Migne Patrologia Latina Tomus 129
Sermo de S. Matthia
Sermo de S. Matthia (Autpertus Cassinensis), J. P. Migne 129.1034A
CAP. I.-- S. Matthiae electio in discipulum et dein apostolum Christi. 129.1023C|
- 1.
Matthias Hebraice, Latine dicitur Donatus, ut subaudiatur pro Juda Scarioth. Iste enim in loco ejus duodecimus ab apostolis electus est, cum pro duobus sors mitteretur. Hic sine cognomine solus habetur cui datur Evangelii praedicatio in Judaea: cujus festum celebratur sexto Kalendas Martias: fuit etiam de septuaginta discipulis unus.
- 2.
Inclytam et gloriosam festivitatem B. Matthiae apostoli Domini nostri Jesu Christi tanta devotione venerari et glorificare oportet, quanta illum, divina 129.1024C| gratia dispensante, ad apostolicam dignitatem electum esse cognoscimus. Sed qualiter, vel quo ordine per sanctos apostolos patratum sit, et quid exinde sancti Patres in ejus laude mirifice protulerint, per sacrae Scripturae seriem pandere curamus. Salvator enim Dominus noster Jesus Christus, humani generis conditor atque redemptor, cum propensiore et arcano consilio censuisset mundum languidum clementissime visitare, suumque plasma de potestate diabolicae fraudis mirabiliter eripere (quod per quin que millia et eo amplius annorum possederat) ille qui erat Rex regum et Dominus dominantium sub 129.1025A| potestate humani regis, Octaviani scilicet Augusti, humiliter nasci dignatus est; et ille qui erat Creator coeli et terrae carnis nostrae fragilitatem suscipere non est dedignatus. At perinde per incrementa crescens, ut effectum verae incarnationis suae ostenderet; quoniam quidem ille esset verus dies, qui duodecim horis lucebat, duodecim apostolos eligere censuit: deinde ad similitudinem septuaginta duarum linguarum, septuaginta duos discipulos assumpsit, binosque misit ad praedicandum. Inter quos siquidem B. Matthias sanctae praedicationis ministerium suscipiens, ita se divinis humiliter totum subdidit praeceptis, ut fideliter praedicando ad sanctae matris Ecclesiae gremium, ethnicum populum perducere curaret. Unde admodum acceptabilis et devotissimus 129.1025B| Christo factus, cum traditor ille Judas Deum proderet Christum, suique homicida effectus apostolatum perderet; iste vir Domini in loco illius sorte et oratione sanctorum apostolorum duodecimus apostolus ordinatur: cui datur sacri Evangelii praedicatio in Judaea, sicuti sanctis apostolis in singulis regionibus.
- 3.
Verumtamen, si in regione Christicolarum omnium festa sanctorum celebrari condecet, quanto magis beatorum apostolorum? Qui specialiter Christo adhaeserunt, colloquium cum illo habuerunt, comederunt ac biberunt, omnemque illius efficaciam sitibundo pectore hauserunt: quique etiam ab ipso Domino fratres et amici appellari meruerunt, cum diceret: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos 129.1025C| (Joan. XV, 15). Et alibi: Hi sunt fratres mei (Matth. XII, 49). Magnamque insuper vicissitudinem illis conferens: Gaudete, inquit, et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Hoc quia ipso annuente ita convenit, propter hanc excellentiam illorum solemnitates sub una festivitate merito celebrari congruum fuerat, sicuti communem vitam atque consortium cum Domino habuerunt. Nam et B. Hieronymus hoc astruens in Martyrologio quod Chromatio et Heliodoro episcopis edidit, conjunctos eos censuit ordinare, dicens: Sane in prima parte libelli mei omnium apostolorum festa opportunissime scripsimus: ut diebus variis non videantur dividi quos una dignitas apostolatus in coelesti gloria fecit esse sublimes. Sed quia mox obtinuit in 129.1025D| sancta Ecclesia ut uniuscujusque apostoli festa specialiter quo die coelo sit natus et coronatus, in illo celebrentur; nos hodierna die B. Matthiae duodecimi apostoli natalem tanta veneratione excolere debemus, quanta, ut praedictum est, inter apostolos mirabiliter electum esse comperimus. Sed quemadmodum B. Petri apostoli elogio, imo Spiritus sancti 129.1026A| gratia, sit patratum, quia magnae auctoritatis magnaeque excellentiae sacramentum est, et a B. Luca evangelista narratum; ad laudem Domini nostri Jesu Christi atque ipsius sancti et gloriosi apostoli gloriam decentius condecet enarrare. Ait enim evangelista:
- 4.
« Exsurgens autem Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul fere centum viginti): Viri, fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David, de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est locum ministerii hujus: et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus medius crepuit, et diffusa sunt omnia viscera ejus; et notum factum 129.1026B| est omnibus habitantibus Jerusalem. Scriptum est enim in libro Psalmorum (Psal. LXVIII, 26): Fiat habitatio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Et statuerunt duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: « Tu, Domine, qui nosti corda hominum, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum. Et dederunt 129.1026C| sortes, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis (Act. I, 15 et seq.). »
- 5.
In hac itaque electione hujus sanctissimi apostoli consideranda est et admiranda dispensatio divinae potentiae atque humanae gloriae: quoniam quidem, sicut divina Scriptura denuntiat, non sicut videt homo, ita praevidet Deus (Job. X, 4). Ille enim Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, ab hominibus est electus: Matthias autem qui interpretatur Dei parvus, sive donatus, Spiritus sancti electione factus est magnus. O vere parvum! o vere magnum, qui non ideo magnus quia elatus, sed ideo magnus quoniam humilis factus, sectando siquidem vestigia Domini sui dicentis: « Non venit filius hominis ministrari, sed ministrare, 129.1026D| et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). » Et illud quod in alio loco dicit, cum Zebedaei filios ad sanctam cogeret humilitatem: « Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11; VIII, 14). » Et Donatus idem Matthias dicitur: a quo, vel quare? Ab ipso utique Domino Jesu Christo: qui cum praecognitum 129.1027A| habuit ante mundi constitutionem, ante suam sanctam incarnationem, quatenus cum veniret olim plenitudo temporis, cum ex sacra sumeret Virgine carnem, cum nasceretur, cum a suo post discipulo traderetur, Donatus ab ipso Domino in duodenario numero exaltaretur atque glorificaretur, et duodenarius numerus perfectus inveniretur. Nec mirum, nec incredibile: nihil enim Dei sapientiae impossibile, nihilque incognitum esse creditur. Omnia enim quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. O quantum distant humana merita a supernis judiciis atque divinis! O quantum humana sapientia ab illa sapientia, de qua dicit Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et 129.1027B| investigabiles viae ejus! Hanc enim sapientiam completam invenimus in B. Matthiae electione, quem Dei sapientia in thesauro suo reconditum habuit humilem et parvum: sed tamen voluit in saeculo pandere magnum et gloriosum, scilicet cum in throno illum duodecimo exaltaret. Excipiamus ergo eum tanquam a Deo donatum, tanquam ab ipso praeordinatum: veneremur illum et tanquam ab ipso inter discipulos valde glorificatum. Non enim ille praedictus Barsabas aestimandus est ille Barnabas comes B. Pauli apostoli: nam ille filius consolationis, hic autem filius quietis interpretatur.
CAP. II.-- Electio S. Matthiae sorte facta. Donum linguarum in Pentecoste collatum. Privilegium cum Christo judicandi mundum.
- 6.
129.1027C| Et dederunt, ait Lucas evangelista, eis sortes, et cecidit sors super Matthiam. Neque etiam hoc exemplo, vel quia Jonas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum: cum privilegia singularium communem legem facere omnino non possint. Nam in sorte Jonae prophetae Gentiles tempestate coacti auctorem periculi sorte quaerebant: et hic B. Matthias dilectus Dei sorte eligitur, ne ejus electio a lege Veteris Testamenti discrepare videretur, ubi summus sacerdos sorte quaeri jubebatur: sicut de Zacharia dicitur, « secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret (Luc. I, 9). » Sed hanc figuram licuit exerceri donec veritas per Jesum compleretur: 129.1027D| cujus hostia tempore Paschae immolata, sed die Pentecostes, Spiritu sancto in igne apparente, vere consumma est. Inde est, quod B. Matthias ante Pentecostem sorte ordinatur: septem vero diaconi (inter quos beatissimus martyr primus ipse Stephanus, qui glorificando Jesum Christum, a dextris Dei stantem illum cernere meruit) postea nequaquam sortis agitatione, sed discipulorum tantum electione, 129.1028A| apostolorum vero oratione et manus impositione sunt ordinati.--Qui autem hanc regulam exemplo apostolorum tenere voluerint, caveant et videant hoc beatos apostolos non fecisse, nisi fratrum coetu collecto, et precibus effusis ad Dominum.
- 7.
Quis etenim hanc Dei misericordiam perfectam, quis ejus dispensationis gratiam praevalet enarrare? Ipse utique sui apostoli electionem per ignem Spiritus sancti confirmare dignatus est, qui hostiam sui corporis, quam pro nobis obtulit, die Pentecostes per ignem Spiritus sancti mirabiliter consummavit. Sic etenim ordo sacrae Scripturae per beatum evangelistam denuntiat, dicens: Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus, tanquam 129.1028B| advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et caeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 1 et seq.). Illa namque in lege hostia acceptabilis Deo erat, quae coelesti igne consumebatur; sicuti divinitus actum legimus in holocausto justi Abel, Manue patris scilicet fortissimi Samson atque Eliae et caeterorum prophetarum, nam ubi nos legimus: « Respexit Deus munera Abel (Gen. IV, 4), » in Graeco scriptum est, inflammavit. Ergo B. Matthiae apostoli hostia electionis sacrae Scripturae documento habet maximam sanctionem, et sanctissimam possidet firmitatem. Unde igitur et 129.1028C| ex quo? Quoniam confirmans approbat illam de coelo Dominus, dando ignem Spiritus sancti omnibus apostolis, utique et ipsi B. Matthiae, ut omnium gentium linguis perpetuo loquerentur.
- 8.
Sed forsitan dicit aliquis: Fuit utique Spiritus sanctus apostolis et B. Matthiae datus tantummodo illo in tempore et in illo loco, postea vero ablatus est, sicut et ab omnibus prophetis et a B. Eliseo, qui dicitur de muliere orbata prole ad puerum: « Dimitte illam quoniam anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27). » Absit, inquam, hoc, absit a catholica veritate. Nam si B. Eliseo ac caeteris prophetis fuit olim Spiritus sanctus datus et ablatus; sed nequaquam a sanctis apostolis et a B. Matthia. Illis etenim 129.1028D| etsi ad tempus fuit datus et ablatus, ita expediebat, ita congruum fuit, sicut prophetantibus veritatem. Cum autem Christus veritas venit, sanctis apostolis Spiritus sanctus perenniter est datus et confirmatus, sicut et gratia omnium linguarum. Et merito. Nonne magna est differentia apud Dominum inter apostolos et prophetas? Illi enim ut famuli adventum Domini praedicaverunt, et crediderunt, nec tamen incarnatum 129.1029A| viderunt; sancti autem apostoli incarnationem ejus et viderunt et crediderunt, comederunt cum illo et biberunt, et, ut praedictum est, amici ab eo appellari meruerunt: insuper etiam pro ejus amore sanguinem suum fuderunt. Approbat hoc idem Christus Dominus, cum dicit: « Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). » Qui autem hoc proterve improbare voluerint, caveant omnino ne veritati resistant, et ne a veritate recedant, quae est Christus. Ipse enim hanc sententiam confirmat, inquiens apostolis: « Si diligetis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum (Joan. XIV, 15). » Animadvertendum est utique quid sit in aeternum manere. Quid est 129.1029B| enim in aeternum manere? Hoc est quod nunquam finitur, quod nunquam recedit, non habens finem neque occasum. Et revera non ait, hodie vel cras, vel tot diebus vel annis, sed in aeternum. Hoc sentiens beatus Hieronymus affirmat illud in duobus quaestionibus indubie dicens: Ego utique audacter ac tota libertate pronuntio, ex eo tempore quo apostoli in Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum sanctum, nec potuisse signa facere absque Spiritus Dei gratia. Et infra de gratia omnium linguarum: Magis, inquit, apostolis necessarium fuit varietatem linguarum universarum gentium loqui, ut annuntiaturi Christum nullo egerent interprete. Unde in Lycaonia cum audissent accolae Paulum et 129.1029C| Barnabam loqui linguis suis, deos etiam in homines conversos eos existimabant. Idemque Apostolus in Epistola sua hoc approbans ait: « Gratias ago Deo, quod omnium gentium linguis loquor (I Cor. XIV, 18). » Hoc ideo insinuando protulimus ut intelligamus ad quantam perfectionis gratiam B. Matthias est electus qui inter duodecim apostolos duodecimi apostolatus culmen scandere meruit: ac proinde cum Dominus ad judicium venerit, gloriosus cum illo residens apparebit. De hujus quoque apostoli Matthiae mirabili electione ac Judae traditoris dejectione textum B. Lucae evangelistae prosequens Arator sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, quod B. Petrus apostolus prosa oratione perdocuit, ille versibus heroicis deprompsit dicens: 129.1029D|
- 9.
Primus apostolico, parva de puppe vocatus,
Agmine Petrus erat: quo piscatore solebat
Squamea turba capi, subito de littore visus
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Surgit, et insinuans divina negotia, coram
Sic venerandus ait: Nostis, quia proditor amens
Mercedem sceleris solvit sibi, todia noxae
Horruit, ipse suam stringens in gutture vocem.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Aeris in medio communi poneret hosti.
Debita poena locum: coelo terraeque perosus
129.1030A| Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris
Viscera rupta cadunt tenuesque elapsus in auras,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamant.
Quem liceat supplere vices. Tunc summa precautes,
Constituere duos, Joseph, cognomine Justum,
Matthiamque: Dei parvum quod nomen, ut aiunt,
Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando,
Comprobat. O quantum distant humana supernis
Judiciis! parvi merito transcenditur ille,
Laude hominum qui justus erat: duodena refulgent
Signa chori, terrisque jubar jaculatur olympi.