Jump to content

Sermo de octo beatitudinibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de octo beatitudinibus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


ChrAqu.SeDeOcB 20 Chromatius Aquileiensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Sermo de octo beatitudinibus


3 I. Dat nobis, fratres, conventus hic populi et mercatus frequentia occasionem proponendi sermonis Evangelici. Solent enim saecularia esse spiritualibus exempla, et terrestria imaginem praebere coelestibus. Nam Dominus ac Salvator frequenter admonet nos per terrestria de coelestibus, cum dicit: Simile est regnum coelorum reti misso in mare (Matth. XIII, 47). Vel certe: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas (Ibid., 45). Si ergo mercatus hanc ipse continet rationem, ut unusquisque pro utilitate sua aut vendat quae sibi superflua sunt, aut emat quae desunt; non incondite et ego proponam mercem, quam mihi commisit Dominus, praedicationem utique coelestem: siquidem me minimum quoque, etsi indignum, tamen de servis illis, quibus Dominus talenta distribuit ad negotiandum lucrumque faciendum, elegit. Nec sane deerunt mercatores, ubi per gratiam Dei tales ac tanti auditores. Magis autem necesse est lucrum coeleste captari, ubi terrestre commodum non negligitur. Cupio, fratres charissimi, proponere vobis illas 4 beatitudinum margaritas pretiosas ex sancto Evangelio: aperite itaque cordis vestri thesauros, emite, percipite avide, feliciter possidete. Dominus ac Deus noster unigenitus summi Patris, qui de Deo homo, de Domino magister dignatus est fieri, cum turbae multae ex diversis confluerent regionibus, assumptis discipulis suis, id est, apostolis suis: Ascendit in montem, et aperto ore suo docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, etc. (Matth. V, 1-3). Gradus quosdam firmissimos ex lapidibus pretiosis sternit quodammodo Dominus Salvator; per quos sanctae animae et fideles repere possint et ascendere ad summum illud honum, id est, regnum coelorum. Breviter igitur, fratres charissimi, qualitates graduum cupio demonstrare, vestra modo mens tota et anima sit intenta, quia non sunt parva quae Dei sunt.

II. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Mirum principium, fratres, doctrinae coelestis! non a terrore incipit, sed a beatitudine; non terrorem faciens, sed potius desiderium. Vice enim agonothetae vel munerarii, certatoribus in hoc stadio spiritali praemium grande proponit; ut dum aspiciunt praemium, nec labores timeant, nec pericula perhorrescant. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Non simpliciter, neque confuse beatos pauperes dixit, sed addidit, 5 pauperes spiritu. Nec enim omnis paupertas felix est: quia fit saepe ex necessitate, fit nonnumquam per pessimos mores, fit etiam ex indignatione divina. Beata ergo paupertas, est spiritualis: eorum scilicet hominum, qui spiritu et voluntate pauperes se faciunt propter Deum, renuntiando saeculi bonis, substantiam suam ultro erogando: quos merito beatos appellat, quia pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: per voluntariam enim paupertatem coelestis regni divitias assequuntur. Deinde ait: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram, (Ibid., 4). Mire, post primum gradum, secundus ostenditur: Beati, inquit, miles, quoniam ipsi possidebunt terram. Sed sicut impossibile est, extra ordinem secundo sistere gradu, nisi ascenderis primum; sic homo mitis esse non poterit, nisi prius pauper spiritu fuerit factus. Quomodo ergo inter divitias positus animus, inter curas, et sollicitudines saeculares, ex quibus negotia, lites, provocationes, irae, exacerbationes sine intermissione nascuntur: quomodo, inquam, inter haec animus poterit esse mitis et lenis, nisi prius a se omnes causas iracundiae, occasionesque rixarum abrenuntiando praeciderit? Non fit mare tranquillum, nisi cessaverint venti; non extinguitur ignis, nisi materiam incendii spinarumque sarmenta detraxeris: sic nec animus erit mitis et quietus, nisi ea quae exsuscitant, et inflammant, fuerint abdicata. Bene ergo gradus 6 jungitur gradui, quia pauperes spiritu ipsi incipiunt jam esse mites. III. Accedit et tertius: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Ibid., 5). Quis nobis iste luctus intelligendus est salutaris? Utique non ille, qui ex rerum nascitur detrimentis, non qui ex amissione charorum, nec qui ex jactura saecularium dignitatum: quae utique omnia jam pauper factus spiritu non dolebit. Hic est luctus salutaris, qui agitur pro peccatis, pro recordatione divini judicii. Nam quia prius inter innumeras saeculi occupationes et asperitates animus constitutus, de se ipso cogitare non poterat; jam securus et mitis effectus, incipit se ipsum propius intueri, examinare actus suos diurnos atque nocturnos: et sic praeteritorum criminum vulnera incipiunt apparere, et tunc luctus ac lacrymae subsequuntur salutares, et adeo salubres, ut mox coelestis consolatio occurrat: verus enim qui dixit: Beati qui lugent, quia ipsi consolabuntur. IV. Accedamus, fratres, ad quartum. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Ibid., 6). Vere enim post poenitentiam, post luctus et lacrymas peccatorum, quae alia nascitur esuries et quae sitis, nisi justitiae? Sicut enim qui caliginem noctis emensus est, jam gestit proximam lucem; et qui choleram amaram digessit, escam concupiscit et potum: sic et mens hominis christiani, 7 postquam per luctus et lacrymas sua peccata digesserit, jam solam Dei justitiam esurit atque sitit: et merito, ejus quam desiderat, satietate gaudebit. V. Occurrat et quintus gradus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Ibid., 7). Nemo alteri praestare poterit, nisi prius ipse sibi praestiterit. Postquam sibi ergo misericordiam impetravit, satietatemque justitiae, incipit jam dolere de miseris, incipit jam pro aliis peccatoribus exorare: factus misericors in ipsos etiam inimicos, majorem sibi cumulum misericordiae per hujusmodi pietatem in adventu Domini praeparabit: ideo dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. VI. Adest ecce gradus sextus: Beati, inquit, mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Ibid., 8). Plane jam mundo sunt corde, plane jam Deum videre poterunt, qui pauperes spiritu, qui mites, qui lamentati peccata, qui justitia refecti, qui misericordes, in adversariis quoque tam sincerum oculum cordis, et lucidum gerunt, ut sine aliqua malitiae lippitudine inaccessibilem Dei claritatem sine impedimento conspiciant. Munditia enim cordis, et conscientiae puritas nullam nubem ad intuendum Dominum patietur. VII. Sequitur, fratres: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid., 9). Magna dignitas paci studentium, cum filiorum Dei appellatione censetur. 8 Bona quidem et haec pacificatio quae fit inter fratres, propter substantiam saeculi litigantes, aut propter vanam gloriam, aut simultates: sed parva haec merces; quia dixerat Dominus in exemplum nostri: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos (Luc. XII, 14)? Jam enim praemiserat: ablata tua ne repetas (Luc. VI, 30). Et alio loco: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes (Joan. V, 44)? Potior ergo et sublimior pacificatio intelligenda est a nobis; illam dicam, qua homines gentiles, qui inimici sunt Dei, per instantiam doctrinae adducuntur ad pacem: qua peccatores emendantur, et Deo per poenitentiam reconciliantur; qua rebelles haeretici corriguntur; qua Ecclesiae discordantes ad unitatem pacemque formantur. Vere enim qui tales sunt pacifici, non solum beati sunt, sed digni merito filii Dei vocabuntur: ipsum enim Dei Filium Christum imitantes, qui pax nostra (Ephes. II, 14) et reconciliatio ab Apostolo praedicatus est, societatem nominis ejus sortiuntur. VIII. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Non est dubium, fratres, quia bono facto comes est semper invidia. Nam salva persecutorum crudelitate, ubi coeperis rigidam tenere justitiam, insolentiam repercutere, incredulos ad pacem Domini convocare; ubi coeperis denique a mundanis hominibus et erroneis discrepare, statim persecutiones oriuntur: necesse est 9 surgant odia, aemulatio laceret. Sic denique ad illum summum gradum, ad ipsum caput atque fastigium, suos auditores adducit Christus, non tantum ut sustineant patiendo, sed etiam ut moriendo congaudeant. IX. Beati, inquit, cum vos persequuntur, et exprobrant, et dicunt omne malum adversum vos, propter justitiam, mentientes: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis: Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Ibid., 11). Perfecta virtus est, fratres, post totius justitiae ministrationes, propter veritatem opprobria ab hominibus sustinere, affligi cruciatibus, morte denique affici, nec terreri, proposito nobis exemplo Prophetarum, qui diversis modis propter justitiam lacerati, passionum Christi conformes et praemii esse meruerunt. Hic gradus celsior est, in quo Christum Paulus aspiciens dicebat: Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea quae in primo sunt me extendens, sector ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Et adhuc apertius ad Timotheum: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7). Quasi qui omnes gradus ascenderat, addidit: Fidem servavi: In reliquo reposita est mihi corona justitiae (Ibid., 8). Vere enim universo cursu completo hoc supererat, ut per tribulationes et passiones gaudens Paulus, ad gradum sublimiorem martyrii perveniret. Digne ergo Dominus servis suis suadet: Gaudete, inquiens, 10 et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 12); et crescere per incrementa persecutionum evidenter ostendit. Ostensi sunt, fratres, octo gradus Evangelici, exstructi ex lapidibus, ut dixeram, pretiosis. Ostensa est illa scala Jacobi (Gen. XXVI, 12), cujus cacumen de terra pertingebat ad coelum, per quam qui ascendit, portam invenit coeli, ac per eam ingressus, sine fine in conspectu Domini laetus astabit, laudaturus Dominum cum sanctis angelis in aeternum. X. Hic noster mercatus, haec nundina spiritualis. Demus, benedicti, quae habemus: offeramus spiritus paupertatem, ut accipiamus secundum promissionem regni coelestis ubertatem; offeramus mansuetudinem, ut terram possideamus et paradisum: defleamus peccata, et nostra et aliena, ut consolationem de Domini bonitate mereamur: esuriamus et sitiamus justitiam, ut copiosius saginemur: demus misericordiam, ut veram misericordiam consequamur: vivamus pacifici, ut filii Dei vocemur: mundum cor et castum corpus offeramus, ut lucido sensu Deum videre possimus: persecutiones propter justitiam minime timeamus ut coelestis Regni efficiamur haeredes: opprobria, cruciatus, mortem denique si eveniat, propter Dei veritatem gaudentes amplectamur et laeti, ut merces nobis cum Prophetis et Apostolis copiosa praestetur in coelo. Ut autem verbis finis cum praefatione concordet: si est gaudium mercatoribus propter lucra praesentia et caduca, magis 11 gaudeamus omnes pariter et laetemur, quia tales Domini hodie invenimus margaritas, quibus nulla possint bona saeculi comparari. Quas ut acquirere, obtinere, possidere mereamur, auxilium nobis et gratia cum virtute, ab ipso Domino postulanda est, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.