Migne Patrologia Latina Tomus 11
CorNot.SeDeViS 11 Coronatus Notarius Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Sermo de vita S. Zenonis
- I.
In diebus illis in provincia Italia, in civitate Verona, in qua beati Zenonis acta claruerunt, evolvimus tanti viri virtutes. Sic enim est humana mens ad investigandas Sanctorum vitas, tamquam quis ille sitiens ardore solis adustus, concupiscat fontium fluenta, aut quis desideratissimum nuntium audire cupiat, vel etiam quis deliciarum epulis enutritus, in quodam longinquo itinere positus, ad rem pervenire suae mentis satietatem cupiat. Ita et ego tanti viri, quamvis ad omnia quaeque egit vel in conversatione, vel etiam in miraculis, explere non valeo; attamen quantum attingere pro parte possum, enarrare non desisto, ne quis ille lector deroget, aut audiens legentem desidioso animo detrahat, cum scriptum sit: Qui retribuunt mihi mala pro bonis, detrahunt mihi. Et quia ipse Dominus dixit bona operantibus: Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de ventre sanctificavi te. Ille enim a cunabulis [CLXIV] benedictus, et a ventre sanctificatus erat, et ad hoc pertingere meruit, ut per vitam sanctam pastor in populo esse mereretur; et ideo quia in omnem terram exiit sonus conversationis ejus, et sanctitas emicuit: audiant populi omnes, qui ejus cupiunt miracula.
- II
Erat enim sedens in monasterio, in secretiori parte, in oppido Veronensi, continuis jejuniis et crebris orationibus a Domino petens, ut sibi dignaretur aditum praedicationis in populos aperire. Denique ad convertendos in Christi amorem animos hominum de die in diem deditus erat. Revera quia in ipso Spiritus sanctus doctor erat, sicut ipsa veritas per se loquitur dicens: « Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. » Et illud: « Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis. » Ita ergo in sermone affabilis erat, et in mansuetudine, et in habitu mitis, ut Deus in ipso collaudaretur ab omnibus venientibus ad se; et ita alacer, ut mox relictis idolis Domino Jesu Christo crederent.
- III.
Per idem vero tempus cum juxta civitatem Veronam, quae in propinquo erat itinere, et egrediente eodem viro a monasterio, in fluvio Athesi piscationem dum ageret, erectis sursum oculis vidit de contra quemdam hominem, in plaustro sedentem, bubus subjunctis mergi in flumine. Tanta enim velocitate ferebatur, ut omnibus demonstraretur diaboli arte fuisse gestum. Et quidem sanctus vir, elevans oculos dum vidisset, [CLXV] cognovit hoc factum diaboli esse. Elevata sursum manu fecit sanctae Crucis signum frequenti vice dicens: Revertere retro Satanas, ne perimas hominem, quem Deus creavit. Quod signum diabolus ut vidit, evanuit velut fumus, ita ut clamoribus ac stridore nefando, quasi de alta rupe irruperit, dicens: Etsi quidem nunc me non permittis animas hominum lucrari, tamen paratus sum in patrias ignotas, quae circumquaque sunt, ire ad impedimentum tuum. Tunc sanctus Dei Zeno ait: Non te permittat Dominus agere adversus servum suum.
- IV.
His ita actis, cum ululatu et clamore discessit. Festinans daemon ingressus est domum Palatii Gallieni, comprehensam filiam ejus, quae eo tempore parentibus unica erat, coepit crudeliter vexare. Tunc miserabilis pater simulque tota domus regia in tristitiam versa cruciatu affligebantur, eo quod sic crudeliter suffocaretur. Quae dum crudeli vexatione correpta esset, coepit per os infantulae Imperatoris filiae daemon clamare dicens: Non egrediar a corpore isto, nisi Zeno episcopus venerit, ac per ipsius imperium egrediar. Mox vero ut hoc imperator Gallienus audivit, missis apparitoribus ad perquirendum sanctum virum, coepit sollicite investigare. Tunc ex jussu Imperatoris milites pergunt ad virum Dei. Ille enim sedebat super lapidem, qui in proximo monasterii erat, et piscabatur in flumine. Venientes vero milites, quia inscius illis erat, coeperunt sollicite interrogare sanctum Dei Sacerdotem dicentes: Quis es tu, homo Dei? Indica nobis, si vidisti Zenonem episcopum, quem nos ex jussu Imperatoris perquirimus. At ille respondit dicens: Quamvis plura sint nomina in [CLXVI] monasterio nostro de nomine isto, quem vos dicitis; tamen quod missi estis dicite. Ego enim, quamvis tantillus, servus tamen Christi sum, Zeno vocor. Tunc vero conferentes milites ad invicem dicebant inter se: Quid multa colloquimur? Indicemus pro qua re missi sumus ad virum istum. Respondentes vero dixerunt: Rogat te imperator, et te vult videre. Respondit Zeno: Quid meam vult humilitatem videre imperator, qui omnium Christianorum inimicus esse non desistit? At illi dixerunt: Ita enim rogat te imperator, ut filiam ipsius, quae a daemonio vexatur, sanam reddas, quae unica illi est. Ille vero dixit eis: Dominus Jesus Christus omnipotens est. Ite, inquit, ecce ego subsequor vos, quia Dei mirabilia oportet ut omnibus manifestentur. Quo dicto abierunt milites.
- V.
Exsurgens vero sanctus Sacerdos fecit orationem, et perrexit ad palatium, ubi cruciabatur et affligebatur pro sua filia imperator: quo sanctus Dei Episcopus, dum iter ageret, ante pervenit quam hi qui missi fuerant milites. Facto vero crucis signo, ingrediente Christi Sacerdote palatium, coepit mox per os infantulae daemon clamare dicens: Ecce tu, Zeno, venisti ad expellendum me, et ego propter tuam sanctitatem stare non possum. Quo dicto tenens Sacerdos manum puellae dixit: In nomine Domini Jesu Christi praecipio tibi, exi ab ea, daemon. At ille publica voce coepit clamare dicens: Etsi hinc a te expulsus fuero, eo Veronam: invenies me et eos, in quibus habitem, stantes in platea exspectantes te. Christi itaque Sacerdos sanam restituit imperatoris filiam.
- VI.
Quod vero factum ut vidit imperator Gallienus, admiratione comprehensus, coronam regalem, quam capite suo gestabat, sancto Sacerdoti obtulit dicens: Tali medico, qui sanam unicam filiam meam restituit, nullis aliis muneribus placere possum, nisi ei ipsam, quam habeo, coronam meam offeram. Quod factum dum gereretur, videns multitudo populi, qui ad palatium convenerat, ab errore conversa gentili crediderunt in Christum Jesum Dominum nostrum, petentes Sacerdotem Christi ut docerentur viam salutis, et baptismum in remissionem perciperent peccatorum. At ubi Sacerdos accepit coronam imperatoris, statim distribuit pauperibus dicens: Si Dominus operatur excelsa, ipsi referatur et gloria.
- VII.
His ita gestis petiit beatissimus Zeno, ut ei licentia tribueretur, omnia idola destruendi, et in Christi nomine ecclesias fabricandi. Cujus precibus [CLXVII] adquievit imperator omnibus, quae ille poposcerat. Post haec ingressus Sacerdos Veronam civitatem intrepidus praedicabat in Christi nomine verbum, ut diaboli idola destruerentur, et in Christi nomine construerentur ecclesiae. Quo facto multitudo populi paganorum saeviens incessanter agebat, ut impedimentum Christi famulus pateretur. Sed vigilans in suis servis Christus vincebat mendacium, quod pura fides tenebat in corde ( sic ).
- VIII.
Perfectis igitur his agebat salutaria pro populi intercessione, quod ab ineunte aetate in Christi amore solitus erat. Qui dum hoc instanter ageret, Dei voluntate non multo post receptus in pace est. Et quia in miraculis omni populo claruit, in honore Dei et in ipsius sancti Sacerdotis quidam ex genere Gallieni fecit sancto nomini ipsius basilicam haud procul a fluvio, ubi nunc sanctum ipsius corpus requiescit, qui etiam venerabilis locus in Christi nomine miraculis coruscat. IX. Post vero aliquod tempus apud eamdem Veronensem urbem cum die Sancti natalitii ipsius devote populus una cum clero vel sacerdotibus ad Missarum solemnia convenissent, fluvius Athesis, ubi super ripam ejus reconditum esse dignoscitur corpus, subito tanta inundatione excrevit, ut aqua fluminis usque ad fenestras, vel tectum ascenderet. Cujus ecclesiae dum essent januae apertae, aqua in eam minime intravit, sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset immutatum. Quod etiam factum videns populus admiratione comprehensus, qui illic ad honorem Dei et sancti Sacerdotis convenerat, fame sitique se perire acclamabat. Cum ergo essent multi interius inventi, et aquarum multitudine ecclesia omnis circumdala, et ipsi in quam possint partem egredi non haberent, ibique se siti et fame deficere formidarent; ad ecclesiae januam veniebant ad bibendum, hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreverat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat. Hauriri itaque ut aqua poterat, sed diffluere ut aqua non poterat. Stans autem ante januam ad ostendendum cunctis meritum Confessoris, et aqua erat ad adjutorium, et quasi aqua non erat ad invadendum locum. Et dum tanta esset inundatio aquae, velut murus circumquaque ecclesiae erectus erat, et intus aqua minime ingrediebatur. Quanta enim putamus virtus orationis [CLXVIII] ipsius apud Deum obtinere poterat, cum et aqua in specie muri erecta erat, et ingredi locum venerabilem non audebat. Unde adcrevit veneratio et timor circa Christi Sacerdotem, ut etiam si fide exigat, infirmi curentur, daemoniaci veniant, et liberentur. Et si quis ex vera fide sanctum ejus nomen invocaverit, sine dubio ejus petitioni annuitur. Multi etenim de longinquis regionibus venientes obsessa infirmitate corpora ad ejus sepulchrum jacentes per ipsius intercessionem ad propria cum sanitate et gaudio revertuntur, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. [CLXIX] RHYTHMUS DE S. ZENONE Ex codice Capitulari saeculi circiter IX. Audiant principes, audiant populi, Quanta peracta sunt de Sancto homine, Quanta Deus concedit in se credentibus. Benignus ac mitis Zeno episcopus, Confessor Domini et pastor populi. Quantas ille meruit a Deo gratias. Castus permanserat Zeno episcopus, Sedens in lapide, piscans in Adise. Quanta Deus. De contra boves cum in plaustro prospicit, Simul et hominem mergentem in flumine, Quantas ille. Elevans oculos, fecit signaculum: Retro te Satanas, ne lucres animas. Quanta Deus. Fortiter exclamat quam voce maxima: Quam voce maxima daemon praedixerat. . . . . ( Desideratur repetitio Quantas ille). Girans girabo per ignotas patrias: Perque me non licet lucrare animas. Quantas Deus concedit: a Deo Gratias. [CLXX] Hejulans exclamat de alto nimio Usque ad solium Imperii filia. . . . . . . . . . . . . In quam ingreditur in casto corpore . . . . . . . . . . . . Quanta per Kasta permanserat Imperii filia: Ubsque a solio Zenonem invocat. Quanta ille. Laesa ego fui, de isto corpore, Si Zeno venerit, tum daemon exiet Quanta Deus. Misit milites per ignotas patrias Quaerere hominem Zenonem nomine. Quanta per. N . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Homo qui sedens in lapide,piscans in Adise, Tu nobis indica Zenonem nomine. Quanta Deus. Plura sunt nomina per monasteria, Nam si vult dicere, hic est, quem quaeritis. Quanta ille. Quid dicimus, aut quid tabescimus? Jussionem Imperii perque non dicimus? . . . . . . . . . . . . Rogat te Imperium, ad se te convocat Pro sua filia, quam Daemon suffocat. Quanta Deus. S. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [CLXXI] Tunc Daemon exclamat per os infantulae: Zeno jam prope est, et ego fugio. Quanta peracta. Venit Episcopus vir sanctissimus, Signaculo fugavit fantasmata. Quanta ille. X festinans adhuc in Veronam veniens, Invenit impium stantem in plateis. Quanta Deus. Y Christo laus detur in austro posito, Corona imperii donetur medico. Quanta per. Zeno Episcopus, audiant populi, Destruxit idola, fecit basilicas. Quanta.