Jump to content

Sententiae Patrum Aegyptiorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententiae Patrum Aegyptiorum
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

[1] Abbas Iohannes dicebat fratribus: Patres manducantes panem tantum et salem fortes facti sunt in opere Dei, dum angustarent se ipsos. Constringamus ergo nos in ipso pane et sale. Oportet enim servientem Deo in istis coartari, quia ipse Dominus dixit artam et angustam esse viam quae ducit ad vitam.

[2] Interrogavit frater eundem senem, dicens: Ieiunia et vigiliae quas agimus quid faciunt? Respondit senex: Ipsa faciunt animam humilem fieri. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Si enim laborat anima in his, miseretur et condolet illi Deus.

[3] Abbas Poemen dixit: Cum cogitatione fornicationis et detractionibus proximi, cum his duobus in corde tuo ne loquaris; neque adquiescas omnino

[inquinamento ipsorum in anima]. Quod si volueris haec in corde tuo discutere, sine mora noxietatem eorum senties,

[quia instigatio perditionis est, sed per orationem et per bona opera ad nihilum deducas malignum]. Sed magis repelle illa, et habebis requiem,

[ut nec animam nec corpus maculari permittaris].

[4] Frater requisivit senem dicens: Quid faciam, pater, contra cogitationes passionum? Respondit: Ora Deum ut videant oculi animae tuae auxilium quod a Deo est, quod circumdat hominem et conservat.

[5] Quidam frater vadens in mercatum interrogavit Abbatem Poemenem, dicens: Quomodo vendam opera mea? Dicit ei senex: Ne velis aliquid super quod valet vendere, sed magis si gravaris, esto amicus ei qui tibi violenter plus tollit, et cum requie vendes. Ego enim aliquando vadens in mercatum numquam volui de pretio operis mei me plus iuvari et fratrem meum gravari, hanc habens spem, quia lucrum fratris mei opus fructificationis est.

[6] Quidam frater venit ad Abbatem Agathonem, dicens: Pater, permitte me habitare tecum. Suscipiensque illum vidit nitrum in manu eius, et dicit ei: Unde habes nitrum? Respondit frater: Inveni illud in via dum venirem et tuli illud. Dicit ei senex: Tu illud posueras? Respondit: Non. Et dicit ei senex: Si ergo tu non posueras, quomodo veniens habitare mecum hoc tulisti quod non posueras,

[dum prae oculis Deum et mandata eius habemus dicentem: Non concupisces, non facies furtum? An ignoras quia qui furatur rem alienam daemon efficitur]? Mox autem remisit eum, dicens: Vade, reporta illud in locum unde tulisti, et habita mecum.

[7] Interrogavit frater Abbatem Sisoium, dicens: Dimissa est mihi hereditas a parentibus meis; quid de illa faciam? Respondit senex: Quid tibi dicam, frater? Si dixero tibi: Da illam in ecclesiam clericis, epulabunt ex ipsa. Si dixero: Da illam consanguineis tuis, nullam mercedem habebis. Si ergo me vis audire, da illam egentibus et sine solicitudine eris.

[8] Abbas Moyses dixit: Privatio rerum materialium, id est voluntaria paupertas, et tribulatio cum patientia, et discretio instrumenta sunt monachi. Scriptum est enim: Si fuerint tres viri isti, Noe, Iob, et Daniel; vivo ego, dicit Dominus, ipsi salvi erunt. Noe enim est in persona voluntariae egestatis, Iob in persona tribulationis et patientiae, Daniel in persona discretionis. Si ergo trium istorum sanctorum virorum actus in aliquo homine fuerint, Dominus cum eo est, habitans cum ipso, suscipiens eum, et repellens ab eo omnem temptationem et omnem tribulationem supervenientem ab inimico.

[9]

[Referebant patres sancti:] Tres fratres fuerunt ad conductionem agri metendi, et conduxerunt et coeperunt metere. Unus autem ex eis dum meteret infirmus discessit in cellam suam. Alii vero duo fratres dixerunt ad invicem: Frater noster infirmatur; adhortemur nos ipsos modicum, et speremus per orationem illius quia et locum ipsius metemus. Postquam ergo messuerunt et acceperunt mercedem conductelae suae, certam tritici mensuram, tunc vocaverunt et illum fratrem, dicentes: Veni, leva mercedem conductelae tuae. Ille autem dixit: Qualem mercedem habeo, cum non potuissem metere? Illi vero responderunt: Propter orationem tuam nos complevimus et tuum opus et nostrum, et ideo accipe mercedem tuam. Ille autem noluit ab eis aliquid accipere. Multum autem illis compellentibus, et illo non acquiescente, abierunt ad quendam senem diiudicari. Dixit autem frater qui infirmatus fuerat: Perreximus, domine mi abba, nos tres metere conductum agrum. Infirmatus autem ego post unum diem discessi in cellam meam, et modo compellunt me isti tollere mercedem pro opere quod non laboravi. Respondentes autem duo fratres dixerunt: Audi, domine noster pater, si fuissemus toti tres, cum labore grandi fortasse completuri fuissemus opus nostrum. Nunc autem per orationem fratris nostri Deus nos adiuvavit, et perfecimus totum agrum, et non vult tollere mercedem suam. Haec audiens senex miratus est nimis, et convocatis fratribus suis dixit: Venite, fratres, et audite hodie iustitiae iudicium, et exposuit utriusque partis singula verba, et omnes mirati sunt in utrisque, uno quidem non consentiente accipere aliquid, illis vero compellentibus violenter suscipere fratrem mercedem suam. Tunc adstantibus omnibus ordinavit fratrem accipere mercedem suam et dispensare eam sicut vellet. Ille vero abiit tristis et plorans.

[10] Dixit senex: Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea, qui si iniuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur.

[11] Dixit Abbas Sisoius: Cum fuissem aliquando in mercato cum fratre vendere sportellas, videns quia iracundia approximabat mihi, dimittens vascula mea fugi.

[12] Dixit Abbas Iohannes: Ascendens aliquando viam eremi Scythi et texens plectam, audivi camellarium loquentem sermones vanos, et ne forte irascerer dimisi plectam meam et fugi.

[13] Idem senex in sectura messis dum esset, audivit fratrem proximo suo cum ira dicentem: Et tu loqueris? Et dimittens agrum fugit.

[14] Interrogavit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quid est quod Dominus dixit: Maiorem hac caritatem nemo habet quam ut quis animam suam pro amico suo ponat: quomodo hoc fiet? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et dum possit ipse similia illi respondere, pugnans tamen in corde suo, purgare laborem tristitiae, et vim sibi facit, ne respondens illi malum contristet illum, iste talis animam suam ponit pro amico suo.

[15] Idem Abbas Macarius dixit: Si reminiscimur malorum quae ab hominibus patimur, perdimus virtutem memoriae Dei; si autem recolimus malorum quae nobis a daemonibus immittuntur, imperturbati erimus,

[scientes quia ab initio bona Deus creavit, mala diabolus superseminavit et semper perditiones innumeras].

[16] Idem dixit: Culpa est monachi, si laesus a fratre aut iniuriatus, primus purgato corde in caritate non occurrat. Nam Sunamitis non meruisset suscipere Elisaeum in domo sua, nisi quia cum nullo aliquam habuit causam. Sunamitis enim in persona animae, et Elisaeus in persona Spiritus Sancti figuratur. Nisi enim pura anima non meretur suscipere Spiritum Dei.

[Ideo ira inveterata excaecat oculos cordis et animam excludit ab oratione.]

[17] Interrogaverunt fratres Abbatem Poemenem pro quodam fratre ieiunante sex diebus in septimana perfecte, iracundo autem nimis, propter quod hoc pateretur. Respondit senex: Qui addiscit sex diebus ieiunare et non vincere iracundiam, oportebat illum in parvo labore magis studium adhibere.

[18] Abbas Poemen habebat proximum suum secum in cella, qui habebat causam cum alio fratre foris monasterio suo sedente, et dicit ei Abbas Poemen: Proxime mi frater, nolo te habere aliquam actionem cum aliquo qui foris monasterio nostro est. Ille autem non audivit eum. Surgens autem Abbas Poemen venit ad alterum senem magnum et dicit ei: Proximus frater meus habet causam cum aliquo foris monasterio nostro, et non requiescimus. Dicit ei senex: Poemen, et tu adhuc vivis? Sed vade in cella tua, et pone in corde tuo quia habeas annum quod in sepulchro sis.

[19] Sedente aliquando Abbate Poemenio in cella, litigaverunt fratres ad alterutrum nimis, et nihil locutus est omnino illis senex. Ingrediens autem Abbas Panub et inveniens eos rixantes, dicit ei: Quare dimisisti fratres et non es illis locutus ne litigarent? Dicit illi Poemen: Fratres sunt, iterum pacificant. Dicit ei Panub: Quid est hoc? Vides quia rixantes usque ad sanguinem paene venerunt, et tu dicis quia iterum pacificant? Dicit ei Poemen: Sic pone, frater, in corde tuo, quia non sum hic. Sic ergo erat quietus et tacens cum caritate Abbas Poemen.

[20] Venerunt aliquando haeretici ad Abbatem Poemenem et coeperunt detrahere de Archiepiscopo Alexandriae; senex autem tacebat. Vocans autem discipulum suum, dicit illi; Pone mensam et fac illos manducare et sic dimitte illos cum pace.

[21] Interrogavit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quomodo oportet sedere in cella? Respondit: Sedere in cella est manifeste operari manibus, et meditari verbum Dei, et quiescere, et solitarie panem tantum edere. Absconsus vero profectus est, sedentem suas reprehensiones semper artare; vel ubicumque vadit ut sciat orationum canonicas horas implere; et secretas non negligere, sed meditare; postremo conversationem bonam retinere, a mala vero recedere.

[22] Interrogavit frater senem, dicens: Cor meum durum est et non timet Deum. Quid faciam ut possim timere Deum? Respondit: Ego sic arbitror, quia homo arguens se ipsum semper in corde suo pervenit ad timorem Dei. Dicit frater: Quid est arguere se ipsum? Respondit senex: Ut in omni causa arguat animam suam, dicens ei quod oportet adstare ante Deum; et iterum dicere: Quid volo ego cum homine aliquam habere malitiam? Arbitror ego, si in istis permaneat, venit in animam eius timor Dei.

[23] Abbas Macarius dixit: Si facta est monacho despectio quasi laus, et paupertas sicut divitiae, et esuries sicut epulae, numquam moritur. Impossibile enim est bene credentem et pie colentem Deum cadere in passionem immundam et in errorem daemonum.

[24] Dixit senex: Surgente te vel ambulante vel sedente vel aliud quodlibet faciente, si est Deus prae oculis tuis, in nullo poterit te inimicus exterrere. Si ergo cogitatio haec manet in homine, et virtus Dei adhaeret illi.

[25] Dixit quidam frater Abbati Petro: Cum in cella sum, in pace est anima mea; cum autem egredior foris, si audiero aliquos sermones, loquente fratre conturbor. Respondit senex: Clavis tua aperit ostium alienum. Dicit illi frater: Quod est hoc verbum? Respondit senex: Quia interrogatio tua aperit ostium sermonum illius, ut audias quae non vis. Dicit ei frater: Quid ergo faciemus superveniente fratre, quid loquimur ad illum? Respondit senex: Omnium doctrina luctus est. Ubi vero non est luctus, non potest observari.

[26] Requisivit frater Abbatem Sisoium: Post quantum tempus debet homo a se abscidere passiones? Respondit: In quacumque hora venerit passio, abscide illam,

[quia fragilis est anima; ante armetur quam a peccatis inquinetur].

[27] Requisivit frater Abbatem Agathonem, dicens: Non discedunt a me passiones. Respondit senex: Vasa ipsorum intra te sunt. Da illis arrhas renuntiationis ipsorum, et fugient a te.

[28] Quidam frater venit ad aliquem anachoretam, et cum ille in caritate suscepisset illum, discendens dixit illi: Indulge mihi, abba, qui de consuetudine tua movi te. Ille autem respondit, dicens: Mea consuetudo est, frater, ut venientem reficiam cum pace, et redeuntem dimittam cum caritate.

[29] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo Deus promittit bona animae per Sanctas Scripturas, et non vult anima in illis permanere, sed inclinatur ad transitoria et immunda? Respondit senex: Quia necdum gustavit dulcedinem caelestium,

[ut ex toto corde exquirat Deum,] ideo ad immunda citius inclinatur.

[30] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima delectatur passiones? Respondit: Anima delectatur passiones, sed Spiritus Dei est qui continet illam. Plangere ergo debemus et attendere quae in nobis immunda sunt,

[rogantes Deum, qui potens est in omnibus, ut amputet a nobis maligna semina]. Maria ergo dum inclinans se in monumentum fleret, mox apparuit illi Dominus

[et conversus est luctus eius in gaudium]. Sic est et anima, si lacrimas diligat.

[31] Interrogavit frater senem, dicens: Dic mihi, abba, verbum salutis. Respondit: Vade, roga Deum ut donet tibi habere in corde tuo luctum et humilitatem, et attende semper ad peccata tua.

[32] Dicebant de Abbate Poemenio quia cum in ecclesiam in congregationem ingressurus esset de cella sua, sedebat prius quasi hora una, discernens in semet ipso cogitationes suas, et sic ingrediebatur.

[33] Frater requisivit senem, dicens: Quid faciam pro peccatis meis? Respondit: Qui vult liberari a peccatis, planctu liberabitur ab eis, et qui vult in se aedificare virtutes, planctu aedificet. Ipsa enim Scriptura planctus est. Nam et patres nostri discipulis suis hoc dixerunt: Plangite. Altera enim via non est ad vitam nisi ipsa.

[34] Requisivit frater senem, dicens: Quid faciam, pater? Respondit: Abraham quando ingressus est terram repromissionis, sepulchrum prius acquisivit sibi, et propter sepulchrum hereditavit terram. Dicit illi frater: Quid est sepulchrum? Respondit: Locus est planctus et luctus.

[35] Abbas Moyses dixit: Si non concordat actus et oratio, in vanum laborat homo. Cum enim orat quis pro se ipso, ut indulgeantur illi peccata, observet ne illa faciat iterum. Quando enim voluntatem peccandi quis dimiserit et ambulat

[permanens] in timore Dei, istum mox cum gaudio suscipiet Deus.

[36] Requisivit frater senem, dicens: Quid faciet homo in omni temptatione veniente super se et in omni cogitatione immissa ab inimico? Respondit: Plangere debet in conspectu bonitatis Dei, ut succurrens auxilietur illi. Scriptum est enim: Dominus mihi adiutor est, et ego vindicabo super inimicos meos.

[37] Interrogavit frater senem: Ecce homo caedit servum suum pro culpa quam fecit, quid dicit tunc servus Domino? Respondit: Si non est servus malus, dicit Domino: Peccavi, miserere mei, et aliud nihil dicit. Sed cum ipse cognoscit peccatum suum et confitetur quia peccavit, indulget illi Dominus.

[38] Requisivit frater senem: Si fuerit persecutio pro causa fidei, ubi est fugiendum? Respondit: Ubi audieris orthodoxos esse fideles, illuc vade.

[39] Requisivit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella? Respondit: Neminem despicias, nullum diiudices, de nullo malum loquaris, et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione. Custodia enim sermonum, et qui se ipsum intendit, et discretio directiones sunt animae. Si quis ergo proiciat se ipsum in conspectu Dei, et non se ipsum exaltans mensuret cum magnis, et suam voluntatem non statuat, sed sedens in cella sua ordinem suam servet, non conturbabitur, quia haec sunt animae instrumenta. Ex omnibus tamen his tota hoc virtute custodi, ut non statuas propriam voluntatem, et habebis requiem.

[40] Interrogavit frater senem, dicens: Quid faciam, quia molestant me cogitationes? Respondit senex: Vade et loquere eis: Dicite mihi, quid quaero ego aut quam causam habeo vobiscum? Et habebis requiem. Esto dispectus, et voluntatem tuam iacta post te, nullam habeas sollicitudinem, et fugient a te cogitationes.

[41] Interrogavit frater senem, dicens: Quare aliquotiens dum psallo, festino ad finem celerius pervenire? Respondit: Quomodo ergo apparebit homo qui amat Deum, nisi cum aliqua submissio daemonis est, et tunc compellimus nos ipsos, violenter caritate et timore Dei retenti.

[42] Idem dixit: Succensae ollae non appropinquant muscae, tepidae vero superinsidunt. Ita et monachum succensum divini Spiritus igne fugiunt daemones, tepidum vero illudunt.

[43] Idem dixit: Si te persequuntur adversarii, primo fuge, secundo fuge, tertio esto romphaea contra ipsos, et exiens super eos concide illos.

[44] Quidam frater venit ad Abbatem Poemenem in diebus quadragesimae, et dum consuluisset illum de cogitationibus suis, dixit seni: Dubitabam in his diebus venire huc; dicebam enim ne forte in diebus quadragesimae inclusus esses. Respondit senex: Non didicimus nos ligneum claudere ostium, sed magis ostium linguae.

[45] Venerunt aliquando fratres de Scythi ad Iohannem monachum in silentio sedentem et operantem, cumque salutasset eos, conversus in aliam partem coepit tacens operari. Dicunt et fratres: Iohannes, quis tibi dedit schema monachi, et quare non docuit te suscipere fratres et dicere illis: Orate, vel sedete. Dicit eis Iohannes: Non vacat homo peccator ad haec. Dicit Abbas Theodorus: Verum dicis. Ab homine enim qui est in supplicatione et poenitentia deus non requirit hoc mandatum.

[46] Frater requisivit Abbatem Poemenem, dicens: Pater, doce me quid faciam. Respondit: Scriptum est quoniam Iniquitatem meam ego pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

[47] Requisivit frater senem, dicens: Pater, quid faciam? Respondit: Vade, et ama tibi ipsi vim facere, evagina gladium tuum, et exi in bellum. Dicit ei frater: Non me permittunt cogitationes. Respondit senex: Scriptum est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me. Invoca ergo Deum et eripiet te.

[48] Erant aliquando Abbas Theodorus et Abbas Or mittentes lutum in tectum cellae, et dixerunt unus ad alterum: Modo si visitat nos Deus, quid sumus facturi? Tunc ad alterutrum ambo plangentes dimiserunt opus imperfectum, et unusquisque in cellam suam recesserunt.

[49] Abbas Silvanus dum sederet in cella, factus in extasi pendebat in facie sua, et post multas horas surgens plangebat. Adstans autem discipulus eius dixit: Quid habes, pater? Ille autem tacens plangebat. Dum autem molestus illi esset discipulus, ut diceret ei cur plangeret, violenter compulsus dixit: Ego in iudicium raptus sum, fili, et vidi multos schematis monachalis euntes in suppliciis, et multos laicorum euntes in regnum.

[50] Abbas Moyses venit aliquando ad puteum haurire aquam, et vidit fratrem Zachariam orantem, et spiritum Dei super eum requiescentem.

[51] Dicebatur pro Abbate Iohanne, quia numquam permittebat cogitationem otiosam ascendere in corde suo, neque loquebatur de causis saeculi huius. Temptaverunt ergo eum fratres, dicentes: Gratias agimus Deo, pater; pluit enim nimis, et palmae arbores irrigatae producunt germina, ex quibus inveniant fratres folia quae operentur. Dicit illis senex: Sic est, fratres, et spiritus Dei. Cum descenderit in corda sanctorum, adaperiuntur et producent fructus in timore Dei.

[52] Interrogavit frater senem, dicens: Quid est quod dixit Dominus: In carcere eram et venistis ad me? Respondit: Licet hoc in proximis sibi Dominus imputet factum, tamen quia carcer est sedere in cella, si quis sedens in cella memoriam semper habeat Dei, illi recte dicendum est: In carcere eram et venistis ad me.

[53] Requisivit frater Abbatem Bessarionem, dicens: Quid faciam, quia cogitationes me conturbant? Respondit Abbas Bessarion: Tu quiesce, et non te mensures cum magnis, sed esto tacens in corde tuo.

[54] Requisivit frater Abbatem Antonium, dicens: Quid est pro nihilo se ipsum homo aestimare? Respondit: Similem se iumentis irrationalibus aestimare, pro eo quod nihil diiudicant, sicut scriptum est: Ego autem velut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

[55] Requisivit Abbas Pambo Abbatem Antonium, dicens: Quid facio sedens in cella? Respondit: Non sis confidens in merito iustitiae, et non cogites de rebus transitoriis, et esto continens linguam et ventrem.

[56] Requisivit frater senem, dicens: Putas bonum est habere aestimationem bonam in conspectu hominum? Respondit: Aestimationes istae virtutem non habent. Ne ergo velis aestimationem habere apud fratrem tuum, sed magis fuge.

[57] Interrogavit frater senem, dicens: Quid est humilitas? Respondit: Si quis benefacit facienti sibi malum, humilitas perfecta est. Dicit frater: Quod si non potest quis ad hanc mensuram venire ut hoc faciat? Respondit: Fugiat et quiescat.

[58] Frater requisivit senem, dicens: Quid est profectus monachi? Respondit senex: Humilitas. Quantum enim quis in humilitate inclinatur, tantum proficit in excelso.

[59] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima suscipere potest humilitatem? Respondit: Si sua semper scrutetur mala.

[60] Abbas Poemen dixit cum gemitu: Omnes virtutes ingressae sunt in cella mea praeter unam virtutem, et ex eius labore stat homo. Interrogaverunt eum fratres: Quae est ista virtus, abba? Respondit senex: Ut semper se ipsum reprehendat homo.

[61] Quidam frater rogavit senem, dicens: Veni in cellam meam si mereor ut lavem pedes tuos. Ille autem non ivit. Iterum secundo et tertio dixit illi, et non ivit. Novissime abiit in cellam senis, et mittens poenitentiam ante ipsum, rogavit eum ut veniret in cellam eius. Et surgens venit cum eo, et dixit ad senem: Quare totiens ante rogatus non venisti? Respondit senex: Cum verbis solum dicebas, non satisfecisti cordi meo ut venirem; cum vero monachile opus humilitatis vidi in te, et ego tunc gaudens veni ad te.

[62] Dixit senex: Quod non didicit homo, et ipse non observavit, quomodo docere proximum potest? Esto ergo semper humilis ad discendum.

[63] Dixit senex: Virtus monachi est in omni tempore se ipsum arguere.

[64] Dixit senex: Non potest homo videre cogitationes suas foris, sed cum intus insurgunt; et si quis est bellator, expellit illas.

[65] Dixit senex: Opus monachi est videre cogitationes suas a longe.

[66] Dixit senex: Causa quae non praeviditur non permittit nos ad meliora proficere.

[67] Dixit senex: Non mensures te ipsum, sed adhaere bene conversanti.

[68] Dixit senex: Omnis causa quam non abscidit a se homo iterum in ipsa implicatur.

[69] Dixit senex: Omnis labor qui supervenit homini, victoria eius ipsa est requies.

[70] Dixit senex: Abominatio est ante Deum omnis carnalis delectatio.

[71] Dixit senex: Si venerit tibi cogitatio pro carnali necessitate, et tangit te semel et bis et tertio, non audias.

[72] Dixit senex: Si non dixerit homo in corde suo, quia Deus et ego solus in isto mundo sumus, non habet requiem.

[73] Dixit senex: Peregrinatio est tacere.

[74] Dixit senex: Imminuens quis humanam notitiam et ventrem, habet requiem.

[75] Dixit senex: Oportet monachum cor forte habere ad singula, et salvabitur.

[76] Dixit senex: Si videris vel audieris aliqua, non renunties fratri, quia haec nutrimenta sunt pugnae.

[77] Dixit senex: Voluntas propria et requies et consuetudo istorum deicit hominem.

[78] Dixit senex: Securitas et taciturnitas et occulta meditatio operantur puritatem.

[79] Dixit senex: Quaecumque super mensuram sunt daemonum sunt.

[80] Dixit senex: Quid opus est aedificare alienam domum et propriam subvertere?

[81] Dixit senex: Unicuique inter medium Dei et hominis propria voluntas murus est aereus et petra anteposita. Si ergo superaverit homo voluntatem suam, potest verissime dicere: Et in Deo meo transgrediar murum.

[82] Dixit senex: Nos derelinquentes rectam et luminosam viam, per spinosam et tenebrosam gradimur; id est, derelinquentes plangere nos ipsos et nostra peccata, negligentias proximorum semper aspicimus.

[83] Dixit senex: Non est monachus qui de alio detrahit; non est monachus qui reddit malum pro malo; non est monachus iracundus; non est monachus cupidus,

[superbus, avarus,] aut elatus, aut verbosus, sed qui vere monachus est, humilis est et quietus et caritate plenus, habens timorem Dei semper in corde suo.

[84] Dixit senex: Vide ne contemnas fratrem tibi astantem. Nescis enim utrum in te sit spiritus Dei an in illo.

[85] Dixit senex: Humilitas

[et castitas] et timor Dei superiora sunt omnibus virtutibus.

[86] Dixit senex: Aequalis est causa monacho, si contra eum qui sibi nocuit causare velit, ac si contra diabolum.

[87] Dixit senex: A minore actione usque ad maiorem quam agit homo, totum in fastu eius ponitur, sive in cogitationibus sive in operibus.

[88] Dixit senex: Humilitas non est sumptus, sed in omni sumptu salis condimentum.

[89] Dixit senex: Humiliare se ipsum et dispectum se apud ipsum habere pro muro est monacho.

[90] Dixit senex: Qui vult aedificare domum, multa necessaria procurat, ut possit perficere. Ita et monachum multam curam habere oportet, ut possit opera Dei perficere.

[91] Dixit senex: Non est fortior virtus quam nullum spernere.

[92] Dixit senex: Beatus qui sustinet laborem cum gratiarum actione.

[93] Dixit senex: In omnibus sibi unumquemque vim facere, haec est via Dei et opus monachi.

[94] Dixit senex: Qui sibi vim facit propter Deum, similis est homini confessori.

[95] Dixit senex: Homo habens mortem prae oculis omni hora vincit pusillanimitatem.

[96] Dixit senex: Esto liber in loquendo, non servus.

[97] Dixit senex: Impossibile est sine custodia oris proficere hominem vel in una virtute. Prima enim virtus custodia oris est.

[98] Dixit senex: Ego tres res timeo, id est, cum anima egressura est de corpore, et cum in praesentia Dei venturus sum, et cum sententia contra me data fuerit.

[99] Dixit senex: In quocumque loco sedens non respicias ad illos qui habent consolationem suam, sed ad egenum non habentem panem aut requiem.

[100] Dixit senex: Si habens passionem et relicta illa pro alia re oras Dominum, non audieris. Sed primum pete pro impugnatione tua, et cum pulsans ingressus fueris, tunc pro alia aliqua petitione roga Deum.

[101] Dixit senex: Tria sunt ista capitula, timor Dei, et oratio assidua et benefacere proximo suo.

[102] Dixit senex: Sicut flatus egrediens de naribus, sine quo non vivitur, ita homo timorem Dei et humilitatem semper debet habere in se.

[103] Dixit senex: Quid opus est incipere artificium, si non discat perficere illud? Nihil est ergo quod incipitur et non perficitur.

[104] Dixit senex: Homo si corde tuo non satisfacit, non credas illi conscientiam cordis tui.

[105] Dixit senex: Constitue tecum nulli umquam homini male facere, sed purum habere cor ad omnem hominem.

[106] Interrogavit frater senem, dicens: Si videro inter fratres aliquam negligentiam, iubes ut arguam? Respondit: Si sunt seniores vel coaetanei tui, humiliter admone sine increpatione, ut in hoc ipso humilis inveniaris.

[107] Frater requisivit senem, dicens: Fratres alii mecum cohabitant, et volunt ipsi ut ego illis praecipiam; quomodo iubes ut faciam? Respondit: Fac tu prius quod praecipis, ut non tantum illis praecepta, sed et formulam praebeas.

[108] Dicebant pro Abbate Macario maiore quia, sicut Deus protegit totum mundum et portat peccata hominum, ita et ille quasi quidam deus terrenus fuit in fratribus, cooperiens delicta illorum, et ea quae videbat vel audiebat quasi non videns et non audiens.

[109] Interrogavit Abbas Moyses Abbatem Silvanum, dicens: Potest homo per singulos dies apprehendere initium? Respondit: Si est operarius, potest per singulos dies sumere initium. Oportet enim apprehendere unumquemque parum aliquid ex omnibus virtutibus. Singulis ergo diebus surgens mane, sume initium in omnem virtutem et in omne mandatum Dei, in magna patientia, in longanimitate, cum timore et caritate Dei, cum humilitate animae et corporis, in multa sustentatione, in tribulatione et commemoratione cellae, in oratione et deprecatione, cum gemitu, cum puritate cordis et oculorum et custodia linguae et sermonum, in abrenuntiatione rerum materialium et desideriorum carnis, in certamine crucis, id est, cruciatione et paupertate spiritus, in continentia spirituali et agone pugnae, in paenitentia et luctu, in simplicitate animae et taciturnitate, in ieiunio et vigiliis nocturnis, in operatione manuum secundum quod docet Paulus Apostolus, dicens: Operantes manibus nostris, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et tribulationibus, in necessitatibus et angustiis et persecutionibus, in foveis et speluncis et cavernis terrae. Esto factor verbi, et non auditor tantum, operans talentum in duplo, habens vestem nuptialem, fundatus super firmam petram et non super arenam. Eleemosyna et fides non te derelinquant. Cogitans omnem diem mortem esse vicinam, et quasi iam clausus in monumento, nihil de hoc saeculo cures. Inedia escarum et humilitas et luctus non recedant a te, et timor Dei permaneat in te omni hora. Scriptum est enim: Propter timorem tuum, Domine, in utero concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis. Haec ergo, et si qua alia virtus est, in his perspice, nec te ipsum mensures cum magnis, sed crede te inferiorem esse omni creaturae, id est, deteriorem a quovis homine, quamlibet peccatore. Habeto discretionem, discutiens temetipsum, et non diiudices proximum, neque inspicias aliena delicta, sed tua plange peccata, et de nullius hominis actu sollicitus sis. Esto mansueti spiritus, et non iracundi. Nihil in corde tuo contra aliquem cogites mali, nec habeas inimicitiam in corde tuo neque odium contra inimicantem tibi sine causa, neque irascaris inimicitiae eius, neque despicias eum in necessitate et tribulatione eius, nec reddas malum pro malo, sed esto pacificus cum omnibus: haec est enim pax Dei. Non te credas malum facienti, neque congaudeas ei qui facit proximo malum. Non detrahas alicui, quia Deus cognoscit omnia et videt unumquemque. Non credas detrahenti, neque congaudeas ad maliloquium eius. Non oderis aliquem propter peccatum eius, quia scriptum est: Nolite iudicare, et non iudicemini; neque despicias peccantem, sed ora pro illo, ut det illi Dominus conversionem in paenitentiam, et misereatur illi: potens enim est Deus. Et si audieris pro aliquo quia agit iniqua, responde dicens: Numquid ego horum iudex sum? Homo sum peccator, mortuus sub peccatis meis, et lugens mea propria mala: mortuus enim causam non habet curare pro aliquo. Haec omnia ergo qui cogitat et procurat, operarius est universae iustitiae sub gratia et virtute Domini nostri Iesu Christi.

[110]

[Haec sunt sententiae septem quas locutus est Abbas Moyses ad Abbatem Poemenionem, quas si quis in coenobio aut in solitudine aut in ipso saeculo positus custodierit, poterit salvari:

1. In primis, sicut scriptum est, debet homo diligere Deum ex tota anima et ex tota intelligentia sua. 2. Debet homo diligere proximum suum sicut se ipsum. 3. Debet homo mortificare se ipsum ab omni malo. 4. Non debet homo diiudicare fratrem suum in aliqua causa. 5. Non debet homo malum facere alicui in aliqua causa. 6. Debet homo, priusquam exeat de corpore, mundare se ipsum ab omni inquinamento carnis et spiritus. 7. Debet homo semper cor contritum et humiliatum habere, quod ille potest implere, qui semper sua peccata et non proximi considerat.