Jump to content

Sermo de decem virginibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de decem virginibus
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Sermo de decem virginibus (Auctor incertus), J. P. Migne

Sermo de decem virginibus

(1071D)In lectione, quae nobis recitata est, fratres dilectissimi, audivimus Dominum dixisse: Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae, acceptis lampadibus, exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV). Hoc si secundum litteram tantum intelligimus, nimium durum videtur et asperum. Absit hoc a sensibus nostris, ut vel de domo cujuscunque etiam pauperis Christiani tam parvus numerus veniat ad vitam aeternam. Et ideo quia nulla ratione secundum litteram (1072D)intelligi debet, quia revera ipse Dominus similitudinem esse dixit, requiramus quare quinque dictae sunt fatuae et quinque prudentes. Illae enim quinque prudentes significant omnes sanctos, qui cum Christo sunt regnaturi: et e contrario illae quinque fatuae figuram videntur habere Christianorum, qui sine operibus bonis de solo tantum Christiano nomine gloriantur. Ideo autem fatuae quinque, et illae prudentes quinque dicuntur: quia quinque sensus in (1073A)omnibus hominibus esse probantur, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus: quia per istos sensus velut per quasdam januas vel fenestras aut vita aut mors ingreditur ad animam nostram. De quibus et propheta dixit: Intravit mors per fenestras vestras (Jer. IX, 21). Ideo et ibi quinque virgines dicuntur prudentes, quae istis sensibus bene utuntur; et ibi quinque fatuae, quae per istos quinque sensus magis mortem quam vitam excipiunt. Quomodo autem isti quinque sensus, velut quinque virgines, aut virginitatem custodiant, aut corruptioni subjaceant, diligentius requiramus. Si aliquis vir, aut aliqua mulier viderit, aut filium, aut filiam, aut alienum servum, aut ancillam, et ad concupiscentiam diligenter aspexerit; corrupta est una (1073B)virgo: quia per oculos, id est per fenestras corporis in secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero aliquis sive religiosus, sive laicus, homines detrahentes, sermones etiam otiosos, et cantica luxuriosa vel turpia proferentes libenter audierit, et cum delectatione placido auditu susceperit, corrupta est alia virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis, sed sumptuosas delicias acquirat; si semper male loqui studeat, per iniquum gustum corrupta est alia virgo. Quod si etiam odores peregrinos, ut hominibus ad luxuriam placere possit, diligenter inquirit, quarta virgo est violata. Si vero manibus suis aut filios aut filias alienas cum delectatione propter libidinem tangere voluerit, et vestimenta nimis mollia animo voluptuoso quaesierit, jam etiam quinta virgo (1073C)corrupta est. Hoc enim ordine isti quinque sensus velut quinque virgines in hominibus corrumpuntur. Et e contra, dum animae sanctae istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, ab omnibus illicitis rebus refrenant, linguam suam ad ea quae sunt licita vel legitima sobrie et caste relaxant, quinque sensuum virginitatem custodiunt. Ideo quinque virgines homines bonos significant; et aliae quinque eos qui mali sunt praefigurant. Et revera, fratres charissimi, quid prodest viro vel feminae, clerico vel monacho, vel sanctimoniali, si in corpore virginitas custoditur, quando per malas concupiscentias cordis integritas violatur? Quid prodest in uno membro praeferre castitatem, et in omnibus habere corruptionem? Nam et illi virgines qui agnum (1073D)sequuntur, si diligenter attenditis, non propter hoc sequuntur agnum, quia solam virginitatem corporis servaverunt: denique cum dixisset: Hi sunt qui se cum mulieribus non inquinaverunt (Apoc. XIV), secutus (1074A)adjunxit: Et non est inventum in ore eorum mendacium, sine macula sunt. Qui ergo de sola corporis virginitate gloriantur, diligenter attendant, quia si mendacium diligunt, cum illis sanctis virginibus Christum sequi non poterunt. Nulla ergo virgo de sola corporis virginitate praesumat; quia si inobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo centesimum gradum teneat, et mulier conjugata tricesimum, melior tamen est casta et humilis conjugata, quam virgo superba. Illa enim caste et humiliter marito serviens tricesimum gradum possidet; virgini superbae nec unus remanebit: et utrisque impletur quod ait Psalmista: Tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (1074B)(Psal. XVII, 28). Et quia totam Ecclesiam Catholicam beatus Apostolus virginem vocavit, non solas in ea considerans corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes, ita dicit: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Non solum sanctimonialium, sed etiam omnium virorum vel mulierum animae, si et castitatem in corpore, et in illis supradictis quinque sensibus virginitatem concordiae servare voluerunt, sponsasse Christi esse non dubitent. Non enim corporum, sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et ideo, fratres charissimi, tam viri quam feminae, tam pueri quam puellae: si virginitatem usque ad nuptias servant, et per istos quinque sensus, id est visum, auditum, gustum, odoratum, vel tactum, dum (1074C)eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt, in die judicii apertis januis ad aeternum sponsi thalamum feliciter merebuntur intrare. Illi vero, qui et corpora sua ante nuptias adulterina conjunctione corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo, male audiendo, male loquendo, animas suas violare non desinunt; si eis dignae fructus poenitentiae non subvenerit, clausis januis, sine causa clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11), et audire merebuntur: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis (Ibid.). Haec ergo, fratres, si et clerici, et laici, et monachi, et sanctimoniales, et in conjugiis positi fideliter et diligenter attendimus, et cum castitate corporis etiam integritatem cordis auxiliante Domino custodimus, non cum fatuis projiciemur (1074D)in tenebras exteriores, sed cum sapientibus ad spiritales nuptias introibimus, et audire merebimur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Quod ipse praestare dignetur.

ITEM SEQUITUR EJUSDEM. (1073) (1073D)In lectione evangelica, quae nobis de decem virginibus recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes virgines ornaverunt lampades suas, sed fatuae non habuerunt oleum lampadibus necessarium. Prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt et dormierunt (1074D)omnes. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas (Matth. XXV). Et cum fatuarum virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas virgines, ut darent de oleo suo: et illae responderunt: Ne forte non sufficiat nobis et (1075A)vobis: sed ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant introierunt cum illo ad nuptias, et clausa est janua. Venerunt postea reliquae virgines et dixerunt: Domine, aperi nobis. Quibus responsum est; Nescio vos unde sitis. Quid autem ista significent, fratres charissimi, secundum quod in antiquorum Patrum expositione legimus breviter charitati vestrae suggerimus. Non ideo dictae sunt quinque virgines, quia tam parvus numerus futurus sit in vita aeterna; sed propter quinque sensus, per quos aut mors aut vita ingreditur ad animam nostram: quibus aut male utimur et corrumpimur; aut certe bene utentes virginitatem animae custodimus. Illud quod ait: Sponso moram faciente dormitaverunt et dormierunt omnes (Ibid.); (1075B)somnus ille mortem significavit. Denique sic ait Apostolus: De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (II Thes. IV, 13). Media nox quando clamor magnus factus est, significat diem judicii. Propter ignorantiam dictum est media nox, quia nemo scit quando aut qua hora dies judicii veniat. Quod autem omnes virgines ornaverunt lampades suas, et illae fatuae habuerunt oleum, sed tam parum fuit, ut eis sufficere non potuisset: denique statim exstingui coeperunt. Unde quantum possumus cum Dei adjutorio laborare debemus, fratres dilectissimi, ut quoniam in oleo misericordia vel charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat in aeternum. Nemini sufficit parum, fratres charissimi; nisi forte pro (1075C)paupertate plus dare non praevalet. Plena animae lucerna opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam, quantum potest laxet manum ad eleemosynam, nec credat quod ei possit sufficere parum; sed consideret unusquisque ex eo tempore quo sapere coepit, quantum debeat pro his quae male cogitavit, quae male locutus vel male operatus est: attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia diligenter appendat: videat quantum pro mendaciis, pro juramentis, pro perjuriis, pro maledictis, pro detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cupiditate, pro invidia, pro superbia, pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret ergo unusquisque ista omnia et (1075D)his similia, quae nec numerari possunt; et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas oporteat exercere. Cum enim etiam si totum demus, nisi praeponderavit Deus misericordiam, redimere cuncta peccata non valeamus, vel humiliter contrito et compuncto corde quantum possumus cum Dei adjutorio laboremus: et non pro laude humana, sed pro Dei amore et vitae aeternae contemplatione faciamus. Quod autem dixerunt virgines fatuae sapientibus: Date nobis de oleo vestro (Matth. XXV), et illae responderunt: Ne forte non sufficiat nobis (Ibid.); hoc pro timore humiliter dictum est: quia terror et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius praeparasse, metuant (1076A)ne eis non possit ad omnia peccata redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est: Ite potius ad vendentes, et emite vobis (Ibid.), potest hoc de pauperibus intelligi: ipsi enim sunt negotiatores, qui oleum animarum lampadibus necessarium vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus exercere consuevit: in ipsis enim accipit terrena, ut reddat coelestia; accipit caduca, repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Lampades autem animae intelliguntur. Vasa vero illa, ubi oleum jubemur habere, quid aliud significat, nisi intus in conscientia bona opera recondere? Et quia bona opera alii faciant pro Dei amore, alii vero pro cupiditate laudis humanae, virgines illae fatuae et quod in (1076B)corpore virgines erant, et quod vigiliis, psalmis, lectionibus vel orationibus se exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo, vel pro aeterna beatitudine faciebant: ideo morte interveniente, ubi eis cessavit laus hominum, simul illis defecit oleum. Nam illud quod eis dictum est: Ite potius ad vendentes et emite vobis (Matth. XXV), potest et sic accipi, ut vendentes intelligantur adulatores, qui fictis laudibus eos qui opera bona pro humana gloria facere videntur, extollunt. Denique qui pro vana laude boni aliquid facit, si eum nemo laudaverit, omnino non facit. Unde intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere cupiunt, quod in opera Dei exercere videntur, humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem, et praemia aeterna perdentes. (1076C)Illae autem virgines, quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in conscientia posuerunt: quia hoc non pro laude humana, sed pro misericordia divina fecerunt. Haec ergo fideliter cogitantes, fratres charissimi, quia parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet; qui non possunt servare virginitatem carnis, custodiant cordis: ut si ad coronam martyrum sive virginum non potuerint pervenire, vel omnium peccatorum indulgentiam mereantur accipere. Virgines vero, qui integritatem corporis Deo auxiliante custodiunt, totis viribus cum Dei adjutorio laborare contendant verbositatem fugere, detractionem velut diaboli venena respuere, indiviae vel superbiae morbum quasi antiqui hostis (1076D)gladium pertimescere, obedientiam humiliter retinere, nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere, si infirmitas non prohibet, ad vigilias cum omni alacritate consurgere: sive in Ecclesia, sive in convivio, sive in aliquolibet loco semper quod ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet studeant ex ore proferre: si tristem viderint, consolentur; si inobedientem agnoverint, castigare non cessent. Et quia in omni professione et boni inveniuntur et mali; et in Ecclesia Christi, quae nunc areae similis est, non solum triticum, sed etiam palea reperitur; et ibi inveniuntur, quod pejus est, non solum laici, sed etiam et clerici, et monachi, vel sanctimoniales, ita negligentes et tepidi, ut non velut spiritales apes dulcia animarum mella conficiant, sed (1077A)velut crudelissimae vespae, venenatis linguae aculeis fratrum vel sororum corda percutiant; isti tales non adjutores Christi, sed defensores diaboli esse probantur. Qui si forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbum existere, non solum student mitigare, sel malignis sermonibus ad majorem eum furorem conantur accendere; dicentes quod haec non possit nec debeat diutius sustinere. Hortatur etiam ut ita senioribus suis cum grandi amaritudine aut furore respondeant, ut ipsos seniores poeniteat, quod eos paterna pietate admonere vel castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut jam diximus, non solum sunt adjutores seu ministri diaboli, sed Dei, et vasa Christi, et justitiae defensores; quoscunque adjutores diaboli ad inobedientiam (1077B)vel superbiam callida susurratione succendunt, adjutores Christi blanda adhortatione et sancto ac salubri consilio revocare contendunt. Illi venena, isti antidotum; illi faciunt vulnera, isti procurant medicamenta; illi perditionem, isti salutem; illi furorem, isti mansuetudinem; illi superbiam, isti humilitatem docent; illi injuriam, isti patientiam; illi odium, isti charitatem. Si quantumlibet faciant mali, plus tamen praevalent Christi medicamenta, quam diaboli vulnera. Illi enim qui in clero, vel in monasterio positi, et se et alios ad superbiam erigunt, velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda percutere, et omnem in eis humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere. Sed quia Deo propitio in medio palearum invenitur (1077C)et triticum, et animae sanctae, quae velut amaritia [ F. armaria] Christi spiritalibus antidotis plenae esse probantur; quidquid illi vulneraverint coelestibus medicamentis curare non desinunt, dicentes cuicunque superbo: Noli superbire, frater, quia scriptum est: Deus superbis resistit (Jacob. IV, 6). Noli irasci, quia scriptum est: Ira in sinu insipientis requiescit (Eccl. VII, 10). Et iterum: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. II, 20). Si forte inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt: Noli esse inobediens, frater, quia scriptum est: Obedientia super sacrificium (I Reg. XI). Et Paulus clamat: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; quia ipsi pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri (Gal. V, 17). Istae animae Deo plenae si tepidum aut (1077D)negligentem viderint, velut de spiritali armario, id (1078A)est, de corde bono prolatis medicamentis ad compunctionem conantur accendere. Si detrahentem vel murmurantem viderint, dicunt ei illud beati Apostoli: Neque murmuraveritis, sicut quidam ex ipsis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10). Neque detrahatis, quia scriptum est: Qui detrahit fratri suo, eradicabitur. Et per hanc sanctam admonitionem a maliloquio deterrentes, ad laudandum eos incipiunt provocare. Si verbosum vel contentiosum agnoverint, medicamentum taciturnitatis apponunt, dicentes illi quod scriptum est: Audi, Israel, et tace (Isa. XXXV, 7). Et illud quod de Domino Salvatore prophetatum est: Sicut agnus coram tondente se non apertuit os suum (Matth. XII, 36). Et illud: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, (1078B)reddent de eo rationem in die judicii. Talibus ergo et his similibus medicamentis quidquid vasa diaboli studuerint vulnerare, vasa Christi conantur ad sanitatem reducere. Sive ergo clericus, sive monachus, sive sanctimonialis, consideret conscientiam suam; et si bene loquendo adjutorem Christi et defensorem justitiae se esse cognoscit; gaudeat et Deo gratias agat, et ipso auxiliante perseveret usque in finem: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit salvus erit (Matth. X, 22). Qui vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam adjutorem vel vicarium diaboli esse se sentit, doleat de praeterito, caveat de futuro, et per humilitatem construat quod superbiae tyrannide destruxerat; quod iracundia succenderat, mitiget mansuetudo; quod malitia vel inobedientia (1078C)exasperaverat, charitatis dulcedo componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo servire consueverat, in isto mortali corpore retinetur, remedium sibi in diem necessitatis acquirat: ut de sinistra translatus ad dexteram cum ovibus Christi mereatur audire: Venite, benedicti, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Et licet haec ita sint, fratres, hoc tamen oportet, ut nec boni de sanctis meritis extollantur; nec illi qui mali fuerint, nimia desperatione frangantur: sed et illi humiliter perseverent in bonis, et isti cito corrigantur a malis; ut cum dies judicii venerit, et bonos coronare possit vita integra, et malos valeat excusare correcta: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat (1078D)Deus in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)