Jump to content

Sequentiae (Notkerus Balbulus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sequentiae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131



Sequentiae

Sequentiae (Notkerus Balbulus), J. P. Migne 131.1026B

PRAEFATIO NOTKERI AD LIUTWARDUM VERCELLENSEM EPISCOPUM.

131.1003C| Cum adhuc juvenculus essem et melodiae longissimae saepius memoriae commendatae instabile corculum aufugerent, coepi tacitus mecum volvere quonam modo eas potuerim colligare. Interim vero contigit ut presbyter quidam de Gemidia, nuper a Nordmannis vastata, veniret ad nos, antiphonarium suum secum deferens in quo aliqui versus ad sequentias erant modulati, sed jam tunc nimium vitiati. Quorum, ut visu delectatus, ita sum gustu amaricatus. Ad imitationem tamen eorumdem coepi scribere: Laudes Deo concinat orbis universus, qui gratis est liberatus. Et infra: Coluber Adae malesuasor. Quos cum magistro meo Ysoni obtulissem, ille studio meo congratulatus imperitiaeque compassus quae placuerunt laudavit; quae autem minus, emendare 131.1003D| curavit, dicens: Singulae motus cantilenae singulas syllabas debent habere. Quod autem audiens ea quidem quae in ia veniebant ad liquidum correxi; quae vero in le, vel lu quasi impossibilia vel attemperare neglexi, cum et illud postea visu facillimum deprehenderim, ut testes sunt: Dominus in Sina, 131.1004C| et: Mater. Hocque modo instructus [ al. instructas] secunda mox voce dictavi: Psallat Ecclesia, mater inlibata.

Quos versiculos cum magistro meo Marcello praesentarem, ille gaudio meo repletus in rotulas eos congessit, et pueris cantandos aliis alios insinuavit. Cumque mihi dixisset ut in libellum compactos alicui primorum illos pro munere offerrem, ego pudore retractus nunquam ad hoc cogi poteram. Nuper autem a fratre meo Othario rogatus ut aliquid in laude vestra conscribere curarem, et ego me ad hoc opus imparem non immerito judicarem, vix tandem aliquando aegreque ad hoc animatus sum, ut hunc minimum vilissimumque codicellum vestrae celsitudini consecrare praesumerem. Quae si in eo placitum 131.1004D| vestrae pietati comperero, ut ipsi fratri meo apud dominum imperatorem sitis adminiculo, metrum quod de Vita sancti Galli elaborare pertinaciter insisto, quamvis illud fratri Salomoni prius pollicitus fuerim, vobis examinandum, habendum ipsique per vos explanandum dirigere festinabo.

INCIPIT LIBER SEQUENTIARUM.
CAP. I.-- In galli cantu.
131.1005A|
Eia recolamus
Laudibus piis digna
Hujus diei carmina in qua
Nobis lux oritur gratissima.
Noctis inter nebulosa pereunt
Nostri criminis umbracula.
Hodie saeculo maris Stella
Est enixa novae salutis gaudia.
Quem tremunt barathra
Mors cruenta pavet ipsa,
A quo peribit mortua.
Gemit capta pestis antiqua,
Coluber lividus perdit spolia.
Homo lapsus, ovis abducta
131.1005B| Revocatur ad aeterna gaudia.
Gaudent in hac die agmina
Angelorum coelestia:
Quia erat drachma decima
Perdita, et est inventa.
O Virgo nimium beata,
Qua redempta est natura.
Deus qui creavit omnia
Nascitur ex femina
Mirabilis natura mirifice
Induta, assumens quod
Non erat, manens quod erat!
Induitur natura divinitas
Humana: quis audivit
131.1005C| Talia, dic, rogo, facta?
Quaerere venerat pastor
Pius quod perierat:
Induit galeam, certat
Ut miles armatura.
Prostratus in sua propria
Ruit hostis spicula.
Auferuntur tela
In quibus fidebat; divisa
Sunt illius spolia,
Capta praeda sua.
Christi pugna fortissima
Salus nostra est vera.
Qui nos suam ad patriam
Duxit post victoriam,
131.1005D| In qua sibi laus est aeterna.
CAP. II.-- In primo mane.

Grates nunc omnes
Reddamus Domino Deo
Qui sua nativitate
Nos liberavit
De diabolica potestate.
Huic oportet ut canamus
131.1006A| Cum angelis semper:
Gloria in excelsis.
CAP. III.-- In Natale Domini.

Natus ante saecula Dei Filius,
Invisibilis, interminus
Per quem fit machina coeli, ac terrae,
Maris et in his degentium;
Per quem dies et horae labant
Et se iterum reciprocant;
Quem angeli in arce poli
Voce consona semper canunt
Hic corpus assumpserat fragile
Sine labe originalis criminis
De carne Mariae Virginis,
Quo primi parentis culpam
131.1006B| Evaeque lasciviam tergeret.
Hoc praesens diecula loquitur,
Praelucida, adaucta longitudine,
Quod sol verus radio sui luminis
Vetustas mundi depulerit
Genitus tenebras.
Nec nox vacat novi sideris
Luce quod magorum
Oculos terruit scios.
Nec gregum magistris defuit
Lumen, quos praestrinxit
Claritas militum Dei.
Gaude, Dei Genitrix, quam
Circumstant obstetricum vice
131.1006C| Concinentes angeli gloriam Deo.
Christe, Patris unice, qui humanam
Nostri causa formam assumpsisti,
Refove supplices tuos:
Et quorum participem te fore
Dignatus es, Jesu, dignanter
Eorum suscipe preces,
Ut ipsos divinitatis tuae
Participes, Deus, facere
Digneris, unice Dei.
CAP. IV.-- In Natale sancti Stephani martyris.

Hanc concordi famulatu
Colamus solemnitatem,
Auctoris illius exemplo
131.1006D| Docti benigno
Pro persecutorum precantis fraude suorum.
O Stephane, signifer Regis
Summe boni, nos exaudi
Proficue qui es pro tuis
Exauditus inimicis.
Paulus tuis precibus, Stephane, te
Quondam persecutus Christo credit,
Et tecum tripudiat in regno cui
131.1007A| Nullus persecutor appropinquat.
Nos proinde, nos supplices, ad te
Clamantes et precibus te pulsantes
Oratio sanctissima nos tua semper
Conciliet Deo nostro
Te Petrus Christi ministrum statuit,
Tu Petro normam credendi astruis
Ad dextram summi Patris ostendendo
Quem plebs furens crucifixit.
Te sibi Christus elegit, Stephane,
Per quem fideles suos corroboret,
Se tibi inter rotatus saxorum
Solatio manifestans.
Nunc inter inclytas martyrum
Purpuras coruscas coronatus.
CAP. V.-- In Natale sancti Joannis evangelistae
131.1007B|
Joannes, Jesu Christo multum
Dilecte virgo!
Tu ejus amore carnalem
In navi parentem liquisti:
Tu leve conjugis pectus
Respuisti, Messiam secutus,
Ut ejus pectoris sacra
Meruisses fluenta potare.
Tuque in terra positus gloriam
Conspexisti Filii Dei,
Quae solum sanctis in vita creditur
Contuenda esse perenni.
Te Christus in cruce triumphans
131.1007C| Matri suae dedit custodem;
Ut virgo Virginem servares
Atque curam suppeditares.
Tute, carcere flagrisque fractus,
Testimonio pro Christi es gavisus.
Idem mortuos suscitas inque
Jesu nomine venenum forte vincis.
Tibi summus tacitum caeteris
Verbum suum Pater revelat.
Tu, nos omnes sedulis precibus
Apud Deum semper commendans,
Joannes Christi chare.
CAP. VI.-- In Natale sanctorum Innocentum.

Laus tibi, Christe, Patris
Optimi nate, Deus omnipotentiae
131.1007D| Quem coelitus jubilat super astra
Manentis plebis decus harmoniae.
Quem agmina infantium sonoris
Hymnis collaudant aetheris in arce
Quos impius ob nominis odium tui
Misero straverat vulnere,
Quos pie nunc remuneras in coelis,
Christe, quo poenis nitide,
Solita usus gratia qui tuos ornas
Coronis splendide.
Quorum precibus sacris dele, precamur,
Nostrae pie crimina vitae,
Et quos laudibus tuis junxeras nobis
Istic dones clemens favere.
131.1008A| Illis aeternae dans lumen gloriae
Nobis terrea concede vincere,
Ut liceat serenis actibus pleniter
Adipisci dona tuae gratiae;
Herodis ut non fiat socius quisquis
In horum laude se exercet propere
Sed aeternaliter cum eisdem catervis
Tecum sit, Domine.
CAP. VII.-- In Epiphania Domini.

Festa Christi omnis
Christianitas celebret,
Quae miris sunt modis ornata
Cunctisque veneranda populis
Per Omnitenentis adventum
131.1008B| Atque vocationem gentium,
Ut natus est Christus est stella
Magis visa lucida.
At illi non cassam putantes
Tanti signi gloriam
Secum munera deferunt
Parvulo offerant, ut regi,
Coeli quem sidus praedicat.
Atque aureo tumidi principis
Lectulo transito Christi
Praesepe quaeritant.
Hinc ira saevi Herodis fervida
Invidi recens rectori genito
Bethlehem parvulos praecipit
Ense crudeli perdere.
131.1008C| O Christe, quantum Patri exercitum
Juvenis doctus ad bella maxima
Populis praedicans colligis
Sugens cum tantum miseris.
Anno hominis tricesimo
Subtus famuli se inclyti
Inclinaverat manus Deus consecrans
Nobis baptisma in absolutionem criminum
Ecce Spiritus in specie
Ipsum alitis innocuae uncturus sanctis
Prae omnibus visitat, semper ipsius
Contentus mansione pectoris.
Patris etiam insonuit vox pia
Veteris oblita sermonis:
Poenitet me fecisse hominem.
131.1008D| Vere Filius es tu meus, mihimet
Placitus, in quo sum placatus
Hodie te, mi Fili, genui.
Huic omnes auscultate
Populi, praeceptori.
CAP. VIII.-- In Purificatione sanctae Mariae

Concentu parili hic te,
Maria, veneratur populus
Teque piis colit cordibus.
Generosi Abraham tu filia,
Veneranda regia de Davidis
Stirpe genita.
Laetare, Mater et Virgo nobilis,
Gabrielis archangelico
131.1009A| Quae oraculo credula
Genuisti clausa filium.
In cujus sacratissimo sanguine
Emundatur universitas
Perditissimi generis,
Ut promisit Deus Abrahae.
Te virga arida Aaron flore
Speciosa te figurat, Maria, sine
Viri semine nato floridam.
Tu, porta jugiter serata, quam
Ezechielis vox testatur, Maria,
Soli Deo pervia esse crederis.
Sed tu tamen, matris virtutum
Dum nobis exemplum cupisti
Commendare, subisti remedium
131.1009B| Pollutis statutum matribus.
Ad templum detulisti tecum
Mundandum qui tibi integritatis
Decus, Deus, homo genitus
Adauxit, intacta Genitrix.
Laetare, quam Scrutator cordis
Et renum probat habitatu proprio,
Singulariter dignam, sanctam Mariam
Exsuita, cui parvus arrisit tunc,
Maria, qui laetari omnibus
Et consistere suo nutu tribuit.
Ergo, quique colimus festa
Parvuli Christi propter nos facti
Ejusque piae matris Mariae,
Si non Dei possumus tantam
131.1009C| Exsequi tardi, humilitatis
Forma sit nobis ejus Genitrix.
Laus Patri gloriae, qui suum
Filium gentibus et populo
Revelans Israel nos sociat.
Laus ejus Filio, qui suo
Sanguine nos Patri concilians
Supernis sociavit civibus:
Laus quoque sancto Spiritui sit per aevum.
CAP. IX.-- In die sancto Paschae.

Laudes Salvatoris voce modulemur supplici
Et devotis melodiis coelesti
Domino jubilemus Messiae,
Qui se ipsum exinanivit ut nos
131.1009D| Perditos liberaret homines.
Carne gloriam deitatis occulens
Pannis tegitur in praesepi, miserans
Praecepti transgressorem pulsum
Patria paradisi nudulum.
Joseph, Mariae, Simeoni subditur,
Circumciditur et legali hostia
Mundatur, ut peccator, nostra
Qui solet relaxare crimina.
Servi subiit manus baptizandus
Et perfert fraudes tentatoris,
Fugit persequentum lapides.
Famem patitur, dormit, et tristatur
Ac lavat discipulis pedes,
131.1010A| Deus homo, summus humilis.
Sed tamen inter haec abjecta corporis
Ejus deitas nequaquam
Quivit latere signis variis
Et doctrinis prodita:
Aquam nuptiis dat saporis vinei;
Caecos oculos claro lumine
Vestivit; lepram luridam
Tactu fugat placido;
Putres suscitat mortuos
Membraque curat debilia;
Fluxum sanguinis constrinxit
Et saturavit quinque de panibus
Quina millia;
Stagnum peragrat fluctuans, ceu
131.1010B| Siccum littus ventos sedat;
Linguam reserat constrictam;
Reclusit aures privatas
Vocibus; febres depulit.
Post haec mira miracula taliaque
Sponte sua comprehenditur, et damnatur
Et se crucifigi non despexit;
Sed sol ejus mortem non aspexit.
Illuxit dies, quam fecit Dominus,
Mortem devastans et victor suis
Apparens dilectoribus vivus
Primo Mariae, dehinc apostolis,
Docens Scripturas, cor aperiens
Ut clausa de ipso reserarent.
Favent igitur resurgenti
131.1010C| Christo cuncta gaudiis,
Flores, segetes redivivo fructu
Vernant, et volucres gelu tristi
Terso dulce jubilant.
Lucent clarius sol et luna
Morte Christi turbida.
Tellus herbida resurgenti
Plaudit Christo quae tremula ejus
Morte se casuram minitat.
Ergo die ista exsultemus, qua nobis
Viam vitae resurgens patefecit Jesus.
Astra, solum, mare jucundentur,
Et cuncti gratulentur in coelis
Spiritales chori Trinitati.
CAP. X.-- Feria II.

131.1010D| Pangamus Creatoris
Atque Redemptoris gloriam,
Qui bene creatos, sed seductos astutia
Callidi serpentis sua refecit gratia,
Praedicens futurum ut germen
Sancta proferret femina,
Quod hostis antiqui nociva
Exsuperaret capita,
Quod, primitus perdita, serius
Nostra cernunt saecula,
Cum splendida flosculo virgula
Novo pollet Maria
Qui editus mire edidit miracula.
Nec juvenis tantum, sed statim inter
131.1011A| Suae nativitatis primordia
Per sideris lumen, vel Simeonis verba
Judaica ad se vel corda, vel munera
Attrahens nutu gentilia.
Quem Pater in voce atque Spiritu
Sanctus specie glorificat
Visentes doctorem, vel archiatrum
Docent auctoritate sua.
Qui, postquam salutis dona dedit
Multa doctrinaeque perplura verba
Ore suo promulgavit saluberrima,
Ad probra, sputa, colaphos, et flagella,
Vestem quoque ludo quaesitam et spineum
Venit sertum, ad crucis brachia.
Qui hodie triumphali a mortuis
131.1011B| Resurgens sprevit victoria,
Ducens secum primitiva
Ad coelos membra et nuper
Dispersa revocans ovilia,
Qui et nobis in fine speranda,
Licet ultima membra simus,
Spondet dona.
CAP. XI.-- Feria III.

Agni Paschalis esu
Potuque dignas
Moribus sinceris praebeant
Omnes se Christianae animae,
Pro quibus se Deo hostiam obtulit
Ipse summus Pontifex.
131.1011C| Quarum frons in postis est [ sic Cod. ], modum
Ejus illita sacrosancto cruore
Et tuta a clade Canopica;
Quarum crudeles hostes
In mari Rubro sunt obruti,
Renes constringant ad pudicitiam,
Pedes tutentur adversus viperas
Baculosque spiritales contra
Canes jugiter manu bajulent
Ut Pascha Jesu mereantur sequi
Quo de barathro victor rediit.
En redivivus, mundus ornatibus,
Christo consurgens fideles admonet
Post mortem melius cum eo victuros.
CAP. XII.-- Feria IV.
131.1011D|
Grates Salvatori ac
Regi Christo Deo solvan
Omnes incolarum incolae
Quem spectatum diu jam tenent,
Et leges ejus mentibus
Captent promptulis
Quos derelicto populo delegit
Judaeo de Abrahae carne genito,
Et per fidem quos Abrahae
Natos fecit et cognatos suum
Sanctum per sanguinem.
O Christe, consanguinee naturae
Nostrae, nos fove
Atque, per divinam potentiam,
131.1012A| Tuere ab omni insursu
Inimici et insidiis
Quem per carnis edulium
Delusisti hamo tuae majestatis, Fili Dei,
Tu resurgens imperitas,
Non moriturus amplius;
Tu mortalem nostram et terream
Naturam resurgens incorruptivam
Fecisti, atque coelis invexisti.
CAP. XIII.-- In Ascensione Domini.

Summi triumphum
Regis prosequamur laude,
Qui coeli, qui terrae regit
Sceptra, inferni jure domito,
Qui sese pro nobis redimendis
131.1012B| Permagnum dedit pretium.
Huic nomen exstat conveniens Idithun
Nam transilivit omnes strenue
Montes, colliculosque Bethel.
Saltum de coelo dedit in virginalem
Ventrem, inde in pelagus saeculi.
Postquam illud suo mitigavit
Potentatu, tetras Phlegethontis
Assiliit tenebras.
Principis illius disturbato imperio,
Maniplis plurimis inde erutis
Mundum illustrat suo jubare,
Captivitatemque detentam inibi
Victor duxit secum,
131.1012C| Et redivivum jam suis se
Praebuit servis et amicis
Denique saltum dederat hodie
Maximum, nubes polosque
Cursu praepeti transiens.
Celebret ergo populus hunc diem
Credulus, cujus morbida Idithun
Corpora in semetipso altis sedibus
Coeli invexit Dei Filius:
Et tremens judicem exspectet
Affuturum, ut duo angeli
Fratres docuerunt:
Qui Jesus a vobis assumptus est in coelum
Iterum veniet, ut vidistis eum.
Nam Idithum nostrum vocibus
131.1012D| Sedulis omnes imploremus;
Ut a dextris Patris, qui sedet,
Spiritum mittat nobis sanctum.
In finem saeculi ipse quoque
Semper sit nobiscum.
CAP. XIV.-- In die sancto Pentecostes.

Sancti Spiritus
Adsit nobis gratia
Quae corda nostra sibi
Faciat habitaculum
Expulsis inde cunctis
Vitiis spiritalibus.
Spiritus alme, illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis
131.1013A| Purga tenebras.
Amator sanctae sensatorum
Semper cogitatuum,
Infunde unctionem tuam,
Clemens nostris sensibus.
Tu purificator omnium
Flagitiorum Spiritus,
Purifica nostri oculum
Interioris hominis;
Ut videri supremus
Genitor possit a nobis,
Mundi cordis quem soli
Cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, ut praeconia
Christi praecinuissent inclyta.
Apostolos confortasti, ut trophaeum
Christi per totum mundum veherent
Quando machinam per Verbum suum
Fecit Deus coeli, terrae, maris,
Tu super aquas foturus eas, numen
Tuum expandisti, Spiritus.
Tu animabus vivificandis
Aquas fecundas,
Tu, aspirando da spiritales
Esse homines.
Tu divisum per linguas mundum
Et ritus adunasti, Spiritus.
Idololatras ad cultum Dei revocas,
Magistrorum optime.
Ergo nos supplicantes tibi
131.1013C| Exaudi propitius, sancte Spiritus,
Sine quo preces omnes cassae
Creduntur et indignae Dei auribus.
Tu, qui omnium saeculorum sanctos,
Tui numinis docuisti instinctu,
Amplectendo spiritus;
Ipse, hodie apostolos Christi
Donans munere insolito
Et cunctis inaudito seclis,
Hunc diem gloriosum fecisti.
CAP. XV.-- In Natale sancti Joannis Baptistae.

Sancti Baptistae, Christi praeconis,
Solemnia celebrantes
Moribus ipsum sequamur,
Ut ad viam quam praedixit
131.1013D| Asseclas suos perducat.
Devoti te, sanctissime hominum,
Amice Jesu Christi, flagitamus,
Ut gaudia percipiamus
Apparens quae Zachariae Gabriel
Repromisit qui tuam celebrarent
Obsequiis nativitatem.
Et per haec festa aeterna gaudia
Adipiscamur,
Qua sancti Dei sacris deliciis
Laeti congaudent.
Te, qui praeparas fidelium corda
Ne quid devium vel lubricum
Deus in eis inveniat,
131.1014A| Te deposcimus, ut crimina nostra
Et facinora continua prece
Studeas absolvere,
Placatus ut ipse suos semper
Invisere fideles
Et mansionem in eis facere dignetur,
Et Agni vellere quem tuo digito
Mundi monstraveras tollere
Crimina nos velit induere,
Ut ipsum mereamur angelis associi
In alba veste sequi per portam clarissimam,
Amice Christi Joannes.
CAP. XVI.-- In Natalitiis apostolorum Petri et Pauli.

Petre, summe Christi pastor,
Et Paule, gentium doctor,
Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam
Per circulum terrae precatus adjuvet vester.
Nam Dominus, Petre, coelorum
Tibi claves dono dedit.
Armigerum, Benjamin, Christus
Te scit suum, vasque electum.
Mare planta te, Petre, Christus
Conculcare tuae dedit charitati;
Umbram tui corporis infirmis,
Debilibusque fecit medicinam.
Spermologon philosophos te,
Paule, Christus dat vincere sua voce.
Multiplices victorias tu, Paule,
Christo per populos acquisisti.
131.1014C| Postremo victis omnibus barbaris
Ad arcem summi pergitis culminis,
Germanos discordes sub jugum
Christi pacatos jam coacturi.
Ibi Neronis feritas principes
Apostolorum, praeliis plurimis victores,
Diversae te, Petre et Paule,
Addixerat poenae mortis:
Te crux associat, te vero gladius
Cruentus mittit Christo.
CAP. XVII.-- De Natale sancti Benedicti abbatis.

Sancti merita
Benedicti inclyta
Verendae sanctitatis ac
Monachorum praesulis
131.1014D| Pro posse atque nosse organa
Nostra concrepent.
Nursia felix tulit natum genitrix,
Domina mundi Roma fovit alitrix.
Hic ergo praeventus optimo sancti Spiritus dono,
Sophiam despexit humanam,
Nactus et angelicam.
Hic fide subnixus integra
Redintegravit confracta.
Incendia carnis edomat,
Cruce venenum effugat.
Vagae mentis monachum
Reparat, fontem rivulat.
Ejus jussu de laci abdito ferrum enatat.
131.1015A| Discipulus super aquas siccis pedibus
Currit, corvus mandatum peragit.
Ingentem levigat petram. Fratrum
Revocat oculos, jam delusos ignibus.
Lapsum monachum per membra tritum
Sua prece redonavit animae.
Culpam prodidit praesumpti cibi,
Et hospitem nota culpat simili.
Perfidi regis machinamenta
Sagax denudat;
Post decem annos per Spiritum
Finem vitae nuntiat.
Qui clericum hoste pervasum liberat
Et cautelam demandat,
Qui secretam superbi mentem increpat
131.1015B| Atque famem mitigat,
Verbo carne solutas ligat jam
Animas sed absolvit pane mystico.
Cautes absque periculo servant vas
Vitreum. Ipse pressum plangit aemulum,
Solo intuitu enodavit rusticum,
Sed oramine jam exstinctum
Rustici suscitavit filium
Ipse nos pio conciliet Christo,
Poscens veniam delictorum et partem
In quietis sedibus,
In quibus gloriosus triumphat.
CAP. XVIII.-- In Natale sancti Laurentii martyris.

Laurenti, David magni
131.1015C| Martyr milesque fortis,
Tu imperatoris tribunal,
Tu manus tortorum cruentas
Sprevisti, secutus desiderabilem
Atque manu fortem
Qui solus potuit regna
Superare tyranni crudelis;
Cujusque sanctus sanguinis prodigos
Facit amor milites ejus,
Dummodo illum liceat cernere
Dispendio vitae praesentis.
Caesaris tu fasces contemnis
Et judicis minas derides,
Carnifex ungulas et ustor
Craticulam vane consumunt.
131.1015D| Dolet impius Urbis praefectus
Victus a pisce assato, Christi cibo.
Gaudet Domini conviva favo
Conresurgendi cum ipso saturatus.
O Laurenti, militum David
Invictissime regis aeterni,
Apud illum servulis ipsius.
Deprecare veniam semper,
Martyr, milesque fortis.
CAP. XIX.-- In Assumptione sanctae Mariae.

Congaudent angelorum
Chori gloriosae Virgini,
Quae sine virili commistione genuit
Filium qui suo mundum cruore medicat.
131.1016A| Nam ipsa laetatur quo coeli jam
Conspicatur principem,
In terris cui quondam sugendas
Virgo mamillas praebuit.
Quam celebris angelis Maria,
Jesu Mater creditur,
Qui Filii illius debitos.
Se cognoscunt famulos!
Qua gloria in coelis ista Virgo colitur,
Quae Domino coeli praebuit hospitium
Sui sanctissimi corporis
Quam splendida polo
Stella maris rutilat,
Quae omnium lumen astrorum,
Et hominum atque spirituum genuit!
131.1016B| Te, coeli Regina, haec plebecula
Piis concelebrat mentibus.
Te cantu melodo super aethera
Una cum angelis elevat.
Te libri, Virgo, concinunt
Prophetarum, chorus jubilat
Sacerdotum, apostoli, Christique
Martyres praedicant.
Te plebes sexus sequitur utriusque,
Vitam diligens virginalem,
Coelicolas in castimonia aemulans.
Ecclesia ergo cuncta te cordibus,
Teque carminibus celebrans,
Tibi suam manifestat devotionem,
Precatu te supplici implorans, Maria:
131.1016C| Ut sibi auxilio circa Christum Dominum
Esse digneris per aevum.
CAP. XX.-- In Nativitate sanctae Mariae.

Stirpe Maria regia
Procreata regem generans Jesum
Laude dignum angelorum sanctorum,
Et nos peccatores tibi devotos
Intuere benigna.
Tu pios Patrum mores ostentas
In te, sed excellis eosdem.
Patris tui Salomonis
In te lucet sophia,
Et Ezechiae apud Deum cor rectum,
Sed nunquam in te corrumpendum.
131.1016D| Patris Josiae adimplevit
Te religiositas,
Summi etiam patriarchae te fides
Totam possedit patris tui.
Sed quid nos istos recensemus heroas;
Cum tuus natus omnes praecellat illos
Atque cunctos per orbem?
Nos hac die tibi gregatos serva,
Virgo, in lucem mundi qua
Prodisti paritura coelorum lumen.
CAP. XXI.-- De sancto Emmerammo.

Gaudens Ecclesia
Hanc dieculam venerando celebret
Atque canat altis vocibus,
Qua beatus superi promeruit
131.1017A| Regna Regis lucida Emmerammus
Flatu scandere.
Quem carne mater Pictavis gravida
Civitatum Aquitaniae, felicissima
Omnium, enixa est dulcem filium.
Qui ipsa pueritiae tempora rerum
Quoque refutaverat transeuntium,
Gaudia meditando jam coelestia.
Tum stola gloriae teguntur colla
Speciosa, huic et caput et corda
Spiritalis unctio mox impleverat.
Quem suis ovibus pastorem pastor
Subrogarat, ne mansuetum ovile
Circuiret callide lupi rabies.
Tunc instructo grege commisso
131.1017B| Accinxit vir sese alacriter,
Studio dilatandi semina
Fidei in campo sterili.
Sic peragrans loca jam plura,
Et linquens ubique memoriam
Suavem, Radasponam venerat
Ad sedem regalem Noricae.
O quam gens fortunata, tali tunc
Peregrino ministrando terrea,
Qui te pasceret spiritali copia!
Ipse te confortavit, fuso cruore
Suo, et ornavit tumulo, nunc
Amplectitur adjuvando sedulo.
Nam ad lectum illius caeci lumine
Claro videre solent; vocem
131.1017C| Hauriunt surdi liquidam;
Restituto debiles ovant corpore;
Salit ut cervus claudus;
Daemoniacus liber jubilat.
Laus ergo personet ab ore consono
Principum, ac plebium pro tanto
Medicinae gaudio.
Cunctique pariter precemur Dominum,
Quatenus concedere dignetur
Nos potiri requie
Cum Emmerammo jam coeli sede locato.
CAP. XXII.-- In Dedicatione ecclesiae.

Psallat Ecclesia mater
Illibata, et virgo sine ruga
131.1017D| Honorem hujus ecclesiae.
Haec domus aulae coelestis
Probatur particeps.
In laude regis coelorum,
Et caeremoniis,
Et lumine continuo aemulans
Civitatem sine tenebris,
Et corpora in gremio confovens
Animarum quae in coelo vivunt.
Quam dextra protegat Dei
Ad laudem ipsius diu.
Hic novam prolem gratia parturi
Fecunda Spiritu sancto;
Angeli cives visitant hic suos
131.1018A| Et corpus sumitur Jesu
Fugiunt universa corpori nocua,
Pereunt peccatricis animae crimina;
Hic vox laetitiae personat;
Hic pax et gaudia redundant.
Hac domo Trinitati laus,
Et gloria semper resultant.
CAP. XXIII.-- In festivitate sancti Michaelis archangeli.

Magnum te Michaelem
Habentem pignus,
Civium nostrorum, si tamen
Servi studeamus esse Dei
Poscimus ut tuis precibus
Consortes mereamur fieri
131.1018B| Eorum beatitudinis ineffabilis
Quam in Dei conspectu eos
Habere confidimus,
Qui est beatitudo vera
Sanctorum perpetua.
Quod quia scimus non posse fieri,
Nisi bonis studeatur meritis,
Poscimus ut Deum sanctos mores nos
Instruere semper postules
Ut intrare valeamus aulam
Quae non recipit ullam maculam
Tu, qui Dei charitatem retines,
Immortalis perdurasti, Michael,
Post mortem requiem nobis deprecare.
CAP. XXIV.-- Alia.

131.1018C| Ad celebres, rex coelice,
Laudes cuncta
Pangat jam canora caterva symphonia
Odas, atque solvat concio tibi nostra
Cum jam renovantur Michaelis
Inclyta valde festa,
Per quae laetabunda perornatur
Machina mundi tota.
Novies distincta spirituum sunt
Agmina per te facta.
Sed, cum vis, facis haec flammea
Per angelicas officinas.
Inter primaeva sunt haec nam
Creata tua, cum simus nos ultima
Factura, sed imago tua
131.1018D| Theologica categorizant
Symbola nobis haec ter tripertita
Per privata officia.
Plebs Angelica, phalanx et Archangelica Principans turma.
Virtus Uranica, ac
Potestas almiphona
Dominantia Numina, Divinaque
Subsellia Cherubim aetherea,
Ac Seraphim ignicoma.
Vos, o Michael, coeli satrapa,
Gabrielque, vera dans
Verbi nuntia,
Atque Raphael, vitae vernula,
131.1019A| Transferte nos inter paradisicolas.
Per vos Patris cuncta
Complentur mandata quae dat.
Ejusdem sophia compar quoque,
Pneuma, una permanens in usia
Qui estis administrantia
Deo millia millium sacra.
Vices per bis quinas bis atque
Quingenta vestra
Centena millena assistunt
In aula, ad quam rex ovem
Centesimam Verbigena,
Drachmamque decimam
Vestra duxit ad agalmata.
Vos per Aethra, nos per rura terrea
131.1019B| Pars electa harmonia vota.
Damus hinc per lyricas cytharas;
Quo post bella Michaelis inclyta
Nostra Deo sint accepta auream
Super aram thymiamata:
Quo in coaeva jam gloria
Condecantemus alleluia.
CAP. XXV.-- De sancto Gallo.

Dilecte Deo, Galle, perenni
Hominibusque, et coetibus angelorum,
Qui Jesu Christi obediens
Arduae suasioni
Praedia patris, gremium matris,
Conjugis curam, ludicra nati
Sprevisti, pauperem pauper
131.1019C| Dominum sequens,
Et crucem gaudiis praetulisti lubricis.
Sed Christus pretio centuplicato
Haec compensat, ut dies iste
Testatur,
Dum tibi nos omnes filios
Dulci subdit affectu,
Sueviamque, suavem patriam
Tibi, Galle, donavit:
Necnon et judicem in coelis apostolorum
Choro junctum te fecit sedere.
Te nunc suppliciter precamur, ut nobis
Jesum Christum, Galle, postules facere
Et locum corporis ejus
131.1019D| Pace repleas,
Ac tuos supplices crebra
Prece subleves,
Ut tibi debitam honorificentiam
Laetabundi semper mereamur solvere,
O Galle, Deo dilecte.
CAP. XXVI.-- In festo omnium Sanctorum.

Omnes sancti seraphim,
Cherubim, throni quoque,
Dominationesque, principatus,
Potestates, virtutes,
Archangeli, angeli, vos decet
Laus et honores.
Ordines novenos spirituum beatorum,
Vos in Dei laudibus firmavit charitas,
131.1020A| Nos fragiles homines firmate precibus,
Ut, spiritales pravitates vestro
Juvamine vincentes fortiter
Nunc, et in aevum vestri simus digni
Solemniis interesse sacris.
Vos, quos Dei gratia vincere terrea
Et angelis socios fecit esse polo;
Vos patriarchae, prophetae,
Apostoli, confessores, martyres,
Monachi, virgines,
Et viduarum sanctarum omniumque
Placentium populos supremo Domino
Nos adjutorium
Nunc, et perenniter
Foveat, protegat, ut vestrum in die
131.1020B| Poscimus gaudiorum vestrorum.
CAP. XXVII.-- In Natale sancti Martini episcopi.

Sacerdotem Christi
Martinum cuncta per orbem
Canat Ecclesia pacis catholicae,
Atque illius nomen omnis
Haereticus fugiat pallidus.
Pannonia laetetur genitrix
Talis filii:
Italia exsultet alitrix
Tanti juvenis,
Et Galliae trina divisio sacro certet
Litigio, cujus esse debeat praesul.
Sed pariter habere se patrem omnes
Gaudeant Turoni soli,
131.1020C| Ejus corpus foveant.
Huic Francorum, atque Germaniae
Plebs omnis plaudat,
Quibus videndum invexit
Dominum in sua veste.
Hic celebris est Aegypti Patribus, Graeciae
Quoque cunctis sapientibus,
Qui impares se Martini meritis
Sentiunt quoque ejus medicamine.
Nam febres sedat, daemonesque fugat;
Paralytica membra glutinat;
Et mortuorum sua prece trium
Reddit corpora vitae pristinae.
Hic ritus sacrilegos destruit,
131.1020D| Et ad Christi gloriam
Dat ignibus idola.
Hic nudis mysteria brachiis
Conficiens praeditus et coelesti lumine.
Hic oculis ac manibus in coelum
Et totis viribus suspensus,
Terrena cuncta respuit.
Ejus ori nunquam Christus abfuit,
Sive justitia, vel quidquid
Ad veram vitam pertinet
Igitur te cuncti poscimus
O Martine, ut qui multa
Mira hic ostendisti,
Etiam de coelo gratiam Christi nobis
Supplicatu tuo semper infundas.
CAP. XXVIII.-- In Natale sancti Otmari abbatis.
131.1021A|
Laude dignum sanctum canat
Otmarum Suevia mater
Tales nati profectu gratulans semper.
Hic velut sidus eximium
Placitus Deo
Inter fraternas caligines
Rutilans micat.
Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus.
Hic ejus membris subvenit
Minimis largus.
Nunc suae perfectae vitae se
Testem exhibet,
Debiles curando atque
Fovendo supplices.
131.1021B| Hunc jam coetibus conjunctum
Sanctorum cuncti precemur,
Ut nos fragiles semper conciliet Domino Deo,
Qui regnat Trinitas sancta.
CAP. XXIX.-- De Natale sancti Columbani abbatis.

A solis occasu
Usque ad exortum
Est cunctis nomen tuum
Deus, laudabile,
Qui inde novum solem
Mittis mira lege,
Qui lustrat orbem radiis
Et fotu terras vegetet.
Hic, Columbanus nomine,
Columbinae vitae fuit,
131.1021C| Dignus habere Spiritus sancti
Pignus in hac vita.
Hic terram cum Abraham reliquit
Et cognatos propter Deum;
Hic cum Joanne regis incestum
Increpare non metuit;
Huic pastum dat Deus
In deserto cum Moyse;
Huic coelum obsequi est
Paratum cum Josue;
Hic feras mansuefecit et corvos,
Ut Helias et Daniel;
Hic persecutionem cum apostolis
Christi perpetitur;
131.1021D| Huic ipse veritatis hostis, nutu Dei,
Testatur quod hic veritatis
Cultor foret.
Nos ergo te deposcimus,
Beate, quo nos Domino tu commendes.
CAP. XXX.-- In Natale sancti Andreae apostoli.

Deus, in tua virtute
Sanctus Andreas gaudet et laetatur,
Eamdem comitatus.
Piscatio nati tui ipse primum
Factus piscator populorum
Myrmidones idololatras diu
Fluctivagos rite cepit fidei.
Iis legibus Achaiam tuis Deus,
131.1022A| Victor illius subjugavit
Et tropaeum Christi tui fixit
Ibi, bonum se ostentans militem;
Miraculis, virtutibus, doctrinis
Quacunque quaesita spolia
Tibi, o Rex, attulit,
Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos
Tui regum, Domine.
Istum crucis socium et regni credimus
Christi Filii tui, atque fraterculum.
Nos igitur peccatis nostris
Gravati te, Deus, poscimus,
Ut illius, qui tua semper
Sectatus praecepta tibi placet,
Nos intercessione tuearis
131.1022B| In aeternum.
CAP. XXXI.-- De apostolis.

Clare sanctorum
Senatus apostolorum, princeps
Orbis terrarum rectorque regnorum,
Ecclesiarum mores et vitam
Moderare,
Quae per doctrinam tuam
Fideles sunt ubique
Antiochus et Remus concedunt
Tibi, Petre, regni solium.
Tyrannidem tu, Paule, Alexandrinam
Invasisti Graeciam.
Aethiopes horridos, Matthaee
Agnelli vellere
131.1022C| Qui maculas nesciat aliquas
Vestisti candido.
Thoma, Bartholomaee,
Joannes, Philippe, Simon,
Jacobique pariles,
Andrea, Thadaee, Dei bellatores inclyti,
En vos, Occidens, et Oriens,
Imo teres mundi
Circulus se Patres habere
Gaudet et exspectat judices.
Et idcirco mundus omnis laudes
Vobis, et honorem sanctis debitum
Supplex impendit.
CAP. XXXII.-- De martyribus.

131.1022D| Agone triumphali
Militum Regis summi dies iste,
Celebris est populis, Christo regi credulis.
Hi delectamentum respuerant
Mundanorum
Et crucem tunc turpem quotidie
Bajularunt.
Hos nullius feritas a Christo separat,
Quin ad eum mortibus
Millenis properent.
Non carcerullus, aut catena
Molliunt fortia in Christo pectora.
Sed nec ferarum morsus diri martyrum
Solidum excavant animum.
131.1023A| Non imminens capiti
Gladius territat
Fortissimos milites optimi Domini.
Nunc manu Dei complexi persequentum
Insultant furoribus,
Quondam crudelibus;
Et Christi plebi solamen
Suppeditant in cunctis
Laboribus lubrici saeculi.
Vos, Christi martyres,
Nos valde fragiles
Precibus nos justo judici sinceris
Jugiter commendare curate
CAP. XXXIII.-- De uno martyre.

131.1023B| Quid tu, virgo mater,
Ploras, Rachel formosa,
Cujus vultus Jacob delectat?
Ceu sororis annicula
Lippitudo eum juvat.
Terge, mater, fluentes oculos.
Quam te decent genarum rimulae!
Heu, heu, heu! quid me incusatis
Fletus incassum fudisse,
Cum sim orbata nato, paupertatem
Meam qui solus curaret?
Qui non hostibus cederet angustos
Terminos quos mihi Jacob acquisivit,
Quique stolidis fratribus, quos multum
Proh dolor! extuli, esset profuturus.
131.1023C| Nunquid flendus est iste,
Qui regnum possedit coeleste,
Quique prece frequenti miseris
Fratribus apud Deum auxilietur?
CAP. XXXIV.-- De uno confessore.

Rex regum, Deus noster colende,
Tu moderaris militiam Christianam,
Bellandi gnaros horribili
Praelio destinando.
Consules scios reipublicae,
Dando magistros tuis populis.
Nec enim falleris eligendi sapiens,
Quem cui subroges ministerio, Deus.
Ex quibus est sacer iste sacerdos,
Qui in pace degens Ecclesiae sanctae
131.1023D| Consiliatus est qualiter
Hostis irruptionem
Quae solet incautos depopulari,
Praemunivisset.
Iste haereticis invisus atque paganis
Necnon [ sic cod. ] rei omnium malorum,
Gaudet se Domini participatum tenere
Hostes ejus perferens cum illo.
Tu nobis triticum
Dispensator optime
Doctrinae Domini impertire jugiter
Coelestem quatenus
Remeare patriam
Possimus abundantibus
131.1024A| Alimoniis,
O miles Dei praecelse.
CAP. XXXV.-- De virginibus.

Virginis venerandae
De numero sapientum
Festa celebremus socii.
Filiae Matris summi Regis
Sacrosanctae Mariae,
Quam sibi in sororem Dei
Adoptavit Filius.
Haec corpus suum domuit
Freno jejunii,
Et luxuriam secuit
Ense agoniae.
Isthaec contra cunctos mortis
131.1024B| Dimicavit impetus,
Et hostem cruentum freta Christi
Dextra straverat
Haec Sponsum ab aula coeli
Sese invisentem alacris
Corde jocundo secuta, ejus
Est ingressa thalamum.
Tute jam dulcibus plena deliciis
Christo miseras nostras suggerito,
Nobis consolationem precando.
CAP. XXXVI.-- De sancta Trinitate.

Benedicta semper sancta
Sit Trinitas, deitas scilicet
Unica, coaequalis gloria,
131.1024C| Pater, Filius, Spiritus sanctus, tria sunt
Nomina, omnia eadem substantia.
Deus genitor, Deus genitus, in utroque
Sacer Spiritus, deitate socius.
Non tres tamen dii sunt.
Deus vere unus est. Sic Pater Dominus,
Filius, Spiritusque sanctus.
Proprietas in personis, unitas
Est et in essentia.
Majestas par, et potestas, decus,
Honor aeque per omnia.
Sidera, maria, continens arva,
Simul et universa condita.
Quem tremunt impia tartara,
Colit quoque quem et abyssus infima.
131.1024D| Nunc omnis vox, atque lingua
Fateatur hunc laude debita.
Quem laudat sol, atque luna
Dignitas adorat angelica.
Et nos voce praecelsa nunc omnes
Jubilemus altithrono Domino
Laudes in excelsis.
Eia et eia omnes simul
Modulemur organica cantica
Dulce melodia.
O veneranda Trinitas!
O adoranda Unitas!
Per te sumus creati, vera
Aeternitas,
131.1025A| Perte sumus redempti,
Summa tu Charitas.
Populum cunctum tu protege, salva,
Libera, eripe et emunda.
Te adoramus, Omnipotens, tibi canimus,
Tibi laus et gloria.
CAP. XXXVII.-- Alia.

Alma chorus Domini
Compangat nomina summi
Messias, Soter, Emmanuel,
Sabaoth, Adonai.
Est Unigenitus via, vita,
Manus, homousion.
Principium, primogenitus
Sapientia, virtus.
131.1025B| Alpha, caput, finisque simul
Vocitatus, id est ω.
Fons et origo boni Paracletus,
Ac mediator.
Agnus, ovis, vitulus, serpens,
Aries, leo, vermis:
Os, Verbum, splendor, sol,
Gloria, lux, et imago.
Panis, flos, vitis, mons, janua,
Petra, lapisque.
Angelus, et sponsus, pastorque,
Propheta, sacerdos:
Athanatos, ischyros, o Theos,
Pantocrator, isus.
Salvificet nos, sit cui secla
131.1025C| Per omnia δοξα.
CAP. XXXVIII.-- In Natale sancti Dionysii Areopagitae et episcopi sociorumque ejus.

Exsultemus in ista
Fratres, solemnitate, gaudeat pariter
Oomnis Ecclesia,
Diem annuum colens.
Qua Dionysius, praesul magnificus
Cum Rustico, et Eleutherio
Suis sociis,
Martyrii corona splendidus
Coelum petiit.
Hic Athenis quondam philosophus, et
131.1026A| Areopagita dictus,
Inter suos exstitit primus.
Sed istius primatus apicem,
Cunctamque gloriam mundi
Sprevit sancti monitis Pauli;
A quo instructus atque baptismatis
Gratia lotus
Praesul et doctor plebi praeponitur
Atheniensi,
Quam lucifer velut quidam
Radiens omnibus exuit
Errorum tenebris.
Ac dogmatis sacri lumen
Nuntiat patriae, necnon
Et vicinis gentibus.
131.1026B| Posthaec instinctus amore
Divino, et a praesule apostolico
Visitat gentes procul habitantes
Et ferocia regna Galliae.
In quibus continuo praedicans,
Ac plurimos hominum
Convertens ad Dominum,
Postremo ab impiis capitur,
Et pro Christi nomine
Cum sociis plectitur.
O quam felix Parisiae civitas,
Qua tanti martyris sepulta
Noscuntur ossa corporis!
Sed non minus Radaspona beata
Quae nutu supero translata
131.1026C| Nunc ossa tenet eadem!
Ergo jam utrumque populum,
Necnon omnes adjuvamen
Tuum rite quaerentes,
Precibus commenda sedulis
Summo regi, venerande
Martyr, o Dionysi.
FINIS. Alia manus, non tam saeculo XII inferior, addidit in margine sequentia.

In coenobium istud transtulerat
Mortalium Rex invictissimus regum Arnolfus
Sanctissimi thesaurum corporis Dionysii.

(no apparatus)