Jump to content

Sermo de vita Honorati

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de vita Honorati
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

HilAre.SeDeViH 50 Hilarius Arelatensis401-449 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.


1.

Agnoscitis, dilectissimi, diem publicis fidelium moeroribus consecratum, qui mihi quamdiu hos caducos vitae hujus dies Dominus indulserit, semper quidem acerbitatibus gravis, plenus tamen dignitatis adveniet. Hodie enim ille sanctae recordationis Ecclesiae hujus antistes virtute, sacerdotio, nomine Honoratus, corpore exutus est. Quidquid ad clausulam elocutionis adjecero, absurdum poterit judicari. Si enim dixero: Ad astra migravit, ille, etiam dum in terris moraretur, inter illa splendidissima astra Dei numeratus est. Addam: Christo astat? Quando autem ei in vita sua non astitit? Cujus omnis vita illam Eliae vocem habuit: Vivit Dominus cui asto hodie (III Reg. XVIII, 15). Dicam: Terrena deseruit, cujus, ut Apostolus ait, conversatio semper in coelis fuit (Philip. III, 20)? Similiter itaque, quantum animus meus habet, quidquid de tali viro dicendum occurrerit, ipsa sui magnitudine congruo exitu caret. Compugnant moeroribus gaudia. Talem reminisci dulce est; tali carere supplicium.

2.

Duplex itaque materia me provocat. Illinc me laudum suarum gratia ad sermonem trahit; hinc ad singultus retrahunt damna communia. Ignoscite itaque, si diripientibus sibi duobus his affectibus mentem meam, oris mei officium tamquam duobus dominis famulatum congruum negat. Quidquid recordatio in laudis partibus suggerit, totum hoc sibi inter damna numerans dolor vindicat. Quamquam etsi adesset mihi serenitas mentis, et famulatu idoneo menti lingua serviret, num abundantius laus ejus proferri sermonibus meis poterit, quam in vestris sensibus manet? Nemo est, ut puto, cui non illius viri gratia major occurrat, quam possit opulentissima cujuslibet proferre facundia. Quia ergo, ut Scriptura loquitur, memoria justorum cum laudibus semper est (Prov. X, 7), nec potest quisquam meritorum illustrium viros non cum laude memorare, proferam, ut facultas datur, aliqua ex his quae de illo dilectionis vestrae corda meditantur. Adjuvabunt utique sensus vestri conatus meos; et quidquid sermoni meo expedire difficile est, vestra sibi pectora propriis cogitationibus eloquentur.

3.

Scriptum est: Sapientia in exitu canitur; hoc est dicere: Sapientis conversatio in conversationis fine laudatur. Unde et in alio loco: Ne laudes hominem in vita sua. Et iterum: Ante mortem ne laudes quemquam (Eccli. XI, 30); ac si dicat: Lauda post mortem; in viventis enim laudibus et laudato locus vanae exsultationis offertur, et laudatori nota assentationis affigitur. Multis modis autem utile est laudare defunctum: primum quia dum abest cui gratificari laudatione possimus, necesse est ut ad largitorem gratiae laus tota referatur; deinde, quia sola virtutis admiratio residet, ubi suspicio assentationis aufertur. Defuncti itaque laus in sancta fidelium congregatione prolata plena est aedificationis, vacua jactantiae. Merita quoque in hoc ejus qui laudatur accrescunt, quod plures sua laude proficiunt. Nec verebor ne nimis forsitan favorabiliter de meo loqui credar, quia praeter quam nihil non inferius dici suis virtutibus potest, nemo est qui illum non suum computet, suum senserit, suumque crediderit. Non tamen ego ingenii fiducia, neque fretus eloquio ad attingendam tanti viri vitam manum mitto: quam si quis priscae eloquentiae auctor attingeret, non solum facundia non ornaret, sed victus materiae mole succumberet. Vester me amor provocat, vester affectus de illo aliquid loquendi fiduciam subministrat. Animabitur, ut credimus, ipsius meritis sermo quamvis tepentis ingenii; et quod jacet verbis elevabitur rebus; et effusa in illum charitate vestrorum pectorum domicilio condietur.

CAPUT PRIMUM. Consularis Honorati nobilitas. Baptizatur adolescens.

4.

Est illud notum omnibus oratoriae disciplinae, quorum laudandam receperint vitam, patriam prius et originem praedicare; ut quod in propriis virtutibus deest, in patrum gloria praecessisse videatur. Nos autem omnes in Christo unum sumus; et fastigium nobilitatis est inter Dei filios computari, nec addere nobis quidquam ad dignitatem terrenae originis decus, nisi contemptu suo, potest. Nemo est in coelestibus gloriosior, quam qui repulso patrum stemmate elegit sola Christi paternitate censeri. Praetermitto itaque commemorare avita illius saecularium honorum insignia, et quod concupiscibile ac pene summum habet mundus, usque ad consulatus provectam familiae suae nobilitatem, majore generositate pectoris fastiditam. Nec placuisse illum sibi de supervacuis suorum honoribus, qui per amorem veritatis jam suos non optabat.

5.

Ad illud potius meus sermo festinat, qua fide baptismum in adolescentiae annis proprio concupierit arbitratu, quam maturo consilio sanus mortem expaverit; qualiter ante baptismum vita cariturum se esse prospexerit; qua siti vitam suam desideraverit renovari; quam dulcis ei infantia; quam modesta pueritia; quam gravis adolescentia fuerit; quam omnes etiam aetatum gradus gratia semper et virtute transcenderit, majorque se semper inventus sit, ut prorsus divino quodam paedagogio educatum putes. Eruditur sine aliqua suorum instantia. Servat, juvante Deo, baptismum praeter ullam hominum sollicitudinem; et, quod his majus est, recenti adhuc et illibato nitore fontis sine admonitore convertitur. Sine admonitore, dixi; et ubi illud quod patria obstabat, quod obluctabatur pater, quod propinquitas tota renitebatur? Intraverat enim gratia sua omnium sensus; et cum eum sibi Christus assumeret, certatim in suis omnibus mundus tenebat. Alios dulcedo ipsius obligaverat; alios collegii blandimenta devinxerant; alios in variis juvenum exercitiis admiratio saecularium virtutum tenebat. Quot illi vitae prioris gratiae fuerant, tot a conversione vinculis retrahebatur. Commune quoddam familiae decus proripi omnes timebant. Et vere quis umquam illum habitus non quasi proprium accepit? Quos aliquando amictus non ornavit? Itaque velut splendidissimam gemmam et commune omnium decus eripi sibi simul patria, simul familiares, simul parentes putabant; neque enim immutanda haec omnia et reformanda in melius, ut vidimus, sed quasi moritura esse credebant. Et inde illud erat quod quia omnia, quae adorsus erat, strenue eum pater agere perspexerat, a baptismate quamdiu potuit, avertit, timens ne totus, sicut consecutum est, religionis amore raperetur. Invaluit tamen desiderium et amor Christi, et baptismum discussis patris dissimulationibus, pueritia fidelis invasit. Ita enim se adhuc catechumenus inter prima fidei rudimenta formaverat, lasciviam pro reverentia accipiendi quandoque baptismatis respuens, clericos ut patres honorans, et puerili interdum censu pauperem juvans. Quidquid habere adhuc illa aetas, et plus utique pro novitate habendi amare poterat, miseratione prodigus offerebat: jam tunc in parvo praemeditans cuncta contemnere, et sua simul universa largiri.

6.

His itaque et talibus exercitiis ad baptismum se catechumeni fides robusta proripuit. Hinc jam providus pater, et terrenae pietatis suspicione sollicitus, variis eum oblectationibus provocare, studiis juventutis illicere, diversis mundi vanitatibus irretire, et quasi in collegium cum filio adolescente juvenescere; venatibus et ludorum varietatibus occupare, et tota, ad subjugandam illam aetatem, saeculi hujus dulcedine armari. Nec immerito eum saecularis pater proripi timebat, quem inter reliquos ornatissimos juvenes velut unicum complectebatur.

7.

Verum illi major inter haec omnia erat custodiendi baptismatis cura. Fastidiebat adolescens, quo grandaevus oblectabatur pater, tali se semper adhortatione compellans: Delectat haec vita, sed decipit. Alia in ecclesiis praecepta recitantur; alia in auribus meis mandata sonuerunt: illic modestia, et continentia, et quies, et pudor traditur; hic effrenata luxuria nutritur. Ibi pietas viget; hic exercitatio corporalis. Illic ad aeternum regnum Christus invitat; hic diabolus ad temporale sollicitat. Omne quod in mundo est, vanitas est et concupiscentia oculorum, et mundus transit et concupiscentia ejus; qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, sicut et ille manet in aeternum. Festinemus ergo erui ab his laqueis, dum adhuc minus tenemur. Difficile diu ligata solvuntur. Facilius est tenera evellere quam robusta succidere. In monte salvam fac animam tuam, ne forte apprehendant te malae cogitationes. Cito serpit voluptatis venenum, servanda est Christo per ejus gratiam sumpta libertas. Alii aurum argentumque mirentur. Dominentur, ut video, metalla dominantibus. Alii praedia atque mancipia non sine animi sui captivitate possideant. Alii honoribus gaudeant, et honorem divinae in se imaginis premant: mihi satis est mancipium non esse vitiorum; mihi salus, gaudium; mihi conjux, sapientia; mihi in virtutibus voluptas; mihi Christus thesaurus sit, qui pensabit mihi gaudia caduca melioribus, dabit et in hac vita studiis disciplinae et oblectari et ornari, et inter haec dignum fieri coelestibus regnis. 8. Nec longas talis meditatio moras protulit; sed illico in flammam conversionis nutrita hujusmodi fomentis scintilla prorupit. Jugum Dominicae servitutis subdita cervice suscipiens, jugum libertatis excussit, intelligens summum esse captivitatis genus, licentiam juventutis. Rediguntur ad breves capillos luxuriantes comae. Transfertur ad nitorem mentis vestium splendor. Cervicis lacteae decus palliis rigentibus occupatur. Transit laetitia in serenitatem, membrorum vigor animi vigore mutatur. Virtus corporis in virtutem spiritus migrat. Pallescit jejunio speciosa facies, et prius succi plena, fit plena gravitatis. Et quid plura? ita repente totus alius ex alio ostenditur, ut non aliter genitor ipsius, quam orbatus filio pater lamentaretur. Et vere plena mortificatio corporis; sed vita illi spiritus erat. Tota hinc parentum persecutio suscitatur. Tunc solum et primum patri contumax fuit, cum Dei Patris filius esse contendit, ordinata jam tunc in eo, sicut Salomon praecepit, charitate. Ita enim propheta memoratus sub Dei voce pronuntiat: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Ordinavit plane eam ille, et sub charitatis dispositione prospexit primo Deum, tum proximum diligendum. Condemnari itaque se senectus patris, aetatis illius conversione credebat. Occurrit, renititur, comminatur; nec tamen ullo horum pueritia Deo freta concutitur.

CAPUT II.

Cum Venantio fratre peregrinatur.--Hujus obitus.--Honoratus et Venantius patria abscedunt.--Peregrinationes ad loca sacra.

9.

Assistit tironi suo Dominus consolator, nec dissimulat unum ei ex germanis suis in collegium suscitare, qui exemplo ipsius ad conversionem vocatus, et senior juniorem secutus, in ipso brevi quo vixit tempore, sicut collegio illum, ita etiam virtute comitatus est. Hinc jam inter illos certamina grata propositi, cujus mens ad pietatem mollior, cujus cibus durior, cujus sermo blandior, cujus amictus asperior; quis loqui rarius, quis orare crebrius; quem minus detineret lectus, quem magis lectio; quem minus moveret injuria, quem magis misericordia; quis daret promptius quod sibi detraxisset; quis libentius hospiti stratum cilicii et cervical illud consueti lapidis offerret; quis peregrinum promptius ante eleemosynae dispensationem lacrymis foveret, et affectu prius Christum quam advenam convivio pasceret; cui in ore rarior mundus, cui frequentior Christus; quis in illa sublimitate virtutum sibimet ipsi minor videretur, et quo magis merito ascenderet, eo magis compunctione decresceret. Privatus quidam tunc in conversatione eorum episcopatus gerebatur. Mentior, nisi plurimi episcoporum didicere ab illis, dum excipiuntur, excipere: nam si qui rigorem illum propositi non expaverunt, plus illinc humanitatis in animo quam refectionis in corpore secum tulerunt. Ornabant itaque omnem simul patriam, et quantum apud animos multorum manet, custodiebantur aliorum ab illis corpora, aliorum spiritus, prout quisque indigens erat, aut vestimentis, aut doctrina, aut sumptibus, vestiebantur, alebantur, instruebantur. Nullus illuc peregrinationis labore defessus, non tamquam ad patriam et patrimonii sui rura pervenit; nullus illinc ad ulteriora discedens, non tamquam iterum a domo sua pedem movit, et iterum sibi relinquere cives suos visus est, iterum propinquos.

10.

Interea amor in illos omnium crescebat, multiplicabatur, disseminabatur, et fama in ulteriora quaeque ferebatur, totaque jam erga illos patria obsequiis et amore et honore certabat. Pervenire illis ad ignobilitatem et paupertatem non licebat: quanto magis eorum vita abscondebatur, tanto magis fama emicabat, et alter alterum laudi objicere et gloriae exponere, et ad unum communem virtutem referre. Sed dum unusquisque sub umbra alterius obscurari volebat, tamquam repercussa claritas utrumque irradiabat. Jam quae illorum gravitas, quam senilis maturitas, quam rara feminarum visitatio etiam proximarum, et quae inter tot virtutes totius vanitatis fuga; quam blanda consolatio, et quam sollicita custodia erga eorum salutem qui se doctrinae eorum mancipaverant! Angelica ab illis vita in terra ducebatur, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Pavebant interea illi gloriam suam, et odorem bonae conversationis longe lateque diffusum, licet ad Dei laudem referrent, sibi tamen vanitatis periculum inferre metuebant; percepisse se in vita sua mercedem suam reputabant, humanam conversationem et gratiam fastidientes eremi amore flagrabant.

11.

Inito itaque consilio, et quodammodo passi honoris sui persecutionem, ad peregrina contendunt. Iterum patria consurgit, iterum propinqui reluctantur. Spoliari se, sed nunc sanius, lumine suo metuunt. Quod illic, Jesu bone, certamen fidei atque amoris fuit? Qui tunc consiliorum, qui precum, qui lacrymarum ambitus? Quis non illic sibi officium propinqui vindicavit, aut cujus lacrymae non cum lacrymis patris certaverunt? Amittere enim se omnis patria in juvenibus illis patres sentiebat. Et vere erat illis senectus non annis cana, sed gratiis; non cariosa artubus, sed moribus venusta. O quanta, Domine, dispensatio procurationis tuae! qui lampades tuas fidei igne fulgentes, non loco fixas stare pateris, sed praefers eas illuminationi diversorum locorum, inspirans migrandi voluntatem et fugiendi gloriam; quae utique multiplicanda erat, ipso per susceptam peregrinationem virtutis augmento. Diripitur dudum quidem vario misericordiam opere vexata, adhuc tamen larga substantia; et aequaliter ad patrimonium propinquus atque extraneus auctionator admittitur. Ita nullus in lucris dumtaxat parentum respectus est, ac si rem non suam vendant. Possessio quae pauperibus, ex quo ab ipsis fuerat possessa, servierat, pauperibus nunc distribuenda distrahitur. Excipit patria effusam misericordiam, et fletibus effusis repensat.

12.

Exeunt de terra sua et de domo et de cognatione sua, et exemplo pari veri Abrahae filii demonstrantur. Ne quid tamen juvenili ausu temere ab ipsis incoeptum putaretur, assumunt senem perfectae consummataeque gravitatis, quem semper in Christo patrem nominarunt, sanctum Caprasium, angelica adhuc in insulis conversatione degentem: cujus quamquam dilectio vestra nomen hactenus ignoraverit, et adhuc nesciat vitam, amicis eum suis Christus annumerat. Hunc tamquam ordinatorem in Domino atque custodem suae aetatis assumunt, quos jam custodes sibi plurima juventus elegerat. Quaeritur ergo peregrinationis latebra, fama fugitur virtutis; at ubicumque itur, ibi alia, velint nolint, fama pariebatur. Felices terrae, et portus beati, quos coelestem patriam sitiens peregrinus illustrat! Alii Orientis oras, et quaecumque alia plena sanctis loca accipiendi exempli gratia, accedunt; hi quidquid adeunt exemplis bonis suscitant. Spargitur ubique substantia, et in omni accessu eorum bonus Christi odor flagrat.

13.

Hunc ipsum jam tunc cujus hodie memoria pascimur, urbi huic Massiliensis Ecclesia pene praeripuit, hortante illius urbis antistite, et tali eo gaudente collegio. Sed quid non ille fervor lacrymarum certamine et blandimentorum ambitione evinceret? Alacrius ergo, novo admoniti periculo, maria transmittunt, expetunt littora quibus barbara esset illa, quae plurima in ipsis erat, Romana eloquentia. Longum est percurrere quem ab illis profectum unusquisque quisque locus traxerit, quam salubritatem Ecclesiis sine ullo clericatus actu invexerint, quot magistris magistri in silentio fuerint.

14.

Illud commemorasse sufficiat, intrepide ab illis pro Christi desiderio maris rheuma toleratum, squalorem ac sterilitatem Achaici littoris expetitam; et tam delicate, tam molliter educatos contra tantas aquarum et aurarum varietates decertasse: quod quam grave, quam intolerabile illi teneritudini fuerit, excessus illic Germani sui beatissimi in Christo viri Venantii, et infirmitates suae ac suorum protestabantur. Jam quid in illo funere Methona aut extulisse se, aut percepisse crediderit, multiplicibus psallentium indicavit agminibus. Hinc Hebraeus, hinc Graecus, hinc Latinus exsultat, Judaeus ipse Christum respuens fidelem Christi servum admiratur. Astra ipsa ferventes chori pulsant, et ut credimus cum humanis vocibus angelici chori concinunt, fideli famulo suo Christus occurrit. Euge, Venanti, serve bone et fidelis; et dum audis, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21), memento nostri quos adhuc saeculi gaudia impugnant. Accipiunt finem carnis animaeque certamina; sumit principium vita perennis et gloria.

CAPUT III. Honoratus, fratre mortuo, venit in Italiam, et apud episcopos hospitatur.--Leontius episcopus Forojuliensis.--Lirinam insulam ingreditur.

15.

Hinc jam vobis Honoratum vestrum Christus reducit, et occulta manu salubritatem regressu sui temperat. Nam quidquid praeterfluens tangit, illuminat. Hujus Italia benedici gaudet introitu. Hunc Tuscia venerata complectitur, et blandissimas per sacerdotes suos moras nectit. Porro Dei providentia nobis prospiciens cuncta disrupit, et quem e patria eremi desideria provocarant, hunc in eremum huic urbi propinquam Christus invitat. Vacantem itaque insulam ob nimietatem squaloris, et inaccessam venenatorum animalium metu, Alpino haud longe jugo subdit m petit. Praeter secreti opportunitatem, sancti ac beatissimi in Christo viri Leontii episcopi oblectatus vicinia et charitate constrictus, plurimus etiam novo ausu retrahere illum conantibus. Nam circumjecti accolae terribilem illam vastitatem ferebant, et suis occupare illum finibus fidei ambitione certabant. Verum ille humanae conversationis impatiens, et circumcidi a mundo vel objectu freti concupiscens, illud corde et ore gestabat, nunc sibi, nunc suis proferens: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Ps. XC, 13); et in Evangeliis Christi ad discipulos suos factam promissionem: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones (Luc. X, 19). Ingreditur itaque impavidus, et pavorem suorum securitate sua discutit. Fugit horror solitudinis, cedit turba serpentium. At quae non tenebrae illud lumen refugerunt? Quae non illi medicamento venena cesserunt? Inauditum vere illud et plane inter miracula ac merita illius deputandum reor, quod tam frequens, ut vidimus, in illis ariditatibus serpentium occursus, marinis praesertim aestibus excitatus, nulli umquam non solum periculo, sed nec pavori fuit.

16.

Quid longius morer, cooperante, ut ita dicam, Christo, omni, quae prius deterruerat, adversitate superata, Honoratus vester castra illic quaedam Dei collocat; et qui locus dudum homines a sua commoratione repulerat, angelicis illustratur officiis. Illuminatur latibulum, dum lumen occulitur. Cedit ignoti prius exsilii obscuritas voluntarii exsulis claritati. Quid ergo accessio, quid emendatio illa conferat? Quocumque Honoratus accesserit, adesse illic honorem necesse est. Hic primum illigatur diu evitati clericatus officio; hic refugam suum sacerdotalis infula innectit; et qui ire ad dignitatem detrectaverat, ad ipsum dignitas venit. Apparuit illic presbyter non duplici tantum, sed multiplici honore dignissimus, coram quo nullam sacerdotii distantiam, nullum nominis privilegium episcopatus agnosceret. Nemo umquam episcoporum sibi tantum usurpavit, ut se presbyteri illius collegam computaret. Verum ille tam integram in sacerdotio monachi humilitatem conservabat, quam plene monachus sacerdotii merita possederat.

17.

Industria illic sua sufficiens electis Dei Ecclesiae templum excitatur, apta monachorum habitaculis tecta consurgunt: negatae a saeculis aquae largiter fluunt, in uno ortu suo duo veteris Testamenti miracula proferentes. Nam cum de saxo erumperent, in media maris amaritudine dulces profluebant. Certatim jam illuc omnis regio quaerentes Deum dirigebat. Honoratum expetiit, quisquis Christum desideravit; et plane Christum, quisquis Honoratum expetiit, invenit. Illic enim ille totus vigebat, pectus ejus quasi praecelsam arcem et splendidissimum templum insederat. Illic castitas, quae est sanctitas, fides, sapientia et virtus habitavit; ibi justitia fulsit et veritas. Itaque velut ulnis effusis patentibusque brachiis in amplexum suum, hoc est in amorem Christi, invitabat; omnes undique ad illum certatim confluebant. Etenim quae adhuc terra, quae natio in monasterio illius cives suos non habet? Quam ille barbariem non mitigavit? Quoties de immanibus belluis quasi mites fecit columbas? Quam amaros interdum mores Christi dulcedine aspersit? Et quorum pravitas sibimetipsis prius poenalis fuerat, eorum postmodum gratia oblectamento omnibus erat; degustata deinde boni suavitate, non poterant non magis et magis odisse quod fuerant. Nam velut adducti in novam lucem, antiquum illum diu insidentium errorum carcerem detestabantur. Pulsa per exhortationem illius est varia pestis animorum. Amaritudo, asperitas, et rabies locum dabant libertati, quam Christus obtulerat, et delectabat requies post longam et gravem Pharaonicam servitutem. Stupenda et admirabilis permutatio, non Circeo, ut aiunt, poculo ex hominibus feras, sed ex feris homines Christi verbum tamquam dulcissimum poculum, Honorato ministrante, faciebat. Quid enim non extunderet illa instantia cum alacritate conjuncta? aut qui lapides non in Abrahae filios verterentur? ubi tanta in expoliendis mentibus erat officina virtutum, ut si minus hominem ad salutem suam vivis exhortationibus promoveret, Deum oratione constringeret. Omnium ille passiones suas credidit et tamquam suas flevit; profectus laboresque omnium suos computavit; sciens gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, simul et vitia et virtutes omnium in meriti sui cumulum transferebat. Sicut enim virtus ad virtutem excitat, ita miseratio miseris impensa fructificat. Metet enim singulis plusquam sibi singuli. Singulorum enim salus unam illi gloriam instruit. Impiger, festinus, infatigabilis perseverat, prout cujusque naturam moresque perspexerat. Hunc secreto, illum palam; hunc severus, illum blandus aggreditur; et ad castigandi immutationem, ipsam plerumque faciem castigationis immutat. Inde illud erat quod non facile quemquam tantum vel amari vidimus vel timeri: ita enim duos hos affectus sui in unoquoque suorum collocabat, ut et amor suus delicti metum, et timor disciplinae amorem introduceret.

CAPUT IV. Praeclara Lirinensium institutio.--Honorati virtutes.--Honoratus benignus et liberalis in hospites.

--Honorato scripsit Eucherius.

18.

Incredibile est quantae illi curae fuerit ne quem tristitia affligeret, ne cogitatio saecularis urgeret. Quam facile perspexerit quid quemque vexaret, tamquam singulorum mentes mente gestaret. Quanta praeterea pietatis dispensatione providit, ne quem nimius labor gravaret, ne quis nimia quiete torpesceret. Ipsos, si dici potest, singulorum fratrum somnos pio pensavit affectu. Valentes corpore a desidia semper excutiens, ferventes spiritu cogebat ad requiem. Omnium vires, omnium animos, omnium stomachos instinctu, credo, Dei noverat, vere servus omnium factus propter Jesum Christum. Mirandum est quomodo unus tot simul officia compleverit, tam varia praesertim infirmitate vexatus. Fortissimos quosque, et recenti adhuc conversatione praevalidos in jejuniis vigiliisque, impar viribus, pari lege comitatus est. Infirmos ipse infirmior visitavit; refrigeria animarum simul providit et corporum; et ne quid cuiquam minus fuisset impensum, animo semper recurrebat: hic alget, hic cogitat: illi labor gravis est; huic haec esca non convenit: ille ab alio laesus est; grave est quod hic intulit, nec minus grave quod iste sensit. Grandi instantia opus est ut offensa gratiam consequatur, et hic sibi illatas contumelias aut leves aut nullas computet; hic autem se gravissimas intulisse suspiret. Haec illi jugis opera, jugis intentio erat, levigare omnibus jugum Christi, et quidquid diabolus injecisset, avertere, discusso culparum nubilo, gratiarum serena revocare, amorem Christi et proximorum amando inserere, et mentes omnium tamquam suum pectus excolere; innovare gaudia, et ad Christi semper desiderium tamquam primo conversionis die inardescere.

19.

Hinc illud erat quod omnis congregatio illa divinae cupida servitutis, ad nomen ipsius ex diversa terrarum parte collecta, tam moribus quam linguis dissona, in illius amorem conspirabat. Omnes dominum, omnes patrem vocabant, in illo sibi patriam, propinquos, et omnia simul reddita computantes. Didicerant omnes, ipso sibi compatiente, dolores illius suos computare, ut non immerito egregius et in Christo beatissimus vir Salvianus presbyter charorum suorum unus in scriptis suis dixerit, quod sicut coeli faciem pro sua sol aut obscuritate, aut serenitate mutaret, ita congregatio illa coelum sitiens et coelestibus studiis mancipata ab ipso vel nubila, vel serenitatem mentium, quasi peculiari in Christo Sole, susciperet, ipsoque et afflicto afflictaretur, et respirante revalesceret. Hinc illa erat, et adhuc orationibus suis permanet diffusa in monasterio suo sancti Spiritus gratia, tanti doctoris et exemplo et admonitione firmata in variis charismatum donis, in humilitate et mansuetudine, in charitate non ficta, et una capitis gloria in diversitate membrorum.

20.

Magna illi inter haec in advenas et hospites cura. Quis enim illum aliquando praeteriret? Quis non quamlibet prosperam navigationem, quoslibet suaves ventos mox per tanti viri desiderium, commodi sui contemptor abrupit? aut si insulam tenere non licuit, violentum secundae navigationis obsequium, acerbissimam tempestatem computavit. Nemo illuc non festinus accessit; nemo illic moras suas sensit; nemo illinc non securissimus solvit, prosequente ipso amore, sumptibus, votis, et tunc primum agnitos tamquam dudum suos emittente. In squalore eremi delicias conspectu suo ministrabat, cum tanto omnes gaudio et amore suscipiens, tamquam exspectasset: aderat praeterea munificentiae animo par substantia, pari fide ministrata. Nam qui libenter audierat: Vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); huic libentissime unusquisque, si quid misericordiae animo devoverat, dispensandum ingerebat; securus illi sua cuncta committens, cujus in relinquendis omnibus secutus fuerat exemplum. Hinc ad eum frequens ille ex diversarum regionum vastitate concursus. Et vere is ille erat qui, non ut parcus dispensator aut timidus, respectu sibi creditae et crescentis quotidie congregationis aliqua tribueret, plura servaret. Sed quid quotidie in alieno non faceret, quod in suo semel fecerat? Hoc est, nihil sibi, nihil suis praeter praesentium dierum victum et vestitum reservabat.

21.

Exhausta est aliquando dispensationis substantia, fides numquam. Quadam enim vice cum unum jam ex multis millibus aureum nummum proflua ad munificentiam arca retineret, hunc ipsum, etiam in multarum rerum defectu, constantissime praetereunti pauperi dedit, et me atque aliis astantibus dixit: Certum est jam appropinquare qui deferat, si non habet munificentia nostra quod proferat. Vix trium aut quatuor horarum spatium, die fluente, transierat, et continuo qui verbis suis fidem faceret, occurrit. O felix munificentia, cui fides ministravit! O felix fides, cui munificentia numquam moram fecit! Et vere quantum fides sua suppeditabat, dispensare sua tantum manu non occurrit. Plurimos multis locis probatissimos viros habuit, quorum semper manibus, quod sibi deferebatur, expenderet. Sic unius dispensatoris gratia, dispensatores multos habebat, et fides sua, quasi communis quidam fons, et dantibus et accipientibus plurimis profluebat. Nullius angustiae ad ipsum pervenerunt, quae ultra ipsum protenderentur, aut non in ipso metam reperirent.

22.

Hinc jam ad illum certatim, ut putabat, aut certe ut optabat, latentem undique litterarum officia perlata sunt, quibus ille quam novis affectibus variata reddebat, quam gravia, quam blanda, quam dulcia! Unde pulcherrime splendidus mundo, splendidior Christo aemulus virtutis suae beatus Eucherius cum ab eremo in tabulis, ut assolet, cera illitis, in proxima ab ipso degens insula, litteras ejus suscepisset: Mel, inquit, suum ceris reddidisti. Quis itaque non beatum se, beatam domum, beata scrinia sua credidit, in parvo ex ore ipsius munere magna benedictione ditatus? Et sane tantum in scriptis illius salis, tantum dulcedinis erat, ut non scriniis aut armariis, sed arca pectoris condi mererentur. Inde est quod plurimi ea inscripta sensibus ferunt, et libentissime ad testimonium amoris sui proferunt. Denique quis umquam tantum sibi amicorum praesentibus illigavit officiis, quantos ille, qui se diligerent et avidissime desiderarent, habuit ignotos?

CAPUT V. S. Hilarius Honorati adhortationibus convertitur Gratiae Christi efficacia in Hilario.

23.

Interea ego dum multam ejus in omnes gratiam memoro, in me infinitam curam praetermitto: cum ipsius utique mihi cura non minus in Christo salutis attulerit, quam amor inter vos ornamenti et amoris reliquit. Mei enim gratia, quod ad meritum suum et judicium meum pertinet, patriam quam fastidierat non dedignatur accedere; nec refugit laborem tam longi itineris, suis praecipue multis jamdudum infirmitatibus gravem; meque illic jam in illis annis nimis amicum saeculo et contumacem Deo, ut seductor et verax ad amorem Christi blanda manu tentat. Longum est intromittere illam in exhortationibus ingenii sui violentiam, in quibus cum jam ante propositum acerrimos sibimetipsi ad conversionem stimulos admovere potuisset, haustis diu sapientiae fontibus multipliciter diffundebatur. Sed cum parum in aures meas pietatis illius verba descenderent, ad solita orationis praesidia convertitur et affectus sui clamor repulsus duritia mea piissimas Dei usque ad misericordiam pulsavit ac penetravit aures. Et vere obluctanti mihi, et per saecularem illam nimis periculosam consuetudinem obstinationem interdum meam sacramento obstringenti, prophetico, ut ita dicam, spiritu ante promiserat: Hoc, inquiens, quod mihi tu non praestas, Deus praestat. Et o quamdiu emollire duritiam meam nisus est imbre lacrymarum! quam piis mecum pro salute mea osculis amplexibusque certavit! ad praesens tamen, ut ille ait, vici pessima victoria. Exagitandum me illinc et edomandum dextera Dei suscepit; illi enim me oratione tradiderat. Qui tunc in corde meo fluctus! Quae tempestates diversarum et inter se compugnantium voluntatum excitatae sunt! Quotiens sibi in animo meo velle et nolle successit! Et quid plura? Absente illo partes in me suas Christus exsequitur: post biduum orationibus suis per miserationem Dei mea contumacia subjugatur. Fugaverat enim somnum cogitatio, et invitante me pio Domino, totus eminus cum voluptatibus suis mundus astabat. Quid expetendum, quid relinquendum suaderetur, animus mecum meus, tamquam collatis apud amicum tractatibus, ventilabat. Gratias tibi, Jesu bone, gratias, qui dirupisti vincula mea, famuli tui Honorati pia supplicatione permotus, et injecisti mihi vincula amoris tui, quibus si tenear, numquam peccati vincula revalescent. Occurro itaque subditus, qui superbus abscesseram, et omni contradictione deposita novus precator accedo. Sic, sic sancti oratio fugitivos suos reducit, sic contumaces subjugat, sic expugnat rebelles.

24 .

Jam quibus ille tunc lacrymis ariditatem meam irroravit, quam pio fletu me quoque traxit in lacrymas! Tali me humilitate et blandimento, tamquam si ipse a me exiperetur, excepit. Ablata est illico causa remorandi. Tunc primum illam patriam, quam fugiendam dudum crediderat, agnovit. Educit me secum, suam praedam; gaudet, triumphat, exsultat. Eremo me jam tamen exemplo suo secreti cupidum festinat includere. Alit primum lacte, et postmodum cibo. Potat etiam profluo illo, qui in se erat, coelestis fonte sapientiae. Atque utinam tantum angustiae spiritus mei recepissent, quantum ille studuit infundere! Praeparasset me profecto vobis, et desiderio vestro dignum dedisset; et successorem sibi idoneum nesciens erudisset. Jam vero illam sui in omnes profluam charitatem, quod sine invidia dixerim, quantum in me adjecerat, et leve illud Christi jugum quantum mihi levius blandimentis suis fecerat! Quoties me mentem suam, quoties animam, quoties linguam suam nominabat! Quam impatiens absentiae, quam semper indignissimi conspectus mei cupidus erat! Quid de his omnibus dicam, nisi illud propheticum, quod Dominus ei retribuit pro me?

CAPUT VI. Honoratus fit episcopus et episcopaliter vivit.--Eleemosynae mortuorum refrigeria.

25.

Interea, dilectissimi, strictim contingens potius cuncta quam referens, de solertissimo pastore vestro ea quae aliis potius quam vobis erant nota replicavi. Sacerdotium quippe suum in Ecclesia hac nomine auctum vidimus; sanctimonia vero et actibus jam prius summum. Sed unde illud, quaeso, quod tam e longinquo tam ignotus expetatur? Quis illam absentis nec prius visi gratiam vestris pectoribus affixit? Quis illud desiderium suscitavit, ut orbatis his quibus a Domino apud eremum indultus erat, vobis nasceretur? Ille utique qui cuncta dispensat; ille qui eum et patriae suae, quamdiu congruum videbat, indulsit, et per maria et per terras ad utilitatem videntium hanc tantam cultoris sui gratiam circumegit.

26.

In summa ex illo brevi quo vobis inductus est tempore, facile metiri datur, quid plus de illo in his, quid minus dixero. Vidistis enim, dilectissimi, illam sollicitudinis vigilantiam, illud disciplinae studium, illas pietatis lacrymas, illam jugem ac perpetuam mentis serenitatem, cujus testimonium vultus immutabilis erat. Audistis quoque os illud congruens vitae, in quo erat consentanea puritas pectoris, sermonis luculentia. Vidistis illam latitudinem charitatis, quae tanta in illo fuit, ut non immerito de illo sanctus idem, cujus proximam sententiam protuli, dixerit: quod si arbitrio suo charitas ipsa exprimenda esset, in vultum Honorati potissimum pingi debere videretur. Quis itaque illum umquam sufficienter vidisse sibi visus est? Cui non loco omnium affectuum fuit? Quis ita blandimentum cum severitate conjunxit? Quis ita mixtam hilaritate disciplinam propinavit? Quem non cum ipsius gaudio, qui corrigebatur, correxit? Quando laetitia illius quidquam lasciviae redolens? Quando tristitia non salubris? Quando gemitus, nisi de peccati alieni moerore descendens? Quis eum non auctiorem invenit quam prius viderat? Semper in summitate virtutum positus, semper quo crescere posset invenit.

27.

Jam vero sub exhortatione ipsius, quis anxius non dolorem suum sprevit? Quis feris moribus non insaniam suam exsecratus est? Quis arrogans non plusquam omnes superbiam ipse suam abominatus est? Quis lascivus luxuriam non detestatus est? Et quid plura? Omnibus omnia, ut Apostolus ait, factus (I Cor. II, 22), communis omnium medicina erat. Nullam pene gratiam non in se tam plenam habuit, ut ipsam specialiter excolere et possidere tamquam unicam putaretur. In nullo vitae ordine non ita viguit, ut ipsi specialiter aptus videretur.

28.

Denique ut primum Ecclesiae hujus Arelatensis regimen accepit, prima ei cura concordiae fuit, et praecipuus labor fraternitatem calentibus adhuc de assumendo episcopo studiis dissidentem mutuo amore connectere. Tamquam probatus Israelis agitator, probe noverat non facile quidquam discordantibus imperari. Studebat praeterea amore potius regere quam terrore dominari: ut voluntaria magis quam coacta correctio hunc quoque subditis adjiceret ornatum, ne ad officium suum compulsi viderentur. Confestim itaque exclusa discordia illi, quae est omnium virtutum mater, charitati locum praebuit. Floruit igitur sub ipso Christi Ecclesia, sicuti monasterium ante floruerat. Crevit gratiis, decrevit metallis; ingressa videlicet disciplina, domo sua tamquam domo Dominica mammona iniquitatis exclusit; et quae otiosae diu congestae fuerant, dignis tandem usibus deputavit; dudum defunctis thesauros suos misit: iterumque, qui obtulerant, oblationum suarum refrigeria senserunt. Hoc solum quod ministerio suo sufficiens erat reservavit. Sed si exegisset usus, nec ministerio, ut reor, pepercisset. Alieni temporis vota dispensationem suam fecit.

CAPUT VII. Honorati morbus obitus, sepultura.--Sancti in coelo pro mortalibus orant.

29.

Operari etiam inter extrema non destitit. Multos in lectulo suo verbi dispensatione ditavit. Sed quamdiu illum lectus tenuit, cui superare etiam vicinas morti lassitudines jam in consuetudinem venerat? Ultimum, doloribus jam reluctantibus, Epiphaniorum die in ecclesia sermonem habuit: nesciens umquam colluctante cum infirmitatibus fide, dolori magis corporis quam spiritus fervori acquiescere, servivit desideriis vestris supra suas vires. Non illum siquidem aliqua extrinsecus superveniens aegritudo, non subitus febrium aestus absorbuit; sed diu dilata infirmitas, nimio dudum propositi rigore contracta, et adhuc remissioni parum acquiescendo ingravescens, octavo eum vel nono die a solemnitate praedicta, paulatim attenuando confecit. Vix quatriduo tamen nobis suam in officiis charitatis deditis praesentiam denegavit, timens utique ne suos vicinia transitus sui contristaret. Nulli umquam gravis inter gravissimas aegritudines fuit. Nulli, ut assolet, ullum infirmitates suae horrorem intulerunt. Et quidem hoc ordine illud sancti Spiritus habitaculum conquievit. 30. Caeterum impollutae illius mentis vigorem incredibile est quam integrum usque in extrema servaverit. Ac primum semper uberrime consolatus est suos, ac nihil magis timuit quam ne diutina desperatione conficerentur; intelligens pene facilius ferri extrema quam dubia. Abstersit semper sermone condito circumstantium lacrymas, quas tamen quo magis abstersit irritavit. Inde graviorem suo dolore nostrum computabat. Non facile quisquam tam forti pectore inter quaelibet aspera et dura toleratu, nec optavit aliquando mortem nec expavit. Nam is quem vivere inter quaelibet gravia in Christi servitute non piguit, ad novam vitam per communem illam novae vitae januam transire non timuit. Praemeditata enim illi ultima hominum necessitas, non repentina advenerat. Itaque sub ipso jam finis aspectu, tamquam emigraret, tamquam valediceret, ne quid imperfectum derelinqueret, ne quid minus plene quam proposuerat ordinaret, interrogare singulos nostrum, et ad suggerendum, si quid memoriam suam subterfugisset, hortari. Omnia interim subscriptione firmare, et parcentes nos fatigationi suae ad omnia quae agenda erant cogere; cogere autem blando illo, sicut semper, imperio.

31.

Quadam autem vice cum comprimere lacrymarum mearum tempestatem et abrumpere rivos fletuum laborarem: Quid, inquit, fles? inevitabilem humani generis necessitatem? Imparatum ergo te invenire meus transitus debuit, cum me non invenerit imparatum? Cumque ego impedita singultibus utcumque poteram verbis ipsius verba subnecterem, quod jam non destitutionem meam dolerem, quippe qui mihi orationum suarum patrocinia numquam defutura confiderem, quin et post transitum suum validiora praesumerem, uno me dolorum suorum vulnere et difficilium inter extrema luctaminum graviter affligi. Et quid ego, inquit, minimus omnium fero ad ea quae sanctorum plurimi in supremis suis acerbissima pertulerunt? Et commemoratis aliquot, adjecit, quod credo alicubi legerat: Magni, inquit, viri multa patiuntur, et ut alios pati doceant, nati sunt in exemplum. 32. Confluentibus autem ad se potestatibus, praefecto et praefectoriis viris, quam ferventia sub mortali jam frigore mandata deprompsit, ab ipso exitu suo sumens acerrimum exhortationis exordium. Et dignum plane erat ut qui vitae semper exempla praebuerat, etiam mortem suam in exemplum advocaret. Videtis, inquit, quam fragile habitemus hospitium. Quolibet vivendo ascenderimus, illinc morte detrahemur. Ab hac necessitate neminem honores, nullum thesauri redimunt. Haec justis et injustis, haec potentibus et humilibus communis est. Magnas Christo debemus gratias, qui morte et resurrectione propria mortem nostram spe resurrectionis animavit, aeternam vitam offerens, discusso aeternae mortis horrore. Sic ergo vitam agite, ne vitae extrema timeatis; et hoc quod mortem appellamus, quasi commigrationem exspectate. Mors poena non est, si non ad supplicia deducit. Dura quidem est carnis animaeque divulsio; sed multo durius in gehennae flammis erit carnis animaeque consortium; nisi in omni vita generositatem suam spiritus recognoscens, bellum corpori, et corporalibus vitiis certamen indixerit, et felici discretus a carnis colluvione divortio, aeternae paci impollutam servet utramque substantiam, illic feliciter copulandam, ubi exultabunt sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis, hoc est in corporibus tamquam in receptaculis suis; cum ea quae justitiae dedicaverant membra socialia, tamquam consueta hospitia recognoscent. Hoc itaque agite: hanc vobis Honoratus vester haereditatem relinquit: supremo halitu suo ad haereditatem vos regni coelestis invitat: Nullus nimium mundi hujus amore teneatur. Optimum est ut voluntate fastidias, quo te vides necessitate cariturum. Nemo opibus diffluat, nullus pecuniae inserviat, neminem vana divitiarum pompa corrumpat. Scelus est pretium salutis in materiam perditionis assumere, et illo capi quemquam, quo redimi potest. Plus interea vultu, plus oculis, plus emicante in coelum sensu monebat. Impar est quidem ignito sermoni suo sermo referentis; sed non minus imparia spiritui suo verba erant monentis. Tali itaque exhortatione et insolito quodam motu oratione profusa, inusitatum quoddam munus benedictionis impendit. 33. Deficiente membrorum ministerio, nova semper mentis gratia pullulabat. Ordinatis itaque omnibus (neque enim multa in actibus suis minus plena restabant), cum omnes charos suos mente percurreret, quantos nominatim proferre lassitudo non vetuit, missa per eos qui astabant salutatione ditavit. Mihi vero in aurem, Excusa, inquit, sancto illi fieri non potuisse quod voluit. Magna et admiranda solertia, inter graves illas mortis angustias providisse, ne cujus tristitiam non, quantum in se erat, abstergeret: ne quid certe inexcusatum relinqueret. Quid illud, quaeso, quod cum omnes suos quos ad hanc urbem amor suus traxerat, utique inter peregrina desereret, nullum ulli reditum, nullam societatem commendavit, non loca vivendi certa distribuit: tamquam vere praescius nullam suorum dispersionem futuram, nisi eorum qui jam et se superstite animi definitione migrassent? et vere non facile quemquam a societate nostra abesse novimus, nisi quem abfuturum ipse praemonuit, qui aut chariorem conspectu suo patriam, aut graviorem senserat disciplinam. Interea gravior illum somnus urgebat; quem cum interdum pavidi interpellaremus: Miror, inquit, in tam gravi mea lassitudine, post tam longa insomnia quae praecesserunt, gravem vobis meum somnum videri. Et cum, suspectis omnibus, sedere eum in ultimo diutius perhiberemus, joculari, ut erat solitus, blandimento et consuetudinaria mentis serenitate respondit: quod molestos nos in hac sollicitudinis parte pateretur. Ita pene ante vita ejus quam dulcedo consumpta est. 34. Somno deinde ultimo exceptus, in mortis quietem dormiens transiit sine ullo, ut se habent suprema, luctamine. Nullas difficiles obitus moras sensit. Angelicis choris anima illa sancta, generosa, sincera, et ab omni contactu mundi incontaminata suscipitur. Multorum interea variis visionibus somnus incutitur, quarum tamen una omnium facies erat, quod scilicet sancto illi occurrerent officia sanctorum. Et vere illico in eodem mediae noctis puncto ecclesiam in occursum sancti corporis conventus implevit, ut nonnisi angelicis nuntiis suscitatus putaretur. Relinquitur vegetatum semper spiritu, plenum gratiae corpus exanime: integrum siquidem vultus decorem facies omnibus grata servabat. Probe vos ista nostis, et multo plenius vobis quam sermo sufficit animorum meditatione describitis. 35. Neque ullus non magno sibi damno affici visus est, si conspectu corporis ejus caruit, si non, ut quemque aut reverentia aut amor suaserat, osculum aut ori aut quibuscumque membris ipsius impressit, aut feretro in quo sanctum illud corpus magna fidei ambitione vestitum erat, majore postmodum, dum sepulcro admoveretur, pene nudatum. Nec enim pepercit sanctificatis amictu suo palliis fides, quae pretiosissimi muneris loco habuit aliquam velaminum illius fimbriam decerpsisse. Certavit in exsequiis illius vester affectus. Refecistis in funere suo latentem adhuc inter vos peregrinationem meam. Pavistis me tam effusa in ipsum animi charitate. Quem enim illo die sua tecta tenuerunt? Aut quem non tamquam peculiari luctu obrutum basilicae huic moenia hujus urbis dederunt? Pro magno munere habitum est lecticae manum admovisse, aut cervicem subjecisse. Vidistis non sine vestra gloria gloriam suam: nam et illa exsequiarum religio, fidei devotio erat, et tam laetum erat habuisse talem, quam grave talem amisisse. Nec parum fiduciae dat sepulcri sui gratia: nam cujus hic ossa condidimus, in coelo utique patrocinia praesumimus. Praelata tunc ante feretrum ipsius aromata et incensum vidimus; sed majora de vestris mentibus Deus, in tanto erga tantum pastorem affectu vestro, odoramenta suscepit. Praesultavit in gloria sua Dei gloria, et in dissonis diversarum linguarum choris amor consonus.

CAPUT VIII. Hilarius successor Honorati, ejus consanguineus.--Invocatur Honoratus uti patronus.

36.

Pius Dominus, qui stimulando animos vestros ad electionem parvitatis meae, dedit ne a sepulcro illius longius abessem, illud etiam vobis orantibus dabit ne a viis ejus longe recedam: sed ut quidquid illum egisse cognovero, id sine exploratione aliqua, aut disceptatione factorum agere festinem. Vobis enim me, ut video, jam tunc per illum Deus genuit. Vobis licet indignum praeparavit. Vobis ille me nesciens tanto labore quaesivit. Vobis tam propensa sollicitudine et cura utcumque erudivit, quaerens in me fidei, sicut sanguinis sui venam. Vobis me tanto labore per litteras, tanto per excursum suum ambitu, ab insula, cui me derelictis episcopatus sui principiis secreti amore reddideram (non audeo dicere, nesciens) fortasse praescius, amovere satagebat, uti juxta sepulcri sui sedem in amore vestro patriam collocaret. Sed quid agimus, quod immaturum me maturo excessu tradidit? Non est nostrum secretum aeterni Regis in ullo vel leviter culpare judicium: non facile senseratis quid amisissetis boni, si redintegratum vobis bonum vestrum fuisset. 37. O magna et inclyta, Honorate, tua gloria! Non indiguit meritum tuum signis probari; ipsa enim conversatio tua plena virtutibus et admirationis novitate praecelsa, perpetuum quoddam signum ministravit. Multa quidem tibi divinitus indulta novimus quicumque propius assistebamus; sed in his tu minimam partem computabas, majusque tibi gaudium erat quod merita et virtutes tuas Christus scriberet, quam quod signa homines notarent. Et tamen quod esse majus signum virtutis potest, quam signa fugere et occultare virtutes? Et vere tam familiaris quodammodo oratio tua Christi auribus erat, ut enixissimis precibus impetratum putem ne virtutem tuam signa clamarent. Habet et pax martyres suos; Christi enim tu perpetuus, quamdiu in corpore moratus es, testis fuisti. Illud etiam stupendum quod adolescentiae tuae robur perpetuo abstinentiae rigore tenuatum, et in illam quam vidimus aspectus, licet decore servato, exilitatem redactum crux utique quotidiana consumpsit: quam tamen semper sine ulla notabili superstitione servasti, omnes semper nimietates, et cognatum nimietatibus gloriae fugiens appetitum. Numquam in tuo ore nisi pax, nisi castitas, nisi pietas, nisi charitas. Numquam in corde nisi horum omnium fons Christus habitavit, qui tibi et per te plurimis charitatis, gaudii, pacis, longanimitatis, bonitatis, benignitatis, fidei, modestiae, continentiae fructus ministravit, exuberantes in multiplicem copiam in multorum salutem et gaudia, ut non immerito illi cantaveris: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur (Psal. CXVIII, 74); cui omne semper conversationis tuae bonum ascripsisti: illud assidue tibi ac tuis ingerens: Quid enim habes quod non accepisti? aut, si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (II Cor. IV, 7)? Sed eo magis tuum erat vitae tuae bonum, quo magis tuum negabas. 38. In te commune omnium Dominum desiderantium solamen fuit. Quidam gloriantur in hujus vitae prosperis; tu e contra in Deo exsultare suadebas, resonante affectum tuum voce blandae modulationis immurmurans: Laetetur cor quaerentium Dominum (Ps. CIV, 3). Nulla tibi umquam major quam in orationibus et psalmis voluptas. Tuis in tantum medullis Christus insederat, ut interdum, quod expertus loquor, membris tuis placido sopore devinctis, illum etiam in somnis officio solito tua lingua resonaret. Saepe dormiens sanissimae exhortationis, saepe orationis affectuosissimae verba refudisti. Agebatur quippe in lectulo corporis requies, mentis in Christo. Et quidem haec, prout quique adfuimus, experti sumus. Tu vero unica semper omnium requies, quam alacer, quam saepe referebas somnia, non aliquid praesagientia, neque aliqua in futurum anxietate sollicita, sed irrequietis animae desideriis excitata; martyrium scilicet, quod semper meditatione gestabas, credo, alludente interdum, et provocante cupiditatem tuam Domino, tamquam excitata in fidem tuam persecutione peragebas. Et vere puto neminem diffiteri, tibi ad martyrium tortores, non animum, defuisse. Quotidianus siquidem in sincerissimis tractatibus, confessionis Patris, ac Filii, ac Spiritus sancti testis fuisti. Nec facile tam exerte, tam lucide quisquam de Divinitatis Trinitate disseruit, cum eam personis distingueres, et gloriae aeternitate ac majestate sociares. 39. Memento itaque, amice Dei, memento jugiter nostri, Deo incoinquinatus assistens, canens illud canticum novum, et sequens Agnum quocumque vadit. Tu illi pedissequus; tu nobis patronus, orationum nostrarum interpres acceptabilis, et fortis assertor, perfusas ad sepulcrum tuum alumni gregis preces perfer; impetra ut conspiratione communi omnes simul sacerdos et populus, quae jussisti, quae docuisti, aliquatenus obtinere mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui te in gloriam suam assumpsit, atque cum Patre suo et cum Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.