Jump to content

Sermo de fidei veritate

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de fidei veritate
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Sermo de fidei veritate (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

I. Audite, fratres nostri, familia Christi, grex summi pastoris, populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Introite portas aeterni regis in confessione, et atria ejus in hymnis, ut vobis dicatur: Ecce nunc benedicite Domino, omnes servi Domini, qui statis (0267D)in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Et quam prope est! In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Est enim cunctis mentibus interior, cunctis corporibus interior, ipse intus replet, exterius circumdat, inferius portat, superius protegit. Ipse qui nunc sic prope est, veniet tempus quando inveniri non poterit. Et quare non invenietur qui ubique est, qui nusquam deest? Quia jam non erit tempus Dominum quaerendi, sed poenas luendi eos qui nunc eum non inveniunt. Agite quod psalmus dicit: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Benedicite cum ipsis, aut confitemini cum universis operibus Domino.

II. Non vobis necesse est transmigrare de locis ad loca, de regno ad populum alterum, ad quaerendum Dominum. Ipse se vobis ultroneus offert, et dicit: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo (0268D)cum illo, et ipse mecum. Quid unquam tam dulce? quid tam jucundum? Adjungit etiam, et dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Ecce vult intrare ad te, ut coenes cum illo; non te pigeat aperire. Non solum in mente tua vult coenare tecum, verum etiam te vult levare in thronum suum, ut sedeas cum illo. Cui talia promittuntur, quid amplius desiderare debet? Promittit adhuc Dominus, et dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Sint ergo lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati (0269A)servi illi, ad quos veniunt Pater et Filius, et mansionem apud eos faciunt. Vae autem illis qui talem hospitem a se repellunt; quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Et ideo nolite cogitare inania, nolite desiderare peritura; ineptas autem et aniles fabulas devitate, exercete vos ipsos ad pietatem. Aperite Domino pulsanti, ut intret ad vos, et coenet vobiscum, et mansionem apud vos faciat. Nec tacens pulsat, sed loquitur unicuique animae pulsans: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem (0269B)scientiam. Si enim meditando de fide vestra et spe, crescitis in scientia et cognitione Dei, non vacui nec sine fructu vivitis, et ita Dominum hospitem tenetis.

III. Fides est, qua credimus unum Deum omnipotentem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, veram Trinitatem, veram Unitatem. O quam vera Trinitas, ubi nullus nascitur ex se, nullus procedit a se, sed alter ex altero! Filius videlicet nascitur ex Patre, Spiritus sanctus procedit ex Patre et Filio. Procul dubio igitur apparet quod alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque procedit. O quam vera Unitas, ubi non est alius spiritus Patris, alius Filii, sed unus utriusque; nec prius procedit ex Patre in Filium, deinde ex Filio ad diffundendum (0269C)in cordibus fidelium charitatis donum; sed simul ex utroque. Non est alia deitas Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed una trium deitas; et idcirco vere unus Deus. Nam si esset alia et alia, non esset unus. Una ergo deitas, una aeternitas, una majestas, una potentia, una voluntas, una operatio, una pietas, una gloria. Et quia est omnino alius et alius, ideo Trinitas; et quia non est aliud et aliud, ideo Unitas; quia non est ipse Pater qui Filius, non ipse Filius qui Pater, aut Spiritus sanctus, ideo vera Trinitas. Quia vero hoc est Pater quod Filius, hoc Filius quod Pater et Spiritus, ideo vera Trinitas [ Leg. Unitas]. Nativitatem Filii non praecessit potestas aut voluntas Patris. Sic processionem Spiritus sancti nihil fuit quod praecederet. Patrem confitemur genitorem (0269D)Filii, factorem autem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium rerum. Filium confitemur ingenitum Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, ὁμοούσιον Patri, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo, et quae in terra, per quem majestatem Patris laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, coeli et coelorum virtutes. Spiritum sanctum confitemur vivificantem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas. Donum dantes simul tres, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum confitemur, sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, (0270A)sine differentia aequales. Unus Dominus magnus et laudabilis nimis, cujus magnitudinis non est finis, et sapientiae non est numerus. Magnus certe non mole, sed virtute; qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest.

IV. Hanc veram Trinitatem, veramque Unitatem, unum Dominum, laudant de coelis, laudant in excelsis omnes angeli, omnes virtutes, sol et luna, stellae et lumen, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Laudant de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, montes et colles, ligna fructifera, et omnes cedri, bestiae, et universa pecora, serpentes, et volucres (0270B)pennatae, reges terrae, et omnes populi, principes, et omnes judices terrae, juvenes et virgines, senes cum junioribus, quia exaltatum est nomen ejus solius. Et confessio ejus super coelum et terram, et laus in Ecclesia sanctorum. Laudantur enim in sanctis suis, in firmamento virtutis suae, in virtutibus suis, secundum multitudinem magnitudinis suae, in sono tubae, in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo, in cymbalis bene sonantibus, in cymbalis jubilationis.

V. Cum ergo ista omnia simul, rationabilia et irrationabilia, incessanter laudent Deum, quomodo homines, ad imaginem et similitudinem Dei conditi, et ad laudem gloriae ejus vocati, debent esse pigri, aut tardi, aut otiosi? Et illa quidem laudant Dominum (0270C)semper. Nos autem, etsi non possumus semper, laudemus saltem frequenter; quibus per Apostolum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Et per prophetas: Narrate omnia mirabilia ejus, annuntiate inter gentes studia ejus, notas facite in populis adinventiones ejus. De quibus virtutibus et mirabilibus, qualia sint, sanctae Scripturae verbis sic praedicatur: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Qui fundavit terram super basim suam; non commovebitur in saeculum saeculi. Qui demisit lapidem angularem ejus, cum laudarent simul eum astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. In fortitudine ejus, repente maria (0270D)congregata sunt; et prudentia ejus percussit superbum. Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Qui aufert stillas pluviae, et sicut alia translatio dicit, innumerabiles illi stillicidia. Qui mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit. Qui appendit tribus digitis molem terrae, et liberavit in pondere montes, et colles in statera. Cujus thronus flammae ignis et rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egreditur a facie ejus. Millia millium ministrant ei, et decies millies centena millia sistunt ei. Omnes namque exercitus coeli assistunt ei, non solum a dextris, sed etiam a sinistris: de quibus propheta vidit egredi (0271A)spiritum dicentem: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, id est, decepti et decipiendi regis, ut ascenderet ad locum ubi ei paratus erat interitus.

VI. Istius sinistri exercitus aut princeps aut magnus, invidendo sancto viro Job, expetivit eum ut sibi concederetur a Domino, non ad probandum quod factum est per eum nolente illo, sed ad reprobandum quod multitudini malitiae suae desiderabat. Hujus sinistri exercitus princeps accessit ad primum hominem, bene et bonum a bono Deo conditum, igne invidentiae succensus; et decepit ac praevaricatorem fecit, atque omnimodae corruptelae subjecit, et de societate angelorum depositum, socium sibi fecit, atque de luce angelica abstractum, tenebris suis subjugavit, (0271B)et aeternae morti obnoxium reddidit. Dominus autem summe bonus et pius, ut tam magnam ruinam repararet, tam magnum vulnus, misit Filium suum Deum Verbum, ut caro fieret, id est, homo verus, et habitaret in nobis, id est, in humanitate perfecta, quam sumpsit pro nobis (Aug. in Joan., Tract. IV) ex nobis, id est, ex sancta Virgine ad hoc praeparata et custodita; habitaret autem corporaliter, non spiritaliter, ut in sanctis caeteris, id est, dono gratiae, sicut scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Qui licet Domino adhaereant, et Deus in illis habitet, non tamen exinde efficitur ut dii sint naturaliter, sicut in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, ut Deus sit substantialiter. Quae humanitas, ex quo esse coepit, (0271C)non aliud esse potuit quam Deus et unicus Filius, quia unigenitus caro factus est, ut sit verus Deus, verus homo, unus Deus. Et licet aliud sit caro, aliud divinitas; non tamen ipse alius est in carne, alius in divinitate; sed utroque unus Christus Deus homo, permanente utriusque naturae veritate et integritate; id est, non mutata humanitate in divinitatem, neque conversa divinitate in humanitatem: qui ex utroque unus Christus Deus, ita adoratur cum Patre et Filio ab omni creatura, ut superius diximus, sicut adorabatur antequam Verbum caro fieret: quia inconvertibilis deitas, quae inconvertibiliter infirmitatem nostram, in qua mori possit, suscepit incarnatione sua, nec minui potuit, nec augeri.(0271D)

VII. Verus Deus ergo et verus homo, unus Dominus noster Jesus Christus, venit ad passionem, ut perferret omnia illa quae de illo praenuntiata sunt per Scripturas. Unde comprehensus, et ligatus, flagellatus, irrisus, et in cruce suspensus, cum veniret hora ut potestate propria poneret animam suam, potestate iterum eam sumpturus, clamans voce magna, dicit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum. Natus autem vera nativitate, verae carnis sustinuit veram passionem, suscepit veram mortem, vera carnis resurrectione praebuit se ipsum vivum discipulis in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei, manducavit et bibit coram eis, non necessitate, sed potestate. (0272A)Et videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis ad coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Sedet ergo in ea carne quam assumpsit pro nobis, ad dextram Patris, et venturus est in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, qui est testis fidelis; primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, Agnus Dei qui tollit peccata mundi: qui ita laudatur cum Patre ab angelis: Sedenti in throno et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. (0272B)Et quando venerit in majestate sua et Patris, sic timebitur ab eis quos judicaturus est, ut dicant montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis supra thronum, et ab ira agni: quoniam venit dies magnus irae ipsius, et quis poterit stare? Transacto, omnes electi ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, erunt stantes ante thronum in conspectu Agni, et amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum, et clamabunt voce magna dicentes: Salus Deo nostro qui sedet super thronum, et Agno. De quibus dicitur: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die et nocte in templo ejus; et qui sedet in throno, habitat super eos. Non esurient, neque (0272C)sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus; quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet illos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ex oculis eorum. Et laetitia sempiterna super caput eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Haec civitas Dei, id est universitas omnium sanctorum, non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et dicetur ei: Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et postes tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet (0272D)ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: quia Dominus erit tibi in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata; quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Non intrabit in (0273A)eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium: nec fatuae virgines, quae non sumpserunt oleum secum: nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni, et regnabunt in saecula saeculorum.

VIII. Haec praeclara testimonia sanctae Scripturae ostendunt unitatem et aequalitatem sedentis super thronum et Agni, Patris videlicet et Filii, cum et unus dicitur dies magnus irae ipsorum. Mansit enim aequalis Patri, etiam postquam factus est minor Patre. Unde et Patres sancti, doctores videlicet Ecclesiae, in brevissimo hymno quem Psalmis, Antiphonis et Responsoriis subjungimus, cantandum tradiderunt: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Et cum electi ex omnibus populis (0273B)et linguis stare dicuntur ante thronum in conspectu Agni, et una salus cantatur ei qui sedet super thronum et Agno, et pariter illuminant civitatem suam: hoc ipsum ostenditur, ut sciamus unum esse Patrem et Filium, etiam postquam minor factus, obediens exstitit usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Ostendit etiam caput exaltatum ad quantam sublimitatem elevat corpus suum, et unitatem capitis et corporis, sponsi videlicet et sponsae. Unde dicitur: Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me (0273C)quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Se enim dixit sponsum, se sponsam. Haec tanta unitas est illud inaestimabile et ineffabile bonum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus se; cum Agnus ille est sponsus gregis sui, pastor ovium suarum; et qui est agnus in passione, leo in resurrectione, aquila in ascensione, lapis quoque angularis, lapisque abscissus de monte sine manibus, et factus est mons magnus implens omnem terram. Hoc est regnum quod in aeternum non dissipabitur, et populo alteri non tradetur, et ipsum stabit in aeternum. De hac unitate et ineffabili sublimitate capitis et corporis per Danielem prophetam dicitur: Aspiciebam in visione noctis; et ecce cum (0273D)nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit; et in conspectu ejus obtulerunt eum; et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient; potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur.

IX. Haec unitas et sublimitas capitis et corporis, quae futura est in specie et re, omni intentione pietatis jam nunc tenenda est in fide et in spe. Hanc sublimiter commendat Apostolus, cum dicit: Qui descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem (0274A)sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: cujus totum corpus compactum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Et iterum: Caput ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum. Et alio loco: Sollicite (0274B)servate unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus est et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Item de unitate membrorum: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus. Nam corpus non est unum membrum, sed multa.

X. Quod autem mediatio mediatoris Dei et hominum Domini nostri Jesu Christi conjungat Patri omnem electam creaturam, ita ut ista ineffabili unitate (0274C)spiritus, nulla sit diversitas generis, conditionis et sexus, sed tam ex angelis, quam ex hominibus, una domus et una civitas Dei fiat, atque hujus tantae et tam mirabilis unitatis unum caput sit Christus, ita docet Apostolus: Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum: ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Et iterum: Quicunque in Christum baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Et alibi: Volo autem vos scire (0274D)quod omnis viri caput Christus est; caput autem mulieris, vir; caput vero Christi, Deus. Itemque : Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Et alio loco: Quid est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum; pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae (0275A)in terris, sive quae in coelis. Et iterum: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

XI. Pro hac ineffabili unitate ipse mediator Dei et hominum, Deus homo, Christus Jesus, tempore passionis suae rogavit Patrem, dicens: Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis, unum sint; ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti (0275B)mihi, dedi eis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum; et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Quando autem perficietur ista tanta et tam sublimis unitas, Apostolus diligentissime ostendit, dicens: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare, (0275C)donec ponat inimicos suos sub pedibus ejus. Novissima autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Et iterum: Ecce mysterium vobis dico. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui nobis dedit victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Ad hanc victoriam non pervenitur, nisi (0275D)certando: quoniam non oportet coronari, nisi qui legitime certaverit.

XII. Hujus unitatis pars, quae adhuc peregrinatur in terra, habet adversantes contra quos incessanter confligat: quia omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur. Sunt in primis diabolus et angeli ejus hostes nostri, contra quos armari nos vult Apostolus, dicens: Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae, in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die (0276A)malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu. Sunt etiam homines publice persequentes, de quibus ipse Dominus loquitur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et ad reges deducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Sunt quoque (0276B)alii persecutores qui persequuntur inimicitiis, odiis, detractionibus, accusationibus, damnis, rixis et diversis asperitatibus: contra quos non armis pugnandum est, sed patientia et tolerantia; sicut Apostolus docet nos patientes esse debere ad omnes: et Dominus jubet non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. Et iterum: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Et iterum: Si dimiseritis enim hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. Sunt etiam inimici fidei, et quibus Apostolus loquitur: Quia in (0276C)novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. Contra quos pugnandum est non armis corporalibus, sed spiritualibus, exemplis videlicet, Scripturarum auctoritate, ratiociniis fidei et veritatis. Sunt etiam inimici quotidiani, quos nec loco nec tempore possumus declinare: quos Apostolus enumerat, dicens: Desideria carnis non perficiatis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, (0276D)dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Contra quos pugnandum est, non solum ratione, sed et labore, abstinentia, continentia, vigiliis; sicut Apostolus suo nos exemplo informat, dicens: Castigo corpus meum et servituti subjicio; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Unde et discipulum instruens, et de se jam securus, juxta finem vitae suae, ita gloriatur, dicens: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In (0277A)reliquo, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa dic justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus.

XIII. Inter haec omnia caveat fidelis, ne omnino vel in modico in propriis viribus praesumat, sed de Dei adjutorio, ut ad finem bonorum pervenire, vel in bono possit opere perdurare: quia Dominus ait: Sine me nihil potestis facere. Et Apostolus: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Et iterum: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis. Et iterum: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et Dominus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit (0277B)eum. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestet ut faciat homo. Suam namque voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati; quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est a quo et praeparatur et jubetur quod volunt. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito. Sua bona Deus praevidet, praescit, adjuvat, et remunerat in nobis. Nemo bonus nisi solus Deus, qui non est alterius bono bonus. Homines autem, non proprio, sed Dei bono, sunt boni; qui est fons et origo bonitatis; imo qui est bonitas: a quo omne bonum, et sine quo nihil (0277C)boni. XIV. Haec est fides et spes catholicae Ecclesiae, quae est columna et firmamentum veritatis, in lege et prophetis, psalmis et hymnis praedicata, per apostolos evangelizata, per martyres testificata, per doctores exposita. Quidquid huic fidei contrarium invenitur, et quaeque dissona et discrepantia, inepta sunt, et profana, atque inaniloquia, quae multum proficiunt ad impietatem, ac per hoc doctrina daemoniorum et antichristorum, de quibus Apostolus ait: Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia Antichristus venit, nunc Antichristi multi facti sunt. De quibus alius apostolus: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur superbiam, quorum (0277D)omnium caput est Antichristus. De quo Apostolus: Rogamus vos autem, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat illo modo. Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. (0278A)Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum; cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. De hoc tempore et Dominus in Evangelio ait: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed (0278B)propter electos breviabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae; et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. De antichristo et Daniel propheta sic dicit: Sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi, cujus regnum sempiternum est. Et iterum: De uno autem ex eis egressum est cornu (0278C)unum modicum; et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem; et magnificatum est usque ad fortitudinem coeli; et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est, et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus. Robur autem datum est contra juge sacrificium propter peccata; et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. Et iterum : Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones; et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis; et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum, secundum voluntatem suam: et dirigetur (0278D)dolus in manu ejus, et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos, et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Et iterum: Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversum omnem Deum; et adversum Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. In libro Apocalypsi: Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cornua septem, ex capita decem, et super cornu ejus decem diademata; et super capita ejus nomen blasphemiae. Et bestia (0279A)quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus similes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam. Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae; et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea? Et datum est ei os loquens magna, et blasphemiam, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Et aperuit os suum in blasphemias, ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Et datum est ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Et iterum: Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra; et habebat cornua duo (0279B)similia agni, et loquebatur sicut draco. Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus; et fecit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Et seduxit habitantes terram, propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Et iterum: Ego tibi dicam sacramentum mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. Bestia quam vidisti fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit; et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi), videntes quae erat, et non est. Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, (0279C)septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. Et bestia quae erat et non est, ipsa octava est, et de septem est, et in interitum vadit. Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges una hora accipiunt post bestiam. Hi consilium unum habent et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent. Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles. Et iterum: Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Et apprehensa est (0279D)bestia, et cum ipso pseudopropheta qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, et qui adorant imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphuris, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius. Et iterum: Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exiet, et seducet gentes quae sunt super angulos terrae Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super altitudinem terrae; et circumierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit illos; et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum (0280A)ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

XV. Tres hic dicuntur, diabolus videlicet, et bestia, quae est Antichristus, et pseudopropheta, quae omnem potentiam Antichristi ostensura est in signis et prodigiis mendacibus. Et duae bestiae, operante diabolo, eminentiores sunt in universo corpore perditorum. Et diabolus quidem est inventor et causa omnis mali, tanquam hominibus mortaliter viventibus invisibilis. Est et homicida est ab initio. Universa mala quae operatus est, maxime per homines exercuit et exercet. Illum autem primum malum quod in deceptione primorum hominum perpetratus est, per serpentem fecit; quia nec erat homo, per quem primi homines deciperentur. Per serpentem (0280B)locutus Evae, per Evam Adae. Deinde per Cain occidit Abel. Et deinceps pullularunt omnia mala, et creverunt iniquitates, et crescunt adhuc, donec perveniant ad summum mali; quando Deo permittente et ordinante assumpturus est sibi diabolus vas aptissimum, hominem videlicet illum damnatum et perditum, caputque perditorum; qui in tantam excrescet malitiam, ut homo omnium pessimus ostentare se possit, et audiat tanquam fit Deus, et contra universa consurgat, et extollat se ac jactet super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ita ut de illo jam dictum sit a Domino: Non est super terram potestas quae comparetur ei qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt. Ipse est rex super universos filios superbiae. Ut sciamus de illo dictum esse, (0280C)superius ostenditur, ubi dicitur: Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax.

XVI. Quod autem unum corpus sit omnium perditorum, cujus isdem Antichristus caput sit, superius ostenditur, ubi dictum est: Membra cohaerentia sibi carnium ejus. Et iterum: Corpus illius quasi scuta fusilia; compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: alteri una adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. De quo corpore et capite ejus, id est, diabolo, vel Antichristo, et per Ezechielem prophetam dicitur: Ecce ego ad te Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam (0280D)fraenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis; et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt, et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui. De cujus potentia et in psalmo, secundum Hebraicam tamen translationem, dicitur: « Impius secundum altitudinem furoris sui non requiret, nec est Deus in omnibus cogitationibus ejus. Parturiunt viae ejus in omni tempore. Longe sunt judicia tua a facie ejus. Omnes inimicos suos despicit. Loquitur in corde suo. Non movebor de generatione in generationem, ero sine malo. Maledictione os ejus plenum est, et dolis, et avaritia; sub lingua ejus dolus et iniquitas. Sed et insidiatur (0281A)juxta vestibula in absconditis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus robustos circumspiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in cubili. Insidiatur ut rapiat pauperem, dum attraxerit eum ad rete suum, et confractum subjicit, et irruet viribus suis valenter. »

XVII. Hoc corpus diaboli atque Antichristi, quale in praesenti sit, et quid illi in futuro maneat, demonstratur in alio psalmo, ubi dicitur: Quid gloriaris in malitia qui potens es iniquitate? et caetera. De hoc corpore perditorum loquitur et liber qui inscribitur Sapientiae, qualiter in fine temporum oppressum aeternis miseriis gerat seram et infructuosam poenitentiam, dicens: Tunc stabunt justi in magna constantia, et caetera quae subsequuntur. Ergo erravimus a (0281B)via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non ortus est nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et tanquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam. Quod autem ex angelis et hominibus perditis unum corpus sit, uno cruciatui deputatum, Dominus ostendit in Evangelio, ubi ait se dicturum in judicio: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. De hoc cruciatu malignorum angelorum et hominum Isaia propheta in fine libri sui ait: Egredientur (haud dubium quin sancti) et videbunt (0281C)cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Haec poena et locus poenarum nominatur in Evangelio tenebrae exteriores, ubi jactatur servus ille qui non arguitur de fraude, sed de inutilitate, quia acceptum talentum negotiando multiplicare noluit; et alter, qui ad nuptias vestitus veste nuptiali non interfuit, ligatis manibus et pedibus projicitur. Ipse locus frequenter in Scripturis nominatur infernus; sicut est illud in Parabolis: Semita vitae super eruditum, ut declines de inferno novissimo: et Ezechias rex justus Domino ait: Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te. Et in psalmo: In inferno autem quis confitebitur tibi? Et iterum: Non (0281D)mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Et beatus Job: In profundissimum, ait, infernum descendunt omnia mea. Nominatur et aliis nominibus, sicut isdem beatus Job iterum ait Domino: Dimitte ergo me ut plangam paululum antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine; terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Quid enim terrae tenebrosae nomine nisi terra tartari clausa signatur? Nec immerito infernus terra dicitur: quia quicunque (0282A)ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Ergo qui a conspectu districti judicis expulsus tenetur, miseriae et tenebrarum terra cohibetur: quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat: transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem et lumen non habet.

XVIII. Sciendum tamen quia sicut in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis; sic damnatos diverso supplicio, gehennae ignibus subicit disparilitas criminis: quae scilicet gehenna, quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit: quae tamen supplicia in se demersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant; ut sic vitam terminus puniat, quatenus semper sine termino cruciatus (0282B)vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit; quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quoque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt: quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat. Hic locus suppliciorum dicitur et lacus, sed in quo non est aqua, sicut per Zachariam dicitur: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est (0282C)aqua. Et per Ezechiam regem justum: Non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Dicuntur novissima laci, et fundamenta laci, et novissima abyssi.

XIX. Vos ergo abluti aqua baptismatis, et honorati nomine Christiano, signoque salutis signati, pensate attente, et ' perpendite' diligenter, si habemus quod merito timeamus, si est quod omni sollicitudine mentis cavere debeamus; et inde cogitare nullatenus negligamus, sicut et sacer psalmus docet, dicens: Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Et iterum: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper: et non solum mentes nostras cogitando, (0282D)sed et linguas nostras loquendo, ibi occupemus. Caetera pericula temporalia quanto minora sunt, tanto minus nos sollicitent. Ista autem quanto majora sunt, tanto magis nos conturbent et contristent, et profundis doloribus, suspiriis atque gemitibus compungant; ut fiat nobis quod scriptum est: Confige, Domine, timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. Pensate fideliter quod beatus Job de se fatetur, dicens. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Si ille qui sic timebat, potuit unquam vanis cogitationibus occupare mentem, aut otiosis verbis (0283A)linguam; circumferte oculos mentis vestrae per vicinas regiones, et considerate mortales nostris temporibus. Ad quid eos videtis vacare? quid cogitare, loqui et facere? quanti sunt qui conentur agere quod Apostolus praecipit, dicens: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et iterum: Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Et iterum: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, (0283B)apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet; omnia ad aedificationem fiant. Et iterum: Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloria Dei facite. Vere omnino, sicut Dominus ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Sicut ego verissimum est quia qui thesaurum bonitatis habet in corde, non potest aliter nisi ut bona cogitet et loquatur; ita qui inania et inutilia loquitur, demonstrat se inanem et vacuum esse a gratia spiritali. Nam si non esset, curreret; et procul dubio se audientes aedificaret in fide et gratiarum actione ad gloriam Dei.

XX. Ecce audistis nunc et bona, quae ex toto corde amare et desiderare debeatis; audistis et mala, quae ex tota virtute et omni conamine fugere debeatis. (0283C)Propter quod pensate quem locum habere possit inter utrumque periturarum rerum amor, et transitorii damni et periculi timor. Sciendum omnino quia sicut amare illicita aut immoderata bona temporalia, peccatum est; ita timere inordinate, peccatum omnino est; et tam grande peccatum, ut inter caetera peccata annumeretur, et a regno coelorum excludat, et aeternis poenis addicat, sicut in Apocalypsi legitur: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardente igne et sulphure, quod est mors secunda. Beatus quoque Petrus apostolus non solum docet non timendum persecutores, sed nec laesionem putare quidquid mali persecutores inferre possunt, duo (0283D)conjungens testimonia psalmi et prophetae Isaiae, dicens: Oculi Dei sunt super justos, et aures ejus ad preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. Et, Quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Hoc ipsum et per prophetam Dominus praecepit, dicens: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit. Similiter et per semetipsum in Evangelio jubet: Nolite timere, inquiens, eos qui corpus occidunt, et post haec non habent amplius quid faciant. XXI. Non timere autem corporis persecutores (0284A)magnum Dei esse munus Dominus ostendit, cum loquitur ad Jeremiam, dicens: Tu ergo accinge lumbos tuos; et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum, super omnem terram. Similiter et ad Ezechielem: Ecce dedi, ait, faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem, et ut silicem, dedi faciem tuam. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum; quia domus exasperans est. Et quia timere inimicum, qui solum corporale damnum inferre potest, grave crimen est; idcirco instruit nos psalmus ita orandum: Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: (0284B)a timore inimici eripe animam meam. Quasi dicat: A timore inimici libera me, et subde timori tuo. Tale est quod in alio psalmo dicitur: Quoniam multi bellantes adversum me, ab altitudine diei timebo, ego vero in te sperabo. Quod sic accipiendum est, quasi diceret: Multi quidem pugnant contra me. Ego autem auxilio gratiae tuae firmatus, sperans in te, non multitudinem eorum, sed tuum excelsum timebo lumen. Illi ergo qui bellantur adversum me, non possunt penetrare altitudinem diei, cujus apostoli duodecim sunt ore [ F., horae] fulgentes.

XXII. Qui autem veraciter in Domino confidunt, securi se dicunt in Deo: Laudabo sermones meos, in Deo speravi. Non timebo quid faciat mihi caro. Et iterum: Dominus mihi adjutor, non timebo quid (0284C)faciat mihi homo. Quis enim accusabit adversus electos Dei, ut ait Apostolus? Et iterum: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (sicut scriptum est: Quia pro te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis)? sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Perfecte itaque Christiani non solum non timent tribulationes, verum etiam gloriantur in tribulationibus; scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; et omne gaudium existimant, cum in tentationes varias incidunt: absque ulla ambiguitate (0284D)noverunt se tribulationibus et angustiis conflari, examinari et purgari, sicut aurum et argentum in fornace ignis, non sicut paleas, aut foenum. Quia ad hoc illis ignem tribulationis adhibet Pater coelestis, ut sordes abluat, non ut in cinerem convertat. Sanctorum itaque vox est in psalmo dicentium: Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Haec omnia patiuntur variis persecutionibus. Tolerant plerumque superiores, quasi super capita impositos, quos noverunt esse pejores. Tolerant autem, non solum tribulationes, (0285A)sed et tentationes, quasi ignem et aquam, per adversa scilicet et prospera. Cavent omnino ne eos aut ignis exurat, aut aqua corrumpat. Transeuntes autem per ignem et aquam, hoc est, per prospera et adversa, educuntur in refrigerium; ubi jam nullum timent inimicum, nullam sustinent molestiam, quia perpetuum refrigerium et perpetua quies perseverat.

XXIII. Ut autem ad hoc perveniant, quid agendum est omnibus fidelibus inter tot mala et transitura et mansura, toleranda et fugienda, nisi quod Dominus et Redemptor noster, liberator, et moderator, cum de ultimis tribulationibus instrueret discipulos, praecepit, dicens: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia (0285B)quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. Similiter et cum de sua jam instanti passione eos moneret, dicit: Orate ne intretis in tentationem. Nam et antea interrogatus a Pharisaeis quando venit regnum Dei, cum respondisset, subjunxit, dicens: Quoniam oportet semper orare, et non deficere: ostendens hoc per parabolam de judice duro, et vidua interpellante importune. Nam et in alio loco, cum per parabolam diceret quemdam importune rogantem impetrasse commodo dari sibi panes a quodam, subjecit, dicens: Et ego vobis dico, Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Et post paululum: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto (0285C)magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se?

XXIV. De qua re, id est assiduitate vel potius importunitate orationum, quam solliciti et intenti esse debeant fideles, plena est omnis sacra Scriptura Novi et Veteris Testamenti exemplis et praeceptis, in quibus (quod incomprehensibile est hominibus) aliqua quae omnipotens Deus promisit futura, sic distulit, ut orationibus obtinerentur. Unde et Petro apostolo detento ab Herode, et in carcere truso, oratio ab Ecclesia fiebat sine intermissione ad Deum. Et Paulus exhortatur auditores suos, dicens: Orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione, pro omnibus sanctis, et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei (0285D)cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. Et in alio loco similiter: Orationi instate, ait, vigilantes in ea gratiarum actione; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum) ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.

XXV. Quod autem non tantum pro se unusquisque, aut pro sanctis, debeat sollicitus esse in oratione, sed et pro omnibus hominibus, idem beatus Paulus sic ostendit, praecipiens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, (0286A)et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Quod vero non solum in omni tempore, sed et in omni loco, hoc fieri debeat, ostendit, post pauca subjungens: Volo ergo viros orare omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate. XXVI. Sciendum ante omnia quia oratio sicut esse debet sine ira et disceptatione, ita et sine haesitatione, cum tota fiducia et fide. Quod in multis quidem locis ostenditur; sed praecipue in illo, ubi Petrus Domino dicit: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. Et respondens Jesus, ait illis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicunque dixerit (0286B)huic monti: Tolle te et mitte te in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei. Propterea dico vobis, omnia quaecunque orantes petieritis, credite quia accipietis, et venient vobis. Hoc modo orandum et beatus Jacobus apostolus admonet, dicens: Siquis sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter, et non improperat, ei dabitur. Postulet autem in fide nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est tempestati maris, quae a vento movetur, et circumfertur. Non ergo aestimet ille homo quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Tantam fidem et fiduciam praestat magna multitudo dulcedinis Dei, cui in alio psalmo dicitur: Quia, tu Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus (0286C)invocantibus te. Et nobis per prophetam dicitur: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet te; clamabis, et dicet: Ecce adsum. In quibus versibus aperte demonstrat quod qui pie audit Dominum, misericorditer auditur a Domino. Sed hos propheticos versus alia translatio sic inchoat: Dissolve obligationes violentarum cautionum, dimitte fractos in remissionem, et omnem scripturam iniquam conscinde, et in fine, adhuc loquente te, dicet, Ecce adsum. (0286D)Quod valde necesse est, ut praedicetur, audiatur et impleatur. XXVII. Hanc multitudinem dulcedinis suae omnipotens et misericors Dominus per Ezechielem prophetam annuntiat clementer, et dicit: Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus. Revertimini, et vivite. Sic et per Isaiam ostenditur, cum dicit: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum (0287A)nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Hanc suavitatem misericordiae suae Dominus nobis offert per eumdem prophetam, dicens: Memento horum Jacob et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te, servus meus es tu, Israel, non oblivisceris mei: delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. Et iterum: Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. XXVIII. Qui autem has dulcissimas vocationes Dei neglexerint in praesenti tempore, dum inveniri potest, et dum prope est, et venerit tempus jam non operandi, sed recipiendi unumquemque secundum opera sua, audiens amaras improperationes: (0287B)Vocavi, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit (0288A)qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo. Tunc erit eis illa infructuosa conversio, de qua Dominus per prophetam loquitur omnibus dicens: Convertimini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios, cum fuerit cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio, dicit Dominus (0288B)exercituum. (no apparat