Migne Patrologia Latina Tomus 89
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
1. (1291D)Subtiliter a fidelibus quae sit hujus diei festivitas perpendatur; eo devotionis affectu eam celebrandam suscipient, quo dominicae nativitatis, circumcisionis atque apparitionis solemnia sunt obsecuti. Illius enim est ista solemnitas cujus et illa, sed nec minor ista quam illa: quod utique in hoc sermone apertis monstrabimus documentis. Hujus quippe diei solemnitas, sicut a quibusdam ignoratur, sic a multis prae caeteris anni solemnitatibus honoratior habetur: maxime autem eo loco quo primatum Ecclesia catholica in primo pastore sortita est. In tanta enim reverentia ab illis habetur, ut ea die cuncta (1292D)civitatis turba in unum collecta, immensis cereorum luminibus coruscans, missarum solemnia concelebret, nullusque aditum publicae stationis intret, qui lumen manibus non tenuerit, tanquam scilicet Dominum in templum oblaturi, imo etiam suscepturi, et fidei lumen quo interius fulgent, exterius oblationis suae religione demonstrent.
2. Hodie namque juxta legem atque Evangelium, peractis a nativitate Christi quadraginta diebus, in templo est a parentibus idem Dominus praesentatus. Hodie a sancto Simeone susceptus, Patrique cum sacris oblatus muneribus. Hodie redemptionem Israel (1293A)exspectantibus ab eodem Simeone et Anna publice est praedicatus. O quam pium spectaculum, quo nonnisi pii delectari probantur! Stat hic virgo et Mater, non cujuscunque, sed Dei. Suscipitur hinc infantulus, parvus virginis filius, cujus divinitatem non capit mundus. Occurrunt hinc inde prophetae, atque uterque sexus de puero prophetat. Offertur oblatio pro puero, non tamen quae delicta emundet, sed quae sacramenta declaret. Et quia hujus diei praeconium attollere cupio, libet ipsam evangelicam lectionem colloquendo transcurrere, in qua ista cognosco narrari, quatenus ad ea quae dico illa respondeat; imo ad ea quae illa narrat vox exhortationis meae respondeat. Denique Lucas evangelista veritatis historiam de Christi incarnatione plenius atque (1293B)ordinatius caeteris evangelistis exsequens, post annuntiationem ejus ab angelo factam, post nativitatem angelorum vocibus declaratam, post circumcisionem octavi dici in domo parentum, haec in ordine sequitur dicens:
3. Postquam impleti sunt dies purgationis matris ejus, secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Luc. II, 21). Cunctis fidelibus liquet nequaquam Redemptoris matrem ex ejus nativitate maculam contraxisse, qua illorum dierum spatio, a sacris aedibus abstinens, purgaretur, quae sine humana concupiscentia, sine humano concubitu, virgo concepit, sine aliqua carnis corruptione (1293C)virgo peperit, et sine fine virgo permansit; ac plus hoc nec masculus ex ea natus vulvam ejus aperuit. Sed hoc juxta legis narrationem evangelista contexens, claudit impiis sacramentum divinae incarnationis, matremque legem observantem introducit. Sed nec mirum, si mater observaverit legem, quam ejus Filius non venerat solvere, sed adimplere. Sciebat enim quo ordine conceperat, quo usu pepererat, et quis esset quem genuerat. Sed legem communem observans, exspectavit purgationis diem, celavit Filii majestatem. Hinc est quod eum in templo duodecim annorum inter doctores legis inveniens, filium Joseph vocat dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II, 48), quem procul dubio sciebat se sine concubitu Joseph concepisse, (1293D)sine corruptione virginali edidisse. Sed cur abscondit conceptionis ac nativitatis illius sacramentum, quem novit Deum immensum? nunquidnam quia invidit aliis, quem ad templum deferens, sancti senis tradidit manibus? Absit. Sed ut prophetae spiritu repleta, Redemptorem mundi impiis non aperiret. Sciebat enim jam tunc gratia plena, spiritu divinitatis afflata, quia si hunc principes hujus saeculi cognovissent, nunquam pro nostra salute crucifixissent. Offer ergo, beatissima Virgo, tanquam legem observans, in templo quem edidisti, ut non omnibus, sed paucis reveletur. Quis est quem genuisti? appareat interim humilis, lapis abscissus de monte sine manibus, ut reprobetur ab aedificantibus, (1294A)usquequo statuam pedibus percutiens, creseat in montem magnum, impleatque universum orbem terrarum. O quam parvus! O quam magnus est quem genuisti! Parvus in humanitate, magnus in divinitate. Parvus in regno Judaeorum, magnus in regno gentium. Sed non ab omnibus in regno Judaeorum parvus aestimatus est. Nam et ipsa quae hunc peperisti, ex ipso populo Israel in virgam crevisti. Virga enim de radice Jesse surrexisti, et floruisti virga Aaron, fronduisti et nucem peperisti. Et quia prae omnibus immensitatem ejus agnovisti, quem tam parvissimum ex te natum vidisti, procul dubio quem infantem genuisti, Deum omnipotentem tremens adorasti, adorans tremuisti; quae tamen secundum humanitatem Filium recognovisti, (1294B)lactasti, fovisti, aluisti. Quis putas nobis possit indicare in te hujusmodi obsequia, animi tui sensum, o beatissima Virgo, cum hinc cerneres ex te natum tantillum infantem, illinc attenderes Deum immensum? hinc creatum, illinc creatorem; hinc infirmum, illinc fortissimum; hinc alendum, illinc alentem; hinc non loquentem, illinc angelos docentem? Quis, inquam, pectoris arcana nobis reserare valeat, quibus modis cogitatum ad utraque flectebas, cum unum eumdemque Deum et hominis Filium manibus tenens, hinc adorares ut Dominum, illinc osculaleris ut parvulum? Quis ad tam ineffabile miraculum non obstupescat? quis non pene elinguis fiat? Generat puella suum et omnium creatorem, portat suum et omnium rectorem. O admirandum spectaculum, ad (1294C)quod non solum humana, verum etiam angelica obstupescit natura!
4. Ad hoc, fratres charissimi, fidei oculos erigite, ad hoc pietatis affectum convertite. Ibi Christum suscipite pro vobis in carne humiliatum; sed adorate in sua divinitate Deum excelsum. Amplectimini parvulum, sed cogitate immensum. Jam vero, dilectissimi, si quaeritur quid mystice significatum fuerit in eo quod Redemptor noster a matre, a parentibus ex propria civitate in Jerusalem ad templum Domini se portari voluit, invenimus ipsam gloriosam matrem et virginem, ejusque propinquos figuram gessisse illius Ecclesiae quae ex Judaea in apostolis credidit. Quando enim Ecclesia non virgo, cujus membra Apostolus (1294D)affatur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2)? Quando ipsa non mater, de qua per Psalmistam dicitur: Mater Sion dicet homo; et Dominus in Evangelio: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XXI, 10)? Quando electi non propinqui, qui fratres et sorores sunt appellati? Mater itaque et propinqui Redemptorem nostrum a Nazareth in Jerusalem ad templum Domini deferunt, quia primitiva illa in primis discipulis Ecclesia a Judaeis repulsa, ejusdem Redemptoris dispensationem ad notitiam gentium perduxit. Ipsa enim Ecclesia non solum ex gentibus, verum etiam ex Judaeis, Jerusalem, id est Visio pacis, recte vocatur, de qua per Psalmistam dicitur: Jerusalem (1295A)quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 3). Ipsa est et templum. Nunc per Paulum fidelibus dicitur: Templum Domini sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Ac per hos cum apostoli ex Judaea Christum annuntiantes, veniunt ad gentes, nimirum et Jerusalem ad Jerusalem convenit, et templum ad templum occurrit, cum hi omnes una sint Jerusalem civitas, unum et templum. In hac itaque civitate et templo ab apostolis oblatus Christus excipitur. Unde et ipsa Ecclesia Psalmistae voce Deo Patri loquitur dicens: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII, 10), subaudis in medio Ecclesiae, quae est templum tuum. Sive autem secundum historiam, sive juxta mysticum intellectum, cur Christus a parentibus ad sanctam (1295B)civitatem et templum ducatur, causa manifestatur, cum subditur:
5. Ut darent hostias, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24). Praeceptum quidem legis fuerat, ut si cui forte agnus defuisset, et unum horum, id est aut par turturum, aut duos pullos columbarum invenisset, Deo in oblationem filii offerret, nec praejudicaretur ex altero, qui unum quodlibet horum obtulisset. Sed quia utraque Christi Ecclesiaeque sacramenta significant, credendum est utrumque ad sacrificium matrem invenisse atque obtulisse. Denique in hac oblatione avium illa praefigurabatur oblatio quae pro salute mundi oblata est vespera diei, Domini videlicet passio, per quam sumus reconciliati (1295C)Deo. De hac quippe hostia per Paulum fidelibus dicitur: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Eph. V, 2). Et rursum: Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Quia vero omnes electi membra sunt Christi, in turture scilicet designantur turtures, atque in columba columbae. Designat etiam haec avium oblatio mortificationem electorum, quibus per eumdem apostolum dicitur: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sed nulla esse potest accepta Deo mortificationis oblatio, in quibus non fuerit verae fidei castitas, veraeque charitatis concordia. Proinde (1295D)non sine causa sacrificium quod pro Domino mystice oblatum perhibetur, ex turturibus et columbis fuisse narratur. In turture enim castitas invenitur, et in columba charitas commendatur. Turtur namque intemeratam servat uni viro fidem; columba vero aliarum cohabitantium non deserit unitatem. Catholicus igitur Christianus tunc vero spiritualis turtur efficitur, si veram Trinitatis fidem firma credulitate conservet, et haereticae pravitatis sensum tanquam fornicationis inquinamenta repudiat. Tunc vero erit columba, si longaminiter usque ad finem in catholica societate permaneat, et contra tentationum scandala immobili firmitate persistat, ut nec haeretica fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec (1296A)amara dissensio ecclesiasticae charitatis dissipet unitatem. Haec enim est Ecclesiae catholica, quae fidem uni Domino tanquam legitimo viro conservat, et congregationem multorum in fide multiplicat. Sequitur
6. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo, et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in Spiritu in templum (Luc. II, 25). Nihil minus de sanctitate isti specialiter ascribitur homini, qui et in Jerusalem, id est in Visione pacis commoratus, et fidei operatione justus, et reverentia timoratus, et Israelis consolatione attonitus, et Spiritu sancto repletus, (1296B)ejusque responsione de incarnati Verbi visione roboratus fuisse perhibetur. O quam ardenti desiderio homo iste exspectabat, secundum Spiritus sancti promissionem, videre in carne Redemptorem! Quae putamus fuerit instantia orationis ejus, qua divino responso meruit firmari de his quae petebat? Quae erant ejus gemituum continuata verba in sancta deprecatione? Non enim in petendo cessavit, usquequo responsum acciperet super his quae poscebat. Fuere siquidem in retroactis temporibus multi simili desiderio accensi, Domino attestante, qui ad discipulos ait: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24); sed ex illis hoc isti soli concessum est, qui in plenitudine temporis horum (1296C)ultimus apparuit. Sed si vigilanti studio subsequentium sanctorum attendimus desiderium, quibus Christus fuit vivere et mori lucrum, invenimus eos non minoris anxietatis ardore divinitatem ejusdem Salvatoris intueri velle, quam ille concupivit inspicere carnem. Hinc Paulus dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Psal. I, 23). Hinc Psalmista ex persona Ecclesiae dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3). Quis ergo hinc jam non videat in uno Simeone justo cunctos significari electos, qui nunc et justi ex fide atque operatione, et timorati ex futura exspectatione, et attoniti inveniuntur ex ventura consolatione? In quibus etiam Spiritus sanctus inesse cognoscitur, quia et per Apostolum dicitur: Charitas (1296D)Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est. Et rursum fidelibus dicit: Corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis ex Deo (Rom. V, 5). Quique etiam responsum accipiunt a Spiritu sancto non visuros se mortem, nisi prius videant Christum Domini, quia in hac adhuc corruptibili vita, ejusdem Spiritus sancti gratia revelante, apertis fidei oculis, eum qui se cum illis usque in finem saeculi mansurum esse promisit, aspiciunt, non jam carne parvulum, sed divinitate immensum. Qui etiam cum Paulo dicunt: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Habitant etiam isti in Jerusalem, atque in spiritu in templum, quo Christus introducitur, veniunt. Ipsi (1297A)enim sunt Jerusalem, qui habitant in Jerusalem. Breviter, fratres, ista percurrimus, ne dum quae sunt hujus diei sacramenta, quodque sanctum puerique praeconium indicare studemus, cuilibet in fastidium veniamus. Sequitur: Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit eum, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 27). Hinc unius hinc multorum, imo etiam omnium adimpletur exspectatio justorum. Sed dicamus prius de uno, et sic loquamur de omnibus. Cupimus enim ad hoc studium nostrum inflectere, ut quod de uno dicitur, de omnibus veraciter sentiatur. (1297B)Ecce dum specialiter de uno venerabili sene cupimus loqui, occurrit praedicanda Virginis prudentia, non humana industria fulta, sed Spiritu Divinitatis afflata, quae Filium oblatura veniens, suaeque naturae humilitatem servans, prophetae manibus tradidit offerendum, non ignara utique quis esset, cujus manibus Deum hominemque tradebat sacrificio dedicandum. Offert autem Dominum prophetarum prophetae, offert unicum uni, imo omnibus in uno, quae omnibus eumdem peperit Salvatorem. Non enim desinit huc usque offerre quem genuit, cum suis sanctis intercessionibus eumdem redemptorem electis uniri facit; et, ut verum fatear, materno affectu id ipsum piissima facit. Omnes enim filios deputat, quos divina gratia Christo consociat. Quando enim (1297C)non ipsa mater electorum, quae fratrem genuit eorum? Si, inquam, Christus credentium frater, cur non ipsa quae Christum genuit sit credentium mater. Quamobrem obsecro, mi beatissima Virgo, offer nobis Christum piis suffragiis, quae nescis invidere filiis, sed nec attendas filiorum injurias, a quibus non ut dignum est honoraris. Tolerat enim irreverentiam filiorum, quae amore vincitur generationis. Fove ergo etsi tantis meritis indignos piis orationibus, quos in Uno genuisti. Deprecare unicum Filium pro excessibus multorum.
8. Sed jam, fratres charissimi, Christum in ulnas suscipiens, quid unus specialiter Simeon dicat audiamus. Ait enim: Nunc dimittis servum tuum, (1297D)Domine, secundum verbum tuum, in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29), ac si diceret: Longa me exspectatione fatigasti, diu retinuisti; sed tandem viso quem exspectavi, jam de humanae vitae scandalis in pace dimittis. Dimittis in pace, quia secundum promissionem tuam per incarnati Verbi mysterium, solutis inimicitiis, tibi merui reconciliari. Dimittis in pace, quia video pacem. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Hoc denique et omnes electi dicunt, et qui Christum in ulnas suas suscipiunt, qui fidei oculis salutare Dei conspiciunt. Quid enim est Christum in ulnas suscipere, nisi piis hunc operibus in membris amplecti? Per ulnas enim, id est brachia, virtus operationis exprimitur. Cum enim in alio esurientem (1298A)Christum satiant, et in alio sitientem potant, et in alio hospitem suscipiunt, et alio nudum operiunt, et in alio infirmum vel in carcere positum visitant, his procul dubio devotis actionibus tanquam brachiis, quotidie eumdem ipsum puerum amplectuntur Et quia haec agentes illum se in his suscipere plena fide cognoscunt, illum se in his videre non dubitant, qui dixit: Et quandiu fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis, atque eisdem operibus, ut ad pacem Dei redeant, et peccati scandalo absolvisse credunt, recte credunt. Recte idem Simeon exclamat dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Ac si electi dicant: Ideo nos a peccati scandalo promissione tua absolvens, jam in (1298B)pace reconciliatos passibus amoris propinquare coelestibus facis, quia fidei oculis salutare tuum, id est Dominum Jesum Christum in membris ejus intueri, eumque piis operibus amplecti meruimus. De quo adhuc sive ille, sive isti, Deo Patri dicunt: Quod praeparasti ante faciem omnium populorum. Nisi a toto pars intelligenda sit populorum, quae Salvatorem in carne viderit, juxta litteram ratio non stabit, quia eum nec carneis, nec fidei oculis omnes populi conspexerunt. Ante faciem ergo omnium populorum hoc salutare tuum dicitur praeparatum, quia ex omnibus populis in eum crediderunt, quia eum credentes fidei oculis aspexerunt. Nam quod Dominus dicit Thomae: Quia vidisti me (1298C)credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29), hoc de visione corporali locutus est, de quo et subditur: Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Hoc itaque lumine de tenebris revelate, et hoc inventae, hoc illustratae sunt gentes, sicut scriptum est: Gentium populus; qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isa. IX, 2). De hoc lumine Joannes evangelista testatur dicens: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). De hoc in Epistola sua dicit: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). De hoc idem lumine in Evangelio ait: Lumen venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Joan. III, (1298D)19). Et iterum: Quandiu sum in mundo, lux sum mundi (Joan. IX, 5). Quodque cum sit etiam gloria gentium, in eo ad gloriam Israelis dicitur praeparatum, quia sive in patriarchis ac prophetis, atque apostolis, imo etiam in ipso omnium capite Christo, sive in eloquiis Dei, amplius gens illa quam gentes gloriosa monstratur, Apostolo attestante, quia ait: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 1). Et rursum: Et quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est Deus benedictus in saecula. Amen (Luc. II, 35). Sequitur:(1299A)
9. Et erat Joseph, et Maria mater ejus, mirantes super his quae dicebantur. Quibus mirantibus etiam nos ipsi miramur, cur ipsi sint super his quae de illo a propheta sancto dicebantur, mirati. Nunquid enim Joseph jam in somnis ab angelo non audierat: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet enim filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20). Nunquid et ipsa sacratissima virgo, quae salva virginitate filium se genuisse sciebat, priusquam pareret vel conciperet, ab angelo non audierat: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu inter mulieres. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideo et (1299B)quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 28)? Quid ergo mirabantur super his quae dicebantur de illo, nisi quia caeteris mirantibus, sacramentum impiis occultant? quid sibi velint talia quae de tantillo infantulo ab homine sene dicuntur, et ipsi mirantur? Sed audiant adhuc de illo majora; denique sequitur:
10. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34). In una Redemptoris nostri Dei hominisque persona perfectam Dei, perfectam hominis inesse confitemur naturam. Ex una quidem Dominum, ex altera servum; ex una fortem, ex altera infirmum; ex una magnum, ex altera parvum; (1299C)ex una creantem, ex altera creatum; ex una pascentem, ex altera esurientem; ex una recreantem, ex altera sitientem; ex una miraculis coruscantem, ex altera injuriis succumbentem; ex una vivificantem, ex altera morientem; ex una suscitantem, ex altera hunc praedicamus suscitatum; et cum aliud sit in eo Dominus, aliud servus; aliud fortis, aliud infirmus; aliud magnus, aliud parvus; aliud creans, aliud creatus; aliud pascens, aliud esuriens; aliud recreans, aliud sitiens; aliud miraculis coruscans, aliud injuriis succumbens; aliud vivificans, aliud moriens; aliud resuscitans, aliud resuscitatus; non tamen alius Dominus, alius servus; alius fortis, alius infirmus; alius magnus, (1299D)alius parvus; alius creans, alius creatus; alius pascens, alius esuriens; alius recreans, alius sitiens; alius miraculis coruscans, alius injuriis succumbens; alius vivificans, alius moriens, alius resuscitans, et alius resuscitatus; sed unus idemque Dei atque hominis Filius, ex uno, ut dictum est, Dominus, ex altero servus; ex uno fortis, ex altero infirmus; ex uno magnus, ex altero parvus; ex uno creans, ex altero creatus; ex uno pascens, ex altero esuriens; ex uno recreans, ex altero sitiens; ex uno miraculis coruscans, ex altero injuriis succumbens; ex uno vivificans, ex altero moriens; ex uno resuscitans, ex altero resuscitatus; qui ante oculos mortalium positus, ex uno venerabatur ut Deus, ex altero despiciebatur ut homo. Denique (1300A)cum hunc Judaeorum populus cerneret de quinque panibus tot millia hominum pascentem, infirmos curantem, leprosos mundantem et mortuos suscitantem, Deum esse arbitrabantur. Rursum cum eumdem aspicerent esurientem, sitientem, lassescentem, dormientem atque injuriis succumbentem, purum esse hominem suspicabantur; et haec quidem apud incertas turbas, sed non apud discipulos. Neque enim ita in cordibus eorum variabatur, qui illius assiduis privatisque eloquis fruebantur, quibus et ab ipso dicitur: Vobis datum est nosse mysterium Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Luc. VIII, 10). At ubi venturus est ad passionem mortis, periit fides, ablata (1300B)omnes eo relicto fugerunt (Matth. XXVI, 56). Ex quibus dum unus vinctum a longe sequitur, ad atrium perveniens, eumdem se cognovisse denegat. Et quis in mortis passione illo ruente non rueret, cum praecipuus ejus amator, unius ancillae voce territus, non semel, sed ter abnegaverit? Sed illo in carne a mortuis resurgente, resurrexit et anima discipuli. Utrumque autem ante passionem ejus, eadem qua tradebatur nocte, in discipulis somno perfidiae lapsis, ac suscitatione ejusdem redemptoris designatum est. Mors ergo ejus facta est ruina multorum. Dicatur itaque:
11. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, ac si diceretur: Eo moriente multi ex stantibus ruent; eo resurgente, multi ex (1300C)lapsis resurgent. Quia vero illo moriente multi ruerunt, illo resurgente multi resurrexerunt, sed in eum qui ex mortuis resurrexit non omnes crediderunt, recte subjungitur: Et in signum cui contradicetur. Quod enim signamus, ab aliorum notitia abscondimus. Quid autem ante infidelium oculos aliud fuit caro Redemptoris, quam quoddam divinitatis ejus sigillum absconsionis? In signum itaque Redemptor noster positus fuit, sed cui, nisi illi cui contradictum fuit? Quae causa contradixit? quid contradixit? cui contradixit? Ut autem tanquam interroganti cuilibet breviter respondeam: Quae causa contradixit, nisi mors carnis? quid contradixit, nisi non esse Deum qui mori potuit ut homo? cui contradixit, (1300D)nisi omni incredulo? quae videlicet contradictio quibusdam in scandalum, quibusdam versa est in stultitiam, Apostolo attestante, qui ait: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23).
12. Sequitur itaque venerabilis senex justus ac propheta Dei et dicit matri Jesu: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 35). Solet nonnunquam in Scriptura sacra gladii nomine temporalis tribulatio figurari, Psalmista attestante, qui illatas a persecutoribus passiones in ipsos exoptat inflecti dicens: Gladius eorum intret in corda ipsorum (Psal. XXXVI, 15). Hinc idem Psalmista de Joseph loquitur dicens: Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret (1301A)verbum ejus (Psal. CIV, 18), ac si diceret: Tandiu fuit in illa servitutis vel carceris tribulatione, donec illud quod futurum praedixerat eveniret. Sed nec aliud hoc loco per gladium intelligimus figurari. Quanquam autem multae tribulationes animam transfoderint beatissimae Virginis, illa tamen hic specialiter designatur, quae, Domino in cruce moriente, materna viscera transfixit. Dicatur ergo eidem a sancto propheta: Et tuam ipsius animam pertrasibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ac si diceretur: Maternis visceribus tribulationis gladio verberatis, videbis in cruce pendentem quem angelo nuntiante virgo concepisti, manente virginitate filium edidisti, quatenus per hoc factum et Judaeorum exsultantium iniquitas, et (1301B)discipulorum fugientium infirmitas denudetur. Denique illo in cruce pendente, Judaei praesentes insultabant ut descenderet; apostoli fugientes de cruce illum descendere posse non credebant. Quae dum fierent, necesse fuit materna piaque viscera ex ejusdem Redemptoris passione gladio tribulationis transfigi.
13. Sed jam ista, ut coepimus, quid mystice significent breviter demonstremus. Quis enim intra sanctam Ecclesiam constitutus, non videat in morte Redemptoris nostri illos cadere, qui hunc aut solummodo hominem mortalem fuisse, aut veram carnem in passione vel resurrectione non habuisse asseverant? Et quis in ejus resurrectione non consideret illos resurgere, qui a perfidia malae credulitatis divina (1301C)gratia reparari, et in vera hunc carne, salva divinitatis suae impassibilitate, veraciter passum, et in vera carne veraciter a sua majestate suscitatum affirmant? an non aliis in ruinam, aliis vero in resurrectionem Christus factus fuerat, cum Paulus de se suisque sociis diceret: Christi bonus odor sumus Deo, et in his quae pereunt, et in his qui salvi fiunt, et aliis odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 15). De illis vero quibus humanitas carnis divinitatem abscondit Salvatoris, ita dicit: Et si opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum (II Cor. IV, 3). Jam vero si devote, ut decet, attendamus, ipsam beatam Virginem, cujus animam gladius transfodisse perhibetur, typum Ecclesiae (1301D)praetendisse reperimus, cujus animam gladius pertransiit, scilicet verbum praedicationis. Quod enim per gladium praedicatio sancta figuretur, Paulus apostolus testatur dicens: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17)? Gladius enim animam Mariae transverberat, quia verbum Dei electorum corda penetrat, penetrans ab errore mortificat, ab errore mortificans in veritatem vitae commutat. Ut revelentur, inquit, ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 35), ac si diceret: Idcirco divini verbi gladius sanctorum corda funditus ab errore mortificans in veritatis doctrinam commutat, ut dum quorumdam vitia virtutesque loquendo examinant, unicuique loquuntur, intima sua manifestent. Hinc Paulus dicit: Si omnes prophetent, intret autem quis (1302A)infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus (I Cor. XIV, 23), occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in terram adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vobis. Qui autem essent isti prophetae, ipse Paulus inferius aperuit, dicens: Prophetae duo vel tres dicant, et caeteri dijudicent (I Cor. XIV, 29), oremus autem necesse est ut idem gladius noster corda transfigat, quatenus fidelium turbam, nobis praedicantibus, singulorum virtutes ac vitia exponentibus, unicuique interiora patefiant. Sequitur:
14. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et vivebat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec erat vidua usque ad annos octoginta quatuor; quae non (1302B)discedebat de templo, jejuniis et observationibus serviens nocte et die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem (Luc. II, 36). Haec juxta historiam aperta sunt, nec habent aliquid obscuritatis, commendant autem castitatem beatae mulieris, instantiam jejuniorum atque obsecrationum diei noctisque in templo Dei inhaerentis; sed latent quaedam in his Ecclesiae sacramenta. Quid enim per Annam, quae gratia Dei interpretatur, nisi electorum Ecclesia designatur? ad cujus membra Apostolus loquitur dicens: Gratia salvi facti estis per fidem (Ephes. II, 8). Quae bene etiam filia Phanuel de tribu Aser fuisse perhibetur, Phanuel quippe interpretatur facies Dei, Aser quippe vocatur beatus. (1302C)Et qui alii per faciem Dei figurantur, nisi qui Spiritus sancti gratia repleti, ad cognitionem Dei humana corda primi perduxerunt? Quia enim per faciem quilibet cognoscitur, jure facies Dei vocantur hi per quos cognitio divinitatis revelatur; quique non immerito Aser, id est beati vocantur, quia ad aeternam paternitatem, sive per inspiratam interius naturalem, sive per datam exterius legem erudiri meruerunt. Unde scriptum est: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). In quibus verbis aperte monstratur, electorum Ecclesiam filiam esse patriarcharum ac prophetarum, quae scilicet sive in spiritu, sive in verbo, recte prophetissa interpretatur, de qua adhuc subditur, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et quis ejus alius est (1302D)vir, nisi ille de quo per Isaiam prophetam dicitur: In die illa apprehendent septem mulieres virum unum dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos. Aufer opprobrium nostrum (Isa. IV, 1). Quis alius hujus est vir, nisi ille de quo in Joannis Apocalypsi dicitur: Civitatem sanctam Jerusalem vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2)? Quae etiam antequam Christo sociaretur, ideo virgo vocabatur, vel quia tunc idola non colebat, vel certe quia non corrupta, sed infecunda erat. Tunc autem hanc sibi Christus univit, cum naturam humanam suscipiens, Evangelium exorsus fuit. Quod itaque annis septem (1303A)cum viro suo a virginitate vixisse describitur, tempus ejusdem praedicationis ipso septenario numero figuraliter concluditur, in quo et septiformem Spiritus sancti gratiam ab ipso acceperit, et ipsa in septem mulieribus, vel septem Ecclesiis mystice uniri meruit. Et quia illo ascendente ad coelos humanitatis ejus praesentia desolata est, jure etiam vidua remansisse narratur. Annon vidua recte vocatur, de qua per beatum Job, haereticorum facta mentione, dicitur: Pavit sterilem, quae non parit, et viduae bene non fecit (Job. XXIV, 21). Illud itaque gaudii tempus, quo praesentia viri in carne fruebatur; illudque tristitiae, quo ejus praesentia. Ecclesia desolanda erat, idem vir ejus designans dicit: Non possunt jejunare filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus. (1303B)Veniet tempus cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Matth. IX, 15). In numero autem octoginta quatuor annorum, quibus vidua esse describitur, totum tempus praesentis vitae exprimitur. Legimus enim filios Israel usquequo terram repromissionis ingrederentur, quadraginta duas mansiones in itinere habuisse: quibus scilicet quid aliud quam peregrinatio vitae praesentis figuratur, in qua eremi tribulationibus exercemur, usquequo ad terram viventium veniamus? Sed propter geminum Testamentum, Vetus scilicet et Novum, idem quadragenarius ac secundus numerus duplicatur, et fiunt octoginta quatuor. Sicut enim propter utrumque Testamentum duodenarius numerus duplicatus in viginti quatuor senioribus, Ecclesiam designat, sic etiam propter (1303C)eadem Testamenta quadragenarius numerus ac secundus duplicatus in octogenario quarto praesens Ecclesiae tempus figurat, et quod ibi per mansiones, hoc hic explicat per annos. Utrumque enim concorditer peregrinationem ejusdem Ecclesiae designat, de qua et bene subjungitur:
15. Quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Ipsa enim est templum, quae et vidua jejuniis atque obsecrationibus serviens in templo, et quae ablata sponsi sui corporali specie, quia hunc necdum corporis oculis intueri valet, ad nihil aliud magis quam ad jejunium et orationem vacat. Hinc Psalmista ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi (1303D)quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Digne itaque praemittit jejunia, et deinde obsecrationes conjungit. Quae enim esse potest deprecatio, ubi regnat comessatio? quae esse potest obsecratio, ubi dominatur assidua potatio? Sed haec dicens, cordis etiam vult intelligi jejunium, quo nisi quis ab immundis cogitationibus jejunare studeat, obsecrationibus Deo uniri non valet. Sive autem isto, sive illo jejunio, simulque orationibus fulta, die ac nocte servire describitur, subaudit in prosperis et adversis, a bono opere non cessat. Sequitur:(1304A)
16. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Jerusalem, in civitatem suam Nazareth (Luc. II, 39). Hic jam figuraliter ultima Judaeorum conversio designatur, quando Enoch et Elia praedicantibus, Christus ad eos revertitur, peracta scilicet omnia in Jerusalem, id est in Ecclesia gentium secundum legem Domini, Novi videlicet Testamenti. Quasi enim peracto sacrificio, ab Jerusalem in civitatem suam Christus cum parentibus revertitur, cum adimpleta plenitudine gentium, novissime cum praedicatoribus sanctis ad eos colligendos ex quibus carnem suscepit regreditur. Sequitur:
17. Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo (Luc. II, 40). (1304B)Haec de illo secundum humanitatem dicta sunt, non secundum divinitatem. Neque in sua natura crescit, in qua plenus est, sed in nostra, in qua paulo minus ab angelis minoratus est. Nec in sua confortatur, in qua omnium fortitudo est, in qua plenitudo sapientiae est; sed in nostra, in qua pro nobis exinanitus est. Nec in sua gratia Dei indiget, in qua omnibus gratiam tribuit; sed in nostra, in qua ea quae cum Patre habet accepit; quae scilicet omnia ad melius, ad ejus corpus quod est Ecclesia, quam ad ipsum caput referri possunt. Usquequo enim illud consumetur quod Apostolus dicit: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli (Ephes. IV, 13). Quotidie (1304C)crescit in fide puer Jesus, quotidie confortatur virtutibus puer Jesus, quotidie verbo sapientiae adimpletur puer Jesus, quotidie gratia salvationis justificatur puer Jesus. Haec de tanta diei hujus breviter diximus [solemnitate], haec de tam mysticis sacramentis succincte transcurrimus, quia et prolixitatem evangelicae lectionis attendimus, et ad haec legenda horas breves habuimus.
18. De caetero dilectionem vestram admoneo, fratres charissimi, si tamen animos vestros haec locutio fecit intentos, ut attendatis qua devotione hujus diei solemnitatem de reliquo celebrare debeatis. Non sit vile illud spectaculum, in quo Filius Virginis Deus et homo complectitur, in quo virgo et mater ostenditur, (1304D)in quo prophetae, imo prophetarum omnium exspectatio adimpletur, in quo multa Ecclesiae sacramenta declarantur, quod ipse cordibus vestris imprimere dignetur, qui hodierna die sanctum justumque Simeonem Spiritus sancti illustratione interius pulsans ad templum quo ipse a parentibus offerebatur docuit, imo certe compulit ire, qui cum Deo Patre et eodem Spiritu sancto aequali potestate, aequali virtute, aequali majestate, aequali aeternitate vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.