Jump to content

Sermo de Caritate

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo III:
De Caritate
saeculo IV

editio: ex Patrologia Latina, Tomo XVIII
fons: incognitus

Ex lectione S. Pauli apostoli contra malos, qui bonis invident.

Textus

[recensere]

I. Peractis perfectionis inspectisque muneribus [225], ad potiora eminentioraque Apostoli praeconia, sicut promisimus [226], procedamus [227]; qui nec mysteri notitiam, nec eloquentiae celsitudinem, nec misericordiae largam pietatem [228], nec fidei sublime meritum, nec martyrii fortem intrepidamque constantiam [229] prodesse posse memorauit [230]; si caritas fraterna eademque sincera defuerit. Quid enim prodest [231] sumptu [232] nutrias, quem perimas ferro? aut quid iubat [233] eum quibuscumque foueas alimentis, quem latronis odio prosequaris? Caret omnibus pietatis officiis, qui odiorum flammis accensus, persequitur in fratrem gratiam, uel diuina ope conlatam [234], uel laboribus ieiuniorum, uel adsiduitate orationum, uel uigiliarum instantia omnibusque uirtutum generibus conquisitam [235]. Caritas enim sine misericordia imperfecta est [236]: quia misericordia caritatis corporis membrum est; contra misericordia sine caritate nihil est [237]: quia emoritur omne membrum, quod ex solido corpore uel diuulsum fuerit uel abscissum. Est enim caritas apex quidam membrorum omnium retinens arcem [238], cui adcorporata [239] connexaque perdurant officia cuncta uirtutum [240]; sine qua omnium bonorum [241] merces aut languescit, aut deperit, dicente Apostolo: «Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, unum sum uelut aeramentum, aut cymbalum tinniens [242]. Et si habeam prophetiam [243], et nouerim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum [244]. Et si donauero omnes facultates meas, et distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum urendum, ita ut glorier, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest [245] (I Cor. XIII, 1-3).»

II. Caritas omnium bonorum mater est, misericordiae principium, origo pietatis, fons benignitatis [246], caput [247] iustitiae [248], legis adimpletio, perfectio praeceptorum [249]. Sine hac una omnia aut debilitata conruunt [250], aut regno carent. Nam et propheticum sentire nihil est; et leue nosse mysteria; paruum est fugare daemones [251]; omniaque uirtutum genera consummare, si caritas desit, inane est. Unde Dominus Christus sic ait: «Multi mihi dicunt in illa die: Domine, Domine [252], nonne in tuo nomine prophetanimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? [253] Tunc dicam illis; Discedite a me, non uos noui, qui operamini iniquitatem [254] (Matth. VII, 22, 23).» Iniquitatis opera est, hominem homini uelle praeferri, fratrem inuidere fratri, alterum alteri non id uelle quod sibi: et cum [255] sit nobis una condicio naturalis [256], condicionem condicioni uelle praeponi [257].

III. Cum auctor nostrae salutis, naturae propria, diuinitatis conscius, mortalibus se cunctis mortalem exhibuit, et hominibus omnibus hominem praebuit, et quod maius est, condicionem [258] condicioni subiecit, sui corporis formam in forma nostri corporis coaptauit [259]; ut hoc sacramento [260] celsitudinem humilitati, et humilitatem celsitudini coaequaret [261]; et ut in hoc consummaret patriam uoluntatem [262], qui dixit: «Non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam; sed uoluntatem ejus, qui me misit [263] (Joan. VI, 38).» Et iterum: «Filius hominis, inquit non uenit ministrari, sed ministrare [264] (Matth. XX, 28).» Et facile qui maiestatis celsitudine sequestrata [265] formam servitutis accepit, dicente Apostolo: «Qui cum in forma Dei esset non rapinam [266] arbitratus est esse se aequalem Deo [267], sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens [268] (Philip. II, 6, 7).» Et illut: «Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine [269], intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est [270] (Matth. VII, 21).»

IV. Sed non prius uoluntatem Patris facere possumus, nisi quae sit ipsa uoluntas, ante noscamus. Voluntas ergo Dei est, auctore apostolo Paulo «Sanctificatio nostra [271] (Thes. IV, 3);» quos ab omni facie contagionis antiquae per regenerationem salutaris lauacri [272] hac nostra professione purgauit, qua in carnis infirmitate uenisse credimus Deum [273], qua natum ex uirgine confitemur, qua non negamus condicioni [274] fuisse subiectum, qua Christum crucifixum extollimus, praedicamus sepultum, et Dei gloria suscitatum [275]. Unde cum tantum nobis sola ex professione eius sanctificationis uideamus esse conlatum; ex hoc intellegere [276] possumus, quantum ex eius imitatione uoluntatisque peractae uel cognitae conferri poterit praemiorum: de qua nos sic docet Apostolus: «ut sciatis quae est uoluntas Dei, quod bonum, et quod placitum, et perfectum [277] (Rom. XII. 2).» Voluntas Dei est dilectio proximi frater, ut congandeas fratri, ut non inuideas meliori, inferiorem ut praeferas tibi [278], ut non admittas offensam, ut remittas admissam, ut honorificentia praecedas honorantes, ut dilectu [279] anteuenias diligentes, ut pro inimicis ores, ut cibes [280] aduersarios, ut non oderis persequentes [281] (Rom. XII, 9 seqq.). Sic et omnis uirtus decus efficitur, ornamentum, fides, perfectio, misericordia, martyrium, flammis corpus exustum; sic filii Dei efficimur, cum Patri caelesti operibus similamus [282] (Rom. VIII. 16, 17); sic Christo hereditario [283] iure coniungimur [284], cum bonis, ac malis bona largimur, cum aut obliuiscimur iniuriae [285] aut corde dimittimus retentatam [286], cum eminentiore dilectu pro amicis non solum nostra, sed et nosmetipsos inpendimus; sic sancto Spiritu abundabimus, cuius et sumus, si omni mansuetudine, quae benignitatis sunt, impleamus.

V. Inde Dominus Christus Apostolos ad ultionem inhospitum [287] Samaritanorum properantes monuit, dicens: «Nescitis cuius spiritus estis? [288] (Luc. IX, 55.)» utique [289] mansuetudinis: qui ab omnibus commotionibus alienus sit, qui nulla concutiatur iniuria. qui ab omnibus perturbationibus uacet, qui tranquillitate subnixus, mitis, benignus, lenis, et blandus est [290]; quem tertio uidit [291] Helias [292] [293], dicente Scribtura [294]: «Exies crastina die, et stabis ante conspectum Domini [295]: et ecce Dominus transiet, et ecce spiritus magnus, potens, comminuens montes, et conterens petras in conspectu Domini: et non in eo spiritu Dominus, et post spiritum [296] ter emotus: et non in terremotu Dominus [297], et post terremotum [298] Dominus, et post ignem nox aurae tenuis: et in eo Dominus [299] (III Reg. XIX, 11, 12).» Sed hoc quod per sacramentum Helias nidere meruit, aperte propheta Eseias [300] Domino reuelante cognouit. «Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem uerba mea [301] ille, ille Samuhel [302] sacerdos inlustris, praeclarissimos fratres specie consimiles, pares proceritate, uirtute non inpares Domini praecepto reprobat et depellit, et Dauid eorum fratrem humilitate subiectum, mansuetudine infirmum, et tranquillitatis spiritu leniorem Domini praecepto unxit in regem [303]; unde ipse praecatus [304] ait: «Memento, Domine [305] Dauid, totius lenitatis eius [306] (Psal. CXXXI, 1).» Haec electio Dei mansit semper et manet, ut superbos obpugnet [307] et deprimat, et humiles foueat et extollat. Exaltatio haec sine humiliatione [308] non potest esse, nec electio sine reprobatione [309], nec vocatio sine discretione. Et ideo cum infirma et despecta et ultima diliguntur [310], quae summa et magna sunt reprobantur [311]; Deo enim magna infirma, et infirma sunt magna [312]. Docuit hoc apostolus Paulus, qui uocationem credentium demonstrauit ex hac electione descendere. «Videte, ait, uocationem uestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi fortes, non multi nobiles [313]: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus. ut confundat fortia [314]; et ignobilia huius mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt (utique contemptibilia [315]), ut ea quae sunt (contemptibilia scilicet) destrueret [316]: Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius [317] (I Cor. I, 26-29).»

VI. Itaque glorientur in mundo qui gloriantur in carne, glorientur in carne qui gloriantur in homine, qui extolluntur honoribus mundi, qui diuitiis inflantur, qui nobilitate superbiunt [318]. «Nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem ipsi crucifixi sumus mundo, et mundus crucifixus est nobis [319] (Gal. VI, 14);» cuius pompas et noluntates iam tunc nos amisimus et abiecimus, cum meliore concursu ad caelum transitum fecimus [320]; sicut lobannis [321] admonitio caelestis uitae magistra formam uiuendi imaginemque nobis expressit: «Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo [322]: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi: quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi [323] (I Joan. II, 15, 16).»

VII. Qui mundum odit, odia mundi non pertimescit: ipse enim suo odio mundum ad sui odium prouocauit; et ideo fas non est odia eius uel pertimescere uel horrere, si tibi nitatur adpendere quae te sibi [324] probauerit praerogasse [325] [326]. Itaque istut odium saeculare, cuius obtrectationibus laceramur, cuius blasphemiis deridemur, non est nouum neque repentinum; quod iam pridem Domino Christo [327], et apostolis ejus non ignoramus inlatum, dicente Euangelista: «Si patrem familias Belzeebu [328] uocauerunt, quanto magis domesticos ejus [329] (Matth. X, 25)?» Et «Si mundus uos odit, scitote quoniam me prius odio habuit [330] (Joan. XV, 18).» Sic et Apostolus ait: «Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus [331] (I Cor. IV, 9);» idest gentibus, et fratribus fictis, qui sub nomine religionis trasfigurant [332] se in angelos lucis. Denique aperte hoc supra infraque conplexus est. «Jam, inquit, saturati estis, diuite facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos uobiscum conregnemus [333] (Ibid., 8).» Et infra: «Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo: nos infirmi, uos autem fortes [334]. Usque in hanc horam et esurimus, et nudi sumus, et culafizamur [335], et instabiles sumus [336] (idest non resistimus, uel non defendimus [337]), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus [338]: blasphemati depraecamur [339]: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium perispsema [340] (Ibid., 10, 11, 12, 13).» Haec apostolica doctrina est, hoc Dei et Christi mysterium, haec conuersatio caelestis, haec professio spiritalis; hoc mundus non recipit; hoc ypocrisis [341] respuit, dicente Apostolo: «Animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi [342] (I Cor. II, 14).»

VIII. Fructus autem sunt Spiritus, quos Apostolus enumerat, dicens: «Caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, mansuetudo, fides, lenitas [343], continentia, castitas [344] (Gal. V, 22, 23).» Et illud de quo [345] litteris suis Ephesiorum Ecclesiam [346] idem Apostolus monuit [347]: «Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis [348] (Ephes. IV, 30).» Contristatur autem Spiritus a contrariis desideriis, idest ab operibus carnis, quae inter cetera latentia [349] haec sunt: «Inimicitiae, contentiones, aemulationes, indignationes, prouocationes, irae, rixae, dissenciones, sectae [350], inuidiae, ebrietates, comisationes [351] (idest comestores) [352] (Gal. V, 20, 21).» His enim operibus contristatur Spiritus, offenditur; deserit et abscedit Solomone [353] dicente [354]: «Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum [355] (Sap. I, 5).»

IX. «Nolite, inquit apostolus Paulus, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30).» Dies redemptionis est, in quo salutaris indulgentiae dono redempti, a mortis sententia liberamur; in quo ueterem hominem cum actibus eius exponimus, et induimus nouum, qui secundum Deum creatus est in operibus bonis [356]. Eo enim die et sancto Spiritui consignamur [357], cum sacramentis omnibus consummamur [358], dicente Euangelista: «Et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem de caelo sicut columbam [359], uenientem in ipsum [360] (Matth. III, 16).» Columba innocentia simplex [361] uel simplicitate innocens, non clamore uiolenta, non furoresaeua [362], non amaritudine fellis infesta [363]: et ideo eodem Spiritu, qui in modum eius descendit, accepto subiunxit Apostolus, ut diceret, «Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferantur a uobis [364] (Ephes. IV, 31). Amaritudo est inimicitias concipere, ructari odia, enomere nenena, obtrectare proximis, disseminare laetalia [365] scribtum est:» Inimici nostri insensati [366]. De uinea Sodomorum uitis eorum, et palmites eorum de Gomorra: una eorum una fellis, et botrus amaritudinis ipsorum [367]. Ira drachonum [368] uinum eorum, et furor aspidum insanabilis [369]. (Deut. XXXII, 31, 32, 33). Et David: «Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quorum os maledictione et amaritudine plenum est [370] est innidere meliori, felici detrahere, gemere profectibus proximi; unde Propheta sic dicit: Peccator uidebit, et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet [371] (Psal. CXI, 10). Indignatio, inquit, indignatio [372] est indigne ferre inferiorem superiori dono gratiae coaequari, aut gradu charismatis anteferri [373]; cum Apostolus Galatis [374] dicat: Non est seruus neque liber: non inest masculus, neque femina; sed omnes uos unum estis in Christo lesu [375] (Gal. III, 28).

X. Docet beatissimus Paulus in omnibus ferme epistulis [376] suis [377], ex omni natione, dignitate, nobilitate, aetate, uel sexu conuocatos ad fidem unum effectus in Christo; cuius passionis sacramento [378] dehonestatus est mundi principatus, deturpata nobilitas, celsitudo deiecta, exaltata humilitas, eleuata depraessa, purificata sordida, iacentia erecta, et uiuificata sunt mortua. Sic apud Eseiam (Isa. XI., 4) uallium fossa replentur [379], montium ardua humiliantur; sic praua diriguntur, et aspera deplanantur: sic collium omnium prona in aequalitate librata in planitie sunt deducta camporum; sic caedri [380] Libani tenuati sunt, uirgulta [381] uitulaminum [382] roborata pinguescunt; sic leonum faeritas [383] mansuefacta boni coniungitur, et carnium pinguitudine fastidita cum boue paleis uescitur: sic lupus rabie deposita cum agnis camporum prata depascitur: sic ursus cum uitulo, et haedus cum pardo concordat (Ibid. XI, 6, 7): sic infantes cavernis aspidum manus ingerunt, nec nocent [384]: sic humani generis uarietas quia de boue ad Deum non pertinet [385]) [386] in unum redigetur: sic diuers tas natalium unitate concordat: sic conditiones aemulae pares efficiuntur; dum moriuntur per baptismum natalibus mundi, et nobilitati per gratiam caelo nascuntur [387], dicente Eseia propheta: «Ecce nunc dominator Dominus Sabaoth conturbabit gloriosos cum uirtute, et qui superbi sunt contumelia conterentur, et humiliahuntur, et cadent excelsi gladio. Libanus uero cum altis cadet [388] (Ibid. X, 33, 34),» Frequenter Libanum montem et caedrorum eius cacumina regno mundano conparat eiusque principibus sermo diuinus [389]; quod regnum eiusque ministros Dominus Christus sua passione deiecit et pressit. Et ne nos tractorum diuersitas perturbaret, ipsius Domini Christi personam, qui haec omnia esset consummaturus, designans idem propheta subiunxit, ut diceret: «Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet [390] (Ibid. XI, 1).» Radix utique Dauid [391] significauit personam, ex cuius semine Christus est natus in carne, qui ex patris sui Iesse lumbis erumpens usque ad florem Dominicae natiuitatis carnalis porrexit originem. Denique sic adiecit, ut diceret: «Requiescet in eo Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus cognitionis et pietatis [392], replebit eum spiritus sancti timoris Dei [393] (Ibid., 2, 3).» Et ut apertius Christum intellegi [394] oportere monstraret, prosequitur, dicens: «Non secundum gloriam iudicabit, neque secundum eloquentiam redarguet [395]; sed iudicabit humili iudicio, et redarguet gloriosos terrae, et percutiet terram [396] oris sui, et spiritu per labia interficiet inpium [397] (Ibid., 4);» eo scilicet uerbo, et labiorum adspiratione, qua [398] dixit: «Principatus huius mundi (id est dominatus [399]) mittetur foris [400] (Joan. XII, 31). De quo iterum: Venit principatus mundi, et non inueniet in me nihil [401] [402] (Joan. XIV, 30).» Et ut sacramentum crucis [403] ostenderet, adiecit, dicens: «Et erit iustitia praecinctus lumbos, et ueritate inuolatus (sic) latera [404] (Isai. XI, 5).» «Tunc, ait, (id est ex eo tempore) pascet lupus cum agno, et pardus requiescet cum aedo [405], et uitulus, et taurus, et leo simul pascentur; et puer paruulus ducet eos [406] (hoc est sacerdos, uel aetatis paruitate innocus [407], uel innocentiae puritate subnixus gubernabit eos). Et bos, et ursus simul pascentur [408] (et natio eorum una erit), et leo, et bos manducabunt paleas [409] (id est aridas escas) (Ibid., 6, 7).» Ac ne mea interpretatio [410] praesumpta uel temeraria a sollicitis auditoribus [411] iudicetur, apostoli Pauli disputationem meis interpretationibus interseram [412], dicentis: «Expoliate nos ueterem hominem cum actibus eius [413], et induite nouum qui renouatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creauit eum [414]. Ubi non est masculus et femina, Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scyta, seruus et liber: sed omnia et in omnibus Christus [415] (Coloss. III, 9, 10, 11).» Veteris [416] actibus spoliatos conuersatione noui hominis, qui Christus est, uestit; nec passus est relinquere exutos, sed tegmine honestae [417] conuersationis, et bonorum operae [418] claritate contexit. «Induite nos, inquit, sicut electi Dei et sancti uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam [419], sufferentes inuicem, et donantes uobismetipsis, si quis aduersum aliquem habet querellam [420], sicut et Dominus donauit uobis, ita et uos facite [421] (Ibid., 12, 13).»

XI. Deo donante remissa sunt nobis omnia; permanebimus indemnes si et nos fratrum remittamus offensa [422]: si caritatis uinculis inseparabili nexu iungamur (Ibid., 14 seq.): si pacis munere alterno amore laetemur [423]: si diuinis nos aedificemus eloquiis: si psalmis ad caelestia prouocemus: si ad superna canticis inuitemus [424]: si omnia quae facimus opere, quae sermone loquimur, quae cogitatione complectimur, in Dei timore perficimus; gratias referentes Patri per Filium, laudantes Deum in Christo, et Christum [425] praeferentes in Deo, ut caelestes caelestibus conparati, spiritales spiritalibus similemus [426]. Quod opus aliut nullum est, nisi Dei gloriam diuina uoce conlaudent, dicente Iohanne [427]: «Vidi et audiui nocem multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus decies centena millium [428], dicentes uoce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere potestatem, et uirtutem, et diuitias, et patientiam, et honorem, et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem [429]. Et omnem creaturam, quae est in caelo, et super terram, et mare, et quae in eis sunt omnia [430] (Apoc. V, 11-13).» Et iterum monet: «Angeli stabant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia: et prociderunt ante thronum in faciem suam, et adorauerunt Deum, [431] dicentes: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et potestas, et uirtus Deo nostro in saecula saeculorum. Amen [432] (Ibid. VII, 11, 12).»

Glosa

[recensere]

[225] Solemne morem suum hic servat Ambrosius, utde quibus jam disseruerat superiori concione, eademcum primum dixisset, memoraret, et quidem plerumqueinitio sermonis; cujusmodi exempla abundeAmbrosiana scripta suppeditant. Sufficiat tamen laudarelibb. de Cain et Abel, de Bono mortis, de Fugasaeculi, de Joseph Patriarch., de Viduis, de Myster.,de Incarnat., et de Excessu Satyri.

[226] Non modo quae jam edisseruerat citare consuevitS. Antistes, verum etiam quae pertexere cogitabatquandoque promisit. Confer saltem serm. de Basilic.non tradend., n. 24, p. 922, et ibid., n. c, t, III acProlog. in lib. II de Spir. Sancto, n. 12, t. IV.

[227] Haud absimilem transitionem in suis scriptisinterdum usurpat Ambrosius. Vid. lib. I de Interpell.David, 1, 5, tom. I.

[228] In simili sententia dicit Ambrosius lib. II de Poenit.,9, 83, t. III: Quid enim prodest collatio patrimoniisine gratia caritatis?

[229] Confer epist. 78, 6 et 10, t. III.

[230] God. memorarit; fortasse Archaicum est pro memoraverit;at memoravit ex sententia legendum malui.

[231] Cod. prodeest geminata e, cujusmodi exemplapassim occurrunt in antiquis codd.; at cum infra hocverbum per unicam e scribatur in cod., et hic illamlectionem retinui.

[232] An particula si addenda est.

[233] Ita codex pro iuvat scribit b loco u, quae scripturafrequentata est apud veteres orthographos. Debarum litterarum promiscuo usu consulesis Putschium,pag. 2295, Terrassonium Hist. de la Jurispr.rom., pp. 66 et seq., ac indicem orthographicumFrontonis cl. Maii.

[234] Cod. recta et antiqua lectione non geminat l,sed mendosa scribit conlata pro conlatam.

[235] Sic etiam lib. IV in Luc., n. 46, t. II, scribebatAmbrosius: Frustra opem misericordiae coelestis exspectes,si alienae fructibus virtutis invideas: aspernatorenim Dominus invidorum est, et ab iis, qui divinabeneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatisavertit.

[236] Perfectam caritatem haud unquam a misericordiaesse disjunctam rursus docet Ambrosius lib. Ide Poenit., 11, 52, t. III, ubi: Proximus, inquit, essenon potes, nisi facias misericordiam. Hanc autemvirtutem valde commendat sanctus doct. in ps. CXVIIIserm. 8, 22 et seq.; lib. II in Luc., n. 27, r. IIlib. I de Offic., 11, 38 et seq.; et lib. 3, 19, necnon epist. 7, 3, t. III.

[237] Recole dicta supra pag. 13, not. 4 (Col. 122, n 12).

[238] Confer lib. II de Offic., 14, 66, t. III, ubi similisdictio est.

[239] Id est adjuncta, ut legitur in Ammian. XVI, 8,et in Solin. XXXVII. Vocem corporatus pro junctusvel in unum corpus cooptatus usurpat etiam Ambrosiuslib. III de Offic. 7, 50, t. III.

[240] Ambrosius lib. cit. de Offic., 7, 39: Prima ergo,inquit, ad commendationem nostri est caritas. Bonumest ergo testimonium habere de dilectione. Hinc nasciturfides . . . Similiter per fidem et caritatem pervenitur.Et epist. 41, 17: Ubi non est amor, ait, non est fides,(intellige viva) non est dilectio. Hanc sententiampergit S. doctor explicare in ep. 78, 9, scribens:Ubi perfecta caritas, ibi omnis fides: sicut ubi perfectacaritas, ibi spes omnis . . . Ideo major, quia spemfidemque complectitur. Rei meminit etiam lib. VIIIin Luc., n. 30, t. II.

[241] In cod. post bonorum repetitur omnium, deindepunctis superne notatum expungitur.

[242] H. l., quo carent Ambrosiana scripta, nec Vulg.nec Graeco respondet; nam Graecus habet χαλκὸςἠχῶν, et Vulg. legit aes sonans. Verum id confirmat,quod jam alibi annotavimus, Ambrosium usum essediverso codice a Vulgata; et illud demonstrat, quodpraenotarunt Maurini in psal. CXVIII serm. 8, 13, n. a,col. 449, t. II, et alibi, Ambrosianam scilicet Graecameditionem, ab iis quas nunc habemus, in multisdiscrepare. Sane est apud Sabat. ms. quidam Graecus,qui illud ἠχῶν omittit.

[243] Cod. prophetia, nisi fortasse fuerit a lineola superadditapro m, quae vetustate jam evanida aciemeffugiat.

[244] Ita Ambrosius in ps. XLV, 9, et lib. VII in Luc.,n. 176, t. II, praeter in fine nihil mihi prodest pronihil sum, quae forsan verba huc e sequenti versiculoin codice translata sunt. Similiter in epist. 78,6, sed ibi pro si habeam legit si habuero cum Vulgata.

[245] Ambrosio fere concinit ejus discipulus Augustinusserm. 130, t. V, col. 1349, exceptis ut ardeampro urendum, et omissis ita ut glorier. Habet ad comburendumS. Pacianus ep. 2, p. 308 et seq. Solusvero S. Hieronymos lib. III in Epist. ad Galat., t IV,col. 307, expuncto ut ardeam, legit ut glorier; quo inloco id ob similitudinem verbi ardeam et glorier apudGraecos καυθήσωμαι, et καυχήσωμαι factum putat.At re quidem vera haec duo verba simul in pervetustisGraecis exemplaribus olim legi, idem observatHieronymus in Isaiae LVIII, t. III, col. 428, ubi scriptumreliquit: Apostolus si etiam corpus suum tradatmartyrio ut ardeat, sive glorietur (utrumque enimfertur in exemplaribus) absque Dei caritate . . . frustra sedicit sanguinem fundere.

[246] Confer epist. 41, 17, t. III.

[247] In cod. capud loco caput, cum contra alibi vidimusillut, istut, pro illud, istud.

[248] Utique scrib t Ambrosius in psal. CXVIII serm. 16,45, t. II, qui praecepta justitiae diligit, facit illa quaediligit.

[249] Haud absimilia habet Ambrosius in psal. CXVIIIserm. 5, 20, et 16, 44, nec non in epist. 78, 7.

[250] Ita codex pro corruunt vetusta scriptura.

[251] Codex demonas quae vox prorsus cubat in mendis;nam daemones scribendum est, ut infra in hoceodem cod. scribitur.

[252] Cod. Domine semel habet, sed cum in sacris litteris,quacunque versione utatur, hic Domine geminetur;hanc vocem mallem proinde credere librariioscitantia omissam fuisse in cod., et addendamcensui.

[253] Ambrosius h. l. similiter legit in sup. cit. psalm.serm. 20, 47, praeter ejecimus loco exclusimus. Verbumautem exclusimus retinet S. Cyprianus lib. deUnit. Eccl., p. 199, et lib. in Testimonior., col. 314.

[254] In cit. psal. serm. 15, 25, h. l. Ambrosius sicrecitat: Discedite a me, qui operamini iniquitatem,omissis non novi vos. Itidem serm. 20, 47, et in psal.XXXVI, 31, sed additis in fine nescio vos. Habetautem cum codice non novi vos Augustinus in psal.XXXIV, col. 238, t. IV; at eadem verba initio versiculiponit. Nobiscum legit ad verbum S. Hieronymusin epist. ad Damas., col. 152, t. IV.

[255] Ita constanter codex cum per c, et non per q scribit,tam si tempus significet, quam si comitem velcausam. Vid. hac de re Quintilianus Instit. I, 7.

[256] Huic similem sententiam saepe in Ambrosianisscriptis reperies; et confer saltem in psal. CXVIIIserm. 8, 14, t. II.

[257] Paria leges apud S. Ambrosium lib. X in Lucam,n. 50 et seq., atque lib. II de Offic. 27, 134, t. III.

[258] Cod. condicione, at mihi condicionem legendumvidebatur.

[259] Ambrosius, ut adversus venenum Arianorum, quisua tempestate Mediolani plurimum poterant, plebemsuam communiret, passim in suis concionibus dogmaticadocumenta firmandae Verbi divinitati, et humanitatiperidonea tradidit. Porro hujusce ineffabilismysterii doctrinis sua omnia opera aspersit, et lateegit de illo lib. de Incarnat. et de Fide, multaquedixit in psal. LXI, 5; CXVIII, serm. 14, 46; in Luc. X,135, t. II, et epist, 46, 6, t. III, quibus in locis, uthic facit, pro sua sententia tuenda illud ad Philip. II,6, usurpat.

[260] Id est mysterio, quo ensu hac dictione familiariterusi sunt SS. Patris, quibuscum noster Ambrosius,ut saltem videre est lib. de Benedict. patriarch.XI, 48, t. I, et in Luc. VII, 28, t. II.

[261] Conf., praeter l. sup. cit. in psal. LXI, 4, CXVIIIserm. 14, 20, t. II, etiam lib. II de Fide, 7, 56, lib.V, 109, t. III, et orat. de Obitu Theod., n. 27, t. IV.

[262] Haec eadem l. c. reperies, et insuper in ps.XXXVII, 5; ac CXVIII, serm. 18, 32; in Luc. X, 60, t.II, et in lib. II de Fide, 7, 52, atque alibi passim. Attentesunt haec notanda, quo hunc sermonem Ambrosianumprobe exploratum habemus. Nempe Ambrosiushic de Christi divinitate, perfecta humanitate,corporis mortalitate, ejusque humilitate, et Patriobedientia simul dicit, atque in iis versans illo adPhilipp. II, 6, utitur, prorsus ut in fere omnibus laudatislocis oper. solemne habuit.

[263] Ita Ambrosius lib. II de Fide, t. III, uno exceptoinitio Ad hoc pro Non, et posito non post caelo.

[264] Haec vox familiarissima fuit Ambrosio, eamquelegesis lib. de Jacob. VII, 32, in psal. CXVIII serm. 7,29, et in Luc. VI, 32, ac X, 56.

[265] Similiter scribit S. Antistes lib. I de Spir. Sanc.,in prologo n. 11, t. IV, sed non verbo venit postponit.

[266] Cod. rapina, at rapinam prorsus scribendum est.num fuerit ultimae a lineola pro m superadita,suspicor.

[267] Adamussim h. l. recitat S. Ambrosius lib. deJoseph patriarch., 3, 14; lib. de Apolog. alt. David.7, 39, t. I; et in psal. XXXV, 5, t. II, atque alibi.

[268] Ita ad verbum loc. cit.

[269] Codex h. l. verbum Domine omittit, ut supra,quod nos congeminare ausi sumus. Vid. p. 15, n. d(Col. 124, n. g).

[270] Nunquam S. doctor sibi consonat, dum in suisscriptis h. l. allegat. Sane in psal. CXVIII serm. 11,40, t. II, legit: Non quicunque dicit mihi: Domine,Domine, intrabit in regnum coelorum: et sup. ibid.:Non enim quicunque dixerit: Domine, Domine, ipseintrabit in regnum coelerum; sed qui voluntatem Dei fecerit;at lib. I de Offic. 26, 125, t. III: Non enim quidixerit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum,sed qui fecerit ea, quae dico. Demum in lib. IIIde Spir. Sanc., 17, 130, sic: Non omnes qui dicuntmihi: Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum.

[271] Vulgata et Patres vestra legunt loco nostra; sedhic Ambrosius sacris verbis loquitur, non illa recitat.

[272] Apostolicus dicendi modus pro baptismo (ad TitumIII, 5) qui familiarissimus fuit antistiti nostro.Consule lib. II de Interpell. David, 4, 14, 9, 55, t.I; in psal. CXVIII serm. 22, 3, t. II, ac libros de Myster.et de Spir. Sanc., 10, 64, t. III et IV.

[273] Confer in psal. LXI, 5, t. II, et recole dictasupra (Huj. pag. n. 1).

[274] Subintellige humanae, quo quidem sensu hancvocem sparsim usurpat Ambrosius, ut, ex. gr., inLuc. X, 129, t. II, et in serm. cont. Auxent., n. 8,p. 916, t. III.

[275] Lege loc. cit. supra pag. 16, not. 1 (Huj. pag. n. 4),et num. 3, ubi similes sententiae sunt, et dictiones. Haecsunt attente notanda, quo magis mag sque auctorem adneophytos hunc sermonem habuisse noscatur. Siquidemhaec eadem aut non absimilia verba olim adneophytos in traditione symboli habuisse pontifices,Romani ordinis libelli, quos Caroli M. jussu de Baptismoscripserunt episcopi Odilber us Mediolan., LeidradusLugdunen., Amalarius Treviren. et TheodulphusAurelianen., clarissime docent. Quibus modoaccedit alter libellus de Baptismo, quem codex membraneus,saec. ut videtur IX, Sessorianae biblioth.exhibet, quemque ineditum censeo, et Alcuino referrenon dubito. Sic enim ille fol. 163 recto: Haecsumma est fidei nostrae dilectissimi nobis, haec verbasunt symboli non sapientiae humanae sermone facta,sed verae divinitatis ratione disposita; quibus conprehendendisatque servandis nemo non idoneus, nemo nonaptus Hic Dei Patris et Filii una et aequalis pronuntiaturpotestas; hic unigenitus Dei de Maria virgine, etde Spiritu Sancto secundum carnem natus ostenditur;hic ejusdem crucifixio, ac sepultura, et textia die resurrectiopraedicatur, etc.

[276] Ita codex intellegere pro intelligere recta bonaquelectione scribit ad priscae orthographiae normam.

[277] Augustinus lib. XIII Confess., t. I, coll. 229 et 236,et alibi, constanter h. l. sic allegat: ad probandumvos quae sit voluntas Dei, quod bonum, et beneplacitum,et perfectum. Ambrosiaster in h. l., ut probetis quaesit voluntas Dei, quod bonum, et placitum, et perfectumest. Huic accinit Hieronymus lib. I cont. Jovin.,t. IV, col. 179. Vulgatae favet Cyprianus epist. 77,col. 159, et cum Vulgata ad verbum legunt Seduliuset Beda in h. l. Omnes vero pro ut sciatis legunt utprobetis. Graec. ΕἰςτὸδοκιμάζεινὑμᾶςτίτὸθέληματοῦΘεοῦτόἀγαθόν,καὶεὐάρεστον,καὶτέλειον

[278] Frequenter in suis scriptis adversus hoc pestiferumvitium, quod etiam in religiosiora corda pervadit,declamat S. Ambrosius, et praesertim lib. IV inLuc., n. 46, et VII, 23, t. II; ac lib. II de O fic., 30,152, t. III; nec non epist. 29, 17.

[279] Confer annotata supra pag. 6, not. b (Col. 115,n. d), et hic ut infra observa dilectu pro delectu scriptumbona et vetusta lectione, ut ad hanc vocem advertitForcellinius.

[280] Ita codex cum aspirata duabus vocalibus interposita,quam lectionem, cum in priscis codd. occurrat,sollicitandam haud arbitror. De hac varietateexempla praebet Ciceronis interpres antiquus apudMaium, t. II, pp. 32, 54, 82, 84, 90, 102.

[281] Similia habentur in psal. XXXVIII, 10; CXVIII, serm.10, 3 et 41; serm. 15, 15 et seqq.; in Luc. VIII,24, t. II; et lib. I de Offic. 48, 244 et seqq., t. III.

[282] Similamus pro similes facimus seu adsimilamus,subintellige nos. Quod verbum cum plerumque construaturcum casu accusandi, malebam, invito codice,scribere vel adsimilamus, vel caelestis Patrisopera similamus; at inspecto antiquissimo Esdraeinterprete, qui IV, VIII, 44, habet: similasti seminiagricolae, de dilecta emendatione haerebam, etcodicis lectionem retinendam putabam.

[283] Cod. hereditario sine diphthongo, quam etiam inantiquis codd., invita prosodia et ipsa etymologianominis, haec vox frequenter remittit.

[284] Quippe Ambrosius ait epist. 75, 5, tom. III: Caritasacquirit adoptionem, adoptio haereditatem.

[285] In cod. iniuria omissa e; nisi legendum sit iniuriam,ab amanuense elisa m in fine, vel pro ea litteraea lineola superaddita, quae tamen vix modo apparet,et ne vix quidem.

[286] Ambrosius lib. I de Offic., 11, 37, t. III, illudexpendens Matth. XIX, 21, rursus ait: Et supra itaest scriptum, ubi diligendos inimicos, et orandum dicitpro calumniantibus et persequent bus nos, et benediceremaledicentes: hoc nos facere debemus, si volumusperfecti esse, sicut Pater noster qui in coelo est, quisuper bonos et malos solem jubet radios suos fundere,et pluvia et rore terras universorum sine ulla discretionepinguescere. Tum alia in lib. de Joseph. patr., 1, 3,t. I; in psal. XXXVII, 45, t. II; atque in ep. 63, 83,t. III, et alibi huic loco valde simil a sunt.

[287] Qui Christum utique in hospitium recipere noluerunt.Luc. IX, 53.

[288] Ita ad verbum h. l. recitat Ambrosius in Luc. VII,60, tom. II, et lib. I de Poenit, 16, 88, tom. III. Hujusceevangelici testimonii spectabili auctoritate plebisuae mansuetudinem commendat Ambrosius etiam inib. cit. in Lucam.

[289] Hoc affirmantis adverbium familiarissimum Ambrosiofuisse, qui ejusdem vel leviter scripta volverit,inficias ibit nemo.

[290] Reapse inquit Ambrosius in psal. XXXVI, 22, t. II,qui sunt mansueti, nisi quos nullus stimulus dissentionisexagitat, non ira perturbat, non saevitia exasperat,non rabies crudelitatis inflammat.

[291] In cod. videt; at hic magis sententiae consonumvidebatur lectio, quam ausus sum scribere; nam eademsane melior, quamvis illa haud prorsus absurdasit. De promiscuo usu i pro e et vice versa recoledicta supra pag. 6, not. b, et 18, not. a (Col. 115, n. det huj. pag. n. a) et infra.

[292] Ita cum aspirata in principio, ut constanter inantiquis codd. reperitur.

[293] Passim in suis scriptis Ambrosium de Eliae gestisesse locutum idem ipse fatetur lib. de Elia et Jejun.,3, 5. Plurima enim, inquit, de Eliae gestis frequentidiversorum sermone digessimus. Ad quem locum respicientesBenedictini editores in praefat. ad III et IVtom. scite annotarunt: Si quidem enim nihil aliudvir sanctus his (cit. verbis) significat, nisi frequentemin libris suis gestorum Eliae fieri mentionem, vix quidquamerit, quod in hac parte videatur amissum.

[294] Ita cod. scribtura per b loco p, ut supra scribtumvidimus pag. 4, not. b (Col. 114. n. [.....] ).

[295] Cod. post ante conspectum Domini addit: et nonin eo spiritu Dominus; quae quidem verba abundant;et hic fortasse interseruit librarius noster, eo deceptusquod post similia verba in conspectu Domini eademinfra recurrant.

[296] Cod., spiritu, elisa m in fine.

[297] Additis post conspectum Domini verbis in monteGraecus textus Ambrosianae lectioni favet.

[298] In cod. terremotu omissa m ut supra.] ignis: et non in igne [Note: Cod. igni.]

[299] Similiter legit vet. Iren. interp. IV, 20, col. 255,quocum Graecus, praeter et post ignis; at tam in cit.loc., quam in antiq. et nova Vulg. omittuntur ultimaverba et in eo Dominus: quae forsan hic non velutiex sacro fonte manantia, sed ut suae magis sententiaeinserviat, Ambrosius addidisse videtur.

[300] Ita constanter codex scribit pro Esaias vel Isaiasvel potius Iesaias, quod factum vix dicerem a GraecoἩσοίας; nam prisca orthographia ai per ei legebatur, utmonet Fumagallius Inst. Dipl. l. I, p. 1; VI, § 9, p. 103.

[301] Itidem Ambrosius lib. IV Hexaem., 8, 49 et 75,tom. I, uno excepto quietum loco mansuetum; sedhabet cum cod. mansuetum in orat. de Obitu. Theod,n. 33, tom. IV] ? (Isai. LXVI, 2)» Sic et Samuhel [Note: Ita codex Samuhel cum h duabus vocalibus interposita.]

[302] Ita codex cum emphasi.

[303] Locutus est Ambrosius de Davidica humilitatefrequenter in lib. de Interpell., et in utraque ejusdemApologia, nec non lib. I de Offic., 6, 21, et 48, 245et seq., ac epist. 51, 7 et seqq.

[304] Ita codex cum diphthongo, quam invitus retinui,quamvis in hac voce etiam in aliis vetustis codd. mihise passim obtulerit.

[305] Ausus sum addere Domine; ita enim sententiapostulare videtur. Quippe librarii perplexitate ob sequentemvocem littera d incipientem hic Domineomissum putabam.

[306] Graec., καὶπάσηςτῆςπραότητοςαὐτοῦ, at in 6Venet. edit. ταπεινώσεως.

[307] Ita cod. pro oppugnet.

[308] Cod. humilatione, mendose quidem, nisi superadditafuerit i, quae modo reperiatur permixta cumapice litterae p, quae e superna linea super a hujusverbi descendit.

[309] Mallem legere deliguntur, sed cum lectio codicisexemplis non careat, eam censui retinendam. Recolequae supra de vocabulo dilectu dixi pag. 6, not. b etpag. 18, not. a (Col. 115 n. d, et 127, n. a.

[310] Confer. in psal. XXXVII, 47, tom. II.

[311] Videsis in psal. CXVIII serm. 18, 34, etc.

[312] Sic Ambrosius l. c., serm. 3, 41, dicit: quod autemin hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apudDeum.

[313] Ita antiqua versio apud Sabat., praeter quoniamDeo quia, et potentes pro fortes. Huic lectioni favetAugustinus in Joan., cod 349, p. II, tom. III, et alibi.Irenaeus vero cum Ambrosio nostro legit fortes lib.II, cap. 19, col. 144.

[314] Rursus Ambrosius in psal. XXXVI, 7, tom. II, habet:quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundatsapientes.

[315] Has parentheses et in hoc loco suis signis designandasputavi, ne quae sunt Ambrosii verba cumillis sacri textus lector confunderet.

[316] Prima hujus versiculi verba, scilicet: contemptibiliahujus mundi elegit Deus, ita Ambrosius scribit inpsal. CXVIII serm. 3, 41; reliqua vero: quia elegitDeus quae non sunt, ut quae sunt destrueret bis recitatin Luc. VII, 234, tom. II.

[317] Ambrosio concinit Graecus textus.

[318] Similem sententiam repetit Ambrosius in psal. I,15; XLVIII, 24; et CXVIII serm. 8, 8; serm. 14, 33,atque serm. 20, 3 et 7, tom. II.

[319] H. l., quem hic Ambrosius oratorio modo pluraliterrecitat, habet etiam, sed singulari numero utin sacro textu, libb. de Bono mort. 3, 9; de Fugasaec. 9, 56, t. I; in psal. CXVIII, serm. 8, 5, et III Luc.VI, 34, t. II; in epist. 78, 10, t. III, et lib. III deSpir. Sanct., 8, 50, t. IV. His tamen in locis nunquamiisdem verbis h. l. allegat.

[320] Confer saltem lib. de Myster., 2, 5.

[321] Ita cum aspirata, qua in hoc nomine frequenterveteres et nonnulli etiam recentiores scriptoresutuntur.

[322] Adamussim h. l. recitat Augustinus epist. 220,col. 814, t. II. Ita Cyprianus lib. de Hab. virg., col.175; lib. de Orat. Dom., col. 208; lib. de Mortal.,col. 236; et lib. III Testimonior., col. 308. SimiliterZeno Veron. lib. I, tract. 2, 7 et 12, pp. 24, 67 et90; et Collat. Carthag., l. 491, quibus modo nosteraccedit Ambrosius.

[323] Ita, excepto quoniam loco quia, legunt Augustinuslib. I de Nupt. et Concup., t. X, col. 290, et lib. VIIcont. Julian., col. 663; Cyprianus loc. cit.; Zeno Veron.l. pari er cit. Ambrosius vero non sibi consonatin psal. CXVIII serm. 13, 27, t. II, ubi legit: Quiaomne quod in saeculo est, concupiscentia est carnis, etconcupiscentia oculorum, et jactantia vitae.

[324] Cod. se tibi. Mihi vero visa est scriptura peccaremetathesi pro te sibi, quae est lectio probanda, si sententiamspectes.

[325] Recole de hoc verbo annotata supra pag. 1, not. f(Col. 111, n. b).

[326] Advertas velim in psal. CXVIII serm. 22, 21 etseqq., t. II.

[327] Videsis de Fide n. 94, t. III.

[328] Ita cod., quam lectionem idcirco retinui, quianon satis exploratum mihi est, utrum b vel l sit addendumin fine. Siquidem veteres mss. omnes apudSabat. in h. l. legunt Beelzebul per l cum GraecoΒεελζεβοὺλ. At Hieronymus lib. de Nom. Hebr. vultin fine hujus vocabuli b litteram esse legendam non l;musca enim, infit, zebub vocatur.

[329] Ita in antiq. et nova Vulg. cum Graeco.

[330] Antiq. versio apud Sab.: Si mundus . . . . . . quiapriorem me, etc. Vulg., quia me priorem vobis. Cyprianusepist. ad Fortunat., p. 268, quoniam me primoodiit. Graecus vero: Εἰκόσμος...γινώσκετεὅτιἐμὲφρῶτονὑμῶνμεμίσηκεν.

[331] Ambrosius lib. de Elia et Jejun., 21, 79, t. I:Facti sumus, ait, spectaculum hujus mundi, et in psal.XLIII, 33, t. II: ut spectaculum simus huic mundo etangelis et hominibus. Legit cum codice ad verbum,uno omisso hominibus in epist. 63, 71. Sic enim,Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis. Nostraelectioni concinunt antiqua versio et Graecus, aquo tamen abest huic.

[332] Ita in cod. trans in verbo transfiguravit abjicitlitteram n, cujusmodi in hac et similibus vocibus vetustaexempla non desunt.

[333] Ita antiqua versio apud Sabat., uno excepto conregnemus,pro quo habet regnemus. Verum verboconregnemus utitur S. Hilarius in psal. II, 42, col. 49,et LX, ac LXV, coll. 144 et 197.

[334] Ita in utraq. Vulg. cum Graeco, sed addunt in fine:vos nobiles nos autem ignobiles.

[335] Ita codex pro colaphisamur. Litteras u et o aptemonet Longus, pp. 2216 et 2222, fuisse interdumapud Latinos confusas, ita ut legerent u etiam cumscriberent o. Id confirmant Valerianus pp. 2289 et2290, Papirianus pag. 2292, atque cl. Maius, qui inhaec me annotanda praeivit in suo indice Frontonisorthographico. Quod vero attinet ad litteram f saneillam simpliciter non per ph scribebant Latini. Sicenim diligentissimus Maius mox laudatus, et nunquamsatis laudandus habet de Re pub. I, 2, p. 7,n. (a). Litteram ph olim a Latinis non fuisse adhibitammonet nos Cicero, or. 48. Tum Martianus lib. III, cap.de Conjug. ait: nec f excludent, cum dicamus triumfo,quanquam a Graecis veniat, et per p et h potius scribatur.Idem vero Maius ita etiam monet in indice palaeographicoad Ciceronem ejusque interpretem, tom. IIClassicor. Auctor., p. 388, col. 2: F pro ph passim;et recte, ut puto. Cur enim semper Latini pro sua unicalittera f duas incommodius scripsissent ph? Caeterumcodex noster alibi, cum id usus reclamat, constanterutitur ph. De littera z vide Isidorum I, 4; Orig., et deejus usu veteres orthographos apud Putschium.

[336] Differ. Ambrosius in p al. CXVIII serm. 8, 7, t. II,legens; usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus,et nudi sumus, et colaphis vapulamus, et instabiles sumus.Habet colaphisamur cum antiq. Vulg. apud Sabat.Ambrosiastes in h. l., quibuscum Graecus κολαφιζόμεθα.

[337] Hic et infra parenthesim, ut supra, designare ausussum.

[338] Ita Ambrosius in psal. XXVIII, 10; CXVIII, l. modocit., t. II; lib. I de Offic., 48, 244, t. III; et lib. II, dePoenit., 1, 5, ejusd. vol.

[339] Cod. constanter cum diphthongo, et vide sup.pag. 20, not. a (col. 129, n. b).

[340] Consonat versio antiq. apud Sabat., praeter obsecramusloco deprecamur, nec differt Graecus. At Ambrosiusin psal. CXVIII, l. c., habet: Blasphemamur,et obsecramus: tanquam lustramenta hujus mundi factisumus omnium purgamenta usque adhuc.

[341] Ita scribitur in cod., omissa aspirata in principio.

[342] Ita h. l. ad verbum recitat S. Ambrosius in Luc.VII, 148, t. II, et lib. III de Spir. sanct., 17, 121, t.IV, praeter illi est loco est illi.

[343] Cod. laenitas cum diphthongo, sed eam expunximuscum ipse cod. haud illam retineat in vocibus lenis,lenior, lenitas, etc.

[344] S. doctor. lib. de Parad., 13, 64: Fructus, inquit,Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas,modestia, continentia, dilectio. Hoc in locoRom. edit. castitas pro dilectio legit. Lib. vero de Noeet Arca, 29, 108, sic.: Fructus autem spiritus, caritas,gaudium, pax, patientia, bonitas. At in psal. XXXVI,12, t. II: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium,pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia,continentia. Demum lib. I de Spir. sanct. 6, 69, utin lib. de Noe sup. cit. praeterquam quod pax primoloco ponit, quam tamen vocem post gaudium scribitin eod. libro XII, 126, t. IV.

[345] In cod. quod, sed d prorsus abundat. ObservatFumagallius Inst. Dipl. I, c. 6, 9, p. 102, veteres haudraro in fine vocabuli addidisse litteram d, idque iniis verbis praesertim, queis littera o esset finalis. Ita,ex gr., scribebant estod, malod, ceditod, etc., proesto, malo, cedito, etc.

[346] Cod. Ecclesia, lineola tamen litterae a superpositafuit pro m, quae aegre vix legitur.

[347] Conf. epist. 71, t. III, in qua hujusce apostolicaeepistolae summam Ambrosius a Irenaeo rogatus exponit.col. 1186 et seqq.

[348] Similiter Ambrosius, omissis in fine in die redemptionis,habet lib III de Spir. Sanct., 8, 48, t. IV.

[349] Summo consensu Patres, quibuscum antiq. etnova vulg. opera carnis, quae mox enumerantur, cumApostolo manifesta dicunt, et non latentia, eisdemquesuffragatur Graecus textus φανερὰ legens. Hic fortasserecensita opera carnis aut latentia mendose pro manifesta,aut dicendus Ambrosius, quae commemorat [Phrasis prorsus insolita. Sensus est: Aut dicendum,quae commemorat Ambrosius, ipsa esse manifesta,etc. EDIT.] ipsa esse manifesta, caetera vero latentia, ut sensussit: ab operibus carnis, quae manifesta inter cetera latentiahaec sunt. Hinc dixeris fortasse vocem manifestaexcidisse; nisi malis Ambrosium, quae reconsetopera carnis, ea latentia vocare comparatione eorum,quae in catalogo omittit, ut adulterium, impudicitiam,et homicidia, quae sese sua magis turpitudine produnt.

[350] Irenaeus lib. V, c. 11, col. 305: inimicitiae, ait,contentiones, zeli, irae, aemulationes, animositates, irritationes,dissensiones, haereses. Cyprianus lib. deOrat. Dom. col. 209: inimicitiae, contentiones, aemulationes,animositates, provocationes, simultates, dissensiones,haereses. Augustinus vero epist. 29, I. II,col. 50: inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates,dissensiones, haereses. Sicque idem S. Patersparsim in suis operibus, praeterquam quod lib IIde Serm. Dom. in mon., ubi ad vocem haereses illamaddit sectae. Demum Lucifer. Galar. lib. II pro S.Athan., col. 282, et S. Hieronymus in h. l., omissisindignationes, provocationes, si in fine haereses locosectae legas, nostro cum Ambrosio caetera habent.Vulg. nobiscum retinet sectae e Graeco αἱρέσεις.

[351] Ita cod. pro comessationes consona s haud duplicata,et posito i pro e post com., ut apud Sab. ms.Reg. De harum litterarum i et e promiscuo usu videsupra pag. 6, not. b; 18, not. a; 19, not. a (Col. 115,n. d; 127, n. a; 128, n. f). Codicis lectionem retinui,quia ejusmodi exempla in antiquis codd. haud semeloccurrunt.

[352] Ita Patres laudati in cit. l. habent ad verbum,praeter Lucif. Cal., qui post invidiae addit homicidia.In hunc l. haec notat Hieronymus l. c.: In Latiniscodicibus adulterium quoque et impudicitia, et homicidiain hoc catalogo vitiorum scripta referuntur. Sedsciendum non plus quam quindecim carnis opera nominata.Duodecim in hoc sermone nominantur; siergo tria modo a Hieronymo relata addas, quindenacum eodem opera carnis et tuus catalogus reddet.

[353] Ita in codice. Sane ad I, 1, Proverbior, observatSabatier, veteres codices Lactantii et Cypriani Solomonemlegisse. Porro sic habent mss. plures Sessoriani,e quibus unus antiquissimus.

[354] Ambrosianis locis, ex. gr., de Parad. I, 6, etXIII, quibus liber Sapientiae, juxta sui temporis opinionem,Salomoni tribuitur, hic modo accensendusest. De hac re vide Maurinos annotantes ad l. cit. deParadiso, nec non Ackermannum Introduct. in lib.sac. V. F. part. II, c. 7, 245, edit. Vindobon. an.1825 p. 367.

[355] Ita Vulg. cum Augustino pluribus in locis, siinitio hoc ordine legas: Spiritus enim Sanctus.

[356] Apostolicam hanc sententiam expendit Ambrosiusetiam in psalm. XXXVIII, 22, t. II; in lib. de Inst.Virg., 2, 13, t. III; et lib. II de Spir. Sanct., 7, 65, 1. IV.

[357] Baptizatum Spiritui Sancto consignari docet etiamauctor lib. de Sacram. apud Ambrosium, l. III, col.457 et seq.

[358] Id est, cum per baptismum cuncta Christianaereligionis nobis reserantur arcana, a quibus olim arcebanturprofani, et fides acquiritur, qua omnia credimusdivina mysteria: vel potius, cum caeteris omnibussacramentis suscipiendis idonei per idemsacramentum efficimur; quod quidem es janua sacramentorum.Verum h. l. ad Eucharistiam quoque respicerepotuit Ambrosius, quae juxti veterem Ecclesiaeconsuetudinem conferebatur una cum baptismo,et confirmatione; qui mos etiam nunc in baptizandisadultis obtinet in ecclesiastica disciplina.

[359] Cod. columba omissa m solito mendo.

[360] Concinit Hilarius in psal. CXXXVIII, col. 507. Graecustextus et antiq. vers. apud Sabat. addunt ei antecoeli, et omittunt Dei post Spiritum.

[361] Simplicitatem per columbam designari passim insuis scriptis monet Ambrosius. Clarius lib. de Isaac,7, 59, t. I, et in Luc. II, 92, ubi: Apertum est, inquit,coelum et descendit Spiritus Sanctus corporalispecie sicut columba . . . Advertamus mysterium: quaresicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia:ut simus simplices sicut columbae. Ita etiam scribitlib. de Myster., 4, 25, t. III: Merito sicut columbadescendit, ut admoneret nos simplicitatem columbaehabere debere.

[362] Pacem etiam per columbae mysterium intelligidebere est Ambrosii sententia lib. de Isaac, et inLuc. loc. cit., ac in lib. de Myster., 3, 11, t. III, necnon epist. 41, 21.] , non moribus iracunda [Note: Confer saltem in psalm. CXVIII serm. 12, 18, t. II.]

[363] Locutio familiaris Ambrosio, quae rursus legiturlib. de Parad., 2, 8, t. I, et alibi.

[364] Ita adamussim S. Cyprianus lib. III Testimonior., col. 306.

[365] Cod. cum diphthongo laetalia, quae quoque lectioexemplis antiquor. codd. confirmatur.] , sicut in Deutheronomio [Note: Ita codex cum h.]

[366] Favet huic lectioni antiq. ver. apud Subat. cumVigil. Taps. lib. V de Trin. t., col. 215, addito autempost inimici. Graec. ἀνόητοι.

[367] Non iisdem verbis h. l. usurpat Ambrosius; namlib. de Elia et jejun., 14, 52, t. I. sic: De vinea Sodomaevinum eorum, et vitis eorum vitis Gomorrhae:uva eorum uva fellis. botrus amaritudinis in ipsis.

[368] Haec vox ita cum aspirata etiam in antiquis codd.reperitur.

[369] Ita Ambrosius l. c., si ponas ira ubi furor, et viceversa.

[370] Ita ad verbum Vulg. antiq. et nova cum Augustino,et Cassiodorio, quibus modo Ambrosius nosteradjungitur. In Ambrosianis scriptis hucusque editisprima tantum verba reperiebantur, scilicet: Sepulchrumpatens est guttur eorum, in psal. CXVIII serm.16, 28, t. II.] (Psal. XIII, 3). Ira inquit, ira [Note: Cod. ira cum emphasi repetit.]

[371] S. Augustinus frendet et tabescet constanter scribit,quocum brev. Mozarab. Graecus Βρύξει,καὶτακήσεται.

[372] En altera repetitio per emphasim facta. Quod autem,inquit Maius de Re pub. I, 47, p. 123, negatMoserus repetitione vocabuli posse significari emphas m,mirum mihi est; et certe refutari videtur ab ipso Cicerone,p. 103.

[373] Huc respicere videtur illa distinctio inter improbumet invidum, qua utitur S. doctor lib. II de Offic.,30, 152, t. III. Filii, inquit, fugite improbos, caveteinvidos. Inter improbum et invidum hoc interest, improbussuo delectatur bono, invidus torquetur alieno:ille diligit mala; hic bona odit; ut probe tolerabilior sitqui sibi vult bene, quam qui male omnibus. Et sane invidentiamut quamdam probe insanabilem aegritudinemhaud tolerandam, sed fogiendam suadet Ambrosius.Sic enim epist. 29, 17. t. III: Terras fugito,in quibus invidia est, ubi ambitio, ubi contentio. Porrobis tam detestabili peste terris corruptis nulla paxest, nulla caritas, nullus ordo; quia res nulla jurecomponitur.

[374] Codex mendose Corinthiis habet.

[375] Ambrosius lib. II de Spir. Sanct., 8, 79, ita: omnesvos unum estis in Christo Jesu.

[376] Ita cod. pro epistolis. Vide sup., pag. 22, n 1 b(Col. 151, n. c) ubi observatum reliqui, litteras o etu apud veteres inter se mutuis vicibus fungi.

[377] Ad Rom. X, 12; l ad Cor. X, 17; ad Gal. l. c. et adCol. III, 11.

[378] Conf. saltem in psal. CXVIII serm. 12, 3, t. II., ubisimilis elocutio fecurrit.

[379] In codice repletur manifesto mendo.

[380] Ita codex cum diphthongo caedri, quae lectio antiquorumcodd. auctoritate non caret.

[381] In cod. virgultae . . . roboratae, quod quidem repetitumest mendum; nam virgulta neutra vox est,ideoque in utraque voce e abundat in fine.

[382] Ab antiquissimis usque temporibus hoc vocabulumvitulamen pro plantatio obtinuit apud sacros etecclesiasticos scriptores; de cujus origine sic loquiturS. Augustinus, lib. II de Doctr. chr., t. III, p. I, col.26. Quoniam μόσχος Graece vitulus dicitur, μοσχεύματαquidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulaminainterpretati sunt; qui error tam multos codicespraeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum: et tamensententia manifestissima est, quia clarescit consequentibusverbis: namque adulterinae plantationes nondabunt radices altas (Sap. IV, 3), convenientius dicitur,quam vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, etnon haerent radicibus.

[383] Ita codex cum diphthongo faeritas, quam lectionemhaud raro prisci exhibent codd.

[384] Haec eadem Isaiae verba usurpat quoque Ambrosiuslib. V Hexaemen., 2, 6; lib. II de Interpell. David,1 4, t. I; in psal. CXVIII serm. 6, 17; et in Luc. VII,45 et 202, t. II; atque lib. I de Poenit., 13, 65 et 67,t. III, et infra.

[385] Respicit S. doctor ad illud Apostoli I Cor. IX, 9:Nunquid de bobus cura est Deo?

[386] Hanc parenthesim designandam judicavi, ut clariorhic locus evaderet.

[387] Legantur lib. de Myster. 3, 11, et 4, 21, et lib. Ide Spir. Sanct., 6, 76 et seqq., ubi similes dictioneset sententiae sunt. Ita vero lib. de Fuga saec., 11,54, t. l: Mortuus quidem semel est: sed moritur unicuiquequi baptizatur in morte Christi; ut consepeliamurcum eo, et resurgamus cum eo, et in novitate vitaeillius ambulemus. Vide etiam sis lib. III de Sacram.,1 et seq., apud Ambrosium l. lib oper.

[388] Favet huic lectioni Graecus, qui quidem loco Dominusvirtutum, ut in antiq. Vulg. legitur apud Sabal.,et pro Dominus exercituum veluti nova Vulg. refert,nobiscum habet, δεσπότηςΚύριοςσαβαώθ; item proelati comminuentur, vel excelsi statura succidentur, οἱὑψηλοὶτῇὕβρεισυντριβήσονται, excelsi superbia conterentur;reliqua vero, καὶοἱὑψηλοὶταπεινωθήσονται, idest, et excelsi humiliabuntur. Caeterum cum hos Isaiaeversiculos X, 33, 34, mancos proferat Sabatier, quiin expiscandis a Patrum scriptis antiquae biblicae versionisfragmentis diligentissimus fuit, inde hunc sermonemid temporis adhuc in membranis delitescereprobe exploratum habeo. Quod sane praejudicium cumulatillud Isaiae XI, 5, infra legendum, quod Sabatieriicuras effugit omnino.

[389] Haec quoque monet Ambrosius in psal. XXXVI, 77et 80, t. II, et in lib. de Myster., 7, 39, ac in epist.70, 7, t. III.

[390] Ita Ambrosius, uno excepto de pro ex ante radice, lib. de Benedict. patriarch., 4, 19, t. I, et inLuc. II, 24, et III, 8, t. II. Habet a loco ex lib. deInst. Virg., 9, 59, t. III. At ex ut in cod. retinet lib.II de Spirit. Sanct., 5, 38, t. IV. Consule etiam, sivacat, lib. de Apolog. alt. David., 8 43, t. I.

[391] In Ambrosianis scriptis frequentata est haec elocutio.Illam quidem in modo citatis omnibus ferelocis reperies, et alibi passim. Nec quisquam sit, quiAmbrosium sibi dissentire putet eo quod ibi legat:Radix utique familia Iudaeorum, et hic: Radix utiqueDavid; nam exploratum est S. doctorem utraqueelocutione ad Davidem respexisse. Liquet, inquit Ambrosiusin Apolog. alt. David, 7, 38, t. I, per Davidintelligi prophetam, per prophetam populum propheticum,scilicet Judaeorum. In lib. de Spir. Sanct., l.sup. cit., Radix, ait, Iesse patriarchae familiae Iudaeorum;utique David. Conf. cit. Apolog. 4, 27, in Luc.III, 8, t. II, atque lib. V de Fide, 8, 105, t. III.

[392] Ambrosius in Luc. III, 8: Et requiescet super eumspiritus Domini; Spiritus sapientiae et intellectus. Graecusvero loco Domini cum Ambrosio nostro Θεοῦ legit:cui concinunt Lactantius lib. IV Inst., 13, col.577; Irenaeus lib. III, c. 9, col. 184, et 17, col. 208;et Tertull. lib. adv. Jud., 9, col. 143. Reliquum hujusversiculi ad verbum Ambrosius recitat in psal.CXVIII serm. 5, 38; lib. de Myster., 7, 42, et alibi.

[393] In cit. omnibus loc. Ambrosius, caeteris omissis,legit: spiritus sancti timoris, quae verba S. doctor.superiori versiculo conjungere videtur.

[394] Ita codex, bona et vetusta scriptura, ut supra,p. 17, n. a (Col., 126, n. d).

[395] LXX legisse, secundum sermonem arguet, monetHieronym. in h. l. col. 100.

[396] In cod. terra.] uerbo [Note: Cod., uerba, mendose tamen.]

[397] Favet Ambrosianae lectioni Irenaeus lib. III, c. 9,col. 185, quocum Hieronym. in h. I., et Graecus textus.

[398] Cod., quod. Vide annot. p. 23, n. b (Col. 132, n. h).

[399] Recole de parenthesi, quae superius diximus n. a(Col. 115, n. a) et alibi.

[400] Graecus textus, et Patres qui h. l. allegant initioprinceps legunt pro principatus. In fine vero Augustinusquaest. 72 in Levit., t. III, p. 1, col. 521, missusest foras. Auct. lib. de Promiss. c. 2 col. 190, missusest deorsum. Sanctus vero Hieronym. cum Graeco etVulg., ejicietur foras. Unus codex Cantabr. apud Sab.nobiscum habet, mittetur foris.

[401] Hellenismus, quo etiam, ut infra vides n. 41(Huj. pag. not. 8), Ambrosius utitur, dum h. l. allegatlib. de Tobia IX, 33, et lib. de Fuga saec. IV, 24.

[402] Ambrosius non semper iisdem verbis hoc utiturtestimonio. Siquidem lib. II de Abrah., 9, 62; lib. deIsaac, 6, 55; lib. de Jacob., 5, 24, t. I; et lib. deVirginit. 17, 108, t. III. Venit hujus mundi princeps,et in me inveniet nihil. Lib. de Tobia, 9, 33, t. I: Eccevenit hujus mundi princeps, et in me suum non invenitnihil. At lib. de Fuga saeculi, 4, 23, t. I, et in psal.CXVIII serm. 8, 6, et in Luc. IV, 29: Venit enim princepsmundi hujus, et in me invenit nihil; lib. I de Offic.,49, 249: Veniet hujus mundi princeps, et in me invenietnihil. Demum ad verbum ut in cod., non invenietin me nihil, legit lib. de Fuga saec., l. c., n. 24.

[403] Locutio familiaris Ambrosio. Confer psal. CXVIIIserm. 13, t. II, et ibi Maurinorum notam, nec nonlib. I de Spir. Sanct., 9, 108, t. IV.

[404] Hoc versiculo augetur biblica Sabatierii collectio.Recole dicta n. 1, p. 27 (Col. 136, n. 12).

[405] Ita codex sine h, cum paulo supra illam retinuissevidimus. Non tamen aspiratam addendamcensui, quia hujusmodi lectioni veterum codd. auctoritasnon repugnat.

[406] Lib. I de Poenit., 13, 67, t. III, presse h. l. sicrecitat: Tunc lupi et agni simul pascentur.

[407] Ita codex cum uno u; quod, quanquam videaturlibrarii mendum, attamen retinendum putavi spectabiliveterum codd. auctoritate motus, qui frequenterubi duo uu simul concurrunt, alterum omittunt.

[408] In Graeco ad verbum.

[409] Ambrosius l. c. de Poenit. habet: leo et bos paleammanducabunt.

[410] Codex constanter cum diphthongo, quam expungerecensui. Recole dicta p. 8, n. b. (Col. 118, n. e).

[411] Hic Ambrosii morem adverte, qui nunquam suosauditores blandiri consuevit

[412] Frequenter in suis scriptis, praesertim in psalmissuam sententiam apostolicis verbis explanat atqueconfirmat S. doctor.

[413] In Apol. alt. David legitur, 9, 46, t. I: Exspoliantesvos veterem hominem cum actibus ejus, et similiterin psal. CXVIII serm. 3, 22, uno excepto in fineejus pro suis. Ser. vero 10, 17, l. c., omittit vos, quamvocem retinet in Luc. 4, 58, quam rursus l. c. deponit.8, 44, scribens: Ut exspoliantes veterem hominemcum actibus suis, cujusmodi lectioni, dempto ut, consonatlib. III de Fide; at lib. V, c. 16, 176: Exspoliantesnos veterem hominem cum actibus suis.

[414] Ita Ambrosius h. l. affert in Apolog. alt. David.l. sup. cit., et in psal. CXVIII serm. 3, l. c.; at infraserm. 10 ejusd. psalmi l. c. habet: et induimus novum,qui renovatur in agnitionem, etc. Similiter lib. Vde Fide, l. c.; si tamen initio legas induamus locoinduimus. In lib. autem III de Fide: et induentes novumsecundum imaginem, etc. In Luc. IV, l. c., induitenovum, qui secundum Christum creatus est, et VIII, l.c., induti novum duntaxat scribit.

[415] Omissis circumcisio et praeputium, quae hic cumGraeco Ambrosius retinet, caetera ita in lib. V deFide, 14, 177, ad verbum refert. Consule etiam inpsal. CXVIII serm. 10, 17, in Luc. 1, 5, et 2, 47, etin epist. 62, 85.

[416] Subintellige hominis.

[417] Cod., honeste sine diphthongo, quam hujus vocissecundus casus reclamat.

[418] Cod., opere. Diphthongum addidi, et operaescripsi, ne nimis codicis lectionem sollicitarem; namoperum mihi legendum esse videbatur.

[419] In Graeco ut in Vulg., post sancti additur καὶἠγαπημένοι.

[420] Cod. quaerellam cum diphthongo, quam codicumauctoritate et grammaticorum praecepto expungendamcensui; sed litteram l geminatam retinui. Porrohujusmodi lectio haud infrequens est in antiquiscodd. Et quidem ad Ciceronem de Repub. II, 25,p. 194, sic de hujus vocis orthographia cl. Maiusnotabat: Querella cum duplici II constanter propescribitur in antiquis seu codicibus seu etiam lapidibus.Attamen geminari in hoc vocabulo l vetant Caper etScaurus, pp. 2241, 2249, quorum grammaticorumpraeceptum prae tot contrariis exemplis vix audiendumvidetur; cum praesertim Papirianus, p. 2290, paulorecentiorem consuetudinem scribendi id vocabulum perduas l testetur. Scripturam querella retinet linguaHispanica, ut alias bene multas vetustae Latinitatis reliquias.

[421] Itidem S. Augustinus tract. 58 in Joan., col. 662,t. III, praeter adversus loco adversum.

[422] Haud absimilia sunt quae leguntur in psal. XXXVII,45, t. II, et in epist. 61, 9, t. III, quo in loco en ejusverba: Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut nonremittendo quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere,quae remissa sunt nobis . . . Dimittamus ergopauca, quibus plura donata sunt, et intelligamus eonos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus;quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis plura dimissasunt. Videsis epist. 63, 83.

[423] Conf. in psal. CXVIII serm. 21, 17, t. II.

[424] Frequenter in suis concionibus ad psalmos canendossuam plebem invitat Ambrosius, ut praesertimlegere est lib. V Hexaem., 12, 36, t. I, et in praef. inpsal. I, 9, t. II, quo in loco pium in unum fideliumpsalmos canendi morem, pignus pacis et concordiae,atque magnum plane unitatis vinculum esse dicit. Ididipsum repetit in psal. XLIII, 23, et CXVIII serm. 7,25, atque alibi passim. Caeterum hic ad illa apostolicaverba ad Colos. III, 14, 15, 16, 17, respicere videturAmbrosius.

[425] Cod. iterum, in Christo, quae lectio sententiamimprobabilem faceret, aut saltem obscuram; ideoquelocus aliqua corruptela laborare videtur: fortasse adea, quae mox scripserat, respexit librarius, et in Christoiterum posuit pro Christum, ut mihi scribere placuit,et sensus postulat.

[426] Vide quae jam ad hoc verbum notavi p. 18,n. c (Col. 127, n. c).

[427] Ambrosius in psal. I, 54; XL, 26; lib. de Virginit.14, 86, et de Incarnat. 10, 114, atque alibi ApocalypsimS. Joanni Evangelistae tuetur. Eisdem locisquodammodo hic modo videtur accedere. Nec prorsusest attendendus M. Dionysius Alex. episcopus,qui Joanni presbytero distincto ab Evangelista Apocalypsimtribuit, nam eum satis refutavit Millius inprolegom. in hunc librum, ad quem eruditos lectoresamando. Conf. Eusebium Hist. eccl. lib. VII, cap. 25,p. 309 et seqq., edit. Valesii, Aug. Taurin. 1746,vol. I, et pag. 749 ejusd. volum., inter annotationesvariorum.

[428] Huic lectioni favet Graecus textus, et illi concinitCassiodorius in psal. I, col. 14, addito uno verbomagnam post vocem.

[429] Ambrosiana scripta et hoc biblico testimoniocarent. Patres vero qui illud allegant, nunquam iisdemverbis referunt; sed saepe immutatis, insertisetiam aliis, vel ejectis, ac turbato rerum ordine. Sibinec concinunt diversae antiquae versiones: nec Vulgatanostra cum Graeco concordat.

[430] Antiqua versio apud Sabat. addit, subtus terram;cui accinit nova Vulg., quamvis non eisdem verbislegat.

[431] Graecus Ambrosii nostri lectioni favet, si initioscribas, Et omnes ante angeli.

[432] In antiq. et nova vers., claritas loco gloria; sednobiscum gloria retinet S. Fulgentius in fragm. 34cont. Fabian., col. 646, et Graecus textus qui in fine,ut in codice, addit Ἀμήν.