Et non jam torpens pigraque in imis jaceat, sed repleta intimis afflatibus ad superna conscendat, atque inde quasi de quodam rerum vertice quae infra se ventura sunt videat.
CAPUT XXXIX. Quibus modis Deus interroget hominem. (Mor. XXVIII, c. 4, n. 15.) Deus omnipotens tribus modis humanum genus interrogare consuevit, cum aut flagelli districtione nos percutit, et quanta nobis insit vel desit patientia ostendit; aut quaedam quae nolumus praecipit, et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit; aut aliqua nobis occulta aperit et aliqua abscondit, et mensuram nobis nostrae humilitatis innotescit. Flagello Deus hominem interrogat, cum mentem bene sibi per tranquillitatem subditam afflictionibus pulsat, sicut beatus Job et laudatur attestatione Judicis (Job. II, 3, 7), et tamen ictibus conceditur percussoris, ut ejus patientia tanto verius claresceret, quanto inquisita durius fuisset. Praecipiendo nonnunquam dura nos interrogat Deus: sicut Abraham terram suam jubetur egredi (Gen. XII, 1. Ibid. 22, 2) et pergere quo nesciebat; in montem unicum filium ducere, et quem ad consolationem senex acceperat immolare (Gen. XXII, 2). Cui nimirum Abrahae ad interrogationem bene respondenti, id est, ad jussionem obedienti, dicitur: Nunc cognovi, quia times Deum (Ibid. 12). Vel sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Tentare quippe Dei est magnis nos ejus jussionibus interrogare. Scire quoque ejus, nostram obedientiam nosse nos facere. Aperiendo nobis quaedam atque claudendo nos interrogat Deus, sicut per Psalmistam dicitur: Palpebrae ejus interrogant filios homiminum (Ps. X, 6). Palpebris quippe apertis cernimus, clausis nihil videmus. Quid ergo per palpebras Dei, nisi ejus judicia accipimus, quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur? Homines qui se nesciunt, sibimet innotescunt; quatenus dum quaedam intelligendo comprehendunt, quaedam vero cognoscere omnino non possunt, eorum corda sese latenter inquirant, si illos divina judicia vel clausa non stimulant, vel aperta non inflant. Paulus apostolus hac de interrogatione probatus est, qui post perceptam internam sapientiam, post aperta claustra paradisi, post ascensum coeli tertii, post supernae locutionis mysteria adhuc dicit: Ego me non arbitror comprehendisse (Philipp. III, 13). Et rursum: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9). Et rursum: Non quia sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Apertis ergo palpebris Dei interrogatus recte respondit, qui et superna secreta attigit, et tamen in humilitate cordis sublimiter stetit. Rursum cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et gentilium vocatione Paulus discuteret, atque ad ea pervenire non posset, quasi clausis Dei palpebris interrogatus est; sed rectum valde responsum dedit, qui Deo sese in ipsa ignorantia scienter inclinavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Ecce absconsis mysteriis idem Paulus quasi clausis palpebris inquisitus placita ac recta respondit: qui secreti aditum pulsans, quia per cognitionem intromitti ad interiora non valuit, per confessionem ante januas humilis stetit, et quod intus comprehendere non potuit foris timendo laudavit.
CAPUT XL. De synagoga vel Israelitico populo sub lege constituto. (Moral. lib. XI, c. 16, n. 24, 25.) Ante incarnationem Domini Judaei veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt atque nuntiaverunt. Sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt, quia quem venturum praedixerant negaverunt praesentem. Unde recte beatus Job dicit: Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens (Job. XII, 20): quia nequaquam Judaei credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Cum Judaeorum populus in legis mandato permaneret, et cuncta gentilitas nulla Dei praecepta cognosceret, et illi per fidem principari videbantur, et isti in profundo pressi jacuerunt per infidelitatem. Sed cum incarnationis dominicae mysterium Judaea negavit, gentilitas credidit, et principes in despectione ceciderunt, et hi qui oppressi in culpa perfidiae fuerant, in verae fidei libertatem levati sunt. Israelitarum casum longe ante Jeremias intuens, ait: Factus est Dominus velut inimicus: praecipitavit Israel; praecipitavit moenia ejus, dissipavit munitiones ejus (Thren. II, 5). Quia antiquus ille populus, qui fidelis esse Deo videbatur, reprobatus corde repul us est, ut, sua perfidia deceptus, contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. (Moral. XIX, 23, n. 40.) Si Israeliticus populus a bono opere minime claudicasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psalm. XVII, 46). Israeliticus populus claudus idcirco nominatur quia sanum gressum in operatione non habuit, quia utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei jam Vetus tenenti etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius quasi alterum pedem jungit. (Mor. XXXI, 15, n. 29.) Per unicornem bestiam potest Judaicus populus intelligi, qui dum de accepta Lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. In loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus est, sanctam Ecclesiam sibi in amore et contemplatione conjunxit, ut quae prius proxima ex cognatione, id est, cognita per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fiat. (Lib. I in Ev., hom. 3, n. 1.) Synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia legis observationem tenens, spiritalem intellectum perdidit, et sese ad custodiam litterae foris fixit.
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM De Incarnatione Christi, vel ejus Nativitate. (Mor. lib. XXX, c. 25, n. 73.) Omnipotens Dominus noster Jesus Christus per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis venit, sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens. In quo utero incarnatus est, et clausus non est; quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. (Lib. II in Ev., homil. 29, n. 10, 11.) Veniendo Christus ad redemptionem nostram quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit, et necessarium nobis est ipsos ejus saltus agnoscere. De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepium, de praesepio venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem Veritas dedit: Quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam (Psalm. XVIII, 6), ut nos ei ex corde diceremus: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). Unde oportet ut illuc sequamur corde ubi cum corpore ascendisse credimus. (Mor. XXXIII, c. 1, n. 2.) Mons Domini Christus appellatus est, qui in Israelitico populo incarnari dignatus est; mons quippe est in vertice montium incarnatus Dominus, transcendens celsitudinem prophetarum. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 4.) Incarnatus Unigenitus Patris istis montibus, patriarchis scilicet atque prophetis, vel omnibus sanctis, aequalis non fuit, quia naturam, vitam vel merita omnium ex sua divinitate transcendit. (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 23.) Incarnatus Unigenitus Patris, per hoc quod homo factus est, infra angelos fuit, sicut de eo scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psalm. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet; sicut de eo illic rursum scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid. 7); et sicut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Dum Divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. Mediator Dei et hominum per humanitatis incarnationem habuit nasci, crescere, mori, resurgere, de loco ad locum venire. Quia ergo in divinitate mutabilitas non est, atque hoc ipsum mutari transire est, profecto iste transitus ex carne est, non ex divinitate. Per divinitatem vero ei semper stare est, quia, ubique praesens, nec per motum venit, nec per motum recedit. (Lib. II in Ev., homil. 26, n. 2.) Deus Pater omnipotens Filium suum in hunc mundum misit, quia hunc pro redemptione generis humani incarnari instituit. Quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit: sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse est missus, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passiones mittuntur in mundum. Omnipotens Dominus, sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. (Lib. I in Ev., homil. 2, n. 8.) Mediator Dei et hominum Christus Jesus, cum sit Dominus et Creator angelorum, suscepturus naturam nostram, quam condidit, in uterum Virginis venit. Nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit. Unde et agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit (Luc. II, 24). Mediator Dei atque hominum homo Christus Jesus non alter in humanitate, alter in divinitate est. (Mor. XVIII, c. 52, n. 85.) Non purus homo conceptus atque editus, post meritum ut Deus esset accepit; sed nuntiante angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae Christo est cum Patre et cum Spiritu sancto coaeterna, assumpsit intra virginea viscera, ubi et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis fieri posset in fine saeculorum: ut per ineffabile sacramentum conceptu sancto et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae, eadem Virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe Mariae ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Et ipsa Virgo concipiens, dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Ibid. 38). Quamvis Christus aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius est ex Patre, alius ex Virgine; sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre. Ipse qui fecit, ipse qui factus est. Ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei, neque decor (Isai., LIII, 2), per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre; ipse in fine saeculorum de matre sine Patre, Ipse Conditoris templum, ipse Conditor templi. Ipse auctor operis, ipse opus auctoris. Manens unus ex utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. (Lib. I in Ev., hom. 10, n. 1.) Coeli Rege nato, rex terrae turbatus est; quia nimium terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur. Quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Judaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente Magos non angelus, sed stella perduxit. Quia utique, Judaeis tanquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa ducuntur; cum et illis prophetiae tanquam fidelibus [non infidelibus], et istis signa tanquam infidelibus [non fidelibus] (I Cor. XIV, 22) data sunt. (Num. 6.) Nos, qui gremio sanctae Ecclesiae continemur, nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit, Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem, credamus etiam in nostra carne fuisse mortalem. Nato Regi coelorum aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus; thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus; myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus.
CAPUT II. De praedicatione Christi. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 19.) Si virtutes suas omnipotens Deus taceret, eum nullus agnosceret, nullus amaret. Virtutes ergo suas annuntiat, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut hi qui hunc ex sua laude cognoverint, ad perpetuam haereditatem perveniant. (Moral. XVIII, c. 7, n. 14.) Idcirco Deus laudes suas indicat, ut valeamus eum audientes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero ejus visione perfrui. Virtutem, inquit Propheta, operum suorum Dominus annuntiavit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psalm. CX, 6). Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem suae operationis insinuat, ut eam qui audierit donis ditescat. (Lib. I in Evang., homil. 19, n. 5.) David propheta ait: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psalm. XXXIX, 6). Annuntiante Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt qui ad electorum numerum non pertingunt. Hic enim fidelibus per confessionem admixti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. (Moral. XXV, c. 8, n. 21.) Propheta intuens tantos, vocante et annuntiante Domino, specietenus credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum (Psalm. XXXIX, 6). Ac si diceret: Multis Ecclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specietenus veniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quia electorum summam, sua videlicet multiplicitate, transcendunt.
CAPUT III. De apostolorum vocatione. (Moral. XXXV, c. 8, n. 15.) Sancti apostoli gratia septiformis Spiritus implendi, vocante Christo, duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibus Trinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt, ut etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa praedicarent. (Lib. I in Ev., homil. 5, n. 1.) Ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla hunc facere adhuc miracula viderant; nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. (Num. 21.) Negotiatores nostri sancti apostoli perpetuam angelorum vitam, datis retibus et navi, mercati sunt. Aestimationem quippe pretii non habet regnum Dei, sed tamen tantum valet quantum habes. (Num. 4.) Sancti apostoli per Mediatorem Dei atque hominum vocati, studuerunt in hoc saeculo nil amare, nil unquam appetere. Quos bene Isaias intuens: Qui sunt isti, ait, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Vidit quippe eos terrena despicere, mente coelestibus propinquare, verbis pluere, miraculis coruscare. Et quos a terrenis contagiis et sancta praedicatio et sublimis vita suspenderat, hos volantes columbas pariter et nubes appellat. Quasi columbae ergo ad fenestras suas sunt electi, qui nihil in hoc mundo concupiscunt, qui omnia simpliciter aspiciunt, et in his quae vident rapacitatis studio non trahuntur. Scriptum quippe est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psalm. XXXII, 6). (Lib. II in Evang., homil. 30, n. 7.) Verbum enim Domini Filius est Patris: coelorum igitur virtus de spiritu sumpta est, quia mundi hujus potestatibus apostoli contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset.
CAPUT IV. De incredulitate vel saevitia Judaeorum erga Christum. (Moral. XXXV, c. 14, n. 26.) Isaac caligantibus oculis Judaeos significat perfidia cordis sui caecatos, quorum et notitia prior et ignorantia posterior bene ac breviter designatur (Gen. XXVII). Qui dum Jacob benediceret, et quid ei eveniret in futuro videbat, et quis illi praesens assisteret, nesciebat. Israelitarum populus prophetiae mysteria accepit, sed tamen caecos oculos in contemplatione tenuit, quia eum praesentem non vidit de quo tam multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. (Lib. I in Ev., homil. 10, n. 2.) In omnibus signis quae nascente Domino, vel moriente, monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Judaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quaedam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis ejus scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Judaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt; eumque confiteri abnegant quem elementa, ut diximus, aut signis, aut scissionibus Deum clamabant. Nonnulli Judaeorum, ad damnationis suae cumulum, eum, quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praescierunt. Et non solum quia nasceretur noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis ejus exprimunt, quem de Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt quod Bethlehem honorari nativitate novi Ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret testimonium damnationis, et nobis adjutorium credulitatis. Judaicum populum bene Isaac, cum Jacob filium suum benediceret, designavit, quia caligantibus oculis et prophetans in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit; quia nimirum Judaicus populus prophetiae spiritu plenus, et caecus, eum de quo multa in futuro praedixit in praesenti positum non agnovit. (Moral. XXIX, c. 26, n. 52.) Timuerunt Judaei ne locum atque gentem, non occiso Domino, perderent. Sed cur ista miseris evenerunt? quia eorum cordibus defuit aeternitatis scientia, et nullo eos refecit pabulo viriditatis internae doctrina. (Moral. lib. XVIII, c. 32, n. 51.) Synagoga, quae mandata Dei per Legem protulit, nascentem Ecclesiam persequens, invidiae sese igne consumpsit. An non aemulationis suae facibus ardebat, cum Redemptoris nostri signa conspiciens, per quosdam suos diceret: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit (Joan. XI, 47)? Vel certe: Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus post eum vadit. Videbant Judaei unde converti debuerant, atque exinde perversiores fiebant. Quaerebant exstinguere quem cernebant mortuos vivificare. In ore tenebant Legem, sed Legis persequebantur auctorem. (Moral. lib. XVII, c. 33, n. 54.) Redemptor noster, priusquam se a Judaeis teneri permitteret, persecutores suos requisivit, dicens: Quem quaeritis? Cui illico responderunt: Jesum Nazarenum (Joan. XVIII, 4). Quibus cum repente diceret: Ego sum, vocem solummodo mitissimae responsionis edidit, et armatos persecutores suos protinus in terram stravit. Quid ergo facturus est, cum judicaturus venerit, qui una voce hostes suos perculit, etiam cum judicandus venit? Quod est illud judicium quod immortalis exerit, qui in una voce non potuit ferri moriturus? Aut quis ejus iram toleret, cujus et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? (Moral. lib. II, c. 2, n. 2.) De negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam Petrus intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis saeculi, quasi ad persecutorum prunas desiderio aestuante se calescebat. (Praefat. l. IV Moral., c. 4.) Gelboe montes superba Judaeorum corda significant, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus Rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. Hebraeorum superbae mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. (Moral. lib. XXVII, c. 26, n. 49.) Judaeorum persequentium corda, nunquid antrum diaboli non fuerunt? In quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit clamantium: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6). Et quia ad lacerationem mentis pertingere tentando non potuit, in Redemptore nostro ad mortem carnis anhelavit.
CAPUT V. De passione et morte Jesu Christi. (Moral. XII, c. 12, n. 16.) Passioni Dominus appropinquans, infirmantium in se vocem sumpsit, eorumque timorem ut abstraheret suscepit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Et rursum per obedientiam vim fortitudinis ostendens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas Conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat. (Moral. II, c. 38, n. 62.) Redemptor noster interrogatus passionis tempore, Dei se Filium testatur. Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc egemus testibus? ecce ipsi audivimus blasphemias (Matth. XXVI, 65). Sed contra Deum stulte nil dixit, quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit quod paulo post Redemptor omnibus resurgendo monstravit. (Moral. XXXIII, c. 15, n. 31.) Diabolus confessus fuerat Filium Dei (Matth. VIII, 29), sed tamen purum illum hominem mori credidit ad cujus mortem Judaeorum persequentium animas concitavit. Sed in ipso traditionis tempore tarde jam cognovisse intelligitur, quod illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somniis terruit, ut vir illius a Justi persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat valde ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis. Quod quia diabolus usque ad tempus passionis illius ignoravit, quasi more avis illusus, divinitatis ejus laqueum pertulit, dum humanitatis ejus escam momordit. (Lib. II in Evang. homil. 21, n. 7.) Si passionis tempore Christus de cruce descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit probra, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem; et qui de cruce descendere noluit (Matth. XXVII, 42), de sepulcro surrexit. Plus igitur est de sepulcro resurgere quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere quam vitam descendendo servare. Cum Judaei Christum ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, eum se vicisse crediderunt: nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hoc infidelis turba se exstinxisse credidit; et quae gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad gloriam suam cognoscit pervenisse per poenam. (Moral. XIV, c. 49, n. 57.) Cum ad crucis horam ventum esset, Domini discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit: fugerunt singuli, mulieres astiterunt, de quibus figuraliter recte beatus Job ait: Et consumptis carnibus, remanserunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX, 20). Quasi ergo consummata carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus, passionis tempore fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus in Domini passione, sed tamen post territus negavit (Matth. XXVI, 70). Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27). Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est: quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: at ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis (Marc. XIV, 51). [Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 24.] Qui etsi post, ut verba sui Redemptoris audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. De Domino Jesu Christo ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). Sed tamen dum passioni propinquaret, ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum scriptum est de eo: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 43). In documento ergo utriusque naturae huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus in utraque natura; quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui ante passionem suam et angeli ministrant, et hunc angelus confortat. Post passionem vero atque resurrectionem ejus, huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt. (Moral. XVIII, c. 40, n. 64.) Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem ducere, qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et qualis a patibulo abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce. Et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Hujus latronis in cruce clavi manus pedesque ligaverunt, nihilque in eo a poenis liberum, nisi cor et lingua, remanserat. Inspirante Deo totum illi obtulit quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est, corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. X, 10). Confitebatur Deum latro quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem. (Num. 65.) Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse virtute hominis suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Ps. CX, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri a quo nobis et magna dantur operari. (Moral. XXIX, 14, n. 26.) Dum Jesus angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque ad innumera corda credentium sanctam Ecclesiam tetendit, cui per prophetam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isai. LIV, 2). Quae latitudo terrae profecto non fieret, nisi ipse prius et vitam quam novimus moriendo despiceret, et vitam quam non novimus resurgendo monstraret. Redemptor noster in morte sua nostrae oculos mentis aperuit, et quae esset vita quae sequeretur ostendit. Unde et hunc in Evangelio ordinem tenens, discipulis dicit: Sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 46). Redemptor noster, ut nos a morte redimeret, ad mortem venit, et defectum nostrae carnis in suo corpore poenasque toleravit; qui prius quam ad crucis patibulum perveniret, teneri, conspui, illudi, alapis caedi se pertulit. Ecce ad quanta propter nos venire probra consensit! (Moral. III, c. 16, n. 29.) Cum se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manus in se saevire permisit, ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Si Satanae manus ejus potestas accipitur, ejus manus Redemptor noster juxta carnem pertulit, cujus potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato, ejus videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi esset data desuper (Joan. XIX, 11). Sed tamen hanc potestatem, quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus scilicet vel Satan, qui ejus Pilati caput exstiterat, sub potestate illius super quem potestatem acceperat tenebatur. Quia et superior ipse Redemptor noster disposuerat hoc [quod] inferius accidens [ Edit., accedens] a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. (Lib. I in Evang., homil. 2, n. 1.) Redemptor noster, praevidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem, sicut praedictum est, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent.
CAPUT VI. De simpla morte Christi et dupla nostra. (Moral. lib. IV, c. 16, n. 31.) Ad delenda peccata hominum ante Dei oculos Mediator Dei et hominum venit, qui solam pro nobis mortem carnis susciperet, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis deleret. Redemptor noster ad nos pia miseratione descendit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras quas reperit solvit. Si Redemptor noster utramque mortem susciperet, nos a nulla liberaret. Sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis tenebris duplae mortis nostrae adjunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit.
CAPUT VII. De resurrectione Christi. (Moral. lib. XXXI, 49, n. 99.) Mediator Dei et nominum homo Christus Jesus instaurare omnia venit, ut, redempto humano genere, illa angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc instaurationem de Patre dicitur: Proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Ephes. I, 9, 10). In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea quae in coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt. (Lib. I in Ezech. homil. 8, n. 23.) Unigenitus Patris per hoc quod homo factus est infra angelos fuit, sicut de eo scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Ps. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet, sicut de eo illic rursum scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid. 7). Et sicut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). [Moral. lib. XIV, c. 53, n. 68.] Redemptor noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. David propheta de Redemptore nostro ait: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Ps. CIX, 7). Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est; quia mortem transitorie, id est, ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. Dum Christus die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in se ipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit, et divinitatis suae nobis potentiam in ipsa innovatione suae carnis ostendit: De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltavit caput. (Lib. II, in Ev., hom. 25, n. 7.) In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat; sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, surgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. (Lib. II in Ev., hom. 21, n. 7.) Samson ille fortissimus Redemptorem nostrum significavit, qui cum Gazam civitatem Philistinorum fuisset ingressus, Philistaei ingressum ejus cognoscentes protinus, civitatem repente obsidionibus circumdederunt, custodes deputaverunt, et Samson fortissimum se jam comprehendisse gavisi sunt (Judic. XVI, 1, 2, 3.) Sed quid Samson fecit agnovimus. Media nocte portas civitatis abstulit, et montis verticem ascendit. Quem hoc in facto nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum significat? Quid per Philistaeos nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderunt [ Edit., viderent], ejusque corpus in sepulcro positum, custodes illico deputaverunt. Et eum, qui auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza, se deprehendisse laetati sunt. Samson videlicet media nocte non solum exivit, sed etiam portas tulit; quia profecto Redemptor noster ante lucem surgens, non solum liber de inferno exivit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et verticem montis subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. (Apud Paterium, lib. VI, cap. 7.) Samson ille virtutis robore validus, dum viveret, paucos occidit; everso vero templo maximam adversariorum suorum multitudinem etiam ipse moriens stravit. Christo itaque Domino nostro praedicante, pauci crediderunt; innumeri vero gentilium populi viam vitae illo moriente secuti sunt. (Moral. 29, c. 14, n. 26.) Redemptor noster, dum adhuc passibilis viveret, superbos pertulit; passibilia vero vitae mortuus stravit; quia nimirum Dominus ab elatione superbiae paucos, cum viveret, plures vero, cum templum sui corporis solveretur, exstinxit; atque electos ex gentibus quos vivendo sustinuit simul omnes moriendo prostravit. (Moral. 29, c. 12, n. 23.) Scriptum est: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati (Isa. LI, 10). Si divini more eloquii mare saeculum debet intelligi, nil prohibet profunda maris inferni claustra sentiri. Quod profundum maris Dominus petiit, cum inferni novissima, electorum suorum animas erepturus, intravit. Hoc namque profundum maris ante Redemptoris adventum non via, sed carcer fuit, quia in se etiam bonorum animas, quamvis non in locis poenalibus, clausit.
CAPUT VIII. De sanctis qui ante incarnationem Christi inferni claustris detinebantur. (Mor. XII, c. 9, n. 13, 14, 15.) Ante Redemptoris nostri incarnationem justorum animae non ita ad infernum descendisse creduntur ut in locis poenalibus tenerentur. Sed esse superiora inferni loca, esse alia inferiora credenda sunt: ut et in superioribus justi requiescerent, et in inferioribus injusti cruciarentur. Omnis homo, quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ante adventum Mediatoris Dei et hominis ad inferni claustra descendere dubium non est, quoniam homo, qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis mysterio ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde recte beatus Job Dominum postulat, dicens: Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me (Job. XIV, 13)? Psalmista quoque ait: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psalm. LXXXV, 13). Beatus Job ante adventum Christi ad infernum se descendere sciens, Conditoris sui illic protectionem postulat, ut a locis poenalibus alienus existat, ubi, dum ad requiem ducitur, a suppliciis abscondatur. Unde subjungit: Ut abscondas me, donec transeat furor tuus (Ibid.). Furor etenim omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit. Furor Dei nunc equidem transit, sed in fine pertransit; quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventu pertransiit; quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia Mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Justorum animae per Mediatoris adventum erant quandoque ab inferni locis quamvis non poenalibus liberandae. Hoc quoque beatus Job praevidet, et petendo subjungit: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei (Ibid.). At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). Adventum Redemptoris nostri vir Domini Job praestolans, in quo erant multi etiam ex gentilitate liberandi, ait: Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris (Job. X, 13). Apud omnipotentem Dominum tempus sibi constitui suae recordationis petit, dicens: Ecce exspecto ut restituas mihi tempus in quo recorderis mei. In Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32); omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus, electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Per Osee prophetam Dominus dicit: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Ose, XIII, 14). Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit partemque reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum: Ero, inquit, mors tua, o mors; id est, in electis meis te funditus perimo: Ero morsus tuus, inferne; quia sublatis eis, te ex parte transfigo. (Moral. XIII, 43, n. 48.) Omnes electi, qui ante adventum Redemptoris nostri in hunc mundum venerunt, quantamlibet virtutem justitiae haberent, ex corporibus educti, in sinu coelestis patriae statim recipi nullo modo poterant, quia necdum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solveret, et justorum animas in perpetua jam sede locaret. Unde beatus Job afflictionem sentiens, et adhuc differri retributionem justorum sciens, apte subdidit: Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectum meum (Job. XVII, 13). [Cap. 44, n. 49.] Priores etenim sancti a corporibus educti adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet ut eos qui ibi tenebantur ex culpa liberaret: ut et pro originali noxa adhuc illuc descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent. Grave taedium electis fuit post solutionem carnis adhuc speciem non videre Creatoris, quod taedium non immerito beatus Job tenebras vocat. Sed quia hoc ex poena infirmitatis venit, recte eamdem mox infirmitatem subdidit, dicens: Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea et soror mea, vermibus (Job. XVII, 14). [Cap. 43, n. 48.] Nos omnes, qui auctoris nostri gratia redempti sumus, hoc jam coelesti munere habemus, ut cum a carnis nostrae habitatione subtrahimur, mox ad coelestia praemia ducamur. Quia dum Conditor ac Redemptor noster claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illuc ire non patitur unde jam alios descendendo liberavit. (Moral. IV, c. 29, n. 56.) Priusquam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt: non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ad ingressum regni reatus primae culpae prohiberet. Juxta Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur in sinu Abrahae Eleazarum requiescere contemplatur (Luc. XVI, 19). Qui profecto si adhuc in imis electi non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat, ut suos, qui ei inhaeserant, ad coelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto, si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret.
CAPUT IX. De sanctis apostolis, et praedicatione eorum. (Moral. lib. IX, c. 9, n. 10.) Coelorum nomine apostolorum praedicantium coelestis vita signatur. Ipsi igitur coeli, ipsi sol in sacra Scriptura esse memorantur: coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Cum Judaea saeviens ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitione dilatavit; et dum illa per judicium in mundo captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti coeli fuerunt, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Sancti apostoli, qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt, per mundi fines honorantur, quia secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos Dominus, unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. (Moral. XX, c. 20, n. 38.) Egregius Psalmista David ait: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis (Psal. XVII, 13). Prae fulgore enim nubes transierunt, quia praedicatores sancti universa mundi spatia miraculorum claritate percurrerunt. Qui etiam grando et carbones ignis vocati sunt, quia et per correptionem feriunt, et per charitatis flammam accendunt. Sanctorum libera increpatio natura grandinis convenienter exprimitur, grando enim veniens percutit, liquata rigat. Sancti autem viri corda audientium exterrentes feriunt, et blandientes infundunt. Nam quemadmodum feriunt, propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Psal. CXLIV, 6). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et in tua justitia exsultabunt (Ibid. 7). [Moral. XXVII, c. 11, n. 20.] Scriptum quippe est: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. CXLIII, 6, sec. LXX). Per has ergo nubes lumine suo Dominus fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat. (Num. 21.) Cumque nubes istae, scilicet sancti apostoli, verbis pluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt, extremos etiam mundi terminos in divinum amorem convertunt. Fulgura, inquit, multiplicabis et conturbabis eos. (Moral. XXX, c. 2, n. 6.) Fulgura quippe ex nubibus exeunt, sicut mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Qui, ut saepe dictum est, idcirco nubes vocari solent, quia et coruscant miraculis et verbis pluunt. Humana corda postquam per sanctorum praedicationem mota non fuerint, istis miraculorum fulgoribus conturbantur. Fulgura, inquit, multiplicabis et conturbabis eos. Ac si diceret: Dum verba praedicationis non audiunt, per praedicantium miracula conturbantur. Per Habacuc prophetam dictum est: In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulgoris armorum tuorum (Habac. III, 11). Jacula Dei in lumine ire, est verba ejus aperta veritate resonare: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). [Apud Pater., XI, 68.] Quid coelorum nomine nisi sancti apostoli designantur? qui verbis pluunt et coruscant miraculis, quorum virtus ex dono Spiritus confortatur. (Lib. II in Evang. homil. 30, n. 7.) Quot ergo bona sunt praedicantium, quasi tot sunt ornamenta coelorum. Verbo Domini coeli firmati sunt. Verbum enim Domini Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Coelorum virtus de spiritu sumpta est, quia sancti apostoli mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset. (Moral. XIX, c. 30, n. 55.) Hinc denique scriptum est: Cum sagittis et arcu ingrediuntur illuc (Isai. VII, 24); quia nimirum sancti apostoli ad feriendum gentilis vitae duritiam, cum districtis verborum spiculis venerunt. (Lib. II in Ev., homil. 29, n. 2.) Cum sanctos apostolos ad praedicandum Veritas mittit, quid aliud in mundo facit, nisi grana seminis spargit, et pauca grana mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide? Neque enim in universo mundo tanta fidelium messis exsurgeret, si de manu Domini super rationabilem terram illa electa grana praedicantium sparsa non fuissent. Ipsa per se Veritas discipulis ait: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Potest etiam omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari. Ante etenim apostolis dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Nunc autem dicitur: Praedicate Evangelium omni creaturae. Ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 13.) Dum enim persecutio in Judaea agitur, sancta apostolorum praedicatio in universo mundo dispersa est.
CAPUT X. De sanctis evangelistis (Lib. I in Ezech., homil. 4, n. 1.) Quatuor animalia, quae sacra saepe numerat Scriptura, quatuor evangelistas designant, sicut ipsa uniuscujusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, jure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Joannes, qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); dum in ipsam divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit. Electi omnes, quia membra sunt Redemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est omnium electorum; per hoc quod membra ejus figurata sunt, nil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur. Ipse unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut vitulus: ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur; quia in ipsa morte, in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superioribus est elevatus, ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo homo et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes superius significari diximus, restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimatur ostendamus. (Num. 2.) Omnis etenim electus, atque in via Domini perfectus, et homo et vitulus, leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal, vitulus autem in sacrificio mactari solet, leo vero fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX, 30). Aquila ad sublimia evolat, et inreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est homo est. Et quoniam semetipsum ab hujus mundi voluptate mortificat, vitulus est; quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, unde scriptum est: Justus autem, quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1), leo est. Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Quoniam justus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt, pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos demonstremus. Posteriori tempore, quod nunc est, habet sancta Ecclesia evangelistas atque doctores. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 6.) Quia vero Evangelium bonum nuntium dicitur, evangelistas utique appellamus qui rudibus populis bona patriae coelestis annuntiant. Qui videlicet evangelistae atque doctores et priori quidem tempore fuerunt, sed nunc usque Domino largiente permanent; quia adhuc quotidie et infideles populos ad fidem trahi, et fideles quosque in bonos mores per doctores erudiri cognoscimus. (Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 15.) De sanctis evangelistis Ezechiel propheta ait: Et in medio ejus similitudo quatuor animalium (Ezech. I, 5). Quod in medio ejus dicitur sive electri, sive ignis, nil obstat intelligi; quia quatuor haec animalia, sancti scilicet evangelistae, et ex ejusdem Domini incarnatione ad fidei virtutem solidati sunt, et in igne persecutionis multis tribulationibus afflicti. (Ibid., hom. 3, n. 1.) Si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Joannes. Si quaeras quid Joannes sentiat, hoc proculdubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si requiras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Joannes et Lucas. Si quaeras quid Lucas, hoc quod Joannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor evangelistarum facies uni sunt, quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno quae est simul in quatuor. Quidquid enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recognoscis [ Edit., recte cognoscis]. Quatuor evangelistae omnipotentis Dei Filium Dominum Jesum Christum concorditer praedicant, et ad divinitatem ejus mentis oculos levantes, penna contemplationis volant. Evangelistarum facies ad humanitatem Domini pertinent, pennae ad divinitatem; quia in eo, quem corporeum conspiciunt, quasi faciem [ Edit., facies] intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum atque incorporeum ex divinitate annuntiant, per contemplationis pennam quasi in aera relevantur [ Edit., levantur]. Quia una est fides incarnationis Christi in omnibus evangelistis, et par contemplatio divinitatis ejus in singulis, recte per Ezechielem dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum recti (Ezech. I, 6, 7). Quid per pedes evangelistarum nisi gressus actuum designantur? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur, quia sanctorum evangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta. Hi autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerunt reflectuntur. De quibus scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI, 11).
CAPUT XI. De Scriptura Veteris et Novi Testamenti. (Moral. XX, c. 1, n. 1.) Omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendit, quod vera praedicat, quod ad coelestem patriam vocat, quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur. Scriptura sacra non sic clausa est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adjuvat, sublimibus sensibus levat; quod aliquo modo cum legentibus crescit: quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur. Ut de rerum pondere taceam, scientias omnes atque doctrinas sacra Scriptura ipso etiam locutionis suae more transcendit; quia uno eodemque sermone narrat textum, prodit mysterium, et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare, et non mutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et acta describere et agenda nuntiare. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 16.) Sancta Scriptura per legem Veteris Testamenti ad corda hominum vadit signando mysterium. Per prophetas vadit paulo apertius Dominum prophetando. Per Evangelium vadit exhibendo quem prophetavit. Per apostolos vadit praedicando eum quem Pater in nostra redemptione exhibuit. Habent sacra eloquia notitiam praeceptorum cum exhibitione operum. Et quasi per quatuor partes vadunt, quia distinctis temporibus loquuntur, vel certe quia in cunctis mundi regionibus incarnatum Dominum praedicant. (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 1, 2.) Solent quidam scripta ejusdem sacri eloquii legentes, cum sublimiores ejus sententias penetrant, minora mandata, quae infirmioribus data sunt, tumenti sensu despicere, et ea velle in alio intellectu permutare. Qui si recte in eo alta intelligerent, mandata quoque minima despectui non haberent, quia divina praecepta sic in quibusdam loquuntur magnis, ut tamen in quibusdam congruant parvulis, qui per incrementa intelligentiae quasi quibusdam passibus mentis crescant, atque ad majora intelligenda perveniant. Ad Ezechielem prophetam Dominus dicit: Fili hominis, quodcunque inveneris, comede (Ezech. III, 1). Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur, edendum est; quia et ejusdem parva simplicem componunt vitam, et ejusdem magna subtilem aedificant intelligentiam. (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 16.) Sciendum nobis magnopere est quod Scripturae sacrae duo sunt Testamenta, quae utraque Dei Spiritus scribi voluit, ut nos ab animae morte liberaret. Vel certe quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant. Quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis, per praecepta Scripturae sacrae reviviscimus, qui mortui in culpa jacebamus. Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Ps. CXVIII, 93). Justificationes enim praecepta Domini dicuntur, in quibus nos corrigendo justificat. De quibus idem Psalmista apertius dicit: In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Ibid. 16). In eis itaque nos vivificat, quia per haec nobis spiritualem vitam demonstrat, eamque per afflatum Spiritus nostris mentibus infundit. (Num. 8.) Sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant et sese in contemplatione suspendant. Unusquisque sanctorum, quanto in hac eadem Scriptura profecerit, tanto Scriptura sacra proficit apud ipsum; quia divina eloquia cum legente crescunt. Nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit; quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta jacent. Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emicat. At vero si bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat, quemadmodum pedem [ Edit., gressum] boni operis ponat, tantum in sacro eloquio profectum invenit, quantum apud illum ipse profecerit. Mira atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. (Moral. XIX, c. 30, n. 55.) Plerumque in sacro eloquio arcus nomine solet sacra Scriptura signari, sicut per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu ingredientur illuc (Isa. VII, 24). In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur: sicut in hoc eodem sacro eloquio, dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad Scripturae sacrae spiritualia et blanda praecepta litterae se rigor inclinat; quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri severitatis jura flectuntur. Non indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi chorda ergo trahitur, et cornu curvatur, quia dum in Testamento Novo incarnatio Mediatoris agnoscitur, ad spiritualem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur.
CAPUT XII. De initio nascentis Ecclesiae. (Moral. lib. XXVI, c. 41, n. 75.) Omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit; nam cum fortes ad praemium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat. Cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum virtutes [ Edit. vires] quas remuneret subministrat. In virtute antiquorum Patrum hi qui postmodum praelati sunt subrogantur. Quia et cum annosa arbusta succiduntur, in eorum robur tenera virgulta succrescunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Ps. XLIV, 17). Deus in gradibus ejus dignoscetur, dum suscipiet eam (Ps XLVII, 4). [Lib. II in Ezech., homil. 3, n. 3.] Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus ejus dignoscitur, quia ejus gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex ejus virtutibus innotescit. De his quoque gradibus beatus Job loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum (Job. XXXI, 37). Omnipotens Deus in gradibus Ecclesiae agnoscitur, quia in singulis ejus virtutibus atque miraculis, quam sit timendus et amandus, omnibus demonstratur: cum videlicet tunc suscipit, cum a culpis suis ad eum per poenitentiam redit. (Moral. VIII, c. 48, n. 82.) Filia regum sancta Ecclesia est, quae in bono opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, sicut scriptum est: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psalm. XLIV, 14); quia hoc quod quotidie agit in ostentationis jactantiam non habet. (Mor. XXXV, c. 18.) Nam si foras gloriam quaereret, intus speciem quam rex concupisceret non haberet. (Mor. XIX, c. 12, n. 20.) Quia sancta Ecclesia exteriora sua a primordiis suis usque nunc irreprehensibilia custodit, jure de ea Psalmista ait: In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ps. XLIV, 14), ut et pulchra intus sibi sit et aliis foras, et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla. (Apud Pater., c. 53, super Gen.; Moral. lib. XIV, c. 43, n. 51.) Sola electorum Ecclesia unigenito Filio Dei Patris copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione jam et praesentia extraneam non habebat. Sancta Ecclesia quot praecepta ex Redemptoris nostri praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit, sicut scriptum est: Osculetur me osculis oris sui (Cant. I, 1); ac si apertis vocibus dicat (Moral. XXVII, c. 17, n. 34): Dudum mihi quidem prophetarum praedicamentis, quasi quibusdam labiis, osculum porrexit, nunc vero tangat me ipsa dulcedo praesentiae unigeniti Filii, Redemptoris mei. (Moral. XIX, c. 12, n. 19.) Universae Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, adolescentulae vocantur, non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem fecunditatem congruae. ( Apud Pater. ubi supra. ) A priori populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicationis verba in amplo charitatis gremio suscepit. Sancta Ecclesia verba vitae audiens, et ad verae fidei conversationem veniens, studuit non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. (Lib. I in Ev. homil. 17, n. 7.) Sed tamen terrena stipendia praedicatoribus reddidit; quae dum Paulus apostolus quasi pro nihilo acciperet dixit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si a vobis carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Sancta Ecclesia, quae ante per fidem, obedientiam, et operationem percepit, excrescens postmodum etiam ad spiritualia dona convalescit ( Apud Pater. ubi supra ); ut prophetiae spiritu et virtutum gratia repleta, ampliatis jam muneribus ditescat. Unigenitus Dominus ac Redemptor noster veniente ad se Ecclesia in illorum mentibus mansit quos ex Judaea editos non torporis frigus, sed fervor charitatis tenuit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illo Simeon exstitit, qui in ulnas Dominum accepit. Sancta Ecclesia praedicatorum suorum desiderio ex virtute suae fidei satisfecit. Quia enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo quasi aquam refectionis obtulit, ejusque animum refrigeravit. Quod Rebecca proprie significavit, cum hydriam ab humero in ulnas posuit, et puero Abrahae ad bibendum aquam praebuit. Quia sancta Ecclesia in eo quod credidit vacua non remansit. Nam protinus praedicare studuit quod audivit, et docendo multos ex se praedicatores protulit. (Moral. lib. I, c. 15, n. 21; apud Pater., lib. I sup. Genes., c. 53.) Quid est quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam significatur Ecclesia, et per camelum cui praesidet tortuosus moribus, atque onustus idolorum cultibus, gentilium populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat quod portarent. Sancta Ecclesia quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae illecebram studio humilitatis deserit, atque in semetipsam tortitudini vitiosae contradicit: quod Rebecca significat cum, Isaac viso, de camelo descendit; quia. Domino cognito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petit. (Moral. lib. XXX, c. 25, n. 71.) Sancta Ecclesia Christum sequens terrenae concupiscentiae vitia poenitendo contexit, quod recte Rachel significavit, quae idola Laban patris sui sedendo cooperuit. De hac coopertione vitiorum per prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1). Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. (Lib. II in Ev., hom. 29, n. 4; Reg. Past., part. II, c. 4.) In exordio nascentis Ecclesiae necessaria fuerunt signa vel miracula. Ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda. In sacerdotis veste juxta divinam vocem tintinnabulis mala punica conjunguntur. Quid enim per mala punica nisi unitas fidei designatur? Nam sicut in malo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.
CAPUT XIII. De gratia baptismi. (Praef. Moral. IV, 3.) Quisquis regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant mysterium circumcisionis. Unusquisque cum primi parentis culpa concipitur. sicut propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Ps. L, 7). Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III, 5). [Lib. II in Ev., homil. 29, n. 3.] Tunc veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promittimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat, et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. (Moral. lib. XV, c. 51, n. 57.) Originale peccatum a parentibus trahimus, et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus, quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Scriptum est in libro Exodi: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis (Exod. XXXIV, 7). Reddit ergo Dominus iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato animus polluitur prolis. Et rursum non reddit parentum iniquitatem in filiis, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi commisimus habemus.
CAPUT XIV. De communione. (Moral. lib. XIII, c. 23, n. 26.) Unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat Deum, et quibus valet verbis, hoc ipsum proximis innotescit, sicut beatus Job sub figura Redemptoris nostri ait: Terra, ne operias sanguinem meum (Job. XVI, 19). Terra namque sanguinem Christi non operuit, quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur clamor nostri Redemptoris est. Paulus apostolus ait: Et sanguinis Christi aspersionem melius loquentem, quam Abel (Heb. XII, 24). De Abel sanguine dictum fuerat: Vox sanguinis tui fratris clamat ad me de terra (Gen. IV, 10); sed sanguis Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut sacramentum dominicae passionis in nobis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur. Hinc iterum beatus Job ait: Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Locum enim latendi clamor ejus in nobis invenit, si hoc quod mens credit lingua tacet. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat. (Lib. II in Evang., homil. 22, n. 7.) Quis namque sit sanguis Christi non jam audiendo, sed bibendo didicimus. Qui sanguis super utrumque postem ponitur (Exod. XII, 7), quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. In utroque etenim poste agni sanguis est positus, quando sacramentum passionis Christi cum ore ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Quasi in nocte agni carnes comedimus, cum in sacramento modo dominicum corpus accipimus, quando adhuc ab invicem nostras conscientias non videmus. (Num. 8.) Nam nihil prodest corpus et sanguinem Christi Jesu ore percipere, et ei perversis moribus contraire. Qui scelerate vivunt in Ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nihil de mundatione proficere, sibi dicente Propheta: Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas (Jerem. XI, 15)? Et Apostolus: Probet, inquit, se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat: qui enim indigne hoc accipit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 28).
CAPUT XV. Quid significet latitudo et longitudo Dei , sublimitas et profundum. (Moral. lib. X, c. 9, n. 15.) Habet latitudinem, quia omnipotens Deus dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti fuerint in superna congregatione transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae judicium incomprehensibiliter exerit. Quatuor nobis Deus in hac vita positis singulis exercet: quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte judicando. Celsitudo omnipotentis Dei et profunditas, quam sit investigabilis, nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. (August. in Spec. c. 14; Isidor. quoque lib. I Sentent., c. 2.) Cum de Deo omnipotente nec secundum situm, nec secundum qualitatem, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo, longitudo, altitudo, et profundum. Est in omnipotente Deo latitudo charitatis, qua nos et ab errore corrigit, et continet in veritate. Inest ei et longitudo, quae nos longanimiter malos portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae immensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius juxta aequitatem disponens, praeordinat.
CAPUT XVI. De vocatione gentium ad Ecclesiam convenientium. (Lib. II in Evang., homil. 33, n. 6.) Ad fidem vocata gentilitas, Redemptoris sui vestigia osculari desiderans, nequaquam cessat ab intentione boni operis, quia in ejus continuo amore suspirat. Unde et sponsae voce de eodem Redemptore suo in Canticis canticorum ita incipit: Osculetur me osculis oris sui (Cant. I, 1). Osculum recte Conditoris sui desiderat, quae se ei obsequi per amorem parat. (Moral. lib. XXX, c. 25, n. 72.) Eripiens gentilitatem Dominus superavit jugum oneris ejus, cum eam adventu suo ab illa daemoniacae tyrannidis servitute liberavit. Superavit virgam humeri ejus (Isa. IX, 4), cum percussionem illius, quae ex perverso opere graviter deprimebat, ab humano genere redempto compescuit. Superavit sceptrum exactoris ejus, cum regnum ejusdem diaboli, qui pro pestifera perpetratione vitiorum exigere consueverat debita tributa poenarum, de fidelium corde destruxit. (Moral. lib. I, c. 16, n. 23.) Scriptum quippe est: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isa. I, 3). Per bovem Judaeae operarii, per asinum vero gentiles populi designantur. Quis enim bos nisi judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum Legis attrivit? Et quis asinus nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit? Bos ergo possessorem, et asinus domini praesepe cognovit; quia et Hebraicus populus Deum quem colebat, sed ignorabat, reperit; et gentilitas legis pabulum, quod non habebat, accepit. Habet denique post Mediatoris adventum catholica Ecclesia simplices asinos, quia vocatae plebes gentilium, dum ad requiem pervenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. (Num. 24.) Unde bene, quod hanc requiem populus gentilis appeteret, Jacob, filios alloquens, prophetica hoc studuit voce signare, dicens: Issachar asinus fortis accubans in terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit humerum ad portandum (Gen. XLII, 14, 15). (Moral. lib. II, c. 35, n. 37.) Isaias propheta clamat dicens: Verbum misit Dominus in Jacob, et illud cecidit in Israel (Isa. IX, 8). Jacob quippe Supplantator, Israel vero Videns Deum dicitur. Et quid per Jacob, nisi Judaicus; quid per Israel, nisi gentilis populus designatur? Quia quem Jacob per carnis mortem supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas Deum vidit. Ad Jacob ergo verbum missum in Israel cecidit, quia quem ad se venientem Judaicus respuit, hunc repente confitens populus gentilis invenit. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 5.) Cum Judaeorum populum propheta a fide perire cognosceret, et sanctos apostolos surgere in Ecclesia praevideret, per quos multi sunt ex gentibus in fidei et vitae fortitudine solidati, in magna consolatione locutus est, dicens: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificavimus (Isa. IX, 10). Videns quippe in sancta Ecclesia apostolos, martyres atque doctores surgere, de laterum casu, id est de Judaeorum perditione, minus doluit, quia omnipotentis Dei aedificium, id est sanctam Ecclesiam, de quadris lapidibus aedificari conspexit. (Lib. II in Ezech., homil. 6, n. 21.) Hinc idem propheta ait: Et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum, canticum erit vobis (Isa. XXX, 28, 29). Frenum quippe erroris maxillas populorum constrinxerat, quando idolorum errore obligata gentilitas Deo vero confessionis laudem dare nesciebat. Sed hoc ipsum erroris frenum jam nobis in canticum versum est, cum gaudendo psallimus atque cantamus: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Ps. XCV, 5). Et rursum: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt (Ps. CXIII, 4). Haec nos omnipotenti Domino cum psallendo dicimus, ipsum erroris nostri frenum, quod a laude Dei ora nostra ligaverat, vero Domino canticum facimus. Bene autem subinfertur: Sicut nox sanctificatae solemnitatis (Isa. XXX, 29): quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus. (Moral. lib. XXIX, c. 26, n. 52.) Scriptum est: In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (Isa. XXXV, 7). In draconum namque cubilibus viror calami et junci oritur, quia in eis populis, quos antiqui hostis malitia possidebat, et doctorum scientia, et auditorum obedientia coacervatur. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 11.) Orietur in ea viror calami et junci, id est, in sancta Ecclesia oriuntur scriptores et auditores; ut per calamum scriptores, per juncum vero debeant auditores intelligi. Per aquae humorem juncus et calamus nasci solet. Ex una eademque aqua utraque proficiunt. Et calamus quidem ad scribendum assumitur, eum junco vero scribi non potest: quid in junco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. Qui hi, qui in aqua fidei, nisi quidam, ut ita dicam, junci sunt? Qui quidem viridescendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam possunt. (Lib. I in Ev., homil. 20, n. 3.) In fide Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Desertum Dominus in stagna aquarum (Isa. XLI, 18) posuit, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit: et ipsa, ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. (Moral. lib. XXVII c. 43, n. 71.) Scriptum est: Dicam Aquiloni, Da; et Austro, Noli prohibere (Is. XLIII, 6). Sicut per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Judaea signatur. Quae quasi meridiano sole incaluit; quia Redemptore in carne veniente fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo, Da, dicitur, cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem jubetur ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur, ne vitam gentium repellendo contemnant. (Moral. lib. XX, c. 25, n. 58.) Sicut indumentum Christi tota generaliter Ecclesia dicitur, sic indumentum sunt Ecclesiae singulorum animae, quae ab errore conversae, eamdem Ecclesiam credendo eique fideliter inhaerendo circumdant. (Moral. lib. XXIX, c. 6, n. 13.) Tot nunc quasi vestibus sancta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Sanctae Ecclesiae ostensis gentibus a Domino per prophetam dicitur: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLV, 18). [Moran. lib. XX, c. 29, n. 58.] Si enim sancta Ecclesia vestimentum Christi non esset, Paulus apostolus profecto non diceret: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam (Ephes. V, 27), id est, nec per peccatum maculam, nec per duplicitatem rugam; quia et per justitiam munda est, et per simplicem intentionem tensa; quae ergo abluta est ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. (Moral., lib. XXV, c. 8, n. 21.) Sancta Ecclesia in tanta multitudino gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum jacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 39.) Cum Judaei a fide caderent, ad cognitionem fidei corda gentilium cucurrerunt: quae videlicet gentes in sacrae lectionis pabulo os cordis aperiunt, et in occulto sicut pauper comedunt, quia cum festinatione et silentio verba vitae legentes sumunt. (Moral. XXIX, c. 14, n. 26.) Dum Redemptor noster angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque in innumera corda credentium sanctam Ecclesiam tetendit. Cui per prophetam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida: ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV, 2). Quae latitudo terrae profecto non fieret, nisi ipse prius et vitam quam novimus moriendo despiceret, et vitam quam non novimus resurgendo monstraret.
CAPUT XVII. De sanctis praedicatoribus. (Apud Paterium, c. 53 super Genes.) Sancti viri, dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito Filio conjungendam quasi provisores fiunt. Et in his quae de Domino loquuntur in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum pertrahant, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Unusquisque sanctae fidei praedicator in semetipso gestans ornamenta virtutum, et auditum Sanctae Ecclesiae scilicet per discretionis obedientiam componit, et manus per bonae operationis meritum exornat. Unicuique praedicatori, quasi ad manendum locus spatiosus est in auditoris corde, latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos, neminem laesimus, neminem corrupimus. Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI, 12). Ac si eis aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite; sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati sunt, sed praedicatores sancti percipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporalia contemnunt. Praedicatores sancti, cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt de cujus hoc munere perceperunt, ut sibi in ea operatione nil tribuant, sed Auctori omnium cum lucris animarum gratiarum actiones reportent. Praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda, et intellectu, et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contradictionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivos reducentem in lege peccati (Rom. VII, 23). Quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datus est eis stimulus carnis suae (II Cor. XII). Habent praedicatores sancti thesaurum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipsis. Qui enim per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt? Praedicatores sancti plus volunt Deum diligi, quam timeri; sed si timorem non insinuant, ad amorem dilectionis intimae non perducunt. Unde prius terribilia, et postmodum dulcia loqui solent. Sicut per Psalmistam dicitur: Virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt (Ps. CXLVI, 6). (Moral. lib. VII, c. 4, n. 4.) Sanctae praedicationis eloquia aliquando sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt male viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde (Ps. XLIV, 6). De quo Isaias dicit: Mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, et in Graeciam (Isai. LXVI, 19). Scriptum est: Domine, inclina caelos tuos, et descende (Ps. CXLIII, 5). [Moral. lib. XXX, c. 13, n. 48]. Qui ergo coelorum nomine nisi praedicatorum ordo signatur? Nisi ergo praedicatores sancti ab illa summitate contemplationis internae quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione, quasi quadam inclinatione, descenderent, nunquam utique in fide filios gignerent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent. Sancti viri, si cuncta praedicare vellent quae capiunt, cum in superna contemplatione debriantur, et non magis scientiam suam quodam moderamine et sobrietate temperarent, adhuc angusto intelligentiae sinu illa superni fontis fluenta quis caperet? Cum se in praedicatione sua sancti doctores attrabunt, divinitatis notitiam nostris cordibus infundunt. Nequaquam quippe ad nos Deus descenderet, si praedicatores ejus in contemplationis rigore inflexibiles permanerent. Inclinantur coeli, ut descendat Dominus, quia incurvantur praedicatores sancti ut nos in nova fidei luce nascamur. Quoniam si nostrae infirmitati non condescenderent, nos ad suam celsitudinem nunquam levarent. Lex est praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant; nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur. (Moral. XXIII, c. 1, n. 8.) Sanctae universalis Ecclesiae spiritualis quisque praedicator in cunctis quae dicit solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta praedicat vitio se elationis extollat, ne vita a lingua discordet, ne pacem quam in Ecclesia annuntiat, in seipso, dum bene docet et male vivit, amittat. Studet summopere sanctus praedicator contra maledicos rumores adversantium et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed Auctoris gloriam quaerit, atque omnem sapientiae gratiam, quam, ut loqueretur, accepit, non suis se aestimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur, accepisse. Electus quisque praedicator dum se infra per humilitatem dejicit, superest, quia suae nimirum magis mercedi proficit, quod bona quae exercere praevalet alienis meritis reddit. Indignum se omnibus judicat, etiam cum dignus cunctis vivat. Optime novit praedicator quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem esse se sentiat, vellet tamen esse sapiens, nec videri, atque hoc sibi omnimodo, quod loquendo proditur, pertimescit. Et si liceat, tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque esse feliciores putat quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat. Dum ad loquendum praedicator vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit; sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant; neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. (Ibid. c. 10, n. 17.) Praedicatores sancti hanc partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia gaudeant, foris autem alios ab errore compescant. Neque a se ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant disertae locutionis; sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur. Cum praedicatores bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex profectu audientium et non ex propria ostensione gratulantur. (Ibid. c. 11, n. 28.) Saepe contingit ut sapientes viri, cum se non audiri considerant, ori suo silentium indicant. Sed plerumque dum conspiciunt quod iniquorum facinora, ipsis tacentibus et non corripientibus, crescunt, vim quamdam spiritus sui sustinent, ut in locutionem apertae correptionis erumpant. Propheta Jeremias, cum sibi praedicationis silentium indixisset, dicens: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius, illico adjunxit: Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens: audivi enim contumelias multorum (Jer, XX, 9). Inflammantur quippe corda justorum, cum non correpta crescere conspiciunt acta malorum, eorumque culpae se participes credunt quos in iniquitate crescere silendo permittunt. David propheta postquam sibi silentium indixerat, dicens: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Ps. XXXIII, 2); in ipso suo silentio isto zelo charitatis exarsit, qui illico subdidit: Et dolor meus renovatus est: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Ibid. 4). Intus cor caluit, quia dilectionis ardor per admonitionem locutionis exterius emanare recusavit. (Moral. XXX, c. 2, n. 6). Ignis in meditatione cordis exarsit, quia increpatio delinquentium a correptione oris frixit. Sancti praedicatores verbis suis quasi quibusdam jaculis adversarios feriunt, armis vero, id est miraculis, semetipsos tuentur; ut et quantum sint audiendi sonent per impetum jaculorum, et quantum sint reverendi clarescant per arma miraculorum. (Lib. I in Evang. homil. 11, n. 4.) Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii, ut vel poenae terreant quos praemia non invitant. Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat: ut torpentem animum et terrae vehementer inhaerentem si amor ad regnum non trahit, timor minet aeterni supplicii. (Reg. Past., part. I, c. 7.) Praedicationis officium nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. Quod liquide agnoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quo tamen alter pergere cum pavore recusavit. Isaias Domino quaerenti quem mitteret ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8). Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat, humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jer. I, 6). En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. In utrisque prophetis subtiliter intuendum est quia et is qui recusavit plene non restitit, et is qui mitti voluit ante se per altaris calculum purgatum vidit; ne aut non purgatus adire quisque sacra mysteria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat. (Moral. XXIX, 26.) Scriptum est: Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum (Ps. CXLVI, 8, n. 52). Quid per herbam nisi sustentatio praedicantium demonstratur? In montibus quippe fenum, et servituti hominum herba producitur, cum sublimes hujus saeculi ad fidei cognitionem vocati, sanctis praedicatoribus in hujus vitae itinere spiritualiter sibi servientibus transitoria alimenta largiuntur. (Moral. XXIX, c. 23, n. 47.) Plerumque etenim praedicatio ad aures venit, sed cessante interna gratia ad corde audientium non pertransit. De cujus praedicationis verbis propter electos dicitur: Etenim sagittae tuae pertransierunt (Ps. LXXVI, 19). Sagittae quippe Dei pertranseunt, quando verba praedicationis ejus ab auribus ad corda descendunt.
CAPUT XVIII. De mysteriis vel miraculis divinis. (Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 10.) Divinae virtutis mysteria, quae comprehendi non possunt, non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest, mirum esse jam non potest. Sed sola est in miraculis ratio, potentia facientis. (Lib. II in Ezech. homil. 5, n. 11.) Quantumlibet intenderit anima, nec semetipsam perfecte sufficit penetrare, quanto magis illius magnitudinem qui potuit et animam condere? Cum David propheta in scientiae Dei intellectu laboraret, lassescens ac deficiens ait: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6). [Lib. I in Ev., hom. 2, n. 1.] Miracula Domini et Salvatoris nostri sic accipienda sunt, ut et in veritate credantur facta, et tamen per significationem nobis aliquid innuant. Opera Redemptoris nostri et per potentiam aliquid ostendunt, et per mysterium aliquid loquuntur. Quod bene caecus ille significat, qui mendicans juxta viam sedebat (Luc. XXVIII, 35). Dum igitur Conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumina redit: quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. (Lib. I in Ezech. homil. 5, n. 12.) Perfecti viri contemplatione mentis mysterium suavitatis intimae quia utcunque possunt, velut ex quodam corusco, praegustando tangere, ejus memoriam student recolendo semper et loquendo eructare. Unde apte nos Psalmista admonet dicens: Lux orta est justis, et rectis corde laetitia. Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus (Ps. XCVI, 11). [Lib. II in Evang., hom. 22, n. 8.] Hoc quod de mysterio incarnationis Christi intelligere et penetrare non possumus, potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradat quod sancto Spiritui reservat.
CAPUT XIX. De sanctis martyribus. (Moral. lib. III. c. 17, n. 32.) Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non antiqui hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie viverent, crudelia passi sunt. Membrum nostri Redemptoris Abel se esse perhibuit, qui ejus mortem de quo scriptum est: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Isa. LVII, 7), non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit. Ab ipso mundi exordio Redemptoris nostri corpus antiquus hostis expugnare conatus est, qui ab hominibus primis [ Edit., puris] inchoans usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. (Moral. lib. III, c. 21, n. 50.) Sancti martyres tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes atque alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis jacula intorquent doctrinae. Insurgentes hostes martyres patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt. Illis resistunt, ne alios subtrahant; istos metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant. (Num. 40.) Videamus castrorum Dei militem Paulum apostolum contra utraque praeliantem. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Sancti martyres ad utraque se solerter extendunt, et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent ne proximorum interiora lacerentur. Sic sancti viri fortes in acie bellandi assistunt, ut illinc jaculis adversantia pectora feriant, hinc scuto postpositos debiles tueantur, atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant; quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant. (Moral. XXX, 25, n. 74.) Cum his electis Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecta sentire. Cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, rectitudinem operum non inflectunt. Ipsi cum Christo duce ad bellum prodeunt, qui hoc quod ore annuntiant opere ostendunt, qui fluenta doctrinae spiritaliter hauriunt, nec tamen in pravis operibus carnaliter inflectuntur. (Num 75.) Tales secum dux noster ad praedicationis praelium adduxit, qui, despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis et gladiis, sed patientia superarent. Armati venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri, sed cum tubis, lagenis et lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis opponunt. Resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscaverunt. Moxque hostes in fugam versi sunt, quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt crediderunt. Cecinerunt tubis milites nostri, ut lagenae frangerentur. Lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent. Apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur; id est praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur. Corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent: coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent, quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent. (Num. 77.) Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam atque in dextra lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia dextris tubae, et sinistris lagenae teneantur. Cum in morte passionis pro veritate justus efficitur, in aeternae vitae viriditate recuperatur; et qui hic virebat per fidem, illic virescit per speciem. Plerumque ex passione justi fideles quique ad amorem coelestis patriae multiplicantur, et viriditatem spiritalis vitae accipiunt, dum hunc pro Deo fortiter egisse gratulantur. Exstincto corporaliter justo, ipso suae passionis exemplo multorum corda suscitare, et ex fidei rectitudine viriditatem ostendere certissimum est. (Moral. lib. XIII, c. 13, n. 16.) Sanctus Ecclesiae populus, cum adversa graviter perpeti coeperit, et infirmos suos conspexerit ad deteriora delabi, pacis suae tempora ad mentem revocat, quando fideles suos praedicationis suae opulentia pascebat. Unde apte per beatum Job figuraliter dicitur: Ego ille quondam opulentus repente contritus sum (Job. XVI, 13). [Moral. lib. XIII, c. 44, n. 17.] In eo quod se repente contritum asseruit, infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt, tanto eis graviora fiunt, quanto et ab eis inopinata tolerantur. Electus quisque martyrium, quod per infirmitatem carnis non vult, per virtutem spiritus amat. Quidam per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat. Unusquisque cruciatum martyrii nolendo vult, et odiendo amat, sicut nos quoque, cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. (Moral. lib. IV, c. 16, n. 30.) Voce sanctorum martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et operuit nos umbra mortis (Ps. XLIII, 20). Umbra igitur mortis mors carnis accipitur, quia sicut vera mors est qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima. Quos constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri. (Moral. XXXIII, c. 3, n. 6.) Umbra enim mortis electos Dei opprimit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disjungit; quia sicut illa a Deo animam, ita haec ab anima separat corpus. (Moral. XX, c. 27, n. 56.) Locus afflictionis est vita praesens. Martyres ergo sancti in hoc loco afflictionis humiliati sum, quia in aeterna vita, id est in loco gaudii, sublimantur. (Moral. XXVI, c. 28, n. 54.) Qui ergo ad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsos temporaliter in afflictionis loco despiciunt, ut tunc in loco gaudii veraciter sublimentur. (Lib. I in Evang., homil. 3, n. 4.) Quamvis occasio persecutionis in hoc tempore pacis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum; quia etsi carnis collum ferro non subdimus, spiritali tamen gaudio carnalia desideria in mente trucidamus. (Lib. II in Ev., homil. 27, n. 9.) Nos igitur si pro Christo corpus in passione non ponimus, saltim tempore pacis animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio. Approbat in judicio pietatis suae victoriam pacis nostrae; certamen nostri cordis aspicit: et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes juvat.
CAPUT XX. De persecutoribus martyrum. (Moral. lib. XIII, c. 10, n. 12, 13.) Antiquus hostis Ecclesiae contra hanc quasi dentibus frendet, [ Edit., fremit], eamque quasi terribilibus oculis intuetur; quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet. Dentes hujus hostis sunt bonorum persecutores, atque carnifices, qui Ecclesiae membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi antiqui hostis sunt hi qui contra eam provident mala quae faciant, suisque consiliis persecutorum ejus crudelitates inflammant. Antiquus Ecclesiae adversarius fremit contra Ecclesiam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur hanc terribilibus oculis, quia pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. (Ibid. c. 11, n. 14; c. 12, n. 15; c. 13, n. 16.) Sciendum est quia illos praecipue in sancta Ecclesia reprobi persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos, qui vitam carnalium verbo correptionis conterunt, eosque in Ecclesiae corpore spiritaliter vertunt. Recte figuraliter beatus Job ait: Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis (Job XVI, 11). Maxillam ergo Ecclesiae perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur. Et quia tunc reprobi grande se aliquid fecisse aestimant, cum vitam praedicatorum necant, post percussionem maxillae apte subjungitur: Satiati sunt poenis meis. Illa quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Rursum scriptum est: Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit (Ibid. 12). Electorum populus apud iniquum concluditur, cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus impiorum traditur; quia quo hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. (Moral. lib. III, c. 25, n. 76.) Persecutores sanctae fidei martyribus adhuc in corpore positis restiterunt. Post solutionem vero corporum apparentibus miraculis, in fugam versi sunt; quia pavore conterriti a persecutione fidelium cessaverunt.
CAPUT XXI. De electis omnia relinquentibus, et cum Christo judice venientibus. (Mor. X, c. 31, n. 52.) In fine saeculi cum Deo judices veniunt qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet, quod coelesti potestate subnixi sunt qui terrena omnia sponte reliquerunt. Electis suis Veritas dicit: Vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIV, 28). Neque enim plus quam duodecim judices illa interni consessus curia non habebit, sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur; quia quisquis stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen judiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc judex cum judice veniat qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. De sanctae Ecclesiae Sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). Hinc eosdem senatores Veritas, non jam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Non jam dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). [Moral XX, c. 16, n. 41.] Ecce relinquentes temporalia, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? (Moral, VI, c. 7, n. 9.) Redemptor noster judicii sententiam cum sanctis Ecclesiae praedicatoribus decernit, sicut ipse in Evangelio dicit: Vos, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel. Omnes qui in Ecclesia modo perfecti sunt, perfectionis suae rectitudinem per Evangelium didicerunt. (Lib. II in Ezech., homil 2, n. 18.) Redemptori ergo nostro uniti ejusque majestati conjuncti, cum eo judices videbuntur qui modo perfecta opera juxta evangelica praecepta secuti sunt. Qui in hoc saeculo praeceptis Domini paruit, cum illo postmodum ad judicandos populos judex venit, sicut cuncta relinquentibus dicitur: Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel. (Moral. XI, c. 22, n. 33.) Rectum quippe est, ut cum Deo de populis in judicio disputent qui ad verba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt: et illi cum Deo postmodum judices veniant qui ei modo in voluntaria paupertate vel in prece familiares exstiterint. (Moral. XV, c. 31, n. 37.) Scriptum est: Advocavit coelos sursum, et terram, ut discerneret populum suum (Ps. XLIX, 4). Coelos quippe sursum advocat, cum hi qui sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt, ad consedendum in judicio convocantur atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur, cum hi qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus in fine dicitur: Hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 42). [Moral. XXVI, c. 27, n. 51.] Electi viri omnia relinquentes non judicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt; quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Electi quique extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum Auctore suo etiam judices veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta devotione executi sunt, quam juberi generaliter audierunt. Speciali jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. X, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Justi omnia relinquentes recte sub generali judicio non tenentur, qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt qui, suadente perfidia, lege teneri contemnunt, ita non judicantur et regnant qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Paulus apostolus vas electionis specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit?
CAPUT XXII. De tractatoribus divinarum Scripturarum. (Epist. nuncupat. ad Leand., c. 2.) Quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit rimetur; et hunc rectum loquendo ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente se in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse juxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat. Et cum subjunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat. (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 8.) Sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant, et sese in contemplatione suspendant. Unusquisque tractatorum, quanto in sacra Scriptura profecerit, tanto eadem Scriptura proficit apud ipsum; quia divina eloquia cum legente crescunt. Nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit; quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta jacent. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos, vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum (Exod. XXI, 33). [Moral. XVII, c. 26, n. 38.] Quid namque est aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid namque per bovem et asinum, id est mundum immundumque animal, nisi fidelis quisque vel infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illuc bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat; ne per scandalum mentis, aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium: quia illud scilicet amisisse [ Edit., admisisse] convincitur, unde ad agendam poenitentiam reus tenetur. Quisquis ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus in scandalum sive munda seu immunda mens capiatur. Coram infirmis et parvulis mentibus tegenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima delabatur. (Epist. nunc. ad Leand., c. 3.) Quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt, quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum oris offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus? qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus; aliquando autem intelligi juxta litteram nequeunt, quia superficietenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Verba scilicet litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri. (Ibid. c. 4.) Aliquando autem qui verba accipere historiae juxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudenter exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet et elephas natet. Ut ergo uniuscujusque loci opportunitas postulat, ita se per studium ordo expositionis immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto, ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat. Per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuose loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantare prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 1.) Scriptum est: Gloria regum celare verbum: et gloria Dei est investigare sermonem (Prov. XXV, 2); quia et honor est hominum eorum secreta abscondere, et gloria Dei est mysteria sermonis ejus aperire. Ipsa autem per se Veritas discipulis dicit: Quae dico vobis in tenebris dicite in lumine (Matth. X, 27); id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus auditis. Magnae utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non potest otiosus.
CAPUT XXIII. Ne sacra nimium scrutentur eloquia. (Moral. XXI, c. 1, n. 3.) Divinae sententiae aliquando interius rimandae sunt, aliquando exterius observandae. Scriptum quippe est: Qui fortiter exprimit [Edit., premit] ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emulgitur, elicit sanguinem (Prov. XXX, 33). Ubera quippe fortiter premimus cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus; quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis ungimur. Quod tamen nec nimie, nec semper agendum est, ne, dum lac quaeritur ab uberibus, sanguis sequatur. Plerique tractatorum, dum verba sacri eloquii plus quam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem quippe elicit qui vehementer emulgitur, quia et carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur. Plerumque necessarium est ut nonnulla sacrae legis verba juxta pondus historiae perscrutemur; ne si haec animus plus quam necesse est spiritaliter investiget, a verborum ejus uberibus sanguis nobis pro lacte respondeat. Dum sacra Scriptura quaedam mystica in suorum operum narratione permiscet, ad haec necesse est ut mens concita redeat ad quae hanc ipse, ut datur intelligi, sermo [ Edit., ordo] loquentis vocet. Scriptum est in Proverbiis: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV). [Moral. XVI, c. 5, n. 8.] Mel quippe invenire est sancti intellectus dulcedinem degustare. Quod tunc sufficienter comeditur, quando nostra intelligentia juxta mensuram sensus sub moderamine tenetur. Nam satiatus mel evomit, qui plus appetens penetrare quam capit, et illud perdit unde potuit enutriri. (Moral. XX, c. 8, n. 18.) Dulcedinem spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat vomit; quia dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quae bene intellexerat amittit. Gloria invisibilis Conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Unde recte per Salomonem dicitur: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator [Edit., perscrutator] est majestatis, opprimetur gloria (Prov. XXV, 27). Quidquid in Scriptura sacra non intelligimus, non superbe reprehendere, sed venerari humiliter debemus. (Lib. II, in Ezech., homil. 5, n. 6). Unde et de Domino scriptum est: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Ps. X, 5). Palpebrae quippe ejus judicia ipsius sunt, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt. Palpebrae quippe Dei, scilicet ejus judicia, aperiendo nos interrogant, si intelligendo non extollimur. Claudendo nos interrogant, si non despicimus quae intelligere non valemus.
CAPUT XXIV. De sanctae Ecclesiae assiduis incrementis. (Lib. II in Ezech., homil. 10, n. 22.) Sancta electorum Ecclesia, cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris (Cant. III, 6). Fumus itaque de incenso nascitur; et per Psalmistam dicitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2). Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus est ex aromatibus compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. (Moral. I c. 36, n. 54.) Sancta Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit, quia ex vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes diffluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Sancta Ecclesia, quae quotidie agit dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione. Bene autem dicitur myrrhae et thuris. (Lib. II in Ezech., homil. 10, n. 23.) Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo [et thuris sacrificium offerrunt] qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt. Notandum valde est quod in Ecclesia virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus; cum vero ipsa etiam bona quae agimus retractamus, et ne quid in his sinistrum sit judicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus. (Moral. XVIII, c. 48, n. 78.) Sancta Ecclesia Sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia aeternitatis illius formam, quam intueri concupierat, ab ejus oculis assumpta humanitate abscondebat, moerens dicit: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9): ac si aperte dicat: Ego hunc in divinitatis suae jam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptae carnis parietem excludor. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 15.) Humanis oculis hoc quod de mortali natura Redemptor noster assumpsit, ostendit, et in seipso invisibilis permansit; in aperto se videre quaerenti Ecclesiae, quasi post parietem stetit, quia videndum se manifesta majestate non praebuit Quasi enim post parietem stetit, quia humanitatis naturam quam assumpsit, ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. (Lib. II, in Ezech., homil. 4, n. 15.) Sancta Ecclesia, sive unaquaeque electa anima coelesti Sponso est amica per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quae cum jam de corruptione carnis educitur, ei proculdubio hiems transit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abit et recedit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum educitur, jam verborum guttae necessariae non erunt ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare Ecclesia coeperit, et quasi jam in floribus odoratur exiens quod, postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. (Ibid., hom. 3, n. 14.) Ferculum regis nostri (Cant. III, 9) sancta Ecclesia est, quae de fortibus Patribus, id est de imputribilibus mentibus, est constructa; quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium Conditoris sui. De sancta Ecclesia scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVII 14). Quae enim hic spiritu mansuetudinis impleta quasi columba pennas deargentatas habet, in posteriora dorsi speciem auri continet, quia hic praedicatores suos sermonis luce induit. In posteriori autem saeculo fulgorem in se claritatis ostendit. Maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum. Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo (Cant. III, 10), quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur. (Moral. IX, c. 11, n. 18.) Alia est Ecclesiae pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum, in qua tunc per Conditoris sui speciem sublevabitur, cujus membra videlicet omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, ejus oculi columbarum vocantur: qui magna luce inradiant, quia et signorum miraculis coruscant. (Moral. II, c. 52, n. 82.) - Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa (Cant. IV, 3). Vitta quippe crines capitis astringit. Labia sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne remissae diffluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. (Moral. XXIV, c. 8, n. 17.) Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Hinc rursum scriptum est: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelti, qui pascuntur in liliis (Cant. IV, 5). Quae enim sunt duo ubera, nisi ex Judaea ac gentilitate uterque populus veniens, qui in sanctae Ecclesiae corpore per intentionem sapientiae arcano est cordis infixus? Ex populo Judaico vel gentili hi qui in sancta Ecclesia electi sunt, idcirco capreae hinnulis comparantur, quia per humilitatem quidem parvos se ac peccatores intelligunt; sed his per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus ad superna conscendunt. Qui ut haec agant, praecedentium sanctorum exempla conspiciunt. Unde et in liliis pasci referuntur. Quid enim per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15)? Sicut cortex mali punici genae tuae, absque occultis tuis (Cant. VI, 6). [Lib. II in Ezech. homil. 4, n. 8.] Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spirituales Patres, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Bene ergo, cum miraretur sponsus genas Ecclesiae, subdidit: Absque occultis tuis; ac si aperte diceretur: Ea quidem quae in te non latent magna sunt, sed illa valde ineffabilia quae latent. (Moral. IV, c. 11, n. 19.) Plerumque Ecclesia aurorae comparata describitur, quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiae commutatur. Unde et hanc sponsus admiratur, dicens: Quae est ista quae ascendit quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis splendore transformat. (Moral. XIX, c. 12, n. 9.) Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Unde nunc de illa dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8). Sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit convertendo parit. (Moral. XVII, c. 27, n. 39.) Sancta Ecclesia postquam mortem ac resurrectionem Domini, ascensionemque descripsit, clamat ei prophetico plena spiritu: Fuge, dilecte mi, fuge (Cant. VIII, 14). Ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostram excede, et in te ipso nobis incomprehensibilis permane.
CAPUT XXV. De prosperis vel adversis hujus mundi. (Moral. V, c. 1, n. 1.) Sancti viri, cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant. Timent ne quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans ab intimis repellat. Cum taciti electi viri cogitant quod nec bona agunt nisi ut soli Deo placeant, nec in ipsa affluentia suae prosperitatis exsultant, minus quidem de prosperis occulta contra se judicia metuunt; sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione praepediunt, aegre ferunt, et moleste praesentis vitae blandimenta tolerant, quia per haec se utcunque retardari in interno desiderio non ignorant. Plus in hoc mundo honor quam despectio occupat, et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda quae intus sunt liberior [ Edit., liberius] relaxatur. Per illam vero animus, dum multis parere cogitur, a desiderii sui cursu retinetur. Sancti viri magis in hoc saeculo prospera quam adversa formidant: sciunt namque quia mens, dum blanda occupatione premitur, aliquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia saepe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur ignoret. Electi viri pensant aeterna bona quae cupiunt, et cognoscunt quam nihil sit omne quod blande temporaliter arridet. Cuncta quae hujus mundi sunt prospera mens eorum eo aegre tolerat, quo supernae felicitatis est amore sauciata. Tantoque magis in praesentis dulcedinis aspernatione erigitur, quanto hanc conspicit quia furtive sibi in aeternae gloriae despectu blanditur. (Ibid. c. 2, n. 2.) Sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut et adversitatem ejus calcantes tolerant. Per magnam denique mentis celsitudinem mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Ps. CXXXVIII, 12). Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sancti viri, qui se in hujus exsilii aerumna miseros agnoscunt, clarescere in ejus prosperitate refugiunt. Unde bene per beatum Job dicitur: Quare data est misero lux (Job. III, 10)? Lux enim miseris datur, quando hi qui sublimia contemplantes esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Cum valde justi defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Electi viri, dum cogitant quae sint quae in infimis tenent, et quae sint quae in [ Edit., de] sublimibus non vident, quae sint quae se in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur, quia etsi vident nequaquam se ab ea funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini, et in ejus dispensatione partiri. (Moral. III, c. 31, n. 61.) Siendum est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur, sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. (Moral. IV, c. 12, n. 23, 24.) Beatus Job, considerans humanum genus quanta in rebus prosperis fiducia sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum, quem habere in paradiso potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem, quam despicabilem cerneret maledicendo declaravit, dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job. III, 3). Quasi dies quaedam est, cum mundi hujus prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis (Jerem. XVII, 16). Tribulationis noctem postremo incarnationis suae tempore passurum se Dominus nuntiabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: Usque ad noctem increpaverunt me renes mei (Psalm. XV, 7). [Moral. XII, c. 2, n. 2.] Statutum quippe homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat; ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
CAPUT XXVI. De haereticis. (Mor. XIX, c. 18, n. 27.) Omnis haereticae pravitatis auctores, cum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius tres personas in Divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra Jovinianus, quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. Sancta Ecclesia per medias haereticorum utrarumque partium lites, ordinata pace, graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari; quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. (Moral. XI, c. 28, n. 39.) Fraudem Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent; eumque, dum quasi defendere nituntur, offendunt; dum in adversitate ejus currunt [ Edit., corruunt], cui videntur ex praedicatione famulari. Inimicus et defensor est, qui Deum quem [ Edit., quo] praedicat impugnat. (Praefat. in Job., c. 6, n. 15; Moral. XI, c. 28, n. 39.) Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, hoc in eis judicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. (Moral. XVIII c. 30, n. 49.) Omnes haeretici, dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt qui contra ipsam loquuntur, Joanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). [In Praefat. in B. Job., c. 7, n. 16.] Omnes haeretici in his quae de Domino loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae, videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Mentes fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appeunt, quasi speculam dissipare conantur. Nisi haeretici Dominum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent. Et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Dominum haeretici in vetustate iniquitatis suae se retinent, sed in vetustate retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent. (Moral. V, c. 11, n. 28) Habent hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si semper haeretici prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent minime suaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non essent [ Edit., fuissent]. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala ut recipiantur abscondunt. Sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit, dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur: ita haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona auditores sibi attrahant, et exhibendo mala latenti eos peste corrumpant. (Moral. XVI, c. 47, n. 60.) Jeremias propheta sub specie onagri haereticum quemlibet designat dicens: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Jer. II, 24). Onager quippe agreste est animal; et recte in hoc loco onagris comparantur haeretici, quia in suis voluptatibus dimissi a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Haereticus quisque quasi onager in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Qui [ Edit., quia] in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concepit, inflare praevalet, non aedificare; quos contra dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1).
CAPUT XXVII. De fide. (Lib. II, in Ev., hom. 26, n. 8.) Fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt; quae enim sunt apparentia fidem non habent, sed agnitionem, sicut Paulus apostolus ait: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Isaias ait: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9). (Moral. lib. II, c. 46, n. 71.) Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae Conditor dicit credulitatis nostrae fidem praebemus. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). (Lib. II, in Ev., hom. 29, n. 3.) In Evangelio Veritas ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. De quibusdam falsis fidelibus dicit Paulus apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat; et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed ecce quod promisit homo in baptismate minime servavit, et qui esse fidelis debuit, ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas dilapsus est. Videamus si jam scit plangere quod erravit. Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habebitur qui ad veritatem revertitur etiam postquam mentitur: quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit, et in gremio fidei colligit. (Lib. II in Ezech. homil. 3, n. 1.) Per sanctae fidei credulitatem ab omnipotente Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum Pastor bonus, et cognosco meas oves, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). (Reg. past., part. III, c. 10.) Sic sunt universi consistentes in fide, sicut multa membra uno continentur in corpore: quae per officium quidem diversa sunt, sed quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per pedes oculi gradiantur, ori auditus aurium serviat, et ad auditum oris lingua concurrat, suffragetur manibus venter, ventri operentur manus. In ipsa igitur corporis positione accipimus quod in actione servemus. Nimis itaque turpe est non imitari quod sumus. (Moral. lib. XXXIII, c. 10, n. 18.) Funiculi nomine aliquando fides exprimitur, sicut scriptum est: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12); quia videlicet fides, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur.
CAPUT XXVIII. De Spe. (Reg. Past., part. III, c. 22.) Ad unam vocationis spem nequaquam pertingitur, si non eadem [ Edit., ad eam] unita cum proximis mente curratur, sicut ait Apostolus: Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 4). [Moral. lib. XVIII, c. 40, n. 64.] In corde fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus dicens: Nunc autem manet fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13); quas cunctas, subita repletus gratia, et accepit latro et servavit in cruce. Fidem latro habuit, qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit, qui regni ejus aditum postulavit dicens: Memento mei, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et conlatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam, quam cognoverat, praedicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es. Et nos quidem juste; nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit (Ibid., 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur idem latro Dominum, quem videbat secum humana infirmitate morientem; quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 4.) Quasi in hortis unaquaeque anima habitat, quae jam viriditate spei est et bonorum operum charitate repleta. Sicca quippe spes est hujus saeculi, quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt. (Moral. lib. XIII, c. 5, n. 5.) Ille enim bene novit in exterioribus miseriis subsistere qui scit semper de spe gaudere interna. Virtutes sanctorum in omne quod agunt spem, fidem et charitatem proferunt; ut quod unaquaeque virtus administrat fides, spes et charitas in opus bonum gaudendo perducat. Moral. lib. V, c. 32, n. 56.) Quoties nobis coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit. Inde namque spes ad majora audenda se erigit unde turbatur spiritus, quaeque [ Edit., quia ea quae] superna sunt prior videt.
CAPUT XXIX. De charitate. (Moral. lib. XXVIII, 22, n. 46.) Perfectionis vinculum charitas dicitur, quia omne bonum quod agitur, nimirum per illam, ne pereat, ligatur. A tentatore namque citius quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur. Si uniuscujusque mens Dei ac proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus quaelibet ei injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et pravae suasionis undam virtutum hostiis ac vecte intimi amoris frangit. (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 31.) Mandata Dei pro jussione facere servientis et obedientis est, diligendo autem facere obedientis est et amantis; quia per scientiam charitas misericordiae discitur, et per charitatem misericordiae scientia multiplicatur, quasi ala in nobis alam percutit, quia virtus virtutem excitat (Lib. II in Ev., hom. 27, n. 1). Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Praecepta dominica et multa sunt et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio sit tenenda, ipse insinuat qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis. Quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Qui proximos suos carnaliter diligunt, illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter, impendunt. Proinde cum Dominus diceret: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV, 12), protinus addidit: Sicut dilexi vos. Ac si aperte dicat: Ad hoc amate ad quod amavi vos. Una (Num. 4.) et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit cum occiditur Magister? (Num. 3.) Virtus charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate; quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum se. In Evangelio Veritas ait: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). [Num. 4.] Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita supercoelestia amamus, amata jam novimus, quia amor ipse notitia est. Nemo cum quempiam diligit, habere se protinus charitatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. (Lib. II in Ev., hom. 38, n. 11.) Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas vera est cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui jam et eos diligere a quibus non diligitur scit. (Lib. II in Ev., hom. 9, n. 6.) Quisquis charitatem habet, etiam dona alia percipit; quisquis charitatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit. Necesse nobis est ut per omne quod agimus in charitatis custodia vigilemus. Charitas vera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet, omne bonum amittit quod habet. (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 6.) Nos cum contra malignos spiritus spiritalis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, et nunquam interrupti per discordiam inveniamur. Quaelibet bona in nobis opera fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostis intrare. (Lib. I in Ev., hom. 17, n. 1.) Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi; et minus quam inter duos charitas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere charitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit ut esse charitas possit. Redemptor noster binos ad praedicandum discipulos mittit, quatenus hoc nobis tacitus insinuet quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 5.) In aedificio lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sic itaque sic in sancta Ecclesia, unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2).
CAPUT XXX. De gratia praeveniente et subsequente nos. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 2.) Ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adjuvet qui jubet. Paulus apostolus discipulos admonet, dicens: Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II, 12). Illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid. 13). Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Considerandum nobis est, quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sciendum quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona autem nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra; quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quod volumus. Praeveniente gratia et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat dicens: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10): Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia coelesti dono Paulus praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam subsecutus est in opere, adjunxit: Sed gratia Dei mecum: ac si diceret: In bono opere laboravi non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego. In eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. (Moral. XIX, c. 4, n. 7.) Respicere Dei est ea quae amissa ac perdita fuerant ad suam gratiam reformare. Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit et magna merita maturitatis dedit. (Moral. XVII, c. 16, n. 22.) Beatus Job ait: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus (Job. XXV, 25). Quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant. Nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculis mundae sunt, si remota pietate judicentur. Apud districti judicis oculos sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergat.
CAPUT XXXI. De quatuor regentium ordinibus. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 6.) Sancta Ecclesia ad eruditionem fidelium populorum quatuor regentium ordines accepit, quos Paulus apostolus ex dono omnipotentis Domini enumerat dicens: Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Ephes. IV, 11). Pastores namque et doctores unum regentium ordinem nominat, quia gregem Dei ipse veraciter pascit qui docet. Habuit in exordiis suis sancta Ecclesia apostolos et prophetas. Prophetas autem dicimus, non eos qui in veteri populo fuerunt, sed eos qui in sancta Ecclesia post apostolos sunt exorti. Posteriori tempore, quod nunc est, habet evangelistas atque doctores. Quia vero Evangelium bonum nuntium dicitur, evangelistas utique appellamus qui rudibus populis bona patriae coelestis annuntiant. Evangelistae atque doctores et priori quidem tempore fuerunt, sed nunc usque Domino largiente permanent, quia adhuc quotidie et infideles populos ad finem trahi, et fideles quosque in bonos mores per doctores erudiri cognoscimus.
CAPUT XXXII De pastoribus animarum, quales in Ecclesia eligi debeant. (Praefat. I part. Reg. Pastor.) Cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat, atque ad hoc rite perveniens qualiter vivat, et bene vivens qualiter doceat, et recte docens infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat; ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumptio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet, post autem magisterium, quod a non quaerente suscipitur, vita commendet. Ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur (Reg. Past., part. II, c. 4.) Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat; ne haec ante occulti arbitris oculos tumor elationis exstinguat. Isaias propheta ait: Clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). Praeconis quippe officium sumit quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? (Reg. Past., part. II, c. 11.) Fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes sanctae Ecclesiae unitatem denuntiant, et quasi intromissi circulis arcam Domini portent. Vectibus arcam Testamenti portare est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deduci. Qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. Necesse est igitur ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque vectes esse in circulis arcae semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur; quia videlicet cum spirituale aliquid a subditis pastor inquiritur, ignominiosum valde est, si tunc quaerat discere cum quaestionem debet enodare. Circulis arcae foederis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, Testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est protinus docent. Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem de ea, quae in nobis est, spe (I Petr. V, 15). Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora praepediat, vectes a circulis nunquam recedant. (Reg. Past., part. II, c. 6, et Mor., lib. XXI, c. 15, n. 22 et 25.) Sancti viri, dum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendant. Nec praeesse gaudeant hominibus, sed prodesse. Sciendum quod antiqui Patres nostri, non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Cum Noe Dominus filiisque ejus post diluvium diceret: Crescite et multiplicamini, et implete terram, subdidit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Gen. IX, 1, 7). Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus, natura praelatus est. Idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. Cuncti qui praesunt non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis, nam, sicut praefati sumus, antiqui Patres nostri pastores pecorum, et non reges hominum fuisse memorantur. Necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eisdem Deum minime deprehendunt timeri, ut humana saltem formidine peccare metuant qui divina judicia non formidant. Nequaquam praepositi ex subjectorum timore superbiant, in quo, non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea etiam debent formidine [ Edit., formidini] jacere substrati. (Moral., lib. XIII, c. 20, n. 23.) Facies sanctae Ecclesiae sunt hi qui in locis regiminum positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi, etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Saepe rectores boni, dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta omnipotentis Dei judicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim quae non intelligunt. (Reg. Past., part. I, c. 10.) Ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi qui cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem, nec valde per contumeliam corpus repugnat. Ipse nihilominus ad dignitatem pastoralis officii debet provehi qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nusquam plusquam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur: qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi, sicut in suis profectibus laetatur. Ad dignitatem pontificalis excellentiae rite pervenit qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat; qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentibus [ Edit., fluentis] irrigare; qui orationis usu et experimento jam didicit quod obtinere a Domino quae poposcerit possit; cui per effectus vocem jam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te dicam: Ecce adsum (Isa. LVIII, 9). Si fortasse quisquam veniat ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem, de quo minime praesumit, fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum nescit? Aut ab eo quomodo aliis veniam postulabit, qui utrum sibi sit placatus ignorat? Qua in re est adhuc aliud sollicitius formidandum, ne qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti liquido novimus quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui adhuc desideriis terrenis astringitur, caveat ne districti iram judicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. (Reg. Past., part. I, c. 11.) Solerter se quisque metiatur, ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat, ne is quem crimen depravat proprium intercessor fieri appetat pro culpis aliorum
CAPUT XXXIII. De Rectoribus, qualiter vitae conversationem habeant. (Reg. Past., part. II, c. 2.) Rector semper cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat qui hoc suscepit officium ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat. Necesse est ut esse munda studeat manus quae diluere sordes aliorum curat, ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida insequens lutum tenet. Hinc namque per prophetam dicitur: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11). Domini etenim vasa ferunt qui proximorum animas ad aeterna sacraria perducendas in suae conversationis fide suscipiunt. Apud semetipsos quantum debeant mundari conspiciant qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae sponsionis portant. Hinc divina voce praecipitur ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur (Exod. XXXVIII, 15 seq.), quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. Nec indiscretum quid vel inutile cogitet qui ad exemplum aliis constitutus ex gravitate vitae semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet. In judicii rationale, quod in Aaron pectore ponitur, praecipitur ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim Patres semper in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla Patrum praecedentium indesinenter intuetur; cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem tendat. Debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant studiose cogitare; nihilque proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum deputare. (Reg. Past., part. II, c. 3.) Sit rector operatione praecipuus, ut vitae viam subditis bene vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Per divinam legem praecipitur ut sacerdos in sacrificium armum dextrum (Exod. XXIX, 22), accipiat et separatum, ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis: nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Sacerdoti in esu pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare; et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae rector appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi respecto intimo timore despiciat; terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. (Reg. Past., part. II, c. 5.) Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat: ne aut alta petens proximorum infima [ Edit., infirma] despiciat, aut infimis [ Edit., infirmis] proximorum congruens, appetere alta relinquat. Pastores, non solum sursum sanctum Caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Moyses sanctus de rebus dubiis semper ad tabernaculum recurrit, et coram Testamenti arca Deum consulit: exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quod disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut coram Testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Ipsa scilicet Veritas, per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet (Luc. VI, 12), imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens; ut si etiam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur. Tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, valenter recurrat ad summa. Qui regimine pastorali sunt aliis praelati, tales se exhibeant, quibus subjecti occulta sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant. Et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio ac lacrymis orationis lavent. (Reg. Past. part. II, c. 7.) Sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens; ne aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus occupatus, quae foris debet proximis non impendat. A subjectis inferiora gerenda sunt, a rectoribus summa cogitanda, ut scilicet oculum qui providendis gressibus praeeminet cura pulveris non obturbet [ Edit., obscuret]. Caput subjectorum sunt cuncti qui praesunt; et ut recta pedes valeant itinera carpere, haec proculdubio caput debet ex alto providere, ne a provectus sui itinere pedes torpeant, cum curvata rectitudine corporis caput sese ad terram declinat. Cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere. Sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam non nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum et non funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent. Sacerdotibus per legem praecipitur, ut tondentes tondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20), ut videlicet curae temporalis sollicitudines, et quantum necesse est, provideant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus per moderatam cordis intentionem non impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur, ut cutem cooperiant, et resecantur, ne oculos claudant. (Reg. Past., p. II, c. 8.) Necesse est ut rector solerter invigilet, ne hunc cupido placendi hominibus pulset; ne cum studiose interiora penetrat, cum provide exteriora subministrat, se magis a subditis diligi quam veritatem quaerat; ne cum bonis actibus fultus a mundo videtur alienus, hunc auctoris reddat extraneum amor suus. Hostis Redemptoris est qui per recta opera quae facit, ejus vice ab Ecclesia amari concupiscit; quia adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit per quem sponsus dona transmisit. Rectores boni, dum privato se diligere amore nesciunt, liberae puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Necessarium valde rectoribus est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens, cum quaedam recta sentire potuerit, sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Oportet igitur ut rectores boni sic placere hominibus appetant, ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est ut, quamlibet recta denuntians, praedicator qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo qui praeest et studere se amari, et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur occulta cogitationis tyrannide resultare: quod bene Paulus apostolus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 33). Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10): Placet ergo Paulus et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se, hominibus placere veritatem quaerit. (Reg. Past. p. II, c. 9.) Necesse est ut rector animarum virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse quid perditur, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat: aut hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut bonae actionis meritum differendo ad deteriora permutet. (Ibid. c. 11.) Omne hoc quod praemisimus rite a rectore agitur, si supernae formidinis et dilectionis spiritu afflatus studiose quotidie sacri eloquii praecepta meditetur; ut in eo vim sollicitudinis et erga coelestem vitam providae circumspectionis, quam humanae conversationis usus indesinenter destruit, divinae admonitionis verba restaurent; et qui ad vetustatem per societatem saecularium ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis aspiratione renovetur.
CAPUT XXXIV. De humilitate praepositorum. Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. (Reg. Past., p. II, c. 4, 6.) Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus: ut et bonis in nullo se praeponat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat; quatenus et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. Omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur; ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Cuncti qui praesunt non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis: nec praeesse hominibus gaudeant, sed prodesse. Quam videlicet potentiam bene regit qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa caeteris aequalitate componi. Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite noverit et sumere ex illa quod juvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. (Moral. X, c. 6, n. 8.) Praedicator quisque studeat ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias, quanto praevalet, ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam, et intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam: ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat. Rectoris officium esse debet ut ingratos beneficiis ad amorem provocet, ut gratos quosque ministeriis in amore servet: ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat; et quaecunque corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat.
CAPUT XXXV. Qualiter praelati subjectos doceant ac semetipsos discreta circumspectione praevideant. (Prolog. part. III Reg. Past.) Quia igitur qualis esse debeat pastor superius ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus. Non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt quae aliis prosunt, quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit: et panis, qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi, ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum, quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat? Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno quidem impulsu feriuntur. Doctor quisque, ut una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet. (Epist. 25, alias 24, lib. I.) Doctor etenim qui loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat ut fiat. Per prophetam Dominus dicit: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isa. XL, 9). Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Recte etiam sacerdos superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso habere praecipitur; ut quanta virtutum diversitate clarescere debeat, demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet, adjungitur; ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro videlicet, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni Judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitris flamma intimi amoris incendat. Quae vero scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Qui sic ad auctoris speciem anhelat ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. (Part. II Reg. Past., c. 4.) Cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. In Evangelio Veritas ait: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Marc. XII, 3). Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam discipulis Veritas clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite; ut per omne quod dicitis unitatem fidei cauta observatione teneatis. Sacerdos vero semper vocem praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Sacerdos in tabernaculum ingrediens vel egrediens moritur si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti Judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte tintinnabula vestimentis pontificis describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, Propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitia (Ps. CXXXI, 9)? Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. (Moral. lib. XXIII, c. 13, n. 25.) Nos quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quid sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus, ut tanto eos temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si nos sacerdotes tales nec fuimus nec sumus quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus: quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus. Quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius, etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat (Act. VII, 57)? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitas increpari.
CAPUT XXXVI De zelo pastoralis officii erga subditos. (Lib. I in Ezech., homil., 12, n. 29, 30.) Omnis spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere, et rebus temporalibus delectari conspicit. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum, sicut Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me (Ps. LXVIII, 10). Paulus apostolus zelo animarum cruciatus, dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ipsum suum cor, quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia incendebatur amaritudine; sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione. (Num. 30.) Quid est quod Ezechiel propheta sartaginem inter se et civitatem murum ferreum ponit (Ezech. IV, 3), nisi quod idem zelus fortis, qui nunc in mente doctoris agitur, in die extremi judicii inter eum et animam quam a vitiis zelatur testis est? Ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quem exhibet de auditoris negligentia reus non sit. Murum ferreum propheta inter se et civitatem ponit, quia in ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Quantum frixura cordis, quae per spiritalem zelum agitur, omnipotentem Deum placat, aperte ostenditur, cum offerri per legem simila in sacrificium jubetur. Scriptum quippe est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos, qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari (Lev. VI, 21, 22). Tunc simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi zeli sancti ardore crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est charitas misericordiae misceri, quae in conspectu omnipotentis Dei ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Notandum valde est quis similam offerre praecipitur, videlicet sacerdos, qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium moribus demonstrat, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spiritualis afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur; et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est, assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate per Ezechielem recte subditur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam (Ezech. IV, 3), et erit in obsidionem. [Num. 31.] Quid est obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus cernit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Scriptum est: Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Eccli. VII, 26). Infirmae quippe animae, atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur: ut obfirmata facies, id est, per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis obducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper necesse est ut dulcedo et humilitas in corde teneatur; quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat, cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate ejus prodere recusat. (Num. 32.) Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne quod in hac vita agitur tentationum laqueos apponi posse denuntiat; ut dum ubique fit mens pavida, ubique circumspecta, quanto timidior, tanto vigilantior vivat. (Moral. V, 45, n. 82.) Ipse namque zelus rectitudinis, dum inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus ne videat reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium mittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere ad quod vix tranquilla valet inhiare; quia nec solis radius cernitur; cum commotae nubes coeli faciem obducunt; nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus propriam ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat. (Num. 83.) Cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis adsumitur, menti ira dominetur; ne quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, immoderatam mentem dilacerat. Rationi protinus servire contemnit, et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Necesse est ut hoc ante omnia qui zelo rectitudinis movetur attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat, ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstititit victor suus. Qui zelo rectitudinis movetur, sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret.
CAPUT XXXVII. Ut indigni atque imperiti ad pastorale magisterium accedere non praesumant. (Reg. Past., part. I, in exord.) Sunt plerique pastorum qui dum metiri se nesciunt quae non didicerunt docere concupiscunt, qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis janua repellantur (Ibid., c. 1). Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris: videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque, attestante Veritate, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7): qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Contra indignos pastores Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). Ex se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Inutiles sacerdotes internus judex et provehit et non cognoscit; quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11). Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Jer., II, 8). Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur; quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Plerumque pastorum imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Hinc Psalmista, non optantis animo, sed prophetantis mysterio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Ps. LXVIII, 24). Oculi quippe sunt qui in ipsa honoris summi facie positi providendi itineris officium susceperunt; quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur. (Reg. Past., part. I, c. 2.) Indigni quique tanti reatus pondere fugerent, si Veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). [Cap. 3.] Ne temerare sacra regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Jacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jacob. III, 1). Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum spirituum quoque scientiam sensumque transcendens ante saecula regnat in coelis. Plerumque adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur; quod si ad regiminis culmen erupit, in elationem protinus usu gloriae permutatur. Sic Saul, qui indignum se prius considerans fugerat, mox ut regni gubernacula percepit, intumuit: honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit, ipsum qui in regno se unxerat scidit (I Reg. X, 22; XV, 17, 30; Act. XIII, 22; II Reg. XI, 3). Sic David propheta auctoris judicio pene in cunctis actibus placens, mox ut pressurae pondere caruit, in tumorem vulneris erupit, factusque est in morte viri crudeliter rigidus, qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus: et qui malis ante noverat pie parcere, in bonorum quoque necem post didicit sine obstaculo retractationis anhelare (II Reg. XI, 15). Prius quippe ferire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus etiam devotum militem exstinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revocassent. Plerumque qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt. Et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturos tamen se magna pertractant: fitque ut aliud in imis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam sibi ipsa de se mens saepe mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat; saepe mens principare appetens fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum pervenit. Tendens enim, ne non perveniat trepidat; sed repente perveniens, jure sibi hoc debitum ad quod pervenerit putat. Cumque percepti principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose cogitavit. Necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur: ac penset quisquis quid subjectus egerit, et repente cognoscit si praelatus bona agere quae proposuerit possit. Nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem, cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit cum deesset, anhelare. Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui sufficere propria nec soli potuerunt. Ex ante acta ergo vita se quisque inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte navem et imperitus dirigit, turbatus autem tempestatis fluctibus etiam peritus se nauta confundit. Quid est potestas culminis nisi tempestas mentis? In qua cogitationum semper procellis cordis navis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis, quasi per obviantia saxa, frangatur. Inter haec quae protulimus, quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de ejus occultatione judicetur (Matth. XXV, 18). Pecuniam quippe in sudario ligare est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Indignus quisque, cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis pharisaeorum more ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat (Matth., XXIII, 13), qui, juxta Magistri vocem, nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Considerandum quoque est quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc ejus in opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat qui in facie vulnus portat?
CAPUT XXXVIII. De collata episcopis potestate ligandi atque solvendi. (Lib. II in Ev., hom. 26, n. 4, 5.) Praedicatores sancti qui districtum Dei judicium metuunt animarum judices fiunt, et alios damnant vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Solvendi atque ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor pontificalis, sed grave pondus est istius honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae. Plerumque contingit ut ipse judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Et saepe agitur ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus et non pro subjectorum meritis [ Edit., moribus ] exercet. Saepe fit ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur pastor. Judicare autem digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech., XIII, 19). Non morientem quippe mortificat qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur qui reum a supplicio absolvere conatur. (Moral., lib. XIX, c. 25, n. 46.) Deus omnipotens, ut nos a praecipitatae sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 20). Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis exemplum nobis proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Quid hoc exemplo nisi nos admonemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus? Causae videlicet pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. (Lib. II in Evang., homil. 26, n. 6.) Videndum quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43); et postmodum is qui vivens egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset, qui fuerat ligatus institis, tunc dixit Jesus discipulis suis: Solvite eum et sinite abire (Ibid., 45). Scilicet ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor quisque vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat juste vel injuste. Nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne et si injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia, culpa quae non erat, fiat.
CAPUT XXXIX. De pastoribus non recte gradientibus. (Reg. Past., part. I, c. 2.) Sunt nonnulli qui solerti cura spiritualia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant vivendo conculcant. Repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt, et quod verbis praedicant moribus impugnant. Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae, quae [ Edit., qua] conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV, 18, 19). Aquam quippe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt, sed eamdem aquam pedibus turbare est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet pastorum turbatam pedibus oves bibunt, cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, quia per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Nemo amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Qui ad sanctitatis speciem deductus vel verbo caeteros destruit vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. (Reg. Past., part. I, c. 4.) Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa diverberat, et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde quidam sapiens provide prohibet dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI, 10); quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa partitur. Cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur. Dum mens in exteriorum fit dispositione sollicita, sui est solummodo ignara, et scit multa cogitare se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere obliviscitur quo tendebat. Ita ut ab studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna consideret, et per quanta delinquat ignoret. Ezechias Rex peccare se minime credidit, cum venientibus ad se alienigenis cellas aromatum ostendit (IV Reg. X, 13): sed in damnatione [ Edit., damnationem] secuturae prolis ex eo iram Judicis pertulit (Isai. XXXIX, 4), quod se facere licenter aestimavit. Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt [quae] subjecti, quia acta sunt, admirentur, in cogitatione se animus elevat, et plene in se iram Judicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non erumpat. Intus quippe est qui judicat, intus quod judicatur. Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quid apud nos agimus, sed tamen ipso Judice teste peccamus. Haec proferentes non potestatem regiminis reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis audeant, et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant. Caecus pastor est, qui supernae lumen contemplationis ignorat (Levit. XXI, 18); qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit (Reg. Past., part. I, c. 11), quo gressum operis porrigat, nescit. Claudus vero rector est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis vitae viam perfecte non valet tenere quam videt; quia ad virtutis statum dum fluxa consuetudo non erigitur, quo ex desiderio nititur, illuc gressus efficaciter non sequuntur. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Sunt nonnulli qui, dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plusquam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. Unde recte dicitur: Vel grandi et torto naso (Ibid.). Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto pede vel manu est, qui viam Domini pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat; quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae [in] infimis calcantur intendat. Qui etsi aliquando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Lippus namque est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmantia palpebra grossescunt. Quorum quia infusione crebro atteritur [ Edit., atteruntur], etiam acies pupillae vitiatur. Sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos, ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculos, ut videamus, inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem habet sacerdos in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae sive justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cogitationem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cogitationis ( Edit. cognitionis) excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat. Sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Jugem habet scabiem in corpore, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur in mente. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur. Per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit: foras corpus scabies sauciat, quia dum in cognitione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13); ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde tentationem perpeti, daemoniacum vero est [in] tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente, quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat; quia et avaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Decor membrorum per impetiginem perditur, quia aliarum quoque virtutum per avaritiam pulchritudo depravatur; et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante, qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ponderosus est qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente: qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens pondus turpitudinis gestat in corde; et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente. Nec ad usum boni operis in aperto valet surgere, quia grave hunc in abditis pondus turpat. Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is quem adhuc propria devastant. (Moral. XI, c. 15, n. 23.) Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur, ne loqui audeat quod non operatur, sicut per prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 16)? Unde etiam Psalmista deprecatur dicens: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Ps. CXVIII, 43). Perpendit namque quod omnipotens Deus veritatis verbum facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Qui ergo hoc de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiam bonae operationis quaesivit? Ac si aperte diceret: A bono opere errare me non sinas, ne dum amitto ordinem bene vivendi, rectitudinem perdam loquendi. Plerumque doctor qui docere audet quod negligit agere, cum desierit bona loqui quae operari contempsit, docere subjectos incipit prava quae agit, ut justo omnipotentis Dei judicio in bono jam nec linguam habeat qui habere bonam vitam recusat; quatenus cum mens ejus terrenarum rerum amore incenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Luc. VI, 45). Hinc etiam Joannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur (I Joan. IV, 5).
CAPUT XL. De episcopis qui pro ordinationibus munera libenter accipiunt. (Lib. I in Evang., homil. 4, n. 4.) Nonnulli episcoporum donum accepti Spiritus in usum solent negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. (Actor. VIII, 18.) Hinc est enim quod Simon per impositionem manus edita miracula concupiscens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet, ut deterius venderet quod male comparasset. Redemptor noster flagello de resticulis facto de templo turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 15). Columbas quippe vendere est impositionem manus, qua Spiritus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum, quod gratis acceptum est gratis non tribuunt; quia de impenso officio sanctitatis nummum favoris expetunt. Cum justum virum describeret Isaias propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. III, 15). Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio est subjectio indebite impensa; munus a manu, pecunia; munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. (Moral. XII, 54, n. 62.) Plerumque fit ut quisquis aurum, vel bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, majores ab eis recipere laudes quaerat. Et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia accipere recusat. Sicut superius dictum est, aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur, nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Plerumque sacerdos etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, pro impositione manuum accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit.
CAPUT XLI. De his qui in regimine prodesse possunt, sed idem officium per quietem propriam refugiunt. (Reg. Past., part. I, c. 5.) Sunt nonnulli qui eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur; qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti, [pietatis gratia benigni, justitiae severitate] districti sunt. Qui nimirum culmen regiminum si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum lucra cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant. Discipulis in Evangelio Veritas dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Hinc Petro ait: Simon Joannis, amas me (Joan. XV, 16, 17)? Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis testimonium est cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Si nostram sicut proximi curam gerimus, quasi utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt nonnulli qui magnis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte judicentur, ex tantis procul dubio rei sunt quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris Unigenitus, ut multis prodesset de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum? (Reg. Past., part. I, c. 6.) Sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante oculos Dei vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere est humilis qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit. Divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.
CAPUT XLII. De subjectis bonis sub pastorali regimine constitutis. (Reg. Past., part. III, c. 4.) Admonendi sunt subditi ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt subditi ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic, si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus. Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit (I Reg. XXIV, 4). Quid per Saul nisi mali rectores, quid per David nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. David namque Saul ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Boni subditi, quando pro infirmitate abstinere sese vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chalmydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi Regis superpositi vestem foedant; sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul (Ibid., 6). Facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus [ Ed., praelata] est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses quoque, cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8). [Reg. Past., part. III, c. 10.] Admonendi sunt benevoli subditi, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenus habere et propria concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut etiam imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri exspectatores assistant, eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et tunc eorum palmas afflicti respiciant in quorum nunc laboribus otiosi perdurant. Valde peccamus, si aliena bene gesta non diligimus. Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus, non imitamur. Dicendum est benevolis subditis, quia si imitari bona minime festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas, sicut stultis exspectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum ac histrionum gesta favoribus efferunt, nec tamen tales esse desiderant quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen similiter devitant placere. Dicendum est benevolis subditis, ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis actibus non praesumant, ne bona laudent, et agere recusent, gravius quippe extrema ultione feriendi sunt quibus placuit quod imitari noluerunt.
CAPUT XLIII. De invidis vel protervis subditis. (Reg. Past., part. III, c. 8.) Plerumque subditi sub pastorali regimine constituti, dum valde de se elati praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur, et singulariter summa aestimant cuncta quae agunt. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent ostendantur quia Deo displicent. Tunc protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse credunt male acta monstramus; et unde adepta gloria creditur, inde utilis confusio subsequatur. Nonnunquam subditi, cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris, et ex latere requisitae in proprio confunduntur; ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Cum proterve Paulus Corinthios adversum se invicem videret inflatos, ut alius Apollo, alius Pauli, alius Cephae, alius Christi esse se diceret (I Cor. I, 12; III, 4), incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat, et incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui opus fecit (I Cor. V, 1, 2). Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam hujus vel illius dicitis, qui per dissolutionem negligentiae nullius vos esse monstratis? (Reg. Past., part. III, c. 10.) Admonendi sunt invidi subditi, ut perpendant quantae caecitatis sunt qui alieno profectu deficiunt, aliena exaltatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid invidis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona, quae habere non possunt, si diligerent, sua fecissent [Ed., facerent]. Nostra nimirum sunt bona aliorum, quae, etsi imitari non possumus, amamus in aliis; et amantium fiunt quaeque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, quantae virtutis est charitas, quae alieni laboris opera nostra sine labore facit. Dum se invidi a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Quia enim ipse coelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Cognoscant invidi quantis lapsibus subcrescentis ruinae subjaceant, quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Gen. IV, 4). Itaque livor sacrificii fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcumque esset, amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur, interimunt. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire (Moral. XXVI, c. 1, n. 1). Ille est vere humilis subjectus in bonis, qui non est defensor in malis. Nam dum de malis suis subjectus arguitur, et contra verba arguentis accenditur, quando de bonis suis quasi humiliter titubat, per humilitatis vocem ornari appetit, non doceri.
CAPUT XLIV. De clericis, quales eos oporteat esse. (Lib. II, in Evang., homil. 17, n. 18.) Clericus admonendus est quatenus sic vivat, ut bonum exemplum vitae suae saecularibus praebeat. In clerico si quid juste reprehenditur, ex ejus vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravatur. (Reg. Past., p. III, c. 4.) Clerici discant ut quae a senioribus suis jubentur impleant, ut humiliter eorum imperiis subjaceant; ut nec subjectio eos conterat, nec locus superior extollat. Clerici discant quomodo ante occulti arbitris oculos per humilitatem et obedientiam sua interiora componant, quatenus non reprobi puniantur, sed cum electis aeterna praemia sortiantur. Admonendi sunt clerici, ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat. Dicendum est clericis, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora demergantur. Admonendi sunt clerici, ne cum culpas suorum praepositorum considerant, sic eorum prava apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent; quia facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. (Ibid. 6, 7.) Plerosque clericos ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit, quia dum se delinquere nesciunt, necesse est ut a pluribus increpentur. Verecundos clericos plerumque ad melius exhortatio modesta componit, quia ad conversionem sufficit quod doctor eis mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Major profectus modestis clericis adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi manu linguae blandientis ex latere tangatur. (Ibid. c. 8.) Pusillanimes clericos aptius ad iter bene agendi reducimus, si quaedam illorum bona ex latere requiramus, ut dum in eis alia reprehendendo corripimus, alia amplectendo laudemus, quatenus eorum teneritudinem laus audita nutriat, quam culpa increpata castigat. Plerumque utilius apud clericos proficimus, si et eorum bene gesta memoramus. (Reg. Past. p. III, c. 11.) Et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus. Plerique clericorum dum in culpa sua deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur. Nihil quippe est ad defendendum puritate tutius, nihil ad dicendum veritate facilius. Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, labore duro cor fatigatur. Plerumque in culpa clerici deprehensi, dum quales sint cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamen [Ed., velamine] abscondunt, et hoc quod peccant, quodque jam aperte cernitur, excusare moliuntur. Plerumque contingit ut is qui pravorum clericorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis seductus, pene amisisse se videat quod de eis jam certum tenebat. Per prophetam dicitur: Ibi habuit foveam ericius (Isa. XXXIV, 15). Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur. Ericius namque cum apprehenditur, ejus et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis manus totum simul amittitur quod totum simul ante videbatur. Cum impurae mentes in suis excessibus comprehenduntur, quasi caput ericii cernitur, quia quo initio ad culpam peccator accesserit, videtur. Pedes ericii conspiciuntur: quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus, impura mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit: quia miris defensionibus nec inchoasse malum aliquod ostendit. Quasi sphaera in manu tenentis ericius remanet: quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittit, involutumque intra conscientiam tenet peccatorem; et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus, totum pariter ignorat. Foveam ericius habet in reprobis; quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensionis. Per Habacuc prophetam dicitur: Ecce dies Domini venit magnus, et horribilis super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos. Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes, et fallaci semper defensione circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se jacula non admittunt? Quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur. Ira quippe extremi judicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Tunc munitae civitates cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. Tunc excelsi anguli corruunt, quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt per justitiae sententiam prosternuntur.
CAPUT XLV. De vita, vel conversatione monachorum. (Moral., lib. V, c. 3, n. 3.) Omnes monachi saeculum relinquentes punire flendo non desinunt quae deliquerunt. Gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie Conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde bene per Salomonem dicitur: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Corda bonorum monachorum amaritudinem suam noverunt, quia aerumnam exsilii, qua projecti lacerantur, intelligunt; et quam sint tranquilla quae perdiderunt, quam confusa in quibus ceciderunt, sentiunt. (Num. 4.) Monachi, qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt; ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Plerumque contingit ut jam monachus mundum mente non teneat, sed tamen monachum quibusdam occupationibus astringat, et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc vivit. Adhuc namque mundus eum concupiscit [ Ed., conspicit], dum alio intentum in suis actionibus rapere contendit. Paulus apostolus, cum saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, quem jam hoc saeculum concupiscere omnino non posset, ruptis hujus vitae vinculis, liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc, cordi suo jam mortuum, non amabat. Sed et seipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si uno in loco sint mortuus et vivens, etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt; si vero utrique sunt mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique exstincti sunt; quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit. Paulus vas electionis, quia nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur; et se mundo et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi monachi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis omnimode non assurgunt, recte gementes dicunt: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt (Job. III, 20)? Cum hujus mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur, poena se validissimi timoris afficiunt; quia etsi ipsi mundum non tenent adhuc tamen tales se esse metuunt qui a mundo teneantur: quia nisi ei quantulumcunque viverent, hos ad usum suum procul dubio non amaret. Mare enim viva corpora in semetipso retinet, nam mortua extra se protinus expellit. (Ibid. c. 4, n. 6.) Nonnunquam monachi idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur ut repulsa multiplicius crescant. Plerique monachorum sic in praesens saeculum mortificari appetunt ut jam perfecte, si liceat, Conditoris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. In Canticis canticorum sponsa sponsi sui faciem anhelans, clamat: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni (Cant. III, 1). Abscondit se sponsus, cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. (Num. 7.) Cum spiritales monachi plene mortificationem suam appetunt, quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; qui quo jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Paulus apostolus quasi quibusdam monachis absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus, dicit: Non deserentes collectionem notram, sicut est consuetudinis quorumdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem (Heb. X, 25). Laborantem quippe consolari est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis. (Moral, V, 31, n. 55.) Plerique monachorum, quia ab operibus mundi non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt quam vigilare potuerunt; quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio, ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Bonus monachus ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium ejus mens virtutibus intenta, quasi vigilans dormit. Unusquisque monachus ad contemplanda interna minime perducitur, nisi ab his quae exterius implicant, studiose subtrahitur [ Ed., subtrahatur]. Hinc etenim per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (II Tim. II, 4). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Matth. VI, 24). Per Prophetam Dominus admonet, dicens: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 11). Quia videlicet nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur.
CAPUT XLVI. De humilitate, vel opere eorum. Admonendus est monachus ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, atque ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. (Moral. lib. V, c. 11, n. 20.) Piae monachorum mentes, cum deest exteriorum curarum administratio, in his exterioribus implicari non quaerunt. Graviter autem etiam, cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Omnes monachi qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione, atque in conscientiae suae habitatione consistunt. Hinc de Jacob scriptum est: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Gen. XXV, 27). In tabernaculis habitare, est sese intra secreta mentis restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare. Electi monachi, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc, unde exterius sublevantur, calcant. Electi monachi nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt, nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, sed nimirum curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt. (Num. 21.) Saepe bona agentes monachi, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat.
CAPUT XLVII. De remissa conversatione ipsorum. (Moral. lib. XII, c. 52, n. 59.) Sunt nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt. Saepe contingit ut pro utilitate multorum etiam sancti viri exterioribus actibus serviant, et populorum gubernationibus occupentur; hoc infirmi aspicientes, et per vetustam adhuc superbiam quaerentes imitari, exterioribus se actionibus inserunt; sed quanto ad eas non eruditi disciplinis spiritualibus veniunt, tanto eas carnaliter exsequuntur. Nisi prius cor longo studio, et diutina conversatione in desideriis coelestibus convalescat, cum ad exteriora agenda refunditur, ab omni statu boni operis eradicatur. (Cap. 53, num. 60.) Sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt; sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem, dum à calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. Si quid boni fortasse infirmus ac tepidus monachus agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora delabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Valde necesse est ut loca majora, vel exteriora opera, quae humanis sunt necessitatibus profutura, illic exercenda suscipiant qui haec dijudicare atque sub semetipsis premere ex virtute intima noverunt. Cum infirmus quisque, vel ad locum regiminis, vel ad exteriora agenda retrahitur, quo quasi extra se ducitur, eradicatur; quia et arbor quae radices prius in altum non mittit, citius ventorum impetu sternitur, si se ad altam verticem extollit; eoque citius ad ima corruit, quo altius in aere sine radicibus excrevit. Nonnunquam florentem vineam non frigus, sed aestus arefacit. Cumque immoderato calore tangitur, discusso flore botrus tabescit. Et plerumque contingit, ut hi qui ad bona opera recta intentione non veniunt, cum placere se hominibus vident, ad exercenda haec eadem opera vehementius accendantur, humanis placitura oculis agere anxie studeant, et quasi in sancto studio fervescant. Quid itaque istos, nisi in flore aestus contingit [ Ed., contigit], quos humanae laudis appetitio a fructu alienos fecit? In Canticis canticorum per Salomonem dicitur: Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt (Cant. VII, 12). Florescunt quippe vineae, cum mentes fidelium bona opera proponunt. Sed fructus non pariunt, si ab eo quod proposuerint, aliquibus victi erroribus, infirmantur. (Num. 61.) Non ergo intuendum est si vineae floreant, sed si flores ad partum fructuum convalescant; quia nil mirum est si quis bona inchoet, sed valde mirabile est si intentione recta in bono opere perduret. Unde fit plerumque ut si in bono opere recta intentio non teneatur [ Ed., non tenetur], etiam ipsum hoc opus, quod bonum creditur, amittatur. (Num. 60.) Oliva cum in flore est, si immoderata nebula tangitur, a plenitudine fructuum vacuatur. Et quoties inchoantes quique bona opera, laudari ab aspicientibus coeperint, atque in suis laudibus delectari, fit caligo intelligentiae in cogitatione, ut jam discernere nequeant qua intentione quid faciant, et fructum perdant operis, velut ex nebula favoris. (Num. 61.) Quosdam saepe monachos vidimus terrena quae possederant reliquisse, et nil jam transitorium quaerere, nullis pro hac vita jurgiis admisceri. Cumque hoc in se quisque ostendit, quasi oliva florem protulit. Sed cum quidam ex talibus rursum coeperint mundi gloriam, quam contempserant, quaerere, et terrenis rebus, quas sprevisse videbantur, insatiabiliter inhiare, vacare jurgiis, proximorum laesiones exquirere; nimirum projecit oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sciendum summopere est quia plerumque monachis hoc evenire consuevit qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur, quod in libro beati Job scriptum est: Congregatio hypocritae sterilis (Job. XV, 34). Coepta enim bona non amitterent, si hypocritae non fuissent. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio; quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti Judicis in fecundi et aridi apparent.
CAPUT XLVIII. De monachis curis saeculi se implicantibus. (Moral. V, c. 11, n. 19.) Nequaquam mens monachi ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat? Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 11): quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Monachi, qui rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. (Num. 20.) Pravae monachorum mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt; et fugitiva haec temporalia per cogitationum passus sequuntur. In libro Genesis scriptum est: Factus est Esau gnarus venandi, et homo agricola (Gen. XXV, 27). Quid enim per venationem Esau, nisi eorum monachorum vita figuratur qui in exterioribus voluptatibus fusi carnalia acta sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. (Num. 21.) Dissimulanda sunt monachis quae exterius favent, reprimenda [quae interius perstrepunt, declinanda] quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda. Plerumque ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus Judex in subtili lance examinis misericorditer penset. (Lib. I in Evan., homil. 17, n. 14.) Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso sua usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Cant. I, 5). Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis cogitationibus [ Ed., actionibus] implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.
CAPUT XLIX. De tepiditate monachorum. (Moral. lib. V, c. 31, n. 55.) Nonnulli monachorum mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Plerumque monachis contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie per prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7). Praecepto legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt; ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus Deo servire creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. (Reg. Past., part. III, c. 34.) Per sapientissimum Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est suo opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). Inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, si ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est pugnat. Monachus qui coepta bona districte non exsequitur dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant: non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apoc. III, 2). Quia igitur plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta, praedicebat. Si quod mortis in nobis est, ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur quod quasi adhuc vivum tenetur. In hoc mundo humana anima quasi more navis est contra ictum fluminis conscendentis: uno in loco stare non permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad summa conetur.
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De voluntate Dei ac permissu. (Moral. VI, 18, n. 33.) Justus et misericors Deus mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus: [atque ea, quae permittit,] sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. Miro modo fit ut quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit; quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, ejus consilio militant etiam quae ejus consilio repugnant. Scriptum est: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Ps. CX, 2). Sic namque ejus opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur unde repelli putabatur. Rursum scriptum est: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Ps. CXXXIV, 6). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 39). Restat ergo ut in cunctis quae agimus vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest; sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat: ejusque sibi pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero volens portat.
CAPUT II. De dispensatione divina. (Dialog. III, c. 14.) Magna est omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut quibus majora dona [ Ed., bona] praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde ipse se reprehendat. Plerumque electi appetunt perfecti esse, nec possunt; elaborant in hoc quod a Domino acceperunt, nec tamen laborando praevalent. In his autem quae accepta habent se minime extollunt, et discunt quia ex semetipsis majora bona non habent, qui in semetipsis vincere parva vitia non possunt. Perducto Dominus ad terram promissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes adversarios ejus exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel (Judic. III, 4). Nonnunquam, ut dictum est, eis etiam Dominus quibus magna dona tribuit parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis hostibus, mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii etiam minime fatigant. Miro modo fit ut una eademque mens et virtute polleat, et ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit, et ex parte se conspiciat esse destructam; ut per bonum quod quaerit et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Quid igitur mirum quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodia [ Ed., custodiam] aliquando ad lucra maxima ex minimo damno servetur. (Moral. IV, 24, n. 44.) Plerumque hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Magna dispensatione omnipotentis Dei agitur, ut mens proficiens ad virtutem justitiae sua melius infirmitate roboretur, et inde verius in bonis luceat unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Cum Israelitico populo percepta repromissionis terra partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius (Josue XVI, 10). Quid Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium signat? Et saepe in magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. Sed dum inter acta sublimia vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Chananaeus igitur tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium quod subigere non possumus ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus, ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit non expugnat.
CAPUT III. Qualiter sacra Scriptura maledicti promat sententiam. (Moral. IV, I, n. 1.) Cum certo novimus quod maledictum Scriptura sacra prohibet, cur recte aliquando fieri dicimus quod vitari eodem sacro eloquio non ignoramus? Sed sciendum nobis est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livero vindictae. Maledictum judicio justitiae, ipso primo homine peccante, prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (Gen. XII, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus omnipotens maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant feriri [ Ed., ferire], cognoscunt: et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Petrus apostolus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui enim non ait, est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec divisse signavit. Elias denique duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur. (Num. 3.) Si subtiliter beati uniuscujusque, qualiter in Scriptura sacra maledicti promat sententiam, verba pensamus, non est ejus maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine judicis; non est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit.
CAPUT IV. De quinque aetatibus mundi atque hominibus. (Moral. XI, c. 46, n. 62.) Sciendum magnopere est quia sicut in corpore, ita etiam sunt incrementa aetatis in mente. Prima quippe hominis aetas infantia est, cum etsi innocenter vivit, nescit tamen fari innocentiam quam habet. Ac deinde pueritia sequitur. in qua jam valet dicere quod vult; cui succedit adolescentia, quae videlicet prima est aetas in operatione: quam juventus sequitur, scilicet apta fortitudini; ac postmodum senectus, etiam per tempus jam congrua maturitati. Primam aetatem aptam bonis actibus adolescentiam novimus; et justi viri, cum in magna mentis maturitate proficiunt, nonnunquam ad memoriam actionum suarum initium reducunt; seque tantum de suis primordiis reprehendunt, quantum ex gravitate mentis altius profecerint, quia eo indiscretos se fuisse inveniunt, quo discretionis arcem postmodum plenius consequuntur. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. (Lib. I in Ev., hom. 19, n. 2.) Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est; quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua velut sol ab alto axe descendit, quia aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora est ea aetas, quae decrepita, vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. (Moral, XI, c. 50, n. 68.) Dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis suis augmentis homo ad detrimenta impellitur; et inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum in hoc mundo statum habere non possumus, ubi transituri venimus; atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora dilabitur. (Lib. I in Ev., homil. 19, n. 2.) Quae enim semper stantem deseruit, statum quem habere potuit amisit. Ad vitam videlicet bonam dum alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, atque alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. (Ibid n. 1.) Sancta Ecclesia ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Evangelicus paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit; quia a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non desistit. Mane etenim mundi fuit cum sequenti hora ab Adam usque ad Noe. Hora vero tertia a Noe usque Ad Abraham. Sexta quoque ab Abraham usque ad Moysem. Nona autem a Moyse usque ad adventum Domini. Undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi. In qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere; quia et prius per Patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, et ad extremum per apostolos plebis suae mores excoluit, et quasi per operarios in vineae cultura magnopere laboravit.
CAPUT V. De brevitate vel miseria vitae praesentis. (Moral. lib. XI, c. 50, n. 67, 68.) Quid sunt nationes in mundo nisi quidam flores in campo? Tendamus oculos cordis in hac latitudine mundi praesentis, et ecce quasi tot floribus, quot hominibus plenus est. Vita itaque in carne, flos in feno est. Unde bene per Psalmistam dicitur: Homo sicut fenum dies ejus: et sicut flos agri ita florebit (Ps. CII, 15). Isaias quoque ait: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos agri (Isa. XL, 6). Homo etenim more floris procedit ex occulto, et subito apparet in publico: qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit, sed ariditas pulveris ab aspectibus retrahit. Quasi flos apparuimus qui non eramus, quasi flos arescimus qui temporaliter apparebamus. Et quia per momenta homo quotidie compellitur ad mortem, recte in libro beati Job dicitur: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job XIV, 2). (Moral. XII, c. 19, n. 24.) Homo hic vivendi vires ad modicum accepit, ut in perpetuum transeat, ubi ejus vitam terminus non concludat; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. (Moral. XIII, 27, n. 31.) Omne quod transit breve est, etiam si tardius terminari videatur. In mortis autem semita, per quam non revertimur, ambulamus; non quod ad vitam carnis minime resurgendo reducimur, sed quod ad labores hujus vitae mortalis, vel ad conquirenda laboris [ Ed., laboribus] praemia iterum non venimus. (Ibid. c. 29, n. 33.) Qui considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione, atque unde in oculis suis jam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui Conditoris vivat. Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta vita est mortis imitatio, quam dum justi sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum judicetur quidquid fine circumscribitur. Beatus Job, humanae conditionis miseriam considerans, ait: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV, 1). [Moral. XI, c. 49, n. 66.] Ecce sancti viri vocibus poena hominibus breviter est expressa, quia et angustatur ad vitam et dilatatur ad miseriam. Si enim subtiliter consideretur omne quod hic agitur, poena et miseria est. Ipsi etenim corruptioni carnis servire ad necesaria atque concessa, miseria est: ut contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra aestum frigora requirantur. Multa cautela custoditur salus corporis, sed plerumque etiam custodita amittitur, amissa cum gravi labore reparatur; et tamen reparata semper in dubio permanet: quid hoc aliud quam mortalis vitae miseria est? Amamus amicos, qui suspectione offendi valeant; formidamus inimicos, atque securi de eis non sumus utique quos formidamus. Plerumque inimicis sic fidenter quasi amicis loquimur; et nonnunquam pura verba proximorum, et multum nos fortasse diligentium, quasi verba suscipimus inimicorum; et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius erramus. Humanae vitae miseria est, quod amissa coelesti patria repulsus homo delectatur exsilio, gravatur curis, et tamen cogitare dissimulat quam grave sit quia multa cogitantur; quod privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam; quid hoc aliud quam de poena nostra nata miseria est? Sed quamvis diu hic stare desideret, ipso tamen cursu vitae mortalis impellitur ut egrediatur. (Lib. I in Evang., homil. 9, n. 2.) Pauca sunt bona omnia praesentis vitae, quamlibet multa videantur; sed tunc fidelis servus super multa constituitur, quando, devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc servus ad Domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere, ut non sit jam quod exterius doleat de corruptione. (Moral. XVII, c. 7, n. 10.) Iniquorum gloria, cum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse longa et quasi stabilis aestimatur. Sed cum repentinus hanc finis intercipit, brevem procul dubio fuisse redarguit; quoniam determinans innotescit quia quod praeterire potuit modicum fuit.
CAPUT VI. De juventute ac senectute. (Lib. I in Evang., homil. 1, n. 5.) In juventute hominis viget corpus, forte et incolume manet pectus, torosa cervix, plena sunt brachia [ Edit., bronchia]; inanis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit; nam si languor desit, plerumque senibus ipsa sua salus aegritudo est. Mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite diligere mundum senescentem, quem videtis diu stare non posse. Praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15)
CAPUT VII. De conjugatis. (Moral. XXVI, c. 26, n. 44.) In usu mortalitatis quaedam ex semetipsis sunt noxia, quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atque flagitia; quaedam vero nonnunquam nobis ex his quae circa ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, vel copula conjugalis. Bonum est conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt. Unde Paulus apostolus ait: Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33). Quibusdam meliora persuadens, idem Paulus apostolus eos a conjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi (Ibid., 35). Dum ergo tenetur quod non nocet, ex rebus juxta positis committitur plerumque quod nocet. Saepe rectum mundumque iter pergimus, et tamen ortis juxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In via quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur. (Reg. Past., part. III, c. 27.) Quasi in monte sunt constituti qui carnali quidem copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admixtionem debitam nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare est carni carnaliter non adhaerere. Multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi, usus solummodo debiti jura conservant. Exiit quidem Sodomam Loth, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum; quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, in qua ab ignibus defendantur; quia conjugalis haec vita, non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Conjugalis vitae continentiam Loth praefigurans, dum de Sodomis fugeret, ait ad angelum: Est civitas Segor, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet in ea anima mea (Gen. XIX, 20)? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Tunc in actione carnalis copulae vitam suam conjuges quasi in parva civitate Segor custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Recte per angelum ad eumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Ibid., 21); quia videlicet cum Deo deprecatio funditur, nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione Paulus admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Paulus apostolus, cum quosdam incontinenter vivere cognovisset, admonuit, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Ibid., 2). Cum uxor habenda non sit nisi liberorum procreandorum gratia, ne quis in fornicationis culpa laberetur, concessit conjugibus aliquid unde adhuc surgere ad meliora potuissent. Idem Paulus praedicator egregius de conjugibus dicit: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28). (Moral. XII, c. 22, n. 27.) Sed tribulationem carnis hic pati possunt etiam qui spiritaliter vivunt: cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritualium longe non est, nisi quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Nos qui pastoralis officii curam gerimus, cum vagantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut conjugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod liceat discat superare quod non licet. Cum vero conjugatum videmus, admonendus est ut sic exerceat curam saeculi ne postponat amorem Dei; sic placeat voluptati conjugis, ut non displiceat Conditori.
CAPUT VIII. De virginibus et continentibus. (Reg. Past., part. III, c. 28.) Peccata carnis ignorantes tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Noverint itaque quia quo magis loco prominenti consistunt, eo crebrioribus sagittis insidiatoris impetuntur, qui tanto ardentius solet erigi, quanto se robustius conspicit vinci; tantoque intolerabilius dedignatur vinci, quanto contra se videt per integra infirmae carnis castra pugnari. Admonendi sunt castimoniam servantes, ut incessanter praemia suspiciant, et libenter procul dubio tentationum quas tolerant labores calcent [ Ed., calcabunt]. Si enim attendatur felicitas, quae sine transitu attingitur, leve fit quod transeundo laboratur. Audiant peccata carnis ignorantes, quod per prophetam dicitur: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et a filiabus (Isa. LVI, 4, 5). Eunuchi quippe sunt qui, compressis motibus carnis, affectum in se pravi operis abscidunt. Quo autem apud Patrem loco habeantur ostenditur, quia in domo Patris, videlicet aeterna mansione, etiam filiis praeferuntur. Per Joannem in Apocalypsi dicitur: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, qui sequuntur Agnum, quocunque ierit (Apoc. XIV, 4), et quod canticum cantant quod nemo possit dicere nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Singulariter quippe canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere; quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant; quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Audiant peccatorum carnis ignari, quod per semetipsam de hac integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11). Quod eo innotuit summum, quo denegavit omnium; et dum praedicit quia difficile capitur, audientibus innuit coeptum cum qua cautela teneatur. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem conjugio sciant, et tamen se super conjuges non extollant; quatenus dum et virginitatem praeferunt, et se postponunt, et illud non deserant quod esse melius aestimant, et se custodiant quo se inaniter non exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita confunditur continentium, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Unde bene per prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isa. XXIII, 4). Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus qui munitus et quasi stabilis cernitur vita reprobatur. Saepe nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident; et saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce Judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47), et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitente, quam super nonaginta et novem justis, quibus non opus est poenitentia (Luc. XV, 10). Quod citius ex ipsa re colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen culta sterilem segetem gignit. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab inferioribus quanta se melius agantur, ignorant. In examine namque recti Judicis mutat merita ordinum qualitas actionum. Quis consideratis ipsis rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus praefertur hyacintho? Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur pallenti carbunculo, quia et illi quod ordo naturae subtrahit species decoris adjungit, et hunc, quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. Sic ergo in humano genere quidam in meliori ordine deteriores sunt, quidam in deteriori meliores; quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus non exsequendo diminuunt. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 4.) Candida vita carnis est sicut lilium de incorruptione virginitatis suave redolens, quasi flos lilii de fructu verae honestatis. (Lib. I in Ev., homil. 12, n. 1.) Sunt plerique continentes qui ab exteriori se appetitu custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes humanas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in honore [ Ed., in ore] hominum ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritu non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen sub Domino recognoscit jura legitimae servitutis.
CAPUT IX. De nuper conversis e saeculo. (Moral. lib. V, c. 31, n. 55.) Sunt nonnulli, qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore non studio dormiunt, et idcirco interna non conspiciunt quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis strepitum per otium congerant. In Deuteronomio scriptum est: Non arabis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV, 19). (Moral. lib. VIII, c. 47, n. 78, 79.) Quid per hujus prohibitionis exemplum, nisi vitam bene inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit? In primogenito quippe bovis arare est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur; quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat. Ad sola divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quod forte innocuum incipimus, hoc ad honorem intimi Judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. (Lib. I, in Ezech., homil. 2, n. 3.) Saepe novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commixta, et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Primogenitum quoque bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis opera bona. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quousque infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus; ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus: quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; ac si semel radicem fixerint, manus tangit, et tamen nil officit: venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Uniuscujusque mens quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet; ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, et impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet concutitur, flatibus arescat. Ad exemplum hominum non sunt ostendenda, nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam et per Paulum apostolum Timotheo dicitur: Praecipe haec, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 11, 12): sciendum tamen est quia ei adolescentia in annis, non in moribus erat, quamvis in sacro nonnunquam adolescentia juventus vocatur. Unde scriptum est: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 6).
CAPUT X. De jejunio vel abstinentia. (Reg. Past., part. III, 19.) Abstinentes sollicite semper aspiciant ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia ex virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpat [ Ed., erumpant]: et nulla jam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira superetur. Admonendi sunt abstinentes ut semper in monitione abstinentiam custodiant, et nunquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant; ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elatione sublevetur. Per Isaiam prophetam Dominus dicit: Nunquid tale est jejunium quod elegi? Sed frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Isa. LVIII, 5). Qua in re pensandum est virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae non nisi ex aliis virtutibus commendatur. Joel propheta, docens quale sit a Domino jejunium acceptabile, ait Israelitico populo: Sanctificate jejunium (Joel. II, 15). Jejunium quippe sanctificare est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Admonendi sunt abstinentes ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt indigentibus largiuntur. Solerter audiendum est quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto, et in septimo mense per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis comeditis et vobis metipsis bibitis (Zach. VII, 5 seq.)? Non enim Deo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Plerumque abstinentes impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur; nisi enim mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Petr. I, 5); protinus vigilanter adjungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam (Ibid., 6). Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit. Nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Dum igitur plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur; sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Nisi enim aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studuisset numerare, dicens: Jejuno bis in sabbato (Luc. XVIII, 12). (Lib. I in Ev., hom. 12, n. 1.) Sunt plerique qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt, doctrinae inserviunt, indigentibus multa largiuntur; sed quasi fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt. (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 8.) Magna est virtus abstinentiae, sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut caeteros in cibo dijudicet, et alimenta eadem quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus etiam damnet; quid huic virtus abstinentiae facta est, nisi laqueus culpae? Cum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Domino exhibemus, sicut per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII)? Egregius Psalmista David nullam esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano et choro (Ps. CL, 4). In tympano enim corium siecum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid ergo per tympanum nisi abstinentia, et quid per chorum nisi charitatis concordia designatur? Qui itaque sic abstinentiam tenet ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano Deum, sed non laudat in choro.
CAPUT XI. De spontanea paupertate. (Moral. lib. X, c. 31, n. 52.) Quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariae potestatis obtinebit: ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Relinquentes temporalia et adipiscentes paupertatem spontaneam, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. (Lib. II, in Ezech., homil. 6, n. 16.) Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Sanctus quisque non ideo terrena deserit ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, secundum quod Veritas ait: Si quis omnia reliquerit propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur, postquam etiam vita aeterna promittitur, quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiam si haec non habet. Ille enim pauper est qui eget eo quod non habet. Nam et qui non habens, habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). [Moral. XXVI, 27, n. 49.] Scriptura sacra plerumque pauperes humiles vocare consuevit; quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt spiritu qui elati in suis conscientiis non sunt.
CAPUT XII. De adhibendis pro corporis necessitate subsidiis. (Moral. XX, 14, n. 28.) Quum naturae nostrae necessitatibus plerumque plusquam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates praesentis saeculi hoc habere valde periculosum solent quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium, et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro remissionis occasione inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, atque se sub patrocinii defensione explendae utilitatis occultat. Infirmitatem naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil aliud est quam calamitatis miseriam addere, atque vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Sancti viri in omne quod agunt studiosissima intentione discernunt ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas quam sibi debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Electi viri aliud ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent: et quasi quidam rectissimi arbitres inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consulendo et sublevando, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerant, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Praesentis vitae necessitates cupiebat evadere qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me (Ps. XXIV, 17). Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere, et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli quod nolens ex radice tolerabat. (Num. 29.) Pravi igitur gaudent in his corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum necessitatem ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie descendunt. Plerique cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent: non solum quae per mollitiem tantum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. De his ergo necessitatibus liberari Psalmista desiderans ait: De necessitatibus meis eripe me. Necessitatis enim causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitatis suae squalorem miseriae sociare? (Moral. IV, 34, n. 68.) Plerumque replemus refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat. Extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adjumento hoc vestium tegimus, ne frigus interimat; et quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes, quid agimus nisi corruptibilitati servimus; ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat?
CAPUT XIII. De sanctis viris quietam vitam diligentibus. (Moral. IV, 30, n. 58, 59, 60.) Sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctae considerationis ejiciunt; et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt, et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Magna mentis est requies a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. A tumultu rerum temporalium David propheta magnum quemdam secessum petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret. Unde recte ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Ps. XXVI, 4). Hunc ergo, quem modo protulimus, consulem paulo subtilius perpendamus; quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla subjectis populorum cuneis virtutum calculos spargat. Ecce ad insinuandam retributionem boni pro malo de semetipso fatetur, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Ps. VII, 5). Ad dilectionem Conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28). Ad formam sanctae humilitatis imprimendam secreta cordis sui indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Ps. CXXX, 1). Ad imitandam zeli rectitudinem exemplo suo nos excitat, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Ps. CXXXVIII, 22). Ad aeternae nobis patriae desiderium succendendum vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 8). Largitate nimirum consolatus emicuit, qui exemplo conversationis propriae tot nobis virtutum calculos spargit. Egregius David propheta ait: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Ps. LIV, 8). Fugiens se elongat, quia a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine, quia perseverat in remota mentis intentione. De qua solitudine Domino Jeremias ait: A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me (Jer. XV, 17). (Moral. IV, 34, n. 68.) Justos viros quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Electi viri eo ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis suae pondere gravantur, et astricti molestia vincti sunt, quia in illa adhuc libertate vitae incorruptibilis non exsurgunt. Sancti viri aliud de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie interno certamine exsudant. An non duro molestiae vinculo ligantur, quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, et non nisi cum studio laboris eruditur? Coacta erigitur, libens jacet, ab infimis vix levatur, et tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo, superna conspicit, sed reverberata lumen quod se irradiaverat refugit. Duro molestiae vinculo justi ligantur, cum eos ascensus [ Ed., accensus] spiritus ad sinum pacis intimae pleno desiderio pertrahit; sed frequenti certamine caro perturbat: quae etsi jam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a mentis dorso quasi captiva submurmurat; et quamvis timendo, tamen turpi strepitu in corde speciem pulchrae quietis foedat. Electi quique etsi valenter omnia superant, cum securitatem pacis internae desiderant, gravi tamen molestia afficiuntur, adhuc habere quod vincant. Qui eis exceptis, etiam vincula sustinent quae gravis exterius necessitas astringit. Esurire quippe, sitire, lassescere vincula corruptionis sunt. Quae scilicet solvi nequeunt, nisi cum illa immortalitatis gloria nostra mortalitas permutatur. Paulus apostolus egregius scilicet praedicator ait: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20). Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus justae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptionibus servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur molestiae vinculis, relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur.
CAPUT XIV. De sanctis viris activae et contemplativae vitae deditis. Justi viri, quanto in coelestibus per contemplationis radium inhaerere desiderant, tanto in terra aedificari refugiunt, ubi se peregrini et hospites noverunt, Paulo attestante, qui ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Et iterum: Vos autem aedificamini domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Cum sancti viri in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 5.) Electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit. Unde recte per Isaac dicitur: Det tibi Dominus de rore coeli et de pinguedine terrae (Gen. XXVII, 28). Ros enim desuper subtiliter cadit; et toties de rore coelis accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur. (Moral. lib. V, c. 31, n. 54.) Jacob patriarcha in itinere dormiens, a terra usque in coelum scalam porrectam vidit, angelos quoque ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae (Gen. XXVIII, 11). In itinere dormire est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere, in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere est cives supernae patriae contemplari, vel quanto amore auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. (Num. 55.) Notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit qui in lapide caput ponit: quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat qui intenta mente, quae principale est hominis, imitationem sui Redemptoris observat. Caput in lapide ponere est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt; quia caput in lapidem tenere contemnunt. (Moral. lib. V, c. 6, n. 9.) Sancti viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus se ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui a perturbatione hominum (Ps. XXX, 21). Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur; ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Paulus apostolus per contemplationem mentis mortuos, et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3, 4). Qui enim mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit; ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat. (Moral. lib. XXIII, c. 21, n. 41.) David sanctus aeternam patriam contemplatus, et haec mala pensans in quibus erat, atque illa bona considerans in quibus adhuc non erat, ait: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Ps. XXX, 23). Sublevatus in exstasi, quod nostri interpretes pavorem non proprie vocaverunt, a vultu oculorum Dei vidit se esse projectum; quia omnis electus post interni luminis visionem, quae in ejus anima per contemplationis gratiam radio claritatis emicuit, ad semetipsum redit; et cognitione percepta, vel quibus illic bonis deesset, vel quibus malis hic adesset, invenit. (Num. 42, 43.) Perfectam animam ista compunctio afficere familiarius solet, quia [ Ed., qua] omnes imaginationes corporeas insolenter sibi obviantes decutit, et cordis oculum figere in ipso radio incircumscriptae lucis intendit. Has quippe figurarum corporalium species ad se intus ex infirmitate corporis traxit; sed perfecte compuncta hoc [ Ed., hic] summopere invigilat, ne cum veritatem quaerit, eam imaginatio circumscriptae visionis illudat. Aliquando mens justi ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur, et raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renovatur: tantoque magis amat [ Ed., inhiat], quanto magis quod amet, degustat. Atque hoc intra se appetit quod sibi dulce sapere intrinsecus sensit: quia videlicet ejus amore dulcedinis sibi coram se viluit; et postquam hanc utcunque percipere potuit, quid sine illa dudum fuisset, invenit. Unusquisque vir sanctus incircumscriptae veritati jam inhaerere conatur; sed ab ejus fortitudine sua adhuc infirmitate repellitur: et quia ejus munditiae contemperari non valet, flere dulce habet, sibique ad se cadenti infirmitatis suae lacrymas sternere. Neque enim potest mentis oculum in id quod intra se raptim conspexerat figere, quia ipso vetustatis suae usu deorsum ire compellitur. Inter haec anhelat, aestuat, super se ire conatur: sed ad familiares tenebras victa fatigatione relabitur. Bene per Psalmistam dicitur: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psalm. XXX, 23). (Moral. XVIII, 41, n. 66.) Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima: vidit quo jaceret, quia ad hoc conditus fuerat ut in coelestibus stare potuisset: [pensavit ubi esset,] et quod esset ingemuit. Projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia ima comparatione lucis intimae graviores sensit exsilii sui tenebras quas tolerabat.
CAPUT XV. De electis inter tumultus reproborum bene viventibus. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 22.) Querimur plerique cur non omnes boni sunt qui nobiscum vivunt. Mala proximorum ferre nolumus, omnes sanctos jam debere esse decernimus, dum esse nolumus quod ex proximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet, quam multum adhuc ipsi de bono minus habeamus. Neque enim perfecte bonus est, nisi qui fuerit et cum malis bonus. Beatus Job de semetipso asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc Paulus apostolus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). Hinc Petrus, pastor gregis dominici, ait: Justum Loth oppressum a nefandorum injuria conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Petr. II, 7). Dum de vita proximorum saepe querimur, mutare locum cupimus, conamur secretum vitae remotioris eligere, videlicet ignorantes quia si desit spiritus, non adjuvat locus. Loth denique Sodomis sanctus exstitit, sed in monte peccavit (Gen. XIX, 2 seq.). Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui et in paradiso graviter cecidit (Gen. III, 7). Sed minus sunt omnia quae loquimur ex terra. Nam si locus salvare potuisset, Satan de coelo non caderet. Psalmista David ubique in hoc mundo tentationes esse conspiciens, quaesivit locum quo fugeret, sed sine Deo non potuit munitum invenire. Ex qua re et ipsum sibi locum fieri petiit, propter quem locum quaesivit, dicens: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me faciat [Ed., facias ] (Ps. XXX, 3). In Canticis canticorum scriptum est: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cat. II, 2). Ac si patenter dicat: Hi veraciter boni sunt qui in bonitate persistere etiam inter malos possunt. (Moral. I, c. 1, n. 1.) Non est valde laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut [ Ed. add. enim] gravioris culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi est praeconii bonum etiam inter malos exstitisse.
CAPUT XVI. De pressuris electorum. (Moral. XXVII, c. 37, n. 61.) Bene viventi arcta censura non est ampla via, sed semita, in qua electus quisque studiose constringitur; quia sub praeceptorum custodia sollicite coangustatur. Quasi quaedam angustia est itineris, in hoc quidem mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam fugere, despectumque appetere, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere. Quae videlicet omnia semitae sunt, sed magnae, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendi custodia angustae sunt, tanto amplius in aeterna retributione dilatantur. (Moral. XXVI, c. 13, n. 21.) Reproborum nequitia triturae more electorum vitam, quasi grana a paleis separans premit et purgat. Mali enim bonos magis ab hujus mundi desideriis expediunt, dum affligunt; quia dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos ad superna compellunt. Bene Israelitico populo Moyse vocante, et Pharaone rege saeviente signatum est (Exod. III, 7). Tunc namque Moyses ad vocandum eumdem populum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus; ut Israelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi impelleret dum saeviret: et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa moveretur. [Id.] in hoc quotidie saeculo agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electis reprobi permittuntur: ut si ad promissionis terram vocati exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur: atque haec Aegyptus, videlicet vita praesens, quae nos oppressit blandiens, adjuvet premens; et quae dum fovet, servitutis jugo conterit, libertatis viam dum cruciat, ostentat. Nec sine causa est quod ab injustis justi sinantur affligi: ut scilicet dum futura audiunt bona, quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia, quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat. (Moral XXVI, c. 16, n. 26.) David Psalmista ait: Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Ps. XXXI, 7). Ecce quasi in nocte pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 32.) Electus quisque dum circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi esse exsultationem nominat, procul dubio quasi carmen in nocte cantat, ut ad subsequentis vitae diem felix perveniat.
CAPUT XVII. De electorum miraculis. (Lib. II in Evang. homil. 29, n. 4.) Sancta Ecclesia quotidie miracula spiritaliter facit, quod prisco tempore per sanctos apostolos corporaliter faciebat: sicut scriptum est: Signa autem eos qui credituri sunt, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 17) Sacerdotes Ecclesiae cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi daemonia ejiciunt? Fideles quique [qui] jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes, et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt nisi novis linguis loquuntur? Electi igitur, dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Plerique fidelium dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod bibunt, sed non eis nocebit. Fideles sanctae Ecclesiae quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, quae in propria actione titubabat, quid aliud faciunt nisi super aegrotos manus imponunt, ut bene habeant? Miracula igitur quae operantur electi tanto majora sunt, quanto spiritalia; tanto mirabiliora sunt, quanto per haec non corpora sed animae suscitantur. Auctore Deo crebro fieri signa in Ecclesia cernimus; ex illis enim exterioribus signis obtineri sancta vita ab haec operanti [ Ed., operantibus] non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non faciunt: spiritalia miracula, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt. Exteriora miracula quae per apostolos fiebant, necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim ad fidem cresceret miraculis fuerat nutrienda: quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra jam convaluisse videamus. At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). [Moral. lib. XXXI, c. 1, n. I.] Dumque novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam postmodum obstupuere miracula. Infideles quique, visis apostolorum miraculis, mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis quam dexpexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia. Quia dum in veneratione vita surgit humilium, elatio cecidit superborum. (Lib. I in Ezech., homil. 5, n. 16.) In omne quod faciunt electi, idcirco semper ad laudem Creatoris redeunt, ut in ea virtute quam accipiunt vera stabilitate persistant. Nam si quid sibi tribuerent, in hoc quod acceperant stare non possent. Bene per quemdam sapientem dicitur: Ad locum de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7). Sive enim in virtutibus, seu in doctrina quid aliud sunt sancti viri, quam flumina, quae terram cordis carnalium aridam rigant? Sed sive in operatione quam faciunt, seu in doctrinae verbis citius siccarentur, nisi per intentionem cordis semper sollicite ad locum de quo exeunt redirent. Plerique electorum qui miraculis coruscant, si introrsus ad cor non redeant ac sese in amore Conditoris desideriorum vinculis non astringant; et manus ab eo quod agebat deficit, et lingua ab eo quod loquebatur arescit. Ad cordis sui intima semper electi per amorem Conditoris redeunt, et hoc quod in publico operantes atque loquentes fundunt, in secreto suo de fonte amoris hauriunt. Amando enim discunt quod docendo proferunt. Quasi ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant, quia aquam sapientiae inde semper hauriunt unde oritur, ne cum cucurrerit, exsiccetur.
CAPUT XVIII. De reproborum miraculis. (Lib. II in Ev., hom. 29, n. 4.) Exteriora signa vel miracula non solum electi, sed etiam reprobi facere possunt. Unde quibusdam Veritas dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23). (Moral. lib. XVII, c. 5, n. 7.) Perversus quisque, etiamsi rectam fidem in sinu universalis Ecclesiae tenere ac miraculis coruscare videatur, recta quidem sunt quae per fidem de Conditore intelligit, sed tamen quia fidei opera tenere contemnit, recte incredulitatis redarguitur, quia ab eo quod se ostendit credere, vivendo reprobatur. (Moral. lib. VIII, c. 42, n. 66.) Saepe haeretici mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt; sed tamen a largitore tot munerum cognitionis intentione divisi sunt, quia per ejus dona non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt. Cum reprobi quique per accepta bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo postmodum eos districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit. Plerumque fit reprobis amplitudo muneris incrementum damnationis, quia irrigati fructum non fecerunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. (Moral. lib. XX, c. 7, n. 17.) Nonnunquam haeretici signa ac miracula faciunt, sed ut hic praemia afflictionis suae abstinentiaeque recipiant, videlicet laudes humanas quaerant. Sed quia voce Domini reprobantur, dicentis: Discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23), hac nimirum sententia datur intelligi ut in hominibus charitatis humilitas, non autem virtutum signa debeant venerari. Sancta Ecclesia etiam si qua fiant haereticorum miracula, despicit; quia haec sanctitatis speciem non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. (Lib. II in Evang., homil. 29, n. 4.) Non sunt amanda signa vel miracula, quae possunt cum reprobis haberi communia: sed charitatis atque pietatis miracula, quae tanto securiora sunt, quanto et occulta; et de quibus apud Deum eo major sit retributio, quo apud homines minor est gloria.
CAPUT XIX. De divinis charismatibus. (Moral. lib. XXVIII, c. 10, n. 21, 22.) Omnipotens Deus interni judicii secreto moderamine alii sermonem sapientiae, alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum (I Cor. XII, 8-10) tribuit; quatenus in uno eodemque spiritu iste verbo sapientiae polleat, nec tamen sermone scientiae, id est doctrinae, fulciatur; quia sentire atque invenire sufficit, etiam quod per discendi studium non apprehendit. Unusquisque dono gratiae praeventus sermone scientiae fulget, nec tamen in verbo sapientiae convalescit; quia et sufficit explere quantum didicit, et tamen ad sentiendum ex semetipso subtile aliquid non assurgit. Electus quisque per fidem elementis imperat; nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat. Ille vero orationis ope morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Plerumque vir sanctus operatione virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat; et tamen prophetiae gratiam non habens quae ventura sunt ignorat. Ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit. Nonnunquam quisque electus per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit; sed tamen diversi generis linguas nescit. Ille diversi generis linguas examinat, sed tamen in rebus similibus dissimilia corda non pensat. Alius vero in una lingua, quam novit, sermonum pondera interpretando prudenter discutit; et tamen reliquis bonis, quae non habet, patienter caret. Creator noster ac dispositor sic cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet; atque ita fit ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat. Ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Omnipotens Deus sic cuncta moderatur ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum: et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. (Moral. lib. XI, c. 16, n. 25.) Alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant: prophetia quippe, doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam moenia mentis sunt; quae etsi quisque non habeat, stare munitus per fidem et justitiam potest. (Moral. lib. XXVIII, c. 10, n. 23.) Sancta Ecclesia superni sui capitis corpus est, in qua alius alta videndo oculus, alius recta operando manus, alius ad injuncta discurrendo pes, alius praeceptorum vocem intelligendo auris, alius malorum fetorem bonorumque fragrantiam discernendo naris est. Qui enim corporalium membrorum more dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt; et cum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique, quod ex multis continetur, non essent: quia videlicet multipliciter compactum, collectum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Dum sanctis membris Ecclesiae virtutum dona Dominus dividit, quasi terrae mensuras ponit; sicut Paulus apostolus dicit: Unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei (Rom. XII, 5). Et rursum: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16). Miro consilio auctor ac dispositor noster huic largitur quae alii denegat, alii haec denegat quae isti largitur. Mensuras itaque sibi positas egredi nititur quisquis posse plusquam acceperit conatur. Unusquisque fidelium cui fortasse tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere, si tentet etiam miraculis coruscare; aut quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat, etiam divinae legis pandere occulta contendat: in praecipiti pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit. Et plerumque amittit quod poterat, quia audacter ea ad quae pertingere non valet arripere festinat. Membrorum nostrorum tunc bene ministeriis utimur, cum sua eis officia distincte servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem, mutato ordine, voci oculos, luci aures accommodet, huic utraque incassum patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus sibi ministerium, quia pervertit, interimit: dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. Egregius praedicator ait: Vos estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII, 27). [Moral. lib. XXXIV, c. 4, n. 8.] Aliud quippe est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum; membrum vero membri est particula ad partem. Membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium; membrum vero est corporis totum hoc simul ad corpus universum: sicut et in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur.
CAPUT XX. De quatuor virtutibus, id est, prudentia, temperantia, fortitudine atque justitia. (Moral. lib. II, c. 49, n. 76.) Solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, atque justitia sustinet; quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omnium desideriorum carnalium aestu temperatur. [Nonnunquam dum] menti ignavia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit: quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, minus ab illicitis temperamus. Aliquando se timor cordi insinuat, et vires nostrae fortitudinis turbat: et eo minores contra adversa existimus, quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnunquam vero amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine justitiae divertit; et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se justitiae juri contradicit. (Moral. lib. XXXV, c. 8, n. 15.) Quos spiritus gratiae septiformis repleverit, perficit; eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est, prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae, operationem praebet. Per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per actionem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. (Lib. I in Ezech., homil. 3, n. 8.) Possumus per quatuor mundi partes principales quatuor virtutes accipere, ex quibus reliquae virtutes oriuntur: videlicet, prudentiam, fortitudinem, justitiam atque temperantiam. Quas nimirum virtutes tunc veraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima ex quatuor virtutibus prudentia, secunda fortitudo, tertia justitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit? Scire etenim cuiquam quod non potest facere, poena magis quam virtus est. Sed qui prudenter intelligit quod agat, et fortiter agit quod intellexerit, jam procul dubio justus est; sed ejus justitiam temperantia sequi debet, quia plerumque justitia si modum non habet, in crudelitatem cadit. Ipsa vero justitia vere justitia est quae se temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque fervet sit etiam temperatus [ Ed., temperans]; ne si plus ferveat perdat justitiam, cujus servare moderamina ignorat.
CAPUT XXI. De vita activa et contemplativa. (Lib. I in Ezech., homil. 3, n. 9.) Duae sunt sanctorum virorum vitae, activa scilicet et contemplativa; sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex bono opere tenditur ad contemplationem. Contemplativa autem major est merito quam activa, quia haec in usu praesentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat. Ezechiel propheta ait: Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partes (Ezech. I, 8). Quid itaque per manus nisi activa, et quid per pennas nisi contemplativa vita signatur? Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est, virtus operis sub volatu contemplationis. Duae mulieres in Evangelio, Martha scilicet et Maria, activam et contemplativam designant. Martha etenim satagebat circa frequens ministerium, Maria autem sedebat ad pedes Domini, et verba audiebat ejus. Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi. Una activae serviebat per exterius ministerium, altera contemplativae per suspensionem cordis in verbum. Quamvis activa vita bona sit, melior tamen est contemplativa; quia illa cum mortali vita deficit, ista vero in immortali vita plenius excrescit. Unde dicitur: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Si per activam vitam boni aliquid agimus, ad coeleste tamen desiderium per contemplativam volamus. Unde et apud Moysen activa servitus, contemplativa autem libertas vocatur (Num. 10). Et cum utraeque vitae ex dono sint gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Nemo mortalium cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, nisi bene prius operetur. Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari non negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt operari bona quae possunt. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 5.) Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est: illa in servitute, ista in libertate. Electorum populus per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae (Gen. XXVII, 28). Ros enim desuper subtiliter cadit; et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, terrae pinguedine ditamur. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 10.) Duae uxores Jacob, Lia videlicet et Rachel, activam et contemplativam vitam significant. Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero, ovis vel visum principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere; contemplativa vero simplex ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Beatus Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam (Gen. XXIX, 16); quia videlicet omnis qui ad Deum convertitur contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit; sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est, Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Erat Rachel videns, sed sterilis, Lia autem lippis, sed fecunda. Rachel pulchra et infecunda, quia nimirum mens quae contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat. Cum vero se ad laborem praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Contemplativa vita valde speciosa est in animo, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione: videt, et non parit, quia quietis suae studio intenta minus se in aliorum collectione succendit. Et quantum introrsum conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia uxor Jacob lippis et fecunda est, quia activa vita dum occupatur in opere, minus videt. Sed dum modo per verbum, modo per exemplum, ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat; et si in contemplationem mentem tendere non valet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces valet. (Moral. VI, c. 37, n. 61.) Post Liae complexus ad uxorem Rachelem Jacob pervenit, quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et postmodum contemplativae ad requiem copulatur. Scriptum est: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi (Exod. XXI, 2). [Lib. I in Ezech., homil. 3, n. 11.] Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, et sex annis servire praecipitur, quando unusquisque qui jam ab hoc saeculo mente transit, servitio omnipotentis Domini subditur. Ille enim vere servire Deo appetit qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Servus namque Hebraeus emitur, et sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium nisi contemplativa exprimitur? Sex ergo annis servit, ex septimo egreditur liber, qui per activam, quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Servus Hebraeus emptus post sex annos gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos, eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Isdem servus cum quali veste intraverit, cum tali exeat; quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atque usque ad finem operis in ea quam inchoavit intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutaverit. Scriptum est in Apocalypsi: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). [Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 14] Coelum quippe est anima justi, sicut per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et: Coeli enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 1). Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo; quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat. Cum quies mentis esse in hac vita perfecta non potest, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media; ut neque ipsa media plene sentiatur, cum praemittitur quasi, quia mox, ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte citius cogitationum strepitu, de semetipso confunditur, et confusus caecatur. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 12.) Magna est in contemplativa vita mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat ut dilatetur. Et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat; et de incircumscripto lumine quiddam furtim subtiliter attingit; sed statim ad semetipsam protinus reverberatur, atque ab ea luce, ad quam respirando transit, ad suae caecitatis tenebras suspirando redit. (Moral. lib. VI, c. 37, n. 56.) In libro Genesis scriptum est: Sepelivit Abraham conjugem suam in sepulcro duplici (Gen. XXIII, 19). Activa vita quasi sepulcrum est, quia a pravis operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia cunctis mundi actionibus funditus dividit.
CAPUT XXII. De oratione. (Moral. lib. XV, c. 47, n. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur. Quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium, qui non vult dare quod rogatur [ Ed., amatur]. Conditor universitatis Dominus se magis quam ea quae condidit vult amari, et aeterna potius quam terrena postulari, cum eadem Veritas dicat: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Saepe homines dum in oratione bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur. Nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant: sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari. Qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent. Cum mens uniuscujusque electi in precibus ad Auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis conjungitur, ab inferioribus separatur, amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare, jam sursum ire est: dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat. (Moral. XXXV. c. 11, n. 21.) Libentius sacrificium oblationis accipitur quod in conspectu misericordis Judicis proximi dilectione conditur. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Isaias propheta ait: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum (Isai. XXVI, 20). Et Veritas dicit: Ora Patrem tuum in absconso, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). [Moral. XXII, c. 17, n. 43.] Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui tacente ore in conspectu supernae pietatis infundit affectum mentis. Vox vero auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desideria cordis eorum exaudivit auris tua (Ps. XIX, 17). Item Veritas dicit: Scit Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum (Matth. VI, 8). [Lib. I in Ev., hom. 2, n. 7.] Peti vult hoc quod nos petere et se concedere praenoscit. Importune igitur orare nos admonet, et hoc inspirat ut petatur; hoc autem requirit ut cor audientium excitet ad orationem. Cum ad orationis studium discipulos Veritas instrueret, ait Patri: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). [Moral. XXVII, c. 39, n. 65.] Possunt per coelum hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus designari, ut nimirum voluntas Dei sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11). [Moral. lib. XXIV, c. 7, n. 13.] Ecce et nostrum dicimus, et tamen ut nobis detur Dominum exoramus. Noster quippe fit cum accipitur, qui tamen Dei est quia ab illo datur. Et Dei ergo est ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). [Moral. lib. X, c. 15, n. 30.] Ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc ergo vere sine macula in oratione faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa ex proprio zelo sunt retinemus. Gravi confusione mens nostra orationis suae tempore deprimitur, si hanc aut sua operatio adhuc inquinat, aut alienae nequitiae servatus dolor accusat; quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnixa sunt protinus libens exsurgit. Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13). [Moral. III, c. 5, n. 6.] Neque enim in tentationem Veritas inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit; sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est a tentationis nos illecebra non munire. Tunc quippe nos omnipotens Deus in tentationis laqueum non inducit, cum tentari ultra quam possumus non permittit. (Lib. I in Ev., hom. 2, n. 5.) Dum turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. (Moral. lib. XVIII, c. 5, n. 10.) Valde namque apud Dominum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Jeremias propheta ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum (Thren. III, 40). Vias etenim nostras scrutari est cogitationum interna discutere; corda vero cum manibus levat qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat [et manus non levat;] quisquis vero operatur et non orat, manus levat et cor non levat. Joannes apostolus ait: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum (I Joan. III, 21). Tunc ergo fiduciam cor in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. (Moral. X, 15, n. 27.) Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere praeceptis ejus quem postulat meminit; et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis; quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus, cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. (Num. 28.) In oratione hoc est salubre remedium, ut cum mens se ex memoria culpae reprehendit, hoc prius defleat quod erravit; quatenus dum ab erroris macula fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur.
CAPUT XXIII. De distributione spiritus septiformis. (Lib. II in Ezech., homil. 7, n. 7.) In mente fidelium primus ascensionis gradus est timor Domini; secundus, pietas; tertius, scientia; quartus, fortitudo; quintus, consilium; sextus, intellectus; septimus, sapientia. Isaias propheta in Christo gradus septiformis gratiae enumerans ait: Requiescit super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2, 3). Quos scilicet gradus de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo numeravit, videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10), constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur; perfectam procul dubio habet sapientia charitatem, sicut scriptum est: Perfecta charitas foris mittit timorem (Joan. IV, 18). Isaias ergo quia de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem: sed nos quia [ Ed., qui] a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. Est timor Domini in mente fidelium; sed qualis iste timor est, si cum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati ejus tribulationi ( Ed., tribulationibus) dissimulat, hujus timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est: qui non sublevatur ad pietatem ; sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim, quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est ad scientiam, ut sciat vel quid ex misericordia puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat? Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit: ne timore trepidet, et, pavore collapsa, non valeat bona defendere quae sentit. Saepe fortitudo si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione in casum ruit. Ascendat ergo ad consilium ut providendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Esse consilium non potest, si intellectus deest; quia qui non intelligit malum quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare quod adjuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendamus ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientiae maturitate disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium ad intellectum proficimus, per intellectum ad maturitatem sapientiae venimus: septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus vitae spiritualis aperitur.
CAPUT XXIV. De non reddendo malum pro malo. (Moral. lib. X, c. 6, n. 8.) In utroque scriptum est Testamento: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16; Matth. VII, 12): quibus utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, per aliud benignitas prorogatur [ Ed., praerogatur]; ut quod non vult malum pati quisque non faciens, cesset a nocendi opere: et rursum, bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur: ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Cum quisque cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipse tolerare, sollicita se intentione circumspicit ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet; cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet. Cavendum summopere est ne cujusquam cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat. Ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet. Ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula sua se face consumat. Sollicita se quisque circumspectione custodiat, ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque ad lasciviam obtrectationis extendat. Ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Cum quisque cogitat ut ea alteri faciat, quae ipse sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora respondeat: ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, et malitiae peste languentibus gratiam benignitatis ostendat [ Ed., impendat]. Convenit fidelium unicuique ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat, et errantibus viam rectitudinis ostendat. Ut afflictos verbo et compassione mulceat, ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restringat. Unusquisque fidelium sic ea quae tacet toleret, ne tamen in animo virus doloris occultet. Sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat. Ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat. Sicque in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat.
CAPUT XXV. De pace et concordia. (Reg. Past., part. III, c. 22.) Admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat, ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant: et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur, nunquam ad illam quae danda est pervenitur. Pax praesens ita tenenda est ut et diligi debeat et contemni, ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Admonendi sunt pacati ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant, et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt, interni foederis discussione feriantur. Quid est pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt non amare? Certissime sciendum est quia quantislibet homines virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum quippe est: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V, 22); qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc idem Paulus ait: Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua Deum nemo videbit (Hebr. XII, 11). Paulus apostolus admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Eph. IV, 3, 4). Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Saepe nonnulli, dum quaedam specialiter dona percipiunt, superbiendo donum concordiae, quod majus est, amittunt: ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. In Evangelio Veritas ait: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Saepe aves unius ejusdemque generis sese socialiter volando non deserunt, congregatim animalia bruta pascuntur, quae si solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis natura committat, quando haec a rationis intentione perdidit quod illa motu naturali custodit. David propheta dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Ps. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse est, et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare. Admonendi sunt pacati, ne si ad correptionis verba prosiliant, temporalem pacem sibi perturbare formident. Rursum admonendi sunt ut eamdem pacem dilectione integra intrinsecus teneant, quam per invectionem voci sibi extrinsecus turbant. Provide David propheta utrumque se perhibet servare, cum dicit: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus, dum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ps. CXIX, 7). Ecce et loquens impugnatus erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere, nec reprehensos negligebat amare. Concordiam pacis Paulus commendans ait: Si fieri potest, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Hortaturus enim discipulos, ut pacem cum hominibus haberent, praemisit dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex vobis est: difficile quippe erat, ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent. Cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque Apostolus ait: Quod ex vobis est; ac si dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, ut si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Idem Paulus rursum discipulos admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico subjunxit: Et nolite, ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem (Ibid., XV). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a vestris cordibus nec abnegata discedat. (Reg. Past., part. III, c. 23.) In Evangilio Dominus dicit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). E diverso namque colligant homines; quia si Dei vocantur filii qui pacem faciunt, proculdubio Satanae sunt filii qui confidunt. Admonendi ergo sunt qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius amorem debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat exterior pax prodesse.
CAPUT XXVI. De patientia. (Lib. II in Ev., homil. 35, n. 5, et Reg. Past., part. III, c. 9.) Quanto culmine virtus patientiae polleat, Salomon indicat, dicens: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Minor est victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur; majus est autem quod per patientiam vincitur, quia ipse animus superatur, et semetipsum sibimet subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit. Melior est, inquit, patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Lib. II in Ezech., homil. 6, n. 7.) Recte expugnatori urbium patiens praefertur, quia in illa actione victoriae homo victor est hominum, in hac autem mansuetudine patientiae animus victor est sui. Terra bona fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Scriptum est: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4). Igitur cum minime est patiens, charitas non est. (Reg. Past., part. III, c. 9.) Per hoc quoque in patientia vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Salomon ait: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 11). Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare. In Ecclesiaste scriptum est: Melior est patiens arrogante (Eccle. VII, 9); quia videlicet eligit patiens quaelibet mala perpeti, quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. Cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur. Unde recte per Ezechielem esse in altari Dei fossa perhibetur (Ezech. XLIII, 13) ut in ea videlicet superposita holocausta serventur. Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret superveniens aura dispergeret. Custodem conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit, dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Admonendi sunt patientes ne in eo quod exterius per patientiam portant interius doleant: ne tantae virtutis sacrificium, quod integrum foras immolant, intus, malitiae peste corrumpant. Dicendum est patientibus ut studeant diligere quod sibi necesse est tolerare, ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Paulus apostolus cum diceret: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4), illico adjunxit: Benigna est, videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Idem doctor egregius, cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31): quasi cunctis exterius jam bene compositis, ad interiora revertitur, cum subjungit: Cum omni malitia; quia nimirum frustra indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur. Et incassum foras nequitia ex ramis inciditur, si surrectura multiplicius intus in radice servatur. Plerum que evenire patientibus solet, ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel contumelias audiunt. nullo dolore puisentur; et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocant, igne se doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Admonendi sunt patientes ut cor post victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari moeniis mentis intendant, ut languorem plus reserpentem timeant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quod [ Ed., quo] illa dudum contra se rigida colla victorum calcat. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 2.) Est in dilectione proximi nobis patientia, et benignitas conservanda; quia de eadem dilectione nunc dicitur: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XV, 4). Patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet; benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat. (Lib. II in Evang., homil. 35, n. 4.) Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Unusquisque miles Dei adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre ne pereat; et ad praedicationem promptus amoris inferre jacula ut vincat. Scriptum est: Nunquid in finem oblivio erit pauperum, patientia pauperum non peribit in finem (Ps. IX, 19). Quantumlibet vel in adversis patientes vel in prosperis humiles simus, in hac vita retribui nobis bona praesentia nullo modo requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae; ut tunc praemium nostri laboris incipiat quando omnis jam labor funditus cessat. Quasi patientia pauperum perisse cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur; sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc ejus gloria percipitur cum simul omnia laboriosa terminantur.
CAPUT XXVII. De humilitate. (Moral. lib. XXXIV, c. 23, n. 54; Reg. Past., part. III, c. 17.) Ad hoc unigenitus Dei filius formam infirmitatis nostrae suscepit, ob hoc invisibilis, vel despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta humilitatis virtus est, quantaque sublimis celsitudo, propter quam solam veraciter edocendam is qui sine aestimatione magnus est usque ad passionem factus est parvus? Quia originem perditionis nostrae se praebuit diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis noster inter omnia conditus, videri supra omnia voluit elatus, Redemptor autem noster magnus, manens supra omnia, fieri inter omnes [ Ed., omnia] dignatus est parvus. Humilitas magistra est omnium materque virtutum, sicut Veritas ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29), quia dum se humiles dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt. Quid igitur humilitate sublimius, quae dum se in ima deprimit, Auctori suo manenti se super summa conjungit? (Reg. Past., part. III, c. 17.) Verae humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. Insinuandum est humilibus quam sit vera excellentia quam sperando tenent, quam sint aeterna quae appetunt, vel quam transitoria quae contemnunt.
CAPUT XXVIII. De simplicitate. (Reg. Past., part. III, c. 11.) Admonendi sunt simplices ut studeant nunquam falsa dicere, sed ut noverint, nunquam vera reticere: sicut enim saepe dicentem falsitas laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. Admonendi sunt simplices ut sicut fallaciam semper utiliter vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. Admonendi sunt ut simplicitatis bono prudentiam adjungant quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 19). Electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16), quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare: quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant. (Moral. lib. XII, c. 39, n. 44.) Nil simplici corde felicius quia quo innocentiam erga alios exhibet, nil est quod pati ab aliis formidet: habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam, nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26.); qui et rursum ait: Secura mens quasi juge convivium (Prov. XV, 15). Quasi enim continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). [Reg. Past., part. III, c. 11.] Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis, quoniam sanctus Spiritus disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I, 5).
CAPUT XXIX. De intentione cordis et corporis. (Moral., lib. XXVIII, c. 11, n. 30.) Lucerna corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis, sicut Veritas ait: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Per oculum exprimitur praeveniens opus suum cordis intentio; quae priusquam se in actione exerceat hoc jam quod appetit contemplatur. Quid denique appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam quasi intuentem oculum sequitur? Si recte intenditur per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiamsi minus bonum esse videatur. Nam si oculus nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit, quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, et si splendere coram hominibus cernitur, apud examen tamen interni judicis obscuratur. Si lumen, inquit, quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Ibid. 23)? Quia si hoc quod bene hos agere credimus ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt, quae mala esse etiam cum agimus, non ignoramus? Si igitur ibi nil discernimus ubi quasi discretionis lumen tenemus, qua caecitate in illa offendimus quae sine discretione perpetramus? Vigilanti cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nil temporale in his quae agit appetat; totam se in soliditate aeternitatis figat: ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur.
CAPUT XXX. De mansuetudine. (Reg. Past., p. III, c. 16.) Plerumque mansueti vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae patiuntur, ac per nimiam resolutionem lenitatis, ultra quam necesse est, vigorem districtionis emolliunt. Et saepe mansueti dissolutionis torpescunt taedio, quia eorum virtuti vitium latenter adjungitur. Sed admonendi sunt ut fugiant quod juxta ipsos est, et amplectantur sollicitudinem, quae acuat multae benignitatis incuriam. Idcirco sanctus Spiritus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes quos implet et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet. Nequaquam sancto Spiritu plenus est qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Vas electionis Paulus apostolus duobus discipulis non diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum namque admonens ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam magister egregius tanta arte dispensat, ut in exhibenda hac alteri imperium, atque alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat; hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod superest subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur. Magnus quisque susceptae Ecclesiae colonus alios palmites, ut crescere debeant, rigat; alios cum plus justo crescere conspicit, resecat: ne aut non crescendo fructus non ferant, aut immoderate crescendo quos protulerint amittant
CAPUT XXXI. De obedientia. (Moral. lib. XXXV, c. 14, n. 30.) Sciendum summopere quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; si de suo aliquid non habeat, minima. Cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Cum saeculi hujus despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur; nisi haec et ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit. Aliquando ad detrimentum obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet obedientia et in adversis ex suo aliquid habere; et rursum [in prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur; et] in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. (Num. 28.) Ab omnipotente Domino obedientia usque ad mortem servanda praecipitur, sicut Veritas ait: Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed sicut audio judico (Joan., V, 30). Ipse si sicut audit judicat, tunc etiam obedit Patri, cum Judex hujus venerit saeculi. Ne nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, qui [ Ed., quia] hanc, etiam cum Judex venerit, servat. Quid ergo mirum si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non relinquit. (Num. 29.) Sciendum est nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti; neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit. Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans Auctori suo se subditum humilius exhiberet. Notandum nobis summopere est quod primis hominibus a Domino dictum est: Ex omni ligno paradisi edite [Ed., comedite], de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunat. (Num. 28.) Scriptum est in libro Salomonis: Melior est obedientia quam victimae (I Reg. XV, 22). Obedientia quippe victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae [ Ed., obedientia] demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola obedientia est quae fidei meritum possidet, qua sine [ Ed., sine qua] quisque infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Virtutem obedientiae Veritas commendans, ait: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras; quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan., VI, 37). Quid enim? Si suam faceret, eos qui ad se veniunt, repulisset? Quis nesciat, quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exivit (Gen. III, 24), secundus ad redemptionem veniens hominum, dum voluntatem se Patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus per obedientiae meritum docuit. Cum Christus Dominus non suam, sed Patris voluntatem facit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit, et viam nobis egressionis claudit.
CAPUT XXXII. De verecundia. Verecundas mentes aliquando ad meliorem vitam exhortatio lenis et modesta componit, quia plerumque ad eorum conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltim leniter ad memoriam reducit (Reg. Past., part. III, c. 7). Plerumque major profectus verecundis adjicitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. Verecundantem quippe plebem per prophetam Dominus refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrium viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui, qui fecit te (Isai. LIV, 4). Paulus apostolus, egregius scilicet praedicator, culpas verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati enim eratis (Philipp. IV, 10). Egit itaque doctor egregius ut verecundantium culpas medicinali benignitate sanaret, dum eorum negligentias sermo mollior temperando velaret. Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono (Lib. I, in Ezech., homil. 10, n. 17). Erubescere enim malum, sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Unde scriptum est: Qui me erubescit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua (Luc. IX, 26). Quidam sapiens ait: Est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Qui enim verecundans erubescit, poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit; qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit.
CAPUT XXXIII. De misericordia et pietate. Ille bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae justa sunt, quatenus collatus in proximos rivus misericordiae, de justitiae fonte ducatur (Moral. lib. XIX, c. 23, n. 38). Multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed injustitiae facta non deserunt; qui si veraciter proximis misericordiam facere studerent, sibi ipsis prius debuerant juste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Qui misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc injuste vivendo fit impius sibimetipsi? Ad exhibendam misericordiam, ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est, homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Unde per quemdam sapientem dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit (Eccli. XIV, 5)? In ipso misericordiae opere plus solet apud internum Judicem animus pensari quam factum. Et notandum quod beatus Job caeci oculum fuisse se asserit, pedem claudi (Job, XXIX, 15); haec enim dicens, profecto indicat quia et illi per semetipsum manum praebuerat, et hunc portando sustinebat. Ex qua re colligitur super egenos ac debiles quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Idem beatus Job dicit: Pater eram pauperum (Job, XXIX, 16; Moral. l. XIX, c. 24, n. 41). Non ergo se patronum, vel proximum, vel adjutorem pauperum, sed patrem fuisse testatur. Quia nimirum magno charitatis officio studium misericordiae vertit in effectum naturae, ut eos quasi filios cerneret per amorem, quibus quasi pater praeerat per protectionem. Quia vis misericordiae beati Job naturam fuerat imitata, patrem se pauperum fuisse commemorat; ubi etiam subdidit: Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job, XXIX, 16; Moral. l. XIX, c. 25, n. 42). In quibus videlicet verbis pensanda sunt omnia, quam distincte narrantur, quod nulla ab eo merces praetermittitur. Justus quippe est in actionibus suis, pius in infirmitatibus proximorum, strennus in negotiis pauperum. Qui aeternae retributionis bona cogitat, necesse est ut misericorditer ad omnem se causam secuturae mercedis extendat. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Hinc Paulus ait: Ad omne opus bonum parati (II Tim. II, 21).
CAPUT XXXIV De eleemosynis. Qui indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit Auctori, et hoc quod majus est servavit iniquitati (Moral. lib. XVIIII, c. 25, n. 38). Nonnunquam divites elati inferiores opprimunt, et aliena rapiunt; et tamen quasi quaedam aliis largiuntur; et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus, quas nunquam deserunt, dare pretium videntur (Moral. lib. XII, c. 51, n. 57). Quoties post culpam eleemosynam facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde et per Prophetam de eo qui haec non agit dicitur: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8, 9). Tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus, et abdicamus. Nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit. Eleemosynae impensio superbum divitem redimere non valet, quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit. Unde per Eliphaz dicitur: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit (Job. XV, 31). Saepe superbi divites, cum eleemosynam tribuunt, non hanc pro aeternae vitae desiderio, sed pro extendenda vita temporali largiuntur. Mortem se posse differre dationibus credunt, sed nequaquam obtinere ex impenso munere valent, ut finem debitum evadant. In Evangelio Veritas ait: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3; Reg. Past., p. 3, c. 20); id est, piae dispensationi nequaquam se gloria vitae praesentis admisceat; sed opus rectitudinis appetitio ignoret favoris. Plerumque multa homines pauperibus largiuntur, non quia eosdem pauperes diligunt, sed quia si minime tribuant, iram Judicis superni formidant; qui si Deum non metuerent, quae habent dare noluissent. Admonendi sunt qui sua misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus terrena largiuntur extollant; et ne idcirco se meliores aestiment, quia contineri per se caeteros vident. Qui possessa misericorditer tribuunt, a coelesti Domino dispensatores se positos subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto et aliena esse intelligunt quae dispensant. Ne in benefactis largitores immoderatius gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10). Ac ne largitatem tristitia corrumpat, audiant quod scriptum est: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Ne largitores eleemosynarum impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum est: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te invitent, et fiat tibi retributio; sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi (Luc. XIV, 22 seq.). Ne quae praebenda sunt citius sero praebeant largitores, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Proverb. III, 28). Ne sub obtentu largitatis ea quae possident inutiliter distributores spargant, audiant quod scriptum est: Sudet in manu tua eleemosyna. Et ne, cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Ne, cum pauca oportet, plurima praebeant largitores, et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes, ad impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 13, 14). Cum igitur dantis mens inopiam ferre nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius praeparandus est patientiae animus, et tunc, aut multa sunt, aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens, perdat. Ne omnino distributores nihil eis praebeant quibus conferre aliquid parum debent, audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Et ne saltim aliquid praebeant quibus omnino conferre nihil debent, audiant quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem, bene fac humili, et non dederis impio (Eccli. XII, 4). Per quemdam dicitur sapientem: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV, 17). Panem enim, et vinum suum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia, pro eo quod sunt iniqui, impendit. Nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucientur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. Qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit, nimirum non peccatorem, sed justum nutrit, quia in illo non culpam, sed naturam diligit. Qui sua misericorditer largiuntur, sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant; ne venalem Dei justitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus est anima quam esca, et corpus, scilicet, quam vestimentum (Matth. VI, 25). Qui ergo escam atque vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod majus est praebuit culpae. Sua enim Deo dedit, et se diabolo praebuit. Sollicite perpendere studeamus, quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus; et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus, quandoque inopes erimus (Moral. lib. XXI, c. 19, n. 30). Qui nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex eleemosyna, quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit, agit ut in perpetuum pauper non sit. Honorate quos pauperes cernitis, et quos foris conspicitis despectos saeculi, intus arbitramini amicos Dei (Lib. II, in Evang., homil. 40, n. 12). Cum his participamini quod habetis, ut quandoque dignentur vobiscum comparticipari quod habent (Moral. lib. X, c. 6, n. 8). Electus quisque sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat. Ne cum terrena largitur, suam plusquam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.
CAPUT XXXV. De passione electorum et compassione proximorum. Sancti viri tribulationum bello deprehensi, uno eodemque tempore alios ferientes, atque alios suadentes feriunt (Moral. lib. III, c. 21, n. 39). Illis opponunt scutum patientiae, istis jacula intorquent doctrinae. Ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte electi viri se erigunt, quatenus et intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Electi viri insurgentes hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt. Illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant. Videamus castrorum Dei militem Paulum apostolum contra utrumque praeliantem (Ibid., n. 40). Ait namque: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). In hoc spirituali bello quae contra adversarium Paulus spicula intorqueat, adjungat: In labore, et aerumna, in vigiliis multis; in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate (Ibid.). Inter multimoda certamina deprehensus Vas electionis dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Ait enim. Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce et bella fortiter suscipit, et tuendis se per compassionem proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impertitur. Pensetur cujus laboris sit Paulum apostolum uno eodemque tempore et foris adversa tolerare, et intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam, non sibi, sed discipulis obesse formidat. Aliorum casus Apostolus in propria passione metuebat, ne dum et ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. Unde eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). O immensa charitatis viscera Pauli apostoli! despicit passiones quas ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera [corporis, et in aliis vulnera] medetur cordis. Habent hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere, cum nihil toleras, aut tolerare, cum nihil doces. Sancti viri ad utrasque passionum se vel compassionum pugnas solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent ne proximorum interiora lacerentur. Dum viri fortes in acie assistunt, illic jaculis adversantia pectora feriunt; hinc scuto postpositos debiles tuentur. Atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant, quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant.
CAPUT XXXVI. Quid sit jubilum. Jubilum dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur (Moral., lib. XXIV, c. 6, n. 10). David propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere, quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Non enim ait, qui loquitur, sed qui scit, quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed dictu exprimi non potest. Per jubilum sentitur quod ultra sensum est; et cum vix ad contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad exprimendum sufficit lingua dicentis?
CAPUT XXXVII. De regni coelestis desiderio. Magnus clamor sanctorum magnum est desiderium: tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderio plenius fundit (Moral. II, c. 7, n. 11). Cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inherendo quiescant, quomodo dicuntur petere quas ab interno motu constat nullatenus discrepare? Quomodo dicuntur petere quas et voluntatem Dei certum est et ea quae futura sunt non ignorare? Sed in ipso positae ab ipso aliquid petere dicuntur, non quo quidquam desiderent quod ab ejus quem cernunt voluntate discordat, sed quo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant quod eum facere velle noverunt. Nemo qui tardius auditur credat quod a superna cura negligitur (Moral., lib. XXVI, c. 19, n. 34). Saepe enim nostra desideria, quia celeriter non fiunt, exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, ex ipsa melius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eo perficitur, quod differtur; et cum superficie tenus petitio negligitur, vota nostra altius in cogitationum radice complentur; sicut et semina messium gelu pressa solidantur, et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad frugem multipliciora consurgunt. Desideria nostra dilatione extenduntur ut proficiant, proficiunt ut ad hoc quod perceptura sunt convalescant, et exercitantur in certamine, ut majoribus cumulentur praemiis in retributione. Labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae. Suos ergo Dominus, cum velociter non exaudiat, quo repellere creditur, assidue trahit. Internus medicus peccatorum in nobis contagia, quae inesse medullitus reprobat, secat, et abscindit virus putredinis ferro tribulationis; eoque voces aegri audire dissimulat, quo aegritudinis finem procurat. David propheta ait: Clamabo per diem, et non exaudies, in nocte, et non ad insipientiam mihi (Ps. XXI, 5). Ac si diceret: Nequaquam mihi ad insipientiam proficit quod die ac nocte clamantem me continue non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deseris, et non exaudis, inde ad aeternam sapientiam plus erudis. Iterum Psalmista dicit: Adjutor in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX, 10). Tribulationem quippe dicturus, opportunitates praemisit, quia saepe et tribulatione conterimur, et tamen opportunum nondum est, ut ad desiderium ereptionis adjuvemur.
CAPUT XXXVIII. De bonorum concordia. Tunc charitas a jugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subjicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus (Reg. Past., part. III c. 22). Certissime sciant homines quia quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum est: Fructus enim spiritus est, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Unde idem Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (I Cor. III, 3).
CAPUT XXXIX. De conservanda amicitia. Amicus quasi animi custos vocatur (Moral. lib. XXVII, c. 15, n. 28). Unde non immerito quisquis custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur, ejus amicus vocatur, sicut Veritas discipulis ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Et iterum: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14, 15; Moral. lib. VII, c. 24, n. 29). Cum quisque positus in prosperitate ut amicus diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). Nec prosperitas amicum indicat, nec adversitas inimicum celat. Quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Qualiter amicitia sit tenenda Redemptor noster insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis, et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se (Lib. II in Ev., hom. 27, n. 1). Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum.
CAPUT XL. De legendi assiduitate. Scriptura sacra lectoris sui animum ad coelestem patriam vocat, atque a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; dictisque obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur (Moral. lib. XX, c. 1, n. 1). Tanto amplius sancta Scriptura diligitur, quanto amplius meditatur, et usu legendi fastidium tollit; lectorisque animum verbis humilibus adjuvat, sublimibus levat. Scriptura sacra aliquomodo cum legentibus crescit, a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 2). Ad Ezechielem prophetam dicitur: Fili hominis quodcumque inveneris comede (Ezech. III, 1). Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur edendum est, quia et ejus parva simplicem componunt vitam, et ejus magna subtilem aedificant intelligentiam. Praecepta Scripturae sacrae legendo reviviscimus, qui mortui in culpa jacebamus (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 16). Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliviscar sermones tuos, quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII, 93). Sacra Scriptura in tenebris vitae praesentis facta est nobis lumen itineris (Lib. I in Ezech., hom. 7, n. 17). Hinc enim Petrus ait: Cui bene facitis intendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I, 19). Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emittit (Lib. I in Ezech., hom. 7, n. 8). At vero si bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat, quemadmodum pedem boni operis ponat, tantum in sacro eloquio profectum invenit, quantum apud illud ipse profecerit. Plerumque fit, ut Scripturae sacrae verba esse mystica quisque sentiat, si accensus per contemplationis gratiam semetipsum ad coelestia suspendat. Mira enim atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. Cum eloquiis sacris intendimus, plerumque malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent (Moral. lib. XVI, c. 18, n. 23). Bene Isaac patriarcha designat, cum puteos, quos pro haurienda aqua foderat, Allophyli terrae congerie replebant (Gen. XXVI, 15). Nos nimirum quasi puteos fodimus, cum in Scripturae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. In mandatorum Dei praescrutatione insidias malignorum spirituum Psalmista pertulerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et praescrubator mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei praescrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Lectores sacri eloquii, dum foris ambigunt quod disponant mente, semper quasi ad tabernaculum redeunt, et velut coram testamenti arca Dominum consulunt, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant (Moral. lib. XXIII, c. 20, n. 38).
CAPUT XLI. De spiritalibus deliciis. Augent spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur (Lib. II in Ev., hom. 36, n. 1). Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Psalmista nos admonet dicens: Gustate, et videte, quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9); ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Spiritales delicias tunc homo amisit, cum in paradiso peccavit. Extractus enim, a cibo aeternae dulcedinis os clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, qui fastidiosi jam venimus, nescimus quid desiderare debeamus. Tantoque amplius fastidii nostri se morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat. Et eo jam internas delicias non appetit, quo se eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio miseriae nostrae tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus dulcedinem praeparatam, amamus foras miseri famem nostram. Superna pietas nos nec deserentes se deserit. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, easque nobis proponit, in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus, invitat, ac dicit: Gustate, et videte, quam suavis est Dominus (Lib. II in Evang., hom. 36, n. 2)
CAPUT XLII. De discretione. Magnum est disciplinae magisterium subtilitas discretionis, quatenus quisque rector culpas delinquentium discrete noverit parcere, et pie resecare (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 20). Qui autem sic dimittunt peccata, ut non corrigant, aut sic quasi corrigendo feriunt, ut non dimittant, discretionis spiritum non habent. Scriptum est in libro Genesis: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti (Gen. IV, 7, secundum LXX). Recte offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod pie agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata recte dividere, est quaelibet bona nostra studia discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Saepe quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis (Moral. lib. III, c. 13, n. 23, 24). Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus (Lib. I in Ezech., homil. 11, n. 12). Ille namque angustam viam ingreditur, qui in cunctis quae agit, discretionis subtilitate sollicite coarctatur. Nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat (Moral. lib. XXVIII, c. 11, n. 26). Sancta Ecclesia, quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem prospicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit.
CAPUT XLIII. De taciturnitate. Lingua discrete frenanda est, non insolubiter obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7; Moral. lib. VII, c. 37, n. 61). Ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. De tacendi atque loquendi censura per Salomonem dicitur: Tempus loquendi, et tempus tacendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat, aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quanta sit utilitas taciturnitatis silentium, Psalmista considerans ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXLIX, 3). Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute dicendum est, quatenus os discretum et congruo [tempore vox aperiat, et rursum congruo] taciturnitas claudat. Sollicite studeant nimis taciti, non solum quales foras ostendere, sed etiam quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum judicium, quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum (Reg. Past., part. III, c. 14). Insinuari nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant. Ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat. Plerumque nimis taciti tanto latius in cogitationibus diffluunt, quanto se esse securius aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Nonnunquam mens taciti in superbiam tollitur, et quos loquentes audit, quasi infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat, non agnoscit. Plerumque contingit ut mens nimium taciti linguam premat, mentem elevet. Et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Saepe nimis taciti, cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille lingua diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo, quae interius fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire debent qui plusquam expedit tacent ne inter molesta quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent. Monendi enim sunt ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant, unde eos juste reprehendunt. Vocis medicamine utrorumque saluti concurritur, dum ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt; et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt.
CAPUT XLIV. De cavenda detractione. Qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur, sicut scriptum est: Non comedas cum eis qui carnem ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 20; Moral. lib. XIV, c. 52, n. 61). Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia derogare. De obtrectatoribus recte per Salomonem dicitur: Quia vacantes potibus, et dantes symbolum, consumentur, et vestietur pannis dormitio (Ibid.). Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est sicut unusquisque solet de parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Vacantes, inquit, potibus, et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit.
CAPUT XLV. De compunctione. Disciplina exterior culpas diluit, et extensam mentem compunctio poenitentiae ultione transfigit (Moral. lib. XXIII, c. 21, n. 40). Sed hoc inter se utraque haec differunt, quod plagae percussionum dolent, lamenta compunctionum sapiunt. Illae affligentes cruciant, ista reficiunt, dum affligunt. Per illas in afflictione moeror est, per haec in moerore laetitia. Omne peccatum spina est, quia dum trabit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem (Moral. lib. XX, c. 10, n. 21). Unde voce justi, et poenitentis dicitur: Conversus sum in aerumna [mea] dum confringitur spina (Psal. XXXI, 4). Quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. Disrupisti, inquit, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16). Tunc disrumpit Dominus vincula nostra, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem deflenda quae cognoscimus adjuvat (Moral. lib. IX, c. 62, n. 94). Omnipotens Dominus culpas operis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. Cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nihil ei jam nisi flere libeat, nihil quod se terrere possit, attendat (Moral. lib. IV, c. 19, n. 35). Electi uniuscujusque mens ponit ante oculos illinc districtionem justitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia [ab] aeterna eruere poena consuevit. Cum vis compunctionis valida mentes nostras huic mundo quasi mari deditas salubriter rore confundit, quasi in spiritu vehementi Deus naves Tharsis conterit (Apud Paterium, lib. XI super Psal., cap. 108). Omnipotens Dominus mentes carnalium, quae prius in hujus mundi fluctibus vagabantur, per sancti Spiritus adventum in moerore poenitentiae affligit, ut contritae a superbia salubriter in humilitate jaceant, quas prius in hoc mari saeculi ad alta vanitatis prosperitatis suae unda sublevavit. Plerumque ad Christum mentes carnalium per poenitentiam conversae, quibus poena videbatur ab hominibus despici, postmodum grave fit ab hominibus honorari. Et qui ante mala perpetrare consueverant, et gaudebant, postmodum non timent etiam affligi pro bonis. Quatuor sunt qualitates quibus justi viri anima in compunctione vehementer afficitur, cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; aut judiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens, cogitat ubi erit; aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est; aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est (Moral. lib. XXIII, c. 21, n. 41). Malorum suorum Paulus meminerat, et ex eis se in quibus fuerat affligebat, cum diceret: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Divinum judicium subtiliter Paulus apostolus pensans, in futuro male esse metuebat, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Mala praesentis vitae idem Paulus pensabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 22)? Rursum bona aeternae patriae idem Vas electionis considerabat, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Atque iterum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Mala vitae praesentis beatus Job considerans, ait: Tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1). Unde David quoque ait: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Et quanquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur. Aeternam patriam Psalmista contemplatus, et haec mala pensans, in quibus erat, atque illa bona considerans, in quibus adhuc non erat, ait: Heu me quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Et: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Sunt nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia eloqui oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere; sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet nimis ut aut timore supplicii, aut amore regni coelorum, mala etiam quae antea perpetraverunt deplorent. Licet in multis speciebus compunctio dividatur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur; unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48); principaliter tamen compunctionum genera duo sunt, quia ad Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. Cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat, ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Plerumque contemplatur mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas sanctorum spirituum, quae majestas internae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis. In sacra veracique historia figurata narratione describitur quod Axa filia Caleph sedens super asinum suspiravit (Josue XV, 18 seq.). Cui dixit pater suus: Quid habes? atque illa respondit: Da mihi benedictionem, terram Australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Tunc dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Axa quippe super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet; quae suspirans a patre terram irriguam petit; quia a Creatore nostro cum magno gemitu quaerendae sunt lacrymae compunctionum. Quia ergo, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei Pater suus irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit (Lib. III Dialog., c. 34).
CAPUT XLVI. De spe et formidine electorum. Plerumque mens justi jam quidem quod perverse egisse meminit deplorat, jam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit: sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, gravi de judicio pavore terretur (Moral. lib. IV, c. 36, n. 71). Electus quisque jam se perfecte convertit; sed adhuc se perfecte in securitate non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicitus trepidat, quia, justus Judex veniens quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Saepe mens poenitentis quam prava commiserit meminit; sed haec commissa si digne fleverit nescit, ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat, metuit. Plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, trepidat. Sanctus quisque vir etiam hic misericordiam suscipit, sed suscepisse se nescit, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit; sed tamen adhuc districtum Judicem de ejus retributione pertimescit. Illic justus quilibet sine ulla formidine misericordias Domini libere in aeternitate cantat (Psal. LXXXVIII, 1), ubi jam de peccati venia dubietas non erit ubi, jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus indulgentia liber exsultat (Reg. Past., part. III, c. 29). David propheta cum peteret, dicens: Averte oculos tuos a peccatis meis (Psal. L, 11), paulo superius intulit: Delictum meum coram me est semper (Psal. L, 5). Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias, postulo, quia hoc respicere ipse non cesso. Unde et per alium prophetam Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor esto (Isai. XLIII, 25). Providendum est his qui peccata sua deflent, ut singula quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent. Per Jeremiam dicitur, cum Judeae singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur. Admonendi sunt timore formidinis oppressi, ut de misericordia quam postulant praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCXIV, 2). Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Sancti viri, in eo quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus cooperiunt (Lib I in Ezech., homil. 4, n. 5)? Qui facta carnalia per superducta bona opera districto examine abscondunt. Scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Omne enim quod operitur, inferius ponitur; et hoc unde operitur, desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae facimus quasi tegimen illi rei superducimus, quam videri erubescimus. Sancti viri adhuc in hac vita constituti habent, quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant (Lib. I in Ezech., hom. 4, n. 6). Per beatum Mosen Dominus ait: Non accipies loco pignoris molam superiorem aut inferiorem (Deut. XXIV, 6.) Superior autem aut inferior mola est spes et timor: spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Mola superior et inferior ita sibi necessario jungitur, ut una sine altera inutiliter habeatur (Moral. lib. XXXIII, c. 12, n. 24). In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes, et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam de misericordia confidit. Loco pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat. Mola superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam in peccatoris pectore aut timor a spe, aut spes a timore dividatur.
CAPUT XLVII. De poenitentia. Omnis peccator in poenitentia duplum habere gemitum debet (Moral. XXXII, c. 3, n. 4). Nimirum quia et bonum quod oportuit, non fecit, et malum quod non oportuit, fecit. Cum ad bona opera non assurgimus, necesse est ut nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus. Per beatum Moysen unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur (Levit. XV, 29, 30). Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero holocaustum facimus, cum pro eo [quod] bona negligimus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus. Beatus Job per flagella proficiens, et a semetipso in magna sui redargutione dissentiens, dicit: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam (Job. XLII, 6). [Poenitentiam] agere est, contemplata summa essentia, nihil aliud quam favillam se cineremque cognoscere (Moral. XXXV, c. 5, n. 6, 7). In cilicio asperitas et punctio peccatorum; in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Quasi quodam cilicio peccator pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam, quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sit solerter attendit (Moral. IV, 14, n. 26; Job. III, 4). In tenebras diem vertimus, cum, nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, et flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Fidelis quisque, dum cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, semetipsum introrsus discutiens, ante judicium vehementer examinat, ut districtus Judex eo jam tranquillus veniat, quo reum suum, quem discutere appetit, pro culpa punitum cernit. Omnipotens Deus subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat (Moral. XII, c. 16, n. 20). Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas nostras Deus enumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus deflenda convertit. Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat; Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I ad Cor. XI, 31; Moral. 12, c. 17, n. 21). Quod exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti exeat ad publicum judicii. Cum vero pro malis quae fecimus disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat, et curat quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda reservat. Signat igitur Deus delicta nostra, quia hic ea subtiliter attendit, ut feriat; curat vero, quia haec per flagellum funditus relaxat. Beatus Job, humani generis assumens personam, dicit: Signasti quasi in sacculo delicta mea (Job XIV, 17). Peccata nostra signantur in sacculo, cum mala quae fecimus sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis nisi sacculus Dei? In Dei sacculo signata portamus, quia culpas quas nos intuendo et poenitendo cognoscimus pius nobis conditor relaxat. Recte post signata in sacculo delicta dicitur: Sed curasti iniquitatem meam (Job, ibid.), ac si aperte dicat: Quae modo signas, ut poenitendo videam, agis, procul dubio, ne in retributione videantur.
CAPUT XLVIII. De confessione. Humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire (Moral. XXII, c. 15, n. 30). Usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum non confitendo prodere, sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Ad hoc primus homo requisitus fuerat, ut peccatum quod transgrediendo commiserat, confitendo deleret; et interrogatur ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret, quam longe a conditoris sui facie abesset (Gen. III, 10). Indicia verae confessionis sunt, si cum quisque se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit (Moral. XXII, c. 15, n. 33). Scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Non magis peccator, sed justus videri appetit, cum peccatorem se quisquis nullo arguente confitetur. Confessionis veritatem probat, cum alter malum quod fecimus increpat. Quod si superbe defendimus, liquet quia peccatores nos ex nobis ficte dicebamus. Curandum summopere est ut mala quae fecimus et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus non negemus. Superbiae quippe vitium est, ut quod se fateri quisque quasi sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur. Pignus debitoris est confessio peccatoris; a debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur.
CAPUT XLIX. De gravitate consilii. Aliud est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud est gravem esse per constantiam aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis (Moral. XIX, c. 5, n. 8). Respectu supernae remunerationis hoc praemium plerumque percipiunt animae, uti ab intentione Dei non jam levi motu desiliant, sed in eo fixa constantiae gravitate consistant. Judaicus populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis sui: Viam ejus vidi, et dimisi eum (Isai. LVII, 17). Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa, desiderent. Omnipotens ergo Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat. Sed cum per gratiam respicit vagam mentem, in consilii stabilitatem figit. Cum Deus omnipotens leves motus hominis misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem format, atque supernae gratiae respectu cor ejus ad gravitatem consilii repente perducit.
CAPUT L. De hospitalitate. Hospitalitatem fraternitatis amare, charitatis opera diligere, nobis valde necessarium est (Lib. II in Ev., hom. 23, n. 2). Unde egregius praedicator, nobis utraque commendans, ait: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci (Hebr. XIII, 1). Beatus Petrus princeps apostolorum hujus hospitalitatis gratiam cum benignitate fratribus exhibendam nobis commendat, dicens: Hospitales invicem sine murmurationibus (I Pet. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). Mira pietate Redemptor noster loquitur ex suorum compassione membrorum, dicens: Quodcunque uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40). Ipse igitur nos per hoc quod caput nostrum est adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur (Moral. lib. XVI, c. 2, n. 2). Pensandum nobis est quantum hospitalitas fraternae compassionis valeat, quantum nos omnipotenti Domino misericordiae viscera conjungant (Lib. II in Ev., hom. 39, n. 10). Inde enim ei qui est super omnia appropinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus. In rebus corporalibus nemo alta tangit, nisi qui tenditur; in rebus vero spiritalibus certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto ultis verius propinquamus. Redemptori generis humani ad aedificationem nostram minime sufficit quod in extremo judicio dicturum se esse perhibuit: Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 42), nisi et ante judicium hoc in se ostenderet quod dixisset; ut videlicet demonstraret quia bona quisquis nunc opera indigentibus exhibet, ei haec specialiter impendit cujus haec amore exhibuerit. Et tanto in se plus quisque majorem mercedem recipit, quanto nec eum despicit qui amplius despiciendus videtur.
CAPUT LI. De corruptione vitae praesentis. Justis in hac vita positis ipsa sarcina suae corruptionis onerosa est, quod vigiliae defatigant, somnus quaeritur, ut vigiliarum labor atque anxietas temperetur (Moral. XII, c. 13, n. 17). Nonnunquam etiam sonus occidit, fames corpus atterit, atque ut ejus necessitas repellatur, cibi requiruntur. Sed saepe et cibi gravant, qui ad repellendum debilitatis gravamen quaesiti fuerant. Gravis est valde sarcina corruptionis, quae nisi vehementer onerosa esset, Paulus nequaquam diceret: Vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 20). Quousque subditi corruptioni sumus, Auctori nostro minime respondemus, quia dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est (Moral. XII, c. 14, n. 18). Beatus Job, aeternae incorruptionis statum desiderans, dicit: Operi manuum tuarum porriges dexteram tuam (Job. XIV, 15; Moral. XII, cap. 15, n. 19). Ac si patenter dicat: Idcirco creatura corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia Dei omnipotentis manu erigitur, et sui respectus gratia ut persistat tenetur. Humana creatura eo ipso quo creatura est, in semetipsa habet sub se defluere; sed a conditore suo homo accipit, ut et super se contemplatione rapiatur, et in seipso in incorruptione teneatur. Creatura humana corruptioni subdita, ne sub se defluat, sed in incorruptione persistat, ad incommutabilitatis statum Auctoris sui dextera levatur.
CAPUT LII. De salute corporis. Admonendi sunt incolumes, ut salutem corporis exerceant ad salutem mentis; ne si acceptae incolumitatis gratiam ad usum nequitiae inclinent, dono deteriores fiant: et eo postmodum supplicia graviora mereantur, quo nunc largioribus bonis Dei male uti non metuunt (Reg. Past. p. III, c. 12). Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant. Scriptum namque est: Ecce nunc acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Dicendum est eis, ne placere Deo, si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint. Salus corporis, quando ad bene operandum accepta despicitur, quanti sit muneris amissa sentitur; et infructuose ad ultimum quaeritur, quae congruo concessa tempore utiliter non habetur. Per Sapientissimum Salomonem dicitur: Ne des alienis laborem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum (Prov. V, 9 seq.). Quinamque a nobis alieni sunt, nisi maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero honor noster est, nisi quod etiam in luteis corporibus conditi, ad conditoris tamen nostri sumus imaginem et similitudinem creati? Vel quis alius crudelis est, nisi ille apostata angelus, qui et semetipsum poena mortis superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non pepercit? Honorem suum alienis dat, qui, ad Dei imaginem ac similitudinem conditus, vitae suae tempora malignorum spirituum voluptatibus administrat. Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad voluntatem male dominantis adversarii accepta vivendi spatia expendit. Quisquis per acceptam valetudinem corporis, per attributam sibi sapientiam mentis non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis, elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est, immundorum spirituum facta, multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito perditorum numerus crescat. Plerumque accepta salus carnis per vitia expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum jam egredi anima urgetur, diu male habita, quasi ad bene vivendum salus amissa requiritur. Tunc recte gemunt homines, quod Deo servire noluerunt, quando damna suae negligentiae recuperare serviendo nequaquam possunt. Unde alias dicitur: Cum occideret eos, tunc quaerebant eum (Ps. LXXVII, 34).
CAPUT LIII. De aegritudine corporis. Admonendi sunt aegri, ut eo se Dei filios sentiant, quod illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correctis filiis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret (Reg. Past., ubi sup.). Dicendum est aegris ut si coelestem patriam suam credunt, necessarium est ut in hac labores, velut in aliena patria, patiantur. Lapides sanctuarii Domini extra tunsi sunt, ut in constructione templi absque mallei sonitu ponerentur. Quia videlicet nunc foras per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur; quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri, ut considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus, quam dura carnis filios disciplinae flagella castigent. Cur ergo nobis divinae correctionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Considerent aegri quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abjicit, infirmitatis memoria reformat, ut animus, qui extra se in elatione ducitur cui sit conditioni subditus ex percussa quam sustinet carne memoretur. Plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui sibi obviat innotescat. Admonendi sunt aegri, ut considerent quanti sit muneris molestia corporalis, quae et admissa peccata diluit, et ea quae poterant admitti compescit, quae sumpta ab exterioribus plagis concussae menti poenitentiae vulnera infligit. In Proverbiis Salomonis scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 20). Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel cogitatas vel perpetratas nequitias diluit. Cum exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur, ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta reducimus, et per hoc quod foras patimur magis intus quod fecimus dolemus. Unde fit ut inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris. Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor ab his quos creaverat pertulit mala considerent. Cur itaque asperum creditur ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de percussione sua ingratus exstet, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit?
CAPUT LIV. De morte corporis. Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia nec augeri possunt, nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum, et sicut de perversis scriptum est: Indisciplinatis obviat mors (Moral. XII, c. 52, n. 58). Omne quod secundum praesens saeculum laboramus vix usque ad mortem sufficit (Lib. II in Evang., homil. 27, n. 5). Mors namque interveniens fructum nostri laboris abscidit; quod vero pro aeterna vita agitur, etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Horam nobis ultimam Dominus noster idcirco voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur (Lib. I in Evang., homil. 13, n. 6). Quia venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim sic mors ipsa cum venerit vincetur, si priusquam veniat semper timeatur (Moral. XIV, c. 55, n. 68). Redemptor noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere; Christus autem die tertia ab ariditate mortis viruit, et divinitatis suae nobis potentiam in ipsa innovatione suae carnis ostendit. Exutam carne animam nequaquam jam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat (Moral. VIII, c. 15, n. 30). Beatus David ait: Exibit spiritus eorum, et revertetur in terram suam (Psal. CXLV, 4). Tunc spiritus per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credit, redire ad pulverem urgetur. Paululum in praesenti vita roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit, ut in perpetuum transeat, ubi ejus vitam terminus non concludat (Moral. lib. XII, c. 19, n. 24). Sed in hac brevitate, ubi roboratus est, colligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. In libro beati Job scriptum est: Immutabis faciem ejus, et emittes eum (Job XIV, 20; Moral. lib. XII, c. 20, n. 25). Facies hominis immutatur, cum ejus species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit, transire ad aeterna cogitur nolens. Dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit, qualiter sese habitura sint relicta nescit. Sicut hi qui adhuc viventes sunt, mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis, et sicut corporea atque incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione (Ibid., c. 21, n. 26). Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent. Omnipotens Dominus ideo latere nos voluit finem nostrum, ut dum incerti sumus quando moriamur, semper ad mortem parati inveniri debeamus (Moral. lib. I, c. 38, n. 43). Cur igitur quasi de certo extollitur, cujus vita sub poena incertitudinis tenetur? Paulus egregius praedicator ait: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4; Moral. lib. XXXI, c. 33, n. 70). Ecce et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens mortis poena perturbat. Et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat et festinat, tremit et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus, cum passioni mortis propinquare se conspicit, a naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur. De vicina quidem morte trepidat, et tamen, quod moriendo verius vivat, exsultat. Unusquisque vir sanctus ad regnum non potest nisi interposita morte transire. Et idcirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniet, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Cum morbos a corpore nostro repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus, certi autem de subsequenti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potum libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. In libro Salomonis scriptum est: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle. XI, 3; Moral. lib. XII, c. 4, n. 5). Ligni namque nomine vir justus aut etiam injustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime (Ezech. XVII, 24). In die mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem, quia et justus per fervorem spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo, qui dixit: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13), in frigido suo corde reprobatur. Lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit, quia cum humani casus tempore, sive sanctus, seu malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit. Ut nec exaltata ad judicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat (Moral. lib. VIII, c. 15, n. 30).
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De quadripartita qualitate locutionis. Omne quod dicitur, quadripartita potest qualitate distingui: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, bonaque male dicantur (Moral. lib. XXII, c. 1, n. 15). Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere (Job. II, 9). Bene bonum dicitur, cum recte recta praedicantur. Sicut Joannes ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam (Rom. I, 26). Quo videlicet loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit, sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur, sicut illuminato caeco Pharisaei dixisse perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. Vel sicut Caiphas ait: Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptonis gratiam prophetavit.
CAPUT II. De diviniis judiciis. Cum valde occulta sint divina judicia, quibus in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male (Moral. lib. V, c. 1, n. 1). Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur, et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI, 25). Cum bonis in praesens saeculum bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem recipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Ut utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigentia defendant; an hinc eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. Quia inter divina judicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur, sancti viri, cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim, ne hic laborum suorum fructus recipiant, timent quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Unde per Psalmistam dicitur: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5; lib. II in Ezech., homil. 5, n. 6). Palpebrae quippe Dei judicia sunt ipsius, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt. Aperiendo namque nos interrogant, si intelligendo non extollimur. Claudendo nos interrogant, si non despicimus quae intelligere non valemus. Palpebris apertis cernimus, clausis nil videmus (Moral. lib. XXVIII, c. 4, n. 13). Quid ergo, quid per palpebras Dei, nisi, ut paulo superius dictum est, ejus judicia accipimus? Quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur. Superjecto ignorantiae nostrae velamine incomprehensibilitas divini judicii humanae mentis oculo nullatenus penetratur, sicut scriptum est: Judicia Dei velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7; Moral. lib. XXIX, c. 30, n. 57). Nemo judicia divina perscrutari appetat, cur cum alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius eligitur, alius repellatur, quia attestante Paulo didicimus: Inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33; Moral. lib. IX, c. 15, n. 22). Divinorum facta judiciorum semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere, nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum judiciorum Dei causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Ad semetipsam humana mens redeat, et quod de divinis judiciis apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa [discutitur amplius discussa] provocetur, et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Per apostolum Paulum dicitur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20; Moral. IX, c. 14, n. 21)? Semetipsum homo considerans tacet, et divina judicia discutere metuit, qui esse se pulverem agnoscit. Respondere Deo non posse convincitur, qui homo nominatur. Quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Idem praedicator egregius, occulta divinorum judicia considerans, ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 35; Moral. lib. XXVIII, c. 4, n. 13)! Cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et gentium vocatione discuteret, atque ad ea pervenire non posset, rectum valde responsum dedit, qui Deo se in ipsa ignorantia scienter inclinavit. Quantalibet quisque virtute proficiat, qualibet scientia excrescat, penetrare non sufficit, quo nos conditor moderamine judiciorum regit.
CAPUT III. De his qui in peccatis labuntur, quod post ruinam surgere queant. Peccata carnis experti, saltim post naufragium mare metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant, ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur (Reg. Past. part. III, c. 28). Peccanti animae, et nunquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Admonendi itaque sunt lapsi, ut studeant, quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltim scissa resarciant. Quid dicturi sunt peccata carnis experti, si, aliis in integritate stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt? Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum ad regnum deferunt, hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Dicendum est lapsis, ut praeterita admissa considerent, atque imminentia devitent. Quatenus transactas culpas ad memoriam revocent, et pollui in futuris erubescant. Per Ezechielem prophetam de filiabus Judaeae dicitur: Fornicatae sunt in Aegypto in adolescentia sua; ibi subacta sunt ubera eorum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. In Aegypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur. Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat. Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad illam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce de fornicata et relicta muliere argumentum justitiae praeponitur; et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur. Hinc utique colligamus, si nobis deliquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur. Aut quae ab illo erit improbis venia, qui non cessat vocare post culpam. Isaias propheta dicit: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis (Isai. XXX, 20). Quasi enim coram positus Deo quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante ejus faciem stare est, necdum eum peccando contemnere. Cum vero, derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appetit, terga jam in ejus faciem mittit. Omnipotens Deus, quasi post tergum nos subsequens monet, quia etiam post culpam ad se redire persuadet. Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si post peccata humili et contrito corde revertimur. Debemus igitur pietatem vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare, quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur. Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis (Mich. IV, 10; Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 22). Babylon quippe confusio interpretatur. Saepe enim quis postquam in confusione vitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo erigit. Quid ergo iste nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est? Nonnunquam quisque erubescens mala quae fecit, se contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illos increpat qui a statu rectitudinis ad erroris vitia in transmigratione ceciderunt.
CAPUT IV. De muneribus, vel oblationibus, Deo offerendis. Ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod corde obligato in malitia profertur. Mundari etenim debet prius animus qui munus offerre vult Deo, quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Omnis malitiae macula ab interiore nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis (Moral. lib. XXII, c. 14, n. 27, 28). In libro Genesis scriptum est: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain autem et ad munera illius non respexit (Gen. IV, 4, 5). Neque enim sacrum eloquium dicit: Respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait quia respexit ad Abel, et deinde subjunxit, et ad munera ejus. Et rursum dicit quia non respexit ad Cain, et deinde subdidit, nec ad munera ejus. Ex dantis namque corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominum respexisse, qui dabat, quam ad illa quae dabat. Ut audito scilicet narrationis hujus ordine discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur. Virtus discretionis unumquemque nostrum doceat qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona non solum Deo per oblationis votum, sed etiam proximis subministrat. A discordantibus accipere non vult Dominus sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hinc ergo perpendi debet quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abjicitur, per quod culpa laxatur (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 9). In libro Ecclesiastico scriptum est: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24; Reg. Past. part. III, c. 21). Quid namque esse intolerabilius potest quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare. Quae jam nec misericordia nuncupari potest, quia non ad dulcem fructum proficit, quae per virus pestiferae radicis amarescit. Improborum hominum sacrificia per prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto (Isai. LXI, 8). Plerique etenim indigentibus subtrahunt quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat Dominus demonstrat, dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Plerumque homines pessimi quanta per oblationem Deo tribuant pensant, quanta autem rapiant considerare dissimulant; quasi mercedem operum numerant et perpendere scelerum culpas recusant.
CAPUT V. De quinque sensibus corporis. Pene nullum latet quod quinque sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, in omne quod sentiunt atque discernunt virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt (Moral. l. XI, c. 6, n. 8). Et cum unus sit judex sensus cerebri, qui intrinsecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit. Deus omnipotens in genere humano mirabili dispositione operatus est, ut neque oculus audiat, neque auris videat, neque os olfaciat, neque naris gustet, neque manus odorentur. Et cum uno sensu cerebri omnia disponantur, quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione facere non potest, praeter id quod ex dispositione conditoris accepit. Ex istis sensibus corporalibus et exterioribus interiora et spiritualia colligenda sunt, ut per id quod in nobis publicum est transire debeamus ad secretum quod in nobis est et nosmetipsos latet. Sicut in Evangelio per quinque talenta quinque sensuum, id est, exteriorum, scientia exprimitur (Matth. XXV, 15; Lib. I in Evang., homil. 9, n. 1). Duobus vero intellectus et operatio demonstratur. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. In quinque corporis sensibus unusquisque subsistit. Geminatus autem quinarius denarium perficit (Lib. I in Evang., homil. 12, n. 1). Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur. Ad custodiendam cordis munditiam exteriorum sensuum nobis disciplina servanda est (Moral. lib. XXI, c. 2, n. 4). Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius praescribunt. Et nisi interioris gravitatis pondere et quasi juvenili quodam vigore frenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt. Per visum plerumque frequenter in culpam labimur, si incaute quod non licet aspiciamus. Et cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Jeremias propheta, de corporis sensibus narrans, ait: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras (Jerem. IX, 21). Mors quippe per fenestras ascendit, et domos ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens habitaculum mentis irrumpit. Per Isaiam prophetam de justis dicitur: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Justi namque volare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur, et quasi columbae ad fenestras suas sunt, quia per sensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalis. Sanctus Job, qui acceptis corporis sensibus, velut subjectis ministris, quidam aequissimus judex praeest, culpas conspicit, antequam veniant, et velut insidianti morti fenestras sui corporis claudit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job. XXXI, 1). Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Quinque corporis sensus, visus scilicet, auditus, gustus, odoratus et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt quibus foras veniat, et ea que extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Quisquis per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati, etiam nolens, cadit; atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Praeceps anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde et prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite conjunxit (II. Reg. XI, 2).
CAPUT VI. De Satanae tentamentis, vel fallaciis daemonum. Antiquus hostis bonorum vias tanta insidians arte circumvolat, ut per ea quae ab eis bene gesta cognoverit ad malitiam aditum quaerat (Moral. lib. XXXIII, c. 8, n. 15). Nam unde alium largiri quid conspicit, inde alium in discordiae flamma succendit. Et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Plerumque justorum mentes antiquus hostis, cum ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has ejus insidias tanto celerius vincunt, quanto et subtilius deprehendunt. Quidam Corinthius, dum incesti facinus perpetrasset, eum doctor egregius in carnis interitum ad satisfactionem poenitentiae Satanae tradidit, et in diem Domini salvum ejus spiritum reservavit (I Cor. V, 5). Magna quippe arte magisterii ipsi est traditus coactus in poenam, cui sponte est substratus in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipse flagellum fieret disciplinae. Antiquus hostis a sinceritate divinae innocentiae, malitiae suae succensus face, discordat, sed ab ejus judicio etiam discordando non discrepat (Moral. lib. XXXIII, c. 14, II, 28). Hostis humani generis viros justos semper arte malevola tentare appetit, sed tamen hoc Dominus pro eorum probatione, vel misericorditer fieri, vel juste, permittit. Diaboli tentatoris licentia pactum Dei vocatur, in qua et desiderium tentatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas justi dispensatoris impletur. Erudiendos electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (II Cor. XII, 7). Sed hac ipsa tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto dispensationis ordine unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Hinc Paulus ait: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid., lib. II in Evang., hom. 27, n. 6). Nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam salutaris, dicitur. Ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud quod ad veram salutem pertinet petit. Hinc est quod Paulus apostolus non exauditur, quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem. O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, in paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres? Quia ipse qui te sublevat, rursum te subtilissima mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae (Moral. lib. XIX, c. 6, n. 11). Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat, cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid., n. 12). Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas corporis. Tunc interius custodimur, cum dispensatione Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris; nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Duo sunt genera tentationum. Unum quod in mente etiam justi hominis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat, et prosternat, casumque suum non nisi postquam ceciderit videat. Aliud vero quod paulatim venit in mentem, et resistentem animam lenibus suggestionibus inficit; et omnes in eo vires justitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit (Moral. lib. XII, c. 18, n. 24). Est tentatio, quae justos plerumque subita invasione prosternit, sicut scriptum est: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo (Job XIV, 18); id est, mens sancta, cujus loco justitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Alia est tentatio quae sese cordi hominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, sicut in libro Job scriptum est: Lapides excavant aquae (Ibid., 9), quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Cum tentationem Dominus justo judicio ejus menti, qui stare in alto cernitur, repente dominari permittit, quasi cadere ac defluere montem facit; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium saxum transfertur. Cum Deus omnipotens tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui esse fortes creduntur praevalere mentibus sinit, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur. Projecta de superioribus daemonia in hoc mundo dum mentes humiliter Deo adhaerentium refugiunt, pravis superborum operibus delectantur. Et velut bestiae in herbis ludunt, cum reprobi spiritus humana corda ad illicitas cogitationes pertrahunt (Moral. lib. XXXII, c. 2, n. 4). An non immundis spiritibus ludere, est mentes hominum ad Dei imaginem conditas modo ficta promissione decipere, modo vacuis terroribus irridere, modo eis transitoria gaudia quasi mansura imprimere, modo mansuras poenas quasi transitorias levigare? Harum procul dubio bestiarum illusionem pertimuerat iste, qui dicebat: Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV, 2). Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7; lib. I in Ezech., homil. 12, n. 19). Hostes quippe sabbata deriserunt, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes injiciunt, ut et si quiescit ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione.
CAPUT VII. Quot sunt tentamenta somniorum. Sciendum est quod sex modis tangunt animam imagines somniorum (Moral. lib. VIII, 4, n. 44). Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus; subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret, dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae (Eccli. XXXIV, 7). Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia (Lev. XIX, 26). Quibus profecto verbis cujus sint detestationis ostenditur quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). Nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus per somnium non videret (Gen. XXXVII, 7); nec Mariae sponsum, ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium Veritas admoneret (Matth. II, 13, 14). Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendet tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29). Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te (Ibid., 31), et caetera. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant facilius non elucet (Dial. lib. IV, c. 48). Sancti viri inter illusiones atque revelationes, ipsas visionum voces, aut imagines, quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur. Si erga somnia mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnunquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum valeat animam ex una aliqua falsitate laqueare. Saepe malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes inspicit, prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat (Moral. VIII, c. 24, n. 43). Saepe antiquus hostis etiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae ad tempus saltem momentumque deriventur, quanquam ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Humani generis hostem maligne agere etiam per somnia superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet.
CAPUT VIII. De nocturnis illusionibus. Nocturnum est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corpore non expletur (Moral. lib. IX, c. 55, n. 84). Somnio nocturno pollutus egredi extra castra per legem praecipitur (Deut. XXIII, 10), quia videlicet dignum est, ut qui immunda cogitatione polluitur indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Illusione nocturna polluto extra castra exire est turpi impugnatione laboranti sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum, defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Nocturno pollutus somnio post occasum solis aqua lotus ad castra per legem redire praecipitur, quia necesse est ut, defervescente tentationis ardore, unusquisque fiduciam iterum erga societatem bonorum sumat. Post lavationem aquae occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frige scente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi atque illiciti ardoris gaudet.
CAPUT IX. De multimodis argumentationibus Satanae. Per argumenta pestifera antiquus hostis calliditatis suae vires erigit, et fluxa mortalium corda corrumpit (Moral. XXXII, c. 20, n. 35). Unde voce Dominica ad beatum Job dicitur: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt (Job XL, 12). Testes ejus sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque inconstuprata anima iniqui operis prolem gignit. Testiculorum Behemoth nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta vehementius alligantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant, et culpam faciant, dum vitant; ac nequaquam se ab una valeant solvere, nisi in alia consentiant ligari. Plerumque contingit ut quidam, dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti quod secreta illius omni silentio contegat se jurejurando constringit; sed is cui juratum est adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur (Moral. XXXII, c. 10, n. 36). Si autem qui jusjurandum praebuit, ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, qui, in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit. Aliquando quisque, cuncta quae mundi sunt deserens, ac per omnia frangere proprias voluntates quaerens, alieno se subdere regimini appetit; sed eum qui sibi apud Deum praeesse debeat minus cauta inquisitione discernit (Ibid., n. 37). Cui fortasse hic qui sine judicio eligitur, cum praeesse jam coeperit, agere quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt jubet. Pensans itaque subditus vel quae sit culpa inobedientiae, vel quod contagium saecularis vitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis praeceptis deserat, aut rursum non obediens Deum in electo priore contemnat. Aperte ergo iste per indiscretionis suae vitium perplexis testiculorum Behemoth nervis astringitur, qui aut obtemperans, aut certe non obtemperans, in culpa transgressionis ligatur. Studebat proprias voluntates frangere, et curat eas etiam contempto priore solidare. Decrevit mundum funditus relinquere, et ad curas mundi ex aliena voluntate compellitur redire. Perplexi Behemoth testiculorum nervi sunt, cum sic nos argumenta hostis illigant, ut culparum nodi, quo quaeruntur solvi, durius astringant. Argumenta namque machinationum diaboli quasi quo laxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant (Ibid., n. 38). Est quoddam argumentum quod ad destruendas Satanae versutias utiliter fit, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur.
CAPUT X. De multimodis vitiis. Antiquus hostis tentationis suae vulnere ab omni parte nos impetit. Saepe enim dum gula restringitur, ut libido subigatur, inanis gloriae aculeus mentem pulsat (Moral. lib. XIII, c. 16. n. 19). Si autem corpus abstinentiae afflictione non atteritur, contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare parcimoniam nitimur, ad tenaciam labimur. Et saepe dum possessa effuse tribuimus, ad avaritiam ducimur, quia rursum colligere quaerimus quod tribuamus. Omne peccatum hostis quidem callidus suadet, sed nos ejus suasionibus consentiendo assidue peccata perpetrando cumulamus. Plerique dum vitiorum turbas vel desideriorum carnalium intra se excitant, prostratam pede miserae frequentationis mentem calcant (Moral. IV, c. 30, n. 57). Alius juri se luxuriae subdidit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit. Et cum effectus non tribuitur operis, hoc crebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis perfectio quaeritur, et concussus enerviter animus, hinc inde sollicitus et caecatus, occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti vitiorum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit; et quid in corde, nisi jurgia, etiam quae desunt, peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert, et recipit, receptis autem durius respondet; et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius juri se avaritiae tradidit, et fastidiens propria, aliena concupiscit. Hic plerumque concupita adipisci non valens, diem quidem in otium, noctem vero in cogitationem versat. Torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione. Consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum inventionibus latius expandit. Plerumque pervenire quisque ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, jam obtinuisse quod cupierat exsultat, jam quid etiam adeptae rei adjungat excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli pertractat. Nonnunquam cupiditate alienae rei humanus animus victus, jam quasi quae conceperat possidet, et quasi ad meliorem speciem impulsu cogitationis adducit; sed mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur pensat. Exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, jam in defensionem rei repugnat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque quasi populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subjicit, et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Jam quasi tribunali praesidet, jam sibi parare obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam aliis mala irrogat, aliis, quia irrogaverint, recompensat, jam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, et quibus obsequiis fulciatur conspicit. Homo vitiis subditus, dum in multis phantasmatibus inani cogitatione huc illucque versatur, alia conculcat, alia sublevat. Jam de conculcatis satisfacit odiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam quasi somnium vigilans videt. Dumque tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius jam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit. Concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subjectorum petat; atque ut sufficienter jura patronatus subditis expleat, patronos quaerit, quibus ipse famuletur. Plerumque homo, dum familiariter vitiis jungitur, eorum procul dubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, committit propter altera quae non dereliquit. Interdum miser homo, inani cogitatione permotus, dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud majores personas approbat, quae jam per proprium judicium damnat. Is dum sollicite cogitat quid patronis debeat, quid subjectis, quid sibi augeat, quid in affectibus prosit, quasi tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur.
CAPUT XI. De nonnullis vitiis quae se virtutes esse simulant. Plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur. Nam saepe sub parcimoniae nomine se tenacia palliat, contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat (Reg. past. part. II, c. 9). Saepe inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritualis zeli virtus aestimatur. Saepe praecipitata actio velocitatis efficacia, atque agendi tarditas gravitatis consilium putatur. Necesse est ut electus quisque virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse quid fuerit perditum, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat; aut hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut bonae actionis meritum differendo, ad deteriora permutet. Aliquando antiquus hostis humanae menti pium aliquid insinuat, ut ad crudelitatis terminum deducat, sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur gehennae igne feriatur (Moral. lib. III, c. 36, n. 68). Aliquando discretionis imaginem oculis hominum immundus spiritus objicit, et ad indiscretionis laqueos perducit, sicut est, cum impulsu ejus pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando diabolus effectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquietudinem irrogat laborum, sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio judicari timet. Aliquando humani generis adversarius imaginem humilitatis ostendit, ut effectum humilitatis subtrahat, sicut est cum quosdam plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant ministrare pertimescant. Universa vitia, quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat (Ibid., n. 69). Qui enim veraciter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Cum vis compunctionis nos in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis immutescit, quia si cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent (Ibid., c. 37, n. 70). Nam cum plena vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obduratur. Si forti studio nos contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos ira possidet, sed hanc dum rationi subjiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae fortitudini animum inclinant, hanc ad defensionem justitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene beatus Job post multa certamina hostiam pro amicis obtulit. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit. Saepe dum de castitatis munditia quisque extollitur, sorde avaritiae foedatur. Et dum de virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Dumque castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur (Moral. lib. V, c. 20, n. 39). Saepe quisque largitate, castitate, pietate, ex pulchra visione induitur; sed infusa superbiae obscuritate notatur. Sicque fit ut intermistis vitiis dum mundam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Saepe nonnulla vitia virtutes se esse mentiuntur, sicut effusio nonnunquam misericordia, et tenacia nonnunquam parcimonia, et crudelitas aliquando justitia vult videri (Moral. lib. XXIII, c. 11, n. 19). Plerumque mentem ad loquendi impetum, vanae gloriae anxietas nequaquam se intra silentium capiens, quasi zelus charitatis inflammat, atque appetitae ostensionis vis ad effrenationem locutionis impellit, et quasi sub studio consulendi libido erumpit apparendi. Omnis arrogans non curat loquendo quid prosit, sed quid appareat; neque studet ut malum quod cernit corrigat, sed bonum quod sentit ostendat.
CAPUT XII. Quod ex virtutibus virtutes et ex vitiis vitia oriantur. Omnes virtutes in conspectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia una virtus sine alia vel nulla est omnino, vel minima, vicissim sua conjunctione fulciantur (Moral. lib. XXI, c. 3, n. 6). Nulla bona sunt caetera, si occulti judicis oculis castitatis testimonio non approbantur. Si vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse nihil praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata. Sic gignuntur ex peccato peccata, ut dum non evitantur parva, incidatur in maximis; et dum defenduntur admissa, nec lamentantur, ex flagitio ad superbiam itur (Isidor., lib. II Sentent., c. 33). Unde fit ut duplicati sit criminis reus, qui et admittit scelera per voluntatem, et defendit ea per contumaciae tumorem. Sic vitium vitio gignitur, sicut virtus virtute concipitur. Ex vitio enim vitium gignitur, sicuti David, qui dum non evitavit adulterium, perpetravit et homicidium. Item virtus virtute concipitur, sicut per virtutem evangelicae praedicationis virtutem martyrii apostoli meruerunt. In cordibus saeculariter viventium invicem sibi succedunt vitia, ut dum unum abierit, succedat aliud, juxta Joel prophetae testimonium, qui ait: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo (Joel. I, 4, 5). Per id ergo ista sub vitiorum allegoria colliguntur, quia sequitur: Expergiscimini, ebrii, et flete. Aliquando utiliter peccatur in minimis vitiis, ut majora utilius caveantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne majora perpetrentur. Veraciter autem sanantur vitia quae virtutibus, non vitiis, excluduntur. Quorumdam autem quaedam latentia vitia tunc apparent, quando ab aliis vitiis desinunt.
CAPUT XIII. De cogitationibus noxiis et innoxiis. Plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus (Moral. lib. X, c. 15, n. 26). Pene cuncta bona ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina quae ex operatione nascuntur. Nam sicut ab anima opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Valde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus oculus mentis ad opera transacta revocetur, ac penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscit. Saepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit; et cogitata nequitia tanto citius solvitur, quanto effectu operis districtius non ligatur (Reg. Past. part. III, c. 29). Per egregium Psalmistam dicitur: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationum injustitias pronuntiare vellet indicavit. Dumque ait Dixi: Pronuntiabo; atque illico adjunxit Et tu remisisti, quam sit de cogitationibus facilis venia ostendit. Qui dum se adhuc promittit petere, promittebat obtinuit. In sola nonnunquam cogitatione delinquitur, et quia usque ad opus non venit culpa, usque ad cruciatum non pervenit poenitentia. Sed cogitata afflictio mentem citius tergit, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas polluit. Idem Psalmista ait: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6; Moral. lib, IX, c. 55, n. 83). Saepe namque hoc, quod a conspectu judicis jam fletu interveniente deletum est, ad animum per cogitationem redit, et, devicta culpa, ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Cum nihil foras opere agitur, sed sola intus cogitatione peccatur, districto se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat. Plerumque aurem cordis terrenarum cogitationum turba, dum perstrepit, claudit, atque in secretario mentis quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis non auditur (Moral. lib. XXIII, c. 20, n. 37). Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus; sed dum sic interius erudiri appetit, ut tamen exterius implicetur unde exterius auditum aperit, inde interius obsurdescit. Sancti viri qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt, ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur (Ibid., n. 38). Moyses sanctus crebro de rebus dubiis ad tabernaculum redit, ibique secreto Dominum consulit, et quid certius decernat agnoscit. Relictis quippe turbis ad tabernaculum redire, est, postpositis exteriorum tumultibus, per bonae cogitationis studium secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foras agendum est publice intus silenter auditur. Cum se res dubias electi discernere non posse cognoscunt, ad secretam mentis cogitationem velut ad quoddam tabernaculum revertuntur; divina lege perspecta, quasi coram posita arca Dominum consulunt, et quod prius intus tacentes audiunt, hoc foras postmodum agentes innotescunt. Ut exterioribus officiis electi inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant; et sic vocem Dei quasi per somnium audiunt, dum in cogitatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur. Saepe corda justorum subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum delectationibus tangunt; sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae hanc jam illicita delectatione tangebat (Moral. lib. XVI, c. 42, n. 53). Nonnunquam in ipso orationis nostrae sacrificio importune se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant quod in nobis Deo flentes immolamus. Abraham patriarcha, cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit (Gen. XV, 11). Sic nos, dum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volueribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre Domino utiliter pensat. Naturae corruptibilis pondere gravati, ab utero mentis nostrae quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamina erumpunt (Moral. lib. XXXI, c. 27, n. 54). Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis de cogitationum utero fetidum erumpit abscondat (Moral. lib. III, c. 30, n. 59). Jerobaal haedum occidit, carnes ejus super petram ponit, jus etiam carnium desuper fundit (Jud. VI, 11, 12, 19). Carnes ergo super petram ponimus, dum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui per bonae conversationis votum ipsas a se etiam carnales cogitationes expellit. Quasi enim jus ex carne liquida in petram funditur, quando mens et a cogitatione carnalium fluxuum vacuatur. Cum intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit, quasi sacrificium supra petram positum angelus virga contingit. De petra etenim ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat. Omnes qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur (Moral. lib. IV, c. 30, n. 57). Mare significat mentem hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt (Moral. lib. XII, c. 7, n, 10). Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur (Moral. lib. XI, c. 44, n. 60). Plerumque mentem hominis tumultus inanium cogitationum deprimunt, ira perturbat, et cum recedit ira, succedit inepta laetitia. Luxuriae stimulis urgetur, aestu avaritiae longe lateque ad ambienda quae terrena sunt tenditur. Et aliquando hanc superbia elevat, aliquando vero inordinatus timor in infimis deponit.
CAPUT XIV. De superbia et vana gloria. Occasio perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei (Reg. past. part. III, c. 17). Quid elatione abjectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 15; Moral. XXXIV, 21, n. 40). Quid est autem superbia, nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium (Moral. XXVI, 17, n. 28). Multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro in infimis mersit. Qui per superbiam in secreto cordis prius elevantur, postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Curandum nobis est et omni custodia mens a tumore servanda superbiae. Non enim ante oculos Dei vacue transvolant cogitationes nostrae, et nulla momenta temporis per animum transeunt sine statu retributionis. Intus videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foras permittit invalescere quod deponat. Intus prius extollitur, quod foras postmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam superbiae culpam sequitur aperta percussio, ut a malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice corruat, quod latenter tumebat. Per Osee prophetam contra Israelitas dicitur: Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt (Osee V, 4). Qui ut ostenderet quod causa libidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdidit, dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus (Ibid., 5). Si auctorem suum homo superbiendo contemnit, jure et a subjecta carne praelium suscipit. Unde et ille primus inobediens, mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit (Gen. III, 7); quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, mox contumeliam carnis invenit. Et quia auctori suo esse subditus noluit, jus carnis subditae quam regebat amisit, ut in se ipso videlicet inobedientiae suae confusio redundaret, et superatus disceret quid elatus amisisset. Cum res bona agitur, necesse est ut prius ejus elatio in corde vincatur, ne si a radice miserae intentionis prodeat, amaros nequitiae fructus producat (Moral. XXIII, c. 11, n. 20). Cordis superbia, cum exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati quasi e sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt (Moral. XXXIV, c. 22, n. 46). Nisi superbia per oculos se quasi per quasdam fenestras ostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset: Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). Nisi superbia se per oculos funderet, Salomon quoque de Judaeae elatione non diceret: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta subrectae (Prov. XXX, 13; Reg. past. part. III, c. 17). Plerumque elatos comitari solet liberae vocis assertio. Loquuntur quidem per superbiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Elatos nonnunquam ad increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Considerandum est quod plerumque elatos utilius corripimus, si eorum correptionibus quaedam laudum fomenta misceamus. Inferenda namque illis sunt, aut alia bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse, si non sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius ad audiendum placabilem eorum mentem fecerint praemissa bona quae placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea, quae saluti profutura est, in ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem fallitur, humor mortiferus per amaritudinem evacuatur. In quibusdam elatis invectionis exordia permista sunt laude temperanda, ut dum admittunt favores quos diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt. Plerumque persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulemus. Superbi quique eo ipso quo videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe per elationem fiunt (Moral. XVII, c. 8, n. 10). Subsistere etenim nequeunt, quia ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt, sicut per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos cum allevarentur (Psal. LXXII, 18); quia eo intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. Sic aurarum flatu in altum stipula rapitur, sed casu concito ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus attollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit; sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturnis horis humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosae aquarum bullae inchoantibus pluviis excitatae ab intimis certatim prodeunt; sed eo celerius disruptae depereunt, quo inflatae altius extenduntur: cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant. Scriptum quippe est: Cunctis diebus suis impius superbit (Job. XV, 20; Moral. lib. XII, c. 37, n. 42). Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire; sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Unusquisque impius diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quod in aeternum judicatur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat, quae ad praesens tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus: quam repentina mors subrepat nunquam considerat; quam sit ejus incerta felicitas, nunquam pensat. Superbire quisquam minime debuisset, etiam si annorum suorum numerum certum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret (Ibid., c. 38, n. 43). Sciendum est quia omnis superbus juxta modum proprium tyrrannidem exercet; nam quod nonnunquam alius in republica, hoc est, per acceptam dignitatis potentiam, alius in provincia, alius in civitate, alius in domo propria, atque alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione sua. Plerumque superbus iram superni Judicis perpendit praesentem; sed a malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab ejus interitu valeat averti (Ibid., c. 41, n. 46). Accusante se conscientia, feriri metuit; sed tamen semper auget, quo feriatur. Contemnit quisque superbus reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa; sed tamen testem suae nequitiae intus habet timorem. Et quamvis prava videatur foras audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Per Isaiam prophetam dicitur: Inebriatus est in coelo gladius meus (Isai. XXXIV, 5; Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 49). Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae, perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi pro elationis vitio percutere non peperci.
CAPUT XV. De avaritia. Avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5), velut amphora os cordis in ambitu apertum tenet (Moral. lib. XIV, c. 53, n. 63). Multi sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Per Zachariam prophetam de qualitate avaritiae dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur (Zach. V, 6). Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Per plumbum metallum, cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10; Moral. XIV, c. 53, n. 65); et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur. Idem Zacharias propheta dixit ad angelum: Quo istae mulieres deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar (Zach. V, 11). Sennaar quippe fetor eorum dicitur, quia sicut bonus odor ex virtute est, ita e contrario fetor ex vitio cupiditatis. Sciendum est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae linguarum facta diversitate destructa est. Quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio, aedificatur, quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia atque impietas in confusione perhibentur habitare. Aestu avaritiae homines accensi, eo majora de se opera humanis oculis ostendunt, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appetunt. In libro beati Job scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt (Job. XV, 34; Moral. lib. XII, c. 54, n. 62). Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione; sed ignis tabernacula devorat, cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Cum repleri cuncti simul opibus inardescunt avari, audiant quod scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. XXVIII, 20; Reg. past. p. III, c. 20). Qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit; et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus concupiscit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit. Cum plerumque praesentis mundi lucra desiderant, et quae de futuro damna patientur ignorant, audiant hoc quod scriptum est: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX, 21). Qui in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant, quia dum per avaritiae nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Cupiditas plerumque latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere (Moral. lib. XX, c. 10, n. 21). Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes statim praedicator egregius insinuat, dicens: Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10; Reg. past. part. III, c. 20). Isaias propheta, de immensitate avaritiae humanum genus redarguens, ait: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci. Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae (Isai. V, 8)? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui non habere in communi mundo consortes minime potestis? Conjunctos quidem premitis, et contra quos vos valeatis extendere, semper invenitis.
CAPUT XVI. De iracundia. Cum tranquillitatem mentis plerumque ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat (Moral. lib. V, c. 45, n. 78). Quanta sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid, quove ordine agendum sit, omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII, 10), quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, et si sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes (Prov. XV, 1), quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram justitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20), quia dum perturba a mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit rectum putat. Per iram gratia vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24, 25). Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata (Prov. XV, 18). Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos quos incaute ad discordiam provocat pejores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes, IV, 26); quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, juxta vetustam translationem scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit. Spiritus sancti recessione animus per iracundiam vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti (Moral. V, c. 45, n. 79). Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In nullo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est. Plerumque fit [ut] usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat; seque ipsum retinere animus non valet, quia factus est potestatis alienae; et eo furor membra foras in ictibus exercet, quod intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando homo per iracundiam manus non exerit, sed in maledictionis jaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere, vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo, quasi ex judicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et, nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma servetur. Nonnunquam dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur; et acriores stimuli ad mentem veniunt, dum causae quae gravius exasperant oriuntur, atque in irati oculo festuca in trabem vertitur; dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat, et clamosas tacita voces format, verba sibi quibus exasperetur objicit, et quasi in causae examine posita durius exasperata respondet. Nonnunquam per iracundiam perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentit, eumque gravius clausa irae flamma consumit. Sciendum est quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit; nonnullos vero tarde quidem commovet, sed durius tenet. Alii per iracundiam accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt (Moral. V, c. 45, n. 80). Plerumque iracundi accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficillus exstinguuntur; et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris sui durius ignem servant. Plerumque homines, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt; nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat.
CAPUT XVII. Qualiter ira reprimi debeat. Duobus modis fracta possidere animum ira desuescit (Moral. lib. V, c. 45, n. 81). Primus quippe est ut mens sollicita, antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi quas pati potest contumelias proponat, quatenus, Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur, eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter animus ante actionis suae primordia cuncta debet adversa meditari, ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit, [providus superet; et quidquid non accesserit,] lucrum putet. Secundus servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra quibus in aliis excessimus delicta cogitemus. Considerata infirmitas propria mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat in quo debeat ipse tolerari. Quasi aqua ignis exstinguitur, cum, surgente furore animi, cuique sua ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse. Solerter sciendum est quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset (Moral. V, c. 45, n. 82). Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum ira districte aeterni rectoris exarsit. Irascimini, inquit Psalmista, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, [non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic] proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus, sicut nostris vitiis, irascamur. Unde et per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Eccle. VII, 4). Idem Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat, quia quos saltem rectitudinis aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Plerumque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Ipsa zeli per mansuetudinem recta aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate mentis oculum largius aperit, quae hunc interim per commotionem claudit. Et unde mens turbatur, ne videat, inde proficit, ut ad videndum verius clarescat. Infirmanti oculo, cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit.
CAPUT XVIII. De invidia. Invidere non possumus nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus (Moral. lib. V, c. 46, n. 84). Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cujus invidia torquetur. Hostis callidus primo homini invidendo subripuit quia, amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Cain ad perpetrandum fratricidium corruit (Gen. IV, 5, 6, 7), quia, despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cujus Deus hostiam accepit; et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Esau ad persecutionem fratris hac de re exarsit, quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei quem nascendo praeibat ingemuit (Gen. XXV, 34; XXVII, 41). Joseph sanctum fratres sui Ismaelitis transeuntibus ideo vendiderunt, quia, cognito revelationis mysterio, ne eis melior fieret, ejus profectibus obviare conati sunt (Gen. XXXVII, 27, 28). Saul rex David subditum lanceam intorquendo persequitur, quia quem magis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit (I Reg. XVIII, 11). Parvulus est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. Sciendum summopere est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit (Moral. V, c. 46, n. 85). De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant quam graviter animum vesania instigat. Per invidiam color pallore afficitur, et oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt; fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor: cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco tenebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipsa deterius ruant qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia, cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Per sapientissimum Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium, invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera? Et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe putrescere est quaedam etiam robusta per invidiam deperire.
CAPUT XIX. De supprimenda invidia. Difficile namque est, ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat, quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit (Moral. lib. V, c. 46, n. 86). Qui livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio livoris est affectus surgens internae dulcedinis; et plena mors ejus est, perfectus amor aeternitatis. Cum perfecte in amore coelestis patriae homo rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur, quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Vera charitas quid est aliud quam oculus mentis carens invidia? Qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur. Quia parvus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia (Job V, 2), quoniam hujus pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.
CAPUT XX. De malitia. In Evangelio Veritas ait: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facietis (Matth. VII, 12; Moral. lib. X, c. 6, n. 8); quibus duobus utriusque testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut quod non vult malum pati quisque non faciens, cesset a nocendi opere. Curandum magnopere est ut erga procaces quisque mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis ostendat, ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat. Dominus Jesus Christus malitiosos quosque redarguens dicit: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3, Reg. past. Part. III, c. 9)? Perturbatio quippe impatientiae festuca est; malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummatio nequitiae pene immobiliter portat. [Recte vero illic subjungitur:] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes malitiam vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare. Cor pessimum ex sua et non aliena malitia tabescit (Lib. X, in Ezech. homil. 2, n. 12), sicut scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum, et non signis adversarios consumit (Isai. XVI, 11, secundum version. antiquam; Moral. lib. II, c. 31, n. 51). Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit, quia et sanctus Spiritus cor quod replet elevat, et ardor malitiae ad inferiora semper incurvat. Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos afficiunt malitiae tormento.
CAPUT XXI. De discordia. Admonendi sunt discordes, ut certissime sciant quia, quantislibet virtutibus polleant, spirituales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt (Reg. Past. part. III, c. 22). Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Saepe nonnulli, quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum concordiae, quod majus est, amittunt, ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. Qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat, ait enim: Laudate eum in tympano et choro (Psal. L, 4). In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit, is Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe dum quosdam major scientia erigit a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Quo quisque melius sapit, eo concordiam deserens deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter, si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibusdam a concordia recedentibus recte per Jacobum dicitur: Si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 14, 15, 17). Pudica, videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem se minime a proximorum charitate discordat. Scriptum est: Si offeras munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur quam intolerabilis culpa monstratur. Cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis coelestibus declinant, mentis oculos ad considerandum ea quae in infimis versantur aperiant.
CAPUT XXII. De odio. Si ab increpatione hominum idcirco reticemus, quia contra nos insurgere odia formidamus, non jam lucra Dei, sed nostra procul dubio quaerimus (Moral. XX, 21, c. 21, n. 47). Sciendum magnopere est quod nonnunquam [cum] redarguuntur pravi, deteriores existunt, nosque magnis odiis insequuntur. Ipsis ergo, et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Necesse nobis est ut aliquando toleremus tacendo odiosos quod sunt, quatenus in nobis discant vivendo quod non sunt. Non est omnino justo timendum, ne dum quisque corripitur, contumelias inferat, sed ne, tractus ad odium, pejor fiat (Moral. lib. VIII, c. 42, n. 67). Cavendum summopere est ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat, ne odium malitiae excitet, et os usque ad jaculum maledictionis inclinet (Moral. lib. X, c. 6, n. 8). In Evangelio Veritas ait: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis (Matth. VII, 12). Ac si aperte dicat: Quod ab alio tibi odis fieri, vide tu ne alteri per odium facias (Tob. IV, 16).
CAPUT XXIII. De concupiscentia oculorum. Quisquis per corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati etiam nolens cadit, atque obligatus desideriis incipit velle quod noluit (Moral. lib. XXI, c. 2, n. 4). Praeceps anima, dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, qui alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite conjunxit (II Reg. XI, 2). Sanctus vir, quia acceptis corporis sensibus velut subjectis ministris quidam aequissimus judex praeest, culpas conspicit, antequam veniant, et velut insidianti morti fenestras corporis claudit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job. XXXI, 1), ne scilicet prius incaute aspicerent quod postmodum invitus amaret. Semel species formae si cordi per oculos fuerit illigata, vix magni luctaminis manu solvitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est quia intueri non debet quod non licet concupisci. Ut munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe est: Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu ejus, et comedit (Gen. III, 6). Pensandum summopere est quanto debemus moderamine erga illicita visum restringere nos, qui mortaliter vivimus, si et Eva mater viventium per oculos ad mortem venit. Sub Judaeae voce, quae, exteriora videndo concupiscens, bona interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 51). Concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Scriptum in Evangelio est: Quod omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27; Moral. XXI, c. 2, n. 5). Per Mosem quippe luxuria [perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria] cogitata damnatur.
CAPUT XXIV. De gulae concupiscentia. Sciendum est quia quinque nos modis gulae vitium tentat (Moral. lib. XXX, c. 18, n. 60). Aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori, congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso esu immensi desiderii deterius peccat. Vitiorum tempora melius ostendimus, si haec exemplis evidentioribus approbemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathas meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit (I Reg. XIV, 27). Ex Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit (Num. XXI, 5). Prima filiorum Heli culpa suborta est quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet (I Reg. II, 12 seq.). Cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit (Gen. XXV, 33). Primogenitorum gloriam Esau ideo amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, id est, lenticulam concupivit: quam dum venditis etiam primogenitis praetulit quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Esau primatum per esum lenticulae perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit (III Reg. XVII, 6). Antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit (Gen. III, 6; Matth. IV, 3). Plerumque primi parentis culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito se pomo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit; nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam revocat. Et cum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus? Ea in cibo sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, non quae edendi libido suggerit, ne si haec moderata discretio minus cante prospiciat, illicitae se concupiscentiae quis voragine immergat (Moral. XXX, c. 18, n. 61). Gulae deditos superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria comitatur (Reg. Past. part. III, c. 19). Nisi gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives, qui epulatus quotidie splendide dicitur, in lingua gravius non arderet. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit, quia dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectore et ventre repes (Gen. III, 14). Ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis. Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta testatur; qui dum aperta narrat, occulta denuntiat, dicens: Princeps coquorum dextruxit muros Jerusalem (Jerem. XXXIX, sec. text. Hebraeum, et sec. LXX). Princeps namque coquorum venter est, cui magna cura obsequium a coquis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. Muri autem Jerusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis elevatae. Coquorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit, quia dum venter ingluvie tenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.
CAPUT XXV. De pugna virtutum adversus vitiae. Cum domino vitiorum contradicimus, cum iniquitati, quae nos a Deo separat, reluctamur, cum consuetudini fortiter [et] violenter resistimus, et, desideria perversa calcantes, contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus, vitiorum agminibus acerrimo conflictu resistimus (Moral. IV, c. 36, n. 71). Cum culpas poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus, fortiter contra vitia reluctamur. Tunc se viri sancti veracius a vitiorum colluvione detergunt, dum ab eis contra singula vitia virtutes singulae opponuntur (Apud Isid., lib. II, sentent. c. 37). Interdum vitia cum virtutibus ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine, vel mens exerceatur, vel ab elatione concussus animus restringatur. Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia, contra odium dilectio praeparanda, contra iracundiam patientia proponenda est; porro contra timorem fiduciae adhibenda est virtus, contra torporem zeli praelium. Tristitiae quoque gaudium, accidiae fortitudo, avaritiae largitas, superbiae humilitas opponenda est. Sicque singulae virtutes nascentia contra se vitia reprimunt, ac tentationum motus virtute divinae charitatis exstinguunt. Libidinem abstinentia domat. Nam quantum corpus inedia frangitur, tantum mens ab illicito appetitu revocatur. Adversus iram tolerantia dimicat. Ira autem semetipsam necat, sustinendo autem patientia victoriam portat. Tristitiae moerorem spes aeterni gaudii superat; et quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit. Adversus invidiam praeparetur charitas, et adversus irae incendia mansuetudinis adhibeatur tranquillitas.
CAPUT XXVI. De multiloquio. Admonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur (Reg. Past. part. III, c. 14). Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit, et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Qui supervacnis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius mens ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. In Proverbiis scriptum est: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis. Et cum se per verba extra semetipsam dejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat (Greg., ubi supra, et Moral. lib. VII, c. 37, n. 57). Plerumque per quosdam gradus desidiosa mens in foveam lapsus impellitur, et dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Per effrenationem linguae seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Sed dimissor aquae jurgiorum caput efficitur, quia per linguae incontinentiam discordiae origo propinatur (Moral. lib. V, c. 13, n. 30). Quia multiloquio quisque serviens rectitudinem justitiae tenere nequaquam possit, testatur propheta, quia ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12; Moral. lib. VII, c. 37, n. 58). Hinc Salomon iterum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Isaias propheta ait: Cultus justitiae silentium (Isai. XXXII, 17); videlicet indicans quia mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Pravi homines, sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur (Moral. lib. V, c. 13, n. 30). Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua producit. Per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36; Moral. lib. VII, c. 37, n. 58). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur.
CAPUT XXVII. De perversa locutione. Sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem debent declinare malorum, ne mala quae frequenter aspiciunt, et corrigere non valent, delectentur imitari (Lib. I, in Ezech., homil. 9, n. 23). Sic verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, et assidui iniquitate sermonis. Unde Paulus ait: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33).
CAPUT XXVIII. De laetis vel tristibus in hoc saeculo degentibus. Aliter admonendi sunt laeti atque aliter tristes (Reg. Past. part. III, c. 3). Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta, quae promittuntur ex regno. Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia, de quibus praesumant. Illis quippe dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc VI, 25). Isti vero eodem Magistro dicente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Plerumque fit ut nonnulli laeti vel tristes non rebus fiant, sed conspersionibus existant. Quibus profecto intimandum est, quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus existant. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes vero iram. Necesse est igitur ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget, ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque, a quo se liberum aestimat, vitio succumbat.
CAPUT XXIX. De stultitia. Stulti homines hoc solum tota cordis intentione conspiciunt, per quod ad finem terreni desiderii perducantur (Moral. XVII, c. 7, n. 9). Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 24). Nequaquam suae considerationis obtutum in terra stultus figeret, si ad sancta sui Redemptoris itinera mentis oculos levaret. Scriptum quippe est: Stultus serviet sapienti (Prov. XI, 29; Moral. XX, c. 24, n. 52). Saepe etenim conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere, sapientes serviliter, obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stulius servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Plerumque stultus sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Nonnunquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, et feriunt; et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia stultorum reproborum mala bonos, dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum. Sicut clausa janua, in domo quae intus membra lateant ignoratur, sic plerumque stultus, si tacuerit, utrum sapiens an stultus sit absconditur, si tamen nulla alia prodeunt opera quae sensum etiam tacentis loquantur (Moral. XI, c. 24, n. 35). Per Salomonem dicitur: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur (Prov. XVII, 28). Sed quia stultus, cum loquitur, per hoc quod sua infert, sapientium verba pensare non sufficit, recte per beatum Job dicitur: Audite ergo correptiones meas, et judicium labiorum meorum attendite (Job. XIII, 6). Bene autem prius correptionem et postmodum judicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur (Moral. XI, c. 25, n. 36). Nonnunquam stulti, cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omunia esse reprehensibilia videntur; suaeque imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant (Greg., ubi sup., c. 27, n. 38).
CAPUT XXX. De luxuria. Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Callidus namque adversarius noster, cum ab effectu operis expellitur, secreta poliuere cogitationis molitur (Moral. XXI, c. 2, n. 5). Serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes (Gen. III, 14). Serpens videlicet ventre repit, quando hostis lubricus per humana membra sibimet subdita usque ad expletionem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit pectore, quando eos quos in opere luxuriae non valet, in cogitatione polluit. Quisquis luxuriam perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre; quisquis autem perpetrandam versat in mente, huic serpens repit ex pectore. Ardentem quasi Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare (Reg. Past. part. III, c. 27). Quisquis mundi hujus successibus elevatus lenocinante cordis laetitia tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad memoriam revocet, et in arce se castitatis servet (Moral. lib. XXX, c. 10, n. 38). Cum voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda, ut eos erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminimus gratuita bona percipere. Nonnunquam voluptas, quae ex prosperitate nascitur, ejusdem prosperitatis est consideratione ferienda, quatenus hostis noster, unde oritur, inde moriatur. Propheta David subito casu per luxuriam defluxit, dum in solario deambulans alienam conjugem concupivit et abstulit; ejusque virum cum damno sui exercitus interemit, et repentino casu cecidit, cum mens illa mysteriis coelestibus assueta ab inopinata tentatione devicta est, atque immanissimae turpitudini subacta (II Reg. XI, 4; Moral. lib. XII, c. 18, n. 23). Quasi saxum de loco suo translatum est, cum prophetae animus a prophetiae mysteriis exclusus ad cogitandas turpitudines venit. Salomon ille quondam sapientissimus nimietate luxuriae superatus immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret; et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis etiam perfidiae substratus idolis construere templa non timeret (III Reg. XI, 7). Sicque factum est ut ab assidua carnis petulantia usque ad mentis perfidiam perveniret, quia, subripiente paulisper infusione peccati, terra cordis illius ad consummationem defluxit. Non immerito jumenta terrae nuncupantur qui hujus vitae carnalis ima appetunt (Moral. XXVI, 17, n. 27), quos in infimis illecebrosa voluptas dejicit, quibus per sacra eloquia dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Voluptatum carnis amatoribus dicitur: Mortificate nunc membra vestra, quae sunt super terram; id est, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam (Colos. III, 5). Paulus apostolus petulantiae carnis deditos publica invectione redarguit dicens: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21; Gregor. ibid., n. 28). Quomodo autem in jumentorum aut plusquam jumentorum voluptate ceciderunt, subdidit dicens: Tradidit illos in desideria cordis eorum in immunditiam (Rom. I, 24). Nonnullos per luxuriam caro in infimis mersit, quos superba in altum scientia sublevavit, et a volatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt jumentorum. Atque inde sub se prostrati sunt, unde super se ire videbantur. Plerumque virus libidinis de radice nascitur elationis; tunc ergo caro vincit, cum spiritus latenter intumescit, quia tunc anima per originem culpae in jumentorum petulantiam cecidit, cum efferendo se more volucrum ultra quam debuit evolavit (Gregor. ibid., n. 29). Interdum per elationis vitium longa continentia repente dissolvitur, et plerumque usque ad senium virginitas servata vitiatur. Quia etenim negligitur humilitas cordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis; et quandoque per apertum malum reprobos annuntiat, quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Quisquis diu servatum bonum subito perdidit, apud semetipsum intus aliud malum tenuit, ex quo ad aliud subito erupit, per quod ab omnipotente Deo etiam tunc alienus exstitit, quando se ei per munditiam corporis inhaerere monstravit. Plerumque mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis, et reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiam mergit jumentorum (Moral. XXI, 3, n. 7). Sciendum nobis magnopere est, aliud esse, quod animus de tentatione carnis patitur, aliud, cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur. Plerumque autem cum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. Paulus praedicator egregius ait: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humana quippe tentatio est qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnunquam et illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Daemoniaca est et non humana tentatio, cum ad hoc quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit. Idem Paulus apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Peccatum quippe in mortali corpore non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Humano generi de peccato tentari peccatum est. Quo quia quandiu vivimus perfecte omnimodo non caremus, sancta praedicatio, quoniam hoc expellere non potuit, ei de nostro cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem, si ingreditur, non dominetur. In Genesi scriptum est: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem (Gen. XIX, 24; Moral. lib. XIV, c. 19, n. 23). Quid in sulphure nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrha carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure et igne perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent.
CAPUT XXXI. De torpore animi. Plerumque mens hominis a cura suae sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic neque quae perpetraverit agnoscit (Reg. Past. Part. III, c. 32). Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quamvis somno torporis a sui custodia quisque prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus debrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. Per Salomonem in Proverbiis dicitur: Et eris quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo (Prov. XXIII, 34). In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus praevidere motus irruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit. Et quasi gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis studium sollicitudinis perdit. Clavum in mari amittere est intentionem providam inter procellas hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit, modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per obliquum findit. Scriptum est: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis (Prov. XXX, 23; Moral. VI, c. 10, n. 12). Plerumque aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident; et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus regni aedificium tenet. Quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent; et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda regni aeterni moenia virtus operationis levat. Stellio, dum manibus nititur, in regis aedibus moratur, quia illo simplex per intentionem recti operis pervenit quo ingeniosus minime ascendit. Quaestio suboritur cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur. Ad quam citius respondetur, dum protinus per Salomonem subditur: Nihil in terra sine causa (Job. V, 6; Moral. VI, c. 11, n. 13). Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, unde negligens etiam justius puniatur. Quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desiderio velocitas ad supplicium crescit. Mentis desidia, dum congruo fervore non accenditur, a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore, mactatur (Reg. Past. p. III, c. 15). Per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem (Prov. XIX, 15). Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. De torpore animi recte in Proverbiis scriptum est: Anima dissoluta esuriet (Ibid.). Quisquis se ad superiora distringendo non dirigit, neglectum se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur, ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat. Hinc ab eodem rursus Salomone scribitur: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXI, 26). Hinc ipsa Veritate praedicante, uno quidem exeunte spiritu, munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte, dum vacat, occupatur (Matth. XII, 44, 45).
CAPUT XXXII. De pigritia. Suadendi sunt pigri, ne agenda bona, dum differunt, amittant; et dum opportune agere quae possunt nolunt, paulo post, cum volunt, non valeant (Reg. Past. part. III, c. 15). Plerumque piger, dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste torpescat. Pigro etenim per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Propter frigus quippe piger non arat, dum desidiae torpore constrictus, agere quae debet bona dissimulat. Et dum parva ex adverso mala metuit, operari maxima praetermittit. Bene autem subditur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate mendicat. Hinc iterum scriptum est: Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum porrigit eam (Prov. XIX, 24). Nemo itaque tam piger est, ut ad os suum manum vel pro comedendo reducere laborem putet. Sed piger nec ad os suum manum suam porrigit, qui nec hoc vult operari quod dicit (Lib. II in Ezech. homil. IX, n. 15). Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur (Moral. XXII, c., 9, n. 20). Pigro labor est ad os manum suam porrigere, quia desidiosus quisque praedicator nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere, est voci suae opere concordare. Idem Salomon ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae: operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30). Per agrum hominis pigri atque per vineam viri stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare (Moral. XX, c. 25, n. 54). Quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum. Maceria lapidum destructa erat, id est, disciplina patrum ab ejus corde dissoluta; nam quia destructam maceriam lapidum dissolutam esse disciplinam vidit, illic protinus secutus adjunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV, 32). Cum disciplinae vigor in corde reproborum, pigritia dominante, dissolvitur, ante eorum oculos cuncta bonorum opera despectui habentur. Nihilque esse aestimant quidquid de virtutibus electorum vident.
CAPUT XXXIII. De murmurio. Acetum si mittatur in nitro, fervescit nitrum, sicut scriptum est: Sicut acetum in nitro, ita qui cantat cantica cordi pessimo (Lib. I in Ezech. homil. 9, n. 33). Perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem ad bona suadetur, de correptione fit deterior. Et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Quisquis pro peccato percutitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso jam justus esse inchoat, quo ferientis justitiam non accusat.
CAPUT XXXIV. De mendacio. Plana est omnino veritatis via, et grave est iter mendacii, sicut scriptum est: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jer. IX, 5; Moral. lib. XII, c. 42, n. 47). Quisquis, relicta veritate, mentiri deliberat, ut audientium animum fallat, quantus ei labor est sollicite custodire ne ipsa ejus fallacia deprehendi queat? Ponit quippe ante oculos quid sibi a veritatem scientibus responderi possit, et cum magno cogitatu pertractat quomodo per argumenta falsitatis documenta veritatis exsuperet. Fallacia laborans mendacii hinc inde se circumtegit, et contra hoc, ubi deprehendi potuerit, veritatis similem responsionem quaerit; qui si vellet verum dicere, utique sine labore potuisset. Omne mendacium iniquitas est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab aequitate discrepat quidquid a veritate discordat (Moral. lib. XVIII, c. 3, n. 5). Nonnunquam pejus est mendacium meditari quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari vero studiosae pravitatis; et quis ignoret in quanta distantia culpa distinguitur: utrum praecipitatione aliquis an studio mentiatur? Summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando mentiatur. Scriptum est: Os, quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7.) Hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare carni nituntur alienae, quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur? Nonnulli ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificavit eis Dominus domos (Exod. I, 21; Moral. XVIII, c. 3, n. 6). In obstetricum Aegyptiarum recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur; nam benignitatis earum merces, quae potuit eis in aeterna vita retribui, pro admista culpa mendacii in terrenam est compensationem declinata, ut in vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, ea quae fecerunt bona reciperent, et ulterius quod exspectarent mercedis suae praemium non haberent. Si subtiliter perpendatur, obstetrices Aegyptiae amore vitae praesentis mentitae sunt, non intentione mercedis. Parcendo quippe conatae sunt infantum vitam tegere, mentiendo suam (Moral., ibid., n. 7). Et licet in Testamento Veteri nonnulla possint talia reperiri, pene nunquam tamen hoc vel tale genus mendacii a perfectis admissum studiosus ibi lector inveniet. Sicut enim aedificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur (Moral. lib. XI, c. 23, n. 34). Ubi enim non dolosa locutio, sed sensus veritatis est, quasi munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Beatus Job amicis suis non recte sentientibus dicit: Nunquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos (Job. XIII, 7; Ibid., cap. 26, n. 37)? Deus mendacio non eget, quia veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis.
CAPUT XXXV. Quibus modis peccatum perpetretur. Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia, perpetratur (Moral. lib. IV, c. 27, n. 49). Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Plerumque culpa, quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit, nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit, quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est, quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se delectationi substernit. Assensum vero Adam mulieri ipse praepositus praebuit, quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Requisitus Adam confiteri culpam noluit, quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disjungitur, in ruinae suae audacia nequius induratur. Per timorem quidem Adam semetipsum absconsurus fugerat; sed tamen requisitus innotuit quantum etiam timens tumebat (Ibid. n. 50). Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex humilitate: superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit. Sicut quatuor modis peccatum perpetratur in corde, videlicet suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia, ita etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere (Ibid., n. 49). Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque, vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. In primo parente didicimus quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione, consensu (Reg. Past. part. III, c. 29). Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Antiquus serpens in paradiso prava suggessit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione et delectatione superatus assensit. Suggestione diaboli nonnunquam peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Unde exclamandum nobis cum Apostolo est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Ut audiamus subsequentem nos consolationem: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 25). Plerumque unum idemque peccatum poena est et causa peccati, quod melius ostendimus, si res ipsas ad medium deducimus (Moral. lib. XXV, c. 9, n. 24). Effrenata enim ventris jugluvies in fervorem luxuriae plenitudinem carnis instigat, perpetrata autem luxuria, saepe aut perjurio aut homicidio tegitur, ne humanarum legum ultione puniatur. Ponamus ante oculos, quod quidam voracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatus adulterii facinus admisit: deprehensus autem in adulterio, latenter virum adulterae, ne ad judicium traheretur, occidit. Hoc itaque adulterium inter voracitatem et homicidium positum de illa videlicet nascens, hoc generans, peccatum est et poena et causa peccati. Peccatum profecto est per seipsum, poena vero peccati est, quia culpam voracitatis auxit. Causa autem peccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit. Propheta Jeremias dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jerem. XXI, 14; Reg. Past. part. III, c. 32). Peccatis aliis differunt peccata, quae per consilium perpetrantur. Non enim tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia, in studiis vero semper malitiosa intentione peccatur. Beatus Job typum peccantium intra Ecclesiam designans, ait: Concidit me vulnere super vulnus (Job. XVI, 14; Moral. 12, c. 17, n. 20). In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur, quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut perpetrata culpa ex falsitate etiam defendatur; quid iste, nisi super vulnus concisus est vulnere? Bene per prophetam dicitur: Maledictum, mendacium, homicidium, furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2). Sanguis ergo sanguinem tangit, cum culpa culpam cumulaverit. Cum igitur vulnus vulneri additur, vires contra nos antiqui hostis vehementius excitantur. Quamvis quolibet in loco cogitando, loquendo et agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur (Moral. V, c. 11, n. 17).
CAPUT XXXVI. De manifestis, occultisque peccatis. Uniuscujusque hominis culpa latens, quasi vulva peccati est, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum in tenebris abscondit (Moral. IV, c. 27, n. 51). A vulva enim de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit haec etiam in aperto committere non erubescit. Scriptum quippe est: Egressus ex utero non statim perii (Job III, 11)? id est, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Periisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Quasi ab occultationis suae vulva processerant, de quibus propheta dicebat: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9).
CAPUT XXXVII. De his qui ad delicta post lacrymas revertuntur. Sunt nonnulli qui quando ad mentem redeunt, Dei justitiam et rectitudinem contemplantur, et orando ac flendo contremiscunt; sed postquam contemplationis hora transierit, sic audaces ad iniquitatem redeunt, ac si post dorsum ejus positi a justitiae ejus lumine minime videantur (Moral. XI, c. 29, n. 40). Quicunque post lacrymas ad delicta relabuntur, apud se in abscondito quasi corporalem videntem aspiciunt faciem Dei, quia ei, et cum praesentes fiunt, blandiuntur fletibus, et cum quasi a conspectu illius recedunt, moribus detrahunt. Qui tanto amplius de malis suis feriendi sunt, quanto et in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt. Sunt nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis, ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt (Moral. XII, c. 52, n. 59). Si quid boni fortasse homo agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora relabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. Sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt; sed priusquam in eis desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem, dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur interficit (Ibid., c. 53, n. 60). Curandum nimis est, ne ad hoc quisque proruat, quod se mundasse fletibus exsultat, ne dum deplorata iterum culpa committitur, in conspectu justi Judicis ipsa etiam lamenta levigentur (Moral. lib. X, c. 15, n. 28). Scriptum est in libro Ecclesiastici: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30; Reg. Past. p. III, c. 30)? Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit; et lavantur ergo, et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursum flenda committunt. Baptizatur scilicet a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.
CAPUT XXXVIII. De peccandi consuetudine. Peccator, cum jam de iniquitate sua non confunditur, in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur (Moral. IV, 27, n. 51). Quasi quibusdam oblectationibus peccator fovetur ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat. Cum prodire culpa in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit, ut eo nequaquam ad correptionem quisque redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit inordinate formidat. Beatus Job humani generis lapsus aspicieus, et quibus praecipitiis mersum sit in foveam iniquitatis intendens, dicit: Quare non in vulva mortuus sum (Job III, 11)? id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Quare, inquit, exceptus genibus, id est, etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustineus foveret? Plerumque cum culpa in usum venerit, ei jam animus etiam si appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. Nonnunquam fit ut enervis animus, cum solvi peccati consuetudine non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum Judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit, cum multi male gesta hominum laudibus exaggerant; unde fit plerumque ut incessanter crescat culpa favoribus enutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Per Salomonem in Proverbiis dicitur; Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. I, 10; Moral. XXXIII, 10, n. 18). Peccatores enim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Isaias propheta ait: Vae qui trahitis in quitatem in funiculis vanitatis (Isai. V, 18). Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per consuetudinis augmentum culpa protelatur. Beatus David de peccandi consuetudine dicit: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Psal. CXVIII, 61). Quia enim funis addendo torquetur, ut crescat, non immerito peccati consuetudo in fune figuratur, quod perverso corde, dum saepe frequentatur, multiplicius per augmentum consuetudinis augetur.
CAPUT XXXIX. De levioribus peccatis. Crebro peccatum, aut ignorantia, aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne, quod voluerit, possit (Moral. XIX, c. 23, n. 39). Cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hoc sollicitae cogitationes vivunt.
CAPUT XL. De gravioribus peccatis. Omne peccatum quod citius non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati (Moral. XXV, 9, n. 22). Peccatum namque quod poenitentia non diluit ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpa subsequens oritur, ex quo caeca mens ducitur, ut pejus ex alio ligetur. Peccatum, quod ex peccato oritur, non jam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poena peccati, quia justo judicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Non immerito poena peccati dicitur, quod justa desuper irrogata caecitate ex praecedentis peccati ultione perpetratur. Quod videlicet agitur dispositione superius ordinata, sed inferius iniquitate confusa, ut et praecedens culpa sit causa subsequentis; et rursum culpa subsequens sit poena praecedentis. Paulus apostolus in infidelibus et lubricis, quasi quoddam semen erroris aspexerat, cum dicebat: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21; Lib. I in Ezech. homil. 11, n. 24). Ecce est peccatum et causa peccati, ex qua causa quid sequatur adjungit: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum et serpentium (Rom. I, 22, 23). Ecce est peccatum et poena peccati. Sed peccatum solummodo et poena peccati esset, si non adhuc ex hoc peccato et aliud sequeretur. Nam post infidelitatem eorum subditur: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis officiant corpora sua in semetipsis (Ibid., 24). Qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt, ex eo peccato et causa peccati ad hoc quoque perducti sunt, ut ad cultum serpentium et volucrum laberentur. Sed quia per hanc etiam caecitatem usque ad immunditiam et carnis contumeliam ceciderunt, ipsa infidelitatis eorum caecitas praecedenti intellectui et peccatum est et poena peccati. Subsequenti vero immunditiae peccatum facta est et causa peccati. Qui cognoscentes Deum peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam, ne intelligant quod committunt (Moral. XXV, 9, n. 22). Et qui intelligentiam suam sequi nolunt in peccato et causa peccati, ipsum lumen intelligentiae perdunt in peccato et poena peccati. Prioris peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps juste in aliis etiam nesciens cadat. Hoc quippe agitur, ut culpis culpae feriantur, quatenus supplicia fiant peccantium ipsa incrementa vitiorum (Ibid., n. 23). Sunt multa peccata quae committimus, et idcirco gravia nobis non videntur, quia privato nos amore diligentes, clausis nobis oculis, in nostra deceptione blandimur (Lib. I in Ev., homil. 4, n. 9). Plerumque fit ut et nostra gravia leviter, et proximorum mala levia graviter judicemus. Scriptum quippe est: Erunt homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Et scimus quia vehementer claudit oculum cordis amor privatus; ex quo fit ut hoc quod nos agimus, et grave esse non existimamus, plerumque agatur a proximo, et nimis nobis detestabile esse videatur. Sed quare hoc quod nobis vile videbatur in nobis grave videtur in proximo, nisi quia nec nos sicut proximum, nec proximum conspicimus sicut nos? Si nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensibilia districte videremus. Et rursum, si proximum aspiceremus ut nos, nunquam nobis ejus actio appareret intolerabilis, qui saepe fortasse talia egimus, et nihil nos proximo intolerabile fecisse putabamus. Male divisum mentis nostrae judicium corrigere per legis praeceptum Moyses studuit, cum dixit ut justus deberet esse modius aequusque sextarius (Levit. XIX, 36). Hoc vero Salomon ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX, 10). Scimus quia in negotiatorum duplici pondere aliud majus, aliud minus est. Nam aliud pondus habent, ad quod pensant sibi, aliud pondus ad quod pensant proximo. Ad dandum pondera leviora, ad accipiendum vero graviora, praeparant. Omnis homo qui aliter pensat ea quae proximi, et aliter ea quae sua sunt, pondus et pondus habet. Utrumque ergo abominabile est apud Deum, quia si sic proximum ut se diligeret, hunc in nobis sicut se amaret. Et si sic se sicut proximum aspiceret, se in malis sicut proximum judicaret.
CAPUT XLI. De desperatione peccantium. Falsa spes aliquando mentem non intercipit, sed hanc deterior dispensatio configit; quae dum omnem spem veniae funditus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit (Moral. lib. IV, c. 27, n. 52). Beatus Job desperantis uniuscujusque personam in sua locutione assumens, ait: Cur lactatus sum uberibus (Job. III, 12; Moral. IV, c. 27, n. 53)? Ac si dicat: Utinam blandiri mihi saltem post maia perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foverem. Quisquis impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit (Moral. lib. VIII, c. 18, n. 34). Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni supplicio sepelitur? In libris Salomonis scriptum est: Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3; Moral. lib. XXVI, c. 37, n. 69). Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Omnis qui viam vitae deserens in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsum quasi in puteum, vel in foveam, mergit; si vero diutina perpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimitur, ne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coarctatur (Ibid., c. 36, n. 65). David propheta sub specie peccantium exorat, dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Quem enim mali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasi tempestas aquae rapuit. Sed si adhuc consuetudine non praevaluit, non demersit. Jam in puteum cecidit, qui hoc, quod divina lex prohibet perpetravit. Sed si adhuc longa consuetudo non deprimit, nequaquam os suum putens coangustavit. Tanto ergo facilius egreditur, quanto minori consuetudine coarctatur. Quasi quaedam conclusi oris angustia est, ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle, nec posse; jam quidem desiderio ad superna tendere, sed adhuc actu in infimis remanere; praeire corde, nec tamen sequi opere, atque in semetipso contradictionem perpeti semetipsum (Greg., ubi sup., n. 66).
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. De dilectoribus mundi. Omnes iniqui, dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia, quia fugiunt, non intuentur, mentem in amore vitae praesentis figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur (Moral. XVI, c. 10, n. 15). Primus Cain civitatem construxisse describitur (Gen. IV), ut aperte monstretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in imis posuit, qui intentionem cordis in terrena delectatione collocavit. In Cain stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur. In electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita, quae ante est, semetipsos aedificando dedicant. Electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est, in septimo exspectant. Plerumque videmus, plurimos sola cogitare temporalia, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nihil post hanc vitam quaerere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? E contrario videmus electos nihil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Omnes iniqui se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequentis patriae deliciis funditus arescant (Moral. VIII, c. 54, n. 92). Amatores hujus saeculi tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Per quemdam Sapientem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Exod. XXIII, 15; Moral. VII, c. 29, n. 38). In conspectu Domini vacuus apparet quisquis, praesentem mundum diligens, nihil secum de fructu sui laboris portat. Quicunque terrena et non coelestia diligunt, alius adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat. Sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, ante Dominum vacuus apparet, quia secum ante Judicem nihil tulit. Omnis arbor in suo robore juxta terram vasta subsistit, sed crescendo superius angustatur. Et quanto paulisper sublimior, tanto in altum subtilior redditur (Moral. lib. XIX, c. 27, n. 49). Quibus itaque talia arbusta, nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia inferius vasta, superius angusta? Omnes hujus saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in coelestibus debiles; nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt. Amatores saeculi pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant; et pro coelesti mercede, vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant. Curis enim saecularibus intenti tanto insensibiliores intus efficiuntur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores intus efficiuntur. Omnes qui cogitatione terrena huic saeculo conformantur, per omne quod agunt huic mundo relinquere sui memoriam conantur (Moral. XI, c. 30, n. 42). Alii bellorum titulis, alii altis aedificiorum moenibus, alii dissertis doctrinarum saecularium libris instanter elaborant, sibique memoriae nomen aedificant. Sed cum ipsa ad finem celerius vita percurrat, quid in ea fixum stabit, quando et ipsa celeriter mobilis pertransit? Quantumlibet quisque pro facienda gloria sui nominis elaboret, memoriam suam quasi cinerem posuit, quia hanc citius ventus mortalitatis rapit. Et omne quod ex hoc mundo inhianter diligit, protinus amittit. Per Psalmistam dicitur: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4; Moral. lib. VII, c. 20, n. 38). In vanum namque animam suam accipit, qui ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit; qui sola praesentia cogitans quae se sequantur in perpetuum non attendit.
CAPUT II. De cultu vestimentorum. Nemo existimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset (Lib. I, in Ev., homil. 6, n. 3). Si cultus vestium culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per Epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa (I Pet. III, 3). Pensandum nobis summopere est de cultu vestium, quae culpa sit, hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae et feminas prohibere. De Joanne Baptista Veritas ait: Quid existis videre in deserto? hominem mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Camelorum etenim pilis contextis vestibus Joannes vestitus fuisse describitur. Et quid est dicere: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus Regum sunt, nisi aperta sententia demonstrare quia non coelesti, sed terreno regno militant hi qui pro Deo perpeti aspera refugiunt, sed solis exterioribus dediti praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt?
CAPUT III. De his qui terrenis desideriis astringuntur. Qui terrenarum rerum amore vinciuntur, in Deo nullatenus delectantur, quia mundi hujus oblectationibus irretiuntur (Moral. XVIII, c. 9, n. 16). Sine delectatione esse anima nunquam potest, nam aut infimis delectatur, aut summis; et quanto acriori cura inardescit ad infima, tanto tempore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Joannes apostolus sciens spinas amorum saecularium supernae charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu messem amorum saecularium eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). De mundi hujus vana dilectione idem apostolus subjungit, dicens: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt; nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Idem Joannes apostolus ex mundi hujus infima delectatione nascentes punctiones enumerat, dicens: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed de hoc mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus (Ibid., II, 16). Delectari in Deo hujus mundi dilectioni substratus homo non valet, quia in ejus mente desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. Cum in hoc saeculo quisque effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non requirit, quia privato amore mundum istum assequi non erubescit (Greg., ubi sup., c. 10, n. 17).
CAPUT IV. De sapientibus hujus saeculi. Sapientes hujus saeculi admonendi sunt, ut amittant scire quae sciunt, et appetant scire quae nesciunt (Reg. Past. part. III, c. 6). Hoc primum destruendum est in illis, quod se sapientes arbitrantur. Scriptum quippe est: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Dicendum est hujus mundi sapientibus ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant, sicut scriptum est: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., 18). Plerumque sapientes hujus saeculi ratiocinationis argumenta melius quam exempla convertunt, ut in suis allegationibus victi jaceant, qui in suis obstinationibus rigidi stabant. Magister egregius Paulus apostolus sapientibus et insipientibus debitor, cum Haebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Heb. VIII, 13). Quatenus illos victrix ratio frangeret, et ad meliora argumento loquelae blandae suaderet.
CAPUT V. De his qui judicio Dei obdurantur. Sicut nemo obsistit largitati Dei vocantis, ita nullus obviat justitiae relinquentis (Moral. XI, c. 9, n. 13). Non enim cor peccantis Dominus indurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat (Lib. I in Ezech. homil. 11, n. 25). Obdurare se per justitiam dicit, cum cor reproborum per gratiam non emollit. Recludere Dei est clausis non aperire, sed in suorum operum tenebris peccatores relinquere (Moral., ubi sup.). Misericors Deus tempus nobis relaxat ad poenitentiam, sed cum ejus gratiae patientiam nos ad augmentum vertimus culpae, hoc ipsum tempus, quod ad parcendum pie disposuit, districtius ad feriendum vertit (In Ezech., ubi supr.). Cum reverti quisque ab erroris sui tenebrosis itineribus etiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum auget, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset.
CAPUT VI. De his qui prae amore mundi vel praesentium rerum cupiditate spontaneos tribulationum labores adeunt. Qui prae amore praesentis saeculi a sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem, quam tolerat, ignorat, quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur (Moral. VII, c. 21, n. 25). Jeremias propheta, humanum genus debriatum voluptatibus suis aspiciens, ait: Inebriavit me absynthio, replevit me amaritudinibus (Thren. III, 16; Moral. XX, c. 15, n. 39). Ebrius quippe quod patitur nescit. Qui vero absynthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem, qua repletur. Sic nimirum sunt amatores hujus saeculi, qui et multimodis laborum tribulationum angustiis amarescunt, et tamen velut ebrii per cupiditatis vesaniam insensibiles redduntur. Humanum genus recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absynthio est ebrium, quia et amara sunt quae pro hujus saeculi amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis, quasi insensibilitate ebrietatis, ignorat. Mundi quisque gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit; sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, ejusdem amaritudinis malum discernere prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant perversi homines pro hujus mundi gloria etiam tribulationes; cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum jugo devotissime colla submittunt.
CAPUT VII. De reproborum prosperitate. Qui a Deo avertitur, et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo disciplinae invenitur alienus (Lib. I in Ezech., homil. 12, n. 18). Nonnulli et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant: Qui nimirum laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14; Moral. VI, c. 16, n. 26). Nonnulli reproborum, cum inique agunt et prosperantur, non sospitate eriguntur, sed insania, qua affligi debuerunt, et inde miseri in exsultatione defluunt, unde a bonis flentur. Plerique reprobi, dum peccatorum suorum vinculis alligantur, ad justitiae tramitem nequaquam revertuntur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, qui insaniam qua praevalent virtutem putant; qui ex morbo esse nesciunt hoc quod amplius sanis possunt, et quasi crevisse viribus aestimant, dum ad vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Nonnunquam reprobi phreneticis similes, quia rationis sensum non habent, flentur et rident. Et tanto in magna exsultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur ignorant (Moral. XXXI, 24, n. 43). In Ecclesiaste libro scriptum est: Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram (Eccle. X, 7). Omnis qui peccat servus est peccati. Servi namque in equis sunt, cum peccatores praesentis vitae dignitatibus efferuntur. Principes vero quasi servi ambulant, cum multos dignitate virtutum plenos nullus honor erigit. Sed summa hic adversitas velut indignos deorsum premit. Per Psalmistam dicitur: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV), id est, in morte animae mentis oculos a veritatis luce clauserunt qui in praesentis vitae honore confisi sunt.
CAPUT VIII. De malorum concordia. Dum perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur (Reg. Past. part. III, c. 23). Quia quo sibi in malitia congruunt, tanto se robustius bonorum afflictionibus illidunt. Ad beatum Job divina voce pro Leviathan dicitur: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job. XLI, 14). Corpus ejus scuta fusilia, compactum squamis se prementibus una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Ibid. VI, 7). Sequaces quippe Satanae, quo nulla inter se discordiae adversitate divisi sunt, eo in bonorum gravius nece glomerantur. Qui iniquos pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt, quos et unanimiter persequuntur. Quos similis reatus sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna invicem defensione tueantur (Moral. XXXIII, c. 30, n. 54). Sibi enim quisque metuit, dum admoneri vel corrigi alterum cernit. Et idcirco contra corripientium verba unanimiter assurgit, quia se in altero protegit. Dum vicissim mali superba defensione se protegunt, sanctae exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt. Malorum pestiferam concordiam sub Leviathan squamis beatus Job indicat dicens: Una alteri adhaerebunt et tenentes se nequaquam separabuntur (Job. XLI, 8) Qui enim divisi corrigi poterant, in iniquitatum sua rum pertinacia uniti perdurant (Moral. XXXIII, c. 30, n. 55). Et tanto magis quotidie a cognitione justitiae separabiliores fiunt, quanto a se invicem nulla increpatione separantur. Sicut esse noxium solet, si unitas desit bonis; ita perniciosum est, si non desit malis. Perversos nonnunquam unitas corroborat, dum concordat; et tanto magis incorrigibiles quanto unanimes facit. De unitate concordantium reproborum per Salomonem dicitur: Stupa collecta Synagoga peccantium (Eccli. XXI, 10). De hac Nahum propheta ait: Sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium (Nahum I, 10). Convivium namque reproborum est delectatio temporalium voluptatum; in quo nimirum convivio pariter potant, quia delectationis suae illecebris sese concorditer debriant. Membra Satanae, id est, iniquos omnes, quos Dei sermo squamarum compactionibus comparat, ad defensionem suam par culpa concordat, sicut ad beatum Job de Leviathan squamis dicitur: Una alteri adhaerebunt, et tenentes se nequaquam separabuntur (Moral. XXXIV, c. 4. n. 8). Tenentes enim se nequaquam separari queunt, quia eo ad defensionem suam vicissim constricti sunt, quo se sibi per omnia similes esse meminerunt. In Exodo scriptum est: Divisa est aqua, et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci (Exodi XIV, 22). Eripiuntur etenim justi, dum per discordiam dividuntur injusti; et electorum vota ad perfectum perveniunt, cum reproborum agmina nexu discordiae confunduntur. Cum in duas partes unda maris Rubri dividitur, ab electo populo ad terram repromissionis tenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc, quod appetunt, perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset. Si malorum unitas noxia non fuisset, de sanctae Ecclesiae hostibus Propheta non diceret: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV, 10).
CAPUT IX. De principibus mundi. Principes hujus mundi, quo se multis populorum agminibus praelatos esse cognoscunt, eo se sub sanctae fidei disciplina humili mente prosternant, ut non praeesse solummodo studeant, sed multis prodesse gaudeant. Nam qui subjectarum numerositate plebium attollitur, ipso fastu elationis, quod ad summa conscendere nititur, non immerito casus sui ruina multatur, sicut scriptum est: Dejecisti eos cum allevarentur (Psal. LXXII, 18; Moral. XXXII, c. 9, n. 11). Non ait Psalmista, Dejecisti eos postquam elevati sunt; sed Cum allevarentur. Hanc ergo primam ruinam principes timeant, qui privatam gloriam semetipsos diligere non formidant, quia eo plerumque intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. Omnes qui in hoc mundo principantur densis cogitationum tumultibus in corde premuntur. Dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant (Moral. XVII, c. 8, n. 10). Nonnunquam princeps eo ipso quo praeeminet caeteris, elatione cogitationis intumescit. Et dum ad usum cuncta subjacent, dum ad votum velociter jussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt, laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod objurgare debuerunt, seductus ab his quae infra subduntur, super se ejus animus extollitur, et dum foras immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur (Reg. Past. part. II, c. 6, et Moral. l. XXVI, c. 26, n. 44). Atque oblitus sui in voces se spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem intus discernere debuit. Plerumque principes subjectos quosque despiciunt, eosque aequales sibi naturae ordine non agnoscunt; et quos sorte potestatis excesserint, transcendisse se etiam vitae meritis credunt. Cunctis se aestimant amplius sapere, quibus se vident amplius posse. In quodam quippe se constituunt culmine apud semetipsos. Et quia aequa caeteris naturae conditione constringuntur, ex aequo respicere caeteros dedignantur. Sicque usque ad ejus similitudinem ducuntur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae (Job XLI, 25). Quisquis potestate honoris praeditus elationis fastu supra subjectos attollitur, ad ejus similitudinem ducitur, qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 44). Miro ergo judicio intus foveam dejectionis invenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo homini esse similis dedignatur. Saul rex humilitatis merito in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit; per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)? Parvulum se idem Saul ante potestatem viderat, sed fultus temporali potentia jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparatione se praeferens magnum se apud se esse judicabat. Miro autem modo, cum apud se parvulus, apud Dominum magnus, cum autem apud se magnus, apud Dominum parvulus fuit. Plerumque dum ex subditorum affluentia principis animus inflatur, in luxum superbiae, ipso potentiae fastigio lenocinante, corrumpitur. Sed aliud est quaelibet bona non esse aliud bona bene habere nescire (Moral. XXVI, c. 26, n. 45). In omne quod princeps agit, tribulatione et angustia vallatur (Ibid. XII, c. 42, n. 47). Quia cor ejus anxietate et suspicione confunditur, sicut per beatum Job dicitur: Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui praeparatur ad praelium (Job. XV, 24; Moral. lib. V, c. 11, n. 17). Quamvis quolibet in loco positus princeps cogitando, loquendo, vel faciendo delinquat, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate frequentius sublevatur. Cum praeire se princeps potestate caeteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cum plerumque facere principi quod libet licet, juste sibi omne aestimat licere quod libet. Nabuchodonosor rex Babyloniae, dum elata mente apud se volveret dicens: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi (Dan. IV, 27)? in irrationabile animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quia elatione cogitationis suae se super homines extulit, ipsum quem communem cum hominibus habuit sensum hominis amisit. Saepe principes qui in potestate sunt ad subjectorum passim contumelias erumpunt, et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae loquacitatem perdunt. Per Salomon dicitur: Vae tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 16). Rex quippe puer non incongrue dicitur, dum is qui praeest cura regiminis puerilibus actibus delectatur, et a peccati perpetratione nequaquam subtrahitur. Unde recte Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit (Isai. LXV, 20; Moral. XVII, 6, n. 8), id est, vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur. Sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accepit, ei ad cumulum maledictionis crescit. Quis rectum sapiens ignoret quod reges terrae eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuneis constipantur (Prooem. IV Mor., c. 3). Difficile quippe hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur. Scriptura attestante, quae ait: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Unde et in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Beatus Job principatus honore perfunctus, quantae celsitudinis quantaeque fuerit benignitatis, insinuat (In praef. l. Mor. c. 3, n. 7) dicens: Principes cessabant loqui, digitum superponebant ori suo (Job. XXIX, 9). Et iterum: Cumque sederem, quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator (Ibid., 25). Saepe qui potestate principantur ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis meritum sibi damnant (Moral. lib. V, c. 11, n. 17). Ut enim quaelibet principis facta digniora sunt, necesse est ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione dejiciat, quam ipsos forte quibus impenditur juvet. Potestas plerumque cum habetur, et cogitanda est ad multorum utilitatem, et dissimulanda propter tumorem. Quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat, et ut extolli non debeat, posse se nesciat (Ibid., n. 18).
CAPUT X. De bonis principibus. Magna est potentia principalis, quia habet apud Deum meritum suum de bona administratione regiminis (Moral. lib. XXVI, c. 26, n. 44 et 45). Bona est ordine suo potentia principalis, sed cauta regentis indiget vita. Bene hanc exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est vindex in iram (Rom. XIII, 4). Cum potentiae principalis culmen suscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat quisque et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat. Cum mundi hujus potestate principes fulciuntur, tanto sub mojori mentis disciplina se redigunt, quantum sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt (Moral. lib. V, c. 11, n. 17). Cor namque a consideranda gloria reprimunt, linguam ab immoderata locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. Sciendum summopere est, quia rex qui praeparatur ad praelium sic de hoste suspectus est, ut eumdem quoque quem ducit exercitum metuat, ne labefactetur et destitutione militum jaculis pateat inimicorum (Moral. XII, c. 42, n. 47). Plerumque rex qui praeparatur ad praelium nimia vallatur angustia, quia videlicet formidat ne subito suos amittat milites, et per aliquam desidiam incursantium inimicorum insidiis occupetur. Princeps terrenam rempublicam gerens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem (Moral. XXVI, c. 27, n. 50). In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit: de malo vero ejus quid lex habeat non requirit; neque enim lege necesse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri.
CAPUT XI. De superbis divitibus. Qui in praesens saeculum multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant (Moral. lib. XVII, c. 22, n. 32)? Ipsa occupatio saecularium dignitatum tanto facilioribus vitiis premitur, quanto majoribus curis gravatur. Humanus namque animus videre et devitare peccata utinam valeat vel quietus. Intueamur qualia in sepulcro jaceant divitum cadavera, quae illa in exstincta carne sit imago mortis, quae tabescunt corruptionis (Moral. lib. XI, c. 31, n. 43). Et certe ipsi erant qui extollebantur honoribus, habitis rebus tumebant, despiciebant caeteros, et quasi solos se esse gaudebant. Et dum non perpenderent quo tendebant, nesciebant quid erant, sicut beatus Job ait: Et redigentur in lutum cervices eorum (Job. XIII, 12). In lutum cervix reducta est, quia despecti jacent in putredine, qui tumebant in vanitate. In lutum cervix redigitur, quia quantum carnis potentia valeat, tabes corruptionis probat. Quasi pingui cervice se contra Deum erigit, qui temporalem abundantiam in superbiam assumit (Moral. lib. XII, c. 43, n. 49). Habent hoc potentes et iniqui proprium, ut fallacibus divitiis occupati veras Dei opes negligant; et quanto minus, quod verum est, inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura multiplex terrenarum rerum quanto plus occupat, tanto amplius excaecat. Hinc enim scriptum est: Operuit faciem ejus crassitudo (Job. XV, 27; Moral. XII, c. 44, n. 50). Faciem ejus crassitudo operuit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit, et hoc quod in eis esse honorabile debuit ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Sunt nonnulli qui patronis majoribus adjuncti superbiunt, et de eorum elata potentia contra inopes superbiae insania extolluntur. Quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus elata potentia velut ex pinguedine rerum tumet (Greg., ubi sup., c. 45, n. 51). Ut patroni perversi iniquitatem sequens Deum non timeat, quos valet et quantum valet pauperes affligat, de gloria temporali cor elevet. Cum ergo talis est qui iniquo potenti adhaeret, de ejus profecto latere quasi arvina dependet. In multa nequitia sunt constituti obsequentium cunei perversorum, quorum clamoribus perversus patronus laudatur, cum ad prava opera per nequitiam rapitur (Cap. 46, n. 52). Unde scriptum est: Laudatur peccator in desiderio animae suae, et qui iniqua agit, benedicetur (Psal. IX, 24). Perversi patroni exemplo hi qui ei ministerio temporali adhaerent in terrenis profectibus anhelant, avaritiae facibus accenduntur, desideriorum carnalium ignibus uruntur (Greg., ubi sup., c. 48, n. 54). Si quisquam divitiis affluens sibi quosdam aeternam patriam quaerentes adjungeret, profecto ramos in se virides haberet (C. 49, n. 55); sed quia ipsi quoque qui ei conjuncti sunt terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientum ejus animos accendit, scilicet ramos ejus quasi arefacit ignis, ut fructum boni operis non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant (C. 50, n. 56). Superbus dives, quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae frena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet, nullos de verbis suis metuat, istos contumeliis feriat, illos maledictionibus jaculetur. Nonnunquam perversus dives in blasphemiam contra conditorem rapitur. Unde scriptum est: Posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transivit super terram (Psal. LXXII, 9). Dives ille qui induebatur purpura et bysso, in igne positus, stillari sibi aquam ex digito Lazari in linguam postulat. Qua ex re intelligitur quia ubi amplius peccaverat, ibi atrocius ardebat (Luc. XVI, 24). Superbus dives eo percusionis sententiam accepit, quo oris sui spiritum sub divina formidine non restrinxit; sicut scriptum est: Et auferetur spiritu oris sui (Job. XV, 29). Sicut inhonesta membra in corpore, ita quidam sunt intra sanctam Ecclesiam potentes et protervi. Qui dum aperta invectione feriri nequeunt, quasi honore tegminis velantur (Moral. XIII, c. 5, n. 7). In Evangelio Veritas ait: quia sollicitudines, voluptates et divitiae suffocant (Matth. XIII, 22, et Luc. VIII, 7, 8). Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant. Et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant (Lib. I in Ev., homil. 15, n. 3). Notandum quod duo sunt quae divitibus junguntur, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem [opprimunt], et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos afflictos ac lubricos faciunt. Quia voluptas convenire non potest cum afflictione, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt. Haec de occultis potentum delictis loquimur; nam quando et aliis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator tacet, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11; Moral. lib. XV, c. 8, n. 9). Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent; sed quia dum exterius multiplicantur, interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae satiari minime merentur.
CAPUT XII. De judicibus. Judices saeculi hujus pro terrenis lucris multas injurias tolerant, et pro coelesti mercede, vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant (Moral. lib. XIX, c. 25, n. 49). Terreno judicio tota etiam die assistere judices fortes sunt; in oratione vero coram Domino ad unius horae momentum lassantur. Saepe nonnulli judicum nuditatem, dejectionem et famem pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, escarum se abstinentia cruciant, atque ad adipiscenda terrena festinant. Superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Judices qui terrena ambiunt, et coelestia non requirunt, quasi arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. Plerumque nonnulli judices terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant (Moral. IX, c. 25, n. 38). Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur; et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Contra delinquentium judicum pravitatem per Mosen dicitur: Juste, quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae, non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur; injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venundare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere.
CAPUT XIII. De appetitu laudis humanae, vel favoribus adulantium. Omnis homo qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit; qui autem de actibus suis omnipotenti Domino placere festinat, testem se habere in coelo festinat (Moral. lib. XIII, c. 24, n. 28). Cum multi mala gesta laudibus exaggerant, inde fit ut incessanter crescat culpa favore enutrita (Moral. lib. IV, c. 28, n 51). Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Bene per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. I, 10). Peccatores enim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Adulantium quisque lingua lactatur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 24). Valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur (Moral. IV, c. 28, n. 52). In Evangelio Veritas ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60). Mortui enim mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid est aliud peccare, quam occumbere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, quasi exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Arundinem mox ut aura tetigerit, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox ut favore vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur (Lib. I in Ev., homil. 6, n. 2)? Si ab ore cujusquam aura favoris flaverit, appetitor laudis humanae hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Adulantium linguae non sunt aequanimiter tolerandae, neque etiam in subsequenti tempore differendae (Lib. I in Ezech., homil. 11, n. 14). Adulantium lingua, si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum, ut a rigore suae rectitudinis mollescat in delectatione sermonis. Ne paulatim atque inulte crescere debeat adulatio, statim et sine mora est oris gladio ferienda, et per zeli justitiam funditus exstinguenda. In Evangelio fatuis virginibus cum increpatione dicitur: Ite potius ad vendentes, et emite vobis (Matth. XXV, 9; lib. I in Evang., homil. 12, n. 3). Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim in accepta qualibet gratia vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. Principale corporis nostri caput est. Appellatione enim capitis ea quae principatur animae mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Salomon ait: Sicut probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, ita probatur homo ore laudantis (Prov. XXVII, 21; Moral. XXII, c. 8, n. 19). Argentum quippe vel aurum, si reprobum est, igne consumitur; si vero probum, igne declaratur. Sic nimirum est sensus uniuscujusque operantis; nam qualis sit in eo quod laudatur ostenditur. Qui sese auditis suis laudibus extollit, quid iste aliud quam aurum vel argentum reprobum fuit, quem videlicet fornax linguae consumpsit? Si favores suos quisque audiens ad superni judicii considerationem redit, ac ne de his apud occultum arbitrem gravetur metuit, quasi expurgationis igne ad magnitudinem claritatis excrescit, et unde incendium trepidationis sustinet, inde clarius fulget. Adulantibus enim vulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala, quae nos in nobis reprehendimus, linguae adulantium improbo favore laudare (Lib. II in Evang., homil. 40, n. 2).
CAPUT XIV. De hypocritis vel callidis. Hypocrita Latina lingua dicitur simulator, quia justus non esse appetit, sed videri; et idcirco avarus raptor est, quia dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae (Moral. XVIII, 7, n. 13). Studium esse hypocritarum solet, ut et quod sunt supprimant, et quod non sunt esse hominibus innotescant. Quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, et praeire se caeteros actionis nomine ostendant. Refugiunt hypocritae videri quod sunt, et ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur simulatores, cum eis dicitur: Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate (Matth. XXIII, 27). Scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram Dei (Job. XXXVI, 13; Moral. XXVI, c. 32, n. 58). Cum simulatores diceret, apte subjungit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsanti succumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest. Simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis callet hypocrisin, ad custodienda haec videlicet duo continua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est; et vera mala premere, et bona falsa monstrare; nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque ut majorem gloriam teneat, saepe se simulat gloriam declinare. Plerumque hypocrita, quia ante oculos hominum sequendo gloriam apprehendere non potest, studet saepe gloriam tenere fugiendo. Hypocrisis vel calliditas simplicibus minime congruunt: quia si congruunt, jam simplices non sunt. Iram Dei mereri est etiam nesciendo peccare (N. 59). Provocare vero est mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, nec velle. Simulatores quippe perpetratione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione justitiae superficie tenus dealbantur. Foris simulatores ostendendo servant quae vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant, quae foris aliud superducentes occultant. Ante districtum Judicem hypocritae excusationem jam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio, quia bene vivere non ignorant. Omnis simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit, quia dum virtutes quasdam assumit, et occulte semetipsum vitiis subjicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, et superductae simulationis quasi visionis corium ex admistione sua varium ostendunt (Moral. V, c. 20, n. 39). Ut plerumque mirum sit cur homo qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Omnis hypocrita quasi tigris bestia est, quia dum mundus color de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe simulator, dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Et dum de virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore hypocrita vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur. Saepe vero largitate, castitate, pietate, ex pulchra visione induitur, sed interfusa superbiae obscuritate notatur; sicque fit ut intermistis vitiis, dum mundam in se speciem non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Sciendum nobis est quod duobus modis in conspectu Domini venimus (Moral. XI, 36, n. 49). Uno quidem, quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes in ejus nos conspectu punimus, et flendo dijudicamus, nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Alio modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum Judicis venit; sed quia modo culpas suas considerare et deflere dissimulat, in conspectu venire Domini recusat. Sicut justi viri, cum districtionem venturi Judicis contemplantur, peccata sua ad memoriam reducunt, deflent quae commiserunt, districte se judicant, ne dijudicentur; ita hypocritae, quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt. Totos se hypocritae in verbis proximorum fundunt, et sanctos esse aestimant, quia sic se haberi ab omnibus pensant, cumque mentem per verba suae laudis sparserint, nunquam hanc ad cognitionem reducunt culpae, nunquam considerant ubi internum Judicem offendant. Nihil de ejus districtione metuunt, quia sic se placuisse ei sicut hominibus credunt. Universi hypocritae, si terrorem Dei ad mentem reducerent, hoc ipsum, quod in mala intentione positi placent hominibus, plus timerent; sicut scriptum est: Non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita (Job. XIII, 16), quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum placere humanis oculis concupiscit. Qui si mentem suam discutiens semetipsum in conspectu Dei puniret, profecto hypocrita non esset. Simulatores quosque, cum percussionis flagella corripiunt, ad confessionem simplicem non perducunt (Moral. XXVI, 33, n. 60). Cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione ferebantur. Omnis hypocrita, cum iniquus sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit (N. 61). Etiam si iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctum audire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Omnis hypocrita, dum cor exterius fundit, quia libenter foras falsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeat non requirit. Unde fit ut vacuae laudis fomenta, etiam cum defuerint, quaerat. Et oblitus quod est, appetat videri quod non est. Omnes hypocritae, dum justos se ante humana judicia simulant, dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis justitia agitur, ut quo nituntur foras alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur. Quibus bene per prophetam dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Si enim ad cor redirent, per exterioris attestationis se verba non funderent. Laus praesentis saeculi justos cruciat, simulatores exaltat. Sed justos, dum cruciat, purgat; simulatores, dum laetificat, reprobos monstrat (Greg., ubi sup., c. 34, n. 62).
CAPUT XV. De apostatis. Sicut duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatae homines fiunt (Lib. I in Ezech. homil. 9, n. 6). Nam unusquisque a conditore suo aut fide recedit, aut opere. Sicut qui a fide recedit, apostata est, ita qui ad perversum opus quod deseruerat redit, ab omnipotenti Deo apostata absque ulla dubietate deputatur, etiam si fidem tenere videatur. Salomon in Proverbiis ait: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat (Prov. VI, 12; Reg. Past., part. III, c. 23). Ecce quem seminantem jurgia dicere voluit prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. De unoquoque apostata dicitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras ad inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat quod nulla interius radice subsistat.
CAPUT XVI. De diabolo et ejus membris. Diabolus et omnes iniqui ita unum corpus sunt, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput (Moral. XIII, 34, n. 38). Capitis nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis appellatur caput, cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). Iste princeps omnium perversorum alios filios, alios socios habet. Qui namque sunt ejus socii, nisi illi apostatae angeli, qui cum eo de coelestis patriae sede ceciderunt? Vel quos habet alios filios, nisi perversos homines, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur? Unde etiam Veritatis voce infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Perversus iste auctor erroris praedam sociis pollicetur, quia malignis spiritibus pravorum promittit animas in eorum fine rapiendas. Dum intentiones hominum antiquus hostis ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amare facit, quod diu tenere non possint (Moral. XIII, 34, n. 39). Iniquorum omnium caput diabolus est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui, sicut diaboli membrum Pilatus, et sicut diaboli membra Judaei persequentes et milites crucifigentes fuerunt (Lib. I in Evang., homil. 16, n. 1).
CAPUT XVII. Quid differt inter peccatores et impios. Duae sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum; sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur (Moral., lib. XXVI, c. 27, n. 50). Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt. Alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus dominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepistis me; nudus, et non operuistis me; aeger, et in carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 42, 43). Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Alii in extremo judicio non judicantur et pereunt, de quibus Propheta ait: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). Et de quibus Dominus dicit: Qui autem non credunt in me, jam judicati sunt (Joan. III, 18). Et de quibus Paulus ait: Qui sine lege, peribunt (Rom. II, 12; Moral. XXV, c. 10, n. 25). Hac distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Impius vero proprie dicitur, qui a religionis pietate separatur. De talibus enim dicitur: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5; Moral. XXVI, c. 27, n. 50). Resurgunt in extremo judicio etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti Judicis jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt, professionem fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur, ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem Judicis in extrema examinatione non audiunt, quia praejudicati infidelitatis suae tenebris ejus quem despexerant, invectione redargui non merentur. Professionem fidei habentes in extremo judicio, verba Judicis audiunt, quia ejus fidei saltem verbo tenus tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni Judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbo tenus servare maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt. Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt.
CAPUT XVIII. Quid differt inter iniquitatem atque peccatum, scelera atque delicta. Quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Joannes apostolus, qui ait: Iniquitas peccatum est (Joan. III, 4; Moral. XI, c. 42, n. 57), ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat. Omnis homo libere se peccatorem confitetur. Iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. Inter scelera vero atque delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, delictum vero pondus peccati non transit. Cum offerri sacrificium per legem jubetur, nimirum praecipitur, sicut pro peccato, ita etiam pro delicto. Et nonnunquam scelus in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur. Peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur. Quisquis, aeternitatis desiderio anxius, apparere venturo Judici desiderat mundus, tanto se subtilius nunc examinat, quanto nimirum cogitat ut tunc terrori illius liber assistat, et ostendi sibi exorat ubi displicet, ut hoc in se per poenitentiam puniat, seque hic dijudicans injudicabilis fiat. Intueri necesse est quanta peregrinationis nostrae poena nos perculit, qui in eam caecitatem venimus, ut nosmetipsos ignoremus (Moral. XI, c. 42, n. 58). Hinc beatus Job ait: Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera atque delicta ostende mihi (Job. XIII, 23; Moral. XI, c. 41, n. 56, c. 42, n. 58). Redemptor noster humanis oculis per assumptam carnem apparuit, et sua hominibus peccata aperuit, quae et perpetrabant et nesciebant. Perpetramus mala, nec tamen haec celerius deprehendimus vel perpetrata. Exclusa quippe anima a luce veritatis, nihil in se nisi tenebras invenit; et plerumque in peccati foveam pedem porrigit, et nescit, quod nimirum de sola exsilii sui caecitate homo patitur; quia ab illuminatione Domini repulsus semetipsum videre perdidit, quia auctoris sui faciem non amavit.
CAPUT XIX. De eo quod scriptum est: Ego Dominus faciens bonum et creans mala (Isai. XLV, 7). Mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino non creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas, nobis male agentibus, in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam, qua existunt bona (Moral. III, c. 9, n. 15). Venenum scilicet mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus. Et perversa mens, dum delectationi creaturae se subdidit, a Creatoris se societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, qua errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret, et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Bene per prophetam dicitur: Formans lucem, et creans tenebras (Isai. XLV, 7). Quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala (Ibid.). Quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt flagella vertuntur. Per culpam nostram Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus, ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur.
CAPUT XX. De inferno superiore atque inferiore. Nonnulli in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt; alii vero hunc sub terra esse aestimant (Dialog. IV, 42). Sed tamen hoc animum pulsat, quia si idcirco infernum dicimus, quia inferius jacet, quod terra ad coelum est, hoc esse infernus debet ad terram. Unde fortasse dicitur: Liberasti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13), ut infernus superior terra, infernus vero inferior sub terra esse videatur. Joannis vox in ea aestimatione concordat, qui cum signatum librum septem sigillis vidisse se diceret, quia nemo inventus est dignus, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, et solvere signacula ejus, adjunxit: Et ego flebam multum (Apoc. V, 4). Quem tamen postmodum librum per leonem de tribu Juda dicit aperiri. In quo videlicet libro, quid aliud quam sacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nullus in coelo dignus inventus est aperire librum, quia neque angelus; nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore; nullus subtus terram, quia neque animae corpore exutae aperire nobis, praeter Dominum, sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ad solvendum librum nullus sub terra inventus dignus dicitur, quid obstet non video ut sub terra esse infernus credatur.
CAPUT XXI. De igne purgatorio, quod post mortem peccata laxari credantur. Omne pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat (Lib. II, in Ezech., homil. 1, n. 5). Scriptum quippe est: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur; quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerari debuisset. Ipse quippe fundamentum fundamentorum est, quia et origo est inchoantium, et constantia robustorum (Moral. XXVIII, c. 5, n. 14; Dial. IV, 39). Egregius praedicator ait: Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur; et uniuscujusque opus, quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12). Quamvis hoc, quod superius protulimus de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est, peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia; sed ligna, fenum, stipulam, id est, peccata minima, atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.
CAPUT XXII. De ira vel indignatione Dei. Ira omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit (Moral. XII, c. 10, n. 14). Quae ira nunc equidem transit, sed in fine pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Iste furor quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventum pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit; unde ei dicitur: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos (Sap. XII, 18; Moral. XXXII, c. 7, n. 9). Creator omnium eo summe immortalis est, quo creaturae more mutabilis non est. Scriptum quippe est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Ibid.). Et iterum: Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini (Jer. XXV, 38). Quod propheta iram columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit. Columba namque valde simplex est animal, et quia in Deum nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut vim divinae districtionis propheta imperturbabilem demonstraret, et iram dixit, et columbae; ac si apertius diceret: districtum judicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus punit.
CAPUT XXIII. De flagellis divinis electis, vel reprobis illatis. Percussionum diversa sunt genera (Praef. in B. Job, c. 5, n. 12). Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia, qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae dicitur: Plaga inimici percussi te castigatione crudeli (Jer. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). Verba enim Salvatoris indicant quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur, quod aperte Paulus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Qui enim non ait Quia extulit, sed Ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem, quae evenit, culpa purgatur. Nonnunquam quisque nec pro praeterita nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2)? Respondit Dominus, dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei (Ibid., 3). In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur, et cum nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur (Moral. XII, 38, n. 43)? Omnipotens Deus prave agentibus, non solum ventura supplicia reservat, sed eorum corda hic etiam ubi delinquunt, poenis implicat, ut eo ipso quo peccant, semetipsos feriant, ut semper trepidi, semperque suspecti mala ab aliis pati metuant, quae se aliis fecisse meminerunt. Qui ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus jam quasi filium per disciplinam, sed quasi nostem per iram ferit (Moral. XIV, 37, n. 45). Cum virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur.
CAPUT XXIV. De variis percussionibus mundi. Qui Deum diligunt, ex mundi fine vel percussione gaudere atque hilarescere jubentur, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt (Lib. I in Ev., homil. 1, n. 3). Absit ne fidelis quisque Deum videre non desideret, et de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eis ipsis percussionibus non ignorat. Scriptum est: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacob. IV, 4). Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicus illius esse testatur, ac per hoc inimicus Dei esse convincitur. Absit hoc a fidelium cordibus, ut de mundi fine non hilarescant. Absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi destructione lugere, eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos, qui illa coelestis patriae gaudia aeterna cognovimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam vitam felicitate perpetua pervenire. Quibus malis non mundus urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit primo opere perpendamus, in labore viae lassescere, et tamen eamdem viam nolle finiri. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster provida comparatione manifestat, cum in Evangelio dicit: Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Ac si aperte dicens: Quia sicut ex fructu arborum vicina aestas agnoscitur; ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei.
CAPUT XXV. De Judaici populi circa finem mundi conversionem. Sancta Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos quos invenerit suscipiet (In Praef. l. IV, Mor. c. 4). Extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus Judaici populi reliquiis Esaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Elia veniente, promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum ut doctrina quae nunc a Judaeorum corde ablata est, tunc, miserante Domino, redeat, quando hoc de Domino intelligere coeperint filii, quod praedicaverunt patres (Malach. IV, 6; Moral. XI, c. 15, n. 24). Esau, qui tarde ad patrem redit, significat quod Judaicus populus ad placendum Deo sero revertitur (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 6). Cui hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit, cum solvatur jugum de collo tuo (Gen. XXVII, 40). Judaicus populus in fine mundi liberabitur a servitute peccati, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Et sicut Propheta ait: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Sancta Ecclesia adhuc in hac vita posita pro laboribus quos sustinet duplicia munera recipit (Praef. in B. Job, c. X, n. 20); cum, susceptis, ut diximus, plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).
CAPUT XXVI. De Antichristi temporibus. Antiquus hostis extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam (Moral., lib. XXXIV, c. 1, n. 1). Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam nequissimae libertatis amittat; et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur. In Apocalypsi dicitur: Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Quidquid diabolus nequiter valuerit, in fine mundi callidius exquirit; tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem omne quod temporaliter praevalet nequiter ostendit. Idem Joannes ait: Cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram (Ibid., XII, 4). Coelum namque est Ecclesia, quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget (Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 25). Draconis cauda in terram stellas dejicit, quia illa Satanae extremitas, per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam, quos velut electos Dei in Ecclesia invenit, obtinendo reprobos ostendit. Stellas de coelo in terram cadere, est relicta nonnullos spe coelestium, illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare. Iste igitur draco misit caudam, et extraxit tertiam partem stellarum (Moral., lib. IV, c. 10, n. 17). Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. Nonnulli de Tribu Dan venire Antichristum ferunt, sicut per Jacob patriarcham dicitur: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17; Moral., lib. XXXI, c. 24, n. 43). Hoc in loco Dan et coluber asseritur, et mordens. Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad aquilonem castrametatus est: illum scilicet signans qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13). De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Antichristus scilicet non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Kerata enim Graece cornua dicitur; serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne ejusdem Antichristi adventus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit; et in persecutionis languore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste, cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam incursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere: Ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17). Plebs infidelis Judaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid. 18), id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est verum credo fideliter Christum. Salomon in Proverbiis ait: Et qui stultus apparuit, postquam in sublime elevatus est. Si enim intellexisset, ori imposuisset manum (Prov. XXX, 32; Moral., lib. XXX, c. 3, n. 10). Antichristus quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua per adventum veri Judicis deficiet. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum, id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus, in tanta jactatione superbiae non fuisset elatus. In fallacia sua Antichristus gradietur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa sibi fallacia prosperabitur. Unde per Danielem prophetam dictum est: Robur datum est ei contra juge sacrificium, propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur (Dan. VIII, 12). Quod Salomon ait: Incedit feliciter (Prov. XXX, 29; Moral., lib. XIV, c. 23, n. 27), hoc Daniel dicit: Faciet, prosperabitur. Scriptum quippe est de Antichristi temporibus: In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror (Job. XVIII, 20). Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc contra Antichristum certamen justitiae et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Antiquus hostis viribus suis traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute, laxatur (Moral., lib. XXXII, c. 15, n. 22, 23). Quem quia vis saevitiae ad crudelitatem dilatat, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth. XXIV, 21). Hinc rursum ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Ib., 22). Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies, quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit (Moral. XXXII, c. 15, n. 27). Profecto ut et superbiam terreat de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat de brevitate. Daniel Propheta, de Antichristi temporibus loquens, ait: Considerabam cornua decem, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia (Dan. VII, 8). Quia enim per undenarium numerum transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis indicatur. Quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur: sed immaniter crescit, quia usque ad conjunctam sibi vim Angelicae fortitudinis proficit. Damnatus ille homo in fine mundi tria cornua, quae ante faciem sunt, evellit, quia ditioni suae regna totidem, quae sibi vicina sunt, subigit Cujus oculi sunt ut oculi hominis, sed os ingentia loquitur; quia in illo humana quidem forma cernitur, sed verbis suis ultra homines elevatur. Quod per Paulum Apostolum dicitur: Extollens se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4), hoc Daniel propheta testatur dicens: Os loquens ingentia. Quod vero illum vel Daniel ingentia eloqui, vel Paulus perhibet supra cultum deitatis extolli, hoc est, quod a beato Job divino eloquio cedro comparatur (Job XL, 12). More enim cedri quasi ad alta nititur, dum in omni fastu fallaciae, et virtutis robore, et culminis elatione prosperatur.
CAPUT XXVII. De Antichristo vel ejus membris. Fortitudo Antichristi non suis viribus roboratur, quia Satanae virtute in gloriam perditionis attollitur, sicut scriptum est: Consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis (Dan. VIII, 23; Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 26). Daniel propheta de eodem Antichristo ait: Dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas, et usque ad Principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo abstulit juge sacrificium et dejecit locum sanctificationis ejus. Robur autem datum ei est contra juge sacrificium propter peccata; et prosternetur veritas in terra (Ibid. 10, 11, 12). Ille principaliter damnatus homo est, qui alarum cymbalum vocatur (Isai. XVIII, 1; Moral. lib. XIII, c. 10, n. 13), quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant eumdem perversum hominem praedicando sonant. Quae scilicet terra recte trans flumina Aethiopiae esse perhibetur. Aethiopia etenim nigrum populum mittit; et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum [Aethiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur trans flumina] Aethiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Perversus ille homo in mari legatos mittit, quia ipse praedicatores suos in saeculum spargit. De quibus recte subditur qualiter mittantur, dum dicitur: In vasis papyri super aquas (Isai. XVIII, 1). Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In Apocalypsi per Joannem dicitur: Vidi aliam bestiam ascendentem de terra (Apoc. XIII, 11; Moral. lib. XXXIII, c. 35, n. 59). Priorem quippe bestiam, id est, Antichristum, superiori descriptione narraverat. Post quem haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate crassatur. De terra quippe ascendere est de terrena gloria superbire. Quae bestia habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infunditur, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco (Apoc. XIII, 11). Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret; sed assumit agni speciem, ut draconis exerceat operationem. Amaritudo perversarum mentium in hoc tempore non erumpit exterius in vocem pravae libertatis: veniet profecto tempus quando perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur (Moral., lib. XIX, c. 9, n. 15). Veniet tempus quando catholicam Ecclesiam non solum injustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant. In Evangelio Veritas dicit: Surgent pseudo-christi e pseudo-prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Nunc fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur; tunc autem Antichristi satellites, etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt (Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 24). Pense mus quae erit humanae mentis illa tentatio temporibus Antichristi, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos miracula tortor facit. Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando his qui flagris cruciat signis coruscat? Quia nimirum et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti. Non enim sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur (N. 25). Surgent, inquit, pseudo-christi et pseudo-prophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Qua in re valde quaerendum est quomodo aut hi qui electi sunt induci in errorem possint, aut cur si fieri potest, quasi ex dubietate subditur, cum quid faciendum sit Dominus omnia praesciens praestolatur (Moral. XXXIII, c. 36, n. 61). Electorum cor temporibus Antichristi et trepida cogitatione concutietur, et tamen eorum constantia non movebitur. Una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione titubare; sed protinus si fieri potest subjungitur, quia procul dubio fieri non potest ut in errore plene electi capiantur.
CAPUT XXVIII. De secundo adventu Domini nostri Jesu Christi. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus sicut humilis venit ad passionem, ita in extremo judicio terribilis apparebit in reproborum ultione. Ipse Dominus in Evangelio ait: Virtutes coelorum commovebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus in potestate magna et majestate (Luc. XXI, 26, 27; Lib. I in Ev., hom. 1, n. 2). Quid enim Dominus virtutes coelorum, nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates, appellat? Quae angelorum multitudo in adventu districti Judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut stricte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat. In potestate et majestate Christum visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. Isaias propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui et principibus ejus (Isai. III, 14; Moral. XXVI, c. 27, n. 51). Cum eis Christus ad judicium veniet, de quibus ipse in Evangelio dicit: Vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Hoc judicium, cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon propinquare conspiceret, dixit: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Ac si aperte dicat: Quia ultimi judicii sententiam cum sanctis ejusdem Ecclesiae praedicatoribus decernit.
CAPUT XXIX. De resurrectione mortuorum. Sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt; sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur, ut cinis animetur (Lib. II in Ev., hom. 26, n. 12)? Longe minus est Deo reparare quod fuit, quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum, si hominem ex pulvere resuscitet, qui simul omnia ex nihilo creavit? mirabilius est Deo coelum ac terram ex nullis existentibus rebus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Hominis mortui cinis in sepulcro attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Quid mirum est, si ossa, nervos, carnem capillosque, Deus reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earumdem rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt. Ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. David psalmista ait: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8; lib. II in Ezech., homil. 8, n. 6). Exsurrexit enim Dominus in requiem suam, cum carnem suam de sepulcro suscitavit. Post hunc quoque exsurgit et arca, quia resurgit Ecclesia. Per Ezechielem prophetam dicitur: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vobis spiritum, et vivetis (Ezech. XVII, 4 seq.). Hinc est quod propheta alius per resurrectionem humanum genus vidit in fine suscitari atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Osee, VI, 3). Cum de semetipso Dominus loqueretur, ait: Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hinc Paulus ait: Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 20). Hinc iterum dicit: Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (I Thess. IV, 14). Qui rursus ait: Primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Si enim nos a mortis somno non resurgimus, quomodo resurrectionem dominicam primitias habemus? Ecce veteres ac novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant (Lib. II in Ezech., hom. 8, n. 7). Ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit, quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit; et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet, in domo fidei stans. Ipsa nobis elementa, ipsae rerum species resurrectionis imaginem praedicant. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit. Stellae matutinis horis nobis occidunt, vespere resurgunt. Arbusta aestivis temporibus plena foliis ac fructibus videmus, quae hiemali tempore nuda foliis, floribus, ac fructibus, et quasi arida remanent; sed vernali sole redeunte, cum a radice humor surrexerit, suo iterum decore vestiuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur, quod fieri in lignis videtur? Saepe infidi homines, dum pulverem putrescentis carnis aspiciunt, dicunt: Unde caro et capilli poterunt in resurrectione reparari? Haec itaque requirentes parva semina ingentium arborum videant, atque, si possunt, dicant: Ubi in eis latet tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas, sapor, atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si ergo ex semine arboris, quod videri non potest, produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur? Si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quanta multa sunt quae non intelligis, qualiter sint, et tamen esse non dubitas (N. 7). Dic, rogo, si nosti gyrum coeli, terrae cardines, aquarum abyssos, ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo. Cur de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti (N. 10) Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias, adversaris. Per Paulum apostolum dicitur: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Qui rursus ait: Si in hac vita in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Divinae autem virtutis mysteria, quae comprehendi non possunt, non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest mirum esse jam non potest, sed sola est in miraculis ratio potentia facientis. Sicut citius homo dormiens excitatus a somno vigilat, ita concite ad conditoris nutum a morte corporis resurgit. Praedicator egregius mortem Domini mortem vocat: mortem autem servorum Domini non mortem, sed somnum nominat, quia infirma corda audientium respiciens medicamentum praedicationis suae mira arte componit; et illum, quem jam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat (Moral., lib. XII, c. 8, n. 12). Eos vero, qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat. Non verebatur Apostolus dicere Christum mortuum, quem auditores jam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos, quos resurgere vix credebant. In illa resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. De vera corporis resurrectione beatus Job loquens, ait: Rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius (Job, XIX, 26; Moral., lib. XIV, c. 56, n. 72, 76). Ecce veram resurrectionem: ecce pellem, ecce carnem apertis vocibus fatetur. Quid ergo remanet, unde possit mens nostra dubitare? Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem et diversam: eamdem per naturam, diversam per potentiam (Cap. 57, n. 77). Erit post resurrectionem caro nostra subtilis, erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. In terra videlicet mortui, non spiritu, sed corpore descendunt (Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 6). In conspectu ergo Domini procedunt, qui in terram descendunt, quia resurgendo ad judicium veniunt, qui nunc in pulvere putrescunt, sicut scriptum est: In conspectu ejus procedunt universi qui descendunt in terram (Psal. XXI, 29). Idem Psalmista iterum dicit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea (Psal. LXII, 2). Sitit anima, ut Deum videat. Caro, quid sitit, nisi ut resurgat? Hinc rursum ait: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. CIII, 29). Moxque de carnis resurrectione subjungit: Emitte spiritum tuum, Deus, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ibid. 30).
CAPUT XXX. De tremendo aeterni Regis judicio. Omnipotens Deus Filius, cum Judex mortuorum ac vivorum advenerit, et blandus justis, et terribilis apparebit injustis (Lib. II in Ev., homil. 21, n. 3). Istos in judicium veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet. Illos vero per justitiae districtionem terret. Tempestas cum oritur, prius lenes undae, et postmodum volumina majora concitantur; ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa sua altitudine subvertunt (Moral., lib. XXI, c. 22, n. 35). Sic sic nimirum extrema illa properat, quae universum mundum subruat, tempestas animarum. Tempestas futuri judicii nunc bellis et cladibus, quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit; et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero, commotis omnibus elementis, supernus Judex veniens finem omnium apportat, quia videlicet et tunc tempestas fluctus in coelum levat; unde et dicitur: Adhuc modicum et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggae. II, 7). Quam scilicet tempestatem, quia sancti viri vigilanter aspiciunt, quasi tumentes super se quotidie fluctus expavescunt, atque ex tribulationibus quae mundum feriunt praevident quae sequantur. Quid tremendus Judex facturus est, cum per semetipsum venerit, et in ultionem peccatorum ira ejus exarserit, si nunc portari non potest, cum nos per tenuissimam nubem ferit (Lib. I in Evang., homil. 1, n. 6)? In irae ejus praesentia quae caro subsistet, si ventum movit, et terram subruit, concitavit aera et tot aedificia stravit? Hanc districtionem venturi Judicis Paulus considerans, ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 3). Hanc Psalmista exprimit, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Districtionem quippe tantae justitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat quos ignis exurat. Per Sophoniam prophetam dicitur: Juxta est dies Domini magnus, et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Sophon. I, 14 seq.). Dies Domini vindictae, atque animadversionis plena super civitates munitas et super angulos excelsos venit, quia ira extremi judicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit (Reg. Past., part. III, c. 12). Tunc munitae civitates cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. Tunc excelsi anguli corruunt, quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt per justitiae sententiam prosternuntur. De hac die judicii Dominus iterum per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam et coelum (Aggae. II, 22; Lib, I in Evang., homil. 1, n. 9). Si cum aerem movit, et terra non subsistit, quis ferat, cum coelum moverit? Terrores quos modo cernimus sequentis irae praecones sunt. Unde considerare necesse est quia ab illa tribulatione ultima tantum sunt tribulationes istae dissimiles, quantum a potentia judicis persona praeconis distat. Illum ergo terribilem diem tota intentione cogitemus, vitam moresque corrigamus, mala tentantia resistendo vincamus, perpetrata autem fletibus puniamus. Adventum namque aeterni Judicis tanto securiores quandoque videbimus, quanto nunc districtionem illius timendo praevenimus. In tremendi Judicis examine electi omnes a reprobis divisi gaudebunt, quia cum iniquos omnes extrema ultio percutit, ipsi de gloria dignae retributionis hilarescunt (Moral. VI, c. 30, n. 48). In aeterna vita justi constituti damnatis jam tunc ex humanitate non compatiuntur, quia divinae justitiae per speciem inhaerentes inconcusso districtionis intimae vigore solidantur. Redemptori generis humani ad aedificationem nostram minime sufficit quod in extremo judicio dicturum se esse perhibuit: Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40; Lib. II in Evang., homil. 39, n. 10), nisi et ante judicium hoc in se ostenderet quod dixisset, ut videlicet demonstraret quia bona quisquis nunc opera indigentibus exhibet, ei haec specialiter impendit, cujus haec amore exhibuerit.
CAPUT XXXI. De poenitentia reproborum sine fructu. Aeterno Judice veniente, unusquisque reproborum ad cor suum reducitur, ut sancta jam cum agere non valet, sentiat, et rectum quod sequi debuit ex tortitudinis suae poena cognoscat (Moral., lib. XXVII, c. 24, n, 45). Per Jeremiam prophetam dicitur: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis (Jerem. XII, 3). In die enim occisionis sanctificantur reprobi, quia tunc sancta quae debuerunt agere sentiunt, cum digna pravitatis suae supplicia jam declinare non possunt. Reprobi omnes tunc feriri pertimescunt, cum ultione extrema per sententiam Judicis feriuntur, eosque tunc terror ejus a somno sui torporis exsuscitat, cum vindicta perturbat (Moral. XI, c. 29, n. 41). Per prophetam dicitur: Et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Cum enim de praeceptis Dei contemptis atque despectis verberari per vindictam iniqui coeperint, tunc intelligunt quod audierunt. Et Psalmista ait: Cum occideret eos, tunc quaerebant eum (Psal. LXXVII, 34). Omnes impii in die extremi judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6; Moral. XXXIV, c. 14, n. 25). Ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Nescit impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit (Moral. XV, c. 51, n. 58). Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit, sicut scriptum est: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19; Moral. VII, c. 27, n. 33). Reprobi aeterna non intelligunt, nisi cum temporalibus jam sine emendatione puniuntur. Tunc namque mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet; sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, ejus duritia per supplicium liquatur.
CAPUT XXXII. De damnatione diaboli vel daemonum. Aeterno Judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, diabolus crudelis et fortis bellua in medium captiva deducitur, et cum suo corpore, id est, cum reprobis omnibus aeternis gehennae incendiis mancipatur, cum dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41; Moral. XXXIII, c. 20, n. 37). O quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bestia electorum oculis ostendetur, quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat, si videretur! Sed occulto ac miro Dei consilio agitur ut et nunc per ejus gratiam a pugnantibus non visa vincatur, et tunc a laetis victoribus jam captiva videatur. Tunc justi divino adjutorio quantum debitores sunt plenius recognoscunt, quando tam fortem bestiam viderint, quam nunc infirmi vicerunt. Et in hostis sui immanitate conspiciunt quantum debeant gratiae defensoris sui (Moral. lib. IV, c. 5, n. 10). Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur, quia enim a lucis intimae ordine cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Antiquus hostis damnationis suae tempore amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Recte de Antichristo beatus Job ait: Occupet eum caligo, involvatur amaritudine (Job. III, 5). Omne quippe quod involutum est finem suum quasi nusquam indicat, quia sicut non ostendit quo incipit, ita non detegit quo desinit. Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae ejus supplicia, non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Antichristi poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judicium Judex venit; unde et bene subditur: Noctem illam tenebrosus turbo possideat (Job, III, 6; Moral. IV, c. 6, n. 11). Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti Judicis ad aeterna supplicia pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur, quia superba ejus caecitas distr icta animadversione percutitur.
CAPUT XXXIII. De aeternis suppliciis reproborum. Omnipotentis Dei justitia futurorum praescia ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel in ciperet, sed ardorem suum, etiam sine lignis nunquam finiret (Moral. XV, c. 29, n. 35). Sciendum est quod omnes reprobi qui ex anima simul et carne peccaverunt illic in aeterno supplicio in anima pariter et carne cruciabuntur. Per David prophetam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui (Psal. XX, 10). Clibanus namque intrinsecus ardet. Is vero qui ab igne devoratur ab exteriori [incipit parte concremari. Ut ergo sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrarent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni, testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente].