Jump to content

Sententiae delibitae ex Augustino

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententiae delibitae ex Augustino
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 45


Sententiae delibitae ex Augustino Sententiae delibitae ex Augustino (Prosper Aquitanus), JP Migne 45.1897 I. Quae sit vera innocentia. 45.1859|

 Innocentia vera est, quae nec sibi, nec alteri nocet. Quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et nemo non prius in se quam in alterum peccat.

II. De hominibus diligendis.

 Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores: quia aliud est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt.

III. De vera aeternitate.

 Vera aeternitas et vera immutabilitas non est nisi in deitate Trinitatis, cui quod est esse, perpetuum est: quia natura initio carens, incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem illae, quibus Deus aeternitatem dedit, vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt; quia non sunt extra commutationem, dum finis illis est et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio.

IV. De Patientia Dei.

 Patientia Dei, qua parcit contemptus, parcit etiam negatus, et magis vult vitam peccatoris quam mortem, eruditio est poenitudinis et oblatio correctionis: nec ulla ipsius opera misericordia vacante; quando homini et indulgentia consultit et flagello.

V. De ultione Dei.

 Divina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in futuro; et misericorditer adhibet temporalem severitatem, ne aeternam juste inferat ultionem .

VI. De vera Dei laudatione.

 Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis. Bene autem loqui, et male vivere, nihil aliud est, quam sua se voce Damnare.

VII. De virtute caritatis.

 Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum; cum caeterae virtutes et bonis et malis possint esse communes.

VIII. De dottrina apostolica.

 Doctrina apostolica salubris atque vitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem: quia sive parvuli sive magni, sive infirmi sive fortes, habent in ea et unde alantur, et unde satientur.

IX. De quaerendo Deo.

 Deum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat.

X. De fastidio spirituale.

 Sicut corpori noxium est, corporam escam non posse percipere; ita animae periculosum est, spirituales delicias fastidire.

XI. De bonorum et malorum finibus.

 Nunquam multi sunt, qui ad non esse tendunt. Qui 45.1860| enim tam est obnoxium paucitati, quam quod est debitum perditioni?

XII. De tranquillitate ultionis Dei.

 Non concupiscit Deus poenam reorum, tanquam saturari ultione desiderans: sed quod justum est, cum tranquillitate decernit, et recta voluntate disponit: ut etiam mali non sint inordinati.

XIII. De bono intellectu.

 Bonum intellectum habet, qui quod faciendum recte intelligit, facit. Alioqui talis est sine opere intelligentia, qualis sine timore sapientia: cum scriptum sit, Initium sapientiae timor Domini (Sal. CX, 10).

XIV. De requie adhuc in carne viventis.

 Habet et in hac vita requiem suam anima, quae de morte infidelitatis exempta est; et non ab operibus justitiae, sed ab iniquitatis se abstinet actione: ut vivens Deo, et mortua mundo, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat.

XV. Devovendo Deo.

 Quisquis bene cogitat quid voveat Deo, et quae vota persolvat, se ipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debito. Imago Caesaris reddatur Caesari; imago Dei reddatur Deo. Sed sicut videndum est, quid offeras, et cui offeras; ita etiam considerandum est, ubi offeras: quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est.

XVI. De justitia et gratia.

 Duae sunt retributiones justitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per rigenerazioneem remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem retributionem impiorum, qua pro bonis mala retribuuntur, Deus nescit: qui nisi retribueret bona pro malis, non essent quibus retribueret bona pro bonis.

XVII. De supernae patriae civibus.

 Omnis qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi; et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena: ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia Deum nosse et amare paucorum est, quibus praeceptum Domini sit lucidum, illuminans oculos, ut nec in Dei, nec in proximi fallantur dilectione.

XVIII. De carnis cupiditate vincenda.

 Nemo est cujus animam corpusibile corpus et inhabitatio terrena non aggravet. Sed adnitendum est, ut carnis cupiditates spiritus vigore superentur; et interior homo, qui sempre sibi sentit resisti, sempre se divino auxilio exspectet adjuvari.

XIX. De angusta vitae via.

 Angusta est via, quae ducit ad vitam: et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur. Quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum sit infidelium vanitati.

XX. De praemio christianae religionis. 45.1861|

 Hoc effectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum ideo colit, ut aliud magis quam ipsum promereatur; non Deum colit, sed illud quod assequi concupiscit.

XXI. De occultis non judicandis.

 De occultis cordis alieni temere judicare, peccatum est; et eum, cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex sospetto reprehendere: cum eorum, quae homini sunt abscondita, solus Deus judex sit justus, qui et ispettore est verus.

XXII. De adjutorio Dei.

 Divini est muneris, cum et recta cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Citazioni enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.

XXIII. De passionibus santorum.

 Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur: ut illi qui Spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.

XXIV. De scientia boni.

 Non est vera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur. Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat, quod actione non implet.

XXV. De amore legis.

 Qui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines.

XXVI. De scrutandis mandatis Dei.

 Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Ut ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt jurgia malignorum.

XXVII. De proficiendo.

 Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est, qui superna Illustratione non egeat. Non enim ita ulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens razionaleis et intelligendum desideret, et gerendum.

XXVIII. De duplici opere Dei.

 Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate Damnantur; universae viae Domini, id est misericordia et veritas, suo finestintae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae Domini: individua enim ibi est et a misericordia veritas, et averita te misericordia; quia beatitudo sanctorum et de munere gratiae est, et de retributione justitiae.

XXIX. De observantia pacis.

 Christianaefectionis est, pacificum esse etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis: ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequantur; causas tamen non habeant, quibus odisse nos debeant.

XXX. De custodia Dei.

 Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat, introitus: et cum bono fine, id est, sine vulnere animae, tentatio consummatur; ad aeternam requiem de profundo temporalis laboris exitur.

XXXI. De adjutorio Dei. 45.1862|

 Ad coelestis Jerusalem non ascendunt consortium, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris quod ascendunt.

XXXII. De odiis mundi in Christianos.

 Omnes qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria; et despiciantur tanquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et irrisio in impios retorquebitur, cum et abbondantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.

XXXIII. De Patientia fidelium.

 Tota fidelium salus, tota Patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis, referenda est: quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet.

XXXIV. De obsequiis debitos.

 Ita et a plebibus principes, et a servis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. Auget enim meritum virtutis, quod propositum non violat religionis.

XXXV. De tolleranda varietate mundana.

 Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur: quia justum est omnia aequanimiter accipi, quae judicaturus voluit tolerari.

XXXVI. De aedificatione domus Dei.

 Omnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores.

XXXVII. De aeternis gaudiis.

 Aeternae civitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur, nec labetur: quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum.

XXXVIII. De lege caritatis.

 Lex Christi Perfectio charitatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur Conditori legis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt IV, 12). Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata ejus exsequitur: nec frustra sperat parcendum peccatis suis, qui ignoscit alienis.

XXXIX. De jussionibus Dei.

 Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget.

XL. De temporali scientia.

 Id quod in tempore novum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit.

XLI. De Providentia Dei.

 Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt.

XLII. De impunitate peccantium.

 Nihil infelicius est felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.

XLIII. De legis lettera. 45.1863|

 Legis littera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit: scire enim peccatum facit potius quam caveri; et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

XLIV. De lege et gratia.

 Lex data est, ut gratia quaereretur: gratia data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.

XLV. De Promissione Dei.

 Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit, et alius facit: quod jam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante: ne ipsorum sit, non Dei; et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum; atque ita gratia jam non sit gratia.

XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.

 Sicut non impediunt ab aeterna vita justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur; sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur.

XLVII. De malae voluntatis effectu.

 Cum voluntas mala potestatem accipit, ut efficiat quod cupit; ex judicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo: nec ideo injuste, quia occulte. Caeterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens.

XLVIII. De superbia.

 Omnia vitia in malefactis tantummodo valent: sola superbia etiam in recte factis cavenda est.

XLIX. De impare usu fortunae.

 Interesse plurimum qualis sit usus, vel earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem ideo hujusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.

L.De morte santorum.

 Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum necessario morituris quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur.

LI. De puritate quam non perdit invitus.

 Ita non amittitur corporis sanctitas manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso; sicut amittitur sanctitas corporis violata animi puritate, etiam corpore intatto.

LII. De fortitudine tollerantiae.

 Major animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis eligit ferre quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.

LIII. De humilitate justorum.

 Justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est criminis, sed virtutis examen. Nam bonus etiamsi serviat, liber est: malus autem, etsi regnet, servus est; nec unius hominis, sed, quod gravius, tot dominorum, quot vitiorum.

LIV. De oblatione votorum. 45.1864|

 Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet quod voveret.

LV. De essentia Deitatis.

 Omnis substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Nulla ergo differentia est in deitate Trinitatis: quoniam quod Deo minus est, Deus non est.

LVI. Quales nos diligat Deus.

 Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono; non quales sumus nostro merito.

LVII. De temporali opere Dei.

 Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt.

LVIII. De principali rerum omnium causa.

 Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritualiumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili et intelligibili summi imperatoris aula aut jubeatur, aut permettatur, secundum ineffabilem justitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque Republica .

LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.

 Diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem: Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste umiliatus surrexit, et erexit credentem.

LX. De spiritualibus augmentis.

 In rebus spiritualibus cum minor majori adhaeret, sicut Creatori creatura, illa fit major quam erat, non ille: et hoc est majus esse, quod est melius esse; quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed virtute fit major.

LXI. De ineffabili excelia deitatis.

 Excedit supereminentia deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intelligentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus, quam dicitur; et verius est, quam cogitatur. Non parva autem notitiae pars est, si antequam scire possumus quid Deus, possimus scire quid non sit.

LXII. De vera beatitudine.

 Omnes beati habent quod volunt; quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Propior ergo beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam prava, etiamsi quod cupit obtinuit.

LXIII. Quid sit esse cum Deo.

 Magna hominis miseria est, cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo est enim, sine dubio sine illo non est: et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum eo non est.

LXIV. De incarnatione Verbi Dei.

 Divinitas Verbi aequalis Patri, facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro: ut et 45.1865| nos efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de ipsius.

LXV. Quo odio odiendi sunt mali.

 Perfectum odium est, quod nec justitia, nec scientia caret: id est, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam: ut nec propter vitium natura Damnetur, nec propter naturam vitium diligatur.

LXVI. De labore fingentium mendacia.

 Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem verum vult dicere, non laborat: quietiores enim sunt boni, quam mali; et absolutiora sunt verba veridicorum, quam commenta fallacium.

LXVII. De divinis Scripturis.

 Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob hoc teguntur, ne vilescant; ob hoc quaeruntur, ut exerceant; ob hoc autem aperiuntur, ut pascant.

LXVIII. De oratione Domini.

 Orans cum sudore sanguineo Dominus Jesus Christus, significabat de toto corpore, quod est Ecclesia, emanaturasmartyrum passiones.

LXIX. De sacramentorum percezione.

 Sacramentum pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est.

LXX. De laudando Deo.

 Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur. e minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio: si non minaretur, nulla esset correttio.

LXXI. De acceleranda conversione.

 Remedia conversionis ad Deum, nullis sunt cunctationibus differenda; ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim poenitenti promisit indulgentiam, dissimulanti diem crastinum non spopondit.

LXXII. De umiliate orandi.

 Rectus est, et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur, se accusat, non Deum; et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccata sua difensorem, sic recipit confitentem

LXXIII. De ammiratione creaturarum.

 Mirabilis est fabrica mundi, sed mirabilior fabbricatore. Et male occupatur creatis, qui a Creatore discedit: qui si haeserit superiori, inferiora calcabit; ne quod dilexerit contra naturam, convertatur in poenam.

LXXIV. De anima inordinata.

 Anima razionale superioribus inferiore praeponens, non potest regere quod regebat: quia regi noluit, a quo regebatur.

LXXV. De poena peccati.

 Corpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis omnis humanarum actionum cursus praepediretur .

LXXVI. De ratione psallentium.

 Recte in Dei laudem psallit, cujus opera cum voce concordant. Nam finito carmine, vox tacet: vita autem 45.1866| in bonis actibus permanens, nunquam recet ejus gloriam, quem in se gaudet operari.

LXXVII. Del timore.

 Omnia quae timentur, rationabiliter declinantur: Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur.

LXXVIII. De recta sollicitudine.

 Sicut praepostera securitas in periculum impellit; ita ordinata sollicitudo securitatem parit.

LXXIX. De verginità.

 Virginitas carnis, corpus intatto: virginitas animae, fides incorrupta.

LXXX. De modo habendi.

 Multa nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria sola retineamus. Nam vana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodammodo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet .

LXXXI. De cogitationibus.

 Quomodo aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri, ut in mala opera exeant cogitationes bonae: quoniam hoc actione promitur, quod corde concipitur .

LXXXII. De cantico novo.

 Sicut veteris hominis vetus canticum ad temporalia, sic novi hominis novum canticum pertinet ad aeterna; et ita unusquisque cantat, ut vivit. Novum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur.

LXXXIII. De vera umiliare.

 Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare; nec ingratum esse, nec querulum; sed in omnibus Dei judiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt, aut benigna.

LXXXIV. De disperantibus.

 Nimis miser est, qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit: cum ex eo ipso quod non quaerat Dei auxilium, ab omni spe verae salutis exciderit .

LXXXV. De divitiis.

 In magna egestate sunt, qui de iniquitate sunt divites, justitiae opes et sapientiae thesauros non habent: qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt, quae perire non possunt.

LXXXVI. De vera bonitate.

 Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est; et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse.

LXXXVII. De mali impuniti.

 Peccator qui peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius ​​autem in eum decernitur, cui etiam ipsa Correctio denegatur .

LXXXVIII. De bono humilitatis.

 Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem: et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus.

LXXXIX. Della sepoltura.

 Sicut peccatoribus divitibus nihil prosunt exsequiae 45.1867| sumptuosa; ita nihil nocent aut viles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae.

XC. De gaudio recto.

 Non potest unquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.

XCI. Quid hominem Deo jungat.

 Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui, aut proximi sumus: quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi conjungit imitatio.

XCII. De bono praelio.

 Humanae agritudinis est, in carne mortali delectationem habere peccandi: sed discipulus amatorque virtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere, sed bellum debet indicere.

XCIII. De spe fidelium.

 Non te terreat, christiane, quod credita differuntur: licet in abscondito sit promissio, in spe tamen perseveret oratio. Exercere operibus, cresce virtutibus. Dum fidei costantia probatur, gloria retributionis augetur.

XCIV. De temporibus.

 Omne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum, quam quod in hoc tendit, ut non sit?

XCV. De charitatis aumenta.

 Crescit semper charitatis facultas, dum usu major, et largitate fit ditior.

XCVI. De difetto malorum.

 Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio judicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut Correctio, aut Damnatio Facit.

XCVII. Unde adhaereatur Deo.

 Adhaerens Deo et semper ejus faciens voluntatem, nunquam a suo habitatore deseritur: etsi quaedam dura atque adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.

XCVIII. De justitia.

 Tota justitiae ratio est, ut declinontur mala, et fiant bona: cujus observantiae inter quaslibet adversitates forma servanda est; quia hoc solum nunquam amittitur, quod operi pietatis impenditur.

XCIX. Di tolleranza.

 Tolerentur praesentia mala, donec veniat beatitudo promissa. Sustineantur a fidelibus infideles, et exortorum inter frumenta zizianiorum avulsio differatur. Quantumlibet saeviant impii, melior est etiam in hoc tempore causa justorum, qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur.

C. Quid sit clamore ad Deum.

 Clamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis: quia semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est; quoniam ad ipsum redit, quod ab ipso processit.

CI. De confessando peccato.

 Bona est peccati confessio, si et curatio consequatur. Nam quid prodest detegere plagam, et non adhibere medicinam

CII. Di perfezione.

 In hac vita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis non apprehenditur illa Perfectio, cui non supersit ascensio.

CIII. De laboribus praesentis vitae.

 Dum praesentis vitae cursus agitur, etiamsi valde proficiat cujus external homo corrumpitur, et interior renovatur; necesse est tamen, ut dum conditioni 45.1868| subjacet mortis, labores toleret vetustatis .

CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.

 Imago quidem Dei est homo, et qui per justitiae ambulat vias, ad similitudinem sui tendit auctoris: et tamen dum in hac vita degit, conturbationes vanitatis incurrit.

CV. De erudizione divina.

 Prima divini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum possumus, sine quo nihil possumus.

CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.

 Omnis infidelium vita peccatum est; et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.

CVII. De fondamento spirituale.

 Sicut fundamentum corporea fabbricae in imo est; ita fundamentum fabricae spiritualis in summo est. Terrena aedificatio a terra incipit, coelestis exstructio a superno crescit exordio.

CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.

 Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit: tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia nihil obliviscitur.

CIX. Qui Dei miracula vident.

 Ciao vident mirabilia Dei, quibus prosunt. Nam quod non intelligitur, vel unde non proficitur, non videtur.

CX. De misericordia et veritate jugendis.

 Non auferat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem. Si enim pro misericordia judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi.

CXI. De tentatione et imitatione Christi.

 Tentatio Christi, eruditio christiani est. Imitatores enim magistri debent esse discipuli; non in faciendis miraculis, quae nemo exigit, sed in custodienda humilitate atque Patientia, ad quae nos Dominus suo invitavit exemplo.

CXII. De cupiditate et caritate.

 Quomodo radix omnium malorum cupiditas est, sic radix omnium bonorum est charitas.

CXIII. De gaudio cristiani.

 Christiano recte gaudendi causa non praesens saeculum, sed futurum est: et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis; ut in via, qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.

CXIV. De sabbato.

 Male celebrat sabbatum, qui ab operibus bonis vacat. Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum: quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit.

CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.

 Cum bonum operaris, hilaris operare. Nam si quid boni tristis feceris, fit de te magis, quam facis.

CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.

 Si in mores malorum non transeant boni, etiam 45.1869| inter cohabitantes magna divisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed hominum est fugienda iniquitas.

CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.

 Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore justitiae. Nam qui timore non peccat, quamvis non noceat cui vult nocere, sibi tamen plurimum nocet; et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est voluntate.

CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.

 Melior est in malis factis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio.

CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.

 De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius.

CXX. De mundana iniquitate.

 Sicut stellas coeli non exstinguit nox: sic mentes fidelium, adhaerentes firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas.

CXXI. De propria facultate.

 Ad peccandum homo abundat propria facultate: ad agendum autem bonum non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus justus est.

CXXII. De contrariis moribus.

 Magnus bonorum labour est, mores tollerare contrarios: quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet justum iniquitas aliena, quantum recedit a sua.

CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.

 Non locorum intervallis acceditur ad Deum, vel receditur ab eo: sed similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est, ab eo bono longe esse, quod ubique est.

CXXIV. De vera libertata.

 Libera semper est servitus apud Deum, cui non necessitas servit, sed charitas.

CXXV. Di tolleranza.

 Qui ideo neminem vult hominem pati, quia multum, ut arbitratur, proficit per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit.

CXXVI. De artificio summo.

 Totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in nobis est quod ipsi fecimus, inde Damabimur: si autem hoc quod Deus fecit, inde coronabimur.

CXXVII. De Verbo Dei.

 Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, tempus praecordinavit, quo susciperet carnem: non tempori cessit, quo verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.

CXXVIII. De fide et intellectu.

 Intellectui fides viam aperit, infidelitas claudit.

CXXIX. De homine victo.

 Quo primum vitio superatus est homo, hoc ultimum vincit. Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum, ne bene sibi mens conscia, in se potius, quam in Domino glorietur.

CXXX. De perfezione desideriorum.

 Finis curarum Perfectio est desideriorum; et in id quique tendit ac nititur, ut ad illud perveniat quo delectatur. Sapientis ergo est, hoc appetere, quod 45.1870| buono facito; non id amare, quod decipit.

CXXXI. De duobus donis gratiae.

 Sicut duo sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas: ita duo sunt dona gratiae; unum quod aufert carnis cupiditatem, aliud quod facit animi perseverare virtutem.

CXXXII. De laboris va bene.

 Non poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat, quod ei non possit auferri.

CXXXIII. De iniquitatis laesione.

 Impossibile est ut iniquitas prius laedat hominem justum in quem tendit, quam cor injustum unde procedit.

CXXXIV. De miraculis.

 Visibile miraculum ad illuminazioneem vocat - invisibile autem, eum qui vocatus venit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.

CXXXV. De fuggientibus diabolum.

 Melior causa est eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui praeeuntem sequuntur: quia utilius est eum hostem habere, quam principem.

CXXXVI. De pravis cupiditatibus.

 Omnes pravae cupiditates sunt portae inferi, per quas itur in mortem: cujus dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite concupivit.

CXXXVII. Dell'adulazione.

 Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudatur auditor.

CXXXVIII. De male conscio animo.

 Animus male sibi conscius dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non judicet Deus: cum abuti Patientia Dei, et non intelligere parcentis benignitatem, jam sit magna Damnatio.

CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.

 In creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam vitium: quod ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cujus hoc vitium est, potius competeret esse cum Deo.

CXL. De angelis et hominibus.

 Nullum Deus vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret: atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam antithetis onestaret .

CXLI. De condizionae creaturae.

 Tria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus, inquit, Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem quod bona esset (Gen. I, 3, 4). Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est. Si, per quid fecerit: Dixit, et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor excelior est Deo, nec ars efficacior Dei verbo; nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono.

CXLII. De bono et malo amore.

 Est amor, quo amatur et quod amandum non est: et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine: et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene vivimus, iste deficit quo maschile 45.1871| vivimo; donec ad Perfectum senetur, et in bonum commutetur omne quod vivimus.

CXLIII. De bono creaturae.

 Creaturae razionaleis vel intellettualis bonum, quo beata sit, non est nisi Deus: quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est; sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto fit beata, quo amisso misera.

CXLIV. De vitio naturae.

 Vitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt; sola autem mala nusquam. Quoniam naturae etiam illae, quae ex malae voluntatis initio vitiatae sunt, in quantum vitiosae sunt, malae sunt: ​​in quantum autem naturae sunt, bonae sunt.

CXLV. Quid credi debattito.

 Non est fas credere, aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur: quia nec affici dicendus est, tanquam in ejus natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur; et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria: quia novit et quiescens agere, et agens quiescere; et quod in operibus prius quidem est, aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis voluntas ejus, nec consilio alternante variatur: in qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur .

CXLVI. Quod Deus tantum est creatore.

 Nullius, quamvis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiam si Angeli jussi vel permissi adhibeant operazioneem suam rebus, quae gignuntur in mundo, tam non sunt creatores animalium, quam nec agricolae frugum atque arborum.

CXLVII. De prima condizione mortis.

 De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.

CXLVIII. De morte piorum.

 Mors etiam piorum, poena peccati est: sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad vitam aeternam. Sicut enim injustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis; ita etiam justitia bene utitur non tantum bonis, verum etiam malis.

CXLIX. De martiribus non baptizatis.

 Qui nondum percepto rigenerazioneis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte Baptismatis .

CL. Quod omne peccatum sit mendacium.

 Cum homo secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo: quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacio loqueretur. Unde non frustra dicitur, omne peccatum esse mendacium: quia non peccatur, nisi ea voluntate, quae contraria est veritati, id est, Deo.

CLI. De diversa volontariateaffettum.

 Diversitas humanae affettis, ex diversitate est voluntatis: quae si prava est, perversis erit moribus inquieta; si autem recta, non solum non culpabilis affettio hominis, sed etiam laudabilis erit.

CLII. De arbitrii libertate vera.

 Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum 45.1872| vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Giovanni VIII, 36).

CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.

 Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae; sed ad Deum, quod est obedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab eo qui vere ei sufficit deficit.

CLIV. De vita beata.

 Beata vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur; caeteris omnibus rebus necesse est ut eccellentius diligatur: quoniam propter hoc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia vero beatus esse non potest, nisi qui eam, ut dignum est, amat: consequens est ut eam aeternam velit; quae tunc vere beata erit, quando terminum non habebit.

CLV. Bonus Solus Deus.

 Non omnes quidem mali in hoc proficiunt ut sint boni: nemo tamen est, nisi ex malo, bonus.

CLVI. De civilibus terrenis.

 Cives terrenae civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa irae. Cives vero coelestis patriae parit a peccato naturam liberans gratia, qui sunt vasa misericordiae.

CLVII. De ira Dei.

 Ira Dei non perturbatio est ejus, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ipsius, et recogitatio, mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa est praescientia.

CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.

 Inimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, vel malitia depraventur, si accipiant potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam: si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam: et ut etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam: quia Deus his qui eum diligunt, omnia cooperatur in buono.

CLICE. De fine boni et mali.

 Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quousque nocendo perducat. Unde unum est summum bonum, aliud autem summum malum: illud, propter quod appetenda sunt bona caetera, ipsum autem propter se ipsum; hoc, propter quod declinanda sunt mala caetera, ipsum autem propter summum.

CLX. Della natura.

 Est natura in qua nullum malum est, vel etiam nullum malum esse potest. Esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest.

CLXI. De animi aequitate.

 Melior est animi aequitas, quam corporis sanitas: et convenientius injustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto.

CLXII. De praecepto caritatis.

 In praecepto charitatis tria invenit homo quae diligat: Deum, et se, et proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit; consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem jubetur diligere sicut se ipsum.

CLXIII. De concordia et obedientia.

 Pax domestica, est ordinata cohabitantium imperandi 45.1873| concordia obbediendica. Imperant enim qui consultunt; sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Obediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. Sed in domo justi viventis ex fide, et ab illa adhuc civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare: quia non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed Providendi beneficentia.

CLXIV. De condiziona servitutis.

 Nomen, et conditionem servitutis culpa genuit, non natura; et prima hujus soggettionis causa peccatum est, quia sicut scriptum est, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Giovanni VIII, 34). Unde melior ejus status est, qui famulatur homini, quam qui suae servit cupiditati.

CLXV. De praelatis.

 Veri patres familias subditis suis, tanquam filiis, ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes venire ad coelestem domum, ubi imperandi necessarium non sit officium: quo donec veniatur, magis debent patres quod dominantur, quam servi tolerare quod serviunt.

CLXVI. Il regime popolare.

 Locus superior, sine quo regi populus non potest, etiamsi ita sit tenendus atque administrandus, ut decet; tamen indecenter appetitur. Unde otium sanctum quaerit dilectio veritatis: negotium justum suscipiat necessitas dilectionis.

CLXVII. De vita animae.

 Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit vivere; sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere: quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est.

CLXVIII. De Venia.

 Justitia nostra quamvis vera sit, propter verum boni finem, ad quem refertur; tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet, quam perfezione virtutum.

CLXIX. De plena pace.

 Quamdiu vitiis repugnatur, plena pax non est: quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur praelio; et illa quae victa sunt, nondum securo Triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.

CLXX. De prima et secunda morte.

 Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

CLXXI. De causis incognitis.

 Incognitis causis operum divinorum, nonnihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere.

CLXXII. De negligentiis.

 Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit. Nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit: quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis.

CLXXIII. De humana societate.

 Sicut in potestatibus societatis humanae major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus.

CLXXIV. De diligendo Deo.

 Beatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum 45.1874| proprio Deum. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt; qui nunquam a non dimittente amittitur.

CLXXV. De non corrumpendis.

 Manifestum est quoniam bona sunt quae corrumpuntur; quae neque, si summa bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset.

CLXXVI. De incommutabili Deo.

 Cum Deus incommutabiliter bonus omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura; nulla est substantia mali: quia quod auctorem Deum non habet, non est: ita vitium corruzionis nihil est aliud, quam inordinatae vel desiderium vel actio voluntatis.

CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.

 Sicut palato non sano poena est cibus, qui sano suavis est; et oculis aegris odiosa lux, qua incolumis gaudet oblutus: ita displicet iniquis justitia Dei, cui si subjicerentur, non conturbarentur .

CLXXVIII. De aegritudine animi.

 Aegritudo animi razionale est, cum bonis inferioribus delectatus, superioria ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas dividitur voluntates: cumque una est, tota non est; et hoc adest uni, quod deest alteri.

CLXXIX. De homine religioso.

 Homini benigno parum esse debet inimicitias aliorum non excitare vel augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studeat.

CLXXX. De veritate odiosa.

 Beata vita est gaudium de veritate, quod Deus est: sed multis veritas odiosa est, quam audire nolunt docentem; et nolentes falli, volunt mendacia sua veritatem videri. Quibus juste retribuitur, ut ipsi veritatem non lateant, ipsos autem lateat veritas.

CLXXXI. De forti pazienti.

 Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat: quia aliud est fortis Patientia, aliud secura felicitas; nec ejusdem est temporis labor pugnae, et beatitudo victoriae.

CLXXXII. De copiosa egestate.

 Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae, quia plus loquitur inquisitio, quam inventio; et longior est petitio, quam impetratio.

CLXXXIII. De aeternitate.

 Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem: quoniam ex nulla specie motuve mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est voluntas, quae alia, et alia est.

CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.

 Non est desperandum de malis; sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius supplicandum: quia numerus sanctorum de numero semper est auctus impiorum .

CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.

 Quaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus; ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, si hoc dicitur voce quod falsum est: quia veritas et credenda est, et loquenda.

CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat. 45.1875|

 Non conquistatur homo, quando in his quae juste habet, patitur aliquas adversitates: per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora; ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat..

CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.

 Bene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud judicem enim justum et misericordem qui se accusat, excusat.

CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.

 In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae inter tribulationum turbine difficiler agnoscitur: nec facile inveniuntur in adversitate praesidia, quae non fuerint in pace quaesita.

CLXXXIX. De altari Dei.

 Ad altare Dei invisibile, quo non accedit injustus, ille pervenit, qui ad hoc praesens justificatus accedit. Inveniet enim illic vitam suam, qui hic discreverit causam suam.

CXC. Leggere.

 Finis legis Christus est in quo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim Perfectio in ipso est: ultra quem non est, quo se spes fidei et charitatis extendat.

CXCI. De mala coscienza.

 Nullae poenae graviores sunt, quam malae conscientiae: in qua cum Deus non habetur, consolatio non invenitur: et ideo invocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam.

CXCII. De agro.

 Quod gravius ​​peccatum aegri, quam medici interfectio? Sed cum in Baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur?

CXCIII. De ruminante verbum Dei.

 Auditor verbi similis debet esse animalibus, quae ob hoc quia ruminant, munda esse dicuntur: ut non sit piger de his cogitare, quae in alvo cordis accepit: et cum audit, sit similis edenti; cum vero audita in memoriam revocat, sit similis ruminanti.

CXCIV. De anima razionale.

 Rationalis anima domina est corporis sui; quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota charitatis soggettione servierit.

CXCV. De misericordia Dei.

 Sicut terra de coelo exspectat pluviam, et lucem: sic homo ex Deo debet exspectare misericordiam, et veritatem.

CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.

 Gaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discrezionale eorum non fallitur divina justitia. Sed non temere dividant congregatos: quia ipsorum est velle colligere, Domini separare.

CXCVII. Di terreno amore.

 Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur.

CXCVIII. De haereditate Christi.

 Haereditas, in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum: sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus.

CXCIX. De felicitate.

 Nunquam debet secura esse felicitas; quia periculosiora 45.1876| sunt animo secunda, quam corpori adversa: prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa quod frangant.

CC. De remediis poenitentiae.

 Prima salus est, declinare peccatum: secunda est, non disperare de venia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem judicem ad poenitentiae remedia non recurrit.

CCI. De bonis occultis sanctorum.

 Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est: nec visibile enim est, nec corporale, quod diligunt; et tam merita eorum sunt in abscondito constituta, quam praemia.

CCII. De inimicis bonorum.

 Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum: qui ideo esse awaretitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum est ergo pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conversio, aut in nobis divinae bonitatis inveniatur imitatio .

CCIII. De vigore fidei christianae.

 Vigor fidei christianae tribus temporibus initiatur: vespere, mane, et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrezione, meridie in ascensione. Unum ad pazientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium ad gloriam pertinet majestatis in Patris dextera consedentis.

CCIV. De purgandis Electis.

 Ad hoc exagitantur homines tribulationibus, ut vasa Electionis evacuentur nequitia, et impleantur gratia.

CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.

 Potest homo invitus amittere temporalia bona: nunquam vero, nisi volens, perdit aeterna.

CCVI. De fine fidelium.

 Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere.

CCVII. De tristitia.

 Melior est tristitia iniqua Patientis, quam laetitia iniqua facientis.

CCVIII. De peccatis praeteritis.

 Revocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis, ne subrepente concupiscentia redeamus corde in A Egyptum.

CCIX. De veritate.

 Bonum est a veritate vinci. Ad correptionem superet veritas volentem: nam et invitum ipsa superabit.

CCX. De impunitate peccatorum.

 Peccata sive parva, sive magna, impunita esse non possunt: ​​quia aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere; et eos, qui semetipsos judicant, non judicare.

CCXI. De misero.

 Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur.

CCXII. De remediis tribulationum.

 Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus hujus vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer 45.1877| non audit. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod Deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit: quia accipit charitas, quod parat veritas.

CCXIII. De provectu bonorum.

 Provectus fidelium sine tentatione non evenit; nec sibi quisquam innotescit, nisi probationis esamina: nec coronabitur, nisi qui vicerit; nec vincet, nisi qui certaverit. Quis autem certat, nisi inimicum habens, et tentationi resistens?

CCXIV. De Prophetiis implendis.

 Stultus est, qui non credit denuntiationibus Prophetarum in paucis quae restant; cum videat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur implenda.

CCXV. De idolis.

 Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis vident vana. Si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit.

CCXVI. De corporibus humanis.

 Omnia corporis nostri, quae discerpta, vel putrefacta, vel etiam concremata, in quasdam dissolvuntur favillas, Deo perire non possunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu, quae tenet omnia.

CCXVII. De siti bona.

 Qui Deo sitiunt, tota sua debent sitire substantia, id est, et anima et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est, verbum veritatis; et carni necessaria Deus praebet: quia utraque ipse facit, qui utraque fecit.

CCXVIII. De meditazione fidelium.

 Qui otiosus et quietus non cogitat Deum; quomodo inter actus multos et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei sunt fidelis, cum vacat: et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione deficiat.

CCXIX. De simulata innocentia.

 Simulata innocentia, non est innocentia; simulata aequitas, non est aequitas: sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio.

CCXX. De lumine.

 Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur.

CCXXI. De duabus civitatibus.

 Duas in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei, Babyloniam, amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis.

CCXXII. De praecepto Dei.

 Omne praeceptum Dei leve est amanti: nec ob aliud intelligitur dictum, Onus meum leve est (Mt XI, 30), nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui timendo facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est, non juberi.

CCXXIII. Di carità.

 Plenitudo legis charitas est; quia per charitatem lex impletur, non per timorem. In tantum enim fiunt mandata justitiae, in quantum adjuvat spiritus gratiae.

CCXXIV. De operibus bonis. 45.1878|

 Non sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt: quia alterum sine altero nullius virtutis fructum parit.

CCXXV. De lapsu Adam.

 Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec mutatio dexterae est Excelsi.

CCXXVI. De temporalibus deliciis.

 In praesenti vita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: ​​sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis aeternae vitae?

CCXXVII. De Trinitate.

 In Trinitate divina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat.

CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.

 Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cum itaque universae naturae per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas nulla substantia est: et peccatum non natura est, sed vitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui.

CCXXIX. De iniquitate diaboli.

 Sublatum est diabolo iniquitate sua vincto, non quod habebat proprium, sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna ejus domo perierant, non furtum fecit, sed furtum recepit.

CCXXX. De profunditate iniquitatis.

 Tunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus peccatis jacet, sed etiam volens ea difensore, perdit aditum confessionis.

CCXXXI. De auxilio Dei.

 Cum Deus permettit, aut facit, ut aliqua tribulatione vexemur, etiam tunc misericors est: quia excitans fidem, et differens opem, non auxilium negat, sed desiderium movet.

CCXXXII. De Christianis.

 Divites christiani, si veri christiani sunt, prorsus pauperes sunt, et in comparationem coelestium bonorum, quae sperant, omne aurum suum arenam deputant: quia ibi quisque habet divitias suas ubi delectationem .

CCXXXIII. De fide Abrahae.

 Fides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis similitudinem, ipsi pertinent ad haeredum promissionem.

CCXXXIV. De perseverantia in bono.

 Nemo fidelium, quamvis multum profecerit, dicat, Sufficit mihi. Qui enim dixerit, remansit, et haesit in via ante finem, qui non perseverabit usque in finem.

CCXXXV. De Deo.

 Nullus in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui vult evadere offensum, confugiat ad placatum.

CCXXXVI. De duabus vitis.

 Duae vitae sunt; una est corporis, altera animae. Si eut vita corporis, anima; ita vita animae, Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima 45.1879| moritur, si desertat Deus.

CCXXXVII. De homine.

 A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit.

CCXXXVIII. De obbedientia.

 Perfecte Deus evidenterque monstravit, quantum sit bonum obedientia: cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala. Sola ibi obedientia potuit tenere palmam: sola inobedientia incidit poenam.

CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.

 Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam Damandorum exercet disciplinam liberandorum.

CCXL. De confessione.

 Apud misericordiam Dei plurimum valet confessio poenitentis, quem facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium.

CCXLI. De scientia.

 Humilium virtus est, de scientia non gloriari: quia communis est omnibus, sicut lucis, ita participatio veritatis.

CCXLII. Qualiter regantur corpora.

 Non caret regia potestate, qui corpori suo noverit razionale imperare. Vere dominator est terrae, qui carnem suam regit legibus disciplinae.

CCXLIII. De poena et justitia.

 Quantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, et qui timet poenam, et qui amat justitiam, non facit contra mandatum: et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde; similis actione, dissimiles volontariate.

CCXLIV. Quid diligatur.

 Hoc ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur.

CCXLV. De corde.

 Rectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus.

CCXLVI. De benevolentia.

 De benevolentia est, non de malitia, cum laetatur justus in impios processisse vindictam: quia non peccatoris exitium placet, quem voluit corrigi; sed justitia Dei, qua scit multos posse converti.

CCXLVII. La simulazione.

 Non vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus; opere parcens, corde saeviens; manu mitis, voluntate crudelis.

CCXLVIII. De amore et timore.

 Ad omne opus bonum amor ducit et timor Dei: ad omne peccatum amor ducit et timor mundi. Ut ergo apprehendatur bonum, et declinotur malum; discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri.

CCXLIX. De felicitate.

 Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit.

CCL. De divite paupere.

 Dives qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est, unde inflari superbia solet, pauper est Dei.

CCLI. De gradibus pietatis.

 Ascensionum ad Deum sunt gradus, pietatis 45.1880| affettivo. Iter tuum voluntas tua est; amando accedis, negligendo recedis: constitutus in terra Deo jungeris, quia quae Deo chara sunt diligis.

CCII. De petizionibus contrariis Deo.

 Deus cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.

CCLIII. Di mendacio.

 Incredibile est non mentiri hominem, ne capiatur; qui mentitur, ut capiat.

CCLIV. Articolo di mendacio.

 Quamvis omnis qui mentitur, velit celare quod verum est; non tamen omnis qui vult celare verum, mentitur. Plerumque enim verum non fallendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, cum ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Joan. XVI, 12].

CCLV. De libero arbitrio.

 In primo homine patuit quid hominis arbitrium valeret ad mortem: in secundo autem, quid Dei adjutorium valeret ad vitam. Primus enim homo, nonnisi homo: secundus vero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est relicto Deo: justitia non fit sine Deo.

CCLVI. De lege et peccato.

 Legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificator desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere; et ideo magis augeri, quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

CCLVII. De mandato Dei et timore.

 Mandatum Dei si timore fit poenae, non amore justitiae, serviliter fit, non liberaliter; et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui non de charitatis radice procedit.

CCLVIII. Leggere.

 Lex Dei secundum naturam est, cum homines quae legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato vitio, quod nec praesidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quae legis sunt naturaliter fiunt: non quia per naturam praeventa sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura .

CCLICE. De gloria non habenda nisi in Deo.

 Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tanquam non acceperit; aut ideo putet se accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo.

CCLX. De homine et superbia.

 Homo factus erat immortalis. Deus esse voluit: non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat; et de inobedientiae superbia contracta est poena naturae.

CCLXI. De laude fidei.

 Laus fidei est, non visa credere: praemium erit, creditorum adeptione gaudere.

CCLXII. De sapientia.

 Sicut lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest: sic nisi sapientia Dei, quae panis est Angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad Verbi contemplandam divinitatem posset accedere. Qui ergo 45.1881| lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati, partecipazioniem dedit luminis veri.

CCLXIII. De buona fama.

 Odore bonus fama bona est, quam quisque bonae vitae operibus haurit: dum Christi vestigia sequitur, pedes quodammodo ejus pretioso unguenti odore perfundit .

CCXLIV. De cupiditate.

 Non est in carendo hardas, nisi cum est in habendo cupiditas: et ideo id solum recte diligitur, quod nunquam bene amittitur.

CCLXV. De eloquentia insipientis.

 Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor; et eum quem ornate dicere audit, etiam vere dicere exitimat.

CCLXVI. De ingegno.

 Bonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest? quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est.

CCLXVII. De homine peccatore.

 Omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus: et omnis homo in quantum homo diligendus est propter Deum: Deus vero propter se ipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt.

CCLXVIII. De incommutabili bono.

 Dominus ait, Ego sum via, veritas, et vita (Giovanni XIV, 6). Hoc est, Per me venitur, ad me pervenitur, in me manetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur: quia per aequalem, ille cui aequalis est, cognoscitur; vinciente atque glutinante nos Spiritu sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus.

CCLXIX. De mendacio et fallacia.

 Multos invenimus, qui fallere velint: qui autem falli, neminem. Cum vero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur: satis apparet, in una eademque re. illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem, quam facere.

CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.

 Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale plus diligitur antequam habetur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animum, nisi incorruptibilis gaudii vera et certa aeternitas: aeternum vero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat quam de se habet, ut fiat vilius, quia speratum est amplius: sed tanta est ibi excelia, ut multo plus adeptura sit charitas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit .

CCLXXI. De fame et inedia spirituale.

 Qui in Scripturis sanctis non inveniunt veritatem quam quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt, et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis obcaecatio, et his inedia subtrahit .

CCLXXII. De laboribus peccatorum.

 Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Saeviat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet 45.1882| armis: quidquid fecerit, quantillum erit ad illud quod Accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero: hoc quidem sentio, illud spero; et tamen incomparabiliter majus est quod speratur, quam quod infertur. Quidquid est quod contra Christi nomen saevit, si potest vinci, tolerabile est: si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in percezioneem aeterni boni.

CCLXXIII. Di carità.

 Cum duobus praeceptis charitatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto magis est Evangelium, quo lex non solvitur, sed adimpletur; et de quo Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Giovanni XIII, 34)? Charitas enim innovat homines; et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit.

CCLXXIV. De flagello.

 Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercet ante judicium disciplinam, et plerumque diligit quem flagellat, nolens invenire quem Damnet. Flagellat autem simul et justos et injustos; quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiae ejus veniunt etiam coronae justorum.

CCLXXV. De passionibus fidelium.

 Labor piorum exercitatio est, non Damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Justus justorum Sanctusque sanctorum; cujus passio omnes superat passiones: quia cum auctore universitatis nulla cujusquam est comparatio creaturae.

CCLXXVI. De originale peccato.

 Miseria generis humani, cujus nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertineret ad justum Omnipotentis judicium, si non esset originale peccatum.

CCLXXVII. De Providentia Dei semper operantis.

 Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae: quae virtus si ab eis, quae condidit, regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum speci et natura concideret. Proinde quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur (Giovanni V, 17); continuationem quamdam operis ejus, qua simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ejus perseverat, de qua dicitur, Pertingit a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Idem etiam Apostolus sentit, cum Atheniensibus praedicans ait, In quo vivimus, movemur, et sumus (Att. XVII, 28). Qui si opus suum rebus creatis subtraheret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus.Et ideo sic Deus intelligendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut jam nullam novam conderet creaturam: non ut conditas continere et gubernare cessaret.

CCLXXVIII. De vero sabbato.

 Observatione sabbati, quae vacanzee unius diei figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum observat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus; nec ipsis bonis actibus suis quasi de propriis et de his quae non acceperit, gloriatur; illum in se operari cognoscens, qui simul operatur et quietus est.

CCLXXIX. De requie Dei.

 Requies Dei recte intelligentibus ea est, quae nullius indiget bono. Et ideo certa requies nobis in illo est, quia beatificamur bono quod ipse est: non ipse eo quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit: ac per hoc nullo bono alieno eget, qui bono quod fecit non eget.

CCLXXX. De initio temporum. 45.1883|

 Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis, vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, tempus nullum omnino esset. Moveri autem creatura utique non posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore. Utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.

 Cum Salvator dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei (Matth. X, 29), et quod fenum agri, quod post paululum mittendum est in clibanum, ipse tamen formet, ac vestiat (Id. VI, 30): nonne confirmat , non solum istam mundi partem rebus mortalibus et corruttibilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina Providentia regi; ne fortuitis perturbari motibus ea, quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?

CCLXXXII. De anima razionale.

 Anima razionale in ea debet erigi, quae in spiritualium natura maxime excellunt; ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.

CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.

 Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod novum est consuetudine, repugnans est rationi. Nobis ergo videntur contra naturam insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit.

CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.

 Omne corpus in omne corpus posse mutari credibile est: quodlibet autem corpus in animamrationem posse converti, credereassurdo est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut nunquam suae rationis instituta convellat.

CCLXXXV. De merito volontaris.

 Sicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam aware lumine lucidus permaneret: sic homo Deo praesente illuminatur, awarem autem tenebratur; a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.

CCLXXXVI. Deo obbediendum.

 Magna est utilitas hominis, jubenti Deo, etiam incognita jussionis ratione servire. Jubendo enim Deus utile facit, quidquid jubere voluerit: de quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat; nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat.

CCLXXXVII. De bono humanae naturae.

 Quam excellens bonum sit natura humana, hoc maxime apparet, quod datum ipsi sit ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est: unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod est amatum inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquid bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena.

CCLXXXVIII. De potestate nocendi. 45.1884|

 Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prava. Non est autem potestas nisi a Deo, et haec abdita altaque ejus judicia; quoniam non est iniquitas apud Deum.

CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.

 Quantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc evidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt; et qui omnino malum desertionis suae majore superbiae stupore non sentiunt, aliis, qui haec discernere noverunt, quanta miseria premantur apparet: ut si nolint ricettare medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum quo possint talia devitari.

CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.

 Sicut vera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum: ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse, quae in potestate habet illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis coercitionis laetetur.

CCXCI. De magnis operibus Domini.

 Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Praevidet bonos futuros, et creat: praevidet futuros malos, et creat: se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis; misericorditer ignoscens, juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens; nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum.

CCXCII. De superbia.

 Cum superbia sit amor Excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae; quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque eccellentiiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo ergo quisque invidus, non invidendo superbus est.

CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.

 Plenitudo divinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia divinitas corpus est: sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellantur umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo divinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt; ac sic quodam modo umbrarum praecedentium ipse sit corpus, hoc est, figurarum et significationum illarum ipse sit veritas.

CCXCIV. De vitiis expugnandis.

 Actio in hac vita pia est, Deum colere, et in ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adjutorium Dei, effectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quia felicitatis esset permansio, vitia non habere.

CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.

 Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis; sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.

 Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono: quia non potest esse nisi in aliqua natura; omnis 45.1885| autem natura in quantum natura, bona est.

CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.

 Debetur merces bonis operibus, si fiant: sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant.

CCXCVIII. De circoncisione et Baptismo.

 Circumcisio carnis lege praecepta est; quia non posset melius per Christum significari rigenerazioneis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem praecepit: quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, trajiciens in illum, quo ipse jam caruit: sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen trajicit originis, a quo ipse jam liber est.

CCXCIX. De Adam primo e secondo.

 Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, pertinere ad illum omnem qui ex illa successione propagatus nascitur; sicut ad istum pertinet omnis qui gratiae largitate in illo renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.

CCC. De judiciis Dei.

 Nullo modo judiciis hominum comparanda sunt judicia Dei: quem non dubitandum est esse justum, etiam quando facit quod hominibus videtur injustum.

CCCI. De nativitate justorum.

 Justus ex Deo, non ex hominibus nascitur: quoniam renascendo, non nascendo, fit justus. Unde etiam renati filii Dei vocantur.

CCCII. De naturae humanae qualitate.

 Natura humana etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est: sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse vel nunquam vitiata, vel sanata natura.

CCCIII. De morte peccatorum.

 Justum Dei judicium est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat: sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum sensit, occidit; unde legitur, Mors et vita a Deo est (Eccli. XI, 14). Quae duo inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem.

CCCIV. De poena peccati.

 Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corpusibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena Damnati.

CCCV. De opere in quacumque natura.

 Quantislibet vitiis turpetur quaecumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus: sic institutio ipsius hominis bona est, quando nascitur peccati originalis obnoxius.

CCCVI. De abolizione peccati.

 Sicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam rilevante; sed nullus tollit, nisi ille 45.1886| de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Giovanni I, 29): cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.

CCCVII. De gratia Dei.

 Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum: quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, injustus est; et ibi gratuita est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta.

CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.

 Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest recuperare quam perdidit?

CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.

 Inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat; sive qui judicat, sive qui non judicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est: in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed justa Damnatio.

CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.

 Plus est procul dubio agi, quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit; et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intelligitur. Et tamen tantum praestat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filiisunt Dei (Rom. VIII, 14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se commendet, qui mala agere non potest.

CCCXI. De resurrezione.

 Liberari a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis, est non ad poenam corpus ricettare, sed ad gloriam.

CCXII. Nihil hominem posse sine Deo.

 Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo.

CCCXIII. De vera justitia.

 Justitia secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera justitia est: quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate Perfecta dicatur; parva tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas Angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, Perfectum, et propter istam quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed piano minor ista justitia facit meritum: major illa facit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequetur.

CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.

 De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fides catholica novit, quod pro nobis mortem, id est, peccati poenam sine peccato subito dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus: ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum sine meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos, quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis indebitam 45.1887| volo mortale.

CCCXV. De natura et gratia.

 Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic eis, qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam , verissime dicitur, Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed adimplere (Mt. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)

CCCXVI. De misericordia et judicio.

 Posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem, quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis praeparetur, aliis non praeparetur a Domino; discernendum est, quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Investigabiles autem sunt viae ipsius. Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat.

CCCXVII. De auxiliando.

 Nemo erigit quidquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille, descendat.

CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.

 Quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur; difficile est ea non delectari, cum offertur.

CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.

 Omnes mundi opes contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. In quo cavendum est, ne subrepat elatio. Utilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur.

CCCXX. De cohibenda ira.

 Nulli irascenti ira sua videtur injusta. Unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in ejus odium transit, cui non celeriter ignoscitur.

CCCXXI. De lege et gratia.

 Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam: sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit; volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quae et impossibilitatis morbum, et inobedientiae aufert reatum.

CCCXXII. De sabbato.

 Verum sabbatum christianus observat, abstinens ab opere servili, id est, a peccato: quoniam qui facit peccatum, servus est peccati.

CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.

 Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo; ut ex eo quasi quibusdam guttis irrorati, non deficiamus in via.

CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.

 Quod Pater cum Christo facit, Christus facit: et 45.1888| quod Christus cum Patre facit, Pater facit: nec seorsum aliquid agit inseparabilis charitas, majestas, potestas: sicut ipse Dominus dicit, Ego et pater unum sumus (Giovanna X, 30).

CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.

 Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt, qui ejus dona non servo; sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes Baptismi percezionee, vive in novi hominis sanctitate; et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.

CCCXXVI. De veritate.

 Sic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo: verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri; vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrezione. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo: de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit; quia ubi fuerit falsi alicujus corruzione, ibi veritatis integritas non erit.

CCCXXVII. Di carità.

 Quanta est charitas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, habentur omnia!

CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.

 Reliquiario Christus Patrem; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc est enim, Reliquit Patrem; non quia deseruit, et recessit a Patre: sed quia non in ea forma apparuit hominibus, in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo Synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit.

CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.

 Dormit Adam, ut fiat Eva: moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere: mortuo Christo, lancea perforatur latus, ut profluant Sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Unde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut omnes in Adam moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

CCCXXX. De incarnatione Verbi.

 Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo?

CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.

 Una est nativitas de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de spiritu; una est de aeternitate, alia de mortalitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt: ​​quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus iterari.

CCCXXXII. De diversitate bonorum.

 Si visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus ista est Deus: omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua, et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia eniri sunt. Deus autem totum tibi est, quod recte desideras, et omnium bonorum varietas una fonte profunditur. Quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus impertit.

CCCXXXIII. De intellectu. 45.1889|

 Anima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cujus eam oportet sapientia gubernari: non quasi aliud sit quam anima; sed quia obtutus quidam occultus sit animae. Sicut enim externales oculi quiddam sunt carnis: ita mens quiddam est animi, quod in eo secundum partecipazioniem divinae rationis excellit. Et tunc omnibus motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

CCCXXXIV. De loco orationis.

 Qui supplicaturus Deo locum aptum et sanctum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora: et ita age semper, ut Dei templum sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.

CCCXXXV. De homine interiore.

 Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium facultas eadem: quia non inde videtur, unde auditur; nec unde sapor, inde et odor capitur: nec hi ministri sine tactu ad laevia et aspera, calida et frigida, umido et sicca, discernenda sufficiunt. Incorporea vero animus suo tantum sensu dijudicat, et omnes varietates uno motu attingit, et quidquid discrectionis inter bona et mala, justa et injusta rationabiliter invenit, unus esttentionis effectus: ut ibi imago Dei appareat, ubi unum idemque est quod mens potest quantum potest.

CCCXXXVI. De vita Filii Dei.

 Dei Filius Deus vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus est, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater vita; nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti; cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis non una quidem persona, sed una sit deitas.

CCCXXXVII. In giudizio.

 Quamvis nunquam recedat a Filio Pater; ad judicandos tamen vivos et mortuos non ipse dicitur, sed Filius adfuturus: quia ibi nec Patris, nec Filii deitas, sed illa forma videbitur Filii, quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit judex, quae sub judice stetit; ipsa judicabit, quae judicata est: ut videant impii ejus gloriam, in cujus mansuetudinem fremuerunt. Talis ergo apparebit judex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos Damnaturus est. Pater autem non apparebit; quia forma servi non est indutus: sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit judicii potestatem.

CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.

 Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati: quamvis volentes agant quod agunt; illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur, et jubetur quod volunt.

CCCXXXIX. De dottrina Patris per Verbum.

 Si illum docet Pater, qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus, In principio erat Verbum (Giovanni I, 1): non autem, In principio Deus fecit Verbum; sicut, In principio Deus fecit coelum et terram (Gen. I, 1). Verbum enim Dei Deus est, non creatura: nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Ut ergo ad talis 45.1890| Verbi doctrinam homo in carne constitutus posset accedere; Verbum caro factum est, et habitatavit in nobis (Giovanni I, 1, 3, 14).

CCCXL. De corpo Christi.

 Caro Christi fidelium vita est, si corpus ipsius esse non negligente. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi; de quo non vivit, nisi corpus Christi.

CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.

 Escam vitae accipit, et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem ejus manducat, nec sanguinem bibit: etiamsi tantae rei Sacramentum ad judicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.

CCCXLII. De malorum felicitate.

 Vellet mundana sapientia, ut nunquam permetteret Deus eos qui mali sunt esse felices: quod utique non sinit; sed ideo mali cum habent quod volunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant .

CCCXLIII. Demutatione cordis.

 Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum: migrat corde, qui motu cordis mutat effectum. Si aliud amas, aliud amabas; non ibi es, ubi epoche.

CCCXLIV. Decrismato.

 Christi nomen a chrismate est, id est, ab unctione. Quia ideo omnis christianus sanctificatur, ut intelligat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.

CCCXLV. De lumine.

 Sequamur Christum lumen verum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non Exteriorum, unde discernitur, non album et nigrum, sed justum et injustum.

CCCXLVI. De incarnatione Verbi.

 Catholica fides Dominum Jesum Christum et verum Deum et verum hominem credit, et praedicat. Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat qua sanatus est: qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat, qua creatus est. Utrumque ergo, anima fidelis ac recta, suscipe: et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.

CCCXLVII. De missione Verbi.

 Missus est Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio ejus incarnatio fuit, et invisibili deitati hoc fuit in hunc mundum venire, quod apparire. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, nunquam intelligitur.

CCCXLVIII. De Patre et Filio.

 Ut recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens, Ego et Pater unum sumus (Giovanna X, 30). Duobus enim verbis duae simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium perculit; per illud quod ait, sumus, Sabellium stravit: quia nec, sumus, de uno; nec, unum, diceret de diverso.

CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo. 45.1891|

 Utrumque oportet noverimus in Christo, et unde aequalis Patri est, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.

CCCL. De unitate divinae Trinitatis.

 Multorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda: sed ubi per dilectionem fidemque adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo charitas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit; quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium?

CCCLI. De dottrina Patris ad Filium.

 Non sic docuit Pater Filium, quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti: sed temporalis doctrina est intemporalis essentia; et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari: quia simplici veritatis naturae esse et nosse, non est aliud atque aliud, sed ipsum.

CCCLII. De fide et veritate.

 Fides semper praevenit visionem. Credimus enim, ut cognoscamus: non cognoscimus, ut credamus. Fides ergo est, quod non vides, credere: veritas, quod credidisti, videre.

CCCLIII. De bono odore Christi.

 Bonus Christi odor est praedicatio veritatis: quo odore vitam capit, qui Evangelio bonis operibus servit et congruit; mortem autem incurrit, cujus ab his quae bene loquitur, vita dissentit. Quae conditio etiam auditores obstringit, cum recta praedicatio ab aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem.

CCCLIV. De facultate credendi.

 Fides Christi est, credere in eum qui justificat impium: credere in Mediatorem sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Salvatorem qui venit quaerere et salvare quod perierat, credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Giovanni XV, 5). Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur: quia negando Dei gratiam non adjuvantur.

CCCLV. De vera dilezione.

 Charitatem habens, quae est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, diligit Deum et proximum sicut se ipsum. Amator enim Dei, amator est sui: et non diligens Deum, non diligit proximum; quia non diligit se ipsum. Pro hac autem dilectione Patienter etiam mundi odia sunt toleranda: necesse est enim ut nos oderit, quos videt odisse quod diligit.

CCCLVI. De bipartita mundi significatione.

 Duo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Unde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse jubemur et amare, cum dicitur nobis, Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15); et cum dicitur, Diligite inimicos vestros (Mt V, 4): ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem.

CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.

 Ad vitandam tentationem vanae gloriae, melior est discentis conditio, quam docentis. Tutius enim auditur 45.1892| veritas, quam praedicatur. Quoniam cum doctrina recipitur, humilitas custoditur: cum autem disputatio placet, vix est ut disserentem non pulsat quantulacumque jactantia.

CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.

 Periculosum est homini sibi placere, cui cavendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec vult se sua videri majestate majorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit, ut gloriosior ipse, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia, subjacere: nec de quo non possumus comprendere quid est, possumus sentire quod non est.

CCCLIX. De remittendis peccatis.

 Christiana observantia ad Perfectae pietatis profectum, per mutuam maxime pervenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum omnino fuit peccatum, interpellat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio; ut dimittendo delicta aliena, diluat sua.

CCCLX. De aeternitate santorum.

 Justorum desideriorum societati tunc nihil deerit, quando Deus omnia in illis omnibus erit. Ad quam beatitudinem hi perveniunt, qui huic saeculo ante separatem animae carne moriuntur, nec in eis inveniuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei: ut et id patiatur iniquitas, quod elegit; et eo bono fruatur justitia, quod amavit.

CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.

 Qui sic confitetur Christum Deum, ut eumdem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam: non est pro illo mortuus Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per mediatorem Deo: unus enim Deus et unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Non justificatur per ipsum: quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. Non resurget in resurrezione vitae: quia per hominem mors, et per hominem resurrezione mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.Nec ullus se beati Petri difensore exemplo, qui se multis lacrymis et accusavit, et lavit: ut principem suum Ecclesia, non negationis, sed poenitentiae imitatione sequeretur .

CCCLXII. De aeternitate.

 In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia: ipsa autem aeternitas absque diversitate mensurae est. Multae quippe mansiones in una vita varias meritorum significant dignitates. Sed ut Deus omnia in omnibus erit, fiet etiam in dispari claritate per gaudium, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla erit aliena pars corporis.

CCCLXIII. In fede.

 Fides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt credito: nam si videt, non est fides. Credenti pollicetur meritum: videnti redditur praemium .

CCCLXIV. De petizione contraria.

 Male usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab eo petitur, 45.1893| unde homo exauditus laedatur; magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus.

CCCLXV. Di dilezione.

 Qui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Giovanni XIV, 21). Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Assente. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? cum inseparabiliter operentur, quomodo separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod sequitur: Et manifestabo ei me ipsum. Diligam, et manifestabo, id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum ejus teneamus: tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus: tunc autem diligemus videndo quod credidimus.

CCCLXVI. De palmitibus vitis.

 Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite potest de viva radice alius pullulare: qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.

CCCLXVII. De humanae justitiae modo.

 Divinitus dictum est: Noli esse justus multum (Eccle. VII, 17). Quo notata non est justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis justus, ipso nimio fit injustus. Quis est autem qui se facit justum, nisi qui dicit se non habere peccatum?

CCCLXVIII. Semplificando.

 Nullius, etiam incorporeae creaturae, vere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse; potest enim esse, nec nosse: at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud sit illi scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum: quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in illo est: et dedit Filio habere vitam in semetipso; hoc est, genuit Filium qui et ipse vita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur (Giovanni XVI, 13); ut intelligamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est.Nam et Filius de Patre natus est; et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occorrerat humanae: quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est.

CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.

 Quamvis natura incommutabilis non accipiat Fuit et Erit, sed tantum, Est: ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest: tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et Fuit, et Est, et Erit: fuit in praeterito, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia nunquam defuit: erit, quia nunquam deerit: est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, tanquam non maneat, labitur; aut cum futuris, tanquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana 45.1894| variazione; qui per nulla esse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: et scire, et audire, hoc illi est, quod semper esse. Sempre vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere, quod non sit vita Spiritus sanctus: cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso: sic Spiritui sancto dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.

CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.

 Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit: displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffudit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.

CCCLXXI. De pace Christi.

 Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piaetentionis actionisque Perfectio. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur: propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur: propter hanc Spiritus sancti pignus accepimus: propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur: propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit: quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est.

CCCLXXII. De temporibus.

 Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficaces causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem; nec sidera coegerunt mori siderum conditorem: qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit.

CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.

 In eo quod dicitur, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Giovanna XVII, 3); ordo verborum est, Ut te, et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum Deum verum. Conseguente enim intelligitur et Spiritus sanctus: quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas sostanzialeis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius; nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus sanctus: sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius; nec idem Filius, qui Pater; nec idem Spiritus sanctus, qui Pater aut Filius: quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: sed ipsa Trinitas unus est Deus.

CCCLXXIV. Quid didit Pater Filio.

 Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?

CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.

 Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis servandi alternante custodia, quasi alius alio discendente succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum descendit, 45.1895| ut relevaret: non cecidit, ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus: et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas.

CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.

 Si naturam cogitemus, in qua creati sumus; cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem et credant, ex ipsa veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit vocem meam, ex veritate est: ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait: sed, Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam (Giovanni XVIII, 37). Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem: sed ideo audit, quia ex veritate est; id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est: quod quid est aliud, quam, donante Christo credito in Christum?

CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.

 Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat: et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se. Cum vero ille diligitur de quo vivitur; non se diligendo magis diligit, qui proterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit.

CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.

 Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eumdem Filium: ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia: per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.

CCCLXXIX. De soggettione Filii.

 Non est mirum dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium soggettom futurum, ubi ait, Tunc et ipse soggettous erit ei, qui illi subjecit omnia: quandoquidem in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater. Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii soggettom ipsius humanae formae in divinam substantiam commutazioneem intelligendam putarunt, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed intelligi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium soggettom futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conversione aliqua consumendum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus (I Cor. XV, 28); quando capitis gloria universum corpus implebit.

CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.

 Quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis, quam vita intelligens? aut quid minus potest esse, quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint; tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cujuspiam rei deficientis remanet, ex illa forma est quae nescit deficere; motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua, sive ampla, quod laude dignum judicetur, ad eccellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris.

CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.

 Neminem Deus ad peccandum cogit: praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus, quae fieri non cogit praescius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse, quae praeterierunt: sic Deus praescientia sua non cogit facienda, quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae 45.1896| meminit fecit: ita Deus omnia quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, justus est ultor.

CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.

 Humana anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius fieret hoc quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis supernis rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse, quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognoscit, etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia etiam si coelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum fuisse, quamvis id oculis non viderit. Non enim cogitatione cerneret factum fuisse, nisi his rationibus, in quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest vera cogitatione videre quam non est.

CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.

 Quid tam dignum misericordia quam avaro? et quid tam indignum misericordia, quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam; et Verbum caro fieret, et habitataret in nobis. Sic enim posset panem Angelorum homo manducare nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret: sed simul integer illis, integer nobis; illos intrinsecus pascens, per id quod Deus est; nos forinsecus admonens, per id quod nos sumus: et idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter .

CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.

 Dubium non est, contra naturam esse omne vitium, etiam ejus rei cujus est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam ejus rei est, [cujus est vitium] nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Non enim in vitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet.

CCCLXXXV. De poena peccati.

 Omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficile. Errore ex ignorantia depravat: ex difficile cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente repugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare; non est natura instituti hominis, sed poena Damnati.

CCCLXXXVI. De varietate rimediorum.

 Ut ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus; quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina Providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit; et pro diversitate morborum aliis alia jubet, aut vetat: ut a vitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte, ad naturam suam et essentiam ea quae deficiunt, id est, ad nihilum tendunt, reducat et firmet.

CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.

 Primum animae razionaleis vitium est, voluntas ea faciendi quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum depulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono sostanziale ad malum sostanziale; quia nulla substantia malum est: sed a bono aeterno, ad bonum temporale; a bono spirituali, ad bonum carnale; a bono intelligibili, ad bonum sensibile: a bono summo, ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima razionale, peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia, quae peccando diligitur.

CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.

 Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris; satis apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec jam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra animam razionalem sit, Deum esse: et ibi esse primam vitam, et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque judicare secundum se ipsam: simul oportet cognoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua judicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam judicat, et de qua nullo modo judicare potest.

CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum. 45.1897|

 Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo principium sapientiae timor Domini, et per humilitatem ad sublimia gradus est; incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur fides videre quod credit.

CCCXC. De divitiis.

 Divitiis flores, et majorum nobilitate te jactas; et exsultas de patria, et pulchritudine corporis, et honoribus qui 45.1898| tibi ab hominibus deferuntur: respice te ipsum, quia mortalis es; et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? ubi insuperabiles imperatores? ubi qui conventus disponebant et festa? ubi equorum splendidi invettori, exercituum duces, satrapae, tiranni? Non omnia pulvis? non omnia favillae? non in paucis ossibus eorum vitae memoria est? Respice sepulcra, et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, victum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris.

(nessun apparecchio)