Jump to content

Sermo de Paschate Domini (Henricus Parmensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de Paschate Domini
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a



Sermo de Paschate Domini (Henricus Parmensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HenPar.SeDePaD, cc_idno: 9797

Sermo de Paschate Domini

139.1529A| Redemptionis nostrae dies, charissimi, tanto nobis est propensius honorandus et celebri devotione recolendus, quanto salutis nostrae gaudio dicatum illum agnoscimus. Licet enim caeterarum festivitatum dies ad nostrum sint instituti gaudium et profectum, hic tamen, qui resurrectionis est nostrae mysterium, salutis et exsultationis privilegio obtinet principatum: sicut per Psalmistam dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. Haec est, inquam, dies in qua viventibus gaudium et mortuis praestatur refrigerium: haec est, inquam, dies quam sibi Dominus specialiter vindicavit, et sanguinis sui pretio et resurrectionis gloria dedicavit; pro nobis enim mortuus resurrexit, nunquam, secundum apostoli Petri sententiam, moriturus, ut 139.1529B| cum eo pariter ad virtutem a vitiis resurgamus. Christus, inquit, resurgens a mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. In hac itaque, fratres, nobis est permaxime congaudendum; in hac, Domino auctore, spiritualiter exsultandum, in qua caput nostrum Christus, morte devicta, resurrexit, et resurrectionis nostrae nobis formam resurgendo demonstravit, Apostolo teste, qui ait: Si complantati (ita cod.) facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Sed ut solemnitatis hujus vobis amodo mysteria revelemus, Testamenti Veteris quodammodo portas subeamus, et unde haec prius celebritas inoleverit agnoscamus: quo bene cognitam et plus amemus et venerabilius observemus: quidquid etiam hinc spiritualiter patuerit assumendum, 139.1529C| utilitatis vestrae per nos erit usibus exponendum.

Cum de servitute Aegyptiaca portentis insignibus plebs Israelitica liberatur, phase Domino anniversaliter celebrare praecipitur, ne tot tantorumque virtutem miraculorum processu temporis posteritas ignoraret, ignotamque nulla honoris reverentia celebraret: ubi etiam agnus, qui illorum pascha fuerat, immolari 139.1530A| jubetur, quo typicus ille populus insuetae comestionis more vesceretur: sicut ei per Moysen a Domino demonstratur: Renes, inquit, vestros accingentis, calceamenta habebitis in pedibus, et comedetis festinanter. Sed quod illi in occidente legis littera, hoc nos vivificantis spiritus custodire debemus in gratia. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quid ergo per Aegyptum, nisi tenebras accipimus? et quid phase, nisi transitum nominamus? Phase igitur, pro quo pascha, sit licet linguae alterius accipimus, recte celebramus, cum de veteris legis tenebris ad novae gratiae lucem venimus, et infernalia claustra coelesti sede commutamus, apostolo Petro teste qui ait: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Et paulo post nos admonet dicens: Populus acquisitionis, 139.1530B| annuntiate virtutes ejus qui vos vocavit in admirabile lumen suum.

Quod bene etiam demonstratur cum per Lucam evangelistam dicitur: Homo quidam descendens in Hiericho incidit in latrones; qui exspoliatus atque vulneratus, tandem relinquitur semivivus; sed a Samaritano misericorditer susceptus, vitae et salutis gratiam adeptus est. Homo hic protoplastus, imo humanum genus accipitur. Hiericho defectio exprimitur. Hierusalem pacis visio nominatur. Latrones maligni spiritus intelliguntur. Tunc revera homo hic ab Hierusalem descendit quando in paradiso Domini sui praecepta contempsit; qui cum Hiericho pergit, merito spiritus malignos offendit; quia cum relictis aeternis, solum defectivis intendit, quod sibi 139.1530C| pernicies paretur nullatenus intellexit. Merito itaque tunica immortalitatis exuitur: merito multarum miseriarum, quibus hic involvitur, plagis afficitur. merito postremo semivivus in hujus saeculi via proteritur: ut amodo quivis aeterna discat appetere, et transeuntia omni studeat cautela declinare. Et quia sacerdos et levita, Veteris Testamenti Patres, eisdem addicti plagis succumbebant, nullum vulnerato 139.1531A| temedium exhibere valebant. Neque enim aliorum solutioni idoneus est habendus quicunque suis est vinculis irretitus. Sic Dominus dicit: Si caeco caecus ducatum praebet, ambo in foveam cadunt. Quid ergo? Estne in illatis vulneribus et imminentis mortis discrimine relinquendus? Absit! adest enim Samaritanus, custos interpretatus, Dominus videlicet Jesus Christus, nullius peccati tenebris, secundum Petrum apostolum, obfuscatus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; qui ejus calamitatibus adeo propitiatus indoluit, quod de tenebris eum moriens et umbra mortis eripuit, et resurgens vitae et luci perpetuae sociavit.

Sed videamus quid sequitur. Renes vestros accingetis, calciamenta habebitis in pedibus, et comedetis 139.1531B| festinanter. Per renes, charissimi, carnales delectationes accipiuntur, quos qui pascha comedunt, hoc est qui agni immaculati, Domini scilicet Jesu Christi, carne reficiuntur, accingere monentur: quoniam qui Dominicae resurrectionis gloriam digne cupiunt celebrare, immundos carnis appetitus et voluntates debent noxias refrenare: calciamenta in pedibus habere, ut praecedentium exemplis suam valeant vitam custodire. Calciamenta quippe ex mortuorum fieri pellibus non ambigimus, quae tunc 139.1532A| in pedibus procul dubio gestamus, cum sanctorum Patrum exemplis vitae nostrae gressus munimus. Tenentes baculum in manibus; quia enim caecae noctis itinera per baculum exploramus, discretionem per baculum non inconvenienter accipimus. Tunc siquidem in manibus baculum tenemus cum a vitiorum offendiculis baculo nos discretionis observamus. Renes itaque vestros, fratres, accingite, carnis delectationes cohibete; vitae vestrae viam exemplo sanctorum Patrum et discretionis baculo custodite; a terrenis ad coelestia festinanter transite, ut Jesum in Galilaea, quae interpretatur transmigratio, possitis inspicere. Resurrectionis enim ejus perfrui societate merebimur, si a corruptela vitiorum ad virtutum opera transmigremus. Quod discipulis per mulierem resurrectio 139.1532B| Dominica nuntiatur, procul dubio ostenditur, quia per quem humano generi sexum est mors addicta, per eum beatae vitae est resurrectio nuntiata, et quo mors mundo, diabolo suggerente, paratur, per hunc a monumento, angelo monente, vita revelatur; et per cujus manum homo mortis suscepit poculum, per ejusdem vitae suscepit antidotum. Illi ergo concinamus laudes in terris qui pro redemptione nostra descendit de coelis Jesus Christus Dominus noster.