Textus
[recensere]1. Domini nostri JESU CHRISTI caeleste [112] praeceptum est sacratissimis euangelicis apicibus [113] adnotatum: «Vendite omnia quae [114] possidetis, et date elemosynam [115] (Luc. XII, 33).» Praesens sermo caret amhagibus, et nihil relinquit incertum aut obscuritate perplexum: ubi aperta ueritate di tractio possessionis indicitur, et pretii [116] praerogatio [117] non tacetur [118]. «Vendite, inquit, omnia quae pos idetis, et date elemosynam [119].» Occupatos caelestibus officiis mundanae possessionis cura [120] molestiaque non patitur inplicari [121]; et Deo ipsa denotionis professione iam proximos, uel potius mentis sinceritate [122] Christo coniunctos [123] cura sollicitudineque [124] saecularis possessionis absoluit; omnem operis tui cursum omnemque cogitationis tuae motum eripit mundo, quem deputare dignatus est caelo [125] quod aperte demandat [126]: «Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus [127], aut quid uestiemur (Matth. VI, 31)? [128] Et nolite cogitare de crastino [129] (Ibid., 34).» Ut ea quae demandauerat, remotis omnibus cogitationis angoribus, impleri [130] facile potuissent: «Vendite, inquit, omnia quae possidetis, et date elemosynam.» Amputauit omnem callidae cupiditatis excusationem, qui nihil relinqui cogitare iubet in crastinum, qui praecepit praerogari [131] omnem substantiae quantitatem [132].
II. Sed praemissa repetamus disputatione [133] conlustranda [134] «Nolite, inquit, cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid nestiemur? Haec enim nationes [135] quaerunt. Scit autem Pater vester caelestis, quia horum omnium indigetis [136] (Ibid. 32).» Cogitatio diffidentiae diuinae professionis in te perimit fidem: et dum metuis [137], ne quit [138] desit in alterum diem, necesse est dubites de promissis; manus deinde retrahis ab operibus iustis: atque ita fit, ut infirma cogitatione detentus, a bono opere desistas, et desistens a bono oper, religionis ac diuinum nomen amittas, et ipsa inbecillita is [139] tuae perfidia [140] aethnicis incredulis conparatus [141], incredulitatis detestabile nomen, et stultitiae uocabulum gentilitatis incurras [142]. Christianorum est enim spe fidissima futura cogitare [143], et gentilium desperata, perfidia praesentia quaerere [144], dicente Christo: «Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur? Haec enim gentes quaerunt.» Et adiecit: «Scit autem Pater uester caelestis, quia horum omnium indigetis.»
III. Condicionis [145] nostrae necessitatis [146] caelesti Patri [147] notitiam latere non posse diuinus sermo commonuit, et eius prouidentia procurationeque nobis omnia adponi [148] demandat; si nos iustitiae operibus inhaerentes, et regni caelestis inquisitione detentos nulla aerumnarum praesentium sollicitudo conpungat [149] [150], dicens: «Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius; et omnia adponentur uobis [151] (Ibid. 33).» Deditos justitiae ac pietatis officiis, et caelestibus exercitationibus occupatos tutos facit de omnibus, et securos: ut non auoceris a notitia genitoris, non a cognitione unigeniti distraharis, nec a dono sancti Spiritus professioneque desistas; non aberres a meditatione praecepti, non ab spe promissi, non a fide crediti, non a dilectione proximi, on a perfectione mandati [152], de quo Moyses (Deut. VI, 6, 8) monet, ut cordi nostro semper insidat, semper conspectui adsistat, meditatione membris omnibus uinculatum [153] sensibus nostris semper inhaereat [154]. De hoc Dauid: «Cantabiles mihi erunt semper iustificationes tuae Domine [155] (Psal. CXVIII, 54).» Et iterum: «In lege Domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte [156] (Psal. I, 2).» Et alibi scribtum [157] est: «Non recedat liber legis hujus de manu tua; et meditaberis in eo die ac nocte [158] (Jos. I, 8).» Similiter-Apostolus hortatur et monet, ad Timotheum scribens: «Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus adpareat omnibus [159] (I Timoth. IV, 15).»
IV. Voluntas religiosi hominis caelestibus legibus detenta, et diuinae iustificationis meditationibus diebus ac noctibus occupata non habet uacuum tempus, quo saeculum cogitet, quo possessionem curet, exornet urbana praedia, rusticationis disciplinam excolat, redditus supputet, inpensa discutiat [160]. Si enim istut arripuerit, illut deserit, secundum quod Dominicus sermo promisit: «Nemo ponens manum in aratrum (hoc est caelesti operationi, et Dominicae crucis signo [161] [162]) retro respiciens, aptus est in regno Dei [163] (Lucae IX, 62).» Non enim potest utrumque peragere quod sibi inimicum est ratione, ueritate diuersum, et aemulum uoluntate. Hoc enim saeculum cogitat, illut caelum exoptat; hoc rationibus mundanis insistit, illut diuinis orationibus, et meditationibus uacat. Denique ut dicta rebus adprobem, et sermonis mei adsertionem operibus firmem, utar exemplo [164]. Si tibi gestanti diuinum librum in manibus, et oculis apices carpenti pari ac legenti, diuinaque praecepta sensibus conmendanti [165] rationum libri, uel conparatae possessionis tabulae forte tradantur, necesse est, ut abicias [166] librum diuinae legis, quem gestabas in manibus, ut rationum saecularium scribta accipias perlegenda; atque ita fit, ut diuinis libris mundanas praeferens rationes, praecepti contemptor existas, quo crebris admonitionibus intimatur, ne liber manibus desit, ne corde eius meditatio conquiescat [167]. Et ideo Dominus in Euangelio perfectis, et consummatis uolens esse consultum, omnia quae possiderent uendi censuit, et inpendi [168]: nulla ut ratione ab eius possint dilectu [169] diuelli, uel meditatione auocari [170]. Inde est quod necessitatem ipsam mortalium, id est uestitum, uictum et potum cogitari prohibuit: et a se omnia perficientibus promisit adponi [171]; ut nulla necessitate, sicuti saepe iam dictum est, a conmercia diuini operis retarderis; nulla ut te anni sterilitas turbet; nulla frugum inopia ariditasque camporum, nec olearum uinearumque fallentes fructus excrucient; non pecorum morientium damna concutiant [172].
V. Maneat libera inconcussaque deuotio, ut Dei sui et Domini Christi dilectione possessa hymnis resonet, orationibus uacet, ieiuniis ac uigiliis insistat [173], et in propheticum illut canticum congrue et conpetenter abrumpat: «Ficus non afferet fructus, non erunt nascentia in uineis. Mentietur opus oliuae: campi non praestabunt escam. Deficient a pabula oues: et non erunt in praesepibus boues [174]. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo [175] (Hab. III, 17, 18).» Gaudet semper et laetatur in Domino, qui mundanae possessionis oneribus abiectis, uel potius in fratrum inopia praerogatis, nec inminentibus, nec praesentibus plagis praestringitur. Non eum exactio tributaria necessitatis inpulsat [176], non possessionis arua squalentia [177] non arbusta cultorum desertione deformia: non eum sollicitat sacua grandinis caedes [178], non ubertas imbrium longa serenitate suspensa, non tempestatum uastitas crebra [179]: non ruina tectorum, non condicio lanquentium ac morientium proximorum sollicitudo discruciat, non seruorum fuga, non furtum.
VI. In tuto sunt, omnia quae ad caelum translata sunt [180]; nulla calumnia inquietantur, nulla lite pulsantur, nullo detrimento saeculari depereunt, quae caelo praemissa sunt, quae Deo custode seruantur, dicente Domino IESU CHRISTO: «Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminat [181]; et ubi fures effodiunt, et furantur [182]. Thesaurizate tutem uobis in caelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminat: et ubi fures non effodiunt et furantur [183]. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum [184] (Matth. VI, 19, 20, 21).» Huius praecepti exemplo apostolus Paulus Timotheum beatissimum monet, locupletibus huius saeculi praecipiendum: ut non extollantur pompa mundana, sed christianae humilitatis celsitudine potiantur: neque saecularium dinitiarum spe caduca fallantur, sed diuinarum [185] promissionum perpetuitatibus inuitentur [186]. «Diuitibus, inquit, huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperate in incerto diuitiarum suarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundare ad fruendum [187], benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent [188], thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant [189] ueram uitam [190] (I Tim. VI, 17-19) [191].»
Glosa
[recensere][112] Una tantum diphthongo ae utitur librarius noster,quam absque nexu scribit more veterum. De hujusdiphthongi antiquitate late agunt Salmasius epist. a lSarrav., Conringius cens. dipl. Lindav. p. 316, etCasleius Bib. Britann. t. V, p. 325.---Hanc orthographiamin edendo textu sequemur, ne manuscriptumpropria specie fraudemus; minime vero in notis, nisicum Sessorianus ille citabitur codex. EDIT.
[113] Hujusmodi intellectio haud infrequen est in Ambrosianisscriptis. Legatur, ex. gr., lib. III Hexaem.,cap. 13, pag. 53. Venetae edit., qua utor, an. 1748.
[114] In nova Latina Vulgata omittitur omnia post Vendite;sed Ambrosius tum Veteris, cum Novi Testamentiversionem usurpat, quae a nostra haud pauluitirecedit. Porro Ambrosius dum locum parallelumallegat Matth. XIX, 21, constanter post vinde additomnia, etsi etiam ibidem hac voce careat nostraVulgata. Ita sane legere est lib. I de Abrah., cap. 3,pag. 12; de Nabuth. Jezrael. cap. 14, pag. 58; inps. CXVIII serm. 7, 9; lib. VII in Lucam, 196, et alibi.Quod attinet ad illud Lucae modo cit., observandumest quod in Ambrosianis operibus hactenus editisminime occurrit; quare eo testimonio, aliisque infralaudandis, Ambrosii versio ditari potest, quam unacum caeteris SS. Patrum versionibus collegit cl. Sabatier,et in scholiis suae veterum biblicorum Collectionissumma utilitate ac labore congessit. Profectohanc pretiosissimam collectionem plus quadringentisversiculus supplet, et auget Sessorianus codex antiquissimus,quem Deo favente quantocius vulgaturisumus.
[115] Cod. elemosyna; fortasse superaddita fuit ultimaea lineola pro m, ut frequenter veteres amanuensesusi sunt, sed modo non apparet: seu mavis prorsusm est omissa veterum more, qui m finalem elidebant;cujusmodi exempla in antiquis mss. non desunt, necin hoc ipso codice desiderantur. Infra tamen rectescribitur elemosynam; et constanter cum una e.
[116] Codex praetii cum diphthongo, quam expungeremallem, cum grammatici in hac voce illam prorsusexcludant.
[117] Praerogatio, seu a prae et erogatio, id est diligensconlatio, sen potius a verbo praerogare pro ante aliquidfacere, juxta illud Suetoni in Aug. c. 53, praerogaresententias, et Ulpiani I. sed addes ff. loc et cond.,ubi praerogare pen ionem. Reapse Ulpiani aliorumquejurisconsultorum locutionibus non semel Ambrosiusutitur, ut saepe ipsi nos monuerunt Maurini, et saltemvidere est in notis I. II, p. 386 et l. III, p. 917. Eademdic de voce supra recitata distractio, quae aeque juridicaest pro venditio. Ulpian. ff. 14, 3, 5, a med., et 2,15, 8, cir. med.
[118] En Ambrosii de perfectione sententiam, quamipse secutus temporalia bona sua omnia abdicavit, etvel egenis distribuit, vel tribuit Ecclesiae; ut ex ejusdemVita exploratum est, ac undique ex ejus scriptispromicat. Siquidem haec enim est, scribit lib. I deexcessu Satyr., n. 60, summa justitia, vendere quae habeas,et conferre pauperibus. Qui enim dispersit, deditpauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Ps. CXI,9): ergo dispensatores nos, non haeredes reliquit; namhaereditus successori quaeritur, dispensatio pauperibusobligatur. Consonat sibi S. doctor epist. 7, pag. 15,t. III, ubi, Scriptum est, ait Matth. XIX, 21, non utdidrachmi dimidium, si tamen vis perfectus esse Deoofferas: sed ut omnia tua vendas, et des pauperibus.Pario leges lib. I de Offic. cap. 30, 6; lib. de Vid. V.27 et seqq., ac epist. 26, pag. 6, t. III.
[119] Eleemosynam passim commendat in suis concionibusMediolaneosis antistes, et praesertim in psal.CXVIII serm. 8, 22; serm. 12, 24; lib. VIII in Luc., 245et seq., t. II; atque epist. 2, 26, t. III.
[120] Cod. curam, manif sto mendo.
[121] Ita codex serva a praepositione in. De his aliisquesimilibus praepositionibus, quas semper, si paucaverba excipias, retinet codex noster, videsis apudPutschium orthographos veteres.
[122] In cod. sinceritatem. Sane littera m abundat.
[123] Cod. coniunctus; sed coniunctos scribere malui;ita enim antecedentia vocabula casu accusandi occupatos . . .proximos prorsus postulare videntur. Litteraso et u passim in antiquis codd. immutatas, et conversasinvenimus.
[124] Cod. curam sollicitudinemque. In utraque voce mexpungere censui; nam plura immutanda forent, siilla retinerentur, prout jacent in codice. Etenim siquis codicis lectionem forte probare mavult legatoportet: et Deo ipsa devotionis professione jam proximus,vel potius mentis sinceritate Christo conjunctuscuram sollicitudinemque saecularis possessionis absolvit(subintellige vir perfectus), id est evincit, seu superat;quo sensu hoc verbum absolvit usurpat Ambrosius inpsal. XXXVII, 21, t. II: verum ex lectione quam retinuimagis sententia fluere videbatur, ita ut absolvitpro liberat (scilicet Deus) positum sit, quomodo illudobtinet etiam in psal. XLV, 17.
[125] Hic et infra Ambrosius, quamvis ad plures verbafaciat, singulariter pro suo more loqui ur. Hujusmodiexempla haud raro in Ambrosianis scriptis occurrunt.Vid. lib. de Fuga saeculi VI, 33, t. I, etc.]. Inde namque est et il ut [Note: Ita codex constanter pro illud ].
[126] Subintellige perfectis, id est perfectis injungit.Verbum quidem demando pro injungo usurpat Liviust. V, 27 et Vill, 36 Verum in hoc sermone, in quohaec vox infra recurrit et pro valde mando videturadhibita, quo sensu ea usus est Suetonius in Neron.c. 35, in Aug. c. 10, et in Caes. c. 83.
[127] Cod. edamus; scripti tamen edemus, cum et inferiushanc lectionem codex retineat.
[128] II. L., qui haud legitur in Ambrosio scriptis assertis,ita habet S. Cyprianus lib. de Orat. Dom.,col. 210; de Oper. et Eleem., col. 240; et lib. III,Testimonior., col. 307, additis tamen cum Vulgata,aut quid bibemus, quae auctor. reg. cleric. apud Augustinumomittit. t. l, col. 39.
[129] S. Augustinus Ambrosii nostri discipulus, quemad sui magistri scripta saepe respexisse notant MauriniI. III oper. S. Ambr., col. 995, ita h. l. allegathb. II de Serm. Rom. in m., t. III, col. 222, et lib.de Mend., col. 437, nec non lib. cont. Adim., t. VIII,col. 115.
[130] Ita codex per m, quam semper in hoc vocabuloscribit.
[131] Vide supra not. f, p. 1 (Hujus pag. not. b).
[132] Recole annotata supra pag. 1, not. 2 (Hujus pag.not. 1), et similia fere legesis in psal. CXVIII serm.8, 9, et serm. 21, 18, t. II.
[133] Vox disputatio frequenter apud Ambrosium idemsignificat, quod tractatio, seu praedicatio evangelica:Ita editores Benedictini, t. II, p. 1040, not. d.
[134] Ita codex vetusta et quidem recta scriptura procollustranda; λαβδακισμός enim proprium Afrorumfuit, teste Isidoro Orig. I. 32.
[135] Natio viliori sensu e Graeca consuetudine. Vid.Suidam ad vocem ἔθνος.
[136] Hoc testimonium, quo carent scipta Ambrosiana,ita reperitur citatum apud S. Cyprianum lib. deOr. Dom., col. 210 et lib. de Oper. et Eleem., col.210, omissa tamen voce caelestis, quam retinet apudSabatier ms. Claromont. Notandum est infra in h.eodem l. legi gentes loco nationes, prout habet etiamauct. Oper. Imp. in Matth. homil. 16.
[137] Cod., metuit, sed metuis legendum verba sequentiain secunda persona dubites . . . retrahis . . . desistasplanum faciunt.
[138] Ita cod., fortassis quia sequitur d. Nimirum t anted uno eodemque sono apud veteres efferebatur.
[139] Ita per n.
[140] Frequenter hac voce utitur S. Ambrosius, ut culpamnotet infidelitatis. Vide infra, et t. I, col. 659,n. 41, ac tom. III, col. 106, et 961, nn. 82 et 110.
[141] Cod. hic et alibi in hujusmodi vocibus servat con.
[142] Codex incurrat, sed quidem mendose.
[143] Haud absimilia sanctus antistes habet lib. de Isaacet Anima I, 1; de interpell. David lib. II, c. 3, 12, t. I;in ps. XXXVI, 79, et XXXVII, 2, l, II; ac epist. 3514, t. III.
[144] Confer in psalmis cit.
[145] Ita cod. ci pro ti, cujusmodi exempla et infrarecurrunt, et antiqui codd. passim suppetunt.
[146] In cod. necessitatem; sed correxi necessitatis: itaenim sensus postulare videtur.
[147] Cod. calestis Patris, sed emendandum prorsusfuit caelisti Patri.
[148] Ita cod. semper retinet praepositionem ad.
[149] Cod. conpugnat, quae prorsus manifesta metathesisvidebatur pro conpungat.
[150] Viros perfectos nullis unquam saeculi perturbationibuscompungi, nullis mundi cupiditatibus exagitarimonet etiam Ambrosius lib. I de Jacob. 8, 35;lib. II, c. 6, 28; lib. II de Cain et Abel 2, 8; lib. deFuga saec. IV, 17, t. l, atque lib. I de Officiis, 38, 200,t. III.
[151] Ita Augustinus serm. 57, t. V, col. 337, et tract.122 in Joan. XXII, col. 811, t. III, atque apud eumd.auctor. oper. Reg. Cleric. t. l, col. 39, addito tamenhaec ante omnia. Ambrosius vero lib. I de Cain etAbel, 4, 12, t. l, habet: Quaeri e regnum Dei: et ecceomnia praesto sunt vobis; lib. VII in Luc., 130, t. II:Quaerite regnum Dei: et haec omnia adjicientur vobis;sed in lib. de Exhort. virginit. 9, 56, t. III: et ecceomnia suppetent vobis. Hac diversitate lectionum, dequa non abs re fuerit hic quaedam notasse, nullusnostri sermonis Ambrosiani fidem labefactare contendat;quia ut scite scribit Nat. Alexander (Hist.Eccles. saec. IV, p. I, § 2, pag. 503) ex operum S.Ambrosii lectione constat, eum non iisdem semper verbiseosdem Scripturae sacrae locos laudasse. Et re quidemvera, aiunt Maurini in praef. ad lib. de Sacram., col.432. t. III, cum sine magna praeparatione auctoremhunc nostrum dixisse non sit dubium, neutiquam sancmirum videri, si Scripturam non semper suis, sed iis,quae illi ex tempore suggesit memoria, verbis citavit.Huic contrariam haud me latet Ansaldium tenuissesententiam in opere, cui titulum fecit: De authenticissacrarum Scripturarum apud SS. Patres lectionibus, etVeronae vulgavit an. 1747. Verum, nisi plures authenticasversiones biblicas eumdem Patrem eodem temporehabuisse probetur, procul dubio si Ansaldianopraejudicio per omnia Patrum scripta a capite adcalcem crisis exerceatur, vix unum reperietur, quodejusdem Patris genuinum fetum dicamus, cum vixunum reperiamus, quod constanter eisdem verbisalleget eosdem sacrae Scripturae locos.
[152] In simili sententia dicit Ambrosius lib. I de Abraham2, 9, t. I, scribens: Is qui Deum sequitur tutussemper est. Et ideo Deum praeferre debemus omnibus:nec patriae contuitus, nec parentum filiorumque gratia,nec uxoris contemplatio nos revocare debet ab executionepraeceptorum coelestium; quia Deus nobis omnia illalargitur, et potens est servare, quae donat. Conf. etiamlib. II. c. 5, 21, l. c.
[153] In cod. vinculatus, sed vinculatum scribendumputavi, ut neutro mandato concordet.
[154] Haec eadem fere occurrunt in psal. I, 30, etCXVII: serm. 19, 31 et seq., quibus etiam in locistum illo Deut. supra cit., cum Moysis auctoritate ususest S. doctor. Consule et in psal. XXXVI, 65, t. II.
[155] Ita h. l. refert Ambrosius in ps. CXVIII serm. 7,25, omissis tamen verbis semper in medio, et Dominein fine, quae non ut ad Scripturae textum spectantia,sed ut argumento serviat suo, hic mihi adjecisse videtur;vult enim sanctus ant stes nos semper Dei legismeditationi vacare semperque in justificationibusdelectari, quae cujus sint cum ex detruncato psalmiversiculo non appareat, addidit utique Domine.
[156] Ad verbum h. l. citat Ambrosius in psal. I, 30, t. II.
[157] Ita cod. per b ut infra recursitat, et in antiquiscodd. frequenter occurrit. Vide apud Maium Cicer.antiqu. interpretem XV, 2, in Vatinium t. II, p. 185edit. Rom. 1828.
[158] Ita antiqua versio apud Sabat., praeter ex ore tuoloco de manu tua. At de manu tua habet Cassiodoriusin psalm. VI, col. 29 quocum Ambrosium legisse hicsermo suadet.
[159] Vulgata manifestus sit pro adpareat, et Vulgataeconcinunt antiqua versio apud Sabat., atque Ambrosiastes.Graecus vero textus φανερὰᾖἐνπᾶσιν, sedplures mss. delent ἐν.
[160] Similia leguntur in psal. CXVIII, serm. 13, 7, ubiDavidicae perfectionis praeposito exemplo, sic de illoait: Non saecularibus animus traducebatur illecebris;non pecuniaria coacervandi patrimonii cupiditate flagrabat;non proferendi limitis excludendique finitimianxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebataffectum: quidquid poterat temporis dieshabere, hoc totum sola sibi in lege meditatio vindicabat.
[161] Parenthesim hic suis signis ausus sum designare,ut lectores de parenthesi certiores facerem,ne Ambrosiana explicatio cum sacro textu confunderetur.
[162] Id est vel proprie crucis signo, quem initio operationiscujusque familiarissimum fuisse priscis Christianispassim SS. Patres testantur, vel forte baptismati.quo plebs Ambrosii nuper fuerat initiata, seuinitianda mox erat. Sane baptismum nomine sacramentocrucis Ambrosium appellasse in psal. CXVIII,serm. 13, 6, t. II, putant Maurini. Vide ibid. notamcol. 546, et infra. Ambrosius ejus verba hoc loco etalibi sacrae Scripturae verbis juxta suum morem intexit.Vid. saltem sup. cit. serm. de Basilicis nontradend., et sparsim.
[163] Ambrosius in psal. XLIII, 32, t. II, habet: nemomittens manum in aratrum respiciens retro, habilis estregno Dei, et lib. VIII in Luc., n. 43, sic: nemo mittensmanum in aratrum, et respiciens retro, aptus estregno caelorum. Si ergo primo loco pro habilis, ut insecundo aptus legatur, addito et post aratrum, vel sisecundi loci in fine ultima verba primi regno Dei proregno caelorum ponantur, tertia nostri codicis adverbum Ambrosiana lectio consurget.
[164] Passim utitur exemplis Ambrosius, queis velsuam explanei, vel confirmet sententiam, ut saltemvidere est, si lubeat, in psal. CXVIII, serm. 8, 26, t.II; lib. de Myster. IX, 50, t. III.
[165] Ita in cod. pro commendanti: etenim n ante mapud veteres orthographos sonabat ut m.
[166] Ita codex cum una i manifesta crasi, et in antiquiscodd. frequentata.
[167] Sanctum nostrum antistitem frequenter in suis concionibusassiduam sacrae Scripturae lectionem fidelibuscommendasse recte notant Benedictini editores col.474, t. II oper. Id quippe et nos supra animadvertimus,ac vix volventi lib. II de Abrah., 5, 22, t. I, et inpsal. praesertim I et CXVIII, perspectum erit omnino.
[168] Vendidit justus, scribit Ambrosius in psal. CXVIII,serm. 21, 18, facultates suas, dispensavit pauperibus,nihil sibi reliquit. Recole dicta pag. 1, not. 2 (Col. 111, n. 1).
[169] Ita cod. pro delectu, quam lectionem idcirco retinui,utpote quae sapit antiquitatem, et ita aeque rectescripta in antiquis ac optimae notae codd. frequentissimeoccurrit. Profecto illam in palimsesto Tullianode Re publ. I, 35, p. 94, et in var.lect. Cicer.leg. 1, 6, legebat cl. Maius, qui etiam hac de re oper.cit. II, 32, n. a, p. 206, sapienter notabat: Jam nescripturas ejusmodi amanuensium arbitrio semper tribuamus,legendus est Aegroetius, qui differentias verboruma de et di incipientium tradit p. 2267.
[170] Parem sententiam in hoc argumento versans habetS. doctor in cit. psal. serm. 10, 29. Discamus, inquit,ergo et nos in lege meditari, non avocemur saecularibus illecebris,non occupemur impedimentis; sed semper ad legemDei simus adtenti. Conf. annotata supra pag. 4, not.2, et pag. 5, not. 3 (Col. 114, n. 7, et huj. pag. n. 1).
[171] Ambrosius illud Matth. VI, 33, expendens haudabsimilia habet lib. VII in Luc., n. 130, t. II, ubi Dominus,ait, nec ad praesens, nec in reliquum fidelibusostendit gratiam defuturam; si modo qui divina desiderant,terrena non quaerant. Indecorum quippe esthomines curare de cibo, qui militant de regno. Novitrex quemadmodum familiam suam pascat, alat, restiat.
[172] Conf. lib. I de Jacob et Vit. Beata, VII, 32, t. I, et inpsal. CXVIII, serm. 8, 7, atque serm. 21, 18, tom. II.
[173] Legatur in psal. XLIII, 23, et CXVIII, serm. 7,25-37, ubi similes dictiones, et sententiae sunt.
[174] Itidem Cyprianus epist. ad Demetriad., col. 222,exceptis fructum loco fructus, et cibum pro escam,atque bis addito et, scilicet post fructum et antecampi. Ambrosio nostro favet Augustinus lib. XVIII deCiv. Dei, col. 515
[175] Ita Cyprianus loc. cit., quocum loc. pariter cit.Augustinus, omisso tamen et post exultabo.
[176] Virum perfectum nullis mundanis perturbationibusexagitari, praeter loca supra annot. pag. 3, not. 5 (Col.113, n. 4) passim docet Ambrosius, et praesertim I b. IIde Cain et Abel, 2, 8; lib. I de Jacob et Vita beata, 7, 32,et 8, 35, ac lib. II, c. 6, 28, t. I, in psal. I, 34, et CXVIII,serm. 8, 7, t. II, nec non t. III, l b. I de Offic., 38,200. Sic vero loquitur Ambrosius in psal. XXXVIII,27, ubi inter saeculi incommoda etiam tributariamexactionem enumerat: Noli propter divitias vane conturbari,excitari de somno, cogitare quemadmodum recuniamtuam serves, opes tuas augeas, de nocte procedere,excubare ad judicis domum; ut aliena diripias,litem moveas pauperi, verearis exactorem tributi: vanaest ista conturbatio.
[177] Ita cod. cum unica l, quam lectionem retinendamesse putavi, quia hujusmodi mihi aliae se obtuleruntin antiquis, et optimae notae codd.
[178] Cod. caedis, quod prorsus mendum videtur; namcaedes casu recto scribendum esse sensus docet. Vitiosaefortasse hujus scripturae causa fuit, quod veteresamanuenses litteras e et i indiscriminatim usurpabant.Sic obtinuit sicet pro secet, Menerva pro Minerva,et Magester pro Magister, etc., ut monet FumagalliusInstit. Diplom. t. I, c. 6, 9, pag. 109 et seq.Consule laud. Ciceronis antiquum interpretem apudMaium pp. 107, 123, 134, 144, 147, etc.
[179] Ambrosius evangelicam perfectionem se tantessic a loquitur in persona apostoli Petri in psal. CXVIII,serm. 8, 7: Portio tua non ariditate siccatur, non imbrediluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur.
[180] Pauperes esse per quos omne nostrum coelestibusinfertur thesauris, seu in coelo collocatur, saepein suis scriptis docet Ambrosius, et saltem consulendisunt lib. de Nabut. Jezrael. XIV, 58, t. I, lib. IIde Offic.; XXVIII, 140, serm. de Basilic. non traden.,n. 33, ac epist. 38, 7, t. III.
[181] Hic et infra attente notandum verbum extermino,quo semper usus est S. Ambrosius in hocsacrae Scripturae loco pro demolior, ut in Vulgata:ut hinc conjicias sermonem hunc vel Ambrosiifetum esse genuinum, vel saltem Ambrosianum redolereaetatem. Siquidem verbum illud saeculo V esacro textu expunxit S. Hieronymus, cujus haec suntverba ad illud Matth. VI, 16: Verbum exterminant,quod in ecclesiasticis scripturis vitio intepretum tritumest, aliud multo significare, quam vulgo intelligitur:exterminantur quippe exsules, qui mittuntur extra terminos.Pro hoc ergo sermone demoliuntur semper acciperedebemus. De hac voce ita Millius in prolegom.p. LI: Sed et Latinis idoneis vocabulis annumeramusobsoleta, quae vulgo audiunt. Quae enim hoc nominejam vilescunt vocabula, ea, cum haec conscripta essent,erant apud Christianos usus quotidiani. Talia sunt, V.gr. exterminant VI, 16, 19, quod in ecclesiasticis scripturistritum agnoscit Hieronymus, utcunque illud improbet,ejusque loco reponat aliud multo horridius demoliuntur.
[182] Ita ad verbum Ambrosius lib. I de Spir. sanc.,16, 182, t. IV. In psal. vero CXVIII serm. 8, 8, t. II:Nolite thesaurum vobis condere in terra, et serm. 12,2: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi aerugo, et tineaexterminant.
[183] Similiter Ambrosius l. c. de Spir. sanc., II. 183.,omisso autem, et addito thesauros post vobis, quae tamenvox omittit in cit. psal. serm. 12, 2, ubi: sed thesaurizatevobis in coelo. Sibi discrepat autem serm. 8, 8, cit.psal., scribens: sed thesaurum vobis condite in coelo.
[184] Adamussim legit. lib. II de Jacob et Vit. beata,5, 23, t. I, et lib. I de Spir. sanc., l. sup. cit.
[185] Cod. diuinorum, sed emendandum fuit diuinarum.
[186] Mundanas pompas, et superbiam hujus mundifrequenter in suis scriptis detestatur Ambrosius, inquibus etiam saepe divitibus humi ita em commendat.et prae coelestibus terrestria quam pro nihilo habendasint ob oculos ponit, V. gr. lib. de Abrah., de Isaac,de Bono mortis, praesertim capp. 5, 6 et 7, de Fugasaeculi maxime cap. 1 et 4, t. I, nec non in psalmis,et praecipue in XXXVIII, 36, et CXVII se m. 4, 25; 5,27 et 36, t. II.
[187] Ita h. l. allegat auct. epist. ad Demetriad., col.41, Augustinus epist. 30, t. II, col. 383, ac alibisparsim, Chromat. Aquil. in Matth. col. 988, SeduliusHib. in I Timoth. VI, aliique, nisi excipias abundanterloco abundare.
[188] Itidem Augustinus epist. 157, t. II, col. 554, lib.I de Civ. Dei, c. 10, col. 11, t. VII, et lib. cont.Adim., t. VIII, col. 143, et alibi.
[189] In cod. adpraehendant bona quidem scriptura cumad, sed mendosa cum diphthongo. Error vero fluxissevidetur ex male intellecta notariorum sigla; nam psuperducta lineola tam prae quam pre apud illos significat.
[190] Ambrosio nostro consonat Augustinus epist. 130,col. 382, t. II, et tract. 22 in Joan, t. III, col. 466,aliisque multis in locis.
[191] Ita hic sermo desit in codice, qui an mutilussit judicent eruditi. Porro Sessorianus codex quinullum praebeat indicium, quo sermo mutilus censeatur,id potius videtur excludere; nam nullo spatiomembranae vacuo relicto statim exhibet sermonemalterum, ad quem exscribendum festino.