Migne Patrologia Latina Tomus 119
Sermo de praedestinatione
Sermo de praedestinatione (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0100C
Sermo de praedestinatione 119.0095|
119.0095D| Omnipotens Deus, quia verissime verus et solus Deus est, omnino in sua aeterna et incommutabili scientia praescivit omnia antequam fierent, sicut 119.0096D| Scriptura testatur, dicens: Deus aeterne, qui es absconditorum cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). Praescivit ergo sine dubio et 119.0097A| bona quae boni erant facturi, et mala quae mali erant gesturi. Sed in bonis ipse fecit sua gratia ut boni essent; in malis vero non ipse fecit ut essent mali, quod absit; sed tantum praescivit eos proprio vitio tales futuros. Neque enim praescientia Dei imposuit eis necessitatem ut aliud esse non possent, sed tantum quod illi futuri erant ex propria voluntate, ille ut Deus praevidit ex sua omnipotenti majestate. Unde Scriptura incontaminabilem justitiam ejus nobis insinuans, ait de illo: Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. Quod ergo impie agunt impii et iniqui, et spatium temporis vitae hujus, quod eis Deus dedit ad bene agendum, ipsi e contrario convertunt ad malum exercendum, non Dei, sed ipsorum est culpa, et ideo recte damnantur 119.0097B| ipsius justitia. Praescivit autem idem omnipotens Deus etiam aeternam illorum damnationem, sed ex merito ipsorum, quos in propria malitia perseveraturos praevidit, non ex sua, quod absit, iniquitate, qui nihil injuste constituit, et qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6), id est, et bene agentibus bona aeterna, et male agentibus mala perpetua. Ergo bonos praescivit omnino, et per gratiam suam bonos futuros, et per eamdem gratiam aeterna praemia accepturos, id est, et in praesenti saeculo bene victuros, et in futuro feliciter remunerandos, utrumque tamen ex dono misericordiae Dei. Unde Apostolus: Vasa misericordiae ejus appellat, dicens: ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 23). E contrario 119.0097C| autem, malos et praescivit per propriam malitiam malos futuros, et praescivit per suam justitiam aeterna ultione damnandos. Sicut praesciebat de Juda proditore, quod eum esset traditurus, sicut Evangelium dicit, cum esset unus ex duodecim (Joan. VI, 72). Praesciebat etiam aeternam ejus damnationem cum diceret: Vae autem homini illi per quem Filius tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Marc. XIV, 21). Sic et de impiis Judaeis praesciebat sine dubio eorum impieta em futuram, de qua praedixit in psalmo: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Praesciebat et subsequentem ipsorum damnationem, de 119.0098A| qua in eodem psalmo subjunxit: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Ibid., 29). Sed in istis et in omnibus iniquis illud prius ex propria est pravitate, istud sequens ex divina aequitate. Hoc modo et de praedestinatione Dei omnino sentiendum est, quia in bonis praedestinavit, et ipsam eorum bonitatem futuram ex dono gratiae suae, et pro eadem bonitate aeternam ipsorum remunerationem, ut ipsius dono fierent boni, ipsius dono essent remunerati. Unde ait Apostolus: Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5). Et in alio loco: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Praedestinavit itaque electos suos, ut et nunc assumerentur in adoptionem 119.0098B| filiorum Dei per gratiam baptismi, et in futuro efficiantur conformes imaginis Filii Dei, per eamdem Dei gratiam secundum imaginem ejus renovati et glorificati. Praedestinavit omnino ut et hic essent boni, non ex se, sed ex illo; et illic beati non per se, sed per illum. In utroque ergo bona sua in eis et de eis futura praescivit et praedestinavit. In malis vero et impiis non praedestinavit omnipotens Deus malitiam et impietatem, id est ut mali et impii essent, et aliud esse non possent. Sed quos praescivit [cod. Her., sed quia eos praescivit] et praedestinavit malos atque impios futuros proprio vitio, ipse eos praedestinavit ad aeternam damnationem justo judicio: non quia aliud esse non potuerunt, sed quia aliud esse noluerunt. Ipsi igitur sibimetipsis exstiterunt causa perditionis. 119.0098C| Deus autem judex justus et ordinator justus ipsius damnationis: non enim praedestinavit injusta, sed justa; praedestinavit tamen et coronas justis et poenas injustis, quia utrumque est justum. Quam justitiam ejus commendans nobis Apostolus, ait: Nunquid iniquus Deus qui infert iram? Absit (Rom. III, 5). Et quia modo omnibus praerogat patientiam, ut convertantur ad poenitentiam: et qui pereunt, suo contemptu et duritia pereunt; quia tantam bonitatem Dei contempserunt, iterum alio loco dicit: An divitias bonitatis et patientiae, et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam 119.0099A| et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Hinc etiam alia Scriptura testatur dicens: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes amicam defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius (Sap. I, 13, 16). Non ergo omnipotens Deus ulli hominum causa mortis vel perditionis existit, sed ipsam mortem et perditionem manibus et verbis ipsi impii sibi accersunt, dum nequiter operando, et nequius aliis persuadendo, et sibi et illis damnationem adducunt: dum viam iniquitatis et perditionis amantes, a recto itinere deflectuntur, et ad perpetuam damnationem, tanquam 119.0099B| datis inter se dextris, pari consensu nequitiae quasi ex voto et sponsione festinant, foederati mortis et vitae aeternae inimici, ipsi secundum duritiam suam, et cor impoenitens thesaurizant sibi iram in die irae. In qua die justi judicii Dei, quia unusquisque secundum opera sua recipit, nemo ex Dei praejudicio, sed ex merito propriae iniquitatis condemnatur. Non enim ille aliquem praedestinavit ut malus esset, sed vere omnem malum praedestinavit ut impunitus non esset [cod. Her., praedestinavit poenam, ut omnis malus impunitus non esset]: quia et unaquaeque lex justa crimen non habet, ne sit injusta; et tamen criminosum punit, ut vere sit justa. Qui ergo dicit quod hi qui pereunt praedestinati sunt ad perditionem, et ideo aliter evenire non potest; similiter 119.0099C| quoque et de justis, tanquam et ipsi ideo salventur quia praedestinati ad salutem, aliud esse non potuerunt; qui ergo haec tam confuse et insulse dicit, et illis tollit meritum damnationis, et istis meritum salutis. Ac per hoc quid aliud agit, nisi ut et pereuntibus secundum illum sit imposita necessitas perditionis, et his qui salvantur sit imposita necessitas salutis? atque ideo nec illi juste damnentur, quia justi esse non potuerunt, nec isti juste remunerentur, quia aliud quam justi esse nequiverunt: ut in utraque parte et perditio et salus non sit ex judicio propriae actionis, sed ex praejudicio divinae praeordinationis. Et ubi erit illud: Qui reddet unicuique secundum opera sua? (Rom. II, 6.) Et iterum: Nunquid iniquus Deus qui infert iram? Absit (Rom. III, 5). Aperte namque causa 119.0099D| perditionis illorum qui pereunt, in Deum refertur, si ipse eos ita ad interitum praedestinavit, ut aliud esse non possent: quod sentire vel dicere horribilis blasphemia est. Sed Ecclesiae catholicae fides, cujus filii et sectatores esse debemus, ita nobis firmissime tenendum insinuat, ut superius juxta Scripturae sanctae auctoritatem breviter designavimus: videlicet, omnipotentem Deum in malis ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est; non praedestinasse, quia ex illo non est; poenam vero eorum et praescisse quia Deus est, et praedestinasse quia justus est, ut et in illis sit meritum suae damnationis, et in illo potestas et judicium juste damnantis. Non enim praedestinat Deus, nisi quae ipse facturus 119.0100A| est: praescivit vero multa quae ipse facturus non est: sicut omnia mala; quae mala utique mali faciunt, non ille. Ipsos quoque malos non ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, et suo vitio vasa irae apta in interitum (Rom. IX, 22) perseveraverunt, et in massa damnationis vel originali vel actuali merito permanserunt. In bonis autem omnipotens Deus, sicut supra satis ostensum est, utrumque praescivit et praedestinavit, ut et in praesenti vita per suam gratiam existerent boni, et in futura etiam beati. Utriusque enim boni eorum, id est et praesentis et futuri, ipse est auctor et ipse largitor, et idcirco sine dubio utriusque praecognitor et praedestinator: quia et ipsi ex seipsis non solum aliud esse potuerunt, sed etiam aliud fuerunt antequam 119.0100B| per eum, qui justificat impium, ex impiis justi efficerentur. Sive autem in illis qui salvantur, sive in illis qui pereunt, voluntas propria remuneratur, voluntas propria damnatur. Sed in illis quia per gratiam Domini Salvatoris est sanata, ut ex mala et prava fieret bona et recta, est procul dubio dignissime coronata: in istis autem, quia non acquiescit per Salvatorem recipere sanitatem, justissime per eumdem judicem sentiet perpetuam damnationem. Et hoc est breviter totum quod de libero arbitrio juxta veritatem fidei catholicae est tenendum, quod scilicet omnem hominem liberi arbitrii condiderit Deus. Sed quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), ita 119.0100C| istud liberum arbitrium in universo humano genere illius praevaricationis merito vitiatum et corruptum, ita obcaecatum est et infirmatum, ut sufficiat homini ad male agendum, id est ad ruinam iniquitatis, et ad hoc solum possit esse liberum: ad bene vero agendum, id est ad exercitium virtutis et fructum boni operis, nullo modo assurgat et convalescat, nisi per fidem unius Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu et donum Spiritus sancti instauretur, illuminetur atque sanetur: sicut ipse Salvator in Evangelio promittit dicens: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et Apostolus ait: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Ut per hanc gratiam Christi et Spiritus Christi humanum liberum arbitrium liberatum, illuminatum 119.0100D| atque sanatum, dicat gratulans illud Psalmistae: Dominus illuminatio mea et salus: quem timebo? (Psal. XXVI, 1.) Qui igitur hanc gratiam libertatis accipere desiderat, ut ad bene et pie vivendum veraciter liber fiat, non de suis viribus praesumat, sed illi se fideliter sanandum corroborandumque committat, de quo idem Psalmista dicit: Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Illum oret atque illi supplicet dicens: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur me omnis injustitia (Ps. CXVIII, 133). Et iterum: Domine, deduc me in via tua, et ingrediar in veritate tua (Ps. V, 9). Et caetera similia. Haec vobis breviter rescrips ad ea quae jussistis. Nunc fideliter deprecor et exhortor 119.0101A| ut in simplicitate et sinceritate verae fidei fundati, claudatis aures vestras adversus linguam nequam illius vanissimi et miserrimi hominis, qui cum sit paratus ad contentionem, et contumax adversus 119.0102A| veritatem, maluit se infelix, diabolico inflatus spiritu, a Christi Ecclesia et sacerdotibus separare, quam sua profana et inaniloquia deserere.