Jump to content

Septem sapientum sententiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Septem sapientum sententiae
Migne
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19


Septem sapientum sententiae (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne

Bias Prieneus.
(0875D)
Quaenam summa boni? Mens, quae sibi conscia recti.
Pernicies homini quae maxima? Solus homo alter.
Quis dives? Qui nil cupiat. Quis pauper? Avarus.
Quae dos matronae pulcherrima? Vita pudica.
Quae casta est? De qua mentiri fama veretur.
Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
Quid stulti proprium? Non posse, et velle nocere.
Pittacus Mitylenaeus.

Loqui ignorabit, qui tacere nesciet.
Bono probari malo, quam multis malis.
Demens superbis invidet felicibus.
Demens dolorem ridet infelicium.
Pareto legi, quisque legem sanxeris.
Plures amicos re secunda compara.
Paucos amicos rebus adversis proba.
Cleobulus Lindius.
(0877A)
Quanto plus liceat, tam libeat minus.
Fortunae invidiae est immeritus miser.
Felix criminibus nullus erit diu.
Ignoscas aliis multa: nihil tibi.
Parcit quisque malis, perdere vult bonos.
Majorum meritis gloria non datur.
Turpis saepe datur fama minoribus.
Periander Corinthius.

Numquam discrepat utile a decoro.
Plus est sollicitus, magis beatus.
Mortem optare malum, timere pejus.
Faxis ut libeat, quod est necesse.
Multis terribilis, caveto multos.
(0877B)Si fortuna juvat, caveto tolli.
Si fortuna tonat, caveto mergi.
Solon Atheniensis.

Dico tunc beatam vitam cum peracta fata sint.
Par pari jugator conjux. Quidquid impar, dissidet.
Non erunt honores umquam fortuiti muneris.
Clam coarguas propinquum, propalam laudaveris.
Pulchrius multo parari, quam creari nobilem.
Certa si decreta sors est, quid cavere proderit?
Sive sint incerta cuncta, quid timere convenit?
Chilo Lacedaemonius.
(0878A)
Nolo minor me timeat, dispiciatque major.
Vive memor mortis, uti sis memor et salutis;
Tristia cuncta exsuperans aut animo, aut amico.
Tu bene si quid facias, non meminisse fas est.
Quae bene facta accipias, perpetuo memento.
Grata senectus homini, quae parilis juventae,
Illa juventa est gravior, quae similis senectae.
Thales Milesius.

Turpe quid ausurus, te sine teste time:
Vita perit, mortis gloria non moritur.
Quod facturus eris, dicere sustuleris.
Crux est, si metuas, vincere quod nequeas.
Cum vere objurgas, sic inimice juvas.
Cum falso laudas, sic et amice noces.
(0878B)Nil nimium satis est, ne sit et hoc nimium.
De iisdem septem Sapientibus, e Graeco.

Septenis patriam sapientum, nomina, voces,
Versibus expediam: sua quemque monosticha dicent:
Chilo cui patria est Lacedaemon, Nosce teipsum.
Periander, Trepidam moderare, Corinthius, iram.
Ex Mitylenaeis, Nimium nil, Pittacus oris.
Mensuram optimum, ait Cleobulus Lindius, in re
Exspectare Solon finem docet, ortus Athenis.
Plures esse Bias pravos, quem clara Priene.
Mileti, Fugisse, Thales, vadimonia, alumnus.