Jump to content

Sermo ad excipiendum peregrinos in adventu eorum cum processione ad aliquam ecclesiam

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo ad excipiendum peregrinos in adventu eorum cum processione ad aliquam ecclesiam
14. 8. 1594
editio: incognita
fons: incognitus
Concio habita in peregrinatione
Domini Abbatis 21 cum 13 Plebi-
bus eius ditioni subiectis in Vigilia
Assumptionis Beatae Virginis Anno
1594, quando arx Petriniensis
capta est. Item in Vigilia Nativitatis
Beatae Mariae Virginis Anno 1596.
Item ad novum aediicium 1604.
Sermo ad excipiendum peregrinos in adventu eorum cum processione ad aliquam ecclesiam
Excipit illum gaudens in dominum suum. Dicit tuba spiritus sancti & doctor gentium. Paulus apostolus ille qui raptus in tertium coelum vidit arcana, quae non licet homini dicere: Cum patitur unum membrum, compatiuntur reliqua: cum gaudet unum membrum, congaudent caetera.
Verum est; omnino verum est tantam esse membrorum unius corporis coniunctionem et conditionem. Nos autem omnes unum corpus mysticum sumus, cuius caput Christus dominus est. Unde in ide catholica credimus & conitemur, communionem esse sanctorum. Ecce fratres, contristavit nos dominus propter peccata & iniquitates nostras mittens nobis lagellum iustitiae suae, cruentem hostem Christiani nominis, qui nos visitavit in virga ferrea. Fratres nostri utique commembra nostra habitantes in inibus Croatiae & Ungariae, caede & rapinis, & lammis incendiorum vastantur in servitutem abiguntur more beluarum. Princeps noster Serenissimus Archidux Maximilianus cum suo exercitu obviam processit hosti: arcem eius Petrinijam obsedit, oppugnat: periculis se exponit maximis. Decet nos omnes contristari, sed ad poenitentiam & orationem.
Quoniam quondam & vos commembra nostra 1. in unitate idei catholicae: una ides, unum baptisma, unus deus et pater omnium. Illi enim qui Christi sunt, unum sunt, sicut ipse & pater unum sunt. Ex qua unitate haeretici longe positi sunt. 2. In uno gremio Sanctae Matris Ecclesiae, sponsae Christi: quam nisi quis audient est sicut ethnicus et publicanus: nec habebit Deum patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem. 3. In ipso capite cuius per idem Catholicam membra efecti, in corpore eius conviviicamur sicut rami in arbore. 4. In spiritu sancto ductore, & doctore Ecclesiae, qui est delectio ipsa, et vinculum per quod adhaeremus invicem omnes autem Christo incorporamur: nemo enim dicit dominus Jesus nisi in spiritu sancto:
5. In communione sanctorum: omnes enim participamus & communicamus de uno pane: & lectimus uno ore, corde & poplite. Genua nomini Jesu super omnia benedicto. Ideo ecce excipit nos mater haec nostra Ecclesia tanquam fratres & iliolos ex uno utero sacri fontis egressos ulnis Charitatis suae, vobis proponens panem illum coeleste. De quo vivunt animae, sanctum verbum dei quod est & fuit in principio, in quo per quod & ex quo omnia. Quod ore suo benedicto protulit. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Excipimus etiam nos ipsi tanquam fratres unum habentes patrem omnes qui in coelis est. Fraterna charitate, sicut iussit dominus: ilioli diligite invicem: in hoc enim cognoscent omnes vos meos esse discipulos, si dilexeritis invicem. Cognoscant igitur haeretici adversarij nostri confusi sua illa dissensione & falsa ide, cognoscant frigidi & desides peccatores, cognoscat totus mundus dilectionem nostram fraternam, qua procul ex remotioribus congressi partibus sub ipso Triumphali signo invictae crucis, eo nomine convenimus ut invocato humili prece & corde praealto atque ipsis etiam inferni principibus ac potestatibus tremendo, nobis, autem victoriose semper nominis Jesu gratiam nobis & misericordiam: fratribus autem nostris victoriam & triumphum, ex hostibus super omnia benedicti illius nominis Jesu, obtineamus. Quod enim aliud pro cubitus, quid de missiones vexillo nec ad terram signat quam virtutem Domini Christi. & in nomine Jesu vos deprimere hostes & transgredi muros. In nomine enim Jesu omne genu, collum, omnis certitudo lectatur.


Doctrinae


Scitis fratres cum regibus & magnis heroibus sapienter esse agendum: & si quae postulata ad ipsos interponenda sint, prudenter illis esse supplicandum ne irrita iat, vel indignationis potius quam exauditionis digna supplicatio. Magnum Regem convenimus deprecatori, qui solo nutu propter inimicos nostros & universum mundum delere, cui titulus rex regum: & in cuius nomine omne genu lectitur. Sapienter igitur oremus ut exaudiamur: iet autem, si taliter oraverimus Magnam Reginam, cuius gloria super choros Angelorum, super Cherubin & Seraphin est sublimata advocatam incla- maturi pro patrocinio & intercessione adestis, videte igitur ut dignos eos sufagio nos exhibeatis. Magnum excercitum militiae coelestis advocaturi sumus videre, ut humiles adhibeamus praeces, ut ipsi reges et duces semper Jesum cruciixum pro nobis inlecterunt.
Primo humiliter. Humilium enim & masueturum semper exaudita est oratio. Sic oravit Judith ad Dominum & exaudita fuit pro Bethuliensibus. Sicut Ester cum Mardochaeo. Sic Judas Machabaeus et victores evaserunt. Sic publicanus cum Maria Magdalena sic latro: & veniam peccatorum illis. Hic autem regnum caelorum collatum est. Humilitas autem consistit: in contritione cordis, confessione oris, & satisfacione operis propter peccatis nostris. Adhibendum etiam erit ieunium non ebrietas autem crapula. Ita enim oratio ieret apud deum execrabilis. Nolite quomodo vanitati vacare qui venistis propter orationem et devotionem.
2. Perseveranter: oportet enim semper orare et numquam deicere. Magni principes constanter rogari volunt; sic oravit illa vidua, Chananaea, Judith, Ninivitae & exauditi sunt. Non petit in nomine JESU, qui quam salutis rationem quisquam postulatur (Aug.).
3. Petenda sunt utilia ad salutem: ut det nobis cor omnibus & colamus eum & faciamus eius voluntatem. Adaperiat cor nostrum in lege sua & praeceptis suis & faciat pacem geminam & facientes. Sic orantes, exaudiemur, quia: voluntatem timentium se faciet, & deprecationes eorum exaudiet.
4./5. Omnes simul clamamus ad deum Regem intuentem abyssos qui sedet super Cherubin: & una nobiscum clamat Regina coeli virgo Maria mater Dei benedicta inter mulieres, cuius preces pretiosae, admittuntur semper in sacrario divinae exauditionis. Clament omnes sanctae amicitiae Dei, quibus Deus nil negat.
Sed ipsa veritas permittit dicere: Habete idem Dei. Amen dico vobis: Quia quicunque dixerit huic monti: tollere & mittere in mare & non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quaecunque dixerit quod iet: iet ei.
Impossibile est enim multorum orationes, non clamemus in ide non haesitates: si enim diceremus huic monti tollere & iactare in mare, ieret: et exaudiet orationem nostram Dominus noster Jesus Christus pro sua ininita misericordia et reconciliabitur nobis, nec nos deseret in tempore malo. Dominus Deus noster cui honor et gloria. Amen.