Jump to content

Sermo de fundatione basilicae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de fundatione basilicae
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98



Sermo de fundatione basilicae (Auctor incertus (Carolus Magnus?)), J. P. Migne

Sermo de fundatione basilicae

(1355A)Ego Carolus, qui Deo favente curam regni gero, et Romanorum imperator existo, consilio principum regni nostri, episcoporum, ducum, marchionum ac comitum, rogatu vero tam liberorum quam servorum, in plurimo generali conventu, in diversis locis regni nostri habito, discussi, prout justius et melius cunctis videbatur, primum de lege sanctarum ecclesiarum, de reddendis justitiis episcoporum, de vita et jure presbyterorum ac clericorum, et haec omnia judicio et assensu nostro, secundum instituta patrum meorum corroboravi, firmavi et auxi, nihil de his minuens, quae catholici viri recte atque legitime vivere volentes, ad observandum spirituali ac saeculari decreto bonum et utile contulerint.

(1355B)Deinde prout cunctis placuit prudentioribus regni nostri, legem Saxonum, Noricorum, Suevorum, Francorum, Ripuariorum, Salicorum, sicut mos et potestas imperatorum est, et omnium antecessorum meorum semper fuit, distinxi, distinctam sub auctoritate regia et imperatoria stabilivi, non ex mea adinventione aut corde prolatam, sed communi consilio et generali conventu totius Galliae a me renovatam, et in melius auctam, sicut patres et praedecessores mei fecisse perhibentur. Scitis enim, et neminem latet, quia quidquid ab imperatoribus et regibus praeceptum et decretum est, semper ratum et pro lege tenendum est, ne quod ab universis sensatis et justa satis discretione vivere volentibus imperatum et actum est, et nostra imperatoria et regia majestate confirmatum et solidatum, violetur.

Nunc, patres, fratres et amici, fautores et coadjutores gloriae regni nostri, de omnibus statutis patris mei Pipini, quae ad utilitatem et honorem sanctae (1355C)ecclesiae firmari ac renovari petistis, quae ad defensionem saecularium rerum et legum stabiliri quaesistis, nihil minui nec abnui, sed in melius ampliavi, omnium sanis consiliis acquievi, et fui in medio vestrum quasi unus de quaerentibus et petentibus aequitatem legis, nulli contradicens aut et rectae petitioni. Ergo vestri decreti et petitionis voluntarius exstiti, vos quasi patres et fratres audivi: nunc quaeso ut meae petitionis et intentionis non solum auditores, sed et benevoli factores fieri velitis. Nec quod indecens aut intolerabile si quaero, sed quod tota Gallia, et universi principes potius concedere quam negare debent.

Nostis qualiter ad locum, qui Aquis, ab aquarum calidarum aptatione, traxit vocabulum, solito more, venandi causa ingressus, sed perplexione sylvarum, errore quoque viarum, a sociis sequestratus veni, thermas calidorum fontium et palatia inibi reperi, quae quondam Granus, unus de Romanis principibus, frater Neronis et Agrippae, a principio construxerat. (1355D)Quae longa vetustate deserta ac demolita, (1356A)frutetis quoque ac vepribus occupata nunc renovavi, pede equi nostri in quo sedi inter saltus, rivis aquarum calidarum perceptis et repertis. Sed et ibidem monasterium Mariae matri Domini nostri Jesu Christi omni labore ac sumptu quo potui, aedificavi, lapidibus ex marmore pretioso adornavi, quod Domino adjuvante et cooperante sic formam suscepit, ut nullum ipsi queat aequiparari.

Itaque tam egregio opere hujus basilicae, non solum pro voto meo et desiderio, verum ex divina gratia ad unguem peracto, pignora apostolorum, martyrum, confessorum, virginum, a diversis terris et regnis et praecipue Graecorum collegi, quae huic sancto intuli loco, ut eorum suffragiis regnum firmetur et peccatorum indulgentia condonetur. Praeterea a Domino Leone Romano pontifice hujus templi consecrationem et dedicationem fieri impetravi, prae nimia devotione quam erga idem opus habui, et sanctorum pignora, quae ibi recondita meo studio et (1356B)elaboratu habentur. Decebat enim ut idem templum, quod cunctis monasticis aedificiis in regno nostro forma et structura praeesse videtur, in honorem sanctae Dei genitricis, a nobis regali studio fundatum, dignitate consecrationis praecelleret, sicut ipsa virgo super omnes choros sanctorum praecellens exaltata est: et ideo domnum apostolicum, qui omnes praecellit ecclesiasticos gradus, ad consecrandum et dedicandum ex sola cordis mei consideratione elegi et accivi. Accivi etiam cum illo Romanos cardinales, episcopos Italiae quoque quam plures et Galliae, simulque abbates et cujusque ordinis clerum multum, qui huic sacrae dedicationi interessent. Acciti sunt etiam multi Romani principes, praefectura et qualicunque dignitate promoti, ad id solemne, duces, marchiones, comites, principes regni nostri tam Italiae quam Saxoniae, tam Bavariae quam Alemanniae, et utriusque Franciae tam Orientalis quam Occidentalis, in omnibus voto meo et desiderio obsequentes.

Illic vero domno apostolico et omnibus praedictis (1356C)nobilibus et egregiis personis congregatis, merui ab omnibus obtinere, prae divina devotione quam erga ipsum locum et matrem Domini nostri Jesu Christi habebam, ut in templo eodem sedes regia locaretur, et locus regalis et caput Galliae trans Alpes haberetur, ac in ipsa sede reges successores et haeredes regni initiarentur, et sic initiati jure dehinc imperatoriam majestatem Romae, sine ulla contradictione, planius assequerentur. Confirmatum et sancitum est hoc a domno Leone Romano pontifice, et a me Carolo Romanorum imperatore Augusto et primo auctore hujus templi et loci, quatenus ratum et inconvulsum hoc statutum et decretum nostrum maneat, et hic sedes regni trans Alpes habeatur, sitque caput omnium civitatum et provinciarum Galliae.

Decrevimus etiam ex assensu et benevolentia omnium principum regni, qui ad hoc festum dedicationis convenerant, ut locum et sedem regiam pro murali praesidio contra omnes turbines, episcopi, (1356D)duces, marchiones, comites, omnes principes Galliae, (1357A)fideles regni, tueantur, semper locum hunc venerantes. Decrevimus etiam si quae injuria aut versutia contra leges quas statuimus surrexerit, libero aut servo nocere tentaverit, Aquis ad hanc regiam sedem quam fecimus caput Galliae veniat, veniant judices et defensores loci, et cum aequitate legis causae decernantur, status legis resurgat, injuria condemnetur, et justitia reformetur.

Nunc ergo quia locum hunc majestate regiae sedis, domni apostolici decreto, et nostra imperiali potentia, nostro assensu exaltavimus, honestate vero hujus templi et plurimorum sanctorum veneratione (1357B)magnificavimus, decet nec incongruum videtur (1358A)(cum ad hoc nimium figitur noster animus) ut petitio mea, cujus vos non solum auditores, sed benevolos factores fieri exoravi, apud vos obtineat, quatenus non solum clerici et laici, loci hujus indigenae, sed et omnes incolae et advenae, hic inhabitare volentes, praesentes et futuri, sub tuta et libera lege sine omni servili conditione vitam agant, ac omnes pariter, ex avis et atavis ad hanc sedem pertinentes, licet alibi moram facientes, ab hac lege quam dictavero in praesentiarum, a nullo successore nostro vel ab aliquo machinatore, legum subversore, infringantur, nunquam de manu regis alicui personae nobili (1358B)vel ignobili in beneficio tradantur.