Jump to content

Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

SECTIO PRIMA. SENTENTIAE EX ARISTOTELE COLLECTAE.

A (0965B) A Deo dependet coelum et tota natura (XII Metaphysicorum). Illa auctoritas sic intelligitur, quod coelum et tota natura dependent a Deo, et quoad fieri, seu produci, et quoad conservari. Secundum Aristotelem tamen, qui falso opinatus est materiam primam esse (0965C)Deo coaeternam, et ipsum mundum fuisse ab aeterno, intelligitur duntaxat quoad conservari, non autem quoad fieri. Materia enim prima secundum ipsum non est facta nec mundus, sed fuere ab aeterno. Nisi forte dicendum videatur, et secundum Aristotelem materiam et mundum a Deo fuisse producta, non quidem de novo et ex nihilo (juxta ipsum enim ex nihilo nihil fit primo [Phys. text. 33 et 34, et in VII Metaph., text. 22] ), sed per simplicem quamdam emanationem seu naturalem quemdam processum, qualem nos verissime credimus solum in personis divinis.

Actus separat et distinguit (VII Metaph. et III de Anima). At quandoque aliqua distinguuntur, non solum per formas, verum etiam per materias, dantur enim materiae propriae, sicut et formae propriae. Respondetur sensum esse, quod materia bene separat et distinguit per actus inclusos, quia materia ex sui natura nullius est activitatis. Vel melius et brevius, (0966B)actus separat et distinguit, scilicet, principaliter.

Arguendo ab esse ad posse bona fit consequentia. Intelligitur hoc axioma sic: Arguendo affirmative et sine distributione et sine dictione includendo negationem. Unde non sequitur: A est maximum corpus quod est, ergo A est maximum corpus quod potest esse. Consequentia non valet, quia antecedens (0966C)potest esse verum sine consequente.

Album fit ex nigro, musicus fit ex non musico (I Phys.). Ibi dicitur quod ex importat circumstantiam ordinis, sed quando dicitur: lignum debet componi ex suis medietatibus, ibi ly ex, importat circumstantiam temporis.

Album de per accidens est quantum (Per Philosophum in Praedicamentis ). Ibi dicitur quod Philosophus vult quod ille terminus Album ponitur in praedicamento quantitatis, de per accidens. Albedo enim per se ponitur in praedicamento qualitatis, ratione albedinis vero ponitur ibidem id quod album est.

Agente eodem modo existente, et materia, erit idem effectus (II Metaphys.). Intelligitur sic, tam de agentibus principalibus quam instrumentalibus, ita quod sit omnino idem agens, et idem passum eodem modo dispositum, tunc non fiunt diversi affectus, sed unus tantum.

Appetitus materiae non est nisi motus ad formam (0967A)(Commentator, I Physicorum). Respondetur quod Commentator capit motum valde large, sive improprie, videlicet pro naturali inclinatione.

Aliqua res naturalis distinguitur ab artificiali (II Phys., in principio). Dicitur ibi quod Philosophus loquitur ibi indefinite vel particulariter, et sic illa est vera; vel dicitur quod solum voluit quod res naturales differant ab artificialibus ratione et non re, quia eadem est res.

Alchimistae dicunt quod ex ferro vet cupro potest fieri aurum per eorum artem. Ubi dicitur quod ex ferro vel cupro fit aurum vel argentum apparenter, non autem existenter. Et ratio est, quia per nullam artem forma substantialis potest poni in esse specifico alterius formae.

Ars simpliciter facit materiam (I Phys.). Dicitur quod intelligitur de materia secunda, non autem de materia prima, quia materia prima non est facta, quia est ingenerabilis et incorruptibilis, ut patet ibidem.

(0967B)Accidentis non est accidens (IV Phys.). Intelligitur sic, accidentis non est accidens tanquam subjecti originalis; et sic stat bene, quod albedo est in superficie, quae etiam est unum accidens, et linea habet rotunditatem et corruptibilitatem, sed hoc non tanquam subjectum originale, quia originaliter est in substantia.

Accidens definitur per subjectum suum (VII Metaphys.). Et sic album est subjectum, habens sufficientem albedinem per sui denominationem. Et intelligitur sic definitione descriptiva, non autem essentiali, quia oportet quod talis detur per verum genus, et per differentiam essentialem; et talis indicat quid est esse rei, ut patet, I Topicorum.

Anima, quantum ad partem intellectivam, nullius corporis est actus (II de Anima). Scilicet subjective dependens a corpore. Sic enim tantum dependet secundum partem sensitivam et vegetativam.

Actui repugnat accidere actum (Per Averroem in substantiam (0967C)orbis ). Respondetur quod actus substantialis non potest recipere alium actum substantialem, sed bene accidentalem.

Arca non est lignum (IX Metaphys.). Respondetur quod Philosophus ponit modum loquendi vulgarium. Vel potest dici quod ipse vult quod totum compositum non verificatur de sua materia. Et ideo vult quod arca non est lignum tanquam ista materia, quia alias totum esset sua pars, et e converso. Vel potest dici quod Philosophus vult quod materia non dicitur de toto composito in abstracto, sed bene in concreto, ut: arca est lignea.

Actus sunt suppositorum (I Metaph.). Respondetur quod Philosophus vult quod actus sunt suppositorum denominative, cum hoc tamen bene stat, quod non sunt suppositorum effective.

A primis substantiis nulla erit praedicatio (Per Philosophum in Praedicamentis ). Respondetur quod intelligitur: a primis substantiis nulla erit praedicatio, (0967D)quae est superioris de inferiori, quia primae substantiae non habent inferius saltem essentialiter in praedicatione vera, directa et affirmativa.

Animal est animantius planta (Auctor sex principiorum, cap. 3 de Passione). Quod intelligitur sic: Animal est perfectius animatum quam planta. Vel dicitur quod animal plures habet potentias animae quam planta, quia animal habet potentiam vegetativam et sensitivam, planta autem caret sensitiva.

Anima vegetativa est animarum prima (I et II de Anima). Ibi dicitur quod Philosophus loquitur de communitatis prioritate, non de prioritate perfectionis, et vult quod in pluribus reperitur anima vegetativa, quam sensitiva vel intellectiva.

Actus activorum sunt in patiente praedisposito (In II de Anima). Intelligitur sic: si aliquid activum vel agens debet actum aliquem agere, vel producere aliquem effectum in ipso patiente, tunc oportet ipsum patiens esse bene dispositum ad illum actum suscipiendum: (0968A)sicut enim ex nihilo nihil fit, sic nec ex quolibet quodlibet.

Ab insufficiente nihil fit (I Phys.) Intelligitur: ab insufficiente nihil fit de solo, sed cum addito superiorum et insufficienti bene aliquid fit.

Anima est abstracta a corpore (Per Commentatorem III de Anima). Intelligit Commentator Averroes, sed falso, animam intellectivam non esse formam hominis informantem, sed tantum assistentem, nec dantem esse, sed tantum operationem, hoc est, intellectionem. Juxta veritatem autem sic debet intelligi, quod tametsi anima intellectiva essentialiter sit actus informativus corporis, tamen neque in fieri neque in esse dependet a corpore (creatur enim ex nihilo, et potest separari a corpore) neque in operatione sua propria, hoc est, intellectione communicat cum corpore tanquam subjecto aut instrumento.

Accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est (I de Anima). Illa auctoritas secundum (0968B)Themistium de accidentibus per se et propriis intelligitur, quia dicit: Non enim dicit idem Aristoteles, cognosco ignem per fumum, sed per calorem. Etiam intelligitur de accidentibus communibus secundum se sumptis, et ad invicem combinatis, ut: cognosco Socratem, per illa accidentia simul sumpta et combinata, scilicet, habens rufos crines, et est albus, habens nigrum capitium, blancam tunicam.

Accidentium non est scientia demonstrativa (I Posterior. cap. 6, text. 18). Verum est hoc in accidentibus quae non sunt per se et propria.

A proportione minoris inaequalitatis non fit actio. Notandum quod duplex est proportio: una est proportio quantificativa, mediante qua unum extensivum quantum alteri proportionatur; alia est proportio actionis, et de illa intelligitur auctoritas. Unde corpus ad non corpus bene est proportio secunda, secundum aliquam virtutem, sicut inter corpus et animam. Brevius et melius: a proportione minoris (0968C)inaequalitatis non fit actio, scilicet, non fit actio vincens, fit tamen reactio.

Ars et scientia distinguuntur (VI Ethic.). Debet intelligi capiendo scientiam stricte solum pro habitu speculativo, et etiam capiendo artem stricte solum pro habitu practico. Sed capiendo aeque communiter tam pro habitu practico quam speculativo, tunc non distinguuntur.

A majori debet fieri denominatio (VI Phys.). Intelligitur de qualitatibus positivis, et maxime intensivis; non autem oportet de privativis fieri denominationem, sicut tenebrae denominant tenebrosum. Et valet tantum, sicut a majori, id est, a digniori debet fieri denominatio.

Actus et potentia sunt maxime contraria sive opposita (Per Commentatorem, I de Anima). Intelligitur sic hoc axiom. quod sint maxime opposita sive contraria, id est, communissime opposita, quia dicit, quod circumeunt omnia praedicamenta, et si non vult quod sint (0968D)contraria proprie dicta.

Ad corruptionem subjecti sequitur corruptio scientiae (Primo Posteriorum ). Respondetur quod hoc intelligitur de subjecto inhaesionis, et non attributionis. Nam dato etiam quod corrumpatur rosa in hyeme, tamen attributa ipsius adhuc scientifice de ipsa cognoscuntur.

Animal est prius homine (Per Porphyrium ). Intelligitur in suppositione materiali, ut: Ly animal est prius homine; id est, ille terminus animal est communior quam homo.

Accidentis non est esse, sed inesse (VII Metaph.). Intelligitur propriissime, capiendo esse, et non communiter. Nam sic quoque extendit se ad inesse.

Accidens non migrat de subjecto in subjectum (VII Metaph.). Intelligitur de subjecto inhaesionis, et non attributionis, seu denominationis. Vel dicitur quod verum est secundum numerum, non autem secundum speciem.

(0969A)Absurdum est simul quaerere scientiam et modum sciendi (II Metaph.). Illa auctoritas dupliciter intelligitur: uno modo, ut in verbis stat simpliciter, et sic est vera sine glossa. Alio modo, si per scientiam intelligitur metaphysica, et per modum sciendi logica, tunc sensus est: Absurdum est simul acquirere metaphysicam et logicam, quia metaphysica praesupponit logicam; ergo logica debet praesciri.

Ad agens uniforme sequitur actus et effectus uniformis (Primo de Coelo ). Intelligitur dummodo agens totale concurrit uniformiter, tunc talis effectus, saltem principaliter intentus, manet uniformis.

Ab eodem non possunt produci diversa specifice distincta (II de Generatione). Intelligitur: ab eodem ente naturali non possunt procedere diversa et specifice distincta. Secus est de agente artificiali.

Aurum est incorruptibile (Secundum alchimistas ). Intelligitur sic: Aurum est incorruptibile, id est, valde durativum inter omnia alia metalla, quia durat ultra ordinationem humanam.

(0969B)A voluntate antiqua non procedit actio nova (Commentator, VIII Phys.). Intelligitur sic a voluntate antiqua, id est, a Deo non procedit actio nova, id est, novum volitum, quia Deus non incipit aliquid de novo velle, quia quidquid Deus voluit, ab aeterno voluit. Unde etiamsi mundus factus est in tempore, non tamen mutata fuit voluntas Dei. Ab aeterno enim voluit eum tunc fieri.

Ad productionem effectus sufficiunt duo, scilicet, voluntas et potestas (Per Boet. de Consolatione philosophiae, prosa. II, lib. IV). Intelligitur non absolute, sed limitate, verbi gratia: ego volo et possum legere; ergo lego absolute non valet, sed bene valet: Ego nunc et pro nunc volo et possum legere, ergo nunc lego.

A privatione in habitum impossibilis est regressus (Per Philosophum, in Praedicamentis ). Intelligitur de illa privatione quae privat actum et potentiam simul; non autem de illa quae privat solum actum, quia (0969C)ibi bene est possibilis regressus.

Actio et passio sunt actus diversarum potentiarum (II. de Anima). Ibi dicitur quod diversarum potentiarum sunt diversi actus. Potentiae enim distinguuntur per actus. Sed quia actio et passio sunt diversarum potentiarum, igitur sunt distincta; quod est contra Philosophum (III Phys.), qui dicit quod omnis actio est passio: patet antecedens, quia actio est actus potentiae activae, passio vero dicitur actus potentiae passivae. Respondetur quod auctoritas ista intelligitur particulariter, et non universaliter, quia actio et passio sunt idem materialiter, sed differunt formaliter.

Ab abstracto ad concretum est bona consequentia (II Topic.). Ibi dicitur quod verum est in praedicationibus quidditativis et essentialibus, non autem in accidentalibus; igitur, etc.

A simili causa in specie non procedunt diversi effectus (Per Commentatorem, IX Metaph.). Respondetur (0969D)quod ly idem capitur multipliciter, scilicet pro eodem in numero, in specie, in genere: modo a simili causa in specie bene procedunt diversi effectus numero, sed non specie, vel genere.

Animal est substantia hominis et equi, secundum naturam communem (Per Commentatorem I Metaphys.). Et si sic, tunc natura communis esset ponenda. Ibi dicitur quod ly est capitur in actu signato, sic quod ille terminus animal significat substantiam hominis et equi, secundum naturam communem, id est, sub ratione generis, vel sub conceptu communi illi termino animal correspondente.

Aqua alii ignem (III de Anima). Ubi dicitur quod aqua non capitur pro humido simpliciter, sed capitur pro humido pingui et subtili, quia hoc nutrit ignem, sicut videmus ad experientiam, ut butyrum, oleum subtile, vinum combustum. Et ultra debet intelligi de nutritione improprie dicta, quia nullum purum elementum nutrit.

(0970A)Accidentia dicuntur entia ad aliquid (V Metaph.). Intelligitur quod accidentia non habent esse per se, nisi in comparatione ad aliquid et ad subjectum.

Accidentia assimilantur propagini (V Metaph.). Intelligitur quod propago non est arbor, sed aliquid arboris a qua derivatur arbor; ita accidentia non sunt entia, sed entis, id est substantiae, a qua propagantur, et oriuntur (V et VII Metaphys).

Animal constituitur ex corpore et anima tanquam a regente et recto (I Politic.). Intelligitur quod in animali anima habet se ut regens, et corpus habet se ut rectum, quia est instrumentum animae.

Animalia mansueta digniora sunt aliis animalibus non mansuetis (I Politicorum). Intelligitur in quantum animalia mansueta participant aliquo modo regimen. Sed si oppositum invenitur, secus est.

Abstinentia cibi confert febricitanti sanitatem (V Ethic.). Respondetur ideo, quia abstinentia est summa medicina. Et est communis regula medicorum et vulgarium.

(0970B)Actio et passio non continentur sub invicem (VI Phys.). Intelligitur quod unum non praedicatur de alio, quia illa praedicatio non est bona, actio est passio.

Ars imitatur naturam in quantum potest (II Physic.). Item illa auctoritas vera est, dummodo natura sit fundamentum illius artis.

Ars acquisitiva cibi est naturalis animalibus (I Polit.). Intelligitur quod natura est sollicita ad providendum de cibis animalibus cum primo generat. Vel sic, quando aliquis aliquid acquirit quod natura requirit, tale acquirere est naturale.

Actiones principantes non sunt bonae de se (VII Polit.). Intelligitur quod non sunt bona, nisi principans differat ab aliis in bonitate naturali et acquisita, in tantum quantum vir differt a muliere, servus a domino.

Actiones justitiae necessariae sunt in civitate, sed non eligibiles, secundum se (VII Polit.). Ibi dicitur quod per actiones justitiae intelliguntur sententiae et supplicia condemnatorum, et necessariae sunt in civitate; (0970C)et tamen secundum se non sunt eligibiles, sed ut eo melius civitas gubernetur et salvetur.

Actiones quae sunt circa divitias et honores, non sunt simpliciter eligibiles (II Ethic.). Ratio est quia sunt quaedam dispositiones ad bonum, et ad operationem bonorum, ut patet septimo Politicorum.

Animalia omnia alia ab homine sola naturali intentione habent suas actiones, ut colligitur ibidem, et quaedam animalia parva habent suas actiones ex consuetudine, seu assuefactione, ut canes; sed homo inter animalia dirigit actiones suas secundum rationem, adeoque omnia alia animalia non tam agunt quam aguntur propter finem, solus homo etiam se ipse et sua in finem suum dirigit et ordinat.

Accusans debet esse melior accusato (II Polit.). Ratio quia officium accusantis est ostendere causas accusationis in adversario seu accusato. Etiam ideo, quia accusans habet se ut agens, accusatus ut patiens. Modo omne agens praestantius est suo passo.

(0970D)Actus intellectus et appetitus sunt ad invicem concordes (IV Ethic.). Respondetur: Hoc est verum de virtutibus moralibus.

Affirmatio et negatio sunt in mente (IV Ethic.). Intelligitur sic, quod in mente, id est, in intellectu practico sunt affirmatio et negatio, sed in appetitu est persecutio et fuga.

Agricolae magis appetunt lucrum quam honores (VI Ethic.). Intelligitur quod delectabilius est eis laborare, et lucrari, quam principari et dominari.

Agriculturae possessio est maxime naturalis et justa (I Oeconomicorum). Et hoc ex triplici de causa. Prima est, quia ipsa non sit inhumaniter et bestialiter, vel cum peccato et violenter, scilicet cum offensione proximi. Alia causa, quia ab agricultura sumitur nutrimentum tanquam a materia, et tale nutrimentum est naturale. Alia potest esse ratio, quia agricultura confert sanitatem, et superfluos et malos humores expellit.

(0971A)Amatio generatur ex quadam consuetudine (IX Ethic.). Ratio est secundum Albertum, quia amatio importat impetuosam inclinationem amoris, in ipsum appetitum, quae inclinatio causatur ex consuetudine.

Amicitia paternalis major est quam filialis (VIII Ethic.). Ratio est quia parentes magis cognoscunt quam filii, qui sunt ex eis procreati, propter imperfectionem et cognitionem filiorum quam habuerunt, quando nascebantur filii.

Amicitia conjugalis non solum est propter creationem filiorum, sed etiam propter virtutem (VIII Ethic.). Intelligitur quod amicitia conjugalis non est solum propter creationem filiorum, sed etiam propter virtutem veram, si ambo sunt virtuosi, quia vera amicitia non est nisi inter virtuosos juxta Aristotelem.

Amicus est alter ego (IX Ethic.). Hoc est verum, non quoad essentiam, sed quoad ea bona quae sibi homo vult et amico suo. Vel quod secundum effectum dilectionis repraesentat quandoque alterum, quia homo (0971B)est condolens alteri in adversis, gaudet in prosperis sicut sibi ipsi.

Amicus debet se tenere ad amicum, sicut genu ad tibiam (IX Ethicor.). Hoc est verum, prout ly sicut importat aliquam consuetudinem.

Amicorum omnia sunt communia (IX Ethicorum et II Politicorum). Hoc est verum ex consensu et favore, non autem ex jure. Vel aliter: Amicorum omnia sunt communia, id est, necessaria solum in necessitate, capiendo ly omnia distributive, quod tantum valet, quod quodlibet commune utile est commune illi qui est in necessitate positus, sic quod unus non potest ei prohibere. Vel intelligitur de utili victuali, quoad ejus sufficientiam, non autem intelligendo quoad alium usum.

Amore venereo non est aliquem hominem possibile plures mulieres vehementer amare (VIII Ethic.). Hoc est verum de amore qui attenditur in coitu, sed de vero amore dilectionis non habet veritatem.

Amor divitiarum crescit in infinitum (I Politicorum). (0971C)Hoc est verum, quoad manifestationem actus, vel est verum de amore inordinato, non autem ordinato.

Actus est melior et honorabilior potentia (IX Metaphysicorum, tex. com. 19). Intelligendum est hoc axioma in bonis; nam in malis accidit actum esse deteriorem potentia.

Animal vigilans semper laborat (VII Ethic.). Intelligitur in aliqua operatione, non curando an talis operatio sit magna vel parva, bona vel mala.

Ambobus existentibus amicis, veritate nimirum et homine, sanctum est praehonorare veritatem (I Ethic.). Intelligitur de amicitia vera et speciali; amicus enim Plato, amicus Socrates, sed magis amica veritas.

Accidens et suum subjectum sunt idem numero (X Ethic.). Intelligitur de accidente reali denominationis, et non inhaesionis.

Album solum qualitatem significat (Per Philosophum in Praedicamentis ). Illa est vera in significatione (0971D)formali, non autem in significatione materiali, quia ut sic significat substantiam, et connotat qualitatem.

Accidentis non est definitio (VII Metaph. et VI Topic.). Sensus istius propositionis desumendus est ex alio axiomate, quod habetur in eodem VII Metaphys. Accidentia quidditatem quidem habent aliquam, non tamen quidditatem simpliciter. Unde et definitionem habent quodammodo, et quodammodo non habent. Nam si per definitionem, inquit Averroes, intelligatur illud quod dat quidditatem rei propriam sibi, et convenit sine additamento, tunc definitio non erit, nisi substantiarum: sin aliter accipiatur definitio generaliter, videlicet prout est manifestatio conveniens naturae rei, sive res illa sit per se, et definiri plene possit sine additamento, sive non, tunc utique etiam accidentium est definitio non tantum descriptiva, sed etiam essentialis, ut si dicas: Albedo est color disgregativus visus, etc.

(0972A)Avarus et justus sunt circa bona, quae sunt simpliciter bona (V Ethic.). Respondetur eo loco vocem illam simpliciter non significare aliud quam quod bona ista externa sint bona secundum se: huic autem non obstat, quin eis abuti possimus, ita ut etiam mala sint nobis; sed non secundum se, uti dictum est, verum per accidens, videlicet ratione nostri abusus.

Actio naturae semper agit eodem modo (II Phys.). Et sic videtur quod sensus nunquam decipiatur circa proprium sensibile, eo quod sensatio est operatio naturae. Ibi dicitur quod Philosophus ponit differentiam inter operationem naturalem et fortuitam. Nam dicitur quod actio naturalis semper fit eodem modo: et illud dictum est intelligendum, quod natura agendo circa eamdem speciem caeteris paribus semper producit eumdem effectum, sed actio fortuita nunc fit sic, nunc aliter: hinc bene fieri potest quod aliquando visus erret, quando non ponuntur omnia requisita (0972B)ad recte videndum.

Aliqua anima nullius corporis est actus (II de Anima, tract. 1). Intelligitur sic uno modo, quod anima nullius corporis est actus, qui est eductus de potentia materiae: et hoc sic est verum de anima intellectiva. Vel nullius corporis est actus tanquam instrumenti proprium, quia intellectus non indiget instrumento proprio, vel organo corporali; vel sic: nullius corporis est actus secundum inhaerentiam.

Agens et patiens debent communicare in materia (II de Generatione). Intelligitur de agente proprio, et patiente proprio. Sed intellectus proprie non patitur, sed improprie, quia passione perfectiva seu salvativa, ut loquuntur, patitur, non autem alterativa et corruptiva. Deinde hoc axioma intelligitur de his quae re agendo patiuntur. Unde tametsi sol et reliqua astra vere agant in haec inferiora, quia tamen non patiuntur in re agendo, non est necessarium dicere ea communicare in materia cum his inferioribus.

(0972C)Ad principia non est ratio (Per Commentatorem, II Top.). Hoc debet intelligi de principiis mediatis, vel ad principia non est ratio approbativa a priori, licet ibi bene sit ratio a posteriori.

Album non est substantia, sed quale (IV Top.). Dicitur quod verum est, quod album non sit substantia, id est, terminus substantialis quoad significatum formale, sed quoad significatum materiale.

Ad idem non sequuntur duo opposita (I Prior.). Intelligitur quod ad idem contingens non sequuntur duo opposita, sed bene ad idem impossibile. Et debet addi ad auctoritatem copulative vel conjunctim, quia ad unam propositionem bene sequuntur duo opposita disjunctive, ut bene sequitur: Homo currit, ergo homo currit, vel non currit.

A pluribus terminis simpliciter sumptis ad plures terminos, secundum magis et minus communiter est bona consequentia (II Top.). Ex illa auctoritate elicitur illa: sicut simplex ad simplex, sic magis ad magis, (0972D)sic proximum ad proximum. Et intelligitur sic, quod debet argui a terminis simpliciter sumptis ad terminos minus sumptos, secundum magis et minus, sic quod antecedens et consequens sunt propositiones categoricae: et sic bene sequitur: Justus est virtuosus, ergo magis justus est magis virtuosus, et maxime justus est maxime virtuosus. Et illo modo valet septem conditionibus additis. Prima quod termini simpliciter sumpti sunt tot alia extrema consequentis: propter hoc non sequitur. Album est dolce, ergo magis album est magis dulce. Secunda conditio, quod utrumque extremum sit praedicabile, secundum magis et minus, ergo non sequitur: Homo est animal, ergo magis homo est magis animal. Tertia conditio, quod in antecedente sit praedicatio per se, ergo non sequitur: Bibere est bonum, ergo magis bibere est magis bonum. Quarta, quod ibi sit praedicatio propriae passionis, de suo subjecto. Quinta, quod utrobique sit praedicatio directa. Sexta, quod (0973A)sumatur constantia subjecti. Septima, quod praecise sit eadem copula in antecedente et consequente, et praedicatum antecedentis restringetur per subjectum consequentis, vel per aliquod sibi proportionabile.

Arguendo ab affirmativa de praedicato finito ad negativam, de praedicato infinito valet consequentia (II περὶ Ἑρμηνείας). Ut Socrates est albus, ergo non Socrates est non albus. Et intelligitur materialiter, formaliter non valet, quia arguitur a non distributo ad distributum: sed si argumentum debet valere secundum regulam, tunc semper a parte subjecti debet poni terminus singularis, vel terminus consequentis restrictus ad unum suppositum: ergo consequentia non valet. Homo est albus, ergo homo non est non albus, quia oppositum consequentis non repugnat antecedenti, sed stat in veritate cum antecedente.

Arguendo de negativo praedicato finito ad affirmativam de praedicato infinito, valet consequantia (II περὶ (0973B)Ἑρμηνείας). Ut Socrates non est niger, ergo Socrates est non niger. Illa regula tenet verum, sed tribus conditionibus salvis. Prima, quod arguatur in propositionibus, deest, 3 adjacente; secunda quod non arguatur a non distributo ad distributum: ergo non sequitur: Omne animal non est asinus, et omne animal est, ergo omne animal est non asinus; tertia, quod semper in antecedente distribuatur praedicatum: ergo non sequitur: Omne animal non est, ergo omne animal est non animal, quia praedicatum non distribuitur in antecedente.

Arguendo ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito, valet consequentia (II περὶ Ἑρμηνείας). Ut: homo est non justus, ergo homo non est justus. Illa regula tenet veritatem salvis tribus casibus. Primus, quando tam in affirmativa quam in negativa praedicatum distribuatur pro qualibet differentia temporis, quia si hoc non fieret, stante illo casu, quod Socrates pro una medietate temporis alicujus horae non sit albus, et pro alia medietate (0973C)ejusdem temporis sit albus, tunc arguendo fit: Socrates est non albus, ergo Socrates non est albus: consequentia non valet, quia antecedens convenit Socrati, et tamen ei non convenit consequens; sed si deberet valere, oportet quod sic arguatur secundum Marsil.: Socrates est non albus pro qualibet parte temporis praesentis, ergo Socrates non est albus. Secunda conditio, quod solum totale praedicatum infinitetur, ergo non sequitur: Hoc est praedicabile, non essentialiter, ergo non est praedicabile essentialiter, quia stat quod idem sit praedicabile essentialiter et accidentaliter respectu diversorum. Similiter patet per hoc, quod omnes rationes auctoris consequentiarum non valent in nominibus adjectivis; et similiter in aliis, ut ibi habetur, quia semper deficit illa secunda conditio. Tertia conditio, quod arguatur in propositionibus categoricis de in esse, et non in modalibus; ergo non sequitur: Socrates non potest esse non albus, ergo Socrates (0973D)non potest esse albus. Si autem negatio postponitur modo in secunda propositione, tunc bene sequitur, ut sic: Socrates potest esse non albus, ergo Socrates potest esse non albus, et sic bene valet.

Arguendo a divisis ad conjuncta est bona consequentia (II περὶ Ἑρμηνείας). Ibi sciendum, quod per conjunctum sive per praedicatum, conjunctum debet intelligi, aggregatum ex determinatione et determinabili, et praedicatum divisum est unum illorum. Illa regula habet veritatem servatis duabus conditionibus. Prima quod illa duo praedicata divisa, non sint accidentia alicujus ly. Vel quando unum per accidens videtur inesse alteri, tunc consequentia non valet, quia non sequitur: Socrates est albus, et Socrates est monachus, ergo Socrates est albus monachus. Etiam non sequitur: Socrates est magnus, et Socrates est monachus, ergo Socrates est magnus monachus, supposito quod sit parvae staturae, et magnus in scientia, quia antecedens potest esse verum (0974A)sine consequente. Secunda conditio, quod unum praedicatum non includat aliud, ne committatur nugatio, quare non sequitur: Socrates est homo, et Socrates est animal, ergo Socrates est homo animal.

Arguendo a conjunctis ad divisa est bona consequentia ( περὶ Ἑρμηνείας). Et habet veritatem servatis quatuor conditionibus. Prima, quod praedicata accidentalia debent determinare idem in antecedente et consequente; et quando hoc non est, tunc regula non valet. Secunda conditio, quod unum praedicatum non sit dictio distrahens respectu alterius; ergo non sequitur: Socrates est albus ut carbo, ergo Socrates est albus. Tertia conditio, quando arguitur cum dictione ampliativa, sic quod ampliatio non varietur; et ergo non sequitur: Chimaera est ens ampliatum imaginabile, ergo Chimaera est ens, et Chimaera est ampliabilis: consequens autem est una copulativa, cujus una pars est falsa, ergo tota. Quarta, quando unum praedicatum est aequivocum, (0974B)tunc non valet, quia non sequitur: Hoc est canis latrabilis, ergo hoc est canis, et hoc est latrabilis, quia prima pars consequentis est propositio plures.

Anima est substantia in subjecto actu existens (Per Commentatorem, VI Metaphys.). Ibi dicitur, quod vult per subjectum Commentator, et per substantiam in actu intelligere subjectum organisatum, quia omne animal requirit subjectum organisatum. Subjectum autem organisatum est illud quod habet partes diversimode complexionatas, ad diversa officia exercendo deputatas.

Aliud est magnitudo et magnitudinis, et caro et carnis esse (III De Anima). Illa auctoritas debet sic intelligi, quod Philosophus vult ostendere modum intelligendi ipsius intellectus, et sic per magnitudinem et carnem intelligit universale, vel ista sua ratione communis conceptus; sed per magnitudinis et carnis esse, intelligi debet singulare, scilicet, ista eadem sub conditionibus individuantibus; vult ergo tantum quod aliud est intelligendum universaliter, (0974C)et aliud est intelligendum singulariter. Et hoc est verum, et ponuntur duplicia exempla metaphysicalia, ut magnitudinem et magnitudinis esse, et naturalia, ut aquam esse aquam, modo cognitione sensitiva possumus cognoscere aquae esse similiter magnitudinis; sed per intellectum possumus solum cognoscere magnitudinem, quae hic sumitur per universale. Sed objicies: Philosophus dicit quod non est quidem caro et carnis esse, idem in quibusdam, at in quibusdam est idem; modo nequaquam est idem intelligere universaliter et singulariter. Respondetur quod Philosophus vult quod ipse intellectus non solum cognoscit universaliter, sed etiam particulariter, sed sensus cognoscit singulariter solum. Et ergo sensitiva cognitio convenit solum intellectui materiae conjuncto, et sic quando dicit Arist. quod in quibusdam est idem caro et carnis esse, vult tantum quod sint ejusdem potentiae ipsius intellectus.

(0974D)Accidentia non habent materiam (VII Metaph.). Respondetur quod verum est de materia ex qua: quia illam non habent, sed bene in qua habent, scilicet, in qua sunt subjective.

Actus et potentia circumeunt omnia praedicamenta (Per Commentatorem, I de Anima). Intelligitur uno modo sic, quod in quolibet praedicamento sunt termini verificabiles de prima substantia, mediante illo verbo est, vel potest. Vel ponuntur praedicabilia cum illis verbis est, potest, et sic est vera: quia verum est dicere in genere substantiae: Homo est, vel potest esse animal, et sic de aliis praedicamentis. Alio modo intelligitur sic, quod in quolibet genere praedicamentali invenitur aliquid quod habet rationem actus, et quod habet rationem potentiae. Sic iterum est vera, quia in quolibet genere reperiuntur genera et differentiae, et sic ibi sunt actus et potentiae, eo quod habent rationem materiae, ut patet per Porphyr., et etiam reperitur forma vel differentia, quae (0975A)est actus qui distinguit et separat, ut patet per Philosophum (III de Anima). Alio modo sic: Actus et potentia in quolibet praedicamento reperiuntur, id est, termini magis et minus commune, et sic magis commune habet se, ut potentia; minus commune, ut actus. Vel dicitur quod tantum vult quod isti termini, actus et potentia, in communi non sunt in aliquo praedicamento, sed bene modo restricto.

Anima componitur ex intellectu agente et possibili (III de Anima). Intelligitur sic recte: Sicut sensus ad intellectum concurrit quandoque active, quandoque passive, sic intellectus concurrit quandoque active, et tunc dicitur intellectus agens; quandoque passive, et sic dicitur intellectus patiens, scilicet, quando recipit illas passiones, sive species. Sed non debet intelligi secundum realem compositionem, sed dicitur actus agens, quando actu format intellectum.

Anima est corruptibilis (III de Anima). Intelligitur non secundum essentiam, sed secundum quamdam (0975B)operationem instrumentalem.

Anima praedicatur aequivoce de animabus (Per Commentatorem, III de Anima). Intelligitur analogice sic, quod anima per prius dicitur de anima intellectiva, et hoc prioritate dignitatis, et per posterius de aliis animabus, scilicet, sensitiva et nutritiva. Etiam potest intelligi de intelligentiis secundum analogiam perfectionis.

Accidentia solum sunt sensibilia (II de Anima). Intelligitur quod solum sunt sensibilia per se et directe, cum hoc tamen stat, quod substantiae per accidens et indirecte sunt sensibiles.

Animal est animal propter sensum tactus (II de Anima). Intelligitur quod ly propter non importat causam efficientem, sed convertibilitatem, ita quod omne quod est animal habet sensum tactus; et e converso, omne quod habet sensum tactus est animal.

Animal habens unum sensum est imperfectissimum (0975C)(I Metaph.). Intelligitur quoad totam speciem, non autem quoad certum individuum.

Anima est in corde sicut aranea in tela: Ex de sensu et sensato ). Intelligitur quod anima sedet in corde principaliter et originaliter, et minus principaliter in aliis membris. Quod si objicias: Sed aranea non est in qualibet parte telae, igitur anima non est in qualibet parte corporis. Respondetur quod Philosophus loquitur opinative de illis qui dixerunt animam tantum esse in corde, et dirigere suas operationes per omnia membra, sic quod illae operationes regerent tota membra. Sed illa opinio reprobatur per Philosophum ibidem, quia nullum agens instrumentale potest producere aliquam operationem, non coagente agente principali: unde non oportet hic omnimodam similitudinem quaerere inter animam et araneam.

Anima es in corpore sicut monarcha in civitate bene disposita (Philosophus, in lib. de Motibus naturalium). (0975D)Intelligitur quoque ad sensum improprium, quod ly debet importare non omnimodam similitudinem, sed aequalem et sufficientem, sic quod anima est regens ipsum corpus, sicut monarcha in civitate.

Aliqua qualitas non est activa (II de Generat.). Intelligitur non quod aliqua qualitas, scilicet siccitas et humiditas, nullo modo sit activa, sed sic, quod sit minus activa quam alia, quia siccitas et humiditas sunt qualitates minus activae quam caliditas et frigiditas.

Aliud est videre per visum, et aliud discernere (II de Anima). Ibi dicitur quod Philosophus non innuit duos sensus exteriores visus, sed duos sensus visus: unum exteriorem, alium interiorem, et per hoc quod dicit: Aliud est per visum discernere, angit sensum interiorem, scil., sensum communem interiorem; sed per hoc quod dicit: aliud videre, tangit sensum visus exteriorem, et hoc vult Philosophus.

(0976A)Anima est species specierum (III de Anima). Intelligitur sic: Anima est species specierum, id est, forma formarum, quia dignissima forma in istis inferioribus est anima humana. Vel sic: Anima est forma omnium specierum, id est, formarum intelligibilium, scilicet receptive, quia est recipiens species intelligibilium omnium rerum.

Anima est locus (II de Anima). Ibi dicendum est quod locus dupliciter capitur. Uno modo proprie, et sic ultima superficies locati dicitur locus, sic est pars integralis alicujus. Alio modo locus capitur pro continente, et sic anima est locus specierum, quia continet in se species, id est, scientias et virtutes.

Accidentis esse est inesse (VII Metaphys. et I Phys.). Sensus est non quod accidens actu substantiae a qua dependet inhaereat, sed quod possit et debeat sua natura inhaerere, nisi aliunde impediatur.

Ad philosophum pertinet invenire prima principia medicae scientiae (Ex de Sensu et sensato ). Ibi dicitur quod ubi philosophus desinit, ibi medicus incipit, (0976B)et ergo necessarium est medicum esse philosophum.

Alimentum est contrarium alito (II de Anima). Intelligitur sic, accipiendo contrarietatem improprie, scilicet, quod tantum valet, quantum dissimile. Deinde intelligitur in principio, non in fine, quod enim principio dissimile est, in fine simile est, simile enim simili nutritur et augetur.

Apes et canes sunt prudentiora caeteris animalibus brutis (II Metaph.). Intelligitur quod majorem habent industriam quam alia animalia bruta, quia possunt sibi discernere convenientiam, et fugere disconvenientiam. Et capiendo ly prudentiam proprie, prout et recta ratio rerum agibilium, ut est habitus intellectualis, tunc solum convenit hominibus, et non apibus, vel canibus.

Anima sensitiva est in corpore extensa (II de Anima). Intelligitur quidem de anima rationali, continente (0976C)gradum sensitivum non secundum suam ipsius substantiam, sed quoad organa, vel ad dispositiones requisitas ad actum sentiendi, sic quod requirit organa extensa. De anima vero sensitiva bruti intelligitur simpliciter etiam quoad ipsam ejusmodi animae substantiam. Anima enim sensitiva bruti ex potentia materiae quantae et extensae producitur atque exoritur, et ideo etiam ipsa, quanta extensa est.

Aliqua animalia solum habent unum sensum, et aliqua tres (III de Anima). Ibi dicitur quod Philosophus est locutus de animalibus imperfectis.

Arguendo a positivo ad comparativum, est bona consequentia (II Topic.). Intelligitur quod arguendo negative, et non affirmative, et capiendo comparativum proprie. Bene enim concludo: Socrates non est albus, ergo Socrates non est albior. Non tamen perinde: Socrates est albus, ergo est albior.

Aliqua est materia omnium liquefactibilium (V Metaph.). Ibi respondetur quod materia non capitur proprie; sed vult quod omnia liquefactibilia conveniunt (0976D)in materia aliqua, quia in humiditate.

Anima tam prius vivit vitam animalis, quam vitam hominis, ut dicit Philosophus (In de Animalib. ). Intelligitur quod anima prius apparet exercere operationes animalis quam hominis, et ex hoc non sequitur quod anima sensitiva sit plus in homine quam intellectiva.

Ab uno agente non provenit nisi unum (Colligitur ex Aristot., II de Gener. et cor., in tex. com. 56; et XII Metaphys., in com. 44, ubi idipsum expresse etiam Averroes). Intellige sic: Ab uno, ut sic, non potest nisi unum procedere, praesertim immediate et sine ordine quodam. Vel melius et clarius: A simpliciter uno, quoad essentiam, et quoad virtutem, non potest nisi unum provenire. Sed ab uno simpliciter, quantum ad essentiam, multiplici autem quoad potentiam et virtutem, possunt immediate plura provenire.

Ad interrogationem factam per quid, de prima substantia (0977A)convenientius respondetur species quam genus (Philosophus, in Praedicamentis ). Intelligitur prout ly convenientius non valet in tantum, sicut magis notius, quia tunc fit e converso; sed vult, prout convenientius valet tantum, sicut magis determinate.

Activum et passivum secundum potentiam dicuntur ad aliquid (II et V Metaph.). Intelligitur quod dicibilia importantia actionem et passionem includunt terminos ratione quorum ordinantur, secundum dici in praedicamento ad aliquid, non autem secundum esse et proprie.

A comparativo ad positivum est bona consequentia (II Topic.). Intelligitur, dummodo non superveniat aliqua negatio, vel dictio, habens vim negationis, et quando tenetur proprie.

Arguendo ab interpretatione ad interpretatum, valet consequentia, et e converso (Per Philosophum, in Topic. ). Ibi dicitur quod dictum Philosophi intelligitur (0977B)negative, non autem affirmative. Etiam valet illa consequentia, capiendo ab interpretato ad interpretatum affirmative, ut sequitur bene: Ille est officialis, ergo ponitur loco episcopi.

Anima non est alterabilis (VII Phys.). Ibi dicitur quod anima non alteratur alteratione corruptiva, sed bene salvativa, seu perfectiva, ab ignorantia in scientias.

Actus non parum distat a potentia (I de Anima, et IX Metaph.). Ibi dicitur quod verum est capiendo actum pro actu potentiae, et sic omne illud dicitur in actu potentiae, quod actualiter est, et vocatur actus objectivalis, huic opponitur potentia objectiva. Unde potentia objectiva vocatur illud quod non est, sed potest esse, et sic actus et potentia sunt maxime opposita.

Appetitus est ratione carentiae (I Phys.). Intellige non quod semper absit cujus est appetitus. Utique enim materia etiam appetit illam formam quam (0977C)habet. Sed quod soleat exoriri hujusmodi appetitus ex carentia. Vel aliter, verum est de appetitu desiderii, non autem complacentiae. Nam illa quae nondum habemus desiderare solemus, in illis quae habemus complacere nobis.

Ad substantiam non fit motus (V Phys.). Et ratio est, quia substantiae nihil est contrarium, sed omnis motus fit de contrario in contrarium.

Ab experientia singularium accipimus universalem scientiam (VII Phys.). Intelligitur quod ex veritate singularium infertur veritas universalis.

Anima intelligit quando vult, sed non sentit quando vult (II de Anima). Et ratio est diversitas objectorum, quia objectum intellectus est in ipsa anima, adeo ut et seipsam possit intelligere. At objectum sensus non est in ipso sensu. Non enim sensus sentit seipsum.

Aquae magnae plus fluunt de nocte quam de die (III Meteororum). Et hoc est ideo propter absentiam (0977D)humoris solaris.

Artifex est sapientior experto, et architector manuali artifice (I Metaphys.). Ad sapientem pertinet omnia in universali scire, et difficilia, et habere scientiam, quae sui ipsius tantum causa est, et non causa alterius.

Audire fabulas est impedimentum cognitioni veritatis (II Metaph.).

Antiqui philosophi acquisitis vitae necessariis primo coeperunt philosophari (I Metaphys.).

Anima est causa corporis viventis in triplici genere causae, scilicet, formalis, efficientis et finalis (II de Anima).

Artifex secundum possessum intendit se assimilare naturae (Commentator, II Metaph.).

Animalia augentur magis dormiendo quam vigilando (In de Somno et vigilia ).

Animalia respirant in humido (In de Morte et vita ).

(0978A)Apes habent regem, qui non exit, nisi cum omnibus apibus (Ibid.).

Anima infunditur corpori jussu Dei (In lib. de Proprietatibus elementorum).

A mulieribus non regitur civitas (II Pol.).

Anima pretiosior est corpore in omni possessione (VII Polit.).

Ars supplet defectum naturae (Ibid.)

Amor, odium et proprium commodum saepe faciunt judicem non videre verum (I Rhet.).

Amicus gaudet de bonis et dolet de tristibus sui amici (II Rhet.).

A luxuriae fervore student se veri studiosi abalienare (Per Boetium in Disciplina scholarium ).

B Bonum est adulterari cum uxore tyranni tempore belli. Intelligitur sic: Utile, seu expediens est, tempore belli, adulterari cum uxore tyranni, ut ipsa (0978B)revelet secreta; et sic bonum non debet dici bonitate moris, quia non est bonum morale, sed malum, sed importat utilitatem, ut dictum est. Caute igitur haec Aristotelis sententia legenda, ne quis ullo tempore licitum esse putet adulterari.

Bonum et malum sunt contrarie opposita (Per Philosophum, in Praedicamentis ). Intelligitur sic, prout bonum et malum sunt differentiae artis, non sunt opposita contrarie, sed contradictoriae, quia malum entis non est ens, sed bonum entis est ens; sed tunc ad Philosophum dicitur quod loquitur de bonitate moris, et non de bonitate entis.

Bonum utile non est melius bono honesto (Per Senecam ). Intelligitur de bono utili, in quantum non est bonum honestum, quia idem bene potest esse bonum utile et bonum honestum.

Bonum connumeratum bono facit ipsum melius (I Ethic.). Intelligitur sic: Si bonum infinitum connumeratur bono finito, facit ipsum melius, id est, nobilius; sed si bonum finitum comparatur bono (0978C)infinito, non facit ipsum melius, quia omnia bona cum primo motore et totum universum non facit ipsum magis bonum quam primus motor seorsum, eo quod est bonum infinitum.

Bis tria non sunt sex (V Metaph., tex. 19). Ibi notandum est quod illa propositio, bis tria non sunt sex, est distinguenda. Nam ly bis dupliciter sumitur. Uno modo capitur copulative, ita quod conjunctio inclusa ly bis causat propositionem hypotheticam copulativam; et illo modo tantum valet: Bis tria non sunt sex, et sic est vera, et illo modo eam capit Philosophus. Alio modo capitur, ut conjunctio inclusa in ly bis, scilicet, sit, et tunc tenetur copulatim, et facit propositionem categoricam de conditionato extremo; et tunc tantum valet: Tria et tria non sunt sex, et sic ipsa est falsa. Alexander Aphrodis. super hunc locum sic explicat: Si sex simpliciter accipiamus hoc numerus est, sin autem sex accipias, ut bis tria, tunc cum qualitate dicetur. (0978D)Vide porro Fonsecam (lib. VIII, cap. 7, de fallacia compositionis et divisionis), et alios.

Bonum animae est optimum bonum (VII Polit.). Intelligitur comparative, scilicet, quod bonum, quod est bonum hominis, est optimum respectu illorum duorum, sicilicet, boni utilis, et boni delectabilis.

Bonum reperitur in quolibet praedicamento (I Top.). Intelligitur de bono entitativo, et non de bono morali, quia illud non reperitur in quolibet praedicamento.

Brutum est animantius arbore (Per auctorem Sex principiorum ). Intelligitur quod animal habet plures virtutes vel potentias animae, quam arbor. Vide supra axioma: Animal est animantius quam arbor.

Bonum quanto communius, tanto divinius (I Eth. et II Top.). Verum est de bono ejusdem speciei. Unde licet uxoratum esse communius sit quam religiosum esse, divinius tamen est hoc quam illud. Rursus (0979A)quando propter communem usum alicujus boni non derogatur habenti illud bonum, propter hoc enim quamvis habere equum cum decem sociis est communius quam se solo habere, tamen non est divinius, quia derogat habenti.

Basiliscus solo visu interficit hominem (Per commune dictum ). Respondetur quod non est intelligendum quod per actum per se et per speciem visibilem interficit hominem, sed est intelligendum ad istum sensum, quod basilisci sunt aquei et humidi, et maxime porosi, et per eos fiunt evaporationes quae inficiunt aerem, et ille aer attractus ab homine interficit hominem. Et sic simili modo dicitur de muliere menstruosa, quae solo visu maculat speculum.

Bonum et malum sunt in rebus, verum et falsum sunt in mente (VI Metaph., tex. 8; et III de Anima). Sensus est non quod bonum non sit etiam in anima, sed quod non terminatur ad animum sicut verum, quia bonum non habet rationem terminandi appetitum, secundum (0979B)esse cognitum, quod habet in anima, sed secundum esse reale, quod habet extra. Veritas autem et falsitas fundantur in re, et terminantur ad animam, quia, ut dicit Comment. (In 1 disput, lib. Destruct., in solut. 22 dubii), veritas est adaequatio rei ad intellectum. Unde quando res ostendit se intellectui sicut est, dicitur habere completam veritatis rationem.

Bona sine tristitia sunt eligibiliora quam bona cum tristitiis (III Topic.). Intelligitur quod bona sine tristitia, et sic dummodo praeeminentia bonitatis non convenit bonis cum tristitiis. Dicitur notanter bona propter crapulose vivere, et temperate vivere, quia crapulose vivere non est bonum; ergo non est plus eligendum quam temperate vivere. Dicitur etiam, dummodo praeeminentia quia temperate vivere sine tristitia non est eligendum, quam facere justitiam cum tristitia. Respondendum est quod bonum cum tristitia quaerit bonitatis vim cum praeeminentia veri; sed facere justitiam cum tristitia, est (0979C)potentia.

Bonum ex circumstantiis est eligibilius bono necessario (III Topic.). Intelligitur quod bonum ex circumstantiis, ut sic est, eligibilius bono necessario, ut bonae naturae naturatae; ut sic dicitur notanter naturae propter bonum moris, quod etiam est necessarium; tunc etiam additur naturae naturatae propter Deum, et additur ut sic, quia stat idem esse bonum ex circumstantiis, et bonum naturae naturatae, ut bonum vivere est bonum ex circumstantiis, et etiam est bonum naturae.

Bonum simpliciter est eligibilius bono particulari (III Top.). Intelligitur de quocunque est, verum est dicere quod sit bonum sine addito, et sic auctoritas debet intelligi cum reduplicatione.

Bonum nobilius est eligibilius bono minus nobili (III Top.). Et sic sequeretur quod latro nobilis esset melior rustico bono moraliter; similiter etiam quod tyrannus esset eligibiliter comite bono moraliter. (0979D)Respondetur quod sic intelligitur, quo omne nobilius, ut sic, in eadem specie nobilitatis est magis eligendum suo minus nobiliori, vel nobili caeteris paribus, scilicet dummodo alteri non veniat una alia nobilitas aliam excedens.

Bonum proprium est magis eligendum quam bonum commune (III Top.). Et sic sequeretur quod proprium bonum est magis eligendum quam summum bonum, quod tamen falsum est. Ibi sciendum quod bonum est duplex. Quoddam est bonum commune, propter cujus communitatem derogatur habenti, et illud bonum commune non est melius bono proprio, sed de quanto magis proprium, de tanto magis est eligendum, ut est equus, vel tunica. Aliud est bonum propter communitatem, quod nullo derogatur, ut splendor solis, vel candelae in domo. Et hoc bonum de quanto communius de tanto divinius, et melius, de illo intelligitur dictum Philosophi (I Ethic.). Sed de primo bono communi praesens auctoritas (0980A)intelligitur, et intelligitur cum specificatione, scilicet, dummodo caetera sint paria, et dummodo bono communi conveniat praeeminentia.

Bonum et ens convertuntur (IV Metaph.). Intelligitur de bonitate entis, et non de bonitate artis, de quo loquitur Philosophus (I Eth.) dicens, quod in diversis artibus est aliud et aliud bonum, et sic quaelibet ars designat aliquid bonum; nec etiam auctoritas intelligatur de bonitate moris, de qua loquitur in Ethic., quod bonus est honorandus secundum virtutem. Etiam non debet bonum capi pro bonitate perfectionis, ita quod illud dicitur bonum, quod alterum perficit. Et de illo loquitur Philosophus, cum dicit: Tempus est quoddam bonum.

Bonum universi consistit in ordine (XII Metaph.). Quia omnia ordinem habent ad primum bonum.

Bonum voluntarium est, quod simpliciter est bonum (II Ethic.).

Benefactores plus amant beneficiatos, quam amentur (0980B)ab eis (IX Ethic.).

Bona fortuna est impetus naturaliter factus a Deo, movente totam naturam (Philosophus, in libro de Fortuna ).

Bonam vitam scientia perfecta efficit (Seneca, ad Lucilium discipulum suum ).

Bonum ens, seu sapientia, nec commodatur, nec emitur, si venalis esset, non haberet emptorem; sed malum ens quotidie emitur (Ibid., epist. 4).

Beneficiorum memoria senescere non debet (Seneca, de Beneficiis ).

Bonitas Dei fuit causa factionis mundi, originis omnium rerum (Plato, in Timaeo ).

Beata est respubl. cui princeps sapiens dominatur (I de Consolatione; Plato, in VI de Republ.).

Bonum est laudari, sed dignius est laudabile (Seneca, in lib. de Morib.).

Bona consuetudo excutere debet quod mala introduxit (Ibid.).

C (0980C) Conveniens fit a convenienti (VII Metaph., com. 28). Limitat Averr. (XII Metaph., com. 18) quod non est omnibus modis ista convenientia, sed oportet ut ista convenientia sit isto modo, ut agens sit tale in potentia et virtute, quale est effectus in actu.

Contraria non possunt esse simul in eodem subjecto (V Phys.). Verum est in esse completo et perfecto, tamen bene esse possunt in esse refracto (Averr., in V Phys., in com. 6, 19, 52).

Conservativum unius contrarii est destructivum alterius contrarii. Verum est de agente particulari, fallit autem de agente universali. Nam coelum, mediante motu et lumine, conservat omnia elementa virtute caloris coelestis.

Circa compositionem et divisionem veritas propositionum consistit (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur quod circa compositionem, id est, circa propositionem affirmativam et negativam est veritas et falsitas; hoc (0980D)tamen non est objective.

Corpora coelestia non habent materiam (Per Commentatorem, I Phys., I Coeli, et VIII Metaph.). Dicitur quod Philosophus capit materiam proprie, scilicet, quod coelum non habet materiam ejusdem rationis cum materia inferiorum, quia si sic, tunc coelum esset generabile et corruptibile. Unde idem Commentator alibi ait in materia coelesti potentiam esse tantum ad ubi, non autem potentiam istam contradictionis, quae reperitur in his inferioribus.

Coelum est corpus simplicissimum (I Coeli). Intelligitur haec propositio, id est, non compositum ex materia et forma secundum Averroem, sed solum materiae actu existens, vel compositum quidem ex materia et forma, sed nec compositum ex alio corpore priori specifice, sicut mista componuntur cum corporibus elementorum, nec ullas admittens impressiones peregrinas, vel alterationes corruptivas, quemadmodum (0981A)ipsa admittunt elementa, sed quasdam alterationes salvativas duntaxat, seu perfectivas.

Carnis determinata est quantitas et magnitudine et parvitate (I Phys., tex. 38). Non enim quodcunque totum potest indifferenter esse sub quacunque quantitate perfectum; ergo nec ejus partes. Nam totum a partibus dependet. Itaque sicut animal non potest esse sub quacunque quantitate perfectum, ita nec ejus partes, ossa, caro, nervi, etc., maxime autem haec determinatio quantitatis apparet in totis heterogeneis eorumque partibus.

Cor est primum vivens et ultimum moriens (In de Morte et Vita ). Intelligitur quoad operationes vitales, quae prius apparent in corde quam in aliis membris.

Cor, hepar, cerebrum, sunt principia intrinseca animalis (Ut dicunt medici ). Hoc videtur contra Philosophum, qui dicit quod tantum tria sunt principia rei naturalis, scilicet, materia, forma, et privatio. Ibi respondetur quod medici non proprie loquuntur de (0981B)principiis simplicibus, sed magis de principiis principiatis. Modo auctoritas Philosophi intelligitur de principiis essentialibus et intrinsecis.

Cujuslibet transmutationis naturalis principia intrinseca sunt contraria (I Phys.). Intelligitur sic, quod cujuslibet transmutationis naturalis principia definitiva sunt contraria, large capiendo contraria. Insunt enim enim ista principia, terminus a quo, et terminus ad quem, privatio et habitus, potentia et actus.

Certissimum sensum tactus habet homo (II de Anima). Intelligitur dupliciter. Uno modo secundum facilitatem intelligendi, judicandi et apprehendendi; et sic aranea habet certiorem modum tangendi, sive tactum quam homo. Alio modo, quoad modum discernendi differentias tangibilium, et sic homo habet certiorem tactum; et non vult Arist. quod homo habet certissimum tactum per comparationem ad alios sensus exteriores, quia nos judicamus certius per visum; sed vult quod nos habemus certissimum tactum per comparationem ad alia animalia bruta, et hoc quoad (0981C)modum discernendi.

Color est proprium objectum visus (II de Anima). Intelligitur dupliciter. Uno modo, quidquid videtur, hoc videtur ratione, quo habet colores in se. Alio modo intelligitur, quod ly est capitur in actu signato, et sic color est proprium objectum visus, id est, color significat proprium objectum visus, et adaequatum. Vel dicitur quod Philosophus voluit illam: Proprium objectum visus est color, sic quod ly color stat confuse tantum, et sic non oportet dari certum colorem.

Causa materialis et efficiens nunquam coincidunt (II Phys.). Verum est de materia proprie dicta, quae vocatur materia ex qua, sed non de materia in qua, scilicet, improprie dicta.

Conceptus non sunt aequivoci (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur quod conceptus rerum non sunt aequivoci ad illa quorum sunt naturales similitudines.

Convertibile non probat suum convertibile (Per communem regulam ). Intelligitur de convertibili ignotiori, (0981D)ut sunt exponentes unius expositae.

Circulariter definire est impossibile (II Poster.). Intelligitur de absolutis in eodem genere definiendi, non autem est inconveniens, saltem a priori, vel posteriori, secundum respectus, et in diversis generibus definiendi.

Contingit plura scire, unum solum vero intelligere (III Top.). Respondetur quia scientia totalis, videlicet de qua hic sermo, est unus aliquis habitus multarum demonstrationum; ipsum vero intelligere actuale, si comparetur ad hujusmodi habitum, unius est, non multorum.

Cuilibet innata est scientia et notitia (I Poster.). Intelligitur virtualiter secundum suas causas, et eo quod intellectus naturaliter assentitur primis principiis.

Causae contrariae sunt contrariorum effectuum (In IV Meteor., text. com. 40). Intelligitur per se; nam idem per se non erit eidem causa contrarii, per accidens (0982A)autem non inconvenit, quod causa eadem faciat contrarios effectus, sed unus erit per se, reliquus autem erit per accidens. Nam caliditas per se calefacit, sed per accidens infrigidat. Sic enim eadem erit causa contrariorum, ubi dicit Philosophus (II Physic., tex. com. 30). Et datur exemplum de nauta, qui sui praesentia est causa salutis navis, et sui absentia est causa submersionis: manifestum est autem quod absentia nautae non est causa per se submersionis navis, quia effectus per se positivus requirit aliquam causam per se positivam: talis autem causa sunt venti. Similiter causae contrariae sunt contrariorum effectuum, vera est propositio de causis immediatis et proximis, fallit autem in causis mediatis et remotis. Unde digestio est causa tenuitatis et grossitiei in urina, ut dicunt medici, quia est causa remota et communis. Amplius autem motus coeli et lumen sunt causae omnium quae sunt hic. Nam (VIII Physic.) motus est tanquam vita omnium natura constantium.

(0982B)Coelum est indivisibile et inalterabile (I Coeli). Intelligitur secundum separationem; est tamen divisibile secundum assignationem partium, quia in coelo diversae possunt partes assignari. Et sunt differentiae positionum, et est alterabile alteratione salvationis, seu perfectionis, non autem corruptionis.

Cessante motu coeli cessat motus inferiorum (II Coeli). Intelligitur sic: Cessantibus illis tribus scilicet, motu, lumine, et influentia, cessat motus inferiorum, quia staret quod influentia in inferiora influeret cessante motu coeli, et hoc per suam influentiam, sicut sol per suum lumen, et planetae per influentias, et tunc motus non omnino cessaret in istis inferioribus, eo modo quo tam dictum est.

Contraria ambo debent esse positiva (II Metaph.). Intelligitur de contrariis proprie dictis, prout contrarietas distinguitur contra oppositionem privativam.

Coelum est ligatum inter generabilia et ingenerabilia (I Coeli). Respondetur quod Philosophus loquitur secundum opinionem Platonis, et ponit eam assertive. (0982C)Alio modo dicitur quod Philosophus loquitur de medio continente; sic quod sub coelo sunt entia generabilia et ingenerabilia, extra coelum sunt entia optimam vitam ducentia, ut inquit Philosophus ibidem.

Causa finalis habet rationem optimi (III Phys.). Ibi dicitur quod Philosophus loquitur in illa auctoritate, de fine cujus, non autem de fine cui. Deus enim, v. g., est finis hominis, cujus gratia omnia facit homo. Nemo autem ipse est finis, cui fruitio ejusmodi summi boni quaeritur.

Causa est, ad cujus esse sequitur aliud (II Phys., et per auctorem causarum in de Causis). Intelligitur de causa totali et sufficienti, quia posita tali causa, etiam statim sequitur effectus, sed sic non est de causa partiali. Nisi velis dicere: Causa est, ad cujus esse sequitur aliud pro natura istius esse.

Corpus est genus supremum ad substantiam (Per Commentatorem, I de Anima). Intelligitur sic, quod (0982D)corpus sit genus generalissimum inter omnia genera subalterna, sed non simpliciter.

Cujus finis bonum est, ipsum quoque bonum est (III Topic.). Intelligitur de bonitate morali et particulari, ut patet; sic cujus finis particularis cum debitis circumstantiis est bonus, ipsum quoque moraliter est bonum. Alio modo intelligitur de fine universali, et de bonitate entis, et sic iterum est vera.

Circulum demonstrare est impossibile (I Poster.). Intelligitur demonstrando in eodem genere, sed in diversis est bene possibile.

Causa finalis, et causa idem sunt (Per Commentatorem, I Metaph.). Ibi dicitur quod Philosophus capit causam propriissime seu strictissime solum pro causa finali, quia talis est potissima causa sive causarum, ut patet ibidem.

Coelum non suscipit peregrinas impressiones (I Meteor.). Intelligitur quod coelum non suscipit corruptivas qualitates, cum hoc tamen bene stat, quod capit (0983A)qualitates salvativas, sicut sunt lumen et motus, quia coelum movetur.

Causa est praestantior suo effectu (Per auctorem de Causis; IX Metaph. et II de Anima). Intelligitur de causis subordinatis sic quod subordinans praestantior est subordinato suo. Vel sic, quod omnis causa nobiliori modo habet se in causando, quam effectus in praedicando, cum hoc tamen stat quod aliquando dignitates vel bonitates possunt convenire effectui, quas tamen non habet causa.

Conveniens fit a convenienti (XII Metaphys.). Propositio haec verificatur tribus conditionibus, scilicet, ut fit in agente non instrumento, et propinquo non in remoto, et in agente essentialiter non accidentaliter. Paulo ante etiam explicata.

Causa est nobilior seu perfectior causato (IV Meteor.). Falsa est haec propositio simpliciter, sed accidentaliter est vera: fallit enim in materia, nam (VII Metaph., tex. com. 7) compositum est magis ens quam (0983B)materia, et ratio est quia compositum est in actu, et materia est in potentia. Plura de hoc axiomate vide apud Scotum in suis Theoremat. copiose et bene explicantem ac limitantem idem.

Causa et causatum sunt simul (II Phys. et VII Metaph.). Intelligitur de causa in facto esse, et non in fieri, sive de causa actuali, et non potentiali.

Corrupto subjecto corrumpitur et suum accidens (Philosophus in Praedicamentis ). Sed diceres: Si sic, tunc corrupto homine corrumpitur et felicitas hominis, ex quo felicitas est accidens hominis. Pro quo nota quod felicitas hominis habet duo subjecta: Unum totale, et illud est homo; aliud est partiale, et illud est anima. Aliter dicitur quod homo est subjectum denominationis felicitatis, qua homo denominatur felix a felicitate, sed anima est subjectum inhaesionis felicitatis, modo primum corrumpitur, secundum verum manet. Et sic conceditur quod accidens denominationis migrat de subjecto in subjectum, et hoc non est inconveniens, nec contra Philosophum (VII (0983C)Metaphysicorum); vel dicitur quod corrumpitur subjectum totale, et adhuc tamen manet partiale, quod est anima, ut dictum est.

Causa efficiens est principium motus et quietis (II Physic.). Intelligitur: Causa est principium motus, scilicet, secundum operationem, et est principium quietis, scilicet, secundum operis cessationem.

Cujus effectus bonus, ipsum quoque bonum (Regula in Topic. ). Intelligitur cujus effectus particularis bonus est ipsum efficiendo erit bonum efficientis, id est, agentis; et loquitur tam de bono entis quam de bono moris.

Causae per se sunt finitae, sed causae per accidens sunt infinitae (II Phys., tex. 50). Utitur ibi Philosophus argumento hoc a simili. Sicut causae per accidens indeterminatae sunt, quia multa uni accidunt, causa vero per se una est, ita effectus per se unus, et unius rationis. Effectus per accidens multi sunt; unde cum hujusmodi sint a fortuna, effectus fortuiti (0983D)sunt indeterminati.

Cujus corruptio vel abjectio est magis fugienda, ejus contrarium est magis eligendum (III Topic.). Et si sic, tunc sequeretur quod aer esset magis eligendus quam domus, quia corruptio ejus est magis fugienda. Respondetur quod corruptio capitur dupliciter: uno modo pro infectione alicujus, ut aeris, vel alterius rei. Secundo modo sumitur proprie pro mutatione rei, quae tunc dicitur de esse ad non esse, et illo modo scilicet, ultimo capitur hic. Et diceres: si sic, tunc sequeretur quod prodigalitas magis esset eligenda quam parcitas. Ibi dicitur, quod intelligitur, cujus bonum contrarium est bonum, vel eligibile, modo parcitus non est bona, eo quod est vitium.

Consilium mulierum ἄκηρον est, hoc est invalidum, sive parum firmum et ratum (I Polit. cap. 13). Dicit hoc Aristot., non quod mulieres careant ingenio et acie mentis (nam acutae sunt, ac verum saepe vident), sed quod earum consilium impediant motus animorum (0984A)quibus valde obnoxiae sunt. Unde nos vulgo dicere solemus quod subito feminis in mentem venit, egregium consilium esse; cum vero tempus cogitandi nactae fuerint, variari ipsum, juxta illud Virgil.: Varium et mutabile semper femina. Nam aut ira, aut amore, aut odio, aut propria utilitate a vero abducuntur.

Causa finalis est cujus gratia aliquid fit, et finis aliarum, quae est potissima causarum (II Phys.). Intelligitur sic: Causa finalis est cujus gratia aliquid fit, id est, propter quam fit effectus. Tunc addit unam conditionem, et dicit, quod causa finalis est potissima causarum, id est, optima, quia omnes aliae causae ordinantur ad ipsum tanquam ad finem. Sed diceres: Omnis causa debet esse principium; causa finalis non est hujusmodi, ergo non est causa. Major est Philosophi (Metaph. IV). Respondetur, secundum Commentatorem, quod causa finalis consideratur dupliciter, uno modo via generationis, et sic non est principium, sed ultimum. Alio modo consideratur (0984B)via perfectionis, quia finis perfectior est omnibus, quae sunt ordinata ad finem. Et sic illo modo est principium.

Causae sunt sibi invicem causae (II Phys.). Intelligitur quod causae possunt ad invicem demonstrari, non tamen in eodem genere causae, sed in diversis causis.

Cujuslibet syllogismi altera praemissarum debet esse universalis (I Prior.). Verum est de syllogismo, de medio communi existente in modo et figura.

Continua sunt, quorum ultima sunt simul (II Coeli, et III Phys.). Distingue non per contactum etiam proximum, sic enim et contigua ac continentia proxima dici possent continua, sed per communionem unius termini. Continua enim sunt quorum partes copulantur ad unum aliquem terminum communem, qui idem et finis fit unius partis, et simul principium alterius.

Compositum non intelligit, sed anima (I de Anima). (0984C)Uti Philosophus non vult quod homo intelligat. Cum enim anima sit pars hominis, utique si anima intelligit, etiam homo intelligit. Sed vult quod anima non intelligat secundum corpus, sive ita, ut in sua tellectione communicet cum corpore tanquam instrumento. Etsi enim in intelligendo objective dependet a corpore, non tamen subjective; plane enim inorganica operatio est intellectio, ut quae nec efficiatur corpore aliquo, nec recipiatur in corpore aliquo, sed sine organo aliquo corporeo a sola anima efficitur, et in sola anima recipitur.

Corruptibile et incorruptibile sunt contraria (I Metaph.). Hoc est verum capiendo contrarietatem communiter, prout extendit se ad oppositionem privativam.

Contraria maxime distant (Philosophus, in Praedicamentis ). Verum est loquendo de graduali distantia, non autem perfectionali, seu logicali.

Causa finalis et agens coincidunt (VIII Phys.). Intelligitur uno modo, secundum aliquos, quod illa non (0984D)sit simpliciter vera; secundum autem alios, dicitur quod causa finalis et agens coincidunt in causis per se, sed in causis per accidens non oportet. Alio modo dicitur quod causa finalis et agens idem sunt sine reduplicatione, sed cum reduplicatione non oportet, quod coincidunt.

Contraria debent esse in eodem genere (VII Metaph.). Intelligitur quod debent esse in eodem genere praedicamentali, quia si non tunc non essent contraria, ut patet ex eorum definitione.

Contrarietas in omnibus praedicamentis est quaesita, in sola qualitate reperta (Per Boetium ). Intelligitur capiendo contrarietatem strictissime; sed capiendo contrarietatem large, tunc etiam convenit relationi, actioni et passioni; et intelligitur quod contrarietas per se convenit qualitati, et per accidens relationi, passioni, et etiam actioni, scilicet, in ordine ad qualitatem.

Corpora physica sunt maxime in substantia (II de (0985A)Anima). Illa est intelligenda, quod corpora physica habent magis vel plus de entitate quam aliae substantiae; sed dicuntur maxime substantiae, quia sunt manifestae substantiae. Et plus apparent sensibus nostris esse substantiae, quam aliae, quae non sunt physicae, scilicet, artificialis, quia tales solum sunt substantiae propter materiam. Physicae autem substantiae sunt non solum propter materiam, sed etiam ratione formae; modo Philosophus ibidem dicit: Corpora naturalia sunt principia artificialium.

Cujus privatio est pejus ens, habitus est melior (II Top.). Et sic sequeretur quod anima vegetativa esset melior quam intellectiva, ut patet, quia privatio vegetativa est pejor. Probatur quia ad privationem animae vegetativae tolluntur omnia animalia, tam homines quam alia animalia; sed ad privationem animae vegetativae tolluntur omnia viventia, non solum homines, sed etiam alia animalia. Respondetur quod illa auctoritas non est universaliter vera, sed (0985B)intelligitur de illis ubi unum non praesupponit alterum, modo potentia intellectiva praesupponit potentiam vegetativam.

Contra negantem principia non est amplius disputandum (I Phys.). Intelligitur quod non amplius disputandum contra illum in illa scientia cujus talia principia sunt. Quare etiam dicit quod nullus artifex habet stabilire sua propria principia, sed metaphysicus habet stabilire omnia.

Consilium non est de praeteritis, sed de futuris (VI Eth.). Ratio est, quia quod factum est non potest esse non factum, quia facere genitum, et non genitum, hoc solo posse privatur, ut patet per Philosophum, ibidem.

Communiora sunt faciliora (I Physic.). Contra, metaphysicus considerat pura communissima, ergo metaphysica erit facillima, quod tamen videtur falsum. Dici potest quod communiora sunt faciliora et notiora cognitione confusa, sed non distincta. Rursus quod metaphysica non tantum versatur circa illa (0985C)communiora, sed etiam circa substantias abstractas, sive intelligentias, tanquam principaliorem partem sui objecti. Cum ergo a principaliori fiat denominatio, merito metaphysica dicitur difficillima.

Circa idem versatur logica et metaphys. (IV Metaph.). Intelligitur quod tam logica quam metaphysica sunt scientiae communes, quoad applicationem.

Contrariorum contrariae sunt causae (II de Generat.). Ibi dicitur quod idem particulare est causa oppositorum, et non intelligitur de agente universali, quia tale potest esse causa oppositorum, ut patet II Phys. et II Metaphys., in tractatu de Causis.

Caro est organum tactus (II de Anima). Respondetur quod per carnem sentimus tanquam per medium. Dicitur etiam quod tactus est in carne tanquam in medio, vel dicitur quod tactus est intra carnem, et hoc etiam dicit Philosophus (II de Anima). Et hoc secundum communem sententiam, quod nervus sit (0985D)organum tactus: secundum quosdam vero, ipsa etiam caro est organum tactus.

Cujus usus malus, ipsum quoque malum (Regula Top. ). Intelligitur: cujus usus per se est malus, ipsum quoque est malum.

Consilium non est de fine, sed de his quae sunt ad finem (III Ethic.).

Consulto oportet velociter operari, consiliari autem tarde (VI Ethic.).

Circa voluptates et tristitias est moralis virtus (II Ethic.).

Cognitio finis utilis est in arte (I Ethicorum).

Coitus est destructio corporis, et abbreviatio vitae (Aristot., in Secretis secretorum ).

Cum illis conversari debes qui te meliorem facturi sunt, non perinde cum illis quos tu meliores facere posses (Seneca, ad Lucilium discipulum ).

Consilium oportet esse de his quae possunt aliter habere (VI Ethic.).

(0986A)Cum consideratione promitte, et plenius quam promiseris praesta (Ibid.).

Casus est incombinatae rei eventus ex causis confluentibus in his quae generantur (Boetius, V de Consolatione).

Consuetudo est altera natura (VII Ethic.).

Compositum ex materia et forma, non dicitur unum, nisi quod sua forma est una (Commentator, II de Anima).

Caecus a nativitate sapientior est surdo et muto (In lib. de Sensu et sensato).

Castrati plus vivunt quam non castrati, et ideo propter paucitatem coitus, plus vivit mulus quam equus (In lib. de Longitudine et brevitate vitae).

D De infinito habetur scientia (III Topic.). Ibi dicitur verum privative, et per propositiones negativas et conditionales, non autem positive et affirmative.

Descendentem a generalissimis ad specialissima, necesse (0986B)est ire per multitudinem (Per Porphyr. ). Ibi dicitur, quod auctoritas in sensu diviso est falsa, quia non est necesse ipsum descendentem ire per multitudinem, sed debet concedi in sensu composito, ut necesse est descendentem ire per multitudinem a generalissimo ad specialissima.

Dans formam, dat omnia consequentia formam (VIII Phys.). Intelligitur uno modo: Dans formam dat omnia consequentia necessaria ad formam, modo scire, et virtutes non sunt necessariae ad formam, quia sunt de bene esse ipsius formae, eo quod sint formae accidentales perficientes ipsum intellectum. Alio modo sic intelligitur et melius: Dans formam dat sibi formaliter, vel virtualiter, omnia consequentia formam; nam sic Deus dat scientiam virtualiter, quia creavit formam intellectivam, sic quod habet naturalem inclinationem ad acquirendum scientiam.

Deus est infinitus (Ibid.). Intelligitur quod Deus (0986C)est infinitus in vigore et perfectione, sed non extense, sive in quantitate.

De multiplicibus seu aequivocis non est scientia (II Poster.). Ibi dicitur quod, secundum sanctum Thomam, de aequivocis et multiplicibus in tota sua communitate manentibus, non est scientia, sed capiendo aliquid aequivocum in certa ejus significatione, tunc de eis bene potest haberi aliqua scientia.

De ente per accidens non habetur scientia (VI Metaph.). Intelligitur quod de propositione per accidens vera non habetur scientia, tanquam de scibili propinquo, sed bene de re significata per conclusionem.

De corruptibilibus et possibilibus aliter se habentibus non est scientia (I Poster.). Intelligitur quod de propositionibus singularibus categoricis non est scientia tanquam de scibili propinquo, cum hoc tamen stat, quod de talibus est scientia tanquam de rebus significatis per propositiones sive tanquam de scibili remotissimo.

(0986D)Demonstratio circularis est impossibilis (Ibid.). Intelligitur in eodem genere demonstrandi respectum ejusdem generis causae, non de multis, scilicet, demonstrationibus ad eamdem conclusionem, et secundum idem genus causae pertinentibus.

Definitum est notius suis partibus definientibus (I Phys.). Ibi dicitur quod Philosophus vult quod facilius sit habere conceptus definiti quam conceptus definitionis, cum tamen stat quod conceptus definitivus sit notior conceptu definibili; unde ad habendum conceptum definitionis non sufficit concipere conceptum generis, vel differentiae, ut dicit Buridanus. Sed ad habendum conceptum definiti sufficit habere conceptum speciei.

Decem praedicamenta sunt decem principia rerum naturalium (Porphyr. ). Intelligitur de principiis definitivis supponentibus pro rebus naturalibus, et non loquitur de principiis essendi.

Dicens species esse separatas, recte dicit (VII Metaph.). (0987A)Et sic videtur quod universalia realia sunt ponenda, si essent separata a singularibus. Ibi dicitur quod Philosophus comparat ibi universale primo modo, et secundo modo dictum ad invicem, quia qui ponunt universalia realia esse a singularibus separata, melius et notabilius dicunt quam illi qui dicunt esse conjuncta; et sic non vult quod talia sint ponenda, sed vult quod Plato cum suis sequentibus melius et notabilius dixit.

Deus et studiosus possunt prava agere, tametsi non sint hujusmodi (IV Top.). Intentum Arist. hic est neminem dici pravum quod prava possit agere id quod bifariam approbat. Tum primo, quia studiosus et Deus, quos constat non esse pravos, possunt prava agere. Id quod de studioso nihil habet ambiguitatis, scilicet, quod possit prava agere, juxta illud Damasceni: Omne creatum de se est vertibile secundum electionem. De Deo si pro absoluto illo immense bono sumatur, id sentire nefas est, tametsi possit (0987B)quae nunc prava videri possint, quae si ageret, bona essent. Vel potest intelligi illa propositio de Deo sub conditione, cujus antecedens est impossibile, ut si dicamus quod potest Deus prava agere, si velit; nihil enim prohibet conditionalem esse veram cujus antecedens et consequens est impossibile. Ut si dicatur, Si homo est asinus, habet quatuor pedes. At de diis gentium nemo non concedit, secundum quorum fortasse morem Aristoteles hic locutus est. Sic et Ovidius: Vir magnus bello, nulli pietate secundus, Aeneas, odiis Junonis pressus iniquae. Ubi Junonem iniquam appellat, quae a gentibus Dea credebatur. Denique etiam non sine probabilitate dici potest, quod ille terminus Deus uno modo capitur substantive, et illo modo capitur XII Metaphys., ubi dicitur quod Deus est animal optimum et sempiternum, et sic non capitur hic. Alio modo capitur adjective, et sic idem est quod deificus et (0987C)studiosus, id est, virtuosus, et sic tunc capitur in praedicta auctoritate, et I Polit.

Deus est anima mundi (I Coeli, et similiter vocat ibidem omnes intelligentias animas ). Respondetur quod anima capitur ibi improprie, secundum quamdam similitudinem, quae talis est, quia sicut anima proprie dicta regit et distinguit, et movet corpus, sic etiam intelligentia facit suo orbi, cui appropriatur.

Definitio est in praedicamento (II Top.). Respondetur quod Philosophus loquitur ibi figurative, ponendo totum pro parte, et vult quod definitio ponitur in praedicamento non secundum se totam, sed solum secundum suas partes.

Differentia sumitur a forma (Per Porphyr. ). Dicitur quod forma debet in tantum valere, sicut conditio formalis, seu perfectionalis.

Demonstrationes non sunt de his quae sunt per accidens (I Post.). Intelligitur, juxta Averr. (IV Phys., com. 20), de his quae sunt per accidens raro, fallit (0987D)autem de his quae sunt per accidens semper; nam de his quae sunt per accidens semper possunt fieri demonstrationes verae non essentiales, quae dicuntur demonstrationes dialecticae.

Dialectica non est scientia (XII Metaph. et I Top.). Ibi dicitur quod vult quod dialectica non est scientia specialis, sed est scientia communis, vel quod ibi loquitur de scientiis realibus, quae videlicet tractant de rebus, non de ente rationis et similibus.

Duo habitus contrarii non sunt simul in eodem (II Poster.). Intelligitur quod licet verum sit, quod non sunt in eodem actualiter, cum hoc tamen stat, quod unus actualiter, et alter potentialiter sive habitudinaliter, stant simul in eodem.

Deus est animal optimum et sempiternum (XII Metaph.). Dicendum quod Philosophus loquitur secundum opinionem vulgarium, qui dixerunt deos esse animalia, et posuerunt plures deos universaliter. Dicitur etiam quod per Deum intelligitur corpus coeleste, (0988A)ut sit sensus: Deus, id est, corpus coeleste est animal optimum et sempiternum.

Dabilis est minimus ignis (Per Commentatorem, VII Phys.). Respondetur inter ignes actuales, et quod in certo ordine est dare minimum ignem, sed respective non est minimum ignem simpliciter dare.

Definitum est notius definitione (VII Top.). Intelligitur secundum rationes universales apprehensas per intellectum, et intelligitur de cognitione imperfecta, et quoad nos; sed de cognitione perfecta non est verum, ut patet intuenti.

Definitio totius conveniens parti non est bona (VI Top.), toti enim adaequatur. Diuturniora sunt meliora (I Eth.). Intelligitur uno modo sic: Aliqua sunt diuturniora ratione actus et potentiae, et sic conceditur quod illud quod est bonum et diuturnius est melius. Si autem ratione materiae, tunc est falsum, quia tunc lapis esset melior quam homo, quia lapis diuturnior est quam homo; vel secundum Rupertum, intelligitur de illis quae sunt ejusdem speciei, (0988B)vel etiam dummodo minus diuturniori non sit annexa melior conditio, propter quod non oportet materiam primam melioris esse conditionis, et dignioris formae substantiali.

De definitis seu individuis potest esse scientia (XII Metaph.). Intelligitur secundum rationes universales, et per intellectum apprehensas.

Deus nihil intelligit extra se (XII Met.). Et sic sequeretur quod Deus non intelligat ista inferiora. Respondetur quod Deus nihil intelligit extra se tanquam per aliquod quod est extra Deum, cum hoc tamen stat, quod Deus intelligit extra se per suam nudam essentiam. Vel dicitur quod non intelligit extra se per medium et phantasma, sed secundum suam simplicem essentiam. Sed diceres tamen: Dicitur III de Anima: Oportet quemcunque intelligentem phantasmata speculari. Respondetur quod hoc intelligitur de intellectu humano sive dependente, et non de divino.

(0988C)De partibus autem animae dicimus (II de Anima). Ubi videtur velle quod habeat partes. Respondetur quod Philosophus loquitur de partibus subjectivis, seu de potentiis animae, et hoc secundum rationem, et non secundum rem.

Differentiae ultimae rerum non recipiunt magis et minus (Porphyr., et VIII Metaph., text. com. 10). Verum est in formis substantialibus perfectis, secundum se consideratis, fallit autem in accidentibus; ita glossat Comment. (VIII Metaph., in tex. com. 10), ubi inquit quod forma substantialis non recipit magis, neque minus, homo enim non est majoris humanitatis quam homo, et si fuerit erit secundum quod est forma in materia. Nam quod accidentia recipiant magis et minus, clarum est, ut testatur etiam Porphyrius et Aristot. in Praedicamentis.

De rebus per accidens non habetur scientia (VII Metaph.). Intelligendum, quod de per accidens vel contingenter veris, non habetur scientia per propositiones (0988D)categoricas de inesse et de praesenti.

Demonstratio debet fieri ex primis, veris, immediatis, necessariis, notioribusque causis conclusionis (I Poster.). Intelligitur de demonstratione propter quid, quae procedit ex propositionibus primis et immediatis; propter hoc non sequitur: Demonstratio non procedit ex primis immediatis, ergo non est bona.

Duo accidentia non possunt esse in eodem subjecto (XII Metaph.). Intelligitur quod duo accidentia naturalia et extensa non possunt esse in eodem subjecto praecise et adaequate, et secundum eamdem partem subjecti, licet tamen accidentia spiritualia possunt esse in eodem subjecto.

Deus est substantia aeterna, et actus simplex, movens sicut intelligibile, appetibile, causa agens et finalis totius universi, summa delectatio et optima, et omnimode immutabilis, inalterabilis, impossibilis, transmutabilis (XII Metaph.). Ubi Philosophus vult quod omnia perfecta perfectionalis, nullam imperfectionem (0989A)includentia conveniunt Deo, et sunt Deus. Nam quidquid convenit Deo, est Deus. Et intelligitur sic: Deus est substantia incorporea, capiendo ly corpus quovis modo, scilicet, tam pro corpore composito quam substantiali; et aeterna, id est, non habens principium neque finem, et actus purissimus nullam potentiam includens, simplex, id est, non compositus, movens omnia mobilia, sicut intelligibile et appetibile.

Deus est ens, quo melius excogitari non potest (IV Phys.). Ex illo habetur, quod Deus est ens perfectissimum, et hoc est simpliciter verum.

De futuris contingentibus non est determinata veritas (I περὶ Ἑρμηνείας). Dicitur quod hoc est verum de futuro contingente, cujus veritas non dependet ex propositione, quae est de praesenti determinate vera; modo veritas illius propositionis, Homo movebitur, dependet ex veritate illius, de praesenti scilicet homo movetur.

(0989B)Ditiores sunt magis fideles communitati ad communiora (III Polit.). Intelligitur quod ut in plurimum sunt magis fideles, non quoad commune bonum procurandum, sed magis ad conventiones et pacta. In illis enim magis creditur divitibus quam pauperibus.

Duo corpora non sunt in eodem loco (IV Phys. et II de Anima.). Intelligitur de loco proprio, non autem communi: quia locus proprius est qui continet solum locatum, sicut est aer. Item naturaliter: per potentiam enim supernaturalem penetrative possunt esse plura corpora in eodem loco.

Dimensiones in materia prima sunt perpetuae (Per Commentatorem ). Videlicet ex sententia Averr. qui et materiam cum Aristotele aeternam posuit, eique dimensiones quasdam interminatas attribuit, quae terminarentur et modificarentur ab unoquoque agente, pro ratione formae introducendae.

Dispositio medio inter agens et patiens, respectu agentis (0989C)dicitur actio, et patientis passio (Per commentatorem, IX Metaph.). Intelligitur sic: quod res, quae est actio in ordine ad agens, dicitur actio; et in ordine ad patiens, dicitur passio: cum hoc stat quod actio et passio non sunt proprie ad aliquid; nam reciprocatio et denominatio non sufficit ad hoc quod aliquid sit proprie in relatione, sed ultra hoc requiritur, quod talia dicibilia praedicentur de se invicem, mediante ly, ad aliquid essentialiter, Modo sic, non est de ly agens et patiens.

Definitio non debet dari per opposita (VI Top.). Sensus hujus axiomatis est, quod oppositum non rite definiatur per oppositum, nisi definiatur ut oppositum, quia ut sic intelligi non potest sine opposito. Proinde cum relativorum esse, sit esse ad aliud, hoc est, cum tota eorum ratio et omnis natura, in respectu quodam seu oppositione consistat, non potest ejusmodi unum oppositum recte definiri, nisi definiatur per alterum oppositum: contra vero non est definiendus habitus per privationem, calor per (0989D)frigus, bonum per malum: quia istorum esse non consistit in tali aliquo respectu. Si tamen haec ipsa definiantur, quatenus opposita, oppositorum etiam fiat mentio in definitionibus eorum. Et dicetur habitus esse qui opponitur privationi, calor qui opponitur frigori, bonum quod opponitur malo. Plura de hoc axiomate vide infra in littera N. Ibi, Nulla bona definitio, etc.

Deus solum simplex est (VI Metaph.). Videtur igitur quod forma substantialis non sit simplex. Respondetur quod simplex capitur dupliciter. Uno modo ut privat compositionem partium inter se, et non aliunde, et sic anima intellectiva dicitur simplex, ex quo non est composita ex partibus, sed tamen aeque bene est componibilis cum materia. Altero modo dicitur simplex, nec est compositum ex altero, nec est componibile cum altero. Et sic utique anima non est simplex: Deus autem simplex, quia non est compositus, nec tamen aliquo modo componibilis. Dici (0990A)praeterea potest: quod Deus nullam prorsus habet compositionem neque physicam, neque metaphysicam: nihil enim impotentiae et imperfectionis, sed est purissimus actus. Aliae vero omnes res habent aliquam ejusmodi compositionem, videlicet actus et potentiae, etc.

De aequipollentibus idem est judicium, regula communis. Intelligitur quoad sequelam, scilicet ab uno ad aliud: est bona consequentia: non autem oportet quoad omnia, quia quoad modum significandi non oportet, ut patet de ly homo et risibile, quia ly homo significat sua significata absolute, sed ly risibile connotat.

Deus et natura nihil faciunt frustra (Coeli, et III de Anima). Intelligitur quod verum est, secundum totam speciem, vel ut in pluribus individuis, sed natura bene facit aliquid frustra, secundum unum individuum, ut producendo unum hominem cum sex vel octo digitis.

Dubitare de singulis non est inutile (Per Philosophum (0990B)in praedicamento Relationis et Metaph. ). Intelligitur dubitare per rationes de singulis non per se manifestis, et sufficienter determinatis, hoc est, non inutile. De manifestis enim dubitare, et jam sufficienter determinatis, non solum inutile, sed etiam stultum et perniciosum est ambigere. Unde non immerito etiam dicunt theologi quod dubius in fide infidelis sit, qui videlicet videns decretum oecumenici alicujus concilii, vel unanimem consensum sanctorum Patrum, etc., de dogmate aliquo, adhuc sibi licitum putat de eo dogmate dubitare. Satis certus enim est Scripturae sacrae interpres, hujusmodi consensus similiter judicium ejusmodi legitimi et generalis concilii, etc. Potissimum itaque ex hoc (circa unumquodque non est inutile dubitasse, sed uti passim recitari solet: Dubitare de singulis non est inutile) habet locum in iis quae per se nota sunt minime, et multum involvunt perplexae obscuritatis, in quibus ad utramque partem argumentari potentes, (0990C)facile verum assequuntur, uti dicitur in primo Topicorum. Non inutile est ergo in talibus utrinque ambiguis dubitare, neutri parti omnino firmiter adhaerendo. Nam (ut vulgari jactatum est proverbio) Qui nihil scit, nihil dubitat, etc. Eodem pertinet illa aliorum expositio: Dubitare de singulis non est inutile, non ita debet accipi, quasi omnia sunt incomprehensibilia; ac de iis nihil statui ac decerni possit, quid verum, quid falsum, uti Academici et Pyrrhoni fecerunt de omnibus dubitantes, ac nos nihil scire posse affirmantes: qua ἀποῤῥήτικοι, id est ambigentes, appellati sunt, ut Gellius, lib. II, cap. 5, testatur. Sed is est Aristotelis sensus: Dubitare de utraque parte contradictionis propter rationes probabiles ad dubitandum urgentes, est valde utile. Unde si quis sine ratione dubitat, tunc erit potius inutile.

Dimittere sensum, et sequi rationem, debilitas est intellectus (II et VIII Phys.). Intelligitur si quis certe noverit (0990D)sensus, et tamen propter modicam notionem, quam habet per intellectum, aliter definit per intellectum, hoc est, bene debilitas intellectus, quia male judicat. Alioqui enim certissimum est, non raro judicio intellectus corrigendum esse judicium sensus, nam variis ex causis modisque sensum falli contingit.

Diversae operationes arguunt diversas formas (Per Commentatorem, XII Metaph.). Intelligitur diversis suppositis, non autem in eodem supposito.

Deus non intelligit simplicia (Per Avicennam ). Intelligitur quod Deus non intelligit eodem modo per species, sicut nos intelligimus.

Deus est innominabilis aliquo nomine (Per Commentatorem, de Causis ). Intelligitur: Deus est innominabilis aliquo nomine perfecto, omnem perfectionem importante seu exprimente, quam homo in eo cognoscere potest propter quod multa nomina attribuuntur Deo, ut est sapientia, prudentia, salvator et (0991A)consimilia, propter quod non unum tantum, sed multa nomina.

De natura contrariorum est se mutuo expellere (I Metaph.). Intelligitur quod contraria non possunt esse in eodem subjecto inhaesive et formaliter, sed bene apprehensive et contentive, quia ab eodem continentur.

De quanto aliquis est majoris passibilitatis, de tanto est minoris posse. Intelligitur de posse activo; stat tamen cum hoc, quod sint invicem potentiae passivae, ut est materia prima, sicut patet I Phys.

Diaphnum est invisibile (II de Anima). Intelligitur quod vix et difficulter est visibile. Et ratio est, quia non videtur per speciem propriam, sed per speciem extrinsecam, vel per colorem.

Divisio debet dari per opposita (Per Boet. ). Intelligitur quoad species mediatas, non autem intelligitur quoad species immediatas.

Denarius est mensura omnium rerum, quia est fidejussor in qualibet re qua indigemus in omni necessitate (V Ethicorum).

(0991B)Deterius semper est gratia melioris (VII Polit.).

Duplex est jus, scilicet legale et naturale. Naturale est quod habet eamdem potentiam apud omnes homines; legale vero est quod est statutum ex lege (V Ethic.).

Difficile est resistere consuetudini, quia assimilatur naturae: facilius est transmutare consuetudine (VII Ethic.).

Delectationes bestiae pravae sunt ex natura, sed pravorum hominum est consuetudo (Ibid.).

Delectatio conservat operantem in opere suo (X Ethic.).

Duplex est vita, scilicet contemplativa et politica, inter quas contemplativa est melior, quia ipsa est divina, alia humana (Ibid.).

Deceptio et ignorantia plus proprie sunt animalibus, quam scientia (II de Anima).

Duplex est appetitus hominis, scilicet intellectivus, et ille dicitur voluntatis. Alius est sensitivus, et ille dicitur concupiscibilis (III de Anima).

(0991C)Doctrina naturaliter procedit ab homine secundum operationem quam habet doctrina ad discipulum (In libro I Poet. Arist.).

Differentia sumitur a forma (Per Porphyr. ).

Dimidium est prius toto secundum potestatem, totum autem est prius dimidio secundum actum (VI Metaph., tex. com. 16).

Discipulus debet esse docilis, attentus et benevolus. Docilis cum ingenio, attentus in exercitio, benevolus animo ad audiendum (In Boetio, de Disciplina scholarium ).

Deus est summum bonum super omnem substantiam omnemque naturam, quem cuncta petunt, cum sit plenae perfectionis, et minus societatis indigus (Plato in Tim. ).

Dociles nos natura edidit, et rationem nobis dedit imperfectam, quae tamen perfici potest (Seneca ad Lucilium ).

Disciplina bonos mores facit, et ergo illud sapiat unusquisque quod dedit (Seneca de Moribus ).

(0991D)Divitiis utendum, sed non est eis abutendum (Seneca de Moribus ).

De dubiis non definies, sed suspensam teneas sententiam (Seneca de formali Vita ).

Deum amabis, sed illum in hoc imitaberis ut omnibus prodesse et nulli nocere possis (Ibid.).

Deus malum facere non potest, sed nihil quod Deus facere non potest: ergo malum nihil est verum positive (Boetius, III de Consolatione).

Divina providentia rebus generandis non imponit necessitatem, quia si omnia evenirent ex necessitate praemia bonorum, et poena malorum periret (Ibid.).

E Eadem sunt principia omnium praedicamentorum (XII Metaph. tex. 19). Intelligitur quod sunt eadem proportine: in omni enim praedicamento est aliquid simile materiae, et aliquid simile formae, et aliquid simile privationi. Similiter etiam veritatem (0992A)habet de principiis remotis, fallit de proximis (Averr. com. 22, Ibid.).

Eadem sunt principia essendi et cognoscendi (II Metaph.). Respondetur quod Philosophus vult, quod principia sunt eadem in eadem demonstratione propter quid generis: quid sicut habet esse in demonstratione per suam rationem propter quid, sic etiam habet cognosci, ut patet ex quid nominis demonstrationis propter quid Vel intelligitur de principiis intrinsecis et essentialibus.

Ex duobus entibus in actu non fit unum tertium (VII Metaph.). Scilicet unum per se, sed unum per accidens: ex materia vero et forma per se fit unum, quia alterum est in actu, alterum in potentia.

Entia nolunt male disponi (II Metaph.). Ex illa auctoritate sequeretur quod omnia entia naturalia totius mundi seu universi essent bene et optime disposita, et sic nulla essent monstra: dicendum quod licet monstrum secundum se non sit bene dispositum, tamen in ordine ad decorem universi est dispositum (0992B)bene, et ex tali relucet decor universi.

Ens et unum convertuntur (IV Metaph.). Sunt enim transcendentia, quorum illud se habet sicut subjectum, hoc ut propria passio.

Effectus gerit similitudinem suae causae (Per auctorem de Causis ). Intelligitur de causis particularibus, sed non de universalibus, id est, de Deo et intelligentiis, de quibus non oportet.

Entia metaphysicalia sunt abstracta a sensibus (II Phys. et IV Metaph.). Ibi dicitur quod Aristot. non vult, quod sunt realiter distincta, sed quoad modum considerandi: sic quod metaphysicus considerat de illis quae non habent respectum ad modum, vel quoad materiam, vel quoad qualitates sensibiles. Et per hoc consideratio metaphysici differt a consideratione physici. Et hoc propterea quia licet illa transcendentia: Ens, unum, bonum, verum, et alia id genus reperiantur in materialibus et sensibilibus, reperiuntur tamen in immaterialibus et in insensibilibus. Et ideo (0992C)dicuntur abstracta per indifferentiam, et bene possunt considerari sine materia, et sine subjecto sensibili. De intelligentis autem quae item pertinent ad considerationem metaphysicam, clarum est quod secundum rem et rationem abstractae sunt a materia et sensibus.

Ex ente et ente non fit ens per se, nisi secundum accidens (II Phys.). Hoc est, ex duobus entibus in actu non fit unum ens per se.

Essentiae praedicamentorum sunt impermixtae (Per Themistium, II de Anima). Intelligitur quod terminus unus praedicamenti non praedicatur essentialiter de termino alterius praedicamenti.

Efficiens et materia coincidunt (II Phys.). Intelligitur de materiali causa ex qua: sed non prohibet quod materia in qua, ut subjectum scientiae, scilicet intellectus sit causa efficiens.

Ex nihilo nihil fit (I Phys.). Intelligitur per naturalem actionem. Omnis enim naturalis actio praesupponit (0992D)subjectum. Vel aliter, ex nihilo nihil fit, scilicet ab agente naturali, sed bene ab agente supernaturali, scilicet Deo: is enim hoc universum ex nihilo creavit, hodieque singulas animas rationales ex nihilo creat.

Entia non mota non sunt physicae considerationis (II Top.). Intelligitur sic, Entia quae non considerantur sub ratione motus, vel tanquam causae effectus, vel tanquam principia ad principiata, ista non sunt physicae considerationis, modo anima reducitur ad ens mobile tanquam ad causam efficientem.

Entis passio est bonitas (IV Metaph.). Intelligitur de ente extra animam, et de ente in actu, quia tali primo competit, nam, VI Metaph. text. com., ult. bonum et malum etiam in rebus, et verum et falsum sunt in anima.

Ex non quanto fit non quantum (II Coeli). Verum est, quod ex non quanto non fit quantum continuum, licet bene discretum: et licet tres conclusiones (0993A)grammaticae scientiae, non sunt quantitas continua, quia simplices qualitates in anima, sunt tamen quantitas discreta, quia numerus.

Ex uno nihil sequitur (II Prior.). Intelligitur quod ex una propositione nihil sequitur syllogistice, sed ex una bene sequitur enthymematice.

Ejusdem effectus non sunt diversae causae (Per Auctorem de Causis ). Intelligitur sic quod ejusdem effectus non sunt diversae causae subordinatae: ergo etiam non sequitur, Intellectus infert, ergo non praemissae, quia praemissae et intellectus sunt causae subordinatae tanquam ad efficiens et ad instrumentum.

Ens nec est univocum, nec aequivocum (IV Metaph.). Intelligitur quod ens aequivocum a casu, sed bene a consilio seu per analogiam, quia per prius de substantia, et per posterius de accidente.

Entis diversae sunt species (I Phys.). Intelligitur capiendo species pro terminis minus communibus, non autem ens pro habitibus proprie dictis. Ens (0993B)enim non est genus, sed analogum respectu suorum inferiorum.

Aequale est de esse quantitatis (I Coeli, et in Praed.). Intelligitur de quantitate finita, non autem infinita.

Ex vero nihil nisi verum (II Prior.). Intelligitur quod in consequentia bona, et formali, ex antecedente vero nihil sequitur nisi verum.

Aeterno nihil est prius (Octavo Phys. ). Hoc est verum secundum tempus, cum hoc tamen stat, quod aliquid sit prius secundum naturam.

Eaedem differentiae non sunt divisivae inferioris et superioris (In Praedicamentis ). Intelligitur de differentiis essentiabilibus, sed non accidentalibus, ut quantitas dividitur in finitum et infinitum.

Aeterna non sunt in tempore (Quarto Phys ). Intelligitur commensurative, adaequate commensuratio temporis non convenit aeternis.

Ea quae scimus sunt minima, respectu eorum quae ignoramus (Per Themistium ). Verum est quod ea quae scimus determinate et in speciali, et non in universali, (0993C)seu confuso modo, quia in universali scimus omne ens per istam propositionem: Omne ens vel est, vel non est.

Excellens sensibile corrumpit sensum (II de Anima). Et si sic, tunc unum illorum non est alterum, quorum unum contingit pati corruptive, et aliud non. Sed sensum contingit pati corruptive ex auctoritate, intellectum vero non; ergo sensus et intellectus sunt idem. Ibi dicitur quod sic intelligitur quod excellens sensibile corrumpit sensum, quoad dispositionem, non autem quoad essentiam, et sic sensus materiam, sed non materiam sensus corrumpit propter apellationem.

Embryo primo vivit vita vegetativa, et postea sensitiva. Intelligitur quod prius apparent in embryone operationes potentiae vegetativae, quam potentiae sensitivae.

Eligibilius est bonum circumstantionatum, quam necessariorum, et sine circumstantia (Philosophus, in (0993D)Eth. ). Intelligitur de bono naturae naturatae, et non de bono naturae naturantis, quia primum est bonum simpliciter, et summum bonum est maxime eligendum.

Esuries est calidi et sicci, et sitis est frigidi et humidi (II de Anima). Intelligitur sic: Esuries est appetitus calidi et sicci nutritivi ad confortandum calorem naturalem, sed sitis est appetitus frigidi et humidi, et hoc ad restaurandum humidum radicale, in quo cogit calor naturalis.

Echo differt specie a sono primario (Per Commentatorem, II de Anima). Intelligitur quod echo et sonus differunt specie secundum rationem specivocam, cum hoc tamen stat, quod sit unum et idem sonus in re. Vel dicitur quod differunt secundum apparentiam auditus.

Ex non homine fit homo (Phys. I). Intelligitur quod ex non non debet dicere circumstantiam causae materialis, sed circumstantiam temporis, id est, post non hominem fit homo.

(0994A)Ejusdem rei non debent plura esse principia (I Coeli et I Phys.). Intelligitur in eodem genere causandi, non autem in diversis, quia prima causa est causa omnium in genere causae efficientis seu conservantis, et etiam forma, vel anima est causa in genere causae formalis.

Ens est prius Deo (Philosophus, in Praedicamentis ). Intelligitur quod ens est prius quoad sequelam, non autem quoad naturam essendi.

Effectus non est causa (V Metaph.). Intelligitur cum reduplicatione, quod effectus, ut sic, non est causa.

Ejusdem non sunt plures actus (Commentator de Substantia orbis ). Verum est inter se specivoci, et essentialiter distincti.

Aeternae sunt species rerum. Intelligitur formaliter vel virtualiter, secundum se, vel secundum suas causas.

Ea quae volumus agere ad amicos, sunt eligibiliora quam ad quoscunque alios (III Top.). Intelligitur de vera amicitia, id est, de illa quae fit propter bonum (0994B)honestum, et sic illa amicitia amasiae non est vera amicitia, eo quod non fit propter bonum honestum.

Ex aequalitate scitorum arguitur aequalitas scientiarum (Per communem animi conceptionem ). Respondetur quod hoc simpliciter non est verum, sed intelligitur ex praecisa aequalitate scitorum et modorum sciendi, aeque perfecte arguitur aequalitas scientiarum et ergo illa consequentia non valet: Intellectus humanus scit tot sicut Deus, ergo est sciens sicut Deus.

Ens extra animam dividitur in decem praedicamenta (V Metaph.). Ubi videtur velle, quod nullum ens in anima sit in praedicamento, et per consequens videtur quod grammatica, logica, rhetorica, non sunt in praedicamento. Dicitur quod in praedicamento nullum ens est, quod non existat, nisi in anima objective et imaginarie, cum hoc tamen stat, quod ens in anima existens inhaesive, ut scientia, sit in praedicamento.

(0994C)Ens et verum convertuntur, similiter falsum, et non ens (VI Metaph.). Dicitur quod verum est, prout sunt passiones entis sed non tenet veritatem, prout sunt passiones propositionis.

Ejus qui eruditur interest in unoquoque genere, eatenus certitudinem exigere, quatenus ejus natura rei recipit simile (Ethic. capite II). Videtur quippe a mathematico persuasionem recipere, et ab oratore demonstrationem requirere; ita etiam, inquit Boeth., in I de Trinitate. Disciplinati hominis est unoquoque genere certitudinem quaerere, secundum quod natura subjecta postulat.

Eadem numero sunt, quorum materia est una (V Metaph.).

Exemplorum non requiritur verificatio sed manifestatio (Commentator, II de Anima).

Ex eo quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa dicitur (Per Philosophum, in Praedicamentis ).

F (0994D) Finis est optimum et melius sic, non simpliciter, sed ad unius cujusque substantiam (II Phys., text. 74). Nota finis dicitur optimum et melius, non simpliciter, id est, respectu omnium rerum, sed sciendum, quod respectu eorum quae ad finem sunt.

Frustra dicitur, cum non fiat, quod propter aliud est, illius gratia (II Phys., tex. 62). Sensus est frustra dicitur, quod non consequitur finem propter quem est factum, ut. si quis deambulet gratia ventris purgandi, si non purget, frustra dicetur deambulatio, dummodo tamen illud quod fit sit aptum ad talem finem consequendum, alias non dicitur frustra; si enim quis lavet manus ut sol eclipsetur, si postea non eclipsatur, non ob id lotio dicetur frustra, quia nihil faciebat ad illum finem.

Flamma est magis ignis quam carbo (Per Philosophum in Topicis ). Intelligitur quod flamma plus lucet quam carbo, non autem quoad essentiam est (0995A)perfectior, seu magis ignis, sed quoad lucem est perfectior.

Finis est principium in intentione, et ultimum in exsecutione (I Phys.). Intelligitur de agentibus a proposito et cum deliberatione, non autem in agentibus mere naturaliter, seu in actione naturae. In his enim non est illa apprehensio finis.

Formae est agere, materiae vero pati (I de Generatione). Verum est principaliter, interim tamen actio formae quatenus materialis, subjective, atque denominative, etiam in toto est composito.

Fama, quam omnes homines famant vel exclamant, non prorsus solet esse vana et falsa (VII Ethic.). Et de somno et vigilia, quod ab omnibus vel pluribus dicitur, fidem habet quod ita sit. Dicitur: illud quod plures famant, praestat fidem, unde ait commentator, ibidem, quod aliquod dictum famosum, secundum se totum esse falsum est impossibile. Et intelligitur de sapientibus, omnimode fide dignis. Si (0995B)plures sapientes dicerent et famularent, illud praestaret fidem. Nam, ut ait Arist. in Elencho, non oportet attendere quid quisque dicat, sed quid sapientes, etc.

Formae non est forma (VII Metaphys., et per auctorem Sex principiorum). Intelligitur quod formae non est forma essentialiter et compositive, sic quod una forma non componit aliam essentialiter, sed bene accidentaliter, sicut scientiae sunt formae ipsius animae.

Forma est simplex et indivisibilis (II Phys., text. com. 31, et per auctorem Sex principiorum). Intelligitur quod forma est simplex, id est, non componitur ex partibus diversarum rationum divisibilium, et intelligitur, quod non est in partes diversarum rationum divisibilis. Quidditas enim cujusque rei consistit in indivisibili, quantumvis res illa secundum esse physicum sit extensa, et divisibilis.

Finis est melior iis quae sunt ad finem. Verum est hoc axioma de fine cujus, non autem est universaliter verum de fine cui; et ita locum tantum habet (0995C)de fine principali, non secundario.

Felicitas humana est quid optimum, delectabilissimum, eligibilissimum (I Eth.). Intelligitur quod felicitas humana inter operationes humanas est quid optimum.

Falsum dicitur non ens (V et VI Metaph.). Scilicet, ut sic. Vel aliter etiam intelligitur capiendo non ens improprie, scilicet, pro non vero.

Frustra est illa potentia, quae non reducitur ad actum (I Coeli, text. 32, et III de Anima, text. 45). Verum est de potentia, qua secundum speciem non reducitur ad actum, non autem dicitur esse frustra, etiamsi non in quolibet individuo non reducatur ad actum. Pleniorem explicationem hujus axiom. vide etiam infra.

Finis movet causam efficientem (II Phys.). Eo scilicet modo, quo apta est hujusmodi causa efficiens moveri. Unde cum Deus prorsus sit immutabilis, et efficiat quidem omnia, sed propter se tanquam finem, (0995D)non nisi plane metaphorice et abusive dicitur moveri a fine.

Forma est prior materia (VII Metaphys.). Et si sic, tunc sequeretur quod forma esset ingenerabilis et incorruptibilis, quod est falsum, et contra Philosophum ( Primo Physicorum ), eo quod forma est generata. Dicitur quod Philosophus vult quod forma est prior materia, hoc est, prior prioritate dignitatis et perfectionis, non autem prioritate naturae et generationis.

Forma est, quae dat esse (II Phys.). Intelligitur quod forma substantialis, quae est intrinseca et essentialis rei naturalis, illa dat esse formale rei, id est, media. Dicitur forma substantialis propter formam accidentalem: dicitur rei naturalis, propter rem inde pendentem, quae est Deus. Dicitur causa intrinseca, propter extrinsecas, ut sunt corpora supercoelestia. Dicitur essentialis propter qualitates primas, quae sunt causae qualitatis accidentales, sicut sunt caliditas (0996A)et frigiditas, humiditas, siccitas. Dicitur, quae dat esse rei, scilicet, formale propter materiam, quae est de esse entitativo. Ex sua enim natura materia non habet actum formalem, sed tantum entitativum, propter quem scilicet, et actu ens. Attamen informe et indeterminatum, et prorsus potentiale.

Frustra est potentia illa, quae non reducitur ad actum (I Coeli et Mund., text. 32). Et ratio ejus est, quia, ut inquit ibidem, Deus et natura nihil frustra faciunt; et idem asseverat in III de Anima, text. 45. Respondetur, verum est de potentia, quae secundum speciem non reducitur ad actum, non autem dicitur esse frustra, etiamsi non in quolibet individuo non reducatur ad actum. Non enim inconvenit aliquam potentiam secundum individuum frustrari, quia natura in agendo potest impediri, ut probat Arist. in lib. de Som. et Vigil. Secundum alios respondetur aliter, quod si vera propositio, quando illa potentia principaliter, ordinatur ad illum actum, ad quem dicitur esse in potentia. Si vero non respicit illum (0996B)principaliter, non oportet, quod frustra talis potentia sit, si ad actum non deducatur, v. g., esto quod quantitas coeli esset in potentia ad actum divisionis; si nunquam reducatur ad actum, non est frustra, quia istud possibile quod est quantitas coeli, non ordinatur principaliter ad divisionem per suam potentiam, quae plura respicit, sed magis ad disponendum ipsum coelum ipsi intelligentiae, ad hoc quod possit recipere mediante ipsa qualitates suae naturae convenientes, et suis propriis operationibus, ad quas principaliter ordinatur, et jam licet non reducatur ad actum divisionis, propter hoc non dicitur frustra ejus potentia, et eodem modo est de potentia divisionis in minimis rerum naturalium. Nam I Physicae Auscul. datur minima caro, ut patet tex. com. 36; nam licet potentia divisionis in talibus non reducatur ad actum, quia non datur minus minimo, quod sit naturaliter dispositum, tamen illa potentia in quantitate non est frustra, quia ejus potentia, quae (0996C)plura respicit, non principaliter ordinatur ad hoc, sed potius ad disponendum materiam ipsi formae, ad hoc quod subjectum, cujus est possit recipere dispositiones convenientes suae naturae pro suis propriis operationibus, ad quas principaliter ordinatur, et ista sunt quae communiter dici solent circa hoc. Plura vide apud Zimaram, fol. 88.

Fortuna est causa per accidens eorum quae fiunt propter hoc, extra, semper et frequenter, habentibus propositum (II Phys., tex. 52). Intelligitur quod fortuna est causa propter effectum fortuitum, qui effectus non est causa, et per consequens non est fortuna. Dicitur per accidens causa, id est, indeterminata, ad denotandum quod fortuitus effectus non procedit ex causis determinatis. Et ideo dicit Philosophus quod fortuna est causa indeterminata et immanifesta. Dicitur eorum quae fiunt, etc., id est, respectu effectuum non intentorum, et dicitur hoc idem propter effectus intentos, qui non sunt fortuna. Et sunt duplices (0996D)effectus, qui veniunt praeter intentionem. Quidam primo sunt otiosi, et sunt illi, qui non sunt alicujus bonitatis vel malitiae, ut frictio barbae et hujusmodi. Alii sunt praeter intentionem, per oppositum videlicet non otiosi, et in talibus debet fieri fortuna. Tunc dicitur etiam semper et frequenter, id est, quod fortuna habet fieri in effectibus contingentibus, ut raro. Et dicit Albertus Magnus, si aliquem euntem ad forum contingeret semper invenire aurum, hoc non diceretur fortuna, nec fieri a fortuna. Et nota quod aliquid dicitur fieri extra semper et frequenter dupliciter. Uno modo ex raritate temporis, ut eclipsis solis. Alio modo ex causis, quia raro eveniunt ex determinatis causis, et de illo intelligitur auctoritas; et sic patet, quod eclipsis solis non dicitur fortuna, quia non fit ex raritate causae, sed ex raritate temporis. Dicitur in agentibus a proposito, ad denotandum quod fortuna solum habet fieri in agentibus ex deliberatione: propter hoc casus (0997A)non est fortuna, quia fit in non habentibus propositum. Et ex illo patet quod infantes et animalia bruta non habent aliquam fortunam, sed casum.

Finitum est, cui potest fieri additio. Propositio non est universaliter vera, non enim omni finito additio fieri potest. Nam circulus figura finita est, non tamen sibi additio fieri potest (I Coeli, com. 12, et II Coeli, tex. com. 23). Quod autem circulus figura sit finita, manifestum est, quia est uno contenta termino. Deinde entia finita in vigore uti loquuntur, non possunt recipere additionem secundum rem in propria natura, quia unumquodque ens emanat a principio secundum quod est aptum natum emanare, et non aliter. Et ideo talia sunt perfecta in genere, sed non sunt perfecta simpliciter, quia perfectio simpliciter non competit, nisi Deo glorioso, sicut dicit Comment. V Metaph., in cap. de perfecto. Tale autem est ens infinitum in vigore.

Finis est causa causarum (II Phys. 31). Nota hic finem sumi proprie pro fine principali, quia ille est, (0997B)qui movet ipsum agens. Intelligitur vero propositio respectu formae et ipsius esse, fallit autem respectu privationis. Ad esse igitur positivum praecipua causa est ratio finis, quia illa necessitas agens, et agens formam, et forma materiam. Unde respectu corruptionis non est aliquis finis in se, sed ut inde aliquid generetur, et tamen illa corruptio non fit sine corrumpente.

Forma est quodammodo privatio (II Phys.). Intelligitur quod duplex est forma, scilicet, positiva, et privativa, modo privatio bene potest esse forma privativa, sed nunquam compositiva, sive positiva.

Forma non est separabilis a materia (XII Metaph.). Intelligitur de forma materiali, cujusmodi cum non sit anima rationalis (non enim educitur de potentia materiae), sed a Deo creatur ex nihilo incorporea et indivisibilis, bene potest separari a materia.

Formae substantiales elementorum suscipiunt magis et minus (Per Commentatorem, I Coeli). Intelligitur (0997C)de formis accidentalibus: vel dicitur quod Commentator est locutus secundum propriam sententiam, quod formae substantiales elementorum sint quasi mediae inter formas accidentales et formas substantiales alias, convenientes quidem cum his, quatenus dant esse, cum illis autem quatenus possunt, ut illae, intendi et remitti.

Figura est quae termino vel terminis clauditur (I Metaph. et I Euclidis). Intelligitur per se ad excludendum substantiam, quae termino vel terminis clauditur per accidens, scilicet mediante magnitudine, ut patet I Meteor.

Finiti ad infinitum nulla est proportio (I Coeli, tex. 52). Intelligitur determinate, sed bene indeterminate. Vel aliter intelligitur de proportione commensurationis, non autem de proportione ordinis. V. g., si aqua maris infinita esset, utique a finita spongia exhauriri non posset, attamen ejusmodi spongia in eam immergi, eique uniri posset: sic quoque juxta (0997D)fidem catholicam in Christo veniuntur duae naturae, una infinita, videlicet divinitas, et altera finita, scilicet humanitas, non propter commensurationem unius naturae cum altera, sed propter convenientiam seu ordinem quemdam unius naturae ad alteram. Ordinatur enim natura humana ad divinam, tanquam ad suam causam et complementum, et tanquam imago ad suum exemplar, etc. Nil igitur mirum, si hujusmodi duae naturae uniantur, etiamsi una infinita, altera finita, etc.

Finitum et infinitum soli quantitati conveniunt (III Physic.). Ut igitur quantitas dicitur dupliciter, tum de quantitate molis, tum de quantitate perfectionis, ita finitum et infinitum contingit dici hoc vel illo modo.

Forma est tota quidditas hominis (VII Metaph.). Intelligitur quod forma est perfecta quidditas hominis, et quidditas formalis perfectior est quam quidditas materialis.

(0998A)Forma est magis substantia quam materia (I Phys.). Intelligitur prout ly magis dicit perfectionem.

Fit autem quodlibet a quolibet (Ibid.). Ibi dicitur quod Philosophus non loquitur assertive, sed tanquam receptum ab antiquis, quia Anaxagoras dixit quod formae latitarent in materia: vel dicitur quod Philosophus vult jam, quod quodlibet ens naturale, quod fit vel aptum natum est fieri, fit a quolibet alio, id est a materia, quia eadem est materia in omnibus generabilibus et corruptibilibus.

Frigiditas non ingreditur opus naturae (IV Met.; Aver., VII Metaph., com. 3). Limitatur propositio per Averroem eodem in loco, quod videlicet frigiditas per se non operatur ad formam, tamen per accidens in quantum contemperat calorem, qui est eam per se dans formam, potest, et de facto concurrit frigiditas in operationibus naturae illo modo, quia contemperando calorem, reddit ipsum proportionatum actionibus naturae, unde sic per accidens et secundaria intentione cooperatur.

(0998B)Forma est quoddam divinum, optimum et appetibile (I Phys.). Intelligitur sic quod forma est principium intrinsecum et essentiale existens, et quoddam divinum secundum assimulationem, quia assimulatur primo enti, et capiendo ly divinum non essentialiter, quia ut sic, solus Deus est divinus.

Phantasia est virtus activa (II de Anima). Id est, virtus reservativa plurium phantasmatum, potens se referre super illa quotiescunque vult.

Forma simplex nullius est subjectum (secundum Boet. ). Intelligitur de forma simplici simpliciter prima, sicut est Deus, qui nullius est subjectum.

Fortuna est occulta et immanifesta hominibus (II Phys., text. 53). Cujus ratio est, quia cum effectus fortuitus non habeat causam per se, nisi per accidens, potest multas habere causas, quia variis effectibus per se potest conjungi, ut occurrere rectori in via potest esse, aut quia deambulatum ieras, aut negotiatum, aut emptum, aut aliis ex causis. Cum (0998C)igitur non habeat determinatam causam is effectus, a qua per se procedat, merito dicetur occultus.

A fortuna possumus dicere, quod nihil fit, et quod aliquid fit, utrumque enim vere et cum ratione dicitur (Ibid.). Nihil enim fit per se a fortuna, fit autem per accidens, hoc autem est secundum quid fieri.

Fortuna quodammodo est causa, et non est causa (II Phys. text. 54). Intelligitur sic: Fortuna non est quidem causa simpliciter, sed est causa secundum accidens, et dicit Arist. ibid. has causas per accidens esse infinitas, id est, numero indeterminatas, et exemplo pulchre ostendit ibidem.

Forma corporeitatis nunquam separatur a materia (Per Commentatorem, I Phys.). Respondetur, quod ibi non loquitur Averroes de forma corporeitatis, quam posuit Avicenn. quem ipse hoc nomine pluribus in locis coarguit, sed loquitur de dimensionibus illis interminatis et perpetuis in materia. Unde secundum ipsum materia prima haudquaquam est ens (0998D)in actu formali substantiali.

Facilius est aliquid facere quam recte facere (VI Top., cap. 1).

G Generare sibi simile est naturalissimum operum in viventibus (II de Anima, text. 34). Dicitur hoc non quia magis sit inseparabile quam aliae quaedam operationes animasticae, verbi gratia, nutrire, sentire, intelligere, quia utique nutritio ratione inseparabilitatis, adeoque necessitatis magis naturalis est viventi quam generatio, sed quod inter caetera operatio animae vegetativae hoc opus sit perfectius, magisque intentum a natura. Pertinet enim generatio ad conservationem totius speciei, nutritio vero ad conservationem viventis particularis.

Gravissimum omnium, quod est in medio (I Meteor.). Terra enim est grave simpliciter, quia residet sub omni corpore, ut patet (IV Coeli et mundi, text. com. 16). (0999A)Intelligitur propositio inter corpora simplicia, sed fallit comparando eam ad corpora mista, quia datur aliquod mistum, gravius ipsa terra, ut plumbum. Haec Averr. in III Coeli, com. 9.

Generationis non est generatio (II de Generatione). Forma enim et compositum generantur per generationem, non ipsa generatio.

Gaudeant universalia, quae si sunt, monstra sunt (Ibid.). Respondetur quod Porphyrius loquitur ironice et subsannative contra Platonem, qui ponit universaliter realia, distincta a singularibus, ut equum communem, et hominem communem, a quibus singularia haberent esse.

Generatio et corruptio sunt motus contrarii (V Phys.). Large loquendo de motu, ut nihil aliud significet quam mutationem quamdam physicam, sive instantanea sit, sive successiva. Vel accipiendo generationem et corruptionem pro aggregato, videlicet ex generatione et praevia alteratione, vel pro corruptione (0999B)et praevia alteratione. Sic enim sumendo pro aggregato, bene possunt dici motas contrarii generatio et corruptio, propter qualitates scilicet illas contrarias per quas unum et idem subjectum alteratur ad generationem unius formae substantialis, et ad corruptionem alterius formae substantialis.

Genus est materia speciei (Porphyr. ). Intelligitur similitudinarie, non autem proprie; quia sicut materia prima est indifferens inferre quamcunque formam, sic etiam ipsum genus est indifferens ad quamcunque speciem.

Generans non congregat inter diversa (Per Comment., XII Metaph.). Dicendum est, quod verum est, quorum quodlibet ens est ens in actu, bene enim congregat materiam et formam, quorum unum est in potentia, alterum in actu.

Generans et generatum debent esse ejusdem speciei (VII Metaph.). Intelligitur de generatione univoca et particulari, non autem de generatione universali et aequivoca.

(0999C)Generare est generans (I Phys.). Respondetur quod generare capitur dupliciter. Uno modo concretive, et sic generatio est generans; alio modo abstractive, et sic non est verum.

Generatio unius est corruptio alterius (I de Generatione). Intelligitur quod ad generationem unius sequitur corruptio alterius, quia quando generatur cadaver, corrumpitur ipsum animal: et sic habet veritatem de generatione elementorum. Et debet addi ad minus, quia quandoque ad generationem unius sequitur generatio multorum, ut patet in divisione anguillae, et talis generatio multorum potest fieri artificialiter: et ergo debet dici quod auctoritas principaliter debet intelligi de generatione naturali, et non artificiali. Vide Toletum, I Phys. q. 3.

Grave movetur in medio, ratione medii, sicut homo in navi (Per Commentatorem, I Coeli). Ibi dicitur quod Philosophus vult recte, sicut homo movetur in navi non per se, sed ad motum navis: sic etiam grave (0999D)simplex existens, in medio non movetur, nisi medium moveatur cum eo.

Grave existens sursum movetur, deorsum a gravante suam gravitatem, vel a remanente, prohibens etiam (Ibid.). Respondetur quod tantum vult, quod si aliquid secundum naturam suam esset grave, et quiesceret violenter sursum, et tale debet incipere deorsum moveri, tunc necessarium est vel erit remanere prohibens, scilicet gravitatem sic, quod illud grave post quietem non possit inchoare suum motum, nisi per aliquod gravans gravitatem, et remanens prohibens, et sic illa auctoritas est vera.

Generatio substantialis non habet ens in actu (I de Generat.). Scilicet pro subjecto, quod enim dicitur alteratione mutari, est compositum totum. At quod generatione mutatur, et idem manet sub utroque termino mutationis, est materia prima. Nam compositum, quod antea erat, non manet, quod autem succedit, antea non erat: neutrum igitur compositum (1000A)seu ens in actu mutatur: quod enim mutatur, debet idem sub utroque termino mutationis manere. Subjectum igitur generationis et corruptionis non est ens in actu, sed ens in potentia, videlicet materia prima.

Generans non facit formam (VII Metaph.). Scilicet solitarie vel tanquam terminum completum generationis: talis enim terminus generationis est ipsum compositum.

Generatio est productio a non esse ad esse (IV Phys.). Juxta illud Averrois: Actio non dat pluralitatem, sed perfectionem, id est, actio facit ut ea quae prius erant in potentia, postea sint in actu, non autem ut plura sint in actu quam fuerunt in potentia; plura in esse completo, quam fuere in esse incompleto seu potentiali.

Generatio fit propter formam, et non propter materiam (II Phys.). Et ratio est quia forma est magis natura quam materia, id est, perfectior quam materia.

(1000B)Gratiosi medici incipiunt considerationem suam ab his quae demonstrat naturalis (In de Sensu et sensato ).

Gratissima sunt beneficia in quibus nulla mora fuit, nisi in accipientis verecundia (Seneca de Beneficiis ). Juxta illud vulgatum, Qui cito dat, bis dat.

H Homo est maxime intellectus (IX Eth.). Intelligitur quod intellectus est nobilior et principalior pars hominis. Vel dicitur quod ille homo magis proprie dicitur homo, qui vivit secundum rationem et intellectum, quam ille homo qui vivit secundum sensum, etc. Unde dicit Commentator de universali contra illos qui vivunt secundum sensum, Vae vobis, qui de numero bestiarum computati estis, divinum et optimum ignorantes, quod in vobis est.

Historiam de anima in primis ponimus (I de Anima). Prima est ponenda inter scientias naturales, non autem simpliciter, sic enim inter scientias istas humanas (1000C)metaphysica est prima.

Homines ut in plurimum attingunt veritatem (I Rhet.). Verum est in factis particularibus, non autem universalibus.

Hoc est ens in anima, ergo hoc est ens, consequentia non valet (I Elench.). Verbi gratia. Intelligitur sic: Hoc est homo secundum opinionem, ergo hoc est homo. Consequentia non valet ex eo, quod esse hominem secundum opinionem, est esse hominem secundum quid.

Homo bestialis centies millesies pejor est bestia (VII Eth.). Intelligitur quod homo vivens ut bestia secundum sensum, et non rationem, est centies millesies pejor asino, vel aliquo alio animali irrationali.

Homo est quodammodo finis omnium (II Phys.). Respondetur quod Aristoteles ibi loquitur de rebus factis ab arte. Respectu talium dicit hominem quodammodo esse finem, quia sane ad hominis commodum (1000D)omnes artes inventae sunt. Potest autem hoc axioma etiam simpliciter intelligi, ut homo quodammodo sit finis omnium entium naturalium, propter hominem enim haec omnia creata sunt, quin et ipsa entia metaphysica seu transnaturalia, puta, intelligentiae habent hominem pro fine secundaria intentione, primaria enim intentione agunt propter se, secundaria propter hominem.

Homo est certissimum omnium animalium (In libro de Respiratione ).

Homines valde pingues raro generant (In libro de Generatione animalium ).

Honor est major in honorato quam in honorante (I Ethic.).

Homo semper indiget aliqua delectatione, quasi quadam recreatione propter multos labores qui sibi occurrunt (VII Ethic.).

Homines unius gentis naturaliter sunt magis amici quam alterius (VIII Ethic.).

(1001A)Homo sapiens sive felix indiget aliqualiter rebus exterioribus, quia natura non est sufficiens per se speculari, sed oportet quod habeat corpus sanum, cibum convenientem, et reliquum famulatum: non tamen indiget multis rebus, quia non oportet felicem vel philosophum esse dominum terrae et maris (X Ethic.).

Habitus est perfectior privatione (II Coeli).

Homo sapiens maxime est felix (X Ethic.).

Homo naturaliter est animal politicum (I Politic.).

Honestum et magnum genus vindictae est, ignoscere (Seneca de Formula vitae ).

Humiditas cibi veniens ad cerebrum infrigidata facit hominibus rheuma, sive catarrhum (In lib. de Sensu et Sensato).

I Impossibile est continuum esse compositum ex indivisibilibus (VI Phys. et I Coeli). Intelligitur: impossibile est continuum componi ex indivisibilibus tanquam ex partibus integralibus. Modo quamvis sit (1001B)quoddam continuum compositum ex indivisibilibus, hoc est tamen ex partibus essentialibus, et non integralibus.

Infinitum, secundum quod infinitum, est ignotum (I Phys., tex. 35, et II Metaph., tex. 11, et I Poster.). Intelligitur quod si infinitum esset in magnitudine vel multitudine, ipsum, secundum quod tale, esset nobis ignotum. Et hoc quidem secundum cognitionem rei, non nominis, nam quod ad nomen attinet, infinitum cognoscitur esse id quod fines non habet. Deinde dicitur propositam propositionem esse veram de intellectu creato, qui finitus est, non autem de intellectu Dei, qui infinitus est, comprehensionem habens infinitam. Talis enim intellectus utique etiam potest comprehendere infinitum.

In natura nulla res adeo vilis et parva est, qua non liceat inspectare aliquid divinum, et admiratione dignum (I de Partibus animalium, c. 5). Et auctoritate Hermetis, mineralibus et vegetabilibus insunt proprietates, (1001C)quae si ab hominibus essent cognitae possent homines operari quidquid per magicas conficitur artes.

Innata est nobis via cognoscendi et procedendi a notioribus nobis ad notiora naturae (I Physicorum, tex. 2). Id est, naturalis ordo docendi est, ut procedamus a notioribus nobis ad notiora naturae. Et hic ordo vocatur ordo doctrinae, non naturae. Etsi enim nostro naturali modo cognoscendi sit congruens, non tamen perinde conformis est, aut modo operandi naturae, aut naturae ipsarum rerum. Non enim, ut Arist. ibidem dicit, eadem nota sunt nobis et naturae, sive simpliciter. Unde secundum ordinem naturae, non raro a notioribus naturae, sive a notioribus simpliciter proceditur ad notiora nobis. Sunt autem ista notiora nobis non cognitione distincta, sed confusa. Unde quantumvis processus iste naturalis sit principium inquisitionis, tamen posteaquam habetur scientia, aliter potest procedi.

(1001D)Individua sunt infinita (Per Porph., c. 3). Intelligitur non positive, sed negative, id est, quia non est certus et definitus eorum numerus, possunt enim esse plura et plura. Vel aliter sunt infinita, non quidem in actu, sed potentia. Species autem utroque modo finitae sunt, et actu, et potentia, quia semper sunt eadem species, licet non eadem individua.

In parte animae intellectiva non est alteratio (I Phys.). Intelligitur quod in parte animae intellectiva non est alteratio corruptiva, sed perfectiva, non quidem quod specie perficiatur (non solum enim alteratur ex ignorante in scientem, sed etiam aliquando ex sciente in ignorantem, et non semper ex malo in bonum, sed etiam aliquando ex bono in malum), sed quod non corrumpatur aut laedatur, sicut compositum aliquod aut forma aliqua materialis, quae per alterationes istas etiam corrumpi solet.

Intellectus omnia intelligit et fit (III de Anima, tex. 4). Notandum quod intellectus scientiae sit singula, (1002A)dupliciter intelligitur. Uno modo realiter, et sic est falsa. Alio modo intelligitur receptive sic, quod potest recipere species omnium intelligibilium, et sic intelligitur praesens auctoritas. Nam sicut pupilla est quoddam omnium colorum receptivum, sic anima est species omnium intelligibilium, quia potest in se recipere species omnium intelligibilium.

Intellectus infinita intelligibilia cognoscit (Ibid.). Respondetur quod intellectus in propositione universali infinita intelligibilia cognoscit. Vel dicitur quod Aristot. loquitur de cognitione confusa et generali, non autem de discreta et determinata.

Infinita relinquenda sunt ab arte (Per Porphyr. ). Sic etiam allegatur quod infinitorum non est scientia. Respondetur quod uno modo intelligitur de infinitis secundum illam rationem, secundum quam sunt infinita, et sic de eis non habetur scientia. Alio modo sic: Infinitorum singularium non est scientia neque definitiva, neque demonstrativa, quia termini singulares non sunt definibiles definitione stabili et (1002B)mansiva.

Intelligere est pati (III de Anima). Intelligitur de intellectione acquisita per phantasmata, non autem per nudam essentiam. Et illo modo Deus intelligit, quia omnia intelligit per suam nudam essentiam.

Ista est propositio affirmativa: Socratem contingit non esse (II περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur sic, quod illa propositio habet affirmativam veram, hoc est, de modo, est tamen negativa de icto.

In omni consequentia bona et formali, oppositum consequentis repugnat antecedenti, est consequentis regula logicorum. Intelligitur de opposito contradictorio, vel etiam aliquando de opposito contrario; non autem semper habet veritatem de subcontrariis. Vel dicitur, quod opposita consequentis repugnant antecedenti, quoad stare simul in veritate, ut patet intuenti.

Idem non sequitur ad utrumlibet contradictoriorum. Intelligitur quoad idem contingens, non sequuntur (1002C)duo contradictoria copulative ad invicem.

In omni ente quod movetur, necesse est imaginari materiam (XII Metaph.). Respondetur quorum materia capitur hic improprie pro subjecto motus, et non capitur pro altera parte totius compositi.

Impossibile est esse unum principium rei naturalis (I Phys.). Intelligitur exclusive sic, quod sit tantum unum principium, et non plura. Alioqui enim si tria sunt, utique et unum.

In perpetuis non est ponenda pluralitas individuorum sub eadem specie (XII Metaph.). Et sic sequeretur quod tantum unus esset intellectus in omnibus individuis speciei humanae. Respondetur quod intelligitur de perpetuis abstractis a materia secundum rem et rationem, ut sunt intelligentiae, quae et sunt sine materia seu corpore, et sine ordine ad corpus perfecte possunt definiri. Cum hoc tamen stat, quod plures sint animae intellectivae, plures intellectus humani pro multitudine hominum, quia anima rationalis (1002D)habet ordinem essentialem ad corpus, nec habet esse completum, nisi unita corpori. Et ideo etiam quamvis separata, definitur per ordinem ad corpus. Sic etiam licet materia sit perpetua, sive neque generabilis neque corruptibilis, tamen in quolibet supposito est alia et alia secundum numerum et non secundum speciem.

In aeternis non differt esse a posse (II Phys.). Sensus est: quidquid in eo quod vere et proprie aeternum est, cujusmodi quidem solus Deus esse potest, idipsum etiam est. Est enim Deus purus actus, in quo nulla potentia ad intra, quamvis bene concedatur potentia ad extra, utique enim multa potest Deus facere, quae nec fecit, nec faciet. Sed ista non est potentia ad intra, sed ad extra.

In Deo sunt omnia (XII Metaph.). Intelligitur exemplariter, causaliter, causative, ordinative et conservative, non autem inhaesive, vel subjective, vel compositive.

(1003A)Idem accidens non est in diversis subjectis (IV Metaph. et I Phys.). Intelligitur uno modo sic, quod unum simplex accidens non est in diversis subjectis, quorum unum non est pars alterius pro eadem parte, et pro eodem tempore. Alio modo sic, unum et idem accidens non est in diversis subjectis inhaerendi, sed bene in diversis subjectis essendi. V. g., scientia est in homine denominative, in anima inhaesive, in libro autem objective.

Intellectus est ens in pura potentia (III de Anima). Sciendum quod intellectus capitur dupliciter: uno modo, secundum se et absolute, et sic est ens in pura potentia, et habet se tanquam tabula rasa, in qua nihil est depictum. Alio modo consideratur ut habet in se aliquas species et notitias, et sic est in actu.

Illud quod nobis est innatum, non potest tolli a nobis (II (Eth.). Respondetur quod Philosophus intelligit sic illud: quod nobis est innatum positive, illud (1003B)non potest tolli, sed bene quod est nobis innatum privative, hoc difficulter potest a nobis tolli.

Impossibile est unum subjectum habere plures formas (Per auctorem in de Substantia orbis ). Intelligitur de formis substantialibus et totalibus, et non de accidentalibus nec partialibus, vel tenendo illam opinionem quod plures formae substantiales sunt in eodem composito, tunc intelligitur auctoritas sic, quod impossibile est in uno et eodem composito esse plures formas non subordinatas. Sed non tenendo illam opinionem, tunc auctoritas, ut dictum est, simpliciter est vera.

Impossibile est, quod actio et passio ab una et eadem natura procedant (III de Anima). Respondetur quod in actione vera et motu vero, qui reperitur in corporibus aut in virtutibus corporeis, impossibile est, ut actio et passio ab una et eadem natura per se procedant, tamen in motis aequivoco idem potest esse per se movens, et per se motivum, id est, per se intelligens et intellectum, in animabus abstractis intelligentiis, (1003C)excepto intellectu materialia.

Intelligere, vel est imaginatio, vel non sine imaginatione (I de Anima, tex. 13, et III de Anima, tex. 35). Intelligitur de intellectu in fieri, non autem de intellectu adepto, sive habitu. Quamvis enim in principio, ut moveatur intellectus, et incipiat cognoscere, indigeat phantasmate, tamen post rem semel intellectam, et servatis speciebus intelligibilibus, phantasmate jam non indiget. Deinde sensus esse potest, quod intellectus non intelligit sensibilia sine imaginatione vel sine phantasmate. Immaterialia vero, nempe substantias separatas, et seipsam sine phantasmate. Denique, inquit Averroes in Vita Aristotelis, sic existimandum est intellectum possibilem hominis paulatim ita posse perfici scientiis moralibus, mathematicis, naturalibus, ut tandem per unionem intellectus agentis, tanquam forma cum materia, immediate sine ullo phantasmate, adeoque intuitive cognoscat Deum, et substantias abstractas, etiam in (1003D)hac vita, quae Averrois imaginatio tametsi falsa, tamen ab Aristotelis sententia fortassis haud aliena. Ex quibus patet Alexandrum Aphrodisaeum et ejus sequaces perperam ratiocinari, ex hoc textu et textu 39 III de Anima, contra immortalitatem animae rationalis in Vita Aristotelis. Sic enim Alexander: Si anima non est sine imaginatione, non potest esse sine corpore, juxta text. 12 et 13 I de Anima. Sed non potest intelligere sine phantasmate seu imaginatione per text. 39 III de Anima; ergo non potest esse sine corpore secundum Aristotelem. Hoc enim argumentum Alexandri, quod male a quibusdam putatur insolubile in Vita Aristotelis, probabilissime dilui potest, respondendo ad minorem, uno ex illis tribus modis.

Idem et similiter se habens semper idem aptum est facere (II de Generatione, tex. 56). Intelligitur quod idem in quantum idem, et eodem modo se habens respectu ejusdem materiae, eodem modo dispositae, (1004A)et mediante eodem subjecto, aptum natum est facere idem.

In generatione substantiali nullum subjectum sensibile debet existere (II de Generatione). Intelligitur quod non debet manere idem subjectum praeexistens, hoc aliquid ex actu formali et substantiali; generatio enim est mutatio totius in totum, adeoque terminatur in novum aliquod compositum.

In nullo genere causarum processus est in infinitum (II Metaph.). Verum est in essentialiter subordinatis.

Intellectus non potest simul et semel plura intelligere (II Metaph.). Verum est distincte et determinate. Potest tamen intelligere modo confuso.

Impossibile est multitudinem esse actu infinitam (III Phys.). Intelligitur sic, quod impossibile est entium divisorum, multitudinem esse infinitam actualiter, sed continuorum infinitam esse nihil prohibet. Sunt enim in continuo infinitae partes, sed in actu vel divise seu potentia, ita videlicet, ut non possit dividi (1004B)in tot partes, quin possit dividi ulterius. Unde solet dici quod continuum habet partes infinitas non categorematice, sed syncategorematice.

In dictis per accidens non est idem ipsum et esse ipsum (VII Metaph.). Dicitur quod Aristoteles vult quod in praedicationibus accidentalibus non est idem ipsum, id est, significatum materiale, pro quo terminus supponit et esse ipsum, id est, significatum formale, quod terminus connotat.

In somno animalis sensitiva potentia quiescit, et vegetativa laborat (Per Philosophum, in de Somno et vigilia ). Dicendum quod debet intelligi quod anima sensitiva in somno perfecti animalis quiescit ab operationibus suis, quae sibi deberent convenire, in quantum est sensitiva; sed non cessat ab his operationibus, quae sibi debentur ut vegetativa. Nam et in somno nutritur et augetur animal, imo plerumque magis quam in vigilia.

In mobilibus velocitas sequitur proportionem virtutis (1004C)moventis (VI Phys.). Hic distinguendum: Moventia sunt duplicia, quaedam sunt naturalia, et talia agunt secundum ultimum sui posse, et de illis intelligitur auctoritas. Alia sunt moventia voluntaria et de illis non sonat auctoritas. Unde cum primum movens sit movens voluntarium et liberum, non oportet quod moveat primum mobile infinita velocitate, quantumvis fit virtutis seu vigoris infiniti.

In mathematicis non est bonum neque finis (III Metaph.). Intelligitur quod mathematica non docet, qualiter se debet habere homo moraliter, et quod non demonstrat simpliciter, neque per causam finalem, sed solum per causam materialem. Vel dicitur quod mathematicus non considerat ea quae sunt sub ratione boni, vel sub ratione finis, sed considerat ea sub mensurae ratione.

Intellectus nullius corporis est actus (III de Anima). Ibi dicunt aliqui quod intelligitur de intellectu divino agente. Sed accommodatius ad textum dicitur, quod (1004D)non est alicujus corporis actus tanquam subjecti. Est enim mediate in ipsa anima, consequens animam in gradu illo priori, quem participat cum intelligentiis, sive cum substantiis separatis. Non autem secundum gradum illum, quem participat cum formis informantibus. Deinde nullius corporis est actus, est enim intellectio operatio plane inorganica, multum differens a visione et similibus operationibus animasticis, quae et ab anima ipsa, et ab organo seu instrumento corporeo efficiuntur, et ideo etiam dicuntur operationes totius conjuncti, non tantum denominative, sed vere etiam elicitive.

Idem non movetur diversis motibus (IV Phys.). Atque primo ac per se; per accidens enim nihil obstat, sicut patet de homine existente in navi, qui movetur versus Orientem in navi a seipso, et versus Occidentem ab ipsa navi.

Idem est locus partis et totius (II Phys.). Intelligitur de loco communi naturali, non autem proprio.

(1005A)Impossibile est idem esse in diversis locis (IV Phys.). Intelligitur secundum se totum simul et semel, idque naturaliter: supernaturaliter enim nihil prohibet idem corpus in pluribus locis existere per omnipotentiam divinam.

Infinitum non potest pertransiri (VI Phys.). Intelligitur de infinito in actu, non autem in potentia, tale namque spatium continuum habet infinitas partes potentia, non actu.

In magnitudine finita non est potentia infinita (IV Phys.). Intelligitur, quod in magnitudine finita active et inhaesive non est potentia infinita. Dicitur active, quia in magnitudine finita bene est potentia passive infinita. Dicitur inhaesive propter potentiam non inhaesivam, quae est Deus gloriosus.

Infinita uni accidunt (II Phys.). Hoc intelligitur secundum successionem, et non omnia simul.

Impossibile est unum elementum esse (II Coeli). Intelligitur exclusive sic, quod impossibile est tantum unum elementum esse sic, quod etiam non essent (1005B)plura elementa.

Idem non reducit seipsum de potentia ad actum (IV Metaph.). Intelligitur de potentia essendi vel generandi sic, quod nihil reducit, id est, producit se, vel generat se, cum hoc sit impossibile, alioquin aqua calefacta, sive sola, sive etiam adjuta ab ambiente, certe reducet se ad pristinam frigiditatem.

Impossibilis regressus a privatione ad habitum (In praedicamento de oppositis ). Veritatem habet de privatione, quae privat potentiam, fallit de privatione privante actum. Nam qui in tenebris constitutus, est privatus actu videndi, et tamen adveniente luce transit ad videndum lucem. Sed a caecitate non potest fieri transitus ad videre, quia non tantum privat actum, verum etiam et potentiam, etc.

Idem est subjectum motus et termini motus (V Phys.). Intelligitur sic: idem est subjectum motus et terminus motus in materia prima, et non intelligitur de termino propinquo, subjecti motus.

(1005C)Intellectus patitur ab intelligibili (III de Anima). Intelligitur de intellectu creato, qui recipit species ab intelligibili, et de intelligentibus per intellectionem superadditam; modo intellectus primi motoris non recipit species, ut intelligat determinatione superaddita. Sua enim intellectio est suamet essentia, adeoque solus ipse est purus actus.

Intellectus non est corpus, nec virtus in corpore (Commentator. III de Anima). Ibi expositores dicunt quod Commentator non tenetur, quoad illam partem, quod anima non sit virtus in corpore. Vere enim anima intellectiva est forma informans, et non assistens, ut ipse putavit. Aliter dicitur, quod intellectus non est virtus in corpore, id est, non virtus educta de potentia materiae, nec in esse suo dependens a corpore, sicut aliae formae informantes.

Illud quod alitur, non patitur a nutrimento vel ab alimento, sed e contra (III de Anima). Notandum istam auctoritatem sic intelligi, quod alium non (1005D)patitur ab alimento per se et primarie, cum hoc tamen bene stat, quod patitur secundarie et per accidens, quia omne agens in agendo repatitur, si modo communicet in materia, ut habetur I de generatione, nimirum assimilatur ipsum alimentum alito, non alitum ipsi alimento. Unde hic actio principalis per se est ipsius aliti.

In quolibet genere latent aequivocationes (VII Physicorum). Dicitur quod Aristoteles non vult quod genera sint aequivoca proprie, sed capit aequivocationem valde communiter, et intendit quod in quolibet genere sunt species, quae habent inter se diversas rationes specificas, sed non in ordine ad genus. Vel dicatur quod vult, quod genera magis ample significant sua significata quam species.

In quibus contingit magis amicos participare, sunt magis eligibiliora, quam in quibus non (II Topic.). Et sic sequeretur quod pisa amicorum essent magis eligibilia quam pulli aliorum, similiter sequeretur quod (1006A)artes mechanicae amicorum essent eligibiliores quam scientiae liberales aliorum. Intelligitur ergo primo de bonis per se et honestis propter primam instantiam. Et hoc intelligitur dummodo aliis bonis non conveniat praeeminentia bonitatis propter secundam instantiam. Sed secundum alios intelligitur cum restrictione, sive cum reduplicatione, ut omnia bona, in quibus participant amici, ut sic sunt eligibiliora, et sic, quamvis artes ut illiberales, absolute non sunt eligibiliores, tamen in quantum eis participant amici, sunt eligibiliores. Sic etiam dicitur de alia instantia. Interim simpliciter ut dictum est, artes liberales sunt eligibiliores, sicut dicimus, quod agens ut agens, sit nobilius passo; et tamen fieri potest ut passum sit simpliciter nobilius agente, ut contingit, si ignis agat in hominem. Homo enim procul dubio simpliciter est nobilior igne.

Illud quod per se est eligibile est eligibilius quam id quod est eligibile per accidens (V Top.). Respondetur ibidem ut sic, quatenus videlicet est eligibile per (1006B)se. Simpliciter enim aliquando alterum potest esse eligibilius.

Illud est melius cujus privatio est pejor (III Top.). Illa auctoritas non est simpliciter vera, nam datur instantia de sentire et intelligere. Nam privatio hujus, quod est sentire, est pejor quam privatio hujus, quod est intelligere. Et tamen in veritate habitus hujus, quod est sentire, non est melior quam habitus hujus, quod est intelligere: patet autem quia ad privationem sensus sequitur privatio intellectus, eo quod nihil intelligitur, nisi quod prius fuit in sensu: et etiam privatio materiae primae est pejor quam ipsius compositi, tamen ipsius non est melior habitus. Respondetur quod intelligitur, ubi unum non includit aliud: jam privatio sensus in homine includit etiam privationem intellectus in homine. Privatio materiae primae includit privationem compositi.

Ignis non est visibilis, auctor sphaerae, intelligitur secundum Marsilium sic. Ignis in prima sphaera non est (1006C)visibilis, quia ut sic est maximae perspicuitatis et subtilitatis, ut patet, quia astra coeli per ipsum videntur. Sed ignis est visibilis solum, prout est permixtus cum materia terrae, sicut est ignis circa nos.

Idem non est scitum et opinatum (II Poster.). Hoc est verum eodem modo, cum hoc tamen stat quod aliquid sit uno modo scitum, alio modo opinatum, scilicet ratione diversorum mediorum. Quatenus enim per demonstrationem aliquid cognoscimus, scimus quatenus idipsum per rationem aliquam probabilem opinamur.

Intellectus, et intellectum, et intellectio, sunt idem in abstractis a materia (III de Anima, tex. com. 19). Simpliciter vera est tantum de Deo: aliquo modo tamen etiam de intelligentiis quae in intelligendo nullo modo dependent a corpore, nec ut ab instrumento, nec ut a subjecto. Unde veritatem non habet de intellectu nostro possibili, qui intelligendo dependet a phantasmatibus, siquidem oportet intelligentem phantasmata (1006D)speculari, ut dicitur in III de Anima, tex. com. 39.

Idem non agit in corruptionem sui ipsius (II Phys.). In oppositum videtur esse semen, quia forma seminis facit esse corporis animatum: et quam cito est corpus animatum, tam cito desinit esse forma seminis, ergo semen agit ad sui ipsius corruptionem. Respondetur quod auctoritas intelligitur in sua primaria actione et per se, cum hoc nihil prohibet, quod idem per accidens agere potest in sui corruptionem: patet, quia organisatio corporis illa fit a forma seminis, una cum influentia corporis coelestis: et tamen quando illa fit, tunc desinit esse forma seminis, et sic semen agit de per accidens ad sui corruptionem.

Idem est agens, disponens materiam, et inducens formam (Averr. VII Metaph., in com. 31). Respondetur quod propositio veritatem habet in transmutatione substantiali a natura facta, intelligitur respectu immediate disponentis materiam, stat autem disponere materiam alterando materiam, et tamen natura introducit (1007A)formam substantialem; licet enim multae sunt differentiae inter naturam et artem, quas pro nunc nolo persequi, tamen una est ista ex illis, quia ars non potest producere immediate formam substantialem, quia omnes formae introductae ab arte sunt accidentia, ut patet ex Physic. com. 13.

In nobis non est odoratus (Commentator, II de Anima). Videtur igitur quod nos deficimus in vero sensu. Respondetur olfactum hominis esse imperfectiorem aliorum animalium olfactu in percipiendis odoribus, quantum ad distantiam, et quantum ad remissionem. Alia enim animalia remissos odores percipiunt, et in magna distantia, ut canes et vultures, et alia hujusmodi. Homo autem non percipit nisi prope et intensos, vincit tamen homo in percipiendis differentiis pluribus odorum.

Indivisibile non potest esse aequale (I Phys.). Et videtur quod intellectus non potest esse formatus scientiis et virtutibus, et alteri intellectui aequalis vel inaequalis, quoniam est indivisibilis. Respondetur, (1007B)verum est quod indivisibile non potest esse aequale qualitate corporali, sicut est caliditas et frigiditas, sed potest esse aequale qualitate spirituali, et hoc non est inconveniens.

Indivisibile ad quodcunque se divertit, totaliter se divertit (III de Anima). Illa auctoritas dupliciter intelligitur: Uno modo sic, quod indivisibile non est secundum unam partem in uno, et secundum aliam in alio: et sic simpliciter est vera, quia indivisibile non habet partes. Alio modo sic, indivisibile quocunque se divertit, id est, secundum quamlibet partem se divertit, et sic tunc auctoritas est falsa, eo quod praesupponit indivisibile habere partes, quod non est verum. Uberior responsio potest sumi ex declaratione axiomatis sequentis.

Indivisibile seu simplex cum attingitur, totum attingitur aut nihil, pro eo quod non habet partem et partem (IX Metaph., text. 22). Dicitur sensum esse quod non attingatur secundum partem et partem (in simplicibus (1007C)enim seu indivisibilibus non est dicere totum, nisi per privationem compositionis et partium), sed ex hoc non sequitur quod si attingatur, attingatur omni modo. Unde etiamsi Deus ab homine cognoscatur in hac vita, vel etiam clare videatur in altera (totus quidem cognoscitur, et totus videtur), sed non totaliter seu omni modo, sic enim a se solo cognoscitur. Nam et simplex est Deus, et simul etiam incomprehensibilis. Et tametsi non est aliquid, tamen est aliquod unum, quod aequivalet infinitis. Unde idem latet, et patet quidem ad intuendum, sed latet ad comprehendendum, hoc est, non sicut in aliqua re composita una pars latet, altera apparet, sed quia illud unum simpliciter infinita existens perfectio, infinitis modis potest cognosci.

Intellectus divinus speculatur omnia (Per Boetium, de Consol. ). Et per consequens videtur quod intellectus divinus speculetur phantasmata, consequens est falsum, et contra Philosophum, XII Metaph., ubi dicitur: (1007D)Intellectus divinus est pure activus. Illa auctoritas intelligitur dupliciter: uno modo objective, alio modo instrumentaliter. Respondetur ergo quod intellectus divinus intelligit phantasmata objective, et non instrumentaliter, et hoc vult Boetius.

Ignis est principium augmentationis (II de Anima). Intelligitur sic: ignis, id est calor naturalis, est principium, scilicet instrumentale augmentationis.

Idem non est agens et patiens (IX Metaph.). Intelligitur respectu ejusdem.

Intellectus est denudatus ab omni eo quod intelligit (III de Anima). Si sic, videtur quod non potest intelligere seipsum. Respondetur quod intelligitur, dum intelligit directe per species proprias et distinctas, et nondum intelligit per species reflexas reflexe et alienas, et illo modo intelligit seipsum.

Idem corruptum in numero non reverti potest (II de Generatione, text. 70, et II de Anima). Quaerit Aristoteles ibidem, an regressus fiat secundum idem numero (1008A)ita ut corruptum et mutatum idem numero redeat. Sensus quaestionis notus est: quaeritur enim an aqua, ignis, leo, color vel aliquid horum, semel corrupta, possint ab aliquo naturali agente iterum produci eadem numero prorsus; solvit ipse dicens quod in substantiis perpetuis idem numero redit, ut sol idem numero redit ad Arietem, et hoc, quia non mutatur in substantiam, sed localiter movetur, et qualis est mutatio, sic est reditus mobilis: quia enim non mutatur substantia, redit eadem. At in corruptibilibus substantiis, quae sic sunt ut possint non esse, impossibile est post corruptionem eadem numero redire, sed specie solum, etc. At secundum rei veritatem corruptum, idem numero reparari non potest, intellige de potentia physica seu naturali, non autem de potentia supernaturali. Deus enim omnia permanentia corrupta reducere potest. Et sic resurrectionem mortuorum, tametsi non demonstrat natura, demonstrat tamen Scriptura: tametsi non praestat potentia naturalis, tamen omnipotentia divina.

(1008B)Intellectus et intelligibile debent esse proportionata (Ibid.). Verum est secundum assimilationem, vel secundum rationem intelligibilis, non autem secundum rationem quantitatis.

Intelligentiae non sciuntur, nisi per motum (Averr., VIII et XII Metaph.). Intelligitur de scientia physica. Intelligentias enim demonstrat physicus per motum, dicens: Omne quod movetur ab alio movetur. Mobile igitur aeternum habet movens aeternum, movens autem aeternum non potest esse in corpore, quia illa non potest semper movere; ergo virtus sine corpore immaterialis abstracta, et per se subsistens, et completa sine corpore. Sic Aristoteles et Averroes statuentes (licet falso) mundum et motum ab aeterno probant intelligentias per motum.

Intellectus humanus habet materiam (XII Metaph.). Intelligitur secundum S. Thomam et Buridanum sic, id est habet in se quamdam virtutem receptivam specierum materialium. Vel sic dicitur quod per (1008C)materiam intelligit aliquam operationem, per quam intellectus humanus differt ab intellectu divino, et sic dicit Albertus, quod omnes res infra Deum habent materiam, vel aliquid proportionabile materiae.

Intellectus est separatus a corpore (III de Anima). Intelligitur, id est, non est alligatus alicui organo corporeo. Intellectum enim esse separabilem significat non esse organicum: nec in operatione sua a corpore pendere, ut conjuncto, causa, vel principio.

Infinito nihil est majus (III Phys.). Intelligitur de infinito quoad extensionem, quia illo modo nihil potest esse majus quoad quantitatem.

Idem non est causa oppositorum (II Phys.). Intelligitur idem agens particulare, non est aeque primo causa oppositorum, specifice distinctorum propter agens universale, ut est Deus vel sol. Dicitur aeque primo, quia idem bene potest esse causa unius per (1008D)prius, et alterius per posterius, unius per se, alterius per accidens, etc. Dicitur specifice distinctorum, quia pater habens filium est causa oppositorum, videlicet patris et filii: sunt enim ista opposita relative.

Ignis in sua sphaera corrumpitur, ut inquit Aegidius. Et licet sibi non potest implicari contrarium formaliter, eo quod aliqua non ascendit, sed tamen potest sibi applicari virtualiter, quia ignis potest considerari aliquo modo per constellationem frigidam: et si sic, tunc descendit, quia grave movetur deorsum, et sic per talem motum corrumpitur ignis. Unde ignis non est corruptibilis naturaliter loquendo, secundum se totum, sed solum secundum partes, tamen per potentiam divinam potest corrumpi.

Intellectus sequitur rem intelligendo (III de Anima). Intelligitur de intelligendo aliquo simplici conceptu et non discursivo.

Ignovato motu necesse est naturam ignorari (III Phys. tex. 1). Si sic, quomodo ignorato motu dicit naturam (1009A)ignorari, cum dicat II, Phys., tex. 6, naturam esse per se notam. Respondetur quod natura duplicem habet cognitionem, et an sit, et quid sit. Ipsam esse per se, notum est: quid autem sit, non est per se notum, sed ignorari potest, et de hac cognitione definitiva dicit quod qui ignorat quid sit motus, ignorabit etiam quod natura sit. Per motum enim natura definitur.

In infortuniis virtus relucet (I Ethic., cap. 2).

In obscuris oportet uti apertis testimoniis (II Ethic., cap. 2).

In re frequenti cognoscitur habitus (III Ethic., cap. 14).

Impossibile est prudentem non esse bonum (Ibid.).

In civitate sunt tres species: scilicet divites, pauperes, mediocres, inter quos optimi sunt mediocres, quia semper medium est optimum (III Polit.).

In magnis negotiis oportet unum ordinari ad unum opus, quia melior est cura, quae incensa est circa unum, (1009B)quam circa plus (IV Polit.).

In dicendo utimur exemplis, ut facilius intelligatur illud quod dicitur (Libro I de Poet.).

In infirmo est continua tristitia, et moeror inconsolabilis (Ibid.).

In quolibet genere est aliquod bonum, licet in eo inveniantur aliqua non bona (Comment. I de Arte poet.).

Illud est superfluum in definitione, quo ablato, illud quod remanet manifestat diffinitum (Lib. VI Top., cap. 3).

Impossibile est speculari universale, nisi per inductionem (I Poster., tex. 33).

Illa demonstratio est dignior quae utitur dignioribus principiis (Ibid., tex. 43).

Indivisibile non potest moveri, nisi per accidens (VI Physic., tex. 36).

In quiescendo et sedendo anima fit prudens (VI Physic., text. 20).

Instans est principium futuri, et finis praeteriti (VIII (1009C)Physic., text. 11).

Illud est melius quod optimo propinquius est (II Coeli, text. 66).

In divinis actio eorum prima intentione est propter suum esse: secundario vero propter aliud (II Coeli Commentario 17).

In montibus non fit pruina (libro I Meteor., cap. 4).

Ire de praecedentibus ad posteriora, est magis famosum (II de Anima, Comment. 11).

Is plurimum habet qui minimum cupit (Seneca de Moribus ).

In omnibus tam maximis quam minimis debet implorari auxilium Dei (Plato in Timaeo ).

Ira vitanda est non moderationis, sed sanitatis causa (Seneca, libro II, epist. 18).

Incertum est quo loco mors te exspectat: tu vero eam in omni loco exspecta (Idem, libro III, epist. 26).

Id sapit unusquisque quod didicit (Idem de Moribus ).

(1009D)Impossibile est somnium secundum totum esse falsum (Aristoteles de Som. ).

Inter animalia solus homo est ambidexter (libro II de Animalibus).

Individuum non generatur essentialiter, nisi ab individuo ejusdem speciei (I Metaph., com. 32).

Illud quod est causa, ut alia sint vera, est verissimum (II Metaph., text. 4).

Impossibile est omnium esse demonstrationem (III Metaph., tex. 4).

In aeternis non est corruptio, nec malum, nec peccatum (IX Metaph., tex. 19).

In sempiternis nulla est potentia (text. XVII, ibid.).

Indivisibile omne quod non habet materiam (XII Metaph., text. 5).

Impossibile est quod duo motus contrarii sint super eumdem polum (XII Metaph., tex. com. 47).

Ignorare vitia est melius quam scire ea (XII Metaph., com. 51

(1010A)Infirmans ponit sanitatem esse felicitatem; pauper vero factus, divitias (I Ethic., cap. 4 Com.).

In modo, est utrumque extremum in actu, sed non in ultima perfectione (Com. I, Phys., com. 56).

Ira est appetitus cum tristitia propter apparentiam sui ipsius, vel suorum (II Rhetoric.).

Ira est factiva inimicitiae et odii (Ibid.).

Infirmi coeuntes et bellantes, et amantes, scientes, et universaliter aliquid desiderantes, et non assequentes, illi de facili irascuntur (II Rhetoric.).

Inferiora a superioribus reguntur (In libro de Regimine principum).

Ille est beatissimus et securus possessor sui, qui sine sollicitudine exspectat (Ibid.).

Ille non tollit munus gratis, qui, cum rogasset, accepit, quia optimum est praevenire desiderium rogantis (Seneca, de Beneficiis ).

Ingratus est ille, qui se beneficium accepisse negat, quod accepit (Ibid.).

In dando beneficia eligendus est vir simplex et integer, (1010B)memor, gratus et abstinens (Seneca, de Beneficiis ).

In omni tractatu fieri decet ut inter initia consideretur quid sit de quo agatur (Plato, in Timaeo ).

Inter animalia longissimae vitae est homo et elephas (in libro de Longitudine et brevitate vitae ).

In bonis exterioribus non est felicitas, quia ipse felix nullo bono exteriori indiget (VII Politicorum).

Inter omnia animalia solus homo habet rationem (VII Politic.).

In minimis etiam rebus auxilium divinum debet implorari, invocandus est enim pater omnium rerum, quo praetermisso, nullum rite fundatur exordium (Boet. III de Consolatione).

Intellectus est lumen, quod Deus infundit animae (Aristoteles, libro III Rhetor.).

Impossibile est non corpus in corpore moveri (Auct. VI princip., cap. de actione).

In loco est, quidquid a loco circumscribitur (Idem, (1010C)cap. de Ubi).

Illud ponit aliquis, quod a viro probato dictum est (Aristot., libro I, cap. 2).

Invidus est, qui tristatur de prosperitate bonorum (Cap. 5, libro II, Topicorum).

Incertum est, si occiderit sol, an adhuc sit super terram, eo quod tunc sensum amittimus (Libro V Topic., cap. 9).

In plantis est una anima in actu, plures vero in potentia, et ideo etiam pars earum abscissa, vivit.

Interempto genere interimuntur species (Boeth., lib. Division.).

In naturalibus concupiscentiis pauci peccant (III Ethicorum, cap. 13).

Ira promovet actionem fortis (III Ethicorum, cap. 10 Com.).

Irasci in quibus non oportet, et non irasci in quibus oportet, insipientis est (IV Ethicorum, cap. 14).

In infortuniis refugium est ad amicos (VIII Ethic., (1010D)cap. 1).

In actibus humanis minus creditur sermonibus, quam operationibus (X Ethic., cap. 11).

In pravis ac male dispositis corpus dominatur animae (I Polit.).

Impossibile est non diligentis Domini servos diligentes esse (Libro I Oecon.).

J Jactator maxime est vituperandus (IV Ethic.).

Justitia est praeclarissima virtutum (V Eth.). Intelligitur de justitia perfecta, non autem imperfecta, quia justitia perfecta includit in se omnes virtutes.

Justus secreta non prodit (Seneca de Just. ).

Juvenis non potest esse sapiens, quia prudentia requirit experientiam, quae indiget tempore (VI Ethic.).

Juvenes custodiendi sunt, ut non dicant aut audiant aliquid turpe, quia ex dicere aut audire aliquid turpe saepe facere contingit (VII Polit.).

(1011A)Justum est auxiliari pauperi (I Rhetor.).

Justum est facere gratiam ei qui gratiam facit (Lib. II Rhetor. Aristot.).

Justum est auxiliari amicis (Ibid.).

Jactator vituperabilior est mendace (IV Ethic., c. 14).

L Locus totius et locus partis idem est (I Coeli, text. com. 19, 77, et in II Coeli, text. 35). Limitat Commentator istam propositionem ( in 3 Phys., in commen. 52) de loco secundum speciem, non de loco secundum numerum, quia major est locus totius, quam locus partis.

Lumen non est corpus (II de Anima). Intelligitur, lumen non est corpus substantiale, sed bene est corpus quantificatum concretive, vel lumen non est corpus resolutum a corpore lucido, vel sic, lumen non est corpus extensum, seu extensive, sive extensione propria.

Locus communis est, qui continet omnia (IV Phys.). (1011B)Intelligitur sic, qui continet omnia alia a se praeter coelum, quod continet omnia, non tamen seipsum.

Locus est non de in loco (Ibid.). Id est, non de ratione loci, quod fit in loco. Sive locus non est per se in loco, sed per accidens, locus enim ut locus continet, per accidens autem est, quod forte quoque ipse ab altero contineatur.

Locus est aequalis locato (Ibid.). Verum est de loco proprio, non autem de loco communi.

Littera et syllaba carent sensu (Priscianus, I Minoris). Intelligitur, carent sensu, id est, significatione ultimata, non tamen sic, quod non essent sensu exteriori perceptibiles.

Lex prohibet ne quis seipsum occidat (V Ethicorum, Comment. cap. 15). Intellige non tantum humana, sed et naturalis et divina.

Loca nuturalia sunt tantum duo, superius, scilicet, et inferius (III Phys., com. 55).

Locus optimus in bello est medius. Quia fortes tenent (1011C)locum medium inter audaces et timidos (Arist. II de Arte Poet.).

Laudare praesentem adulatoris est (Idem, libro II).

Liber Physicorum est radix et principium totius philosophiae naturalis (Comment., libro I Phys., in prologo).

Lis et dies non habent esse secundum quod substantia aliqua perfecta, sed secundum quod generantur et corrumpuntur (III Phys., text. 59).

Locus medius est locus principantis. In libro de Senectute et juventute.

Lupus gulosus comedit sine masticatione, et tantum uno tempore, quod sufficit sibi ad tres dies (In libro V de Historiis Animalium).

Linguam habet animal, ut communicet aliquid alteri (III de Anima).

Laus et gratiarum actio debentur danti, et non accipienti (IV Ethicorum).

Locus aeterni est aeternus (II Caeli, comment. 2).

(1011D)Lingua convenit in duo opera naturae, scilicet gustum, et loquelam, et quamcunque vociferationem (Lib. II, text. 88).

Lac etiam potest fieri in manibus (Aristoteles, de animal., libro I).

Lingua est propter sapores percipiendos, et litteras exprimendas (Libro XI de animal.).

Licet omnes scientiae nobiles sint, tamen divina est nobilior, quia ejus subjectum est nobilius (VI Metaph., com. 2).

Lucrum est auxilium indigentiae (VIII Ethicorum, cap 10).

Leges inhonestae, licet maxime sint in usu, aboleri licet (II Polit.).

Ludus fit propter requiem (VIII Politicorum).

Lectio certo prodest, varia vero delectat (Seneca, lib. Epist., 45).

Libentius audias, quam loquaris (Idem, de Moribus ).

M (1012A) Materia non est ens (I Physic.). Intelligitur quod materia prima non sit ens in actu formali, cum hoc tamen bene stat, quod sit ens in actu entitativo, ut loquuntur.

Materia semper conatur ad maleficium suae formae (I Phys.). Hoc intelligendum est de materia ista rerum corruptibilium et generabilium propter potentiam contradictionis. Ex se enim nullam habet formam propriam, habet autem potentiam ad omnes.

Motus et tempus sunt infinita (VI Top.). Intelligitur capiendo ly infinitum sincategorematice, sic quod ly motus et tempus stant confuse. Etiam alio modo conceditur secundum successionem et potentiam, sic quod metus secundum successionem est infinitus.

Motis nobis moventur omnia, quae in nobis sunt (VI Phys. et II Top.). Intelligitur per se, vel per accidens.

(1012B)Materia nec est quid, nec quale, nec quantum (VII Metap.). Intelligitur materia prima secundum se, nec est quid, id est, hoc aliquid, scilicet, aliqua substantia certae speciei; nec est quale, id est habens aliquam qualitatem propriam: non est qualis secundum aliquam qualitatem per se et proprie, nec est quantum, id est, non habens ex se quantitatem aliquam determinatam.

Materia prima est medium inter esse et non esse (I Physicorum). Sed hoc videtur falsum, quia si sic, sequeretur quod inter duo contradictoria esset dare medium. Respondetur quod sic intelligitur, quod materia prima est medium inter non esse simpliciter, et inter esse in actu formali. Modo non esse simpliciter, et esse in actu formali, non sunt contradictoria. Sensus est: Materia est quidem substantia, sed imperfecta, et ita quidem medium quoddam inter ens simpliciter, et non ens simpliciter, neque enim est omnibus modis; hoc est, perfecte, et ceu (1012C)specificatum ens, neque est nullo modo ens, sed est ens subsistens in rerum natura. In potentia tamen ad omnes actus formales et ad omnes species naturales.

Motus misti est ab elemento simplici dominante in eo (I Coeli, com. text. 7, et II meteor.). Vera est propositio, de misto perfecto, cujus mistio est completa, in qua videlicet missibilia sunt reducta ad unam formam superadditam mistioni. Fallit autem in misto cujus mistio est per solum partium juxta positionem. Nam talis motus non est simplex, sed est inflexus, seu compositus, ut est motus turbinum (Averroes, IV Coeli, com. 7).

Mathematicus solum de causa formali considerat (Aver., I Phys., in com. 1). Respondetur mathematicum considerare formam tantum, quia non considerat materiam sensibilem, neque agens, neque finem concernentem motum, sed solum considerat formam universalem declarantem quidditatem, partes (1012D)enim definitionis dicuntur formae, ut patet in II Phys., text. 28.

Movens et motum debent esse simul (VII Phys., text., com. 10). Veritatem habet propositio de movente in genere causae efficientis, fallit autem de movente in genere causae finalis, praecipue in generabilibus et corruptibilibus, in quibus aliud est movens ut efficiens, ut dicit Averr. in primo cap. lib. de substantia orbis, glossa est ejusdem Aristotelis in VII Phys., text. com. 9.

Materia prima generatur per accidens (Commentator, I Phys.). Intelligitur per accidens, id est, secundum quid, id est, ratione formae, quae ex ea per generationem educitur, cum qua novum constituit compositum.

Materia prima in rei veritate generatur (I Phys.). Respondetur quod verum est subjective, sic quod incipit esse subjectum formae, non autem terminative generatur. Intelligitur eo sensu quo axioma (1013A)proxime praecedens, nempe incipit subjectum esse formae.

Malum entis destruit seipsum, et videtur velle quod malitia nominaliter sit aliquid, quod est tamen contra eumdem Philosophum (II de Anima). Illa dupliciter intelligitur: Uno modo conditionaliter ut sit, si malum entis esset, tunc destrueret seipsum, id est, malum entis significat destructionem sui ipsius. Alio modo intelligitur quod malum destruit seipsum per accidens, malum enim cum sit privatio, non reperitur nisi in bono; dum ergo conatur ad destructionem boni, per accidens ad sui ipsius destructionem conatur, quia privatio non potest existere sine subjecto.

Magis est eligendum indigenti ditari, quam philosophari (III Topic.). Non quod sit melius, sed quod sit magis necessarium indigenti.

Materia prima primo recipit formam universalem, deinde minus universalem (Commentator, XII Metaph.). (1013B)Hoc est, prius natura formam elementi, deinde formam misti, denique animam. Ordinem enim habent inter se istae formae, suntque aliae aliis magis vel minus communes.

Movens debet esse simul cum motu (VII Phys.). Non semper immediatione suppositi, sed semper immediatione virtutis.

Materia remanet in re facta, privatio vero non (I Phys.). Intelligitur quod materia remanet in re facta sub ratione et denominatione materiae, sed privatio non manet sub illa ratione vel denominatione, est enim formaliter negatio formae, materialiter aptitudo ad formam. Quando ergo non adest forma, sane sub ratione privationis non remanet amplius privatio.

Motus in quantitate dicitur augmentatio vel diminutio (V Phys.). Intelligitur quod motus ad quantitatem proprie. Unde rarefactio et condensatio differunt non parum ab augmentatione et diminutione.

Materia prima non est (I Phys.). Intelligitur, ut supra: (1013C)materia prima non est in actu formali, quia materia prima non est forma, cum hoc tamen stat, quod materia prima sit in actu essentiae et potentiae.

Magis et minus non diversificant speciem (II Top.). Intelligitur de specie essentiali sic, quod magis et minus non diversificant speciem essentialem, sed bene accidentalem.

Medium componitur ex extremis (V Phys., text. 6). Intelligitur de compositione similitudinaria, id est, quod medium in aliquo gerit similitudinem unius extremi et in alio alterius extremi. Quanquam aliquando etiam realiter componitur ex extremis, ut fuscum ex albo et nigro, tepidum ex calido et frigido.

Minimo non potest dari minus (I Phys.). Intelligitur in sensu diviso, non in sensu composito. Tali enim minimo possibile est dari minus.

Materia prima non est in potentia ad formam (Per (1013D)Commentatorem et Philosophum, V Metaph.). Intelligitur de potentia activa et instrumentali, et non de potentia passiva et essentiali.

Magnitudo et multitudo non sunt accidentia quantitatis (V Metaphys.). Intelligitur capiendo ea respective, tunc non sunt species quantitatis; sed capiendo ea absolute, tunc sunt species quantitatis.

Mundus est aeternus (VIII Phys., et XII Metaph.). Intelligitur secundum Arist. quidem et alios, quibus creatio rerum ex nihilo fuit ignota; non autem secundum veritatem, quae docet mundum ex nihilo factum a Deo in tempore.

Minus bonum conjunctum alteri, facit ipsum magis bonum (I Ethic.). Et sic sequeretur quod corpus animatum esset nobilius ipsa anima. Intelligitur, dummodo unum bonum non includat aliud. Unde etiam nullum bonum Deo additum facit ipsum majus bonum, quia est infinitus praehabens omne bonum.

Manifestum est quod Deus non habet genus nec qualitatem, (1014A)nec quantitatem (Per Avicennam ). Proprie loquendo de his scilicet, ut habent rationem praedicamenti. Est enim Deus perfectissimus simul et simplicissimus. Improprie autem vel similitudine quadam, etiam illa quandoque dicuntur de Deo.

Materia prima appetit formam, sicut femina virum, turpe bonum, seu pulchrum (I Phys., text. 81). Intelligitur de appetitu naturali, et non animali. Vel sic: Materia prima appetit formam, id est, appetit perfici a forma. At ne quis existimaret materiam simpliciter esse turpem, addit id esse per accidens, puta ratione privationis. Et ita turpe, quia turpe non est appetens pulchri, seu boni, nec est per se in materia turpitudo deformitasque, sed per accidens, quatenus privationis est consors. Eam vero appetitionem esse in materia, sic dicit Themistius, providentiam fuisse, quae et turpi desiderium honestatis, et egenti opulentiae quantum sit satis, injecerit.

Motus natus est ignire ligna, lapides et ferrum (II Coeli et Mundi, tex. com. 42, et in I Meteor.). (1014B)Adverte quod duae conditiones requirantur circa hoc, ut motus calefaciat praecipue. Prima quod sit velox, ita quod corpus calefactibile distrahatur plus quam secundum propriam naturam est distrahibile (nam rarefactio est dispositio ad calorem), et sic motus rarefaciendo corpus motum calefacit. Secunda est, ut motus sit in magno mobili, et propinquo.

Materia negatione cognoscitur (X Metaph., tex. com. 24). Nota quod materia duplex sit, prima et secunda materia. Prima est natura, sed materia secunda est naturarum, sive habens naturam. Prima enim materia est substantia simplex, sed secunda est substantia composita ex materia et forma, sive sit ut materia alterationis tantum, sive ut materia alterationis et compositionis simul. Propositio igitur veritatem habet de prima materia principaliter. Nimirum enim cognoscitur negatione quatenus est ens, seu substantia, quae nec est forma, nec habens formam, quantum est de se. Est autem in potentia ad (1014C)omnem formam.

Motus est tempus (IV Phys.). Respondetur quod Philosophus vult, quod illa non est praedicatio essentialis, sed accidentalis, quia motus ut numeratus et acceptus in mensuram durationis rerum istarum, et operationum naturalium est tempus. Itaque accidit motui, quod ipse sit tempus.

Motus qui est ab extrinseco motore, est violentus (VII Phys., text. com. 10). Respondetur, quod motus ab extrinseco motore non semper movente, vel motus ab extrinseco motore in mobili non habente inclinationem ad talem motum, dicitur esse violentus, et sic debet intelligi propositio haec in via Peripateticorum.

Medium promovet ipsum motum (III Coeli in oppositum est Philosophus; IV Phys.). Ubi dicit, quod medium est resistentia successiva, et per consequens est impedimentum motus ). Respondetur quod auctoritas 3. Coeli intelligitur, scil. quando medium est (1014D)subtile, et sic per accidens promovet motum, scilicet ratione veritatis et utilitatis, sed de per se medium semper resistit motui, eo quod inesse appetit esse indivisum.

Mensura debet esse quid minimum (XII Metaph.). Respondetur quod intelligitur, quo ad sufficientiam notificationis, id est, quod non debet deficere ad minimum in notificatione mensurati.

Motus circularis coeli est primus motuum (VIII Phys.). Intelligitur, est primus motuum, id est, diuturnior motuum. Vel sic est primus motuum, id est, perfectior motuum.

Metaphysica est de omnibus entibus mundi (I Phys.). In genere sive secundum rationes communes, non autem secundum propriam cujusque quidditatem; homo enim secundum quidditatem suam non ad metaphysicum, sed ad physicum pertinet.

Metaphysica est scientia nobilissima et difficillima (I Metaph.). Intelligitur non inclusive sic, quod solius (1015A)metaphysici sit considerare difficillima, sed etiam alterius artificis: sed vult, quod principaliter solius metaphysici sit considerare difficillima. Nobilissima autem utique est ratione subjecti sui principalis, quia non solum tractat de transcendentibus illis Ente, Uno, Bono, Vero, verum etiam de Deo et intelligentiis tanquam objecto principali.

Modica transgressio in principio a veritate descendentibus, in fine fit longe decies millies major (I de Coelo text. 33). Exemplum est de iter agente, qui errat in principio itineris, et ideo quanto magis pergit, tanto magis in errore perseverat. Sic parvus error in principiis, fit maximus in fine, et ideo jubebat Plato, quod prolixus sermo haberetur de principiis, ut inquit commentator. 8, de Anima com. 4.

Medium est nobilius extremis (V Phys.). Nota quod duplex sit medium. Unum est secundum magnitudinem, aliud autem medium, quod eligitur a natura. Propositio vera est de medio secundum naturam, non autem de medio secundum magnitudinem, sive (1015B)secundum situm, gloss. est Aristoteles et Averroes in 2, de Coelo, tex. com. 74. Alio modo respondetur, quod alia est aequivocatio ex parte medii. Nam quaedam dicuntur media per compositionem ex extremis, sicut coloris medii inter album et nigrum; et quaedam dicuntur media per comparationem tantum, sicut aer et aqua, sunt media inter ignem et terram: distinctio haec etiam est Averr. 4, Coeli, com. 26. In neutris universaliter vera est propositio assumpta. Vide Zimar. fol. 72. Vera est autem propositio in moralibus, quia virtus, quae est in medio duorum extremorum, quae sunt vitia, est nobilior extremis.

Melius est mori quam facere contra bonum virtutis (III Ethicorum).

Medicinae fiunt per contraria (II Ethicorum, cap. V).

Malum facere est facile, bonum autem difficile (Ibid.).

Medium in omnibus rebus est laudabile (II Ethicorum).

(1015C)Minus malum est eligibilius magis malo (V Ethicorum).

Maximum bonorum exterior est honor (IV Ethicorum).

Matres plus amant filios quam patres, quia certiores sunt de iis, et plures labores habent circa eos (VIII Ethic., cap. 7).

Majoribus datur honor, minoribus autem lucrum; quia honor est tributio virtutis et beneficii, lucrum autem est auxilium indigentiae (VIII Ethicorum).

Magistris, diis et parentibus non potest reddi aequivalens (IX Ethicorum).

Magis tenemur amicis largiri bona quam extraneis (Ibid.).

Multo gravius aliquis fert, si honore privatur, quam si bona sua auferantur (II Oecon.).

Masculinum genus naturaliter dignius est feminino (I Polit.).

Melius est judicare secundum leges et litteras, quam (1015D)secundum propriam scientiam, vel sententiam (II Polit.).

Multi servi quandoque deterius serviunt paucioribus (Ibid.).

Monstro similis est avaritia (Seneca, in libro de Moribus ).

Mihi crede, avarus non potest esse dives nec felix (Ibid.).

Multo magis prodest, si pauca praecepta sapientiae teneas, et illa prompta et in usu tibi sint, quam si multa discas, et illa non habens in animo (Seneca, de Beneficiis ).

Mancipiorum raro est clementia (Boetius, in de Disciplina Schol. ).

Miserum est eum esse magistrum, qui nunquam novit se esse discipulum (Ibid.).

Masculi, si non coeunt, sunt longioris vitae femellis; quia masculus est callidior femina (In de Causa longitudinis et brevitatis vitae ).

(1016A)Mulier majoris est pietatis et compassionis quam vir; sed est majoris invidiae, contentionis et litis, et malitiosior est viro, et de facili decipitur (IX libr. de Historiis animalium).

Menstruunt in mulieribus cessat in quadragesimo anno, et in aliquibus manet usque ad quinquagesimum annum, et ideo vetulae antiquae sunt barbatae (IX lib. de Historiis animalium).

Multo gravius est male dedisse beneficium quam non dedisse (Seneca, de Beneficiis ).

Magna est dignitas sapientiae, quae Socratem summo Deo coaequat (Apuleius, de Deo Socratis ).

Manifesta negare irreverentia est (II libro Rhetor.).

Movens et motum sunt simul (VII Physicorum, text. 9). Saltem virtute.

Materia est causa, quare entia possunt esse et non esse (II de Generat., tex. 51).

Melius est esse quam non esse (Ibid., text. 59).

Medicus est artifex mechanicus (de Anima comment. 17).

(1016B)Melancholici maxime vera somniant (de Divinit. ).

Mors nihil aliud est, nisi frigiditas et siccitas (De longitudine et brevitate vitae ).

Mors nihil aliud est, quam recessus animae a corpore (Idem, de morte ).

Multo melius est habere animam habentem scientias quam habitum corporis videre bene indutum (Aristoteles, in Epistola ad Alexandrum ).

Mulier melioris pietatis est, quam vir, sed majoris invidiae, et malitiosior est viro, et facile decipi potest (Libro IX de animal. Aristot.).

Magis dicimus illum scire rem, qui scit eam affirmative, quam qui scit eamdem negative (III Metaph., text. 3).

Mors metaphorice dicitur finis (V Metaphys., text. 21).

Major virtus est bona operari, quam turpia non operari (IV Ethicorum, cap. 1).

Multitudo temporis facit experientiam (VI Ethicorum, (1016C)cap. 7).

Major est delectatio in quiete quam in motu (VII Ethicorum, cap. 14).

Malitiosus non est bonus neque in actu, neque potentia (VIII Ethicorum, cap. 8).

Malus rex tyrannus dicitur (VIII Ethicorum, cap. 7).

Matres plus diligunt filios, quam patres (VIII Ethicorum, cap. 7).

Melius est civitatem regi a viro optimo quam lege optima (III Polit.).

Media possessio bonorum exteriorum est optima, quia facillimum est rationi obedire (IV Polit.).

Minores, ut fiant aequales, seditionem faciunt; aequales vero, ut fiant majores (V Polit.).

Melodia, iratos, et aliis passionibus occupatos saepe alleviat, ipsos laetos faciens (VIII Polit.).

Musica est potens laetificare homines (Ibid.).

Multis servit, qui corpori servit (Seneca, libro II, epist. 14).

(1016D)Magnanimi est contemnere magna (Idem, libro V, epist. 39).

Magnarum virium est, negligere laedentem (Idem de moribus ).

Morieris. Ista est hominis natura, et non poena.

Morieris. Hac conditione intravi, ut exirem.

Morieris. Vita nostra peregrinatio est: Cum diu ambulaveris, domum redeundum est.

Morieris. Stultum est timere, quod vitare non possit.

Male de te loquuntur homines. Bene loqui nesciunt, faciunt enim, non quod mereor, sed quod solent.

Male de te loquitur malus. Moveret, si hoc judicio faceret, et non morbo; non de me loquitur, sed de se (Omnia haec Seneca, de remediis fortuitorum ).

N Nihil agit ultra gradum suae perfectionis, sive quod idem est: Nihil agit ultra suam speciem (VII Metaphys., (1017A)tex. com. ult.). Falsa est propositio, si absolute intelligatur: limitatur autem hoc modo, quod vera est de agentibus in virtute propria. Unde virtus informativa existens in semine, licet non sit animata in actu producit inde animatum, quia est instrumentum remoratum ab animato, videlicet a Coelo. Fallit etiam in accidentibus eadem ratione, quia idem est agens, disponens materiam, et inducens formam, sed non virtute propria, quia agit sicut instrumentum. Fallit in agente remoto: Fallit in agente per accidens et a casu (Vide pro his VII Metaphys., com. 31).

Neque animal dicis esse hominem (Per Porph. ). Illa auctoritas intelligitur, quod illa praedicatio, Animal est homo, non est directa, eo quod inferius praedicatur de suo superiori.

Nomina et verba transposita idem significant (II περὶ Ἑρμηνείας). Illa auctoritas habet duplicem sensum. Unus est, quod solum propter transpositionem terminorum scilicet nominum et verborum, nomina et (1017B)verba non amittunt suas significationes essentiales, licet bene accidentales, ut est casus, numerus et figura. Sed alium sensum habet, quod propter transpositionem nominum et verborum non mutatur veritas propositionis, et si ille sensus debet esse verus, tunc oportet quod serventur proprietates logicales, scilicet ampliatio et restrictio.

Non ens non intelligitur (I Phys.). Intelligitur non ens, non intelligitur per propositiones categoricas affirmativas, sed cum hoc tamen bene stat, quod non ens intelligitur per propositiones categoricas negative, hoc est, directe.

Non necesse est res ferre ad disputationem, sive ad disputandum, sed utimur terminis pro rebus (I Elench.). Intelligitur de necessitate condictionata, cum debeamus disputare de rebus per nomina, et non possumus res portare ad disputationem, tunc oportet nos uti nominibus pro rebus.

Numerus est infinitus per appositionem unitatum (III Phys.). Intelligitur quod numerus potest multiplicari (1017C)in infinitum per appositionem unitatum.

Natura et principium sunt subjectum scientiae naturalis (Comment. III Phys.). Sciendum quod quaelibet scientia considerat aliquod subjectum, ejus principia, passiones et species. Natura igitur et principia ratione istius considerationis possunt etiam dici objectum physicae. Cum hoc tamen stat proprium et adaequatum subjectum physicae, fit ipsum corpus mobile, cujus ista sunt principia.

Natura dirigitur ab agente infallibili (Commentat. XII Metaph.). Intelligitur de natura naturante, scilicet Deo, vel etiam, de natura quidem naturata, sed ut plurimum duntaxat simpliciter intelligitur de natura naturante, scilicet Deo.

Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu (I Phys., et II de Anima). Intelligitur quod non oportet, quod omnis cognitio intellectiva alicujus rei dependet a sensu ejusdem, quia de Deo et intelligentiis habemus notitiam intellectivam, et tamen non sunt (1017D)sensibiles, sed sufficit, quod omnis nostra cognitio intellectiva dependet a sensu illius vel alterius rei: Modo dicitur, quod notitia intellectiva de Deo causata, est ex notitia effectuum, per quam devenitur immediate in cognitionem substantiarum insensibilium, et hoc a posteriori.

Natura non deficit in necessariis, nec redundat in superfluis (II de Anima, et I Coeli). Intelligitur quoad imperfectionem finis ultimati, tunc natura non deficit, nec redundat, licet quandoque deficiat et redundet in determinatione certi finis determinati et particularis. Alio modo intelligitur, quod natura nec deficit nec redundat quoad totam speciem, licet bene quoad partem speciei, id est, quoad aliqua individua; vel dicatur, quod natura deficit nec superabundat in pluribus, sed bene aliquando in paucis. Item ponendo casum, quod tantum tres essent homines in mundo, et natos omnes cum sex digitis in unaquaque manu, tunc esset monstrum, et redundaret tota natura (1018A)in superfluis. Similiter si nati omnes tres una manu, sive sine manibus, tunc deficeret tota natura in necessariis, dicendum quod tota humanitas esset monstrum actualiter, non autem potentionaliter. Consideranda enim est tunc non tantum species actualis sed et potentionalis.

Nullum complexum est definibile (II Top.). Respondetur, definitione rei, at bene definitione nominis. Intelligitur etiam tanquam definibile propinquum, licet bene ut remotum. Et ratio est, quia omne definibile propinquum debet esse species. Sed nullum complexum est species, ergo nullum complexum est definibile. Si igitur resolvitur complexum, bene etiam secundum partes potest definiri.

Non sunt eadem nota nobis et simpliciter (I Phys., text. 3, I Post., cap. 2). Hoc accipiendum est ut plurimum. Nam in Mathematicis sunt eadem nobis, et simpliciter nota. Hoc item verum est de rebus, prout extra mentem existunt, in quibus prius cognoscimus (1018B)quae posteriora sunt secundum naturam, deinde vero quae sunt priora; alioquin magis universalia sunt nobis, et simpliciter notiora. Hoc etiam verum est de homine, prout naturaliter cognoscit res, non autem prout scientiis praeditus, et in illis exercitatus intelligit. Vide Aristot. (VI Top., cap. 11).

Nihil scitur demonstrative et definitive (II Poster.). Verum est, scilicet secundum se totum et adaequatum. Essentiae enim rei per definitionem cognoscitur; passio per demonstrationem, videlicet, per rationem passionis. Nam quatenus etiam suam habet essentiam, suo modo etiam habet definitionem.

Non contingit sensum decipi circa proprium objectum (II de Anima, text. com. 93). Intelligitur dummodo sit bene dispositus, et objectum sit bene appropriatum; simpliciter vero sive distincte loquendo respondet Averr. ( Super. cit. text. ) sensum esse; quod sensus in majori parte circa sensibile proprium non erret. Et hoc etiam respectu sensibilium communium, v. (1018C)g., motus, magnitudinis, figurae, etc., in quibus tametsi sensus quoque minus frequenter fallatur magis tamen frequenter quam in sensibilibus propriis.

Nulla bona definitio debet dari per opposita, vel elicitur (Ex V Top.). Ratio, quia membra bonae definitionis debent competere definito, sed opposita non conveniunt uni et eidem; sciendum igitur quod illa auctoritas intelligitur de definitione quidditativa, sic quod illa non debet dari per opposita copulative; cum hoc tamen stat, quod aliqua potest dari per opposita disjunctive, vel cum ordine quodam. Unde definitur natura principium motus et quietis, quod sit principium motus vel etiam quietis, sed hoc cum ordine quodam; propterea enim res naturalis movetur ad locum suum, ut ibi quiescat. Terra, v. g., ad centrum mundi, ut ibi tanquam in loco suo naturali conquiescat et conservetur.

Natura solum intendit speciem, et non individuum (Per Avicennam ). Respondetur quod natura non individualis, (1018D)sed communis, sicut coelum solum intendit speciem semper continuare, et non individuum. Alio modo aliis dicendum videtur quod hoc dicat Avicenna ponendo universalia re alia more Platonico. Et ideo de hoc ejus dicto non curandum.

Nihil scitur nisi verum (I Post.). Quod non est non scitur, id est, ut dicit Philosophus, falsi non est scientia; ut non est scientia diametrum esse commensurabilem costae, quia id falsum est. Dices: Unde sequitur? Quia scientia est verorum, propterea demonstrationem ex veris procedere oportet, licet ex falso inferatur verum, hoc est, ex praemissis falsis, quantum ad vim illativam, et propter syllogismi dispositionem, sed non sequitur quantum ad vim probativam, et tanquam ex causa, quia quod non est, non potest esse causa, aut probare id quod est.

Nullum indivisibile movetur (VI Phys.). Intelligitur per se et circumscriptive de loco ad locum.

Nulla forma est composita ex partibus diversarum (1019A)rationum (Per auctorem Sex principiorum ). Respondetur quod loquitur de forma simplici et non composita, nec est inconveniens, quod aliqua forma sit composita ex partibus diversarum rationum sicut forma aggregata ex pluribus.

Nescimus verum sine causa (II Metaph.). Intelligitur a priori. Vel sic: Nescimus verum propter quid sine causa, cum hoc tamen stat, quod scimus verum quod est, a posteriore, sive demonstratione, quia sine causa.

Non solum gratiae agendae iis, quorum opinionibus quis acquiescit, sed etiam illis qui duntaxat superficie tenus dixerunt (II Met., text. 2). Conferunt enim aliquid etiam isti; habitum namque nostrum exercuerunt. Sic in XII Metaph., text. 45, idem Philos. inquit: Diligere quidem oportet utrosque, adhaerere autem certioribus. Sensus est quod minus quidem debemus his quam illis, attamen et his, quatenus excitarunt et praeparaverunt facultatem nostram intelligendi, ad (1019B)investigandam et eruendam veritatem. Nam ut ibi Arist. dicit, si Phrynis non fuisset, neque Timotheum haberemus; etsi enim Phrynis artis musicae minus fuit peritus quam Timotheus, tamen praeceptor ipsius fuit, ipsumque excitavit ac praeparavit, ut artem hanc ad majorem perfectionem perduceret, et musicus excellentior evaderet. Vide plura apud Simplicium super hunc textum.

Natura solum habet determinare de illo, quod est corpus, vel passio corporis (III de Anima). Et videtur quod naturalis non habet determinare de intellectu humano. Respondetur quod naturalis solum habet determinare de corpore, vel de passione corporis, vel de eo quod dependet a corpore in operatione sua, et ens etiam habet determinari de intellectu.

Nigredo est privatio albedinis (In de Sensu et sensato ). Respondetur quod vult tantum quod nigredo est qualitas minus perfecta quam albedo.

Necesse est in demonstratione magis credere principiis (1019C)quam conclusioni, hoc est, credulitatem vel scientiam praemissarum esse majoris credibilitatis, quam scientiae suae conclusionis (I Poster., cap. 2). Intelligitur de necessitate conditionata, ut si debet haberi credulitas vel scientia conclusionis propter praemissas, tunc praemissae debent esse magis scitae, et magis creditae; his enim propter quae credimus, aliis magis credimus, et declaratur per illud principium. Propter quod unumquodque tale, et ipsum magis, et hoc intellige de dignitatibus et aliis principiis.

Nihil dat quod non habet (I Elench.). Scilicet quod non habet vel formaliter, vel virtualiter. Oportet enim ut alterutro modo habeat, siquidem dat. Potest autem bene fieri, ut aliquid agens det aliquid, quod tamen ipsum agens non habet formaliter, sicut sol facit ista inferiora calida formaliter, licet ipse sit tantum calidus virtualiter.

Nullum violentum perpetuum (II Coeli et Mundi, text. com. 8). Notandum duplex esse violentum. Violentum (1019D)simpliciter, et violentum secundum quid. Respondetur ergo quod violentum secundum quid esse perpetuum, non inconvenit, sed violentum simpliciter, sicut de aere, quod sit frigidus in media regione aeris, violentum est secundum quid, non autem simpliciter, cum non omnes ejus partes sint frigidae, sed aliqua sit calida in sua naturali dispositione. Haec Buccaferreus in primum meteor. Sic igitur Philosophi nullum violentum per se, et simpliciter et secundum totum negarunt esse perpetuari, tamen secundum quid et per accidens illud convenit. Nec videatur tibi novum hoc, quia multae sunt propositiones per se verae in scientia naturali, quae tamen sunt falsae per accidens, sicut dicit Commentator (In VI Phys., in com. 15).

Nota per se probari non possunt (II Phys., text. com. 6). Limitatur propositio isto modo. Per se nota probari non possunt, verum est simpliciter et demonstrative, et per se loquendo, tamen ad hominem possunt rationibus ducentibus ad inconveniens (1020A)ostendi, sicut fecit Aristoteles cum negantibus prima principia (In IV Metaph.).

Non reminiscimur post mortem (Arist., I et III de Anima). Scilicet, qua parte reminiscentia est aliquid ipsius sensitivi, ut ibi loquitur Aristot., hoc est, quatenus fit per conversionem ad phantasmata. At bene etiam manet post mortem ratione specierum intelligibilium, vel ratione ejus cognitionis, quae jam semel recepta in intellectum, non amplius dependet a speculatione phantasmatum, sive tandem ista cognitio sit de singularibus, sive universalibus.

Notitia primorum principiorum est nobis innata (I Poster.). Videtur ergo quod intellectus in principio suae creationis non habet se tanquam tabula rasa, in qua nihil est depictum, quod est contra Aristotelem (III de Anima). Respondetur quod sic intelligitur, quod anima naturaliter est inclinata ad essentiendum primis principiis; sunt enim tam manifesta, tam certa, ut sine ulla probatione ex sola terminorum intelligentia cognoscantur, tanquam (1020B)vera et certa, ut, v. g.: Quodlibet est, vel non est, vel: Totum majus sua parte, etc., ejusmodi sunt, ut si modo intelligantur vocabula, v. g., quid significet vox ista Latina, totum, quid vox ista, pars, et sic de caeteris, statim intelligatur propositionem ejusmodi verissimam esse.

Nec materia est, nec forma est, sed totum compositum (VII Metaph.). Intelligitur quod materia non est nec forma suppositaliter, sed totum compositum.

Nihil scitur sine causa (X Metaph.). Intelligitur a priori et cognitione perfecta, cognitione autem imperfecta et a posteriori aliquid bene scitur sine causa, ut puta Deus (VIII Phys.).

Nihil videtur nisi color (II de Anima). Intelligitur sic, capiendo ly color concretive pro colorato, ut sit sensus: Nihil videtur nisi coloratum, sive quatenus coloratum.

Nec vox, nec littera docet, sed verus est doctor, qui mentem illuminat (Per Commentatorem, I Phys.). Intelligitur (1020C)quod ipsa vox non docet principaliter, sed solum instrumentaliter; sed ille verus doctor est, scilicet, principalis, qui mentem illuminat.

Nihil est, quod potest rationem entis subterfugere (Per Avicennam ). Intelligitur quod nihil est quin continetur sub ly ens, vel de quo non sit verum dicere quod sit ens.

Nihil habetur de tempore nisi nunc (V Physic.). Non quod nunc sit pars temporis, sed quod sit aliquid continuativum partium temporis. Est enim tempus non ens permanens, sed ens successivum, quod ut dicatur esse, non debet habere aliquam partem permanentem (sic enim non ens successivum, sed ens permanens esset), sed satis est quod suas partes in continua habeat successione, ita ut priori posterior per in aliquid continuetur. Sic dicimus nunc esse diem Lunae, aut mensem Novembr., et bene dicimus secundum omnes cum tamen nunc istud nihil sit, nisi instans quoddam praeteritam hujus diei partem, (1020D)cum futura copulans atque conjungens.

Nullum bonum honestum recipit additionem (Per Senec. ). Intelligitur quod nullum bonum honestum recipit additionem per admistionem sui contrarii, scilicet malitiae, cum hoc tamen stat, quod capiat additionem gradus ad gradus ejusdem speciei.

Naturale agens agit, ut assimilet sibi passum. Intelligitur quod agens naturale agit propter formam generandi acquirendam, tanquam propter finem sub fine, in quantum ordinatur ad salvandum speciem in ordine ad perfectionem universi.

Non potest esse princeps sine amicis (V Eth.). Ratio quia de quanto fortuna est major, de tanto est minus secura.

Negato uno contrariorum de aliquo immediate oppositorum, concedendum est et reliquum subjecto movente (Per Petrum Hispanum, tract. 5). Notandum quod illa auctoritas est vera, salvis duabus conditionibus. Prima est, quando subjectum est susceptibile (1021A)amborum contrariorum; tunc oportet quod si unum negatur de subjecto, quod reliquum designetur inesse subjecto; proinde non sequitur: Lignum non est aegrum, ergo lignum est sanum. Secunda conditio, quod contraria sint immediata, hinc ergo non sequitur: Lignum non est album, ergo est nigrum.

Nulla potentia est ad praeteritum (I Coeli). Intelligitur uno modo sic: Nulla potentia est, quae potest producere praeteritum, et sic est falsa, quia Deus potest destruere Socratem, et reproducere, ut ex fide credimus. Alio modo intelligitur quod nulla potentia est ad praeteritum quod fuit praeteritum, ita ut per eam possit fieri quod non praeterierit quod praeteriit. Sic Deus non potest facere ut Socrates destructus non fuerit destructus. Implicat enim istud contradictionem, sed bene illum potest per suam omnipotentiam reparare et resuscitare destructum.

Non sumus domini nostrarum operationum a principio (1021B)usque ad finem (III Ehic.). Intelligitur sic: Nos sumus domini, id est, liberi producti nostrarum operationum. Ita ut etiam positis omnibus requisitis ad agendum, possimus non agere. V. g., etiam si quis maxime esuriat, tamen a cibo oblato potest abstinere; hujusmodi vero libertas in brutis minime reperitur.

Non quodlibet agit in quodlibet. Non quodlibet patitur a quolibet. Non quodlibet fit ex quolibet (I Phys., text. 43), sed determinatum ex determinato. Tria haec principia contrariorum principiorum, ex quibus omnia fiant, supponit et explicat Averroes apud Aristotelem (Ibid.).

Nihil agit in seipsum (I de Generat.). Primo et per se, sed bene secundario et per accidens.

Necesse est omne divisum praedicare de membris dividentibus (Per Boet. ). Intelligitur de illis quae habent se ut species, vel differentiae, et non de illis quae habent (1021C)se ut analogum in sua analogata.

Natura determinatur ad unum (IX Metaph., text. com. 3). Non intelligitur propositio, quod natura determinatur ad unum producibile, sed ad unum modum producendi, quia videlicet non est principium indeterminatum respectu oppositorum, sicut est voluntas, ubi adverte quod ratio allegatur ibi, quare potentiae rationales sint ad opposita, quia eadem est scientia contrariorum, ubi Averr. reddit causam, dicens juxta textum quare agens rationale agit duo contraria, et est quia agit per scientiam, et quia scit duo contraria, ideo agit duo contraria, quia scientia contrariorum est, una subjective intellige, quia intellectus est subjectum omnium scientiarum.

Nobiliora sunt, quae paucioribus indigent (I Coeli). Intelligitur caeteris paribus, alioquin rex utique pluribus indiget, quam aliquis civis vel rusticus. Deinde dici etiam potest quod illud Aristoteles dicit de corporibus illis superioribus, ubi quod perfectius est (1021D)paucioribus motibus indiget ad suam obtinendam perfectionem. Verbi gratia: primum mobile perfectius est orbe lunari, adeoque uno tantum movetur motu, cum orbis lunaris moveatur duobus vel tribus; secus est in his inferioribus. Homo enim utique inter omnia ista substantia est perfectissima; multo autem pluribus motibus et operationibus ad suam consequendam perfectionem indiget, quam quidquam aliorum.

Nihil agit infra suam speciem (VII Metaph. et II de Anima). Intelligitur virtute propria, licet bene virtute agentis agit infra suam speciem, et hoc virtute agentis nobilioris.

Nulla qualitas mista est in simplici corpore, in de sensu et sensato. Intelligitur sic, quod nulla qualitas mista qualitatibus contrariis est in corpore simplici existente in sua naturali dispositione.

Nulla substantia fit a casu (VII Metaph.). Intelligitur de substantia perfecta primaria, cum hoc tamen (1022A)stat, quod substantia imperfecta et secundaria debet fieri a casu.

Non est mendacium abstrahentium (II Phys., text. 18). Ac si dicat, non ob id, quod abstrahat intellectus, quae abstracta non sunt re, mentitur et falsum dicit. Est enim illa abstractio simplex consideratio rei quae nihil habet falsitatis. Ut mathematici abstrahentes a materia sensibili subjecta motui, secundum intellectum non mentiuntur, quia non asserunt ea esse extra materiam sensibilem, hoc enim esset mendacium, sed considerant de eis absque consideratione materiae sensibilis, quod sine mendacio fieri potest.

Natura in suis operationibus non facit saltum (IX de Natura animalium). Quia non progreditur de extremo ad extremum sine medio.

Non est ratio ad principia (VI Ethic., cap. 4).

Nullus patitur injustum volens (V Ethicorum).

Nullus est bonus vel malus per superabundantiam (Ibid.).

Non est omnino felix, qui specie turpissimus est (1022B)(Ibid.).

Nullus est beatus nec bonus, nisi volens (III Ethicorum).

Non parum differt, sic vel sic assuesci a juventute, imo multum (III Ethicorum).

Nullus vult vivere sine amicis, habens reliqua bona (VIII Ethicorum).

Neque Hesperus ita, neque Lucifer admirabilis, sicut justitia, quae praeclarissima virtutum persaepe videtur. Et proverbio dicere consuevimus: Justitia in sese virtutes continet omnes.

Non facile est ex antiqua consuetudine omnes transferre ad sermones (X Ethicorum).

Natura non facit unum instrumentum, nisi ad unum opus (I Polit.).

Nihil differt aetate puer, et moribus puerilis (I Ethicorum).

Nullum animalium a natura habet sermonem, nisi homo (I Polit.).

(1022C)Natura facit omnia animalia propter hominem (I Polit.).

Non idem est bonus vir, et bonus civis (III Polit.).

Non contingit eum bene principare, qui nunquam sub principe fuit (Ibid.).

Non solum oportet politiam a principio instituere, sed etiam oportet ipsam corrigere (IV Polit.).

Nobilitas et virtus in paucis inveniuntur, quia nobiles et boni sunt pauci (V Polit.).

Nullus manum mittit ad impossibilia (V Polit.).

Non facile potest invadi, nec facile contemni, qui est sobrius, sed qui est ebrius; neque qui vigilat, sed qui dormit, quapropter principes ut non invadi possint, ebrietatem et somnum multum debent evitare (V Polit.).

Non facile est civitatem sine legibus et consuetudinibus permanere (VI Polit.).

Natura causa est ordinis omnibus (VIII Phys., text. 15).

Nulla res adeo vilis et parva est in natura, qua non (1022D)liceat spectare aliquod divinum et admiratione dignum (In primo de partibus Animalium, cap. 5).

Necesse futurum principem subditum fuisse (VII Polit.).

Non possibile est politiam esse optimam sine moderata abundantia (Ibid.).

Non solum erudiendi sunt pueri in arte utili et necessaria, sed etiam in artibus liberalibus (VIII Polit.).

Noli poenitere de re praeterita, quia illud est proprium debilium (Seneca, in de Regimine principum ).

Nimia familiaritas contemptum parit (Ibid., in libro secundo).

Nobilissimum animalium est homo (Ibid.).

Non qui parum habet pauper est, sed qui plus cupit (Seneca, ad Lucilium ).

Nemo est dignus Deo, nisi qui Dei opus implet (Seneca, ad Lucilium ).

Nemo dives nascitur (Ibid.).

Nemo gloriari debet, nisi de suo (Ibid.).

(1023A)Natura paucis minimisque contenta est (Boet., lib. II de Consol., pro 5).

Non refert quam multos libros habeas et legas, sed quam bonos habeas (Seneca, ad Lucil., lib. VI, ep. 45).

Nulla victoria major est quam vitia vincere (Ibid.).

Non ex deformitate corporis denudatur animus, sed ex pulchritudine animae ornatur corpus (Ibid.).

Non possumus. Facit hoc quod nemo vitam suam respicit (Ibidem, epist. 89).

Non te moveat dicentis auctoritas, nec quis dicat, sed quid dicatur, attendito (Idem, de For. vitae, cap. de prudent.).

Non ascribas tibi quod non es, nec major quam es videri velis, esto (Idem, de Formul. vitae, cap. de continent. ).

Nullum beneficium dandum est negligenti (Idem, de Beneficiis, lib. I).

Non refert quid aut quantum detur, sed quo animo detur, quia beneficium non in eo quod datur consistit, (1023B)sed in ipso dantis animo (Ibid.).

Nulli virtus praeclusa est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat: egenos, servos, reges et exsules; non eligit domum, nec censum, sed nudo homine contenta est (Idem, de Beneficiis, lib. III).

Non faciunt equum meliorem aurei freni (Idem, lib. V, epist. 41).

Non in beneficiis nec ingeniorum, nec in agrorum, nec in praediorum possessionibus, nec in pulchritudine, nec in fama, nec in gloria beatitudo consistit (Boet., de Consol. ).

Nulla pestis efficacior est ad nocendum, quam familiaris inimicus (III de Consol.).

Non est difficile ostendere quomodo ex uno absurdo alterum sequatur (Simplicius, I Phys.). Utrique contentiose syllogizant, et Melissus et Parmenides, nam et falsa accipiunt, et non syllogizantes sunt (I Phys., text. 22 et 25).

Nemo, quam bene vivat, sed quod diu, curat (Sen., (1023C)lib. III, epist. 22).

Non jubeo te semper libris insistere, aut pugillaribus. Dandum est enim intervallum aliquod animo, non ut resolvatur, sed ut remittatur (Idem, lib. II, epist. 15).

Nobilitas est laus quaedam, proveniens ex meritis parentum (Boet., III de Consol.).

Nolunt entia male gubernari. Non est bonum pluralitas principatuum. Unus ergo princeps (XII Metaph., text. 55).

Non est fas homini cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel sermone explicare (Boet., III de Consol.).

Nulla est rationalis creatura, quin ei sit libertas arbitrii (V Ibid.).

Non est dignus dulcoris acumine, qui amaritudinis nescit inviscari gravamine (Idem, de Disciplina scholarium ).

Nulla est res magis nociva discipulo, quam vita contumeliosa magistri (Ibid., cap. VI).

Nihil est ortum sub sole, cujus causa legitima non (1023D)praecesserit (Ibid.).

Nihil est generosius et similius Deo, quam vir perfecte bonus, qui in tantum caeteros homines excellit, in quantum ipse a diis immortalibus excellitur (Apuleus, in lib. de Deo Socratis).

Nunquam oportet Dominum esse sine custodia, sic nec civitatem (in Oecon. ).

Nemo habet parem curam suorum et alienorum (Ibid.).

Non est dignus scientia, qui scientiae insurgit praeceptoris (Boet., in lib. de Discip. schol.).

Non semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato; et ipsa requies sit plena sapientia, studiis et bonis cogitationibus (Ibid.).

Non est facile largum fieri divitem (Com. IV, cap. 2).

Natura modicis minimisque contenta est, cujus satietatem si volueris urgere superfluis, aut injucundum erit quod infuderis, aut noxium (Boet., II de Consol. Phil.).

(1024A)Non tantum nitor vestimentorum, nec formae excellentia, nec auri multitudo valet ad mulieris laudem et virtutem, quantum valet modestia in quolibet opere, ac studium honeste decoreque vivendi vitae (In Oecon. Aristotelis ).

Non debet homo sanae mentis ubicunque conversari (Ibid.).

Nihil sit quod te a Philosoph. removeat et revocet, nec paupertas, nec indigentia alicujus rei (Seneca, ad Lucilium, lib. II, epist. 17).

Non irasci in quibus oportet, et irasci in quibus non oportet, insipientis est (IV Eth., cap. 9).

Non omnia eveniunt ex necessitate, sed multa fiunt a casu, et ad utrumlibet ( περὶ Ἑρμ. cap. 6).

Non omne quod videtur probabile est probabile (I Top., cap. 1).

Nullus honorat divitias propter se, sed propter aliud, amicitiam vero sic (III Top., cap. 2).

Non solum qui clam tollit, sed etiam qui palam tollere (1024B)vult, latro est (VI Top., cap. 20).

Nomina sunt finita, res vero infinitae; ideo unum nomen plura significat (I Elench., cap. 1).

Negatio non constituit speciem (Boet., lib. Divis.).

Nihil appetit id quod in se habet, nec quod sibi contrarium est (I Phys., tex. 81).

Nulla mutatio est infinita, secundum terminos, sea bene secundum tempus, ut motus coeli (VI Phys., text. 93).

Natura semper desiderat id quod melius est (De gener., text. 59).

Nix et pluvia habent eumdem locum et eamdem materiam (I Meteor., cap. 4).

Non mortuus, non est homo, nisi aequivoce (IV Meteor., text. 54).

Naturalis in definiendo accipit materiam; logicus vero formam (I de Anima, text. 16).

Noctes magis in silentio sunt quam dies (Cap. De Divinat.).

Nihil est melius intellectu et scientia, praeter Deum (1024C)(Lib. de bona Fortuna).

Non solus homo somniat, sed etiam bruta (Lib. IV de Animalibus).

Nullum animal in partu patitur tam vehementissimos dolores, sicut mulier (Lib. VI de Animal.).

Non omne quod apparet verum est (IV Metaph., com. 7).

Nihil agit actionem, ad quam non habet potentiam (IX Metaph., com. 7).

Non ut sciamus quid sit virtus, perscrutamur, sed ut boni efficiamur (Lib. II Eth., cap. 2).

Non oportet tantum verum dicere, sed etiam causam falsi assignare (VII Eth., cap. 14).

Natura modicum desiderat, opinio vero immensum (Seneca, epist. 16, lib. II).

Necesse est permultis indigere, qui permulta possident (Boet., lib. II Consol.).

Nullum malum impunitum, nullum bonum irremuneratum (Idem, lib. IV Prov. 1).

O (1024D) Omne unum est indivisibile (X Metaph.). Intelligitur cum reduplicatione, ut sic: Omne unum quatenus unum est, indivisibile. Unum enim definitur id quod est indivisum in se et divisum a quocunque alio.

Omne quod est, ideo est, quia unum numero est, per Boet. Intelligitur uno modo sic. Omne quod est, ideo est, quia habet se extra animam, modo universale se habet extra animam. Ergo non oportet quod sit unum numero, vel singula, quia universale est terminus intentionis. Alio modo dicitur quod universale, quoad suum esse, est bene singulare, seu quoad significationem, seu repraesentationem, est quiddam commune.

Omnis causa est prior suo effectu (Per Comment., in de Causis ). Respondetur quod prioritas est duplex, scilicet, temporis et naturae. Modo auctoritas debet (1025A)intelligi de prioritate naturae, et non temporis, et ly natura in tantum debet valere sicut naturaliter.

Omnis conceptus naturalis sumendus est a forma (VII Metaph.). Verum est de substantiis habentibus formam, si fuerint simplices et immateriales, sicut Deus et angeli, tunc eorum conceptus essentialis sumendus est a propria perfectione, et a propria essentia. Unde nil mirum si proprius conceptus materiae primae non sumitur a forma ipsius propria, quia nullam habet, sed vel tantum ex actu ipsius entitativo, vel per analogiam ad formas et perfectiones, et quas habet potentiam essentialem.

Omne quod inest meliori et nobiliori, est magis eligendum (II Topic.). Et sic sequeretur ultra modum bibere et crapulose vivere, et vitia essent magis eligenda, eo quod insunt melioribus et nobilioribus, scilicet, hominibus. Bruta enim in multis temperantius et convenientius naturae vivunt quam homines, de qua re pulcherrima videre est in libello Plutarchi, (1025B)utrum etiam bruta ratione sint praedita. Dicitur quod sic debet intelligi, non de quocunque inexistente ipsi bono meliori et nobiliori (sic enim procederet objectio de brutis), sed de bono, et nec tunc simpliciter verum est (quia aliquando id quod inest minus bono simpliciter melius est eo quod inest magis bono, sed verum est secundum quid, sive ut sic, quia ut sic habet esse quoddam dignius, sive rationem nobiliorem, ratione subjecti, qua superat alterum bonum etiam alioquin aequale, vel etiam majus existens in minus bono.

Omne intelligere est pati (III de Anima). Verum est de intelligere recepto, falsum de intelligere irrecepto, puta de ipso intelligere Dei. Est enim Deus actus purus per nudam intelligens essentiam, non per potentiam aliquam, vel intellectionem ullam superadditam suae essentiae, ideoque nullo modo potest dici intelligere ejus esse quoddam pati.

Omne alterabile est corruptibile (I de Generatione).

Respondetur quod loquitur ibi de alteratione corruptiva, (1025C)non autem salvativa, seu perfectiva, v. g., quidquid calefit, vel frigefit, est corruptibile, quod autem alteratur per susceptionem luminis, ut luna, per susceptionem scientiae, ut anima rationalis, etc., non est corruptibile.

Omnis qualitas denominat suum subjectum (In Praedicamentis ). Hoc est pro natura et ratione cujusque accidentis. Aliter enim utique denominat accidens relativum, aliter absolutum; illud cum ordine ad alterum, hoc sine tali ordine. Deinde piscis ille qui torpedo vocatur, per rete transmittens torporem in manus piscatorum, qualitatem quidem eamdem imprimit in rete et in manus piscatorum; attamen nec eodem modo imprimit et afficit, nec eodem denominat. Dicitur enim manus piscatoris torpere, non tamen ipsum rete. Ista enim qualitas non est nata unumquodque suum subjectum afficere eodem modo sicuti albedo.

Oportet principia semper manere (I Phys., text. (1025D)com. 50). Intelligitur secundum Averr., videlicet, quod principia non debent esse transmutabilia et generabilia ex aliis. Et haec est intentio Philosophi (Ibid.).

Omne quod fit, fit a sibi simili (VII Metaph.). Intelligitur sic. Omne quod fit generatione univoca et particulari, simpliciter fit a sibi simili. Per hoc quod dicitur, generatione univoca, excluduntur vermes et alia similia animalia, quae sunt et generantur ex putrefactione virtute solis. Per hoc quod dicitur particulari, excluditur Deus, qui est causa universalis omnium rerum.

Omnium rerum quantitas determinata est, secundum magnitudinem et parvitatem (I Phys., text. 36, 38). Propositio praecipue locum habet in viventibus et partibus eorum. In iis enim corpus terminatur maximo et minimo intrinsece, quoniam est instrumentum animae, ut ex ejus definitione patet. Omnis autem instrumenti quantitas utrinque terminata est, ut traditur (1026A)I et VII Polit. Praeterea cum accretio et decretio viventis fiat ab anima et calore naturali, in quibus est virtus finita, ipsam quoque finitam ac determinatam esse, necesse est. Adde quod natura nihil facit fortuito, et abhorreat indeterminatum et indefinitum, ut est in II et VIII Phys. Quare oportet accretionem et decretionem viventis non esse indeterminatam, cujus terminationis causa est anima, cujus instrumentum est corpus. Intelligenda est etiam propositio de rebus, ut per se existunt, non de his quae inexistunt in alio, ut sunt partes continui in toto. Plura vide apud Tolet. (Lib. I Phys., quaest. 9).

Omne principium debet esse propositio necessaria (I Phys.). Intelligitur de principio complexo, et non simpliciter primo alicujus scientiae, non autem de principio incomplexo et simpliciter primo. Tale enim principium non est propositio, imo nec semper necessarium ens, sed quoddam contingens et corruptibile.

Omnis substantia dignior est accidente (VII Metaph.). Verum est de dignitate essentiali, non autem accidentali, (1026B)quia accidentale accidens est dignius substantia, ut patet in scientiis et virtutibus, quae accidentia sunt digniora lignis et lapidibus, quae tamen sunt substantiae.

Omnis differentia debet sumi a forma (Per Porph. ). Intelligitur: Omnis differentia debet sumi a forma comparando compositum ad compositum; sed comparando simplex ad compositum, tunc debet sumi a materia.

Omnia futura de necessitate evenient (I περὶ Ἑρμηνείας). Verum est in sensu composito, non autem in sensu diviso. Vel verum est ex hypothesi, non autem simpliciter. Si enim futura sunt, utique evenient necessario. Implicat enim contradictionem, eventura esse et non eventura. Non tamen quaecunque eventura sunt, eventura sunt necessario simpliciter, sive necessitate quadam absoluta.

Omne quod est, quando est, necesse est esse, et omne quod non est, quando non est, necesse est non esse (I (1026C)περὶ Ἑρμηνείας ). Limitatur eodem modo sicut praecedens.

Omnis differentia debet convocare alteram partem rei (Per Porphyr. ). Intelligitur de rebus essentialiter compositis, non autem simplicibus.

Oppositorum eadem est disciplina (IV Metaph.). Respondetur, Philosophum velle quod propositiones oppositae contrariae et contradictoriae pertineant ad eamdem scientiam materialiter. Et ita qui considerat de sano, considerat etiam de aegro et contra. Rursus qui considerat illam propositionem: Sanitas est quatuor primarum qualitatum proportio, animali conveniens, etiam considerat illam: Aegritudo est primarum qualitatum disproportio, animali disconveniens.

Omne prius potest esse sine posteriori (Per auctorem in De causis ). Intelligitur dummodo unum non dependet ab alio, non habet veritatem.

Objecta movent intellectum (III de Anima). Respondetur quod objecta non per se immediate, sed per species intelligibiles movent intellectum.

(1026D)Omne ens habet aliquam propriam operationem (IV Meteor. et I de Anima). Intelligitur de entibus in actu formali existentibus, propter materiam primam, quae passiva potius est quam activa, nec enim habet aliquem proprium actum formalem, sed tantum entitativum.

Omne agens est praestantius suo passo (II de Anima). Intelligitur de agente principali, non autem de eo quod solet habere rationem instrumenti. Vel intelligitur de agente ut sic, non autem simpliciter.

Omnis propositio, in qua unum generalissimorum negatur de alio, est immediata (II Poster.). Intelligitur si unum generalissimorum negatur de alio cum reduplicatione, ut sic nulla substantia in quantum talis est, quantitas in quantum talis.

Optimi est optimum facere (II Coeli). Intelligitur quoad essentialia, et sic omnis res producta a Deo, (1027A)producitur optime quoad essentialia et substantialia. Homo enim postea adjutus donis naturalibus, multa de novo acquirit naturalia. V. g., scientias practicas et speculativas, etc. Adjutus vero donis supernaturalibus, gratia videlicet excitante et cooperante, multa etiam acquirit supernaturalia, quae ex sui creatione non habuit.

Omnium transmutationem habentium ad se invicem eadem est materia (I de Generatione). Intelligitur de identitate specifica, scilicet quod in specie est eadem materia omnium; et sic materia est in omnibus formis subjective.

Omnis effectus gerit similitudinem sui efficientis (Auctor de Causis ). Verum est de causa particulari, et non universali, propter Deum. Vide axioma paulo ante explicatum: Omne quod fit, fit a sibi simili.

Omne in quo est potentia, aut est corpus, aut est potentia in corpore (X Metaph., Com. 41 Averr.). Vera est propositio de potentia physica passiva, quae attestatur (1027B)imperfectioni, simpliciter loquendo, nam ista est potentia materiae. Fallit autem de potentia logica, qua et ens rationis, nam in omnibus intelligentiis citra primam est hujusmodi potentia logica, ut vult Averr. in III de Anima, et tamen illae nec corpora sunt, nec virtutes existentes in corpore.

Omne totum supra tria ponimus (I Coeli). Aristot. loquitur ibi de corpore, hoc est, omne totum quantificativum, sive corpus constat tribus dimensionibus, longitudine, latitudine, sive profunditate.

Omne agens naturaliter in agendo repatitur, et omne patiens in patiendo naturaliter reagit (I de Gener.). Intelligitur sic: Omne agens communicans cum passo in materia, et agens actione reali et existens intra sphaeram activitatis ipsius passi, et non majoris virtutis ad resistendum quam patiens ad reagendum. Propter primam conditionem Deus, intelligentiae coeli non repatiuntur agendo in sublunaria, quia non communicant in materia. Substantiae enim illae separatae (1027C)materiam nullam habent, coeli autem non communem materiam, sed diversae rationis. Propter secundam conditionem, Deus et intelligentiae, illustrando intelligentiam nostram, vel suggerendo ac instigando interius, nullo modo repatiuntur, imo nec coeli dum objective ad sui contemplationem movent intellectum nostrum. Propter tertiam conditionem coeli etiam non repaterentur, v. g., a terra, tametsi materiam haberent ejusdem rationis cum terra, quia sphaera activitatis ipsius terrae non extendit se tam late, scilicet ad coelos usque, at bene sphaera activitatis coelorum se extendit usque ad terram; propter quartam conditionem magnus ignis in quem guttula aquae projicitur non repatitur ab illa, tametsi in illam agat convertendo repente in ignem.

Omne ens vel est ens in anima vel extra animam (VI Metaph.). Respondetur quod hoc simpliciter non est verum, quia datur instantia de anima, ex quo idem non est in seipso neque in seipsum. Vult igitur Philosophus, ut patet, quod omne ens aliud ab anima, (1027D)aut est in anima, aut extra animam.

Omnis scientia est a posteriori vel a priori (Per commune dictum logicorum ). Respondetur: Verum est de notitia unius conclusionis, quia datur instantia de scientia totali ipsius. V. g., animae, quae est scientia partim a posteriori, et partim a priori.

Omnis causa facit a priori cognoscere suum effectum (Per auctorem in de Causis ). Respondetur quod illa auctoritas habet veritatem in de causis per se, et non de causis secundum accidens.

Objectum voluntatis non est nisi bonum (III Ethic.). Respondetur. Verum est de bono apparenti, non autem semper de bono existenti. Non enim voluntas vult nisi quod ei bonum apparet, hoc autem non semper vere bonum est, sed saepe duntaxat apparenter.

Oppositio contradictoria maxima est oppositio (I Elench.). Respondetur: Verum est de illa quae sunt contradictorie opposita, quantum ad hoc quod sunt (1028A)sibi invicem incompossibilia, scilicet, quantum ad veritatem et falsitatem.

Omnis transmutatio est velox vel tarda (VI Phys.). Intelligitur de transmutatione quae distinguitur a suis terminis. Vel dicitur quod intelligitur de transmutatione successiva et temporali; instantaneae enim transmutationi hoc dicere non convenit.

Omnis scientia est de numero perpetuorum universaliter se habentium (I Post.). Intelligitur sic: Omnis scientia de scibili propinquo debet esse perpetuarum propositionum, id est, perpetuae veritatis.

Opposita sunt in eodem genere (Per Porphyr. ). In ordine ad existentiam, est quidem verum hoc potentionaliter, non autem actualiter. Non semper enim utrumque contrariorum actu est.

Omne habens contrarium, suscipit magis et minus (Ex Praedicamentis ). Ita videlicet, ut v. g. unum album non solum sit magis album altero albo, sed etiam unum et idem modo album, modo magis album.

Omnis scientia capit nobilitatem a suo subjecto (In (1028B)Prooemio de Anima ). Respondetur: Verum est, capit nobilitatem a signato subjecto, non autem a subjecto signi, hoc est, a subjecto attributionis, non autem inhaesionis. Sic enim aequalis esset nobilitatis mathemat., phys., metaph., quia in eadem insunt anima hominis. Intelligitur ergo de subjecto quod assignatur ab intellectu, non autem de intellectu, qui assignat et recipit scientiam illius subjecti signati.

Omne intelligibile praecedit actum intelligendi, sive movet ipsum. Intelligitur de intelligibili principali, ut sunt res extra animam, quae ipsum intelligibile ordine naturae licet non temporis praecedunt, sed intelligibile minus principale, scilicet operatio non praecedit intellectum, quin potius procedit ab intellectu.

Omne quod corrumpitur, a suo contrario corrumpitur (V Eth.). Intelligitur: Omne quod corrumpitur directe, formaliter et per se, a suo contrario corrumpitur. Dicitur notanter per se, et directe propter (1028C)substantiam, quae licet corrumpitur, non tamen per se, sed per accidens: quia qualitas primo per se corrumpitur, ad cujus corruptionem consequenter sequitur corruptio substantiae, et ita haec per accidens corrumpitur.

Omnis propositio per se est necessaria vel impossibilis (Per Boet. in lib. Poster. ). Intelligitur: Omnis propositio per se vera, est necessaria, et omnis propositio per se falsa, est impossibilis.

Opposita contraria habent fieri circa idem (VII Metaph.). Et sic videtur quod bonum et malum habent fieri circa ipsum diabolum. Intelligitur, dummodo illud subjectum non sit determinatum ad unum solum, sive ad alterum solum: quia tunc opposita contraria habent non fieri circa idem: modo diabolus determinat se solum ad malum, et non ad bonum.

Omne certius eligibilius est incerto (III Top.). Intelligitur caeteris paribus.

Omne perfectum est in tribus (Per Comment. I Coeli). (1028D)Intelligitur quod verus numerus incipit inesse ternariis, et de duobus non vere dicitur quod sit numerus, sed tantum quod sint duo.

Omnis perfectio est in Deo (Per Comment. V Metaph.). Respondetur hoc intelligendum quod perfectio Dei excellit omnem perfectionem creaturarum.

Omnis motus naturalis est in fine velocior quam in principio (I Coeli). Intelligitur: Omnis motus naturalis in eodem medio aequaliter disposito, caeteris paribus uno impetu ab eodem productus, est velocior in fine quam in principio. Dicitur in eodem medio, quia stat quod aliquod mixtum in igne velocius moveatur quam in aere. Dicitur, aequaliter disposito, quia si medium esset in principio subtilius, et in fine densius, non oporteret motum esse in fine velociorem.

Omnis quaestio quaerit inter opposita (I Metaph.). Illa auctoritas simpliciter seu universaliter non est vera, quia alia quaestio quaerit solum unum oppositum, (1029A)sed est vera ad illum sensum, quod quaestio problematica quaerit inter duo opposita, ut est ista quaestio: An mundus sit aeternus, an non.

Omne quod in Deo est, est Deusmet (VI Metaph.). Intelligitur: Omnia quae sunt in Deo formaliter et essentialiter, sunt ipse Deusmet, non autem illa quae sunt in Deo effective, ordinative et conservative.

Omnis nostra cognitio procedit ex sensatis (Per Linconiensem, supra I Poster.). Intelligitur mediate vel immediate. Similiter etiam intelligitur illud: Nihil est in intellectu quin prius fuit in sensu.

Omne medium est medium contrariorum (VI Phys.). Intelligitur de qualitatibus mediis et secundis. Vel sic; omne medium compositive vel successive est contrariorum; vel sic: Omne medium diversorum vel communiter dictorum est medium contrariorum.

Omnis qui dicit quodlibet, quodammodo dicit multa (II Top.). Ex quo elicitur secunda regula: Qui dicit unum antecedens, multas dicit consequentias, supple formaliter vel virtualiter; quia qui dicit: Homo est, (1029B)dicit virtualiter: Animal est, corpus est, substantia est, et sic de singulis.

Omne quod est sensibile, est sensibile per materiam: et omne intelligibile est intelligibile per formam (I Coeli, text. Com. 92). Respondetur juxta doctrinam Averr. XII Metaph., Com. 14, quod materia quae est per se sensibilis est materia propinqua, non remota, sed forma est per se sensibilis. Forma enim non per se sentitur, sed merito suae operationis, ideo appropriate forma dicitur intelligibilis et materia sensibilis, et hoc intelligitur de materia propinqua, non remota.

Omne quod est ex prioribus, hoc est magis eligendum (III Top.). Si sic, tunc aqua esset nobilior vino, et materia nobilior forma et vestis antiqua esset nobilior nova. Intelligitur ergo sic: Omne quod est bonum ex prioribus secundum perfectionem, hoc est melius: sed diceres, priora sunt nobiliora et meliora. Dicitur quod omne prius perfectione essentiali est (1029C)melius suo posteriori, secundum se et proprie, et dicitur secundum se, quia secundum usum nostrum non oportet quod florenus ( sic ) est prior et perfectior scientia, quia est substantia, scientia autem accidens. Dicitur perfectione essentiali propter materiam, quae non est perfectior forma essentialiter. Dicitur etiam essentiale propter prioritatem naturae, ut aqua temporis, et vestis antiqua.

Omnis voluptas est mala (IV Ethic.). Sciendum: voluptas est duplex, quia quaedam est voluptas corporis, et quaedam animae. Voluptas corporis est duplex, quia quaedam est contra dictamen rectae rationis, et illa semper est mala; alia est subjecta rationi, et illa semper est bona. Voluptas animae est duplex: quaedam est appetitus recte regulatus ab ipsa ratione, et ille appetitus semper bonus est; alia est secundum appetitum privatum, et illa semper est mala. Modo dicitur, quod loquitur de voluptate quae est contra dictamen rectae rationis.

(1029D)Omne quod est propinquius bono, hoc est magis eligendum et melius (III Top.). Et si sic, sequeretur quod camisia esset melior tunica. Ad illam auctoritatem dicatur quod duplex est propinquitas, quaedam est localis, alia vero perfectionis. Modo auctoritas intelligitur de propinquitate perfectionis, quia alias instantia probaret verum.

Omnes animi passiones perturbant rationis judicium, commune dictum; confirmatur Sallustii sententia, qui ait: Omnes qui de rebus dubiis consultant, ab ira, odio, etc., vacuos esse debere. Respondetur, passiones, quae antevertunt usum rationis, perturbare nostrum intellectum; caeterum illae quae rationis judicium sequuntur, et moderatae sunt, ac rationi subjectae, non perturbant rationis judicium, imo sunt ei obedientes.

Omne difficilius est magis eligendum, et nobilius minus difficili (III Top.). Et si sic, sequitur quod divitiae essent nobiliores et meliores scientiis et virtutibus. Similiter ars fabrilis esset eligibilior scientia grammaticali, (1030A)et nigromantia [ An. necromantia?] esset eligibilior scientia logicali. Sciendum quod aliquid dicitur difficilius tribusmodis: uno modo in conservando, et sic divitiae sunt difficiliores scientiis; alio modo in exercendo, et sic ars fabrilis difficilior grammatica, quia difficilius est fabricare, quam orationem congruam facere; tertio modo quoad oppositionem, et de ista difficultate debet intelligi auctoritas. Et etiam intelligitur de iis quae sunt ejusdem speciei, dummodo minus difficili non conveniat praeeminentia bonitatis.

Omne generabile est corruptibile (I Coeli). Respondetur: Verum est omne quod generatur tanquam proprius et adaequatus terminus generationis, qui est ipsum compositum: modo tametsi per inductionem animae rationalis generetur homo tanquam hujusmodi terminus generationis, non tamen generatur ipsa anima. Et ideo etiam compositum istud, homo generabile est et corruptibile, non autem anima. Anima enim non est quae generatur, sed potius qua aliud generatur, scilicet homo.

(1030B)Omnium rerum species stabilivit creator creaturarum (Auctor VI Principiorum). Id est, non creat Deus nunc novas species, licet in una et eadem specie hominis subinde creet novas animas.

Omni magno dato, contingit dare majus (Per regulam. Metaph. ). Intelligitur sic: Contingit dare majus, id est, imaginari majus.

Omnis motus est de extremo in extremum per medium (IV Phys.). Auctoritas intelligitur de motu qui fit naturaliter. Nam motus qui fit in vacuo non est naturalis, quia natura abhorret vacuum. Similiter dicitur quod motus qui fit per vacuum non fit per verum medium, sed solum imaginarie, ergo auctoritas habet veritatem de motu, qui fit cum resistentia medii.

Omnium rerum naturalium existentium idem est tempus (IV Phys.). Intelligitur commensurative, et non absolute. Motus enim primi mobilis mensurat omnia, sed secundum plus et minus.

(1030C)Omne quod movetur est divisibile (VIII Phys. text. 40 et 46, et VI Phys., text. 32, et V Phys., text. 62). Intelligitur: Omne quod movetur per se de loco ad locum circumscriptive et commensurative, est divisibile. Dicitur omne quod movetur per se, propter animam intellectivam, quae licet movetur ad motum corporis, tamen hoc non est per se, sed per accidens. Dicitur circumscriptive, quia licet angelus movetur per se, non tamen de loco ad locum circumscriptive, sed definitive. Sed dicitur tamen, Coelum movetur per se, et tamen non est divisibile, ut habetur I Coeli. Respondetur: Verum est de divisione reali, dividitur tamen secundum assignationem partium, scilicet orientis et occidentis.

Omne quod movetur localiter, describit sibi spatium aequale praecise in eodem instanti (Ex VI Phys.). Et sic videtur, quod indivisibilia sicut angeli essent divisibilia. Respondetur quod auctoritas intelligitur de illo quod movetur de loco ad locum circumscriptive.

(1030D)Optimum opponitur pessimo (VIII Ethic., cap. 10). Hoc axioma non semper verum dicit. Melius est enim esse studiosum quam habere inclinationem naturalem ad virtutum studia. At pejus est non habere inclinationem ad virtutum studia, quam non esse studiosum; nam si non habeas istam inclinationem, homo non eris, siquidem haec inclinatio est insita naturae humanae. Itaque non semper optimo opponitur pessimum.

Omne quod movetur est partim in termino a quo, et partim in termino ad quem (VI Phys.). Et sic videtur quod mobile nunquam fit in spatio sibi aequali, quod est contra auctoritatem praecedentem. Respondetur quod sic intelligitur: Omne quod movetur interim quod movetur particulariter attingit terminum ad quem, et terminum a quo, id est, quod nec est perfecte nec est complete in termino a quo nec in termino ad quem.

Omnes actus distincti sic se habent, quod unus potest (1031A)conservari sine alio (VII Metaph.). Respondetur quod habet veritatem, ubi unus non dependet in esse ab alio, quia actus Socratis et Dei sunt actus distincti, et tamen unus non potest esse cum alio; sic etiam scientia est in anima, similiter operationes vitales sunt distinctae ab anima, et tamen unum non potest conservari sine alio, ut prius dictum est.

Omne quod movetur, movetur ab alio (VII Phys.). Dicitur quod impossibile est movere seipsum per se, ut habetur III de Anima, et cum hoc moveri; et sic impossibile est rem aliquam esse agens totale, et movens totale; quin ad minus concurrit Deus aut materia prima.

Omnem intellectum oportet esse impassibilem (Per Comment., III de Anima). In oppositum est Philosophus ibidem in principio, ubi dicit quod intellectus sit virtus passiva. Respondetur quod Commentator vult quod oportet intellectum esse impassibilem passione corruptiva, licet sit passibilis passione salvativa.

(1031B)Omne incorruptibile est nobilius corruptibili (I Phys.). Intelligitur sic, si corruptibile non est melior conditio annexa quam sit illud incorruptibile. V. g., materia incorruptibilis est, et tamen forma corruptibilis melior est, non quidem ratione corruptibilitatis, sed ratione alterius.

Omnis finis est melior ordinato in finem (III Top. et II Phys.). Intelligitur de fine gratia cujus, quia talis semper est melior ordinato in finem, ex quo talis finis est gratia cujus.

Omne ens aut est substantia, aut accidens (XII Metaph.). Intelligitur de ente simpliciter uno, et non aggregativo. Vel capiendo ly ens nominaliter, et non participialiter, quia exercitus unus est ens, id est, existens, et tamen non est substantia, sed plures substantiae.

Omnino illud quod fit, ab aliqua ejus parte praeexistit (VII Metaph.). Et per consequens formaliter (1031C)se habet in materia ante ejus productionem; quod est contra Philosophum (I Phys.). Intelligitur ergo sic: omne quod fit completive ut compositum, habet partes praeexistentes, ut materiam et formam, si non tempore, tamen natura. Nam materia quidem prima tempore praecedit compositum, forma autem non tempore, sed duntaxat natura.

Omne quod movetur habet partes integrales (VI Phys.). Intelligitur de illo quod per se, et circumscriptive.

Omnis motus est de contrario in contrarium (IV Phys.). Intelligitur de motu naturali, et non violento.

Omne ens in suo loco naturali quiescit a motu (IV Phys. et I Coeli). Intelligitur quod omne ens in loco naturali quiescit a motu locali, non autem est verum de aliis motibus sicut de motu alterationis et augmentationis.

Omnia natura constantia, excepto Deo, quod erat (1031D)coelum, secundum Empedoclem, constant lite et amicitia, scribit Arist. (In III Metaph., text. com. 15; I Coeli et mundi, in text. com. 22; I Meteor.). Habuit hoc secundum quosdam philosophos bonum intellectum. Nam inductive consideranti in singulis quae sunt hic patebit esse quasdam proprietates currentes inter entia. V. g., homini sano aliquid potest esse venenum, et tamen laboranti potest esse salutaris medicina. (Vide Zimaram, fol. 90.)

Omne corpus est in loco (I Phys.).

Omne totum est majus sua parte (Communis propositio ).

Omnia sentimus per medium (II de Anima, text. 114).

Omnes homines non decipiuntur, nisi in eo quod nesciunt, aut in eo cujus cognitio non est valde manifesta (IV Metaph., com. 8).

Omnia quae fiunt, fiunt a natura, vel ab arte, vel a casu (VII Metaph., text. 22).

(1032A)Omne mendacium pravum est fugiendum (IV Ethic.).

Opus quod fit a melioribus, semper est melius (I Polit.).

Omnis domus regi debet a seniore (Ibid.).

Omnis diversitas videtur facere seditionem (V Polit.).

Optimus populus est, qui terrae colendae deditus est (VI Polit.).

Omnis excessus rerum, vel nocet, vel nihil proficit (VII Polit.).

Omnia amamus, sed praemia magis (Ibid.).

Omne laborans, requie indiget (VIII Polit.).

Omnia aliena; tempus tantum nostrum est (Seneca, epist. 9).

Omne peccatum actio voluntaria est (Ibid., de Mor.).

Oportet prius discere quam docere (Boet., de Discip., cap. 6).

(1032B)Opus suum diligit unusquisque artifex (IX Ethic., cap. 8).

Omnia appetunt divinum esse, et illius gratia agunt quaecunque secundum naturam (II de Anima, text. 34, et I Phys.).

Omnis sermo, si brevior fuerit quam oporteat, obscurat intellectum; si longior, difficilis erit retentioni, et discipulo oblivionem inducit (II lib. de Arte Boet.).

Oportet ut ars in hoc imitetur naturam, ut omnia quae agit agat propter finem (Ibid.).

Omnia bonum appetunt (I Rheticorum et III Top., cap. 1, et I Ethic., cap. 1).

Omne consuetum est delectabile (Ibid.).

Oblivio est signum parvi pensionis, et ideo factiva irae (Ibid.).

Omnis affirmatio est vera, vel falsa (In Praedicam., cap. 5).

Oblivisci eorum quae quis faede egit, bonorum est; reminisci vero, malorum (III Top., cap. 10).

Oportet discentem credere (I Elench., cap. 2, et (1032C)I Poster., text. 5).

Omne quod corrumpitur a contrario corrumpitur (I Phys., text. 7).

Omne habens materiam est generabile, et corruptibile (I Phys., com. 89).

Omne agens agit propter finem (I Phys., text. 75).

Omne quod movetur necesse est in tempore moveri (IV Phys., text. 129).

Omnis motus est a quodam in quoddam (V Phys., text. 3), id est, a termino quo in terminum ad quem.

Omnis opinio cui contradicit sensus non est bona (VIII Phys., com. 27).

Opposita juxta se posita magis elucescunt (II Coeli, text. 40).

Omne ens naturale desiderat permansionem sempiternam (II de Averr., text. 34).

Omnis virtus unita plus est quam multiplicata (Auctor. de Causis, cap. 6).

Omnia animalia morsa a cane rabido rabiunt, excepto (1032D)homine (Lib. VII (de Animal.).

Omnes homines natura scire desiderant (I Metaph., in prolog.).

Omnia corrumpuntur in eo ex quibus sunt (III Metaph., text. 15).

P Propter quod est unum quodque tale, semper et illud magis tale est (I Poster., cap. 2, et II Metaph., text. 4). Limitatur hoc axioma quinque modis. Primo ut illud in quo fit comparatio utrique comparabilium conveniat formaliter. Unde non valet: Deambulat propter sanitatem, ergo sanitas magis deambulat. Ebrius est propter vinum, ergo vinum magis ebrium est. Secundo, ut illud in quo fit comparatio suscipiat magis et minus. Unde non sequitur: Ego sum risibilis, quia homo est risibilis, ergo homo est magis risibilis. Nec illud: Petrus est homo propter patrem suum ergo pater suus est magis homo. Tertio, (1033A)ut causa sit univoca, non aequivoca. Unde non valet: Paries est albus propter pictorem, ergo pictor est magis albus. Nam et si albedo conveniat utrique formaliter, et suscipiat magis et minus, tamen pictor parietis albi non est causa univoca, sed aequivoca, et quasi universalis, sicut Deus rerum omnium naturalium. Quarto, ut comparatio fiat in effectibus positivis, non privativis. Non enim sequitur: Petrus est parvus propter patrem, ergo pater est magis parvus. Propter Deum non diligo mundum, ergo magis non diligo Deum. Quinto, ut sint vere diversa, inter quae fit comparatio. Non enim valet: Video propter oculos, ergo oculi magis vident. Non enim aliud est videre et meum et videre oculorum.

Perfectum est quod tale alterum, quale ipsum efficere potest (IV Meteor., text. com. 19). Vera est propositio, ubi alterum simile factibile est, quod additur propter Deum, cum non possit facere alium Deum, quia non est factibilis alter. Deinde respondetur (1033B)quod propositio veritatem habeat praecipue in animalibus et plantis quae sunt hic. Nam Aristot. ibi loquitur de seminibus, ut patet intuenti verba text. Et juxta hoc Arist. dixit II de Anima, text. com. 34: Naturalissimum opus viventium est quaecunque perfecta et non orbata, aut generationem spontaneam habentia, facere tale alterum quale ipsum, animal quidem animal, planta vero plantam, unde proprie in habentibus virtutem generativam, veritatem habet.

Particularia et singularia semper in multitudine ex contrario dividunt illud quod unum est (Per Porphyr. ). Respondetur quod ibi per particularia et singularia debet intelligi minus commune, ut sit sensus, particularia et singularia, id est, minus communia dividunt, id est, in dividendo contrahunt, ex contrario illud quod unum est genus; v. g. corpus contrahunt animatum et inanimatum, animatum contrahunt sentiens et non sentiens.

(1033C)Particularis in materia naturali aequipollet suo universali (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur de particulari simpliciter dicta, et de propositione indefinita; ista enim: Homo est animal, aequipollet illi universali: Omnis homo est animal, qui est in materia naturali et necessaria.

Particularis negativa non est convertibilis (II περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur quod particularis negativa non est convertibilis formaliter in aliam particularem negativam, de modo loquendi consueto, cum hoc tamen stat, quod est convertibilis in unam de modo loquendi inconsueto.

Proprium de uno solo praedicatur (Per Porphyr. ). Intelligitur tanquam de subjecto adaequato; sic risibile licet praedicetur de Joanne et Paulo, adeoque de pluribus aliis, tamen de uno tantum dicitur praedicari quatenus de solo homine praedicatur ut subjecto adaequato.

Privatio per se non est ens (I Poster.). Intelligitur (1033D)quod materia existens privatio non est ens in actu formali per se, sed per formam cujus est privatio, quin et ipsa profecto privatio formaliter significat negationem, materialiter autem sive connotative aptitudinem ad formam; unde merito dicitur non ens.

Principia oportet semper manere (I Phys., text. 50). Id est, in omni transmutatione reperiri, vel eas semper habere conditiones, quas ibi Arist. describit, scilicet, quod non fiant ex aliis nec alterutris, etc.

Proprium est substantiae in subjecto non esse (Per Philosophum, in Praedicamentis ). Sensus est nullam substantiam esse subjecto tanquam affectionem, sed bene tanquam partem.

Plato non male dixit in eo quod sermonem sophisticum sub non ente locavit (VI Metaph.). Respondetur quod Philosophus capit non ens improprie pro ente, quod gerit similitudinem alicujus; quod tamen non est.

(1034A)Penetratio dimensionum non est possibilis (IV Meteor.). Respondetur quod duplices sunt dimensiones: quaedam sunt quarum una habet se per modum actus, et alia per modum potentiae, ut albedo, vel materia prima; tunc dicitur quod in talibus dimensionibus penetratio est possibilis. Sic etiam est, quando duae habent se per modum actus ad tertiam, quae habet se per modum potentiae, sicut albedo et dulcedo in lacte. Aliae sunt dimensiones, quarum una non habet se per modum potentiae, nec ambae habent se per modum potentiae, et sic penetratio dimensionum non est possibilis.

Processus in infinitum est prohibitus (II Phys.). Intelligitur in praedicatis essentialiter subordinatis.

Potentia opponitur actui (IX Metaph., et I de Anima). Dicitur quod intelligendum est de oppositione relativa.

Principia non fiunt ex alterutris (I Phys.). Verum non est simpliciter, sed ut ly ex dicit circumstantiam (1034B)partis. Etsi enim forma fit ex materia, non tamen materia est pars formae.

Potentia accidit materiae (Per Commentatorem, I Phys.). Intelligitur quatenus communis illa et essentialis potentia materia determinatur, per certas dispositiones accidentales ad hanc vel illam formam. Talis enim potentia, sive talis determinatio, accidit materiae.

Prius est commune proprio. Dicendum quod commune est prius proprio, si utrumque sit unius generis. Sed in his quae sunt diversorum generum, nihil prohibet proprium esse prius communi.

Politici est considerare de anima (I Phys.). Et sic videtur quod non est scientia libri de Anima. Respondetur quod Philosophus, I Phys., vult quod politicus considerat practice de anima, sed in libro de Anima consideratur de anima speculative.

Privatio et materia differunt ratione et specie (I Phys.). Intelligitur quod isti termini, privatio et materia habent diversas rationes, seu definitiones, (1034C)cum hoc tamen stat, quod habent pro suo significato, vel substrato, eamdem rem numero, per quam non distinguuntur.

Principia rerum sensibilium sunt sensibilia (III Coeli et mundi, text. com. 16). Glossatur per Averr., ibid., de principiis propinquis, non autem habet veritatem, ut inquit, propositio de principiis remotis, quia principia remota rerum sensibilium non sunt sensibilia, ut prima forma, et prima materia.

Potentia superior potest quidquid potest inferior, et nobiliori modo (III de Anima). Vera est propositio in potentiis quae sunt ejusdem generis in substantialitate, eo modo quo vegetativum est in sensitivo, sicut trigonum in tetragono. In his quae non sunt ejusdem generis in substantialitate, propositio locum non habet. Sicut anima est superior virtus quam sit corpus, non tamen anima potest supplere vicem corporis, et forma est superior materia, et non potest supplere vicem materiae. Similiter comparando (1034D)potentias materiales potentiis abstractis, locum non habet propositio formaliter loquendo, nam non valet: Homo generat, ergo intelligentia generat.

Praesupponit augmentatio alterationem (I Coeli, com. 22). Intelligitur secundum Arist., in Praedicamentis, de augmento invento in physicis corporibus. Fallitur enim de augmento imaginario invento in rebus mathematicis. Et habet locum de vera augmentatione, quae fit in plantis et animalibus, nam talis requirit praeviam alterationem.

Principium in cognitione est finis in operatione, et principium operationis est finis in cognitione (VI Phys., text. comm. 89, et VII Metaph., text. comm. 23.). Veritatem habet propositio in operalibus, sicut sunt actiones et factiones (Vide Aristot. III Ethic. cap. 6).

Pueri beatificantur propter spem (I Ethic.). intelligitur, pueri beatificantur, id est, dicuntur beati propter spem futurae beatitudinis, licet actu non sunt (1035A)tales. Sed diceres: Quare hoc est? Respondetur quod ideo, quia concipimus in eis hanc spem ex naturali dispositione eorum; vel ideo quia videmus eos inclinari ad bona, et fugere mala; vel ideo quia sunt procreati ex bonis.

Praeter verum non est affirmatio vel negatio (II περὶ Ἑρμηνείας). Ratio, quia verum habet se in propositione sicut forma; modo nihil potest esse absque forma.

Propositio in toto est falsa, quae nullam singularem habet veram (I Poster.). Intelligi potest sic, in qua genus generalissimum unius praedicamenti praedicatur de genere generalissimo alterius praedicamenti, in toto est falsa, ex quo nullam habet singularem veram. Vel potest intelligi simpliciter quod propositio universalis, cujus nulla particularis est vera, in toto sit falsa. Nam utique si nulla in parte est vera, dici poterit in toto esse falsa.

Passionibus neque vituperamur, neque laudamur (1035B)(II Ethic.). Ergo passiones non sunt vituperio aut laude dignae. Respondetur distinguendo; passiones enim duobus modis possunt considerari, et secundum se, et quatenus subduntur rationis imperio, et deliberationi voluntatis. Priori ratione, neque laude, neque vituperio dignae censentur, quoniam sunt motus quidam appetitus irrationalis, quibus cum aliis animantibus communicamus. Si vero secundo modo considerentur, sunt laude aut vituperio dignae: appetitus enim sensitivus propinquior est rationi quam exteriora membra; actus autem exteriorum membrorum boni sunt aut mali, et ratione, qua voluntarii sunt: ergo etiam motus appetitus sensitivi. Praeterea, licet appetitus secundum se libertate careat, ex conjunctione tamen ad rationem libertatem habet; quapropter in eo virtutes collocantur, ut fortitudo, et temperantia, etc. Passiones itaque quatenus voluntariae sunt, laudem merentur, vel vituperium.

Plura bona sunt eligibiliora paucioribus bonis (III (1035C)Top.). Intelligitur sic: Plura bona possibilia sunt bonis paucioribus compossibilibus eligibiliora, dummodo unum illorum plurium eligibilium non sit propter aliud, et dummodo praeeminentia bonitatis teneat se ex parte pluralitatis; dicitur, dummodo unum illorum non sit eligibile propter aliud, tanquam propter finem, quia propterea sanum fieri et sanativum, non sunt eligibiliora sanitate. Etiam dicitur quod intellitur, Dummodo ista bona sint ejusdem rationis, ita videlicet ut praeeminentia bonitatis non proveniat ex parte materiae, sed solum ex parte pluralitatis: propter hoc non sequitur quod quatuor grossi essent eligibiliores floreno, licet sint plura bona. Dicitur etiam: Dummodo illa bona sint compossibilia, propter hoc non sequitur quod bonum esse monachum, et bonum esse conjugatum, essent eligibiliora simul quam bonum esse monachum solum. Similiter quod vivere caste, et generare sibi simile, essent eligibiliora, quia plura sunt, quam vivere caste solum: (1035D)quod tamen est falsum, quia sunt plura bona incompossibilia. Denique intelligitur de bonis finitis, propter Deum, qui est bonum infinitum, et licet unus, tamen aliis omnibus quantumvis multis infinite praestat.

Passivus quidem intellectus est corruptibilis, ex eo quod nihil intelligit sine phantasmate (III de Anima). Ille textus secundum commentatorem sic potest intelligi, quod per intellectum passivum intelligitur potentia cogitativa, quae est educta de potentia materiae, quam nominat intellectum in ordine ad alios sensus, propter excellentiam. Alii vero dicunt quod intellectus passivus, id est phantasticus intellectus, objective dependens a phantasmate est corruptibilis. Scilicet ratione phantasiae et phantasmatum, utrumque enim corrumpitur, et phantasia et ipsa phantasmata. Alio modo intelligitur hoc de intellectu, qui non est informatus speciebus intelligibilibus, aptus tamen informari, quantum ad denominationem. Cum (1036A)enim informatus est, jam desinit vocari intellectus possibilis, sed intellectus adeptus, vel in habitu, adeoque sic quoad denominationem illam, intellectus possibilis corrumpitur.

Possibili posito inesse, nullum sequitur inconveniens. Sensus est: Si propositio de possibili mutatur in suam de inesse, tunc sua de inesse non erit impossibilis. Et pro ulteriori intellectu hujusce auctoritatis, est notandum adhuc, ut aliquae propositiones possibiles ponantur inesse, requiri tres conditiones. Prima conditio, si aliqua propositio universalis de possibili debeat poni inesse, non debet hoc fieri per universalem, sed potius singularem, ut ista, Omne producibile Deus potest producere, non debet sic poni inesse, producibile Deus producit, sed sic: Hoc producibile Deus producit, et sic de aliis. Secunda conditio: Quando in propositione de possibili subjectum et praedicatum repugnant, tunc ponendo illam inesse loco unius extremi, debet poni pronomen (1036B)demonstrativum, ut: Omne album potest esse nigrum, ponitur sic inesse: Hoc est nigrum, demonstrando per ly hoc, illud quod prius fuit album. Tertia conditio est: Quando in propositione de possibili ponuntur aliquae terminationes vel termini privativi, qui vel quae in illa de inesse possunt facere aliquam repugnantiam, tunc ponendo illam inesse, tales terminationes sunt omittendae, ut: Socrates habens oculos, potest esse sine oculis, ponitur sic inesse, Socrates est sine oculis. Sicut illa: Socrates potest cras legere, non potest sic poni inesse, Socrates legit cras, sed sic: Socrates legit.

Posita forma substantiali, ponitur etiam aliud cujus est forma substantialis (V Metaph.). Intelligitur sic: Posita forma substantiali actuali, et illo modo quo est forma, ponitur illud cujus est forma. Modo post mortem alicujus hominis anima non est forma ejus actualis, ideo tunc non est homo, sed erit demum, ubi rursus a Deo conjuncta fuerit anima corpori in resurrectione mortuorum.

(1036C)Principia aliqua innotescunt sensu, et aliqua consuetudine (Commune Axiom. Philos. ). Et propter hoc Arist. VII Top., cap. 4, dixit: Qui dubitant utrum deos venerari oporteat, vel parentes amare vel non, poena indigent; qui vero, utrum nix sit alba, non indigent sensu. Cultus enim Dei et amor parentum sunt principia in lege, roborata consuetudine, et ideo a legislatoribus posita est poena corporis afflictiva. Nivem autem candidam esse cognitum est sensu, et motum esse, etiam patet ad sensum. Unde Aristot. VIII Phys. auscult., text. comm. 22, contra Zenonem negantem motum, inquit, omnia igitur quiescere, et hujus rationem quaerere dimittentes sensum, infirmitas quaedam est intellectus.

Potius eligendum est id quod possibile quam quod impossibile (III Top., cap. 1.). Hoc est, quod facile ut quam quod difficile. Eorum enim quae nullo modo fieri possunt, nulla est electio, ut ex III Eth., cap. 2 patet. In hoc pronuntiatio intelligenda est haec moderatio: (1036D)Modo caetera sint paria: quae in aliis plerisque similibus axiomatibus subaudienda est. Magis eligendum est hac de causa capescere scientiam doctrina quam inventione. Illud enim per se facile est, hoc valde laboriosum. Virtus etiamsi difficilius acquiritur quam scientia, est tamen magis eligenda, quia melior, et sic in multis.

Principia sunt tanquam locus januae in domo, quem nullus ignorat (II Metaph., com. 1, ubi etiam textus aperte dicit, In foribus enim quis delinquit?). Animadverte quod alia sunt principia cognitionis, alia autem sunt principia cognitionis et esse. Propositio igitur locum habet de principiis cognitionis (sicut sunt maximae, et communes animi conceptiones), hoc est, de principiis communissimis, quae solum ex notitia terminorum communissimorum evidentiam habent, ut de quolibet dicitur esse vel non esse, etc. Sicut sunt principia quae ex ipso sensus testimonio habent evidentiam, sicut motum esse, etc. Propria vero quae (1037A)non sunt tantae evidentiae, quandoque indigent aliqua suadela. Nam aliqua principia alicujus scientiae specialis inductione innotescunt, aliqua vero consuetudine, ut sunt principia legum et scientiarum legalium, aliqua verosper alias vias, ut scribit Arist. I Eth., cap. 10.

Plantae sunt simplices (II de Anima). Intelligitur respective, quia non habent tantam diversitatem in suis organis, sicut animalia habent in suis partibus.

Potentia sensitiva contrariatur intellectui (I de Ethic.). Non per se, sed per accidens. Tendit enim utraque in suum objectum et suum bonum. Fit autem nonnunquam pro loco, tempore, persona, etc., ut simul ista bona stare non possint. Deinde etiam natus est appetitus sensitivus obedire rationi, ut docet Arist. ibidem. Unde non simpliciter contrariatur rationi.

Principium sensitivum est in corde (II de Anima). (1037B)Sensus est quod spiritus animales et sensitivi a corde proficiscuntur.

Primus motus est in oriente (IV Polit.). Respondetur, Verum est antonomastice, id est per excellentiam, quia ibi relucent nobiliores effectus.

Philosophus est ille qui scit principia et causas substantiae (IV Metaph. com. 2). Ubi per philosophum intelligas divinum, scientia enim divina per antonomasiam dicitur philosophia prima, via naturae et nobilitatis, licet via doctrinae sit postrema.

Potius eligendum est, cui consequens est majus bonum aut minus malum (III Top., cap. 1). Ut consilia evangelica servasse in hac vita, quam praecepta communia duntaxat, et abscindere membrum corruptum quam servare.

Principium et causa convertuntur (I Metaph.). Intelligitur de principio essendi, quod est quadruplex, scilicet secundum quatuor causas, ut efficientem, finalem, formalem et materialem; et capiendo principium sic, tunc principium et causa convertuntur. (1037C)Alioquin principium latius patet quam causa.

Participatione speciei plures homines sunt unus homo (Per. Porphyr. ). Intelligitur: secundum S. Thomam, plures homines sunt unus homo participatione speciei, id est, sunt unum in specie. Et non sequitur: Sunt unum in specie, ergo sunt unum, quia omne unum in specie, est esse unum, secundum quid. Alii sic dicunt: Plures homines sunt unus homo participatione speciei, id est, continuant unam speciem humanam, et sic species humana est perpetua. Alio modo exponitur logicaliter, Plures homines sunt unus homo, id est, plures homines significantur per illum terminum, Homo, participatione speciei. Alio modo, naturalis similitudo hominis vel unus conceptus communis hominis pluribus hominibus convenit.

Perpetuum est corruptibile. Sensus est, Perpetuum non significat non posse corrumpi unquam, sed tantum, non corrumpi unquam.

(1037D)Potentia naturalis est irrationalis (II περὶ Ἑρμηνείας et IX Metaph.). Respondetur quod vult, quod bene valet consequentia cum specificatione; ut: Potentia est naturalis, ergo ut sic est irrationalis, etc.; non valet simpliciter sine specificatione, quia homo aliquando mere naturaliter, aliquando secundum intellectum, sive rationis arbitrium

Posse ab ipso esse nihil differt in perpetuis (III Phys., tex. 32).

Philosophus non debet quidquam asserere quod non demonstratione aut inductione saltem ostendat (VIII Phys., tex. com. 15).

Propositiones naturales duplici de causa fiunt dubitabiles, vel quia aliqui enutriti in opinionibus falsis non possunt assentiri principiis veris philosophiae; vel quia aliqui existimant quod principia geometriae, contra quos Arist. II Metaph., tex. com. 16, Com. 1 Coeli, com. 90.

Propter malum illatum ab inimicis, nullus in tantum (1038A)laeditur et contristatur, quantum tristatur malo illato ab amicis (II de Arte poet.).

Propter consuetudines malas et perversas nullus laudatur (II de Arte. poet.).

Pejores sunt nuper ditati quam ditati ab antiquo (II Rhetor.).

Possibili posito inesse nullum sequitur inconveniens (Lib. Prior., cap. 18).

Principia demonstrationum sunt definitiones (II Poster., tex. 2, et I Phys., tex. 10).

Perfectum est cujus nihil est extra accipere (II Coeli; tex. 23).

Plus temporis perficit anima in ignorantia quam scientia (II de Anima, tex. 115).

Probabilia secundum totum non possunt esse falsa (III de Anima, com. 5).

Philosophia docet homines cognoscere creatorem suum (Arist., de Morte ).

Purus et perfectus philosophus mortificat desideria (1038B)hujus saeculi, quae adducunt eum ad mortificationem corporis et animae (Ibid.).

Propter admirari homines nunc, et primo coeperunt philosophari (In Prolog. Met. ).

Perfectum est cui nihil deest, et est duplex, scilicet simpliciter extra quod nihil est: et perfectum, in genere (V Metaph., text. 21).

Prandium differt a coena, secundum diversitatem temporis tantum (VIII Metaph., tex. 5).

Privatio et habitus radix sunt contrariorum (X Metaph. com. 15).

Principium est plus quam dimidium (I Ethic., cap. 10, et V Polit.).

Passio non est virtus nec vitium; secundum eam nec laudamur, nec vituperamur (II Eth., cap. 4).

Primum in generatione, est ultimum in resolutione (Lib. III, cap. 6).

Parvae expensae saepe factae consumunt substantiam (V Polit.).

Pejora sunt tecta odia quam aperta (Seneca de (1038C)Mor. ).

Palatum tuum fames excitet, non sapor (Idem, cap. de Contin.).

Pecuniam perdidi. Fortasse de illa perdidisset. O te felicem, si cum illa avaritiam perdidisses! (Idem de Remed. fortuit.).

Philosophia omnium virtutum magistra (Boet., de Consol., pro. 3).

Philosophia est summum lassorum animorum solatium (Idem, III lib., pro. 1).

Probos mores sua praemia non relinquunt (Idem, IV lib., pro. 3).

Perpetua conversatio contemptum parit; raritas autem admirationem conciliat (Apuleius, de Deo Socratis ).

Praestantissimum animal in terris existens est homo (Idem, ibid.).

Propter nostrum affirmare vel negare, nihil in re ponitur (I de Interpretat., cap. 6).

(1038D)Pergraviter unusquisque fert honore suo privari (Lib. Oecon.).

Praemium virtutum, est honor (IV Ethic., cap. 9).

Q Quotidie morimur, quotidie enim labitur aliqua pars vitae (Senec., ad Lucilium discip. ).

Quaerere rationem et dimittere sensum, infirmitas quaedam est intellectus (VIII Phys., tex. 22). Intelligitur, Qui quaerit rationes quibus destruat illud quod apparet sensui, est debilis discretionis et imbecillitatis intellectus. Et hoc est nescire per se nolum a non per se noto distinguere. Et verae conclusiones non declarantur, nisi a propositionibus, et propositiones a sensu, et experimentum verorum non est, nisi ut conveniant sensatis, non e converso.

Quando sunt duo agentia, quorum unum est fortius, et alterum debilius, fortius citius producit suum effectum (1039A)quam debilius (Commune axiom. ). Verum est de agentibus per abjectionem contrarii, quia ubi est contrarietas, ibi est resistentia, et ubi est resistentia, ibi est successio, ut dicit Comment. in IV Phys., in com. 71. Fallit autem in agentibus sine contrarii abjectione, sicut patet de duobus corporibus luminosis, quorum unum sit intensius altero: utrumque enim in instanti illuminat, licet lumen productum a potentiori sit intensius lumine producto a debiliori.

Quaecunque moventia et non mota, amplius non sunt physicae considerationis (I Phys.). Et sic videtur quod de Deo sit scientia, quia ipse est immobilis, ut patet VIII Phys. Respondetur quod auctoritas tantum vult, quod entia moventia considerata non in ordine ad motum, non sunt physicae considerationis, ita quod physicus non habet aliquid considerare de iis, nisi per attributionem ad motum, cujus motus natura est principium; quae enim simpliciter seu quidditative (1039B)sunt physicae considerationis, ea in se debent habere principium, ut ipsa etiam physice moveantur, non tantum moveant. Intelligentiae ergo tametsi physice movent, non tamen physice moventur. Et ideo etiam secundum quidditatem suam ad physicum non spectant.

Quaelibet definitio ponibilis est in praedicamento (I Top.). Intelligitur quod quaelibet definitio secundum suas partes et reductive est ponibilis in praedicamento, non autem per se et proprie.

Quod fit, non est (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur: si aliquod ens permanens sit successive, tunc interim dum fit, non est, id est, non habet esse completum, sed fieri rei successive est ejus esse.

Quaelibet propositio reduplicativa, in qua reduplicatur praedicatum, est falsa et impossibilis (I Prior.). Respondetur: Verum est, ut patet de illa: Homo est animal in quantum animal; illa est falsa et impossibilis, ut patet ibidem.

Quaecunque uni eidem sunt eadem, illa inter se sunt (1039C)eadem (I Phys.). Intelligitur: quaecunque divisim sumpta sunt uni et eidem eadem, inter se sunt eadem. Si enim tantum collective sumpta sunt idem uni tertio, non sunt idcirco idem inter se. Intelligitur praeterea: Quaecunque uni termino singulari sunt eadem, inter se sunt eadem, et sic excluditur species, cui tametsi eadem sint, Petrus, Paulus, et Joannes, tamen non sunt idem inter se. Et ratio est quae item forte sufficere queat ad limitandum hoc axioma: Quia non sunt eadem specie simpliciter.

Quidquid potest causa prima cum secunda, hoc potest se sola (Per auctorem in de Causis ). Intelligitur in genere causae efficientis, et secundum potentiam primae causae absolutam; sed in genere causae formalis, vel materialis, hoc axioma non procedit. Etsi enim possit Deus sine homine facere hominem, v. g., creando hominem aliquem ex nihilo, tamen non potest eum facere album nisi per albedinem rationalem, nisi per formam aliquam rationalem, nec materialem, (1039D)seu corpoream, nisi per materiam et corpus.

Quando aliquando duo sunt idem in essentia, si unum per se est corruptibile, etiam et reliquum (IV Metaph.). Modo videmus quod materia et compositum sunt eadem res in essentia, et sic videtur quod materia esset compossibilis, et consimiliter potest probari de forma intellectiva. Respondetur quod verum est, quando penitus sunt idem et unum secundum essentiam. Sed materia et forma ipsius compositi sunt essentialia principia ipsius compositi diversa, et partes essentiales diversae, quae non possunt dici esse unum in essentia sicut compositum.

Quaecunque differunt genere, differunt numero et specie (V Metaph.). Intelligitur dupliciter; uno modo sic: Quaecunque genere differunt realiter, differunt numero et specie realiter. Alio modo sic: Quaecunque differunt genere praedicamentaliter, differunt numero et specie praedicamentaliter. Vel dicitur quod (1040A)illa auctoritas intelligitur in genere substantiae, et non in genere accidentium.

Quantitas non est de virtutibus activis et passivis ad invicem (IV Metaph.). Respondetur quod Philosophus vult quod esse activum et passivum non attribuitur quantitati, sed bene speciebus qualitatis.

Quod recipit esse, post non esse, est generabile (IV Phys.). Respondetur quod verum est de illo quod recipit esse a forma, quia forma est quae dat esse rei, ut patet per Philosophum (I Phys.). Hinc anima rationalis non est generabilis, licet habeat esse post non esse, quia non habet tanquam compositum ab aliqua forma. Etiam verum est de esse formali, non autem entitativo. Hinc materia prima non est generabilis, quia licet nec ipsa fuerit semper, sed a Deo acceperit esse post non esse, non tamen habet actum aliquem formalem, sed tantum actum entitativum, ideoque non dicitur generata, vel generabilis

Quaestio est dubitabilis propositio (Per Boet. ). Et (1040B)sic videtur quod quaestio sit propositio, quod tamen est falsum. Respondetur quod quaestio capitur uno modo pro signo interrogativo et oratione, cum qua interrogatur; et sic quaestio non est propositio, et hoc vult Boetius. Secundo sumitur pro ratione, cui signum interrogativum additur, et sic quaestio est propositio, sicut illa oratio: Coelum habet materiam, cui additur. Utrum coelum habeat materiam, est propositio, et hoc vult Boetius

Quaecunque differunt plus quam numero, differunt specie (V Metaph.). Respondetur quod Philosophus vult quod quaecunque differunt plus quam numero essentialiter, illa differunt specie, et sic non oportet quod vir et mulier differant specie, sicut nec Socrates albus et Plato niger differunt specie, quia solum differunt specie accidentaliter.

Qui non unum intelligit, nihil intelligit (IV Metaph.). Respondetur quod intelligitur sic: Qui non unum intelligit ad minus, nihil intelligit. Vel sic, capiendo (1040C)ly non infinitanter, qui non unum intelligit, nihil intelligit, et hoc est quoque verum.

Quidquid caret operatione, caret et essentia (Per Comment., IX Metaph.). Respondetur quod illa auctoritas universaliter non est vera, quia datur instantia de materia prima. Verificatur tamen et de ista, si essentia accipiatur pro actu specifico seu esse formali.

Quod non est, non contingit scire (I Poster.). Verum est tanquam scibile propinquum, sed bene tanquam remotum. Vel sensus est: quod non est, necesse potest, non contingit scire. Sicut enim se res habet ad esse, ita ad cognosci.

Quidditas rei est forma rei (VII Metaph.). Verum est in simplicibus, non autem in compositis. Ibi enim secundum communem opinionem, etiam materia est pars quidditatis.

Quaecunque habent differentiam in eodem subjecto, differunt specifice (IV Metaph.). Si igitur illi gradus (1040D)in alteratione proprie dicta acquirantur successive, et habeant differentiam in eodem subjecto, different specifice, ut vult auctoritas; et sic qualitas secundum quam sit alteratio, proprie dicta, non esset simplex, sed diversarum rationum. Respondetur quod vult quod qualitates intensibiles et remissibiles existentes in eodem subjecto, non facientes unam qualitatem totalem, illae differunt specie. Sed si illae qualitates faciant unam totalem qualitatem, tunc non different specie. V. g., albedo et nigredo sunt in eodem subjecto, et sunt intensibiles et remissibiles, nec tamen in illo subjecto faciunt unam qualitatem: ergo differunt specifice.

Quod semper aut plurimum est utile, melius est quam quod aliquando (III Top., cap. 2). Ut justitia et temperantia quam fortitudo. Nam illis semper aut fere semper uti possumus, hac rarius.

Quod ad omnia vel plura utile est, melius est quam quod ad pauciora (III cap. Top.). Ut aqua quam vinum (1041A)praestantior est, quia aqua nullus hominum carere potest, et ejus usus est copiosior

Quod inest rei meliori, melius est (Top. III, c. 1). Ut quod inest animo, quam quod corpori, ut virtus quam sanitas, illa animae inest, haec corpori. Hoc tamen non est usquequaque verum, nisi de iis bonis intelligatur quae rebus quibus insunt propria sunt.

Quaedam melius est non videre quam videre (XII Metaph., tex. 5). Verum est in humanis, sed non in divinis.

Quod potius eligit prudens aut vir bonus, aut recta lex, aut qui in aliqua re excellunt, qua ratione tales sunt, aut in unoquoque genere periti, aut plures, aut omnes, aut omnia, praestantius est (III Top., cap. 1). Ut curare magis aeterna quam quae labuntur cum tempore; nulla potius affici injuria quam afficere; permittere minora quaedam mala in repub., ne majora eveniant, quam velle omnia penitus exstirpare; item quae in exponendis divinis Scripturis sancti (1041B)doctores docuerunt quam quae scioli Grammatici autumant, etc.

Quidquid est causa causae, est causa causati (Per auctorem de Causis ). Intelligitur quod quidquid est causa causae, loquendo de causa essentiali et positiva, hoc est causa causati; dicitur positiva propter vitia quae sunt causata privative, unde licet Deus sit causa hominis, tamen non peccati, quia peccatum est privatio quaedam, et defectus hominis. Sicut tibia recta cum tibia curva est causa progressionis, non tamen claudicationis, quia ista est defectus quidam et privatio pertinens non ad causam progressionis, nec ad ipsam progressionem, sed ad tibiam deficientem.

Quaecunque sunt ejusdem speciei, quidquid uni convenit, convenit et reliquo, est com. animi concept. Intelligitur essentialiter vel de praedicatis essentialibus, similiter de accidentibus propriis. De aliis enim multum fallit.

Quod diuturnius est, id praestantius (III Top., cap. 1). (1041C)Subaudi saltem si caetera sunt paria, et ea quae comparantur sint bona. Sic vita, quae in actione virtutum per omne tempus aequabiliter versatur, quod longior fuerit, eo melior.

Quod rei bonae propinquius est aut similius, aut meliori similius, id melius (III Top., cap. 2). Ut qui vitam apostolicam aut Christi opt. max. magis imitantur quam caeteri.

Qui dicit animam gaudere vel tristari, dicit eam texere et aedificare (I de Anima). Intelligitur: qui dicit se sola anima gaudere vel tristari, dicit eam texere, sic quod Philosophus vult quod non solum convenit animae, sed prout est conjuncta corporis. Rectius et brevius Egidius, ibidem: Minus proprie dicit, qui solum animam dicit gaudere, vel tristari, magis proprie qui hominem.

Quorum efficientia sunt bona ipsa sunt bona. Velut aliqui proferunt. Quorum causae sunt bonae ipsa sunt bona (II Top., c. 3). Limitatur verum esse qua ratione a (1041D)bonis causis proveniunt. Nam etsi a bonis causis mala quaedam nascuntur (ut a viris probis levia peccata), non tamen ab illis proveniunt, qua ex parte sunt bona. Saepe etiam effectus qui a bona causa non malus nasceretur, ab alia mala vitiatur, ut si quis restituat alienum gladium ut homicidium aliquod perpetretur. Quin etiam saepenumero cum causae omnes sunt bonae, mala una circumstantia potest effectum reddere vitiosum. Itaque si causa est bona effectusque ab ipsa provenit, qua ex parte bona est, tum demum erit bonus, si aliunde non vitietur.

Quidquid potest in majus, potest in minus (I Coeli). Intelligitur per se et virtute propria, et de illis quae sunt ejusdem generis. Non enim valet: Potest componere librum, ergo coquere cibum communem, quod minus est (non enim ista sunt ejusdem generis), sed bene valet: Potest componere librum, ergo epistolam, vel tres, quatuorve congruas lineas.

Quorum generationes sunt bonae, illa bona (II Top.). (1042A)Intelligitur per se, sive quantum est ex parte generationis, sive ex parte efficientis. Quia stat patrem esse bonum, et filium non, ob propriam filii voluntatem.

Quorum corruptiones sunt bonae, ipsa corrupta sunt mala. Intelligitur quorum corruptiones per se sunt bonae; si enim per accidens sunt bonae, ipsa corrupta non propterea sunt mala. V. g., mors Christi innocentis per se mala fuit, bona autem quatenus ab eo oblata in redemptionem nostram. Contra, mors Herodis tyranni bona fuit per se. At si secuta esset indigna illa nobilium strages, quam ille morti proximus optarat, et sorori, quasi testamento, reliquerat, per accidens fuisset mala.

Quod vere est, nulli accidit (I Phys., tex. 30, 26). Id est, substantia nullius est accidens, sermo est de substantia proprie dicta, similiter etiam de accidente, item de his quae dicuntur univoce, non analogice. Nam scientia est substantia in Deo, in homine autem (1042B)est accidens. Et ratio hujus propositionis est, quoniam, ut dicitur in Praedicamentis, commune est omni substantiae in subjecto non esse. Hoc autem proprium est omnis accidentis. Quare sicut haec sunt contradictoria, esse in subjecto, et non esse, sic esse subjectum et accidens.

Quod omni tempore est utilius, hoc est eligibilius (III Top.). Et sic sequeretur quod fortitudo esset eligibilior temperantia, vel justitia, eo quod fortitudo omni tempore est utilis. Respondetur quod fortitudo capitur dupliciter. Uno modo quoad habitum, alio modo quoad actum, et sic fortitudo est operatio fortitudinis, et illo modo non semper est utilis actualiter, quia si omnes essemus justi, tali fortitudine non indigeremus

Quidquid est in effectu, est in causa (Communis propositio in Metaph. ). Et sic sequeretur quod omnis imperfectio esset in Deo. Intelligitur ergo sic: Quidquid est perfectionis in effectu, hoc etiam est in causa, non quidem formaliter, sed virtualiter, vel (1042C)reductive, quia etiam omnis perfectio ultimate ordinatur ad primam causam.

Quaerere quare quaedam appropriantur in eodem genere quibusdam entibus, est summa fatuitas. Unde non est petendum quare terra sit terra, aut ignis sit ignis, et quaerere in re simplici, ut quare homo est homo? Est nugatio (VII Metaph., com. 59; idem IV Metaph., com. 3, ubi habetur quod praedicatio ejusdem de seipso est nugatoria).

Quantitas non est de genere activorum (IV Phys.). Intelligitur uno modo, quod quantitas, ut quantitas, non est de genere activorum, et sic est vera, sed quantitas, ut substantia, bene est de genere activorum. Alio modo dicitur: quantitas secundum suam essentiam non est de genere activorum, licet bene secundum suas dispositiones.

Quod non contingit aliter se habere, necesse dicimus ita se habere (V Metaph., tex. 6). Nota duplex necessarium quod ibid. tradit Arist., nempe necessarium (1042D)simpliciter, et necessarium tanquam melius, et convenientius, hoc est ad finem aliquem aliquid esse necessarium dupliciter. Uno modo, sine quo aliquid esse non potest, sicut cibus est necessarius ad conservationem humanae vitae. Alio modo per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, sicut equus necessarius est ad iter.

Quando ex ignobiliori nobilius generatur, generatio est simpliciter et secundum quid corruptio; quando vero opposita ratione ex nobiliori, id quod ignobilius est gignitur, simpliciter quidem corruptio, secundum quid autem generatio est (I de Generat.).

Quod potentia est, contingit non esse (XII Metaph., tex. 30).

Quod parum, tanquam nihil distare videtur (II Phys., tex. 56).

Quantitati nihil est contrarium.

Quod non credit quis, non movet eum ad timendum, vel sperandum (II in Arte poet. Comment.).

(1043A)Quod consuetum est, veluti innatum est (I Rhetor.).

Quidquid fuerit superabundantius et majus quam esse debebat, hoc est malum (Ibid.).

Quod brevius est, semper est delectabilius (II Rhetor.).

Quod dictum est, non potest amplius sumi (In Praedicam., cap. de Quantit.).

Quod frequenter dicitur, conturbat audientem (V Top., cap. 4).

Qui virtutis nominum sunt ignari, facile decipiuntur (I Elech., cap. 1).

Qui dicit naturam non agere propter finem, tollit sollicitudinem Dei circa ista inferiora (II Phys., com. 75).

Quod non est, nusquam est (IV Phys., tex. 1).

Qui caret sensu, caret intellectu illius generis sensibilium (II de Anima, com. 93).

Quaecunque differunt in subjecto, differunt in esse (Ibid., tex, 152).

Qui nihil sentit, nihil addiscit, nec intelligit (Tex. 39 (1043B)de Anima).

Quod est in potentia est privatio ejus, quod est in actu (Com. de Som. et Vig.).

Quidquid potest causa secundaria, potest etiam causa primaria, nobiliori et altiori modo (Auct. de causis, cap. 2).

Qui inquirit philosophiam, inquirit gradus altissimos et divinos (Lib. de mor.).

Qui invenerit philosophiam, invenit vitam in utroque saeculo (Ibid.).

Qui dubitat, et admiratur, ignorare videtur (In prol. Metaph.).

Qualis unus quisque est, taliter vivit (IV Ethic., cap. 14).

Quae simpliciter sunt bona hominibus, pro his orant (V Eth., cap. 2).

Quanto major est fortuna, tanto minus est secura (VIII Eth., cap. 1).

Quod cum majore labore acquiritur, magis diligitur (1043C)(IX Eth., cap. 8).

Quaedam delectant nova, quae postea non similiter delectant (X Eth., cap. 2).

Qui alteri servit, non est per se sufficiens (IV Polit.).

Quod est parum, quasi nihil differt ab eo quod est nihil (V Polit.).

Quidquid dicturus es, antequam aliis dixeris, tibi dices (Sen., de Mort.).

R Remissio fit per admixtionem contrarii, colligitur ex mente Philosophi (V Phys., text. comm. 9, et II Coeli, text. com. 37.) Vera est propositio in habentibus contrarium; nam in contrarietate carentibus locum non habet, lumen enim intenditur, et remittitur propter virtutem, aut debilitatem agentis. In habentibus etiam contrarium, universaliter etiam locum non habet, nam in simplicibus in sua puritate consideratis, unum elementum in qualitate est remissum, respectu alterius.

(1043D)Rationem quaerere eorum quae sensu patent, infirmitas quaedam est intellectus (VIII Phys., com. 22). Ubi Themistius inquit, perridiculum, ubi sensus fidem facit rationem quaerere, quaedam adeo imbecillitas retusioque animi est, non statim perspicere quid desideret rationem: habentur enim nonnulla quae certiora illustrioraque sunt quam ut rationem ullam expostulent. Vide hoc idem axioma in littera Q explicatum.

Ridiculum est conari demonstrare naturam, quia hoc est per se notum (II Phys.). Respondetur quod vult ridiculum esse velle demonstrare naturam, v. g., quoad quid est et similia, quia hoc est notum de se, non autem quoad alia quaesitiva.

Radices in plantis sunt similes ori in animalibus (II de Anima). Ratio quia secundum Philosophum ibidem, tam radix quam os recipit alimentum, per quod res in esse individuali conservatur.

Res naturales et artificiales sunt distinctae (II Phys.). (1044A)Intelligitur secundum denominationem sic, quod denominatio artificialis est posterior naturali, et sic distinguuntur secundum rationem, non autem secundum rem, nempe ars se habet ad naturam, sicut modus rei ad rem, unde non realiter, sed tantum formaliter ab ea distinguitur.

Repetitio in rebus arduis fieri debet (In praedicament. ad aliquid ). Talia enim (ut dicit Arist. ibidem juxta finem capitis) non possunt perfecte declarari, nisi saepius pertractata fuerint. Ita etiam scribit lucidis. Themist. in III Phys., in expos. tex. com. 15, ubi Aristotelicam repetit motus definitionem sub aliis verbis; inquit enim: Sed denuo illa eadem repetamus, non modo iterum, sed ter et quater, et, si libuerit, etiam saepius, ut difficultates appareant et enodentur, illasque saltem frequenti tractatu facile assequamur.

Recipiens debet esse denudatum a natura recepti, tam in receptione reali, quam in receptione spirituali (1044B)(II de Anima, com. 67, et III de Anim., com. 4). Ista propositio intelligitur a natura illius speciei, et non a natura sui generis et maxime remoti, et maxime ejus quod dicitur secundum aequivocationem.

Relativa sunt simul natura (In praedicamentis ). Ubi advertendum duo esse necessaria ut aliqua sint simul natura: unum, quod mutua sit ab uno ad alterum consequentia, quantum ad eorum existentiam; alterum, ut neutrum sit causa alterius. Defectu prioris, superius et inferius non sunt simul natura. Quia etsi valeat, homo est, ergo animal est, non tamen valet: animal est, ergo homo est. Defectu posterioris, sol et lux non sunt simul natura, quia sol est causa lucis; utrumque autem habent relativa. Valet enim consequentia mutua ab uno ad alterum, et unum alterius non est causa. Quae tamen duae conditiones in eis verificantur, quatenus relativa sunt, sive secundum ipsam formam relationis, non autem secundum fundamentum et subjectum relationis. (1044C)Homo enim ille qui est pater, utique prior est homine qui est ipsius filius, et est causa ejus; attamen, quatenus pater, non est prior filio, nec magis dependet secundum hanc relationem ab ea filius quam ipse a filio, sed est mutua prorsus dependentia, et ideo vel neutrum est causa alterius, ut communiter dicunt doctores, vel sicut sibi invicem causa, ut dicit Simplicius cum Archita.

Rerum aliae sunt universales, aliae particulares (I de Interpret., cap. 5).

Rhetor non semper persuadet, nec medicus semper sanat (I Top., cap. 22).

Ruditas est non cognoscere quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non oportet (IV Metaph., tex. 9).

Refrenationes sunt medicinae voluptatum (II Ethic., cap. 3).

Rex debet se habere ad subditos, sicut pastor ad oves (VIII Eth., cap. 8).

Regens naturaliter dignius est recto (I Polit.).

(1044D)Requies necessario est delectabilis, quia est medicina tristitiae quae consistit in labore (VIII Polit.).

Remedia non prosunt, ni immorentur (Sen., ep. 40, lib. V).

Rerum effectus exhibitione operis declarantur (Boet., cap. 7 de Discip.).

Responsio quae datur interrogationibus quae dicuntur aequivoce, debet dari cum distinctione (VII Metaph., com. 36).

Ros est pluvia subtilis descendens in nocte (I Meteor., cap. 4).

Rationi fides adhibenda est, si quae demonstrantur conveniunt cum his quae sensu percipiunt rebus (III de Gener. animal., cap. 10).

Requies et ludus in vita videntur esse necessaria (IV Eth., cap. 15).

Rationem conturbat vinum non modice sumptum, intellectum hebetat, memoriam enervat, oblivionem immittit, errorem infundit, et ignorantiam inducit. Modice (1045A)vero sumptum acuit ingenium (Boet. de Discip., cap. 2).

S Semper in uno genere est contrarietas una (I Phys., tex. com. 56). Verum est de contrarietate secundum esse et non esse, id est, secundum privationem et habitum, nam in omni genere est una contrarietas, scilicet privatio et forma, vel secundum contrarias differentias condividentes illud genus.

Semper divisio generis est in plures species (Per Porph. ). Intelligitur, quodlibet genus est semper divisibile divisione logicali, per differentias oppositas in plures species actuales, aptitudine in genere existentes: et illarum specierum ad minus debent esse duae: cum hoc tamen stat, quod possunt esse plures.

Sunt ergo ea, quae sunt in voce, earum, quae sunt in anima, passionum notae (I περὶ Ἑρμηνείας). In hac propositione Philosophus per ea quae sunt in voce (1045B)intelligit signa vocalia, et per passiones in anima intelligit terminos mentales, et conceptus, et tunc sensus auctoritatis est quod signa vocalia sunt nota, id est, signum conceptuum seu terminorum mentalium: tunc ex illa auctoritate colligitur commune dictum, quod voces significant conceptus ad placitum ultimate, licet ipsi conceptus quibus subordinantur significent naturaliter.

Sola species habet proprium (Per Porph. ). Intelligitur quod proprium magis attribuitur speciei quam alteri, quia proprium influit ab essentia rei, id est, specie; vel dicitur quod ipse capit speciem communiter pro quolibet subjecto communi.

Sophista plus appetit apparenter esse sapiens et non existenter, quam existenter et non apparenter (I Elench.). Intelligitur quod Philosophus vult tantum, quod proprium sophistice est apparere, et non existere.

Solius est metaphysici de quid ditatibus omnium rerum considerare (VI Metaph.). Respondetur, Verum (1045C)est in communi, non autem in particulari. Hominem enim, terram, aliasque res naturales quidditative considerat physicus.

Si hoc verbum, est, purum dixeris, ipsum quoque nihil est (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur. Si hoc verbum est pure dixeris, id est, solitarie, ipsum quoque nihil est, id est, nec significat vere nec false. Alii autem habent aliam auctoritatem sic, Nec hoc verbum est purum dixeris: et tunc intelligitur sic, non ita quod si hoc verbum purum dixeris quod ipsum nihil sic significet, imo aliquid significat: sed quia significat quamdam compositionem, quam tamen sine extremis non est intelligere, ideo merito dicitur nihil significare.

Singularia sunt sensui propinquiora (I Poster.). Contra dicitur ibidem quod universalia sunt notiora singularibus; dicitur quod intellectus cognoscit primo sub conceptu singulari, magis tamen vago vel communi, ut prius cognoscat aliquid esse quoddam animal (1045D)quam quemdam hominem, et prius quemdam esse hominem quam esse hunc hominem.

Semper honorabilius est agens patiente, et principium, id est causa efficiens, nobilior est quam materia (III de Anima, text. comm. 19). Intelligitur propositio de similibus in forma, et gradu formae, et etiam secundum potentiam: nam actio insequitur multitudinem formae, et multitudo formae insequitur multitudinem materiae. Alio modo glossatur de passo respondente ipsi agenti, quia non oportet absolute quodlibet agens nobilius esse quolibet passo, nam certum est quod sensitivae animae virtutes sunt passivae, ut patet in II de Anima tex. com. 51, virtutes animae nutritivae sunt activae, non tamen dicimus illas esse nobiliores simpliciter virtutibus sensitivis, etc.

Separatur autem hoc ab hoc, sicut perpetuum a corruptibili (II de Anima). Intelligitur sic: Potentia intellectiva separatur ab aliis potentiis tanquam perpetuum (1046A)a corruptibili. Alii autem dicunt quod Philosophus comparat ibi potentiam intellectivam in homine ad animam sensitivam in animali bruto, et vegetativam in plantis: et sic est verum quod intellectus separatur a vegetativo et sensitivo, tanquam perpetuum a corruptibili: non tamen est verum, prout illae potentiae sunt in uno subjecto, scilicet in homine. Sed alii intelligunt sic, separatur autem hoc, id est intellectus divinus, ab hoc, id est intellectu humano, tanquam perpetuum a corruptibili. Etsi enim secundum rei veritatem intellectus humanus sit incorruptibilis, tamen forte secundum Arist. corruptibilis est, cujus tamen error nos nihil debet morari.

Substantia non fit ex non substantiis (I Phys., tex. 22). Ratio est, Alioquin substantia vel fieret ex nihilo vel accidente, et sic accidens esset prius substantia. Vide Arist., VII Metaph., tex. 4.

Si unum contrariorum fuerit in rerum natura, oportet quod sit reliquum (III Coeli, tex. 18). Vera est propositio (1046B)de contrariis positivis quae sunt ad perfectionem universi, nam universum in qualibet hora completum et perfectum est; unde omnes species quae sunt ad perfectionem universi, semper actu sunt in universo. Licet enim apud nos in hac hora cum sit hiems, non sint rosae, tamen in alia regione in qua in hac hora est ver, bene reperiuntur rosae, sed fallit hoc in privative oppositis, quia non sequitur: In rerum natura est plenum, ergo in rerum natura est vacuum: neque sequitur est finitum, ergo erit et infinitum. Aliter pronuntiatur et limitatur hoc modo.

Si unum contrariorum fuerit in natura, erit reliquum. Respondetur verum esse in positivis, et secundum physicam considerationem, non secundum logicam. Similiter, licet generatio et corruptio sint inter se contraria, non tamen convertitur quod ubi est contrarietas, ibi sit generatio et corruptio; quia in coelo est contrarietas secundum rarum et densum, et non est ibi generatio neque corruptio. Vide Simplicium in II Coeli super hunc textum et text. 41.

(1046C)Simpliciter id melius est magisque eligendum, quod melior disciplina eligendum praecipit (III Top., cap. 1). Ut quod moralis philosophia, quam quod medicina.

Sensus est quaedam alteratio (II de Anim.). Respondetur quod sensus sive sensatio est quaedam alteratio salvativa.

Sola metaphysica est scientia communis (I Metaph.). Respondetur quod Philosophus ibi considerat scientiam esse communem, ratione principiorum vel objectorum, et sic respectu aliarum scientiarum, metaphysica utique est communis, quia considerat communiora.

Sophisticus dialecticus et metaphysicus versantur circa idem: quia dicit Commentator, metaphysicus et dialecticus conveniunt in subjecto. Respondetur quod verum est quia conveniunt in subjecto naturali, sed tamen differunt in subjecto formali. Unde metaphysica formaliter et de per se, sive principaliter, considerat ens, in quantum ens, sed sophisticus et dialecticus (1046D)considerant ens rationis per se et principaliter, et sic ex consequenti ens considerant, et sic conveniunt in subjecto naturali, et hoc modo non est inconveniens idem a pluribus considerari.

Sicut res habet esse, ita etiam habet cognosci (IV Metaph.). Intelligitur uno modo, sicut res habet esse per causam, sic etiam habet cognosci per causam. Sed tamen non convertitur sic, quod res habeat esse sicut cognoscitur, cognoscitur enim universaliter, non tamen habet esse universaliter, quia omne quod est ideo est quia unum numero est, ut patet per Boet.

Sola species definitur (Per Boetium in lib. Definitionum). Verum est, sola species definitur tanquam definibile propinquum definitione quid ditativa et essentiali, licet genus et individuum possint definiri tanquam definita remota. Dicitur etiam hoc respectu aequivocorum, quae ut sic, non sunt alicujus speciei, et proinde etiam ut sic non definiuntur.

Sublata quacunque parte integrante, tollitur totum (1047A)(Axiom. dialect. in Top.). Verum est, si accipiatur nomen totius pro toto integro qua totum integrum est. Nam sic accipiatur pro re cui attribuitur integritas, non qua integra est, falsum est. Verbi causa, si Socrati abscissus est digitus, licebit colligere Socratem non esse integrum; non tamen recte colliges, Socratem non esse: quia Socrates etsi integer sine digito non est, potest tamen sine digito in rerum natura cohaerere. Quare si late volueris accipere nomen totius, hanc moderationem adhibeas necesse erit, ut nomen partis integrantis accipias pro parte necessaria (qualis est in Socrate caput aut pectus), non pro quacunque sine discrimine. Quacunque enim parte necessaria sublata, omnino tollitur res cujus vita est pars. Hinc dissolvitur illud: Quaedam pars hominis candidi non est candida (ut pote pupilla), igitur homo candidus non est candidus. Sic enim occurres, Recte sequi hominem candidum, cum aliqua ejus particula sit non candida: non tamen (1047B)recte colligi hominem candidum non esse candidum. Hoc enim non efficietur, nisi qui argumentatur ostendet non esse majorem hominis candidi portionem omnino candidam, quae tamen omnino candida esse debet ut ille sit candidus.

Solius substantiae est definitio (VII Metaph.). Respondetur, Solius substantiae est definitio quidditative, essentialis, propria, non tamen voluit negare Philosophus quin accidens possit definiri per additamentum suae substantiae; sicut enim non habet esse proprium, sive per se, more substantiae, sed esse quoddam dependens a substantia, ita definitionem cum additamento.

Substantia prior est accidente, tempore, natura, et definitione (VII Metaph., tex. 4). Ratio: Cum enim accidens per se non subsistat, necessario praesupponit substantiam. Hoc autem intelligendum est, vel de accidente terminato (nam quantitas interminata secundum Averr. praecedit omnem formam substantialem), (1047C)vel de substantia late sumpta. Nam licet quantitas interminata sit natura prior forma, natura tamen posterior est materia prima.

Sensus visus prae omnibus sensibus diligitur (in prooemiis Metaph. ). Intelligitur respectu scientiae et secundum repraesentationes, quas faciunt sensus secundum se, tunc sensus visus prae omnibus diligitur, quia plures differentias rerum nobis ostendit, v. g., non solum corpora inferiora, sed etiam superiora illa et coelestia. Deinde quia clarius et remotius plures res sunt sensibiles per visum quam per alios sensus. Denique cum minori difficultate nobis visus repraesentat quam alii sensus.

Secundum sensum tactus nos discernimus sapientes ab insipientibus (II de Anima). Et subditur ratio ibidem, quia molles quidem carne, aptos mente dicimus: et sic Philosophus non vult quod simus sapientes, secundum tactum; sed vult quod secundum tactum tanquam signum dicimus dispositos et aptos ad scientiam. Hoc autem est verum de mollitie orta (1047D)ex bonitate temperamenti, sive de mollitie sanguinea, non de mollitie illa phlegmatica quae est in mulieribus.

Similia sunt quorum qualitas est una (V Metaph.). Et sic sequeretur quod terminus vocalis non significaret terminum scriptum, quia non habet qualitatem unam, nec similitudinem. Respondetur quod tametsi terminus vocalis et terminus scriptus non sint similes qualitate, vel etiam similitudine quadam reali, sunt tamen similes qualitate vel similitudine repraesentationis, et sic unus alium significat. Porro non debet esse una numero qualitas in similibus, sed satis est quod sit una specie.

Scientia est de numero perpetuorum (I Poster.). Hoc est, veritates quarum sunt demonstrationes et scientiae, nunquam mutantur, nec mutari possunt. Semper enim triangulus habebit tres angulos aequales duobus rectis, semper compositum ex quatuor elementis erit corruptibile, etc.

(1048A)Scientia dividitur in eam quae utilitatis, et in eam quae cognitionis causa quaeritur. Respondetur, quod Philosophus ibi distinguit scientias in speculativas et practicas; et practicas quidem dicit esse quae pro fine habeant opus, et utilitatem speculationis quae cognitionem, non quod ista quoque cognitio non sit bona et ordinabilis in bonum, et hoc nomine utilis, sed quod non habeat pro fine opus, nec ita pertineat ad necessitatem vitae istius communis, sicut scientia practica.

Species rerum habent se sicut numeri (VIII Metaph.). Intelligitur quod sicut numerus denarius additur alteri numero, et tunc resultat una nova species numeri, ut addendo decem ad decem erunt viginti, et addendo unum ad tria, erunt quatuor; sic simili modo, quando uni speciei additur aliquod essentiale, quod non est essentia illius, resultat alia species.

Subjecti non est demonstratio (I Poster.). Intelligitur quod nulla scientia habet demonstrare suum (1048B)subjectum esse, sed praesupponit illud. In omni scientia, ut habetur I posteriorum, de subjecto praesupponitur quid nominis, et an sit, sed quid rei investigatur, et qualis sit res per demonstrationem ostenditur.

Sensus est singularium, intellectus vero universalium (III de Anima). Respondetur sensum esse, non quod intellectus non etiam intelligat singularia, sed quod solus universalia et universaliter. Hoc enim potest sensus, sed sola cognoscit singularia et singulariter. Brevius dici potest hoc axioma: Sensus est duntaxat singularium, intellectus non tantum singularium est, verum etiam universalium.

Substantia non est idem cum accidente (I Top.). Intelligitur essentialiter, quia accidens et suum subjectum faciunt quidem unum numero, sed de per accidens, ut patet VII Metaphys.

Si pulcher es, lauda naturam; si dives, lauda fortunam; si sapiens es, lauda teipsum (Seneca ). Sententia (1048C)haec ex toto non est vera; imo si sapiens es, principaliter lauda naturam. Nam, ut inquit Victorinus, natura facit habilem, ars facilem, usus vero potentem.

Scientia secatur, quemadmodum et res (III de Anima, tex. com. 38). Propositio haec veritatem habet de scientia nostra, quia de illa loquitur. Arist. Fallit autem de scientiis Dei et intelligentiarum, quia scientia in Deo et intelligentiis non dividitur secundum divisionem quae datur per potentiam et actum, nec per universale et particulare, sed scientia in intelligentiis non dividitur secundum diversitatem scientiarum, etc. Scientia Dei de entibus est, tali modo, quali nulla aliarum intelligentiarum particeps esse potest, quia entia nihil diversum sunt a scientia Dei, ut in illa contineatur, et nullibi ens simpliciter omnibus modis est idem cum intellectu scientis, sicut in primo principio.

Si praedicatum sequitur subjectum, incrementum praedicati sequitur incrementum subjecti. Quod si praedicatum (1048D)non sequitur subjectum, nec incrementum sequetur incrementum. Quod quidem sic efferri solet: ut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis, et maximum ad maximum (IV Top., cap. 3). Ut si major virtus est melior aut maxima optima, virtus utique est bona. Est enim par ratio. Quod si major non esset melior, aut maxima optima, nec virtus omnino esset bona. Item, ut si bonum honestum est per se bonum, honestius melius, et honestissimum optimum. Et si facere injuriam malum ex se est, majorem facere pejus, et maximam pessimum. Limitatur tamen axioma, quod intelligi soleat in praedicatis quae per se dicuntur de subjectis. Alioquin non usquequaque veritatem continet. Nec enim recte dixeris: Major vini usus est pejor, aut maximus pessimus; igitur usus vini est malus. Nec item: Exercitatio corporis est bona; igitur major est melior, et maxima optima. Causa est, quia nec majori usui vini convenit per se ut sit pejor, aut maximo ut sit pessimus. (1049A)Nec exercitatio corporis est per se aut ex se bona, sed per accidens (sic non efficitur ut major sit melior et maxima optima), alioqui omnis exercitatio corporis esset bona, et omnis vini usus malus.

Si infinita puncta concurrerent, lineam non facerent (I Coeli). Respondetur quod Philosophus loquitur de punctis indivisibilibus, et sic vult: Si infinita puncta indivisibilia concurrerent, lineam non facerent. Quod verum est, ex indivisibilibus enim divisibile non componitur, licet continuetur.

Separatio formae a materia, est ejus corruptio (IV Phys.). Respondetur quod Philosophus loquitur ibi de forma, quae est educta de potentia materiae, ut est forma bruti.

Solius incomplexi est definitio (VI Top.). Respondetur, Verum est de definito propinquo, non autem remoto.

Simile non patitur a simili (I de Generatione, tex. 46).

(1049B)Si est turpe, non posse defendere se corpore, turpius est non posse defendere se sermone (I Rhetor.).

Simpliciter dico, quod nullo addito dico (II Top. cap. 30).

Simpliciter notum non est quod ab omnibus notum est, sed a bene dispositis intellectu (V Top., cap. 4).

Semper sunt ponenda vera discenti (VIII Top., cap. 1).

Scientes universale, saepe ignorant ipsum singulare (Polit., text. 30).

Sentire est singularis, sed sensus est universalis (II Poster., tex. 27).

Scientiarum alia est perfecta, quae est per causam; alia imperfecta, quae est sine causa (Ibid., com. 1).

Si possibile esset nos esse in esse non transmutabili (IV Phys. com. 98).

Sedendo et quiescendo, anima fit prudens (VII Phys. text. 20).

(1049C)Substantia est dignior accidente (II de Anima. com. 2).

Stellae non videntur de die, propter lumen solis (Ibid., com. 72.).

Sensus, semper dicit verum in particularibus, sed non in universalibus; intellectus autem, e converso (Ibid., com. 152).

Sicut probis probitas est praemium, ita malis, nequitia est supplicium (Boet., IV de Consol.).

Solutio dubitationis est inventio veritatis (VII Ethicor., cap. 4).

Surgere de nocte, ad sanitatem et ad philosophiae studia prodest quam plurimum (Lib. Oecon.).

T Tunc cognoscimus unumquodque cum omnes ejus causas cognoscimus (I Phys., text. 1; idem X. Poster., cap. 2, et II Poster., c. 11). Propositio intelligenda (1049D)est de cognitione rei perfecta simpliciter et de causis per se. Et ratio est, quoniam sicut se habet res ad esse ita ad cognosci (II Metaph. text. 40). Ad producendum autem esse cujuslibet rei concurrunt omnes causae, tam propinquae quam remotae. Hinc collige nullam rem posse perfecte sciri per unam scientiam tantum, sed vel ex parte, vel secundum aliquam considerationem solum.

Tantum uni unum opponitur (I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur in eadem specie oppositionis, quia in diversis speciebus non est inconveniens, quod uni plura opponantur.

Tantum duo sunt elementa (V Metaph.). Intelligitur: Tantum duo sunt elementa, id est, principia prima vera, scilicet, materia et forma; quatuor autem sunt elementa vocata, scilicet, aer, ignis, aqua et terra. Haec enim quidam antiqui prima rerum principia posuere et vocavere, licet non essent prima, sed ex primis illis, materia et forma constarent.

(1050A)Tale additum suo tali, facit ipsum magis tale (III Top., c. 9). Intelligitur de qualitatibus positivis et naturalibus sic, quod qualitas positiva addita qualitati positivae ad idem subjectum, faciet illud magis tale. Et dicitur (positivis) quia in privativis non est verum, ex quo una negatio addita alteri ejus virtutem non fortificat, sed magis interimit; etiam intelligitur de tali quod non est infinitum. Id quod notanter dicitur propter perfectionem Dei, quae est infinita, et ideo etiam nihil potest illi addi quod faciat ipsum magis tale.

Triplex est substantia, scilicet, forma, materia et totum compositum (II de Anima, et VIII Metaph.). Et sic Philosophus videtur velle quod materia et forma distinguuntur contra totum compositum; et videtur esse contra eum (I Phys.) ubi dicit quod totum est suae partis. Respondetur quod Philosophus distinguit materiam et formam, et totum compositum divisim sumpta, et non conjuncta. Sed illa auctoritas Philos. (1050B)(I Phys.) intelligitur quod totum nihil aliud est nisi suae partes conjunctae, vel simul sumptae.

Ternarius est prima multitudo (I Phys.). Et sic videtur quod duo non sunt multa. Respondetur quod Philosophus vult quod ternarius est prima multitudo excedens alium numerum, et sic est verum.

Theoricae finis est veritas, practicae vero opus (I Metaph.). Respondetur quod Philosophus loquitur de operatione quae fit extra, licet igitur logica et aliae artes etiam operentur dum speculantur, id tamen est ab intra.

Tunc unumquodque est perfectum, cum tangit propriam virtutem (VII Phys.). Respondetur quod Philosophus vult quod unumquodque maxime est perfectum, cum attingit debitum gradum, et extremum perfecta virtutis sibi convenientis.

Tempus non est motus (IV Phys.). Respondetur quod Philosophus vult quod illa non est praedicatio essentialis. Tempus est motus, sed bene accidentalis et convertibilis, quia cum dico Tempus est motus, (1050C)subjectum praedicatur de propria passione.

Tempus est ubique (IV Phys.). Intelligitur commensurative, quia omnis successio mensuratur tempore.

Tempus non est numerus, quo numeramus (IV Phys.). Verum est capiendo numerum pro numero numerante principali, et etiam instrumentali intrinseco, scilicet, ratione animae discretivae, licet sit numerus extrinsecus, scilicet res cognita subjecta mensurae, secundum quam anima venit in cognitionem mensurae minus notae.

Tempus est sensibile ratione consequentiae, eo quod tempus est motus, sed motus est sensibilis; consequenter ergo tempus (II de Anima). Duplex est esse temporis secundum commentatorem, scil. formale et materiale. Formale est ratio discretiva animae, materiale est motus. Modo auctoritas est vera, quoad esse materiale.

Tactus est in carne (II de Anima). Contradicitur in (1050D)II de Partibus animalium, quod sensorium tactus est aliquid aliud intus existens, etc. Respondetur sensorium tactus totum et adaequatum, etiam apud Aristotelem esse triplex, scil. cor, nervum et carnem, cor, ut originem primam facultatis sensitivae et tactivae, verum ut hanc facultatem participans et deferens carnem, ut quiddam hanc facultatem, licet non perinde deferens a corde, tamen etiam participans. Ad illud igitur ex II de Partibus animalium dicitur Arist. loqui de organo primario, vel de organo non tam participante facultatem sensitivam, seu factivam, quam deferente. Et tunc verum est carnem non esse organum tactus, sed cor vel nervos.

Terra est res quiescens (Per Commentatorem, qui dicit: Si omnes dei descenderent, non possent movere terram ). Intelligitur secundum se totam, licet moveatur secundum partes, quia quotidie alteratur secundum suas partes, imo etiam movetur localiter secundum quasdam partes.

(1051A)Terra est in aqua, tanquam in loco proprio et naturali (IV Phys.). Respondetur quod Philosophus habet ibi modum loquendi vulgarium, secundum quem modum id dicitur esse in alio, cujus major pars se secundum, et quamlibet sui ab alio circumdatur; et sic terra est in aqua; tamen non habet unum locum proprium, qui esset aqua tantum, vel mare tantum.

Totum non cognoscitur ignoratis partibus quibus constat (I Phys., text. 35). Ratio est, quia sicut se res habet ad esse, ita ad cognosci. Ex partibus autem resultat esse totius. Si igitur fuerit totum essentiale et secundum qualitates, ut ait Aver., debent fieri partes ejus essentiales, ut materia et forma. Sin autem fuerit totum secundum qualitatem, debent fieri partes ejus non communicantes, id est, quae situ distinctae ac separatae sunt, et una est extra aliam.

Totum sapit naturam suarum partium communis propositio. Verum est, quoad significatum, non autem (1051B)quoad modum significandi.

Totum et perfectum sunt penitus idem (II Phys. et IV Metaph.). Intelligitur quando totum capitur categorematice, et non quando capitur syncategorematice.

Turpe est ignorare quod omnibus scire convenit (Ibid.).

Tristitia corrumpit naturam habentis (III Eth., cap. 15).

Turba multa melius judicat, quam unus tantum (III Polit.).

Triplex est bonum, animae corporis, et bonum extrinsecus adveniens (VII Polit.).

Tempora maxime distinguuntur per motum solis (Plato, in Timaeo ).

Tam triste est a turpibus laudari, quam ob turpia laudari (Sen., de Continuat. ).

U (1051C)Unius rei tantum una est natura (Per Commentatorem I Coeli). Intelligitur quod una natura est productiva unius duntaxat motus, et non diversorum, secundum speciem distinctorum; interim sicut possunt unius rei plures esse naturae, quarum una est productiva motus ut forma, et alia subjectiva, ut materia.

Unum et multa opponuntur (II Metaph.). Et sic sequeretur, quod termini de praedicamento quantitatis contrarientur, contra Philosoph. dicentem quantitati nihil esse contrarium. Respondetur quod hic aequivocatur oppositio, accipitur enim large pro qualibet repugnantia.

Universale est unum in multis, et unum de multis (I Poster.). Intelligitur sic: Universale est unum in multis, sicut superius in suo inferiori, vel est unum in multis significative. Multa enim significat secundum unam communem rationem, et est unum de multis, id est, praedicatur de pluribus.

(1051D)Universale nihil est, aut posterius est suis singularibus (II de Anima). Intelligitur: Universale in essendo secundum imaginationem Platonis nihil est, ut autem importat conceptum communem unius rei ad alios, sic posterius est rebus singularibus, a quibus causatur. Cum enim multa individua considerantur ab intellectu, quatenus similia in natura humana, non divisibili ac variabili per aliquas differentias essentiales et accidentales, mox istam considerationem consequitur ratio universalis respectu naturae humanae, nempe ratio speciei. Nempe sicut si quis vertat faciem ad speculum, naturaliter ibi ejus species apparet, ita rem objective dicto modo existentem in intellectu naturaliter consequitur aliqua talis proprietas intentionalis, vel aliquod ejusmodi ens rationis, genus, species, etc.

Usus rei cujus est bonus, id bonum est; et: Usus rei alicujus si est malus, id malum est (Axiom. Top.)?. Limitatur quod sit verum, si intelligatur usus rei, (1052A)quam ipsa per se atque ex natura sua sibi vindicat (ut, e. g. sophistice perniciosa est, quia usus ejus est per se perniciosus, cum decipiat homines atque deludat, etc.), alioquin ex malo usu jurisperitiae, aut medicinae, aut eloquentiae (quibus multi abutuntur ad aliorum perniciem) licebit concludere has artes esse perniciosas, contraque ex bono usu illarum injuriarum, odii, et inimicitiarum (quas probi homines patienter sustinent) licebit colligere injurias, odia et inimicitias, esse res bonas, quod absurdissimum est. Hoc cum non animadvertant caeci haeretici nostri temporis, ex abusu sacerdotii, pontificatus, et aliorum sacrorum ministeriorum ac piorum exercitiorum Ecclesiae, quo non pauci notantur et arguuntur, colligunt, quasi ex proprio harum rerum usu, tollenda omnino esse de medio haec sacra ministeria et pia exercitia. Quod quanta sit absurditate ac caecitate plenum dici non potest, quia, una excepta virtute, (qua sola nemo qui ea praeditus sit male uti (1052B)potest) nulla res adeo est bona et excellens, ut ea pravi homines abuti non valeant.

Unius causae tantum unus est effectus (I Poster.). Intelligitur, Unius causae eodem modo se habentis, respectu ejusdem causati, est unus effectus; quia causae diversimode se habentis aliquando sunt plures effectus, scilicet unus mediatus, alius immediatus.

Universalia sunt difficillima ad cognoscendum, eo quod sunt a sensibus remotissima (In prooem. Metaph.). Solet glossari communiter de universalibus in causando, quemadmodum est, Deus et intelligentiae, talia namque entia abstricta cum a sensibus sint remotissima, sunt difficillima cognitu.

Universale est ubique (I Poster.). Intelligitur de universali in causando, et tale est Deus gloriosus; similiter dicitur quod universale in praedicando est ubique, scilicet quatenus tale non determinat sibi hic et nunc, sed abstrahit ab hujusmodi conditionibus individuantibus.

Universale est causa suorum singularium (I Poster.). (1052C)Respondetur quod Philosophus ibi loquitur secundum opinionem Platonis, qui dixit quod universale est quidditas singularium.

Universale est aeternum et incorruptibile (I Poster.). Intelligitur quod propositio universalis posterioristica est aeternae veritatis; vel sic quod ex terminis universalibus potest constitui propositio aeternae veritatis.

Universalia sunt notiora singularibus (I Phys.). Respondetur quod Philosophus loquitur ad hunc sensum, videlicet quod universalia, id est magis confusa, sunt notiora singularibus, id est minus confusis. Vide supra in littera A axioma illud, Ab universalibus proceditur.

Universalia per se existunt (V Metaph.). Non quod substant seorsim, ut Platonici delirarunt, sed quod ut talia non sint hoc aliquid, et proinde etiam non recipiant hoc vel illud accidens, ita ut unum universale respectu alterius posset dici idem, vel diversum (1052D)alteri secundum accidens. Nam de eodem et diverso ibi agit Aristoteles.

Ubicunque est sensus, ibi est appetitus (II de Anima). Intelligitur secundum Themist. de appetitu concupiscibili, qui est appetitus convenientis et delectabilis, non autem intelligitur de appetitu irascibili et intellectuali.

Ubi maximus intellectus, ibi minima fortuna (Per Boet.). Et ratio auctoritatis est, quia hominibus intelligentibus et magis sapientibus, minus veniunt effectus fortuito quam insipientibus, eo quod sapientes semper agunt tum deliberatione, et ideo pauciora ipsis accidunt praeter intentionem.

Unum et idem ens est naturale et artificiale (II Phys.). intelligitur respectu diversorum.

Uno inconvenienti dato, alia contingunt (I Phys., tex. 21 et 22). Id est, ex uno dato et concesso absurdo, multa alia sequuntur; vel ex uno falso dato multa absque difficultate procedunt.

(1053A)Uni unum dicitur esse contrarium (X Metaph., tex. com. 24). Respondet Alexander dicendo, quod quando hoc sumitur simpliciter, sic uni unum est contrarium, sed quando non intelligitur simpliciter, non inconvenit uni plura esse contraria, nam aliquid secundum aliud et aliud, licet numero sit idem, potest plura habere contraria. Nam eadem nix numero, alba et frigida est, et habet calorem et nigritiam contraria, respectu alterius et alterius.

Unum subjectum unam formam (Averr. in lib. de Substantia orbis). Et ratio, quia unius rei est unum esse. Limitatur propositio quod intelligatur de forma substantiali in esse completo, quia per talem formam substantialem, res est hoc aliquid et in actu, II de Anima, tex. com. 2. Et ideo quidquid advenit tali enti, in actu est accidens.

Unumquodque dividitur in ea ex quibus est (VI Phys., tex. 3). Unus est tantum princeps (XII Metaph.). Ibi dicitur quod non valet pluralitas principium, et subdit Philosophus: Sit ergo unus princeps, id est, (1053B)unus est motor vel una causa prima. Sed secundum fidem sic intelligitur: Unus est tantum princeps, id est, unus est Deus singularis in essentia, et trinus in personis, a quo cunctis donatum est esse et vivere, his quidem clarius, his obscurius, ut patuit in principio hujus libelli; ubi dicitur: Ab hoc quidem ente dependet coelum et tota natura, ab hoc ente, id est a Deo, qui sit benedictus in saecula saeculorum, Amen.

V Virtus moralis in medio consistit quoad nos, determinata ratione (II Eth., c. 6). Hoc est, virtutis medium non est rei, sed rationis, quod verum est causaliter et effective, non autem essentialiter, quasi ipse actu rationis ad medium reducatur. Et ratio est, quoniam virtus moralis non perficit actum rationis, sed actum virtutis appetitivae. Et ideo per ea ipse actus rationis non reducitur ad medium. Et pro (1053C)uberiori intelligentia hujus axiomatis, nota quod medium rationis in materia virtutum est facere opus quando oportet, et prout oportet, secundum regulam a prudentia prescriptam, sic ut nec excedat, nec deficiat; excessus vero est operari opus quando non oportet, et sicuti non oportet, ubi affirmatur materia et negantur circumstantiae: defectus vero est quando negatur materia et affirmantur circumstantiae, ut non delectari quando oportebat delectari. Medium vero rei est aequalitas a parte rei determinata: si enim debes centum, et restituas centum, servasti medium rei; nam centum sunt aequalia aliis centum. Et hoc medium rei est duplex. Arithmeticum, quod in aequalitate duarum qualitatum consistit. Secundum est geometricum, quod in aequalitate proportionum consistit, quod semper servatur a justitia distributiva: habet enim in officio justitia distributiva, distribuere unicuique secundum propria merita, v. g., si dux in bello debet distribuere bona (1053D)parta militibus, oportet ut observet istam proportionem quod reddat unicuique militum secundum propria merita.

(1054A)Visus et illuminatio fiunt in instanti, similiter et delectatio (II de Anima, et X Eth. In oppositum est Philosophus libro Meteor.). Cui opposito suffragatur ratio, quia quando debet fieri illuminatio medii de novo, oportet quod hoc fiat per applicationem lucidi ad medium, et per generationem novi lucidi et per privationem obstaculi, modo ista non possunt fieri in instanti. Respondetur ergo quod visus illuminationem et delectationem, quantum est de se, non repugnat fieri in instanti. Unde si per impossibile totum medium applicaretur in instanti, utique lumen in instanti produceretur in eo. Sed quia totum medium non potest per potentiam naturalem applicari in instanti, ideo per potentiam naturalem illuminatio totius medii non potest fieri in instanti. Attamen ejus spatii seu medii quod recte applicatur, illuminatio tota et perfecta fit in instanti. Non sic calefactio aut alia similis alteratio, quia et si quidpiam bene applicetur igni, non tamen in instanti perfecte calefit, sed paulatim et successive.

(1054B)Virtus perfectio quaedam est. Unumquodque enim tunc maxime perfectum est, cum adeptum est propriam virtutem, et maxime secundum naturam. Vitium autem corruptio horum, et remotio est (VII Phys., tex. 18). Profecto magna virtutis laus. Tunc dicitur completus homo, cum virtutem habet; tunc diminutus, cum vitium.

Virtutem moralem in voluptatibus, et tristitiis esse accidit (II Eth.). Intelligitur in domandis passionibus appetitus. Nota hic quod Stoici tunc esse virtutem putabant, cum nullus est in sensu appetitus motus, nec passionis ullius insultus, et ideo impassibilitates eas vocabant, quasi ex tali passionum negatione insurgerent virtutes. At Peripatetici tum virtutem esse existimabant, cum passiones et motus sensuum secundum rationem, frenati sunt. Unde licet insurgant contra rationem, tamen a ratione superantur, et eas moderatur ratio.

Virtutes sunt fortiores in dextera parte quam in sinistra (1054C)(Per Philosophum in Problem. ). Super hoc problema fundatur ratio, quare anima incipiat motum a parte dextera, et non sinistra, dicendum vero quod dictum hoc intelligendum sit de virtutibus motivis, non autem cognitivis, ut cuivis facile patet.

Virtus est habitus qui habentem perficit, et opus ejus laudabile reddit (II Eth.). Sensus est quod virtus reddat opus bonum non principaliter, sed dispositive, quia disponit voluntatem semper ad bonum, ut prompte et delectabiliter illud operetur. Nihilominus voluntas ex sua potentia etiam potest elicere bonum, sed non potest tam prompte et ita delectabiliter, sicut cum virtute.

Virtus consistit in divisibili (II Top.). Respondetur quod Philosophus loquitur de virtute perfecta.

Virtuosus et felix non operantur odibilia et mala (I Eth.). Respondetur quod Philosophus non vult quod virtuosus nullo modo possit operari mala et odibilia; sed vult quod raro nec de facili, tanto enim (1054D)rarius et minus faciliter, quanto in virtute est magis formatus et perfectus.

SECTIO SECUNDA. SENTENTIAE EX CICERONE COLLECTAE. PRAEFATIO. (1053D)Nunc quoniam auctoritatum Aristotelis longitudo et magnitudo crevit, commodius est in secundo praesentis opusculi tractatu de caeteris beatae vitae proverbiis deinceps exponere, ne qua possit animum defatigatio retardare. Non est enim temere factum, eos addere flores, quibus imago virtutis ante oculos (1054D)locatur, quae sole stemmatis addunt aeternitatem, ut ille dicit: Sola nobilitas atque unica virtus est, profecto vehemens et constans animi militia virtus, quae fastidioso aditu excitata, invida ingenia ad se penetrare patitur; quo evenit ut et humili loco nati, ad summam dignitatem consurgant, et generosissimi homines in aliquod revoluti dedecus acceptam a majoribus lucem, in tenebras convertant. Itaque maturabitur, (1055A)et quod negotio diminutum fuerit, exaequabitur industria, ut pro vestro in nos officio, et pro nostro vitae studio munus hoc accumulatissime vestrae largiatur voluntati. Itaque inter Aristotelis Ciceronisque libros, quos de Republica utrumque constituisse constat, hoc interesse prima fronte perspicitur, quod ille rempublicam ordinavit, hic retulit; alter qualis esse deberet, alter qualis esset a majoribus instituta disseruit. Aristotelis autem libros superiori libro excerptos dedimus, nunc Ciceronis dare praesentis est intentio, quem praeterire turpe et extremum dedecus esset. Nam studii humanitatis maximus fuit cultor, qui ingenio ab adolescentia eruditus, et in dicendo plurimum exercitatus, facile et sine labore cogitationes suas mandare litteris poterat. Hac igitur felicitate ingenii, hoc naturae munere, hac denique sapientia et eruditione fretus, a pueritia ad exitum vitae multa praescripsit: inter quae quaedam studiorum et doctrinae (1055B)sunt opera, quae adolescentiam agunt, senectutem oblectant; secundas res ornant, adversis profugium ac solatium praebent; delectant domi, non impediunt foris; pernoctant nobiscum, reddunt nos simillimos diis immortalibus, et ob excellentem illarum artem et venustatem videmur omnino non mori posse debere. Itaque primo de omni officio humano ex Officiorum libris Marci Tullii Ciceronis deleguntur auctoritates.

Ex libro primo Officiorum M. Tull. Ciceronis. Nulla enim vitae pars neque publicis, neque privatis, neque forensibus, neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque excolendo sita est vitae honestas omnis, et negligendo turpitudo.

Omnis enim quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur.

Cum enim utilitas ad se rapere honestas e contra (1055C)a se revocare videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus, afferatque ancipitem curam cogitandi.

Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque suum tueatur, declinetque ea quae nocitura videantur, omniaque quae sint ad vivendum necessaria inquirat et paret, ut pastum et latibula, et alia ejusmodi generis.

Commune autem omnium animantium est conjunctionis appetitus procreandi causa, et cura quaedam eorum est quae procreata sunt. Sed inter hominem et belluam hoc maxime interest, quod haec tantum quantum sensu movetur, ad id solum quod adest, quodque praesens est, se accommodat, paululum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem qui rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, rebusque praesentibus adjungit (1055D)atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias.

His enim rebus quae tractantur in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus.

Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus; labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe dicimus.

Quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id jure laudabitur.

Virtutis enim laus omnis in actione consistit, a qua tamen fit intermissio. Saepe multique dantur ad studium reditus.

Omnis enim cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis, et pertinentibus ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiae cognitionis versabitur.

(1056A)Justitia est, in qua virtus est splendor maximus, ex qua viri boni nominantur; et huic conjuncta beneficentia, quam eadem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Et justitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat nisi lacessitus injuria; deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis, ut suis.

Praeclare scriptum est a Platone: Non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partemque amici.

Atque, ut placet Stoicis, ea quae in terris gignuntur, ad hominum usum omnia creari, homines autem hominum causa esse procreatos, ut ipsi inter se alii aliis prodesse possint. In hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates afferre in medium, commutatione officiorum dando, accipiendo: cum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem; fundamentum autem omnis justitiae est fides, id est, dictorum conventorumque (1056B)constantia et veritas.

Injustitiae duo sunt genera: unum eorum qui inferunt: alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, non propulsant injuriam. Nam qui injuste impetum in quempiam facit, aut ira aut perturbatione aliqua incitatus, is quasi manus videtur inferre socio; qui autem non defendit, nec obsistit si potest injuriae, tam est in vitio quam si aut parentes, aut amicos, aut patriam deserat.

Expetuntur autem divitiae tum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas voluptates.

Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia; quibus rebus effectum est ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda est, sed fugienda semper injuria est.

Maxime autem adducuntur plerique ut eos justitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderint. Quod enim est apud Ennium, Nulla sancta societas nec fides regni est, id latius (1056C)patet. Nam quidquid ejusmodi est in quo non possunt plures praecellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam societatem.

In omni justitia permultum interest utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat injuria: leviora enim sunt ea quae repentine et motu aliquo accidunt, quam ea quae meditata et praeparata inferuntur: hoc ipsum jam justum est quod recte fit, si est voluntarium.

Est enim difficilis cura rerum alienarum.

Aequitas enim per se lucet.

Nec promissa servanda sunt ea quae sunt iis quibus promissa sunt inutilia. Nec si plus tibi ea noceant, quam illi prosint cui promiseris: contra officium enim est, majus damnum anteponi minori.

In republica maxime conservanda sunt jura belli. Nam cum sunt duo genera decertandi: unum per (1056D)disceptationem, alterum per vim, cumque illud sit proprium hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam ut sine injuria in pace vivatur: parta autem victoria conservandi sunt hi qui non crudeles in bello neque immanes fuerunt.

Mea quidem sententia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper consulendum putavi

Et cum iis quos vi deviceris, consulendum est, tum hi qui armis positis ad imperatoris fidem confugerint, quamvis murum aries percusserit, recipiendi.

Etiam si quid singulis temporibus sacramento adacti hosti promiserint, in eo ipso fides servanda est.

Meminerimus autem etiam adversus infimos justitiam esse servandam; est autem infima conditio et fortuna servorum. Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude fiat injuria, fraus quasi vulpeculae, (1057A)vis leonis videtur, utrumque ab homine alienissimum.

Totius autem injustitiae nulla capitalior quam eorum qui tum cum maxime fallunt, id agunt ut viri boni esse videantur.

Beneficentia ac liberalitate nihil est natura hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim primum ne obsit benignitas et iis ipsis quibus benigne videbitur fieri et caeteris, deinde ne major sit benignitas quam facultates; tum ut pro dignitate cuique tribuatur, id est enim justitiae fundamentum, ad quam referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi et assentatores judicandi sunt. Et qui aliis nocent ut in alios sint liberales, in eadem sunt injustitia ut si in suam rem alienam convertant. Sunt autem multi quidem cupidi splendoris et gloriae qui eripiunt aliis quod aliis largiantur: hique se arbitrantur (1057B)beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos quacunque ratione. Id autem tantum abest ab officio, ut magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur ut ea liberalitate utamur quae prosit amicis, nemini noceat. Qui benigniores esse volunt quam res patiatur, primum in eo peccant quod injuriosi sunt in proximos: quas enim copias his suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per injuriam, ut ad largiendum suppeditent copiae. Videre enim licet plerosque non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos, multa facere ut benefici videantur; quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videntur.

Talis autem simulatio vanitati est conjunctior quam aut liberalitati aut honestati.

Mores ejus erunt spectandi in quem beneficium conferetur, ut animus erga nos, et communitas ac (1057C)societas vitae, et ad nostras utilitates beneficia collata.

Nemo omnino est negligendus, in quo aliqua significatio virtutis apparet.

Primum illud est in officio, ut et plurum deamemus, a quo plurimum diligimur. Sed benevolentiam non adolescentulorum more, ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia judicemus.

Etenim si in eos quos speramus nobis profuturos non dubitamus officia conferre, quales in eos esse debemus qui jam profuerunt?

Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine judicio, vel modo in omnes, vel repentino quodam quasi vento impetu animi incitati: quae beneficia ita aeque magna non sunt habenda atque ea quae judicio considerato constantique delata sunt. Sed in collocando beneficio, et in referenda gratia si caetera paria sunt, hoc maxime officii est ut quisquis maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari, quod contra fit a plerisque: a quo enim plurimum sperant, (1057D)etiamsi ille his non eget, tamen ei potissimum inserviunt. Optime autem societas hominum conjunctioque servabitur, si ut quisque erit conjunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur.

In Graecorum proverbio est, Amicorum esse communia omnia.

Sanguinis autem conjunctio et benevolentia devincit homines charitate: magnum est enim eadem habere majorum monumenta, ejusdem uti sacris, sepulcra habere communia.

Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate conjuncti. Nihil enim amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum. In his in quibus eadem studia sunt, eaedem voluntates, in his fit ut aeque quisque altero delectetur ac seipso; efficiturque id quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus.

(1058A)Est ea jocundissima amicitia quam similitudo morum conjugavit.

Sunt officia quae aliis magis quam aliis debentur, ut vicinum citius adjuveris in fructibus percipiendis, quam aut fratrem aut familiarem: at si lis in judicio sit, propinquum potius et amicum quam vicinum defenderis.

Nemo qui fortitudinis gloriam consecutus est, insidiis aut malitia laudem adeptus est, itaque viros fortes, magnanimos, eosdem bonos et simplices veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus.

Scientia quae est remota a justitia, calliditas potius quam sapientia est appellenda. Difficile est cum praestare omnibus concupiveris, servare aequitatem, quae est justitiae maxime propria.

Nullum enim tempus est quod justitia vacare debeat: fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant injuriam.

Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus.

(1058B)Vix invenitur qui laboribus susceptis, periculisque aditis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.

Pecuniae est fugienda cupiditas: nihil enim est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias. Nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas; si vero habeas, ad munificentiam libertatemque conferre.

Cavenda est etiam gloriae cupiditas: eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda, ac potius non accipienda interdum, aut deponenda nonnunquam.

In omnibus negotiis priusquam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.

Parva enim sunt foris arma, nisi sit consilium domi.

Bellum autem ita suscipiatur ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur: fortis vero animi et constantis (1058C)est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultu animo uti ac consilio, nec a ratione discedere.

Temere autem in acie versari, et manu cum hoste confligere, immane quiddam et belluarum simile est. Sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda.

Fugiendum etiam illud, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius.

In tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est; subvenire autem tempestati quovis animo, quavis ratione, sapientis est.

Omnino qui reipublicae praesunt, duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut quidquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne dum partem aliquam tueantur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicae ad eorum utilitatem qui commissi sunt, (1058D)non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Qui autem partem civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam. Ex quo evenit ut alii populares, alii studiosii optimi cujusque videantur, pauci universorum.

Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio. Nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius, placabilitate atque clementia. Omnis autem animadversio et castigatio contumelia vacare debet; neque ad ejus qui punit aliquem, aut verbis castigat, sed reipublicae utilitatem referri debet.

Cavendum est etiam ne major poena quam culpa sit, et ne iisdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda autem maxime est ira in puniendo. Nunquam tantum iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit quae est inter nimium et parum.

(1059A)Optandum est ut hi qui praesunt reipublicae legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur. Atque etiam in rebus prosperis, et ad votum nostrum fluentibus, superbiam magnopere et fastigium arrogantiamque fugiamus.

Nam ut adversas res, sic secundas immoderate ferre levitatis est; praeclaraque est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus eademque frons. Recte praecipere videntur qui monent ut quanto superiores sumus, tanto submissius nos geramus.

In secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum, iisque major etiam quam ante est tribuenda auctoritas: his temporibus cavendum est ne assentatoribus patefaciamus aures, neque adulari nos sinamus, in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur, ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irritentur, et in maximis versantur erroribus.

Nam negligere quid de se quisque sentiat, non (1059B)solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti.

Omnis autem actio vacare debet temeritate et negligentia, nec vero agere aliquid cujus non possis causam probabilem reddere. Efficiendum est enim ut appetitus obediant rationi, eamque neque praecurrant propter temeritatem, nec propter pigritiam aut ignaviam deserant: sintque tranquilli, atque omni perturbatione animi careant, ex quo eluceat omnis constantia, omnisque moderatio.

Appetitus omnes contrahendi sedandique sunt, excitandaque animadversio et diligentia, ut ne quid temere ac fortuitu inconsiderate negligenterque agamus. Neque enim a natura ita generati sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque majora. Ludo autem et joco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus caeteris, tum cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus; ipsumque genus jocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum (1059C)et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso joco aliquid probi ingenii lumen eluceat.

Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus, elatique voluptate in aliquam turpitudinem dilabamur.

Hominis mens discendo alitur, et cogitando semper aliquid aut inquirit aut agit, videndique et audiendi oblectatione ducitur.

Si quis est paulo ad virtutem erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam. Ex quo intelligitur corporis voluntatem non satis esse dignam hominis praestantia, eamque contemni et rejici oportere: sin sit quispiam qui aliquid tribuat voluptati, diligenter et tenendum esse ejus fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referantur, et ad vires non ad voluptatem. Atque etiam si considerare (1059D)volumus quae sit in natura hominis excellentia et dignitas, facile intelligimus quam sit turpe diffluere luxuria, et delicate ac molliter vivere, quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.

Ut enim in corporibus magnae dissimilitudines sunt, alios enim videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere, itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem; sic in annis existunt etiam majores varietates.

Neque enim attinet naturae repugnare, neque quidquam sequi quod assequi non queas.

Ideoque, ut aiunt, nihil decet invita minerva, id est, adversante et repugnante natura.

Ad quas igitur res aptissimi erimus, in his potissimum elaborabimus. Sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, attamen minime indecore facere (1060A)possimus. Nec tamen est enitendum ut bona quae nobis data non sint sequamur, quam ut vitia fugiamus.

Nam regna, imperia, nobilitates, honores, divitiae, opes et ea quae sunt his contraria, in casu sita, temporibus reguntur et gubernantur. Ipsi autem quam personam gerere velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, alii ad jus civile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque virtutum in alia alius mavult excellere. Quorum vero patres aut majores aliqua gloria praestiterunt, hi student plerumque eodem in genere laudis excellere.

Imprimis autem constituendum est qui nos et quales esse velimus, et in quo genere vitae; quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentia, cum inest maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit quod maxime adamavit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit quod optimum (1060B)esset judicare. Plerumque parentum praeceptis imbuti ad eorem consuetudinem moremque deducimur. Alii multitudinis judicio feruntur, quaeque majori parti pulcherrima videntur ea maxime exoptant.

Multo enim firmior est et constantior natura quam fortuna.

Amicitiae quae minus delectant, et minus probantur magis decere censent sapientes sensum diluere, quam repente praecidere. Commutato autem genere vitae omni ratione curandum est ut id bono consilio fecisse videamur.

Est igitur adolescentis majores natu revereri, ex hisque deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur.

Maxime autem haec aetas a libidinibus est arcenda, exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum in bellicis et civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos, et dare se jocunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint (1060C)verecundiae; quod facilius erit, si in ejusmodi quidem rebus majores natu velint interesse.

Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae videntur. Danda vero est opera, ut et amicos et juventutem, et maxime rempublicam consilio et prudentia quam plurimum adjuvent. Nihil autem cavendum magis est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedant. Luxuria vero cum omni aetati sit turpissima, tum senectuti est foedissima. Sin autem libidinum intemperantia accesserit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit, et adolescentiam facit impudentiorem intemperantiam.

Est igitur proprium munus magistratus, intelligere se gerere personam civitatis, debereque ejus dignitatem et decus sustinere, leges servare, jura distribuere, eaque fidei suae commissa meminisse.

Nihil autem est quod tam deceat quam in omni re gerenda capiendoque consilio servare constantiam.

(1060D)Duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle, et ne quid durum aut rusticum fiat.

Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas: venustatem muliebrem dicere solemus, dignitatem virilem. Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, et color exercitationibus corporis. Adhibenda est praeterea munditia non odiosa neque exquisita nimis, tantumque effugiat agrestem et inhumanam negligentiam. Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. Cavendum est autem ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur: aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus (1061A)moventur, vultus mutatur, ora torquentur, ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant, quod assequimur si cavebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad dedecoris conservationem tenebimus. Curandum est ut cogitatione ad res optimas utamur, appetitum rationi obedientem praebeamus.

In omni vita rectissime praecipitur ut perturbationes fugiamus, id est, motus animi nimios rationi non obtemperantes.

Maxime curandum est ut eos quibuscum sermonem conferimus, et vereri et diligere videamur.

Ira procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest. Magna autem parte clementi castigatione licet uti, gravitate tum adjuncta, ut severitas adhibeatur, et contumelia repellatur. Quae cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter (1061B)fieri possunt, neque ab his qui adsunt approbari.

De formae etiam de ipso praedicare falsa praesertim, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum.

Ornanda est enim dignitas domo, at non ex domo tota quaerenda: nec domo dominus, sed domino domus est honestanda.

Mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est. In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda. Primum, ut appetitus rationi pareant, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius. Deinde ut animadvertatur quanta illa res sit quam efficere velimus, neve major minorve cura et opera suscipiatur, quam causa postulat. Tertium ut caveamus ut ea quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem moderata sint. Horum trium tamen praestantissimum est, appetitus obtemperare rationi.

Turpe enim valdeque vitiosum est in re severa, convivio dignum aut delicatum aliquem inferre sermonem.

(1061C)Decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes habere.

Fit etiam, nescio quomodo, ut magis in aliis cernamus quam in nobisipsis si quid delinquitur. Sine verecundia nihil rectum esse potest, nihil honestum.

Omnium rerum ex quibus aliquid requiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil libero homine dignius.

Studiis officiisque scientiae praeponenda sunt officia justitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini debet esse antiquius.

Magnitudo animi, remota justitia humanaque comitate et conjunctione, feritas quaedam fit et immanitas. Omne officium quod ad conjunctionem hominum et societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio quod conjunctione et scientia continetur.

(1061D)Cogitationem prudentiamque sequitur considerata actio. Ita fit ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter.

Prima officia diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus. Deinde gradatim reliquis debeantur.

Ex libro secundo Officiorum M. T. Ciceronis. Quid enim est per deos optabilius sapientia, quid praestantius, quid melius, quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt philosophi nominantur, nec quidquam aliud est philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae.

Qui parum perspiciunt, hi saepe versutos homines et callidos admirantes, malitiam sapientiam judicant. Quorum error eripiendus est, opinioque omnis ad eam speciem traducenda, ut honestis consiliis justisque factis, non fraude et malitia se intelligant, eaque velint consequi posse.

(1062A)Deos placatos pietas efficiet et sanctitas.

Proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum, et ad suos usus adjungere.

Secundae res, honores, imperia, victoriae, quanquam fortuna sint, tamen sine hominum operibus et studiis neutram in partem effici possunt.

Male enim se res habet, cum quod virtute effici debet, id tentatur pecunia.

Atque etiam subjiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur enim aut benevolentia, aut beneficiorum magnitudine, aut dignitatis praestantia, aut spe sibi utile futurum, aut metu ne vi parere cogantur, aut spe largitionis promissionisque capti, aut postremo mercede conducti. Omnium autem rerum nec aptius est quidquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi, nec alienius quam timeri.

Malus enim custos diuturnitatis metus, contraque benevolentia fidelis vel ad perpetuitatem.

(1062B)Quod igitur latissime patet, neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, charitas retineatur: ita facillime quae volemus et privatis in rebus et in republica consequimur. Etenim qui se metui volunt, a quibus metuuntur eosdem metuant ipsi necesse est.

Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna.

Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium familiaritates habere fidas animantium nos amicorum et mirantium nostra.

Vehementer autem multitudinis amor commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, justitiae, fideique, omniumque earum virtutum quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem.

Fides autem ut adhibeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti conjunctam cum justitia prudentiam. Nam et his fidem habemus quos (1062C)plus intelligere quam nos arbitramur, quosque et futura prospicere credimus. Et cum res agat, in discrimenque ventum sit, experire rem et consilium ex tempore capere posse. Hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam: justis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in his frandis injuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunam, his liberos rectissime committi arbitramur. Harum igitur duarum justitia plus pollet ad fidem faciendam: quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad fidem faciendam. Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior probabitur detracta opinione probitatis.

Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari.

Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant. Contemnuntur autem hi qui nec sibi nec alteri, ut dicitur, prosunt, in quibus nullus labor, (1062D)nulla industria, nulla cura est. Admiratione autem afficiuntur hi qui anteire caeteros virtute putantur, et cum omni carere decore, tum vero his vitiis quibus alii non possunt facile obsistere.

Nemo justus esse potest qui mortem, qui dolorem qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea quae sunt his contraria, aequitati anteponit.

Maxime admiramur eum qui pecunia non movetur, quod in quo viro perspectum sit, hunc dignum spectatu arbitramur. Omnis ratio atque institutio vitae hominum adjumenta desiderat, inprimisque ut habeat quibuscum familiares possit conferre sermones, quod est difficile, nisi speciem per te boni viri feras.

Justitiae tanta vis est, ut ne illi quidem qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula justitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam qui una latrocinantur furatur aliquid, aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum. Cum igitur tanta (1063A)vis justitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantum ejus vim inter leges et judicia et instituta fore putamus?

Omni igitur ratione colenda et retinenda justitia est, tum ipsa per se; nam aliter justitia non esset, tamen propter amplificationem honoris et gloriae.

Praeclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione et inani ostentatione, et ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se posse gloriam consequi, vehementer errant. Vera enim gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tanquam flosculi decidunt.

Nec simulatum quidquam potest esse diuturnum. Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.

Si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis et nominis, aut a patre acceptam aut aliquo casu (1063B)aut fortuna, in hunc oculi omnium conjiciuntur, atque in eum quid agat, aut quemadmodum vivat inquiritur, tanquam in clarissima luce versetur, nullum ejus dictum aut factum potest obscurum esse. Quorum autem aetas prima propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignorantia versatur, hi simul ac juvenes esse coeperint, magna spectare, et ad ea rectis studiis debent contendere: quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur. Ut reliquis in rebus multo majora sunt opera animi quam corporis, sic eae res quas ingenio ac ratione prosequimur, gratiores sunt quam illae quas viribus.

Facillime autem et in optimam partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros, sapientes viros, bene consulentes reipublicae contulerunt, quibuscum si frequentes fuerint, opinionem afferunt populo, eorum fore se similes quos sibi ipsi delegerint ad imitandum.

(1063C)Difficile dictu est quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.

Magna est admiratio copiose sapienterque dicentis, quem qui audiunt, intelligere etiam et sapere plus quam caeteros arbitrantur. Si vero inest in oratione mixta modestiae gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis si ea sunt in adolescente.

Hoc praeceptum officii diligenter tenendum est, ne unquam innocentem judicio capitis arcessas. Id enim sine scelere nullo modo fieri potest. Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere? Ne tamen ut hoc fugiendum, ita est habendum religioni nocentem, quandoque et nefarium impiumque defendere. Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam humanitas.

Judicis est semper in causis verum sequi, patroni vero nonnunquam verisimile, etiam si minus sit verum defendere. Maxime autem et gloria paratur et (1063D)gratia defensionibus, eoque major, si quando accidit ut ei subveniatur, qui potentis alicujus opibus circumveniri urgerique videatur.

Praeclare in epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benevolentiam Macedonum consectetur: Quod te malum, inquit, rationis in istam spem induxit, ut eos tibi fideles fore putares, quos pecunia corrupisses? An tu id agis Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem existiment? Quid sordidius regi, melius etiam, quam largitionem corruptelam esse dixit. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior.

Nonnunquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum. Et saepe idoneis hominibus de re familiari impendendum est, sed diligenter atque moderate. Multi enim et patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius (1064A)facere non possis? Atque etiam sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur. Ita cum benevolentiae comparandae causa beneficii esse velint, non tanta assequuntur studia eorum quibus dederunt, quanta odia eorum quibus ademerunt. Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit; nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Modus adhibeatur, isque ad facultates referatur. Omnino meminisse debemus id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum est, jamque in Proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Vitanda tamen suspicio avaritiae est. Causa igitur largitionis est, si aut necesse est, aut utile, in his autem ipsis mediocritatis regula optima est; propensior autem benignitas esse debet in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.

Conveniet autem tum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum, in omnique re contrahenda, (1064B)emendo, vendendo, conducendo, locando, vicinitatibus et confiniis aequum et facilem, multa multis de suo jure concedentem, a litibus vero quantum liceat, et nescio an et paulo plus quam liceat abhorrentem. Est enim non modo liberale, paululum nonnunquam de suo jure decedere, sed interdum etiam fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quod dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiaeque absit suspicio.

Recte a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim, ut mihi quidem videtur, valde decorum patere domus hominum illustrium illustribus hospitibus. Est autem etiam vehementer utile iis, qui honeste multum posse volunt, per hospites apud extraneos populos valere opibus et gratia.

Nam in jure cavere, consilio juvare, atque hoc scientiae genere prodesse multis, vehementer ad opes augendas pertinet, et ad gratiam. Itaque cum multa praeclara majorum, tum eisdem optime constituta (1064C)juris civilis summo semper in honore cognitio fuit atque interpretatio.

Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut jurisperiti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis, beneficia petentem, commendare judicibus aut magistratibus, vigilantem pro re alterius aut eos ipsos qui consulunt aut defendunt rogando. Quod qui faciunt, plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat industria. Jam illud non sunt admonendi. Est enim in promptu ut animadvertant cum juvare alios velint, ne quos offendant. Saepe enim aut eos laedunt quos non debent, aut eos quos non expetit, si scientes, temeritatis; si imprudentes, negligentiae est. Utendum est etiam excusatione adversus eos quos invitus offendas, quacunque possis. Quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facere potueris. Melius apud bonos quam apud fortunatos beneficium collocari puto. Danda tamen omnino opera est, ut omni genere satisfacere possimus. (1064D)Sed si res in contentionem veniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus, qui cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret: Ego vero, inquit, malo virum qui pecunia egeat, quam pecunia quae viro. Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum, quarum magnitudo quid ad unumquemque nostrum pertinet, illum fortasse adjuvat qui habet, nec id quidem semper.

Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda est, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro injuria. Fundamentum enim perpetuae conservationis et famae, est justitia, sine qua nihil potest esse laudabile.

In primis videndum erit ei qui rempub. administrabit, ut suum quisque teneat, neque de bonis privatorum publice diminutio fiat.

Hanc enim ob causam maxime, ut sua tuerentur, respublica civitatesque constitutae sunt. Nam et duce (1065A)natura homines congregabantur. Tamen spe custodiae suarum urbium praesidia quaerebant.

Danda erit opera ut omnes intelligant, si salvi esse velint, necessitati parendum. Atque etiam omnes qui rempublicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae.

Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. Nullum igitur vitium tetrius est, ut eo unde egressa est, revertatur oratio, quam avaritia, praesertim in principibus rempub. gubernantibus. Habere enim quaestui rempub. non modo turpe est, sed sceleratum et nefarium.

Nulla autem re conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt hi qui reipub. praesunt, quam abstinentia et continentia.

Nam cui res erepta est, est inimicus; cui data est, etiam si dissimulat se accipere voluisse, et maxime in pecuniis creditis, occultat suum gaudium, ne videatur (1065B)non fuisse solvendo. At vero ille qui accipit injuriam, et meminit, et prae se fert suum dolorem.

Ea est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere, atque omnes aequitate eadem continere.

Qui rempub. tuebuntur, inprimis operam dabunt, ut juris et judiciorum aequitate suum quisque teneat, et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur, neque locupletibus ad sua, vel tenenda, vel recuperanda, obsit invidia. Res autem familiaris quaeri debet iis rebus a quibus abest turpitudo, conservari autem diligentia et parcimonia, eisdem etiam rebus augeri. haec ex II Officiorum.

Ex libro tertio Officiorum M. T. Ciceronis. Dubitandum non est quin nunquam possit utilitas cum honestate contendere.

Detrahere autem alteri sui commodi causa, et ex hominis incommodo suum commodum augere, est (1065C)magis contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam caetera cuncta quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam ut sibi quisque malit quod ad usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est, non repugnante natura. Illud quidem natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias opesque augeamus. Neque hoc vero solum natura, id est, jure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus respub. continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa alteri nocere. Hoc enim spectant leges, hoc voluit incolumem esse civium conjunctionem, quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinculis, damno coercent. Atque hoc efficit multo magis ipsa naturae ratio, quae est lex divina et humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt qui secundum naturam volunt vivere) nunquam committet ut alienum appetat, et id quod alteri detraxerit sibi assumat. Etenim multo magis est secundum (1065D)naturam excelsitas animi et magnitudo, itemque communitas, justitia, liberalitas quam voluptas, quam avaritia, quam divitiae. Quae quidem contemnere et pro nihilo ducere, comparantem cum utilitate communi, magni animi est et excelsi. Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus (si fieri possit) conservandis aut juvandis maximos labores molestiasque suscipere, imitantes Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio coelestium collocavit, quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut etiam excellas pulchritudine et viribus. Quocirca optimo quisque splendidissimoque ingenio longe illa vita huic anteponitur. Ex quo efficitur hominem naturae obedientem homini nocere non posse.

Qui autem rationem suorum civium dicunt habendam, externorum negant, hi dirimunt communem humani generis societatem; qua sublata beneficentia. (1066A)liberalitas, bonitas, justitia, funditus tollitur. Quae qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii judicandi sunt.

Justitia enim una virtus omnium est, domina et regina virtutum.

Suum cuique incommodum ferendum est potius quam de alterius commodis detrahendum.

Nihil vero utile, quod non idem honestum; nihil honestum quod non idem utile; et ubi turpitudo, ibi utilitas esse non potest; ad honestatem enim nati sumus.

Satis enim nobis (si modo in philosophia aliquid profecimus) persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil injuste, nihil libidinose. nihil incontinenter esse faciendum.

Honesta enim bonis viris occulta quaeruntur.

Nec nostrae nobis utilitates obmittendae sunt, aliisque tradendae, cum iis ipsi egeamus: sed suae cuique utilitati quod sine alterius injuria fiat serviendum (1066B)est.

Scite enim Chrysippus, Qui stadium (inquit) currit, eniti et contendere debet quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum quicum certet, aut manu pellere nullo modo debet. Sic in vita sibi quemque petere quod pertineat ad usum, non iniquum est; sed alteri diripere jus non est.

Neque contra tempus, neque contra jusjurandum ac fidem, amici sui causa vir bonus faciet. Nam si omnia facienda sint quae amici velint, non amicitiae tales, sed conjurationes putandae sunt. Nam cum id quod utile videtur in amicitia, cum eo quod honestum est comparatur, jaceat utilitatis species, valeat honestas. Cum autem in amicitia, quae honesta non sunt postulant, religio et fides anteponatur justitiae.

Nihil quod crudele, utile. Est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas.

Male etiam quae peregrinos urbibus uti prohibent, eosque exterminant. Nam esse pro cive, qui civis non (1066C)sit, rectum esse non licere; usu vero urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est.

Ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est. Tollenda est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium.

Ennius ait nequidquam sapientem sapere, qui sibi prodesse non quaerit. Est autem sapientis nihil contra mores, leges, instituta facere, habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis, amicis, maximeque reipub. Singulorum enim facultates et copiae, divitiae sunt civitatis.

Nec ulla pernicies vitae major inveniri potest, quam in malitia simulatio intelligentiae. Mihi quidem etiam verae haereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis officiorum blanditiis non veritate, sed simulatione, quaesitae. Atque in talibus rebus aliud utile interdum, aliud honestum videri falso solet.

Homo justus, quem sentimus bonum virum, nihil (1066D)cuiquam quod in se transeat detrahet. Hoc qui admiratur, is se quid sit vir bonus, nescire fateatur. At vero si quis voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, jam seipsum doceat eum bonum virum esse, qui prosit quibus possit, et noceat nemini nisi lacessitus injuria. Itaque talis vir non modo facere, sed nec cogitare quidem quidquam audebit, quod non valeat praedicare. Nec vero turpe est philosopho dubitare quae nec rustici quidem dubitant. Cadit igitur in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, eripere, fallere, nihil profecto minus. Est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas. Quid est quod afferre utilitas ista possit, si boni viri nomen arripuerit, et fidem justitiamque detraxerit. Quid enim interest utrum ex homine convertat se quis in belluam, an hominis figura immanitatem gerat belluae? Qui si omnia recta et honesta negligunt, dummodo potentiam consequuntur, (1067A)nonne immanitatem belluae gerunt? Quid si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? Imo vero obsecrabit patrem filius, ne id faciat; si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit; patriae salutem saluti patris anteponet.

Pacta et promissa semper servanda sunt, quae nec vi nec dolo malo (ut praetores dicere solent) facta sunt.

Neque semper deposita reddenda sunt. Si gladium quis sana mente apud te deposuerit, et repetat insanus, reddere peccatum, officium non reddere. Quod si quis qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, pactumne reddes depositum? non credo. Facies enim contra rempub., quae debet esse charissima. Sic multa quae honesta videntur natura, temporibus fiunt non honesta. Facere promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta.

(1067B)Pervertunt homines ea quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate sejungunt. Omnes enim expetimus utilitatem, ad eamque rapimur, nec facere aliter ulla modo possumus. Nam quis est qui utilia fugiat, aut quis potius est qui ea non studiosissime prosequatur? sed quia non possumus nisi laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa et prima et summa habemus. Utilitatis vero nomen non tam splendidum quam necessarium putamus, unde omnium regula una est, quam tibi cupio esse notissimam: Aut illud quod utile esse videtur, ne turpe sit: aut si turpe, ne videatur esse utile.

Est enim jusjurandum affirmatio religiosa: quod autem affirmando quasi Deo teste promiseris, id servandum est. Non enim falsum jurare, perjurare est; sed quod animi tui sententiam juraveris, sicut verbis concipitur in ore nostro, id non facere, perjurium est: nam nullum vinculum ad stringendam fidem jurejurando nostri majores esse arctius voluerint. Est autem jus etiam bellicum fidesque jurisjurandi (1067C)saepe cum hoste servanda.

Non debet ratum esse quod actum est per vim, quasi vero forti viro vis non possit adhiberi.

Ex M. T. Ciceronis libro de Amicitia. Existimare debes hominum oculos in te esse conjectos, unum te sapientem et appellant et existimant, non solum natura et moribus, sed etiam studio et doctrina: neque sicuti vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem. Hanc esse sapientiam in te existimant, quod omnia tua in te posita esse ducas, humanosque casus virtute inferiores putes.

Tu autem quod mihi tantum attribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice.

Nullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii.

Suis incommodis graviter angi, non amicum, sed seipsum amantis est.

(1067D)Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, libertate in sorores, bonitate in suos, justitia in omnes: haec omnia nota sunt nobis.

Quam autem hic civitati charus fuit, moerore funeris judicatum est. Quid ergo paucorum annorum accessio hunc juvare potuisset. Quamobrem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil ultra posset accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit.

Ego vero vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis. Nihil est tam naturae aptum, tamque conveniens ad res vel secundas vel adversas; sed hoc inprimis censeo, nisi inter bonos amicitiam esse non posse.

Nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur spectare debemus.

Agamus igitur pingui (ut aiunt) Minerva, qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, integritas, (1068A)aequabilitas, liberalitas: nec sit in eis ulla cupiditas, libido, avaritia, sitque magna constantia: hos viros bonos ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, qui assequantur quantum homines possunt naturam optimam bene vivendi ducere.

Sic enim perspicere videor mihi, ita natos esse nos, ut inter omnes societas quaedam sit major, aut ut quisque proxime accedit, itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni. Cum his enim natura ipsa peperit amicitiam, sed ea nihil non habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia, amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.

Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi potest maxime quod ex infinita societate humani generis, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est, in angustumque deducta, ut omnis charitas aut inter duos aut paucos conjungeretur.

(1068B)Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et charitate consensio. Qua, quod haud scio an excepta sapientia quidquam melius sit hominibus a diis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, alii quidem voluptates corporis. Belluarum hoc quidem extremum est, illa autem superiora et caduca et incerta, sunt posita non tam in nostris consiliis quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, illi quidem praeclare agunt: sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, quia nec sine virtute amicitia ullo pacto esse potest. Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, qui non in amici mutua benevolentia conquiescat? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero res (1068C)ferre, difficile esset sine illo qui gravius etiam quam tu ferret. Denique caeterae res quae expetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulis: Divitiae ut utare, opes ut colare, honores ut laudere, voluptates ut gaudeas, valetudo ut dolore careas et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet, quocunque te verteris praesto est, nullo modo, nullo loco excluditur: nunquam intempestiva, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igne (ut aiunt) locis pluribus magis utimur quam amicitia. Neque ego de vulgari aut de mediocri, quae tamen et ipsa delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas patiens communicansque leviores. Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tamen illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur: verum etiam amicum qui intuetur, tanquam (1068D)exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilles valent: et quod difficilius est dictu, mortui vivunt. Tantos eos honor memoria, desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae conjunctionem, nec domus ulla, nec urbs stare poterit, nec agricultura permanebit. Id si minus intelligitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et dissidiis funditus possit everti: ex quo quantum boni sit in amicitia judicari potest.

Amor enim ex quo amicitia nominata est, princeps est, ad benevolentiam conjungendam. Nam utilitates quidem etiam ab his percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur, et observantur temporis causa.

In amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum, (1069A)et quidquid est, id verum est et voluntarium. Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad tempus, ab eisque amantur, ut facile earum sensus appareat, quod in homine est multo evidentius. Primum ex ea charitate, quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest. Deinde consimilis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cujus et moribus et natura conjungamur, ita quod in eo quasi lumen aliquid probitatis et virtutis perspicere videamur.

Nihil enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos quos nunquam vidimus quodammodo diligamus. Quod si tanta vis probitatis est, (1069B)ut eam vel eos quos nunquam vidimus (vel quod magis est etiam) in hoste diligamus, quid mirum est, animi hominum moveantur cum eorum quibuscum usu conjuncti esse possunt, virtutem et probitatem conspicere videantur. Quanquam confirmatur amor et beneficio accepto, et studio perfecto, et consuetudine adjuncta. Quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis, admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut res sit per quam assequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum (ut ita dicam) ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia notam volunt.

Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium feneramur), scilicet natura propensi ad liberalitatem sumus: sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod ejus omnis fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Nam si utilitas amicitiam conglutinaret, eadem (1069C)commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Scipio nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere. Mutari etiam mores hominum saepe dicebat: alias ex diversis rebus, alias aetate ingravescente, atque earum rerum exemplum ex similitudine ineuntis aetatis capiebat, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta vel toga deponerentur. Sin autem longius in adolescentiam produxissent, dirimi tum interdum contentione vel luxurie, vel conditionis vel commodi alicujus, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent. Pestem enim nullam majorem esse in amicitiis, quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse: magna etiam dissidia plerumque (1069D)juxta nasci dicebat, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri, aut adjutores essent ad injuriam. Quod qui recusarent quamvis honeste id facerent, jus tamen amicitiae deserere arguerentur ab his quibus obsequi nollent. Illos autem qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos, eorum querela inveterata, non modo familiaritates exstingui solere, sed etiam odia gigni sempiterna, idem dicebat Scipio.

Nulla enim excusatio peccati si amici causa peccaveris: nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitias permanere, si a virtute deflexeris. Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint, vel impetrare ab his quidquid velimus, perfecta quidem sapientia sumus si nihil habeat res vitii. Haec igitur in amicitia lex sanciatur, ut neque rogemus res turpes, neque faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime (1070A)accipienda, cum in caeteris peccatis, tum si quis contra rempublicam se amici causa fecisse fateatur.

Mihi non minori curae est qualis respublica post mortem meam futura sit quam qualis sit hodie.

Haec igitur prima lex in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et amicorum causa honesta faciamus: nec exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit: consilium verum dare gaudeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valet auctoritas, eaque adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter si res postulabit, et adhibitae pareatur.

Solem enim e mundo tollere videntur qui amicitiam de vita tollunt, qua nihil a diis immortalibus melius habemus, nihil jucundius.

Videas rebus injustis justos maxime dolere, imbecillibus fortes, flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus, et dolere contrariis. Quamobrem si cadit in (1070B)sapientem animi dolor, qui profecto cadit nisi ex ejus animo exstirpetur, humanitatem arbitramur, qui causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias.

Quid enim tam absurdum est quam delectari multis rebus inanibus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animo autem virtute praedito, atque eo vel qui amare, vel ut ita dicam, remunerari possit non admodum delectari. Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque jucundius, quod si etiam illud addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad rem se ullam tam alliciat et tam attrahat, quam ad amicitiam similitudo. Conceditur profecto verum esse, ut bonos boni diligant, accersentque sibi quasi propinquitate conjunctos atque natura.

Nam quis est, proh deorum atque hominum fidem! qui velit ut neque diligat quemquam, neque ipse diligatur ab ullo, circumfluere omnibus copiis, atque in omni rerum abundantia pauperrime vivere. Nec (1070C)enim in tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla charitas, nulla stabilis potest benevolentiae esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita sunt, nullus amicitiae locus. Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putat. Coluntur tamen simulatione duntaxat ad tempus: quod si forte (ut fit plerumque) ceciderint, tum intelligunt quam fuerint inopes amicorum.

Non solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque caecos efficit quos complexa est. Itaque illi efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quidquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Quid autem stultius quam cum plurimis copiis, facultatibus, opibus possint caetera parare quae parantur pecunia, equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa: amicos vero parare optimam et pulcherrimam vitae (ut ita dicam) supellectilem. Etenim caetera cum parant, cui parantur nesciunt, nec cujus causa laborant. Ejus enim est istorum quodque qui (1070D)vincit viribus. Amicitiarum sua cuique permanet stabilis et firma possessio, ut etiamsi illa maneant quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse jucunda.

Quam multa enim quae nostri causa nunquam faceremus, amicorum causa facimus: precari pro amico indigno, supplicare, tum in aliquem acerbius invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honestae, in amicorum sunt honestissimae. Multaeque sunt res in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt, detrahique patiuntur, ut his amici potius quam ipsi fruantur. Benevolentiam civium blanditiis et assentando colligere turpe est, virtus quam sequatur charitas minime repudianda est.

Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, quos amicitia idoneos judicamus, cujus generis est magna penuria, et judicare difficile est sane, nisi prius sit expertum. Experiendum est autem in ipsa (1071A)amicitia, ita praecurrit amicitia judicium, tollitque experiendi potestatem.

Ubi eos inveniemus qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes, amicitiae non anteponant: ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis amicitiae, non multi illa malint? Imbecillis est enim natura ad contemnendum potentiam. Ubi enim istum invenies qui honorem amici anteponat suo? Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in his qui in honoribus reipublicae versantur. Qui omni in re gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc maxime ex raro hominum genere debemus judicare, et pene divino. Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque ejus quam in amicitia quaerimus, fides est: nihil enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, qui rebus eisdem moveatur, eligi par est: quae omnia pertinent ad fidelitatem. Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.

(1071B)Neque vero qui non eisdem rebus movetur, naturae consentit, aut stabilis aut fidus esse potest. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur amicus, aut credat oblatis, quae omnia pertinent ad eam quam dudum tracto constantiam: ita fit verum illud quod dicitur, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem eumdem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia. Primum ne quid fictum sit, neve simulatum. Aperte enim amare vel odisse magis ingenuum est, quam fronte occultare sententiam. Deinde non solum illatas ab aliquo criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico fuisse violatum. Accedat huc suavitas quaedam sermonum oportet, atque morum, haud quoque mediocre condimentum amicitiae. Tristitia quidem et in omni re severitas absit: habent illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet, et liberior, et dulcior, et ad omnem comitatem (1071C)salsitatemque proclivior. Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum societates. Veterrima quaeque ut vina quae vetustatem ferunt esse debent suavissima. Verum illud est quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse ut amicitiae munus expleatur. Novitates autem si speciem offerant, ut tanquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda est.

Maxima enim vis est consuetudinis, atqui in ipso equo si nulla res impediat, nemo est qui non eo quo consuevit libentius utatur quam intacto et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in his etiam quae sunt inanimata, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur montuosis et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus. Sed maximum est in amicitia superiorem esse inferiori.

Fructus enim ingenii et virtutis, omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur. Ut igitur qui sunt in amicitiae (1071D)conjunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis amicis aut ingenio, aut fortuna, aut dignitate superari. Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is potius in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.

Dispares mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo separat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos quanta maxime potest esse morum studiorumque distantia.

In omni re considerandum est, et quod postules ab amico, et quod patiare a te impetrari.

Nihil est enim turpius quam cum eo bellum gerere quo cum familiariter vixeris. Quamobrem primum danda est opera, ne qua amicorum dissidia fiant, tumque etiam cavendum est, ne in graves inimicitias amicitiae se convertant, ex quibus jurgia, (1072A)maledicta contumeliaeque gignuntur: quae tamen si tolerabiles fuerint, ferendae erunt, et is honos veteri amicitiae tribuendus est, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur injuriam. Omnino omnium vitiorum horum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant, neve non dignos. Digni autem amicitia sunt, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Charum genus equidem omnia praeclara rara, nec quidquam difficilius quam reperire quod sit ex omni parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quidquam bonum norunt, nisi quod fructuosum est, et amicos tanquam pecudes eos potissimum diligunt, a quibus sperant se maximos fructus esse capturos. Itaque pulcherrima illa et naturali maxime carent amicitia per se et propter se expetenda, nec ipsi sibi exemplo sunt. Verus igitur amicus nunquam reperitur. Est enim is quidam tanquam alter idem, qui et se ipse diligat, et alterum acquirat, cujus animum (1072B)ita cum suo misceat, ut efficiat pene unum ex duobus. Sed plerique perverse, ne dicam imprudenter, talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab ipsis desiderant. Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus enim stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia conjuncti primum cupiditatibus his quibus caeteri serviunt, imperabunt; deinde aequitate justitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, nec quidquam unquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam; itaque perniciosus error est in his qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut quoniam solitaria non possit virtus ad ea quae summa sunt pervenire, conjuncta et consociata cum altera (1072C)perveniret.

Cum judicaveris, diligere oportet, non, cum dilexeris, judicare.

Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil minus, nihilque esse levius existiment. Itemque caetera quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et hi qui ad rempub. se contulerunt, et hi qui in rerum cognitione doctrinaque delectantur, et hi qui suum negotium gerunt otiosi; postremo hi qui se totos voluptatibus tradiderunt, sine amicitia vitam esse nullam sentiunt, si modo aliqua velint ex parte liberaliter vivere. Serpit enim per omnium vitas amicitia, nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui, quin etiam si asperitate ea est aliquis, et inhumanitate naturae, ut congressus hominum (1072D)fugiat atque oderit, tum is pati non posset, quin noscet aliquem, apud quem spiritum suae acerbitatis evomeret.

Natura nihil solitarium amat.

Est enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare eum velle ferre, sapientis est. Tua illa sublevanda est offensio, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur.

Nam et monendi amici saepe sunt et objurgandi; et haec accipienda sunt amice, cum benevole fiunt.

Sed nescio quomodo verum est quod in Adria meus familiaris dixit: Obsequium amicos, veritas odium parit. Molesta est enim veritas, siquidem ex ea nascatur odium, quod est venenum amicitiae; sed obsequium multo molestius, quod, peccatis indulgens, praecipitem animum ferri sinit; maxima autem culpa in eo qui et veritatem aspernatur, et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda est (1073A)ratio et diligentia, primum ut monitio acerbitate, deinde objurgatio contumelia careat.

In obsequio autem communitas adsit, assentatio vitiorum adjutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est. Aliter enim cum tyranno, aliter cum amico vivitur. Cujus autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus desperanda est. Scitum enim est illud proverbium Catonis: multo melius acerbos inimicos de quibusdam mereri, quam eos amicos qui dulces videantur. Illos verum saepe dicere, hos nunquam; atque illud absurdum est, quod dum moventur, eam molestiam capiant, qua debent vacare. Peccasse enim se non anguntur, objurgari moleste ferunt, quod contra oporteret; ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et quidem alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse majorem, quam adulationem, (1073B)blanditiam et assentationem.

Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim judicium veri, idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxime. Delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae manere non potest. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus, quomodo id fieri poterit, si non in unoquoque unus animus erit, idque semper, sed varius, cominutabilis et multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tamque devium, quam animus ejus qui ad alterius non modo sensum atque voluntatem, sed etiam vultum atque nutum convertitur. Negat quis, nego; ait, et aio: postremo imperavi egomet mihi, omnia assentari, ut Terentius ait.

Secerni autem blandus amicus a vero, et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.

Assentatio quanquam perniciosa sit, nocere tamen nemini potest, nisi ei qui eam recipit, atque in illa (1073C)delectatur. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt, hos delectat assentationis victus; ad eorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum nobis assentatio in comoediis faceta commendaretur, nisi essent milites gloriosi. Semper enim auget assentator id quod is ad cujus voluntatem dicitur vult esse magnum. Quamobrem quanquam ista blanda vanitas apud eos valeat qui ipsi illectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors. Callidus ille et occultus adulator, ne se insinuet, studiose cavendum est; nec enim faciliter agnoscitur, quippe qui etiam assentando saepe adversetur, et litigare se simulans blanditur, atque ad extremum det manus, vincique se patiatur, ut is qui (1073D)illusus sit plus vicisse videatur. Quid autem turpius quam illudi? quod ne accidat, magis cavendum est.

Virtus et conciliat amicitias, et conservat. In ea est enim rerum et morum convenientia, in ea est stabilitas, in ea constantia, quae cum se extulit et ostendit suum lumen, et idem aspexit et agnovit in alio, ad id se admovet, vicissimque accipit illud quod in altero est, ex quo exardescit sive amor, sive amicitia. Utrumque enim ab amando dictum est. Amare enim nihil aliud est, nisi eum ipsum diligere quem amas, nulla utilitate quaesita: hac nos adolescentes benevolentia senes dileximus, haec etiam magis elucet inter aequales. Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper omnia brevia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sint.

Vos autem hortor, ut ita virtutem locetis, sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta, nihil amicitia praestabilius putetis. Et haec sufficiant de Amicitia, sequitur de Senectute.

Ex M. T. Ciceronis libro de Senectute. (1074A) Nunquam satis digne laudari philosophia poterit, cui qui pareat, omne tempus aetatis suae sine molestia possit degere. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, his omnis aetas gravis est.

Qui autem omnia bona a seipsis petunt, iis nihil potest malum videri, quod naturae necessitas afferat. Quo in genere inprimis est senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eamdem accusant adeptam. Tanta est inconstantia, stultitia atque perversitas! Obrepere quidem eam aiunt, et citius quam putavissent.

Pares cum paribus veteri proverbio facillime congregantur

Moderati enim et non difficiles, nec inhumani senes tolerabilem agunt senectutem.

Importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.

(1074B)Propter opes et copiam et dignitatem tolerabiliorem senectutem videri, aiunt nonnulli. Neque enim in summa inopia levis esse senectus potest, nec sapienti quidem, nec insipienti senectus in summa quoque copia non gravis. Aptissima omnino non sunt arma senectutis, artes scilicet, exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos afferunt fructus, non solum quia nunquam deserunt, ne in extremo quidem aetatis tempore (quanquam id quidem maximum est), verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque beneficiorum recordatio jucundissima est.

Non omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnatores, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis, placida ac levis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octuagesimo anno scribens mortuus est; qualem Isocratis, qui eum librum qui Panathenaicus inscribitur quarto et nonagesimo anno scripsisse (1074C)dicitur, vixitque quinquennium postea. Cujus magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque unquam in studio suo atque opere cessavit. Qui cum ex eo quaereretur, cur tandiu velit esse in vita: Nihil habeo, inquit, quod accusem senectutem. Praeclarum responsum, et docto homine dignum. Sua enim vitia insipientes, et suam culpam in senectutem conferunt. Ennius jam annos LXX natus, ita ferebat duo quae putantur maxima onera, paupertatem et senectutem, ut eis pene delectari videretur.

Etenim cum complector animo, quatuor causas reperio, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus; quartam, quod haud procul absit a morte. A rebus gerendis senectus abstrahit; a quibus? An his quae geruntur in juventute et viribus? Nullae ne igitur res sunt seniles quae vel infirmis corporibus, animo (1074D)tamen administrentur? Nihil igitur afferunt, qui in re gerenda cessare senectutem negant. Similes sunt, ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandunt, alii per fores cursent, alii sentinam exhauriant; ille autem, manu clavum tenens, sedeat quietus in puppi. Non facit ea quae juvenes, at vero multa majora et meliora facit. Non viribus, aut velocitate, aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.

Nam manet memoria senibus, modo permaneat studium et industria. Memoria enim minuitur, nisi eam exerceas.

Nemo est tam senex, qui se annum non putet vivere posse; sed idem in his elaborant, quae sciunt omnino nihil ad se pertinere. Serunt arbores, quae alteri saeculo prosunt, ut ait Statius noster in Senephebis. Aedepol, senectus si nihil aliud quidquam (1075A)vitii apportet secum cum advenit, unum id satis est, quod diu vivendo multa quae non vult videt.

Ut enim adolescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectant, leviorque fit senectus eorum qui a juventute coluntur et diliguntur, sic adolescentes senum praeceptis gaudent, quibus juvenes ad virtutum studia ducuntur.

Solonem versibus gloriantem vidimus, qui se quotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.

Nec hunc quidem vires. Is enim erat locus alter de vitiis senectutis, plus quam adolescens vires tauri aut elephantis desiderabam. Quidquid est, eo uti decet, et quidquid agas, agere pro viribus.

Nec ulli bonorum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerunt vires, atque defecerunt, etsi ipsa ista deflexio virium adolescentiae vitiis saepius efficitur quam senectutis. Libidinosa etenim et intemperans adolescentia effetum corpus tradit senectuti.

(1075B)Cursus est certus aetatis et una via naturae, eaque simplex, suaque propria. Cuique parti tempestivitas est data, ut est infirmitas puerorum, et ferocitas juvenum, et gravitas jam constantis aetatis; sic et senectutis maturitas naturale sibi quidem habet, quod suo tempore percipi debeat.

Potest exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. Non sunt in senectute vires, nec postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus scriptis et institutis vacat aetas senum, et muneribus his quae possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur. Atque ita multi sunt imbecilles senes, ut nullum officium omnino aut munus exsequi possint, at id quidem non proprium est vitium senectutis, sed commune invaletudinis et senectutis.

Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id nec adolescentes quidem effugere possint? Resistendum senectuti est, ejusque vitia (1075C)diligentia compensanda. Pugnandum namque sicut contra morbum, sic contra senectutem. Habenda est ratio valetudinis; exercitationibus utendum modicis; tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed etiam menti atque animo multo magis. Nam haec quoque nisi tanquam lumini oleum instillaris, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem defatigatione exercitationum ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Senilis ista stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium. Nam quatuor filios robustos, et quinque filias, tantam domum, et tantas clientelas Appius regebat et senex et caecus. Intentum ei animum tanquam arcum habebat, nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non solum auctoritatem, sed et imperium in suos; metuebant servi, reverebantur liberi, charum omnes habebant, vigebat in ea domo mos patrius et disciplina. Itaque (1075D)senectus honesta est, si seipsam defendit, si jus suum retinet, si sine vitio, si nulli mancipata est, si usque ad extremum spiritum dominatur in suos. Ut enim adolescentem, in quo senile aliquid, sic senem in quo aliquid adolescentiae sit, probo. Quod si sequetur, senex esse corpore poterit, animo nunquam erit. Hae sunt exercitationes ingenii, haec mentis curricula, in his defundans atque laborans corporis vires non magnopere desiderat. Neque intelligit quando obrepat senectus.

Senectutem vituperant quidam. Et haec quidem tertia objurgatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus; sed o praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert nobis, quod est in adolescentia vitiosissimum. Archyta enim Tarentinus nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cujus voluptatibus avidae libidines temere et effrenate ad potiendum incitarent. Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum (1076A)eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat. Nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret. Stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis aliis illecebris incitari nisi voluptatibus. Cumque homini, sive natura, sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil esse tam inimicum quam voluptatem. Neque enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intelligi posset, fingere animo jubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima, nemini censebat fore dubium quin tandiu ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile, tamque pestiferum, quam voluptatem, siquidem ea cum major esset atque longior, omne animi lumen exstingueret. Impedit (1076B)autem consilium voluptas rationi inimica, ac mentis (ut ita dicam) perstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium. Quorsum igitur tam multa de voluptate, quia non modo vituperatio ulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod eas voluptates nullas magnopere desiderat et caret epulis, exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo vinolentia, cruditate et insomniis.

Quanquam autem immoderatis caret epulis senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. Neque ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiri debemus.

Si vero senectus habet aliquid tanquam pabulum studii atque doctrinae, nihil est otiosa senectute jucundius.

Quae sunt igitur epularum, aut ludorum, aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae, atque haec quidem studia doctrinae, quae prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, (1076C)qua voluptate animi nulla certe major esse potest.

Voluptates agricolarum, quibus maxime delector, nulla impediuntur senectute, et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae nunquam sine usura reddit quod accepit, quanquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Neque vero segetibus solum, et pratis, et vineis, et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, tum apum examinibus, et florum omnium varietate. Agro namque bene culto nihil potest nec usu esse uberius, nec specie ornatius, nec natura pulchrius, ad quem fruendum non modo retardat, verum etiam invitat atque oblectat senectus. Mea quidem sententia haud scio an ulla vita possit esse beatior. Neque solum quidem officio hominum cultura agrorum est salutaris, sed delectatione et saturitate copiaque rerum omnium quae ad vitam hominum, ad cultum etiam (1076D)deorum pertinent. Hac igitur fortuna senibus frui licet, nec eos impedit quo minus et caeterarum rerum studia teneant, usque ad tempus ultimum senectutis.

Curio ad focum sedenti, magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt. Non enim aurum habere praeclarum duxit sibi videri, sed aurum habentibus imperare. Poteratne tantus animus jucundam non efficere senectutem?

Extrema aetas hoc beatior est, quam media, quod auctoritatis habeat plus minus vel laboris.

Apex est autem senectutis auctoritas, habet praesertim senectus honorata tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adolescentiae voluptates. Sed in omni oratione mementote me eam senectutem laudare, quae fundamentis adolescentiae constituta sit. Ex quo illud efficitur, miseram esse senectutem, quae se oratione defendit. Non cani, non rugae, repente auctoritatem eripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. (1077A)Haec enim ipsa sunt honorabiliora, quae videntur levia atque communia, scilicet, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, reduci, consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque res optime morata est, ita diligentissime observantur.

In fragili corpore odiosa omnis offensio est.

Ut enim non omne vinum, sic non omnis aetas naturae vetustate coacescit.

Avaritia senilis quid sibi velit non intelligo. Potest enim quidquam esse absurdius quam quo minus viae restat, eo plus viatici quaerere? Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae a senectute non potest longe abesse.

O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit, quae aut plane negligenda est, si exstinguit omnino animum, aut etiam optanda multo magis, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus. Atqui certe tertium nihil (1077B)inveniri potest. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sim? Quanquam quis est tam stultus, tam sui fidens, quamvis adolescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum; quin etiam aetas illa multo plures quam nostra mortis casus habet. Facilius in morbos incidunt adolescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque perpauci veniunt ad senectutem, quod accideret, si melius et prudentius viverent. Mens enim et ratio et consilium in senibus est. Omni inquit Scipio aetati mortem esse communem. At sperat adolescens diu se esse victurum, quod sperare idem senex non potest, insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quidem habet quod sperat. At est eo meliore conditione, quam adolescens, cum id quod ille sperat sit consecutus; ille vult diu vivere, hic diu vixit. Quanquam, o dii boni, quid est in vita hominis diu?

(1077C)Mihi quidem nec diuturnum quidquam videtur, in quo est aliquod extremum. Cum enim id advenit, tum illud quod praeterit effluxit, tantum remanet quantum virtute et benefactis consecutus sis. Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus unquam revertitur. Nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.

Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin processeris longius, non magis dolendum quam agricolae dolent, praeterita verni temporis suavitate, aestatem autumnumque venisse. Ver enim tanquam adolescentiam significat ostenditque fructus futuros. Reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt. Fructus autem senectutis est ante partorum bonorum copia et memoria. Omnia vero quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam, quam senibus emori? Quod idem contingit adolescentibus (1077D)adversante ac repugnante natura. Itaque adolescentes mori mihi sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur. Senes autem sic cum sua sponte, nulla vi adhibita, consumptus ignis exstinguitur. Et quasi poma ex arboribus cruda si sint, vi avelluntur, si matura et decocta, decidunt, sic vitam adolescentibus vis aufert, senibus maturitas, quae jam mihi tam jucunda est, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videri videar, et aliquando in portum ex longa navigatione venturus. Senectutis autem nullus certus est terminus, recteque in ea vivitur, quoad minus officii exsequi possis et tueri, et tuto mortem contemnere, ex quo fit ut animosior etiam sit senectus quam adolescentia et fortior.

Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae conglutinavit natura dissolvit; ut navem et aedificium facillime idem destruit, qui construxit, sic hominem (1078A)eadem optime quae composuit natura dissolvit. Jam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facillime dissolvitur. Ita fit ut facile illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus, nec sine causa differendum sit; vetatque Pythagoras injussu imperatoris, hoc est, Dei, de praesidio et statione vitae discedere.

Solonis quidem sapientis eulogium est quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Sed haud scio, an melius Ennius: Nemo me lacrymis decoret neque funera fletu, Faxit cur volito vivus per ora virum. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.

Hoc praemeditatum ab adolescentia debet esse, mortem ut negligamus, sine qua meditatione tranquillo esse animo nemo potest. Moriendum enim certum est, et incertum an hoc ipso die. Mortem (1078B)igitur horis singulis impendentem metuens, quis poterit animo securo consistere?

Dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur. Est enim coelestis animus ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, obtinens divinae naturae locum aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur, quique coelestium ordinem contemplantes imitarentur eum, vitae modo atque constantia. Nec me ratio impulit ut ita crederem, sed disputatio etiam et auctoritas veterum et nobilium philosophorum, et in primis Pythagorae, qui ex universa mente divina delibatos nos animos habere demonstravit. Praeterea Socratis, qui supremo vitae die de immortalitate animorum disseruit. Quid multa? Sic persuasi mihi, sic sentio, cum tanta celebritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum, futurorumque prudentia, tot artes, tantae (1078C)scientiae, tot inventa, non posse eam naturam quae res tantas contineret esse mortalem. Plato etiam noster apud Xenophontem moriens haec dixit: Nolite arbitrari, o mihi charissimi filii, cum a vobis discessero, me nusquam aut nullum fore. Nec enim dum eram vobiscum, eum videbatis animum qui hos artus regebat, sed esse eum in hoc corpore ex his rebus quas gerebam intelligebatis; eumdem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis. Mihi quidem persuaderi nunquam poterat animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum exissent ex eis, mori. Nec vero eum animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum admistione corporis liberatus, purus et integer esse coepisset, tunc esse sapientem. Atque etiam cum natura hominis morte dissolvitur, caeterarum rerum perspicuum est quo ( sic ) neque discedant. Abeunt enim illuc omnia unde orta sunt. Animus autem solus, nec cum adest, nec cum discedit, apparet. Jam vero videtis nihil esse morte similius quam somnum, (1078D)atque dormientium animi maxime declarant divinitatem suam: ex quo intelligitur facile quales futuri sint, cum se plane vinculis corporum relaxaverint. Non enim multi praestantes viri, quos numerare non est necesse, tanta essent conati, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi judicassent animos immortales post defunctum corpus existere. Nonne melius multo fuisset otiosam aetatem et quietam sine ullo labore maximo et contentione traducere? Quod quidem nisi ita se haberet ut animi immortales essent, non optimi cujusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur. Quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne videtur vobis is qui plus cernit, et longius videt, nosse se ad meliora proficisci, ille autem cujus obtusior sit acies non videre? Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi indocti saepe fecerunt; neque me vixisse poenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum (1079A)existimem; et e vita ita discedo tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum ad illud divinorum animorum concilium coetumque proficiscar. Et si quis Deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerescam, nec vero velim quasi decurso spatio a calce iterum ad carceres revocari. Quid enim habet vita commodi? Quid non potius laboris? Levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam jucunda. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis est peractio tanquam fabulae, cujus defatigationem fugere debemus, praesertim adjuncta societate.

Et haec de senectute, ad quam utinam perveniamus, ut ea quae dicta sunt re experti probare possimus. Sequitur de Paradoxis ejusdem Marci Tullii (1079B)Ciceronis.

Ex M. T. Ciceronis libro de Paradoxis. Nihil est tam incredibile quod non dicendo fiat probabile; nihil tam horridum, nihil tam incultum, quod non splendescat oratione.

Nunquam, me hercule, neque pecunias, neque tecta magnifica, neque opes, neque imperia, neque voluptates in bonis rebus expetendis esse duxi.

Potestne bonum cuique malo esse, aut potest quisque in abundantia bonorum ipse esse bonus?

Irrideat si quis vult, plus apud me vera ratio valebit quam vulgi opinio. Neque ego unquam dicam illum bona perdidisse, si quis pecus aut suppellectilem amiserit. Nec non saepe laudabo illum sapientem Biantem, cujus cum patriam Prienen cepisset hostis, caeterique ita fugerent, ut multa de suis rebus secum asportarent, cum esset admonitus a quodam ut ipse idem faceret: Ego vero, inquit, facio. Nam omnia mea mecum porto. Ille haec ludibria (1079C)fortunae nec sua quidem putavit, quae nos etiam appellamus bona.

Quid est igitur (quaeret aliquis) bonum? Si quid recte fit, et honeste, et cum virtute, id solum opinor bonum. Illud arcte quidam tenent, accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum, quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. Tu cum tibi sive Deus sive mater (ut ita dicam) omnium rerum natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abjicies atque prosternes, ut nihil inter te et quadrupedem putes interesse? ut enim quisque maxime est boni particeps, ita et laudabilis maxime. Neque est ullum bonum de quo is qui id habeat, honeste non possit gloriari. Quidnam horum est in voluptate? melioremne efficit, aut laudabiliorem virum? an quisquam in potiundis voluptatibus gloriando in praedicatione se efferet? Atque si voluptas, quae plurimum patrociniis defenditur, modo in rebus bonis (1079D)habenda non est, eaque quo major est, eo magis mentem ex sua sede et statu dimovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere, nisi honeste et recte vivere.

Nemo potest non beatissimus esse, quique in se uno sua ponit omnia. Cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihilque quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem.

Mors terribilis his quorum cum vita omnia exstinguuntur, non his quorum emori laus non potest. Exsilium terribile illis quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non his qui omnem orbem terrarum unam urbem esse dicunt.

Ut peccata non rerum eventu, sed vitiis hominum metienda sunt.

Quae vis est quae magis arceat homines ab omni improbitate, quam si senserint nullum esse in delictis discrimen.

(1080A)Modum rerum fingere non possumus, animorum modum tenere possumus.

Nihil neque meum est neque cujuspiam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.

Quomodo igitur et cui tandem hic libero imperabit, qui non potest suis cupiditatibus imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, et caeteras animi labes repellat. Tunc incipiet aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis dedecori aut turpitudini parere desierit; dum quidem his obediet, non modo imperator, sed liber omnino habendus non erit

Dictum est ab eruditissimis, nisi sapientem, liberum esse neminem. Quid est enim libertas, nisi potestas vivendi ut velis? Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officiis, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui legibus quidem nisi propter metum paret, sed eas sequitur, atque tollit id quod salutare maxime judicat esse, (1080B)qui nihil facit, nihil dicit, nihil cogitat denique, nisi libenter ac libere, cujus omnia consilia resque omnes quas gerit ab ipso proficiscantur, eodemque feruntur? Nec est ulla res quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque judicium. Cui etiam, quae vim maximam habere dicitur, fortuna cedit ipsa. Sicut sapiens dicit poeta: Suis quisque fingitur moribus. Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. Unde illud breve confitendum est, nisi qui ita effectus sit, esse liberum neminem. Servi igitur improbi omnes, nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile. Non enim ita dicunt eos esse servos ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexu aut aliquo jure civili: sed sic servitus sit, sicut est obedientia fracti animi atque abjecti, et arbitrio carentis suo. Quis neget, licet reges, omnes leves, omnes cupidos, omnes denique improbos esse servos? An ille mihi liber videtur, cui mulier imperat, cui leges imponit, (1080C)praescribit, vetat, jubet quod videtur, qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? Si poscit, dandum est; si vocat, veniendum est. Ejicit abeuntem, minatur extimescendum. Ego vero non istum modo servum, sed nequissimum servum, etiamsi in amplissima familia natus sit, appellandum puto. An etiam eorum servitus dubia est, qui peculii cupiditate nullam conditionem recusant durissimae servitutis? Haereditatis spes quod iniquitatis in serviendo non suscipit, quem nutum locupletis orbi se vis non observat? Loquitur ad ejus voluntatem, quidquid denuntiatum sit, facit, assentatur, assidet, invitat. Quid horum est liberi, quid denique servi non inertis? Quid jam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior honoris et imperii provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Judex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentes afficit, an non est omnis metus servitus? Omnis animi debilitas, et humilitas et fracti timiditas, servitus est.

(1080D)Nihil quisquam debet, nisi quod est turpe non reddere. Quam enim intelligimus divitem, at hoc verbum in quo homine ponimus? Opinor in eo, cui tanta possessio est, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit. Qui nihil quaerat, nihil appetat, nihil optet, animus oportet tuus se judicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae; qui nihil deesse sibi putet, nihil curet amplius, satiatus est, aut contentus etiam pecunia, concedo, dives est. Sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini non honestus quidem possit esse ullus, si quotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, rapis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum exspectas quidem, atque te ipse supponis, haec utrum abundantis, an egentis signa sunt? Animus hominis dives, non arca appellari solet, quamvis illa sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo. Etenim ex eo quantum cuique satis est (1081A)metiuntur homines divitiarum modum. Filiam quis habet, pecunia opus est. Duas, majore; si plures, majore etiam. At si (ut aiunt) Danai quinquaginta sint filiae alicui, tot dotes magnam quaerunt pecuniam. Quantum enim cuiquam opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. Qui igitur non filias plures, sed innumerabiles cupiditates habet, quae brevi tempore magnas copias exhaurire possint, hunc ego quomodo appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat? Etenim divitiarum fructus in copia est, copiam autem declarat satietas rerum, atque abundantia. Quis igitur (siquidem ut quisque quod plurimi sit possideat, ita ditissimus sit habendus) dubitet quoniam in virtute divitiae sint, quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.

O dii immortales, non intelligunt homines quam magnum vectigal sit parcimonia. Uter igitur est ditior, cui deest, an cui superat, qui eget an qui abundat, (1081B)cui possessio quo major est, eo plus requirit ad se tuendam, an qui suis viribus se sustinet? Non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus. Non esse cupidum pecuniae, non esse tenacem vectigalis, contentum vero suis esse rebus, maximae sunt certissimaeque divitiae. Etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magni aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri possit, quam est aestimanda virtus, quae nec eripi nec surripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur, qua praediti qui sunt, soli sunt divites, soli enim possident res et fructuosas et sempiternas, solique quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis; satis esse putant quod est, nihil appetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt. Improbi autem et avari quoniam incertas atque casu positas possessiones habent, et plus semper appetunt. nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui (1081C)quod habet satis est; non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes aestimandi sunt. Et haec de Paradoxis, sequitur nunc de quaestionibus Tusculanis.

Ex primo libro Tusculanarum quaestionum M. T. Ciceronis. Facile est vincere non repugnantes. Bonos alit artes, omnesque incendimur ad studia gloria laudis, jacentque ea semper quae apud quos improbantur.

Hominis est intemperantis, abutentis et otio et litteris.

Moriendum est omnibus. Quae enim nobis in vita potest esse jucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit jamjam esse moriendum? Antiquitas quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera cernebat.

Nulla gens tam fera, nemo hominum tam immanis, (1081D)cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Multi de diis prava sentiunt. Id enim vitioso more effici solet. Omnes non esse vim et naturam divinam arbitrantur; nec vero id colluvio hominum aut consensus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensu omnium gentium lex naturae putanda est.

Quae est melior in hominum genere natura, quam eorum qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur? Abiit ad deos Hercules, nunquam abiisset nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset.

Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se offeret pro patria ad mortem.

Magni autem est ingenii, revocare mentem a sensibus, et cogitationem consuetudine abducere.

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

Nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere; qui, si (1082A)permanet incorruptus, suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne coelum: a quo quidem animo philosophia, tanquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera, infera, prima, media, ultima videremus. Prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot res efficiat, et tantas.

Nec vero Deus ipse qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera segregatione ab omni concretione mortali.

Socrates, cum pene in manu jam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in coelum videretur ascendere. Ita enim censebat, itaque disseruit duas esse vias duplicesque cursus animarum corpore excedentium. Nam qui se humanis vitiis contaminassent, et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent, vel in republica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse seclusum a concilio deorum. (1082B)Qui autem se integros castosque servavissent, quibus fuisset minima cum corporibus contagio, seseque ab his semper revocassent, essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, his ad illos a quibus essent profecti, reditum facile patere.

Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Tota enim philosophorum vita commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a repub., cum a negotio omni revocamus animum, quid, inquam, tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, secum esse cogimus, maximeque a corpore seducimus? secernere autem a corpore animum, nec quidquam est aliud, nisi emori discere. Quare hoc commentemur, mihi crede, disjungamusque nos a corporibus, id est, consuescamus mori. Hoc et dum erimus in terris, erit illi coelesti vitae simile, et cum illuc ex his vinculis emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum. Quo cum venerimus, tum (1082C)denique vivemus. Nam haec quidem vita mors est, quam lamentari posses, si liberet.

Tanta charitas est patriae, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur. Itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus quotidie imminet, et propter brevitatem vitae nunquam potest longe abesse, quominus in omne tempus reipubl. suisque consulat, et posteritatem ipsam cujus sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.

Natura sic se habet, ut quomodo initium nobis omnium rerum ortus noster affert, sic exitum mors; quae ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem ad nos pertinebit.

Quae vero aetas longa est, aut quid omnino homini longum? Nonne modo pueros, modo adolescentes in cursu a tergo insequens, nec opinantes, assecuta est senectus? Sed quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus, omnia ista perinde ut cuique data (1082D)sunt, pro rata parte vita longa aut brevis dicuntur.

Si exspectando et desiderando pendemus animis et cruciamur et angimur, proh dii immortales, quam optabiliter illud iter ineundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo sit futura?

Non miserabiliter vir clarus emoritur. Nec enim unquam bono quidquam mali evenire potest, nec vivo nec mortuo, nec unquam ejus res a diis immortalibus negligentur. Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus intelligamusque si mors malum sit, esse malum sempiternum. Nam vitae miserae mors finis esse videtur. Mors si est misera, finis nullus esse potest.

Quanquam sensus abierit, tamen summis et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carebunt.

(1083A)Non enim tam cumulus bonorum jucundus esse potest, quam molesta discessio.

Homines mortem vel optare incipiant, vel timere desistant. Nam si summus ille dies non exstinctionem, sed commutationem affert loci, quid optabilius? sin autem perimit et delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita conveniente sommo consopiri sempiterno. Quod si fiat, melior est Ennii quam Solonis oratio. Hic enim noster: Nemo me lacrymis decoret (inquit) nec funera fletu, Faxit.

At vero ille sapiens: Mors mea ne careat lacrymis, linquamus amicis Moerorem, ut celebrent funera cum gemitu.

Nos vero si quid tale acciderit, ut a Deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita laeti, et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinculis (1083B)arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus. Sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut illum horribilem diem aliis nobis faustum putemus, nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito facti et creati sumus. Portum itaque nobis paratum et profugium putemus, quo utinam velis passis pervehi liceat. Si enim reflantibus ventis rejiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, id ne miserum uni esse potest.

Agamus ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum, formidinum, cupiditatum, qui in omni philosophia est fructus uberrimus.

Ex libro secundo Tusculanarum quaestionum M. Tull. Ciceronis. (1083C)Difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca nisi e multis eligi possunt, nec qui pauca percepit, non idem reliqua eodem studio persequetur.

Nam qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest. Sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparat.

Effectus eloquentiae est audientium approbatio.

Efficit hoc philosophia, scilicet, medetur animus, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, fortes enim non modo fortuna adjuvat, ut est in veteri proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.

Nam ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus (1083D)esse non potest, sic sine doctrina animus. Cultura autem animi philosophia est, haec extrahit vera radicitus, et praeparat animos ad sata suscipienda, eaque mandat his, et ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.

Firmandus est animus ad dolorem ferendum.

Sine prudentia ne intelligi quidem ulla virtus, nedum esse potest.

Temperantia non sinet te quidquam immoderate facere.

Consuetudo enim laborum, perpessionem dolorum efficit faciliorem. Nam ferre laborem, contemnere vulnus consuetudo docet. Consuetudinis enim magna vis est. Qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare.

Appellata est a viro virtus; viri autem proprium maxime est fortitudo, cujus munera sunt maxima duo, scilicet, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur iis si virtutis compotes, vel potius si (1084A)viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata.

Nihil habet natura praestantius, nihil quod magis expetat, quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus.

Nos si pes condoluit, si dens, sed fac totum dolere corpus, ferre non possumus. Opinio est quaedam effeminata ac levis, nec in dolore magis quam eadem in voluptate. Hoc enim maxime in dolore est providendum, ne quid abjecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterque faciamus. Ingemiscere nonnunquam viro concessum est, idque raro, ejulatus ne mulieri quidem. Nec vero unquam ingemiscit vir fortis ac sapiens, nisi forte ut intendat se ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. Faciunt idem cum exercentur athletae. Pugiles vero etiam cum feriunt adversarium in jactandis caestibus, ingemiscunt, non quod doleant animo ne succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur, venitque (1084B)plaga vehementior. Cum autem nihil imminuatur doloris, cur frustra turpes esse volumus? Quid etiam est fletu muliebri viro turpius?

Saepe enim multi qui aut propter victoriae cupiditatem, aut propter gloriae amorem, aut etiam ut jus suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter, et tulerunt; iidem omissa contentione, dolorem morbi ferre non possunt. Neque enim illum quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. Si omnia fugienda turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciamus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus.

Ex libro tertio Tusculanarum quaestionum M. Tull. Ciceronis. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem simul atque (1084C)editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur; cum vero parentibus redditi, deinde magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.

Animus aeger, ut ait Ennius, semper errat, neque pati neque perpeti potest; cupere nunquam desinit, profecto animi medicina est philosophia. Non autem omnes qui curare passi se sunt, continuo etiam convalescunt; animi autem qui se sanari voluerunt, praeceptisque parentum paruerint sapientum, sine ulla dubitatione sanantur. Et nisi sanatus sit animus, quod sine philosophia fieri non potest, finis miseriarum nullus est.

Munus animi est, ratione bene uti; et sapientis animus ita semper affectus est, ut ratione optime utatur.

Videntur enim omnia repentina graviora.

(1084D)Praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris.

Anaxagoram ferunt nuntiata morte filii dixisse: Sciebam me genuisse mortalem. Quae vox declarat iis esse haec acerba, a quibus non fuerant cogitata.

Ergo id quidem non dubium, quin omnia quae mala putentur sint improvisa graviora. Multum itaque possunt provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem. Nihil enim est quod tam obtundat elevetque aegritudinem, quam perpetua in omni vita cogitatio, nihil esse quod accidere non possit, quam meditatio conditionis humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc affert, ut semper moereamur, sed ut nunquam. Neque enim qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui imbecillitatem generis humani cogitat, moeret cum haec cogitat, sed facilius fert, cum accidit quod posse accidere diu cogitaverit: quae cogitatio una maxime molestias omnes extenuat et diluit.

(1085A)Quid est aut nequius aut turpius effeminato viro?

Hostium repentinus adventus magis aliquando conturbat, quam exspectatus, et maris subita tempestas, quam ante praevisa terret navigantes vehementius, et ejusmodi sunt pleraque. Sed cum diligenter nec opinatorum naturam consideres, nihil aliud reperies nisi quidem omnia subita videri majora.

Sensim enim et pedetentim et progrediens extenuat dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id quod ratio debuerat, usus docet minora esse, quae sint visa majora.

Tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale quid accidere.

Ea enim lege nati sumus, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali. Nam mortalis nemo est quem non attingit dolor morbusque.

Acta aetas honeste ac splendide tantam affert consolationem ut eos qui ita vixerint, aut non attingat aegritudo, aut leviter pungat animi dolor.

Pueros vero et matres et magistri etiam castigare (1085B)solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab iis factum est aut dictum, plorare cogunt.

Theophrastus moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset; hominibus quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset. Quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus, omni doctrina, hominum vita erudiretur. Querebatur igitur se tunc, cum illa videre coepisset exstingui.

Praeclarum illud est, et si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos qui nobis charissimi esse debeant, aeque ac nosmetipsos amemus: at vero plus fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia ut me ille plus quam se amet, et ego illum plus quam me. Perturbatio enim vitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequetur.

Est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, (1085C)oblivisci suorum.

Haec officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus, aut sedare, aut detrahere quam plurimum, aut supprimere, nec pati manare longius, aut ad alia traducere. Sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum.

Quid autem praeclarum, non idem arduum? Haec ex tertio Tusc., sequuntur ex quarto.

Ex libro quarto Tusculanarum Quaestionum M. Tull. Ciceronis. Ut bona natura appetimus, sic a malis natura declinamus. Omnium perturbationum natura fontem esse dicunt intemperantiam, quae est a tota mente et recta ratione defectio. Nam quemadmodum temperantia sedat appetitiones omnes, et efficit ut haec rectae rationi pareant, consumatque considerata judicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem (1085D)animi statum inflammat, conturbat, incitat. Itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.

Omnibus enim quorum mens abhorret a ratione, semper aliquis aliis dolor, aliis terror impendet. Homo frugi omnia recte facit.

Quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo. Nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil improvisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum? atque idem acerrimam in omnes partes aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia, atque angore vivendi, ut quemcunque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. Quod si faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus omnibus reliquis. His autem vacans animus perfecte atque absolute (1086A)beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione, non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.

Impunitas peccatorum data videtur eis qui et ignominiam et infamiam ferunt sine dolore, morderi est melius conscientia.

In omnibus fere rebus mediocritatem esse optimam existimant.

Neque est enim ulla fortitudo, quae rationis est expers. Contemnendae sunt humanae res, negligenda mors est, patibiles et labores et dolores putandi. Haec cum constituta sint judicio atque constanti sententia, tamen est robusta illa et stabilis fortitudo.

Utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest.

Non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios si possumus levare aegritudine.

Adhibita ratio cernit quid optimum sit, neglecta (1086B)multis implicatur erroribus.

Est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderunt ferri et posse et oportere, enumeratio eorum qui tulerunt.

Sint sane ista bona quae putantur, honores, divitiae, voluptates caeteraque; tamen in eis ipsis potiendis exsultans gestiensque laetitia turpis est. Ut si irridere concessum sit, vituperetur tamen cachinatio. Eodem enim vitio est effusio animi in laetitia, quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo, qua laetitia in fruendo. Et ut nimis afflicti molestia, sic animi elati laetitia jure judicantur leves. Et ut turpes sunt qui efferunt se laetitia, tum cum fruuntur venereis voluptatibus, sic flagitiosi qui eas inflammato animo concupiscunt. Haec ex quarto, sequuntur nunc ex quinto et ultimo libro.

Ex libro quinto Tusculanarum M. Tull. Ciceronis. (1086C)Omnium vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est, cujus in sinum cum a primis temporibus aetatis nostrae voluntatis studiumque compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum ex quo eramus egressi, magna jactati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! Quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde conjugiis, tum litterarum et vocum communione junxisti; tu inventrix legum; tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea, magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus, pene toti immortalitati anteponendus. Cujus igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es, et (1086D)terrorem mortis sustulisti. Cave enim putes ullam in philosophia vocem emissam clariorem, ullumve esse philosophiae promissum uberius aut majus, quam haec vox est, virtutem satis posse ad beate vivendum.

Motus turbulenti jactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnium repellentes, vitae beatae nullam partem relinquunt. Quis enim potest, mortem aut dolorem metuens, quorum alterum semper adest, alterum semper impendet, esse non miser? Quod si idem, quod plerumque fit, paupertatem, ignominiam, infamiam timet, si debilitatem, caecitatem, si denique quod non singulis hominibus, sed potentibus populis, saepe contingit, servitutem, potest ea timens esse quisquam beatus? Quid qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia? adde eodem exsilia, luctus, orbitates, qui rebus his fractus aegritudine etiam cliditur, potest tandem esse non miserrimus? (1087A)Quid vero illum quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rapide appetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? Quid elatus ille levitate, inanique laetitia exsultans, et temere gestiens, nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? Ergo, ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae exsultantes, languidis liquefaciunt voluptatibus. Quod si est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum, nec angor attingat, idemque si nihil concupiscet, si nulla efferatur animi inani voluptate, quid est cur beatus non sit? Et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?

Neque enim finem nunquam invenit libido.

(1087B)Acute disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre.

Omnibus enim virtutibus instructos et ornatos, tum sapientes, tum viros bonos dicimus.

Non ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.

Rem enim opinor spectari oportere, non verba.

Nam cui viro ex seipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis, et errare coguntur, huic optime vivendi ratio comparata est. Neque enim laetabitur unquam nec moerebit nimis, qui semper in seipso omnem spem reponit sui.

Humanus animus decerptus ex mente divina cum alio nullo, nisi cum ipso Deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Hic igitur si est excultus, et si ejus acies curata ita est, ut ne caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est, absoluta ratio, quae idem est (1087C)quod virtus. Et si omne beatum est cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, id virtus est proprium, certe omnes virtutis compotes beatae sunt.

Quid enim deest ad bene beateque vivendum ei qui confidit suis bonis, aut qui diffidit, beatus esse quis potest? Volumus enim eum qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, septum atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo.

Non sunt bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum. An dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrimis integerrimisque sensibus, adde etiam, si libet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam, si fuerit is qui haec habet, injustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne tu eum miserrimum dicere?

Sic princeps ille philosophiae disserebat, qualis cujusque effectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse esset, talem esse ejus orationem; (1087D)orationi autem facta simillima, factis vita. Affectus autem animi in bono viro laudabilis, et vita igitur laudabilis boni viri et honesti, ex quibus bonorum beatam vitam esse concluditur.

Vir temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate ulla, sine libidine, nonne beatus? Beata vita laudabilis, nec quidquam sine virtute laudabile. Beata igitur ita vita virtute conficitur.

Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, nunquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est, quod adest, neque eum unquam sui poenitet. Sic se res habet: te tua, me delectant mea.

Nunquam naturam mos vincit, est enim ea semper invicta.

Sapientis est enim proprium, nihil quod poenitere possit facere, nihil invitum; splendide, constanter, graviter, honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum, nihil cum acciderit, admirari, ut inopinatum (1088A)aut novum accidisse videatur; omnia ad suum arbitrium referre, suis stare judiciis; quo quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non potest. Ne mente quidem uti possumus, multo cibo et potione repleti nec unquam mihi placuit bis in die saturum fieri.

Quomodo jucunda vita esse potest, a qua absit prudentia, absit moderatio?

Dies deficiet, si velim paupertatis causam defendere; aperta enim res est, et quotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quamve vilibus. Num igitur ignobilitas, aut humilitas, aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? vide ne plus commendatio in vulgus, et haec quae expetitur gloria, molestiae habeat quam voluptatis.

An tibicines hique qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio, cantus numerosque moderantur? Vir sapiens multo majore arte praeditus, non (1088B)quid verissimum sit, sed quid velit vulgus exquiret.

Injurias fortunae quas ferre nequeas, diffugiendo relinquas. Et haec sufficiant ex Quaestionibus Tusculanis Marci Tullii Ciceronis.

Ex libro sexto de Republica M. Tull. Ciceronis. Fit enim saepe fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui.

Omnibus qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in coelo definitum locum, ubi beati sempiterno aevo fruantur; nihil est enim illi principi Deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat acceptius, quam concilia coetusque hominum jure sociati, quae civitates appellantur, harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertentnr.

Hi vivunt qui e corporum vinculis tanquam e carcere (1088C)evolaverunt, vestra vero qui dicitur vita, mors est.

Nisi enim Deus, is cujus hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides quae terra dicitur, hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae rotundae et globosae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare tibi Publi et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis, nec injussu ejus a quo ille est nobis datus, ex hominis vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo defugisse videamini. Sed sic Scipio justitiam cole, et pietatem quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est, ea vita via est in coelum.

Haec coelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum, (1088D)aut quam expetendam consequi gloriam potes, vides habitari raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interjectas, hosque qui incolunt non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manere possit; sed partim obliquos, partim transversos, partim omnes adversos stare vobis, a quibus spectare gloriam certe nullam potestis.

Non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus.

Igitur alte spectare si voles, atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dederis, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum, suis te illecebris oportet ipsa virtus trahat ad verum decus. Quod de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen. Sermo enim ille omnis et angustiis cingitur his regionum, quas vides. Nec unquam de ullo perennis fuit, obruitur hominum interitu, oblivione posteritatis exstinguitur.

(1089A)Cum pateat igitur id aeternum esse quod a seipso moveatur, quis est qui hanc naturam animis esse tributum neget? Inanimatum vel inanimum autem est omne quod pulsu agitatur externo. Quod enim est animal, id motu cietur interiore et suo. Nam haec est propria natura animae atque vis, quae si est una ex omnibus quae sese moveat, neque nata certe est et aeterna est, hanc tu exerce optimis in rebus. Sunt autem hae optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit. Idque ocius faciet, si jam tunc cum inclusus erit in corpore, eminebit foras, ut ea quae extra erunt contemplans, quam maxime se a corpore extrahat. Namque eorum animi qui se voluptatibus corporis dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque libidinum voluptatibus obedientium, deorum et hominum jura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur. Nec hunc in locum, nisi multis exagitati saeclis, revertuntur.

Quam atrox M. T. Ciceronis fuerit mors, his verbis Valerius Maximus, de Ingratis, docet. (1089B) Marcus Cicero Cneum Pompilium Lenatem Picenae regionis, rogatu Marci Caelii, non minori cura quam elegantia defendit, eumque causa admodum dubia fluctuantem, salvum ad penates suos remisit. Hic Pompilius postea, nec re nec verbo a Cicerone laesus ultro Marcum Antonium rogavit, ut ad illum proscriptum mitteretur persequendum et jugulandum. Impetratisque detestabilis ministerii partibus, gaudio exsultans, Cajetam cucurrit, et virum, omitto quod amplissimae dignitatis, certe salubri studio et praestantis officii privatim sibi venerandum, jugulum (1090A)praebere jussit, ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputavit, eaque sarcina tanquam opimis spoliis alacer in Urbem reversus est. Neque ei scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre quod pro capite ejus quondam peroraverat. Invalidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quamobrem qui talem casum Ciceronis satis digne deplorari queat, alius Cicero non exstat.

Epitaphium M. T. Cic. quod statua ejus perplexum est, in aede magni Jovis apud Tullorum monumentum.

Hic jacet Arpinas manibus tumulatus amici,
Qui fuit orator summus et eximius;
Quem nece crudeli mactavit civis et hostis.
Nil agis, Antoni, scripta diserta manent.
Vulnere nempe uno Ciceronem conficis, at te
Tullius aeternis vulneribus lacerat.


(1090B)Corpus in hoc tumulo magni Ciceronis humatum
Contegitur, claro qui fuit ingenio,
Quique malis gravis erat, tutorque bonorum,
Quo pene indigne consule Roma perit.
Sed vigili cura detectis hostibus, Urbem
Supplicioque datis, praestitit incolumem.


Eloquii princeps magnis mirabilis actis,
Tullius indigna caede peremptus obit;
Sed terras omnes implevit nomine claro,
Ingenium caeso corpore morte caret.
Vivit, et ingenii pollet virtute per orbem,
Cujus in hoc tumulo membra sepulta jacent.

(no apparatus)