Jump to content

Sermo in festivitatibus S. Benedicti (Aimoinus Floriacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo in festivitatibus S. Benedicti
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

Sermo in festivitatibus S. Benedicti (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AimFlo.SeInFeS3, cc_idno: 9753

Sermo in festivitatibus S. Benedicti

139.0851D| In annuis terrenorum imperatorum natalitiis, moris quondam fuit a subjectis regibus maxima eis exhiberi donaria. Studebat igitur unusquisque pro se; et ne alter in offerendis muneribus potior eo videretur elaborabat. Quo exemplo, condecet unicuique nostrum in solemnitatibus sanctorum placabilia Deo offerre munera, et cui deest auri vel argenti copia saltem devotionis praetendat obsequia, fundat preces ad Dominum, ut suum rite dignetur acceptare votum. Et quamvis non sit speciosa laus in 139.0852D| ore peccatoris (Eccli. XV), tamen unusquisque nostrum studere debet ut, juxta Psalmographi monitum, in sanctis ejus laudet Dominum (Psal. CL). Quapropter amantissimi patroni nostri Benedicti mansueta benignitate inducti, qua nos suis sanctis interventionibus adjuvare non desistit, dignum duximus universa quae de ipsius laude a diversis auctoribus sparsim descripta sunt summatim in unum colligere, et quasi quoddam munus nostrae servitutis, in ejus sacris solemniis, licet exiguum, tamen fidele 139.0853A| persolvere, ut et apud quamplures laus ejus dilatata patefiat, et qui omnia volumina auctorum habere nequiverit, praeconia alumni sui in unum collecta se invenisse gratuletur. Hoc ergo promissae rei erit exordium.

Supernae dignatio majestatis, electos suos coelestibus munerans donis, in terris quoque eximiis laudum ditat praeconiis. Quae per servos suos, summae scilicet eloquentiae viros, dilatans in populis, quam magni apud se sint meriti facundis elucidari praestat scriptis. Unde egregii meriti famulum Benedictum tanto prae caeteris sanctae Ecclesiae Patribus donavit privilegio, ut ejus vitae laudes non quilibet scholasticorum, verum praecipuus doctorum, Gregorius, sanctae sedis apostolicus, mellitis 139.0853B| dilatarit eloquiis, et multorum quidem sanctorum duo aut tria defloravit miracula. Hujus autem qualis ab ineunte aetate fuerit vita, quamque mirandum habuerit transitum dulcissima promulgavit facundia. In cujus Vitae libro, inter alia hujus sancti praeconia, cum aliquibus antiquis Patribus aequiparat in quibusdam miraculorum gestis: inter caeteros vero, sancto prophetae Eliseo illum comparat in ferro quod ex profundo aquae ab utrisque retractum memorat. Verum nos, salva ipsi sancto papae Gregorio sua auctoritate, liceat dicere ipsius sancti prophetae Elisei gesta sancti Patris nostri Benedicti gestis pene per omnia fore similia. Liceat igitur nobis aliquid de ambobus, quasi concionando, sermocinari. Interrogatus in Evangelio a discipulis Dominus de 139.0853C| adventu Eliae, respondit: Elias jam venit (Matth. XVII, 12); et paulo post: Si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XI, 14). Apparet itaque cujus meriti Elias fuerit, cum Joanni aequatur, de quo ipsa Veritas testatur quod inter natos mulierum nemo major eo surrexit (Matth. XI, 11). Is ergo cum rapiendus esset a Domino in coelum, habens Eliseum discipulum, monuit eum ut peteret quod vellet, priusquam ipse transferretur. Ad haec ille: Pete, ait, ut fiat spiritus tuus duplex in me (IV Reg. II, 9). Annuit ille, si tamen me videris, inquit, quando tollar a te (Ibid., 10). Vidit igitur, et quae petiit impetravit. Haec idcirco retulimus, ostendere volentes quam magni meriti sanctus iste Pater noster 139.0853D| beatus existat Benedictus, cujus opera illi sunt per omnia similia, qui spiritum Eliae, ac per Elisei videlicet, cum actibus venerabilis Benedicti comparata, in hunc modum visuntur se habentia. Eliseus, post translationem magistri, pallio quod illi ceciderat Jordanem divisit, et transiit (ibid., 14). Beatus Pater Benedictus, dilectum discipulum suum Maurum super aquas sui meriti virtute ambulare faciens, Placidum puerum jam demersum ad vitam reduxit. Quid horum praecellat non est hujus operis disserere, maxime cum a venerabili Odone hoc miraculum, Moysis operi in divisione maris Rubri comparatum, propriam habeat expositionem. Hoc breviter intimasse sufficiat per Eliseum unum in divisione aquae patratum signum, per beatum Benedictum in collatione 139.0854A| aequoris ac salvatione fratris duplex apparuisse beneficium. Ibi vestis cooperata est magistri, hic ereptus puer melotam abbatis super se ferri, seque ab ea aquis eripi conspexit. Revertenti Elyseo a translatione Eliae, filii prophetarum etiam ab invito exigunt ut dominum ejus quaerere eis liceat, ne forte in unam vallium, aut in quemlibet montium translatus lateat. Quaesierunt ergo, sed minime repererunt (IV Reg. II, 16, 17). Econtra beatus Pater Benedictus, pro Dei amore consortia linquens hominum et concava petens rupium, a presbytero divinitus monito, per defossa terrarum, per praerupta quaesitus montium, et repertus; quod Pascha esset est edoctus, et alimentis refectus. Ascendentem ad 139.0854B| montana Eliseum pueri cavillantes deridebant, dicentes: Ascende, calve, ascende, calve (IV Reg. II, 23). Benedictum Patrem ad superna magis ac magis animo suspirantem, daemones, qui utique in bonitate infantes sunt, maledictis lacessebant, dicentes: Maledicte, et non Benedicte, quid nobiscum habes? quid nos persequeris? verum derisores pueros egressi de silva ursi devoraverunt. Maledicos daemones aeterni gehennae ignes perpetuo adurunt. Tribus regibus, rege scilicet Israel et rege Juda cum rege Edom, adversus regem Moabitarum expeditionem agentibus, et siti laborantibus, jussit Eliseus in siccato torrentis alveo facere fossas, e quibus aqua progrediens, fatigatum satiavit exercitum (IV Reg. III, 18). Venerabilis Benedictus monachis ex tribus 139.0854C| monasteriis a se constitutis, atque pro penuria aquae ad se venientibus praecepit cavare rupem super quam tres a se impositos invenissent lapides. Quo facto fons continuo prodiit, qui hodieque in rivum fluit (II Dialog. c. 5). Mulier quaedam, a creditore viri sui jam defuncti calumniam patiens, virum Dei adiit Eliseum, consilium ab eo simulque auxilium expetens. Cujus meritis oleum quod mulier se professa fuerat habere in tantum excrevit ut et debitum creditori redderet, et ipsi, unde cum filiis viveret, abundanter remaneret (IV Reg. IV, 6). Eodem modo dilectum Domino Benedictum quidam adiit, aere pressus alieno, duodeno scilicet solidorum numero. Cui pius Pater subvenit, tredecim 139.0854D| solidos ei conferendo, quos divinitus susceperat; dans in mandatis ut duodecim foeneratori redderet, tertium decimum ad usus proprios retineret (II Dial. c. 27). Itemque, vase vitreo petenti clerico, cum oleo dato, ad ejus orationem, dolium vacuum ita replevit, ut superexundans pavimentum madefaceret. Elisei virtus Sunamitis filium ab inferis orando, revocavit ad vitam. Venerabilis Benedicti meritum rustici puerum sanctis precibus patri reddidit vivum. Commorante Eliseo in Galgala, cum filii prophetarum cum eo degentes mortiferum quid degustassent coctum in olla, ipsius medicante manu evaserunt mortis discrimina (IV Reg. IV, 40). Nihilominus Pater Benedictus oblatum sibi a falsis fratribus veneni poculum, per crucis signaculum, 139.0855A| redegit in nihilum. Puerum quoque qui flasconem a fideli viro submissum furtim absconderat, prophetico spiritu, pestem serpentis qui jam illud vas intraverat, vitaret edocuit (II Dialog. per totum). Tertia, in hoc uno Elisei facto, sancti Patris nostri Benedicti virtus enituit, quando infectum veneno panem, ne pestis ad plures serperet, per corvum longe projecit.

Ecce quanti apud Dominum meriti rutilans monachorum gemma existat Benedictus, luce clarius patet, qui in uno illius actu, quem sanctus Spiritus duplici vestierat dono, quadruplici effulsit miraculo: in effuso scilicet veneno, in flascone cum serpente detecto, in obediente corvo, in pane mortifero longius projecto. In quibus mirabilibus quamvis et 139.0855B| aliis possit aequari Patribus, praecipue sancto Eliseo, nostri tamen hoc solum exstitit propositio vitam hujus sancti actibus conferre justi Elisei. Nempe Eliseus de viginti panibus esum centum viris praebuit, panisque superfuit (IV Reg. IV, 42, 44). Benedictus Dei famulus, fratribus inopia laborantibus, collatione ducentorum modiorum farinae, incertum unde advectae, divinitus subveniri obtinuit. Laboranti Naaman Syro pestifera leprae contagione, ab Eliseo praeceptum est ut lavaretur septies in Jordane. Ivit igitur, lavit, et mundatus ad Syriae regna regressus est (IV Reg. V, 10-19). Puer autem quidam parvulus, elephantino morbo percussus, ad Dei hominem Benedictum est adductus; qui, pristina sanitate recepta, incolumis 139.0855C| remeavit ad propria. Alter quoque, qui haustu veneni varietatem incurrerat cutis, per eumdem virum Dei Benedictum antiquae redditus est formae. Giezi puer viri Dei Elisei, per spiritum prophetiae deprehensus suscepisse a Naaman vestes et munera, ipsius etiam donatus est lepra (ibid., 22, 27). Monachus quoque, hominis Dei Benedicti itidem spiritu prophetico agnitus sanctimonialibus mappulas accepisse ( Vide totum librum Dialogorum Gregorii ), sibique eas in sinum misisse; mox, confessa culpa, non poena, sed indulgentissima donatus est venia. De ferro, quod ex profundo aquae rediit, nobis tacendum, ut summo praesuli Gregorio congruus honor exhibeatur, qui hunc beatissimum Patrem nostrum 139.0855D| Benedictum, in hoc signo, huic sancto exaequavit Eliseo. Porro, quod Eliseus consilia regis Syriae prophetico spiritu regi Israel per internuntios denuntiavit, assimilatur ei rei, cum venerabilis Benedictus, ad fratres qui parietem construebant mittens, monuit ut sibi caverent, quia malignus spiritus insidians ad eos veniret.

Sane Eliseus a Syris obsessus angelorum exercitum, sibi coelitus in auxilium missum, non videnti ministro ostendit. Noster Benedictus, licet et in dissimili re, simile quid egit, dum dilecto discipulo suo Mauro immundum monstravit daemonem, ab oratorio monachum educentem. Eliseus Syros se obsidentes, excaecatos in Samariam ad regem Israel deductos, non solum occidi non passus est, 139.0856A| verum pristino visui restituit, pane et aqua pavit, atque ad sua redire permisit. Venerabilis Benedictus saevientem Zallam, sibique pertinaciter minitantem, solo visu terruit, cibo refecit; et ut deinceps minus crudelis esset solo verbi praecepto effecit. Eliseo praedicente regi Israel famem, quae, Syris obsidentibus Samariam, populum presserat, abundantiam frumenti secuturam, cum unus ducum, super cujus manum rex incumbebat, incredulus ac rebellis prophetae existeret, haec ab eodem viro Dei audivit: Videbis, inquit, et exinde non comedes (IV Reg. VII, 19). Qui in incredulitate permanens, juxta verbum hominis Dei, sufficientiam alimentorum vidit, et in introitu portarum oppressus a populo interiit (ibid., 20). Haud multum 139.0856B| dispar huic causa exstitit, cum quidam clericus, a daemonio per Benedictum Jesu Christi Domini famulum liberatus, mandatum ab eo accepit ne carnem comederet, neve ad sacros ordines accedere auderet; quod si praesumeret, statim juri diaboli manciparetur. Qui in quantum ejus jussa custodivit, incolumis mansit. At ubi inobediens et quasi ori Dei incredulus, sacris se ingessit ordinibus; mox persuasus a daemone in eadem poena permansit usque ad exitum vitae. Azaele, qui post regnavit in Syria, consulente Eliseum pro salute Benadad domini sui, inter alia dixit vir Dei ad eum: Scio, inquiens, quae mala facturus sis filiis Israel: civitates eorum munitas capies, praegnantes divides, infantes gladio interficies (IV Reg. VIII, 12). Pari modo rex 139.0856C| Gothorum, Totila, ad Dei hominem Benedictum veniens, atque coram eo prostratus et ab ipso de terra elevatus, haec sibi dicentem audivit: « Multa mala facis, multa mala fecisti, jam tandem ab iniquitate compescere. Et quidem Romam ingressurus es, mare transiturus, novem annis regnabis, decimo morieris. »

Et licet, ut jam praedictum est, nostrae non fuerit intentionis nisi ut actus sancti Patris nostri Benedicti cum actibus solummodo beati conferremus Elisaei, tamen, quia mentio regis Totilae opportunam praebuit occasionem, congruum visum est de quodam alio sancto propheta dignum memoria retexere verbum, quod collatum assimilari possit 139.0856D| uni operum hujus inclyti confessoris. Denique uxor Jeroboam, qui peccare fecit Israel, consultura pro filio suo aegrotante Achiam prophetam, qui caligantibus prae senectute oculis videre non poterat, adiit, mutato habitu, ne agnosceretur quae esset. Quam venientem venerabilis propheta non carnalibus, sed spiritualibus intuens oculis, ait ad eam: Ingredere, uxor Jeroboam; quare te esse aliam simulas? (III Reg. XIV, 6.) Huic rei illud est simillimum quod cum regi Totilae nuntiatum foret virum Domini Benedictum prophetiae habere spiritum, hoc ipsum experiri volens, se quidem ad eum venturum esse mandavit. Misit autem spatharium suum, cui Rigo nomen erat, regiis indutum indumentis, cum magna obsequentum caterva, ut tam ex vestimentis quam 139.0857A| ex ducum obsequiis rex putaretur. Cui advenienti occurrens Dei famulus, adhuc longius constituto, clamans imperavit: « Pone, fili, pone hoc quod portas; non est tuum. » Quo cum rubore ad dominum suum reverso, ipse Totila, per semetipsum ad Dei hominem accessit, et quae praedicta sunt prophetae verba ab eo audivit.

Verum nos ad nostrum redeamus Eliseum, nostrum utique, quia cujus opera sancti Patris nostri Benedicti operibus sunt similia hunc nos prae caeteris prophetis dignum ducimus dilectione praecipua. Ultimum ergo ejus miraculorum cum uno, sed nequaquam extremo, mirabilium venerabilis Benedicti comparemus. Nam cum idem servus Dei, e praesenti excessisset vita, post non longum tempus, quidam 139.0857B| sepelientes hominem, visis latronibus, projecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Cujus tactu mox mortuus surgens, ad propria rediit. Per beatissimum quoque Benedictum, ac ejus venerabilem sororem Scholasticam, dum ab Italiae partibus, eorum sacratissima ossa gaudenti inveherentur Galliae, duo mortui vitae sunt redditi. Et haec quidem quae retulimus beato Patri nostro Benedicto, et sancto prophetae Eliseo communia sunt. Veremur equidem ne a quolibet amatorum hujus egregii confessoris nobis objiciatur quod, dum eum laudibus extollere cupimus, extenuasse visi simus, cum eum uni solummodo prophetae comparavimus. Verum, quisquis ille erit, sciat, et hoc sibi responsum esse deputet, non nos illum cuilibet ex prophetis, sed illi ipsum 139.0857C| exaequasse in quo duplex Eliae requievit spiritus. Et ne objectio ista praevaleat, succinctim, si placet, coaequetur tam novis quam antiquis Patribus: in restauratione videlicet capisterii, Joanni dilecto Domini, qui fragmenta gemmarum conjunxit in solidum; in conversatione eremi a pueritia, Eliae, vel Baptistae Joanni; in dimissione praelationis, Samueli, seu ipsi Baptistae Joanni, qui, summo progenitus sacerdote, maluit eremi deserta incolere quam sacerdotii principatum tenere; in prophetia destructionis monasterii sui, seu subversionis Romanae urbis, Isaiae, vel potius Jeremiae, qui ruinam urbis Hierosolymarum duplici planxit alphabeto. Domini quoque sui videlicet Redemptoris omnium Jesu Christi imitatus exemplum 139.0857D| in hoc facto est: etenim benignus Jesus odientis se Hierosolymae civitatis eversionem lacrymans praedixit. Ejus autem verus famulus Benedictus, dilectae sibi habitationis domicilia, divinitus eversioni gentium tradita, deflens ac ingemiscens praenuntiavit.

Enimvero, Eliam corvi quondam pavere ministri, beatum Benedictum Patrem iter agentem sunt circumvolantes secuti. Eliae ad solos ciborum ministraverunt usus; Benedicto Patri non solum in transportatione venenati panis, verum etiam in comitatu servierunt itineris. Comparetur, quia dignum est, in legislatione Moysi. Quamvis a Moyse uni tantummodo genti lex data sit; a venerabili 139.0858A| Patre ubicunque, per tribus, per linguas, per nationes electi Dei dilatati, sunt paterna mansuetudine filii appellati, ut suavi iugo Christi colla submittant admonentur.

Et haec quidam a nobis abbreviato modo loquendi dicta fautoribus tam inclyti confessoris, oramus, haud quaquam displiceant. Caeterum ea quae a beato Gregorio descripta sunt, ejus relinquimus excellentiae. Hoc de nobis, procul dubio profitentes nequaquam gloriam santi Patris nostris laudibus eo propagari quo eam promulgavit dulcis eloquentia hujus praesulis. Qui videlicet beatus papa (S. Gregorius), uti Joannes, majoris ejus Vitae descriptor, testatur, missis Anglorum genti praedicatoribus, hujus mansuetissimi legislatoris institutionem, post sanctum 139.0858B| evangelium, praecipue observandum tradidit. Quique in Dialogo suo, post explanationem Vitae ipsius sanctissimi Patris, quam secundo posuit loco, in tertio volumine, capituto XVI, quasi quae memoria excessisent, quaedam de ipso intulit. Dum de quodam sancto viro, Martino nomine, loqueretur, ita inquiens: « Hic vir Domini, haud dubium quin Martinus, cum prius in eodem monte se contulit, necdum clauso specu babitans, catena sibi ferrea pedem ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit; ne ultra ei liceret progredi quam catenae ejusdem quantitas tendebatur. Quod vir vitae venerabilis Benedictus audiens, cujus superius memoriam feci, ei per discipulum suum mandare curavit: Si servus Dei es, non te teneat catena ferrea, sed catena Christi. Ad 139.0858C| quam vocem protinus Martinus eamdem compedem solvit. Sed nunquam postmodum solutum tetendit pedem ultra locum quo hunc tendere ligatum consueverat. » In quarto quoque volumine, dum de exitu loqueretur animarum, miraculum quod in Vita ipsius legislatoris nostri Benedicti descripserat, quodque pro sui magnitudine apud infirmorum mentes in dubium fortassis devenire poterat, recapitulando inferens aliud quod minime retulerat, subjunxit. Ait enim capitulo octavo ita: « In secundo hujus operis libro jam praefatus sum quod vir venerabilis Benedictus, sicut a fidelibus ejus discipulis agnovi, longe a Capuana urbe positus, Germani ejusdem urbis episcopi animam nocte media in globo igneo ad coelum ferri ab angelis aspexit. Qui eamdem 139.0858D| quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato sinu, quasi sub uno solis radio, cunctum in suis oculis mundum collectum vidit. Eisdem quoque discipulis beati Benedicti narrantibus, didici quia duo nobiles viri atque exterioribus studiis eruditi, germani fratres, quorum unus Speciosus, alter vero Gregorius dicebatur, ejus se regulae in sancta conversatione tradiderunt. Quos isdem venerabilis Pater in monasterio quod juxta Terracinensem urbem construxerat fecit habitare; qui multas quidem pecunias in hoc mundo possederunt, sed cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione largiti sunt, et in eodem monasterio permanserunt. Quorum unus, scilicet Speciosus, dum pro 139.0859A| utilitate monasterii juxta Capuanam urbem missus fuisset, die quadam frater ejus Gregorius, cum fratribus ad mensam sedens atque convescens, per spiritum sublevatus aspexit et vidit Speciosi germani sui animam, tam longe a se positi, de corpore exire. Quod mox fratribus indicavit, et cucurrit. Jamque, eumdem fratrem suum sepultum reperit, quem tamen ea hora qua viderat exiisse de corpore invenit. » Verumtamen a quodam hujus loci sapientium, cui Gausbertus nomen, haud mediocriter studiis a pueritia liberaliter imbuto artium, hujus modi praefatiuncula Vitae hujus eximii Patris, superaddita est:

Germine, doctrina, meritis ac nomine clari
Abbatis vitam continet iste liber.
139.0859B| Quem Deus, aeterna faciens in sede potentem,
Haeredem proprii nominis esse dedit.
Nam fuit, est, et erit Benedictus jure vocatus:
Ut relegens ejus gesta, probare vales.
De quibus, ut nulli dubitare liceret homonum;
Eximium testem promeruere sui.
Romanus sed enim praesul super aethera notus,
Gregorius, mundo haec compublicavit ovans.
Schemate quae dialogico variavit honeste,
Lectori sermo gratior unde foret.
Tum sequitur munus nobis divinitus actum
Corporis ejusdem Patris, et ore ducis.
Cujus ab exortu decoratur Nursia mater;
Miratur puerum quem pie Roma nutrix;
139.0859C| Provectu cujus veneratur Sublacus antrum,
Pastoris fructus, sed Beneventus habet.
Florida Floriacus membra, de nomine, fundus
Aurelianensis, ast tegit ecce solo.
Gallia, plaude satis, tanto donata patrono.
Ejus et exemplis te super astra leva.
Gloria, Christe, tibi, tali qui stemmate servos
Nobilitas proprios, sicque paterne foves.

  Sane post beatum Gregorium, Faustus vitae sancti Mauri conscriptor, miraculum quoddam a benigno Patre nostro Benedicto patratum, sed ab eodem pontifice praetermissum, hoc modo refert: Quodam tempore S. Benedictus a quodam nobilissimo secundum saeculi dignitatem viro exoratus est ut ad domum ejus dignaretur per semetipsum accedere, quo 139.0859D| uxorem ejus ac filium, quem nuper enixa fuerat, a daemonio quo gravissime pariter vexabantur suis sanctis meritis et orationibus liberaret. At sanctus Domini, pro eo quod ei familiaris pro aliquibus operibus ab eo religiose gestis existeret, ire non distulit, eosque integerrime sanitati restituit.

  Dehinc Marcus quidam poeta, ad eumdem venerabilem Benedictum veniens ejusque magisterio se committens, aliqua in ejus laude, Levita ipsius, versibus exaravit, quae ita se habent.

CAP. I.-- De oratorio quod S. Pater Benedictus in summo monte condidit, ubi sacrificabat Jovi erronea paganitas.

Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
139.0860A| Templa ruinosis his olim struxerat aris
Quaeis dabat obsceno sacra cruenta Jovi.
Sed jussus veniens, et eremo sistitur alta,
Purgavit sanctus hunc Benedictus humum,
Sculptaque confractis dejecit marmora signis,
Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet coelos optat qui cernere apertos,
Et hic memor et votum [servet votum], semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Arctam semper habet vita beata viam.
Hunc ego dum pressus, progressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
Credo quod et felix vita fruar insuper illa,
Ores pro Marco si, Benedicte, tuo.
139.0860B| Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quem tunc si vero signasset nomine quisquam,
Tartareum potuit jure vocare chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant,
Improba mortifero reddere vota Jovi.
Sed, puto, perversae culmen signaverat aulae.
Nomine nunc arcis, templa moderna vocant.
In quibus aeternae damnorum porta gehennae,
Arxque modo vitae est quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur janua coeli,
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vir, o Benedicte, Tonanti,
Monticola, et sacri dux eremita chori.
CAP. II.-- De angelis qui ostenderunt ei viam qua pergere deberet.
139.0860C|
Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires,
Per deserta tibi dux fuit ipse Deus.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi justorum dixerat uni,
His, tu, parce locis, alter amicus adest.
CAPUT III.-- De tribus corvis quos alere solitus erat, qui eum a Sublacu usque Beneventum, per quinquaginta fere milliaria, sunt secuti.

Credeque ficta loqui, nisi ternis solus abiret.
Tres subito corvi promeruere sequi.
Hic quoque te clamant populos qui teste requirunt,
Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
139.0860D| Qui velut orbati, raucis, tibi flere loquelis
Instant convictu quod caruere tuo.
Te sibi sublato tenebris mons Coelius horret,
Et pollet nebulis concolor ipse suis.
CAPUT V.-- De monachis qui, ex tribus monasteteriis pro necessitate aquae ad eum collecti, meruerunt ex petra aquam ubertim manantem adipisci.

Moerent, et largis distillant fluctibus antra,
Cumque suis plangunt arida lustra feris.
Ast tunc perdocto scopuli cessere rubique,
Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi quod montibus imperet ipsis
Subjectis pedibus, mons caput ipse tuis.
139.0861A| Ut summum, tu sancte Pater, vegetere cacumen,
Submisso tumidam vertice planat humum,
Neve fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
Molliter obliquum ponit ubique latus.
Nunc mons ipse tamen juste tibi reddit honorem,
Qui meruit tantum, te decorante, bonum.
Arida tu cujus, hortis componis amoenis,
Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur montes, scopula [scopuli], freta nunc sua dona,
Pomiferisque viret silva decora comis.
Sic hominum celeres in fructum dirigis artus,
Sicca salutifero flumine corda rigans.
Sic, rogo, nunc spinas, in frugem verte malignas,
Quae macerant Marci pectora bruta tui.
  139.0861B| Et haec quidem Marcus in Praeconio spiritalis doctoris sui metrice lusit. Post eum Paulus sacri coenobii Cassinensis monachus, in Historia Romana libro decimo sexto, taliter hujus sancti Patris nostri facit mentionem: « His ipsis temporibus, procul dubio quibus Belisarius patricius Vandalos in Africa bello domuit, apud Castrum Cassinum, post solitariam vitam, sancto degens coenobio, stupendis beatissimus Pater Benedictus, nec minus futurorum praescius, radiabat virtutibus. Porro in Historia gentis suae, hoc est Longobardorum, vitam ejusdem nostri post Dominum protectoris elegiaco metro describere disponens, hoc sumpsit exordium. Justiniani Augusti temporibus, qui Romanum imperium 139.0861C| felici sorte rexit, qui et bella prospere gessit, et in causis civilibus mirificus exstitit, beatissimus Benedictus prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in Castro Cassino quod Harum appellatur, et magnae vitae meritis, et apostolicis virtutibus effulsit. Cujus vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque Paulus, ipsius sanctissimi Patris monachus, pro parvitate ingenii mei, ad honorem tanti Patris singula ejus miracula, per singula disticha, elegiaco metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos?
Virtutum cumulos ordiar unde tuos?
Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis!
139.0861D| Fulgida lux saecli, euge, beate Pater!
Nursia, plaude satis, tanto sublimis alumno,
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus transcendens moribus annos,
Exsuperansque senes, o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi,
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit confractum, pectore tristi
Laeta reformatum vas pedagoga tulit.
Urbe vocamen habens, tyronem cautibus abdit
Fert pietatis opem, Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis,
139.0862A| Cognita, Christe, tibi, laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfert tribus impiger annis,
Temnis amore Dei, frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur,
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat
Nilminus alma fides, signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem,
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelaea subulci,
Pectoribus laetis, pabula grata ferunt;
Ignis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes,
Carneus aethereo, ignis ab igne perit.
Pestis iniqua latens, oculo est deprehensa sagaci,
Non tulit arma crucis, pestis iniqua latens.
139.0862B| Lenia flagra vagam sistunt modestimine [moderamine] mentem
Excludunt pestem, lenia flagra vagam.
Unda perennis aquae, nativo e marmore manat,
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima Chalybs capulo divulse petisti,
Deseris alta petens, gurgitis ima Calybs.
Jussa paterna gerens dilapsus currit in aequor,
Currit vectus aquis, jussa paterna gerens.
Praebuit unda viam, prompto ad praecepta magistri,
Cursoris ignaro, praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer, raperis nec occidis (mergeris) undis,
Testis ades verax, tu quoque, parve puer.
139.0862C| Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta Corax digitis oblata malignis;
Dira procul jussus, fert alimenta Corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum.
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Liris amoena petens ducibus comitaris opimis,
Coelitus attraheris, lyris amoena petens.
Anguis inique furis loco [luco] spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique furis.
Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris;
Cogeris imperio, improbe sessor abi.
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries, lacerantur viscera fratris,
139.0862D| Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces,
Muneris accepti, abdita facta patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis,
Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.
Moenia celsa Neumae nullo subruentur ab hoste,
Turbo ait, evertet, moenia celsa Neumae
Plecteris hoste gravi ne lites munus ad aram,
Munus fers dum aris, plecteris hoste gravi.
Omnia septa gregis, praescitum est, tradita genti,
Gens eadem reparat, omnia septa gregis.
Fraudis amice puer suaso captaris ab hydro,
139.0863A| Hydro non caperis, fraudis amice puer.
Mens tumefacta, sile, tacita ne carpe videntem,
Cuncta patent vati, mens tumefacta, sile.
Pellitur atra fames delatis coelitus escis,
Nilhominus mentis, pellitur atra fames.
Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens,
Quod pervisa mones, pectora cuncta stupent
Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur,
Intersunt sacris, vocis ad imperium
Tellus hiulca sinu, corpus propellit humanum,
Jussa tenet corpus, tellus hiulca sinu.
Perfidus ille draco mulcet properare fugacem,
Sistit iter vetitum perfidus ille draco.
Exitiale malum capitis decussit honorem,
139.0863B| Id procul imperiis, exitiale malum.
Fulva metalla pius nec habet, promittit egenti:
Coelitus excepit fulva metalla pius.
Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,
Incolumem recipit, te miserante, cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt:
Illaesum servant aspera saxa vitrum.
Cur, o proconde, times stillam praebere Lechiti?
Dolia, cerne, fluunt, cur, o proconde, times?
Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?
Qui semper metuis, unde medela tibi?
Ah! lacrymande senex, hostili concidis ictu,
Ictu sed resipis, ah! lacrymande senex.
Barbara lora manus ignaras criminis arcent,
Sponte sua fugiunt, barbara lora manus.
139.0863C| Ille superbus equo reboans clamore minaci,
Stratus humi recubat, ille superbus equo.
Colla paterna ferunt exstincti viscera nati,
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor, vicit soror imbre beata:
Somnus abest oculis, omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli petit, simplicitate placens.
O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis!
Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!
Flammeus orbis habet justum super aethera nantem,
Quem pius jussit [ussit] amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus,
139.0863D| Charus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens, exemplis pectora firmas:
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit, vitae consortia linquens,
Ad vitam properans, congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus, nunquam dabat otia plectro,
Sacra canens obiit, psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem,
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est, facibus stipata coruscis:
Qua sacer ascendit, splendida visa via est.
Rupea septa petens, nacta est errore salutem:
Errorem evasit, rupea septa petens.
Poemata [carmina] parva dedit, famulus pro munere supplex,
139.0864A| Exsul, inops, tenuis, poemata [carmina] parva dedit.
Sint precor apta tibi, coelestis tramitis index,
O Benedicte Pater, sint, precor, apta tibi.

  Hymnum quoque singula ejusdem Patris miracula continentem, metro Iambico Archilochio, ita texuimus:

 
Fratres, alacri pectore
Venite, concentu pari:
Fruamur hujus inclytae
Festivitatis gaudiis.

 
Hac Benedictus aurea
Ostensor arcti tramitis,
Ad regna conscendit Pater,
Captans laborum praemia.

 
139.0864B| Effulsit ut sidus novum
Mundana pellens nubila;
Resplenduit prodigiis,
Ventura saeclo praecinens.

 
Laturus esum pluribus
Sanis, reformat vasculum.
Arctumque dans ergastulum,
Exstinxit ignes ignibus.

 
Fregit veneni bajulam
Crucis per arma, cymbiam:
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.

 
Funduntur amnes rupibus
Redit Chalybs e gurgite
Hostem ruina conterit,
139.0864C| Cedit fremens leo grave:

 
Immota fit moles levis
Rogus migrat phantasticus:
Fractum revisit sospitas,
Excessus absentum patet.

 
Rector vafer [deprehenderis] depraenderis,
Inique possessor, fugis:
Futura praenoscimini,
Arcana cor non contingit.

 
Fundatur aedes eminus,
Tellus vomit cadavera
Dracone frenator fugax,
Aether pluit numismata.

 
139.0864D| Vitrum resistit cautibus,
Manant olivo dolia;
Vinctum resolvit visio,
Vitam receptans funera.

 
Tanti potestas luminis
Voto sororis vincitur
Quo plus amat quis, plus valet
Enare quam cernit polo.

 
Non ante seclis cognitum.
Noctu jubar effulgurat [refulgurat];
Quo totus orbis cernitur,
Flamnisque subvehi pius.

 
Haec instar . . . . . nectaris
Miranda, plectro claruit:
Nam pinxit apte lineam
139.0865A| Vitae sacrae sequacibus.

 
Jam dux alumni sat potens,
Adsis gregis suspiriis,
Gliscat bonis, hydrum cavens,
Sit callis ut sequax tui.

  Porro desolationem ipsius sacratissimi Montis Cassini, quam beatus Pater Benedictus, multo ante spiritalibus praeviderat oculis, nec non restaurationem ejus, brevissimo narrandi genere curavit manifestare. At vero translationi sacratissimi corporis ejusdem sancti Patris ac sororis ejus Scholasticae, ad hunc venerabilem locum Floriacum, licet invitus, in ipsa Longobardorum Historia testimonium praebuit (Paulus Cassinensis). Quae omnia quia in primo libro Miraculorum pene ipsius verbis 139.0865B| exarata sunt, nos interim succincto genere narrandi praelibasse sufficiat. Illud sane non reticendum quia Deo amabilis abbas Odo in laude ejusdem Patris sermonem facunda edidit eloquentia, et in sermone quem de sancto conscripsit Martino hujus non siluit praeconia. Smaragdus quoque, expositionem in ipsius regulam commentatus, hos praemisit versiculos:
Quisquis ad aeternum mavult conscendere regnum,
Debet ad astrigerum mente subire polum,
Relligione pia, vitae perquirere callem,
Scandere quo valeat aurea regna celer,
Est monachis sancti Benedicti regula Patris
Perfectis, plana, suavis, et ampla via,
Aspera, sed pueris, nec non tyronibus arcta
139.0865C| Quos aluit gremio lactea vita diu.
Haec est sancta via, praelucida semita coeli;
Carpere quam cupiunt castra beata Dei.
Admonet haec monachos sublimis regula cunctos,
Ut rebus careant, regna superna petant,
Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,
Prospera quae sociis coelica regna manent,
Patribus a nostris, in sacro carmine legis,
Regia rectogradis dicitur ista via.
Haec est vita bonis, nec non et norma salutis,
Arcus et arma piis, frigida tela malis.
Hanc nullus nolens, cupiens implebit et omnis:
Estque gravis gravibus, suavis et apta bonis.
Florigeri monachis [coeli jubet ista docetque] ostendit haec paradisi
139.0865D| Regula, lucifluum desiderare locum (concupisce locum).
Haec bene materno natos castigat amore,
Arguit erudiens, et sine felle monens.
Haec patienter eos tenero cum verbere nutrit,
Candida post obitum praemia multa dabit.
Pandit iter rectis, coelestia pandit amicis,
Currere ne pigeat, sed patienter eant.
Examinat vitas, mores componit et ornat.
Librat et aequiparat et moderando minat (et minuit moderans).
Adnihilat, parvum justum conflascit [ sic, conflat] ut aurum.
Limat et examinat, et poliendo librat.
139.0866A| Omnibus est virga gracilis, moderatio justa,
Lima pia [pie] capiens, regna beata parans.
Arguit, obsecrat, increpat, atque libenter emendat.
Quos sibi germano foedere consociat.
Novit ad aeternum monachos perducere regnum
Et sociare choro dulciter angelico.
Quamvis haec socios coeli deducat ad alta,
Est tamen angustus callis, et arcta via,
Arcta pios celsi deducit ad atria regni,
Ampla malos putei mergit in ima nigri.
Nemo viam timeat monachorum intrare per arctam,
Ducunt ad astrigerum castra beata polum.
[Astrigero inducunt castra beata polo]
Ille poli poterit leviter conscendere celsa
139.0866B| Quem nocuo nulla pondere culpa gravat,
[Noxia quem nullo pondere culpa gravat.]
Aliger aethereus gravido cum corpore nullus
Verberat, aethereas saepe volando vias.
Nullus enim monachus peccati pondere pressus
Stelligeri poterit regna subire poli.
Omnis enim monachus lacrymis commissa lavare
Debet, et ulterius nulla lavanda pati.
Temperet interea monachi discretio mentem,
Et via per medium regia ducat cum.
Ut caveat dextram solers, timeatque sinistram,
Hortantur sacrae munia legis eum.
Tristia non timeat . . . . . . sed prospera mundi,
Scandere tum poterit, regna beata poli.
Quisquis amat rutilos sanctorum carpere fructus,
139.0866C| Actibus in cunctis consocietur eis.
Moribus ornatus, et casto corpore comptus,
Vivat, et a Domino semper amatus erit.
Sic [sit] tacitus, humilis, mitissimus, atque benignus
Sit patiens, sobrius, providus, atque pius,
Indolis et docilis, sapiens, ac mente pusillus
Conceptus, placidus, et bene cautus eat.
Excitet interea cordis compunctio sontem,
Qui sordes animae [mentis qui sordes] illuviesque lavet.
Chrismate perfuso lacrymarum fusio fonti
Aequiparat, maculas tergit ut ille nigras.
Tergit et ablutos paradisi rite colonos,
139.0866D| Efficit ut cives jam sine fine petat.
Qui jugiter laudes [lautas] possint persolvere grates,
Vivere cum Domino semper et esse suo.

  Nihilominus Adhelmus Anglus, primum abbas, post episcopus factus, in libro De laude sanctorum a se edito, hujus S. Patris hoc modo meminit.
Imperium mundi florens cum Roma teneret,
Atque gubernaret regnorum septa per orbem,
Temporibus Faustus Benedictus claruit. Isdem
Quem Deus Ausoniae clemens indulserat auctor,
Ut populum Domini, vadentem tramite recto,
Ferret ad aeterni ductor vestigia regni.
Quem prius abstrusus saevis anfractibus error,
Trusit ad inferni torrentis tartara nigra,
139.0867A| Saepe tyrannorum contrivit templa priorum,
Qui Dominum lucis tenebroso corde negabant,
Mox illic figens victricia signa salutis
Sic miles Christi, devicto [ex] hoste triumphat.
Basilicam Domino restaurans aede renata,
Quis modus aut numerus, vel certe calculus index
Explanare valet virtutes illius amplas?
Quae modulum et numerum excedunt pro mole suorum,
Namque cadaveribus reddebat lumina functis,
Quae gelidae mortis per vim fortuna necarat ( melius negarat)
Auditu surdos et claudos gressibus ornat,
Aegrotos vegetat, membrorum viribus augens,
Doemonis arma fugans, necnon et spicula frangens,
139.0867B| Hostibus explosis, restaurat saucia corda,
Iste capisterium rimarum fragmine ruptum
Innovat, ut nutrix lacrymarum flumina fudit,
Pestiferum calicem qui mortis pocula cinxit
Porrecta, rupit dextra per signa salutis.
Sic etiam Chalybem prolapsum gurgite Gothi,
Ad proprios iterum jussit remeare lacertos.
Primo qui statuit nostrae certamina vitae;
Qualiter optatam tentant coenobia normam.
Quoque modo properet directo tramite sanctus.
Ad superum scandens coelorum culmina cultor,
Cujus praeclaram pandens ab origine vitam,
Gregorius praesul chartis descripserat olim.
Donec aetheream [Aetheream donec] felix migraret in arcem.
139.0867C| Hujus alumnorum numero glomerantur ovantes,
Quos gerit in gremio fecunda Britannia cives.
A quo jam nobis baptismi gratia fluxit,
Atque magistrorum veneranda caterva cucurrit.
Parimodo in praeconio sororis ejus, beatae videlicet
Scholasticae, aliquantos eidem carmini taliter interserit versiculos.
Tempore Gothorum, fulsit virguncula quaedam,
Quae proprium ex schola sumpsit Scholastica nomen.
Hanc Deus ubertim coelesti munere ditat,
Aurea virgineo lucrantem praemia voto.
De qua hoc praecipuum vitae ramusculus alma
Divulgare solet, latus qua tenditur orbis.
139.0867D| Quod fratrem sibimet germano foedere junctum,
Subnixis precibus gestit compellere virgo,
Quatenus acciperent [acciperet] sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum, et sancti convivia verbi.
E quibus affatim saturantur pectora plebis,
Atque saginantur sanctorum corda virorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quinimo sanctam contempsit voce sororem.
Tunc Virgo Christum pulsabat corde benignum,
Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris:
Mox igitur coelum nimboso turbine totum,
Et convexa poli nigrescunt aethere furvo.
Murmura vasta tonant, flammis commista coruscis,
139.0868A| Et tremuit tellus magno tremebunda fragore.
Humida rorifluis humectant vellera guttis,
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer.
Complentur valles, et larga fluenta redundant,
Tunc mansit nolens qui pridem sponte negavi
Quod germana petit, deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat devota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi verba capessant,
Et haec quidam Adhelmus.

Ad extremum proprii clientes ipsius amantissimi patroni nostri Benedicti, in praesentia pretiosissimi corporis ejus apud Floriacum speciali gratia educati, ad laudandum alumnum suum haud segnes apparuerunt: in describenda duntaxat translatione sanctarum ejus reliquiarum, nec non miraculis quae 139.0868B| per illum antiquis seu modernis temporibus Christus operari dignatus est. Nos quoque pro modulo nostrae possibilitatis, post praescripta quaedam ejus miracula, in ipsius laude hoc aggressi opus, videamus quibus adhuc sanctis possit aequiparari Patribus. Aequetur sane viro forti Gedeoni, qui hostes Israeliticae plebis praelio aggressurus, prius aram Balaal de paterna exterminavit domo, nemusque illi sacratum exstirpavit. Sic et iste fortis miles Christi, aereis potestatibus bellum in Castro Cassino indicturus, oraculum Apollinis evertit, lucum succidit, ac fanum ejus, templum vivo praebuit esse Deo. Samson ille virorum fortissimus, mirabilium ejus invideat virtutibus. Ipse etenim pro avulsione oculorum, dejecto solario, tria millia secum delevit 139.0868C| inimicorum; hic autem Deo amabilis Benedictus, armis patientiae fultus, inimicum suum Florentium, et devitavit vivum: et solarii ruina contritum, flevit fuisse defunctum. Samson nervos et vincula, quibus ipse ab inimicis alligatus erat, rupit ac si stupea fila; mitis Pater Benedictus aliena, et, quod mirabilius est, solo intuitu solvit ligamina. Tobias junior archangelum Raphaelem, meruit itineris habere ducem; beato Patri Benedicto duo angeli in figura juvenum apparentes, ostendere ei viam qua ad castrum Cassinum pergere deberet. Daniel vir desideriorum, sagacitate astutae mentis, furtiva sacerdotum Beli deprehendit convivia; strenuus Benedictus Spiritus sancti iliustratus gratia, absentium fratrum sumptuosa 139.0868D| cognovit ac detexit convivia. Ille draconem exstinxit, iste fugitivo fratri draconis speciem objecit, et antiqui hostis, qui in serpente figuratur, callidas persuasiones in ejus corde mortificavit. De antiquis Patribus quibus aut aequalis miraculis, aut excellentior fuerit, satis dictum. Nunc jam, Novi Patres Testamenti perscrutantes, inspiciamus quos aut potentia exaequet signorum, aut exuberet. Petrus primus in apostolorum ordine primus ponatur in hujus causae ratione, cui hunc inclytum confessorem beatus papa Gregorius non dubitavit coaequare, tam in itinere aquae quam in sanctimonialium excommunicatione. At vero Doctori gentium illum 139.0869A| cooequat, cum, cognita divinitus Cassinensis coenobii desolatione, animas habitatorum hujus loci eum obtinuisse narrat, ita inquiens: Pauli vicem video tenuisse Benedictum, cujus dum navis rerum omnium jacturam pertulit, ipse in consolatione vitam omnium qui eum comitabantur accepit. Ipse sane egregius Praedicator scribit de se ter Dominum rogasse ut auferretur ab eo stimulus carnis, nec impetrasse; Gregorius vero narrat de hoc ter beato, post edomitam vepribus ac urticis carnis tentationem, tale quid deinceps eum nunquam sensisse. Martinus ille toto orbe nominatissimus, hujus nostri Patris haudquaquam invidet virtutibus; quem secum gaudet regnare in coelestibus regni sedibus. Ille enim ab Aniciano daemonem, qui ejus insederat cervicibus, 139.0869B| sola exsufflatione depulit. Iste duos monachos, unum ictu virgae, alterum alapae incussione ab antiqui hostis dominatione ruit. Brictium sibi derogantem, absens Martinus audivit. Monachum superba in cogitatu loquentem, providus Benedictus divinitus intellexit. Ampulla sanctificatum a Martino oleum continens, et in pavimentum marmore stratum decidens, nequaquam confracta est. Vas vitreum cum oleo propter inobedientiam a venerabili Benedicto, per fenestram cellarii super molem lapidum projici jussum, permansit illaesum.

Nec anachoretarum choro hic noster patronus dispar invenitur. In signorum trophaeo, Macharius ille mirabilis, orationi instans, aspexit doemonem in 139.0869C| veste forata, varia vitiorum eremitis ferentem pocula. Quem interrogans! Ohe: major ait, quo vadis? Responsum abillo accepit quod ad fratres iret et varios affectionum gustus illis propinare vellet. Praecipuus monachorum Benedictus, dum ad orationem pergeret, eumdem antiquum hostem, in specie medici obvium habuit; quo tenderet inquisivit. Ille respondit se ad fratres ire, potionem illis dare velle. Macharius Theoctistum, daemoniaca fraude vitiatum, suis exhortationibus ad melioris vitae reduxit statum. Benedictus, ob diaboli despectum, unum tantummodo seni ab eo venato incussit colaphum, et continuo reddidit sanum. Antonius inter anachoretas eximius, animam Pauli eremitae primi vidit ab angelis ad coelum ferri: sinceritas Patris Benedicti non solum sororis Scholasticae 139.0869D| spiritum in columbae specie vidit scandere 139.0870A| coelum: verum et Germani Capuani animam, in sphaera ignea celsa penetrare polorum. Illi ipsi antiquissimo, atque ideo primo eremitarum Eliae, quamvis jam per obsecundantes sibi corvos sit aequatus, videamus tamen utrum et in ejus translatione sit non dispar a Deo judicatus. Elias enim curru igneo raptus est in coelum. Amabilis Pater Benedictus, via palliis strata ac innumeris corusca lampadibus, alta conscendit polorum. Eliam dum tolleretur a se, flens inclamabat Elyseus: Pater mi, pater mi currus Israel et auriga ejus. (IV Reg. II). Discipulis venerabilis Benedicti, viam qua ad Dominum jucundus ibat magister, mirantibus; astans vir clarus, haud dubium quin angelus, haec verba consolationis est effatus: Hac, inquit, via dilectus Domino, coelum 139.0870B| Benedictus ascendit. Hucusque quibus sanctis hic beatus Pater noster Benedictus par apparuerit in miraculis disputatum sit: nunc, ejus dilectores succinctim disputando considerent in quibus signis alios excellere credendus sit. Nam in eo quod adhuc puerulus eremum petiit intrepidus, quodque carnis incentiva sic edomuit in adolescentia, ut nulla deinceps libidinis certamina, aut rarissima aut nulla aliorum inveniuntur exempla. Quia vero eum quem terra post obitum non tenuit, per impositionem Dominici corporis sepulturae conclusit, et ligamina rustica solo in intuitu solvit, fratribus quoque quibus se ad construendum monasterium venturum esse praedixerat, apparuit, universum mundum sub unius horae momento conspexit, via palliis strata coelos conscendit, ut 139.0870C| pace omnium loquar sanctorum, nullum ei video conferendum. Licet enim in transitu Eliae eum comparasse visi sumus, hoc tamen humanis sensibus excellentius fore creditur, quod hic amantissimus Domini Benedictus, non subjectus aut raptus esse, sed conscendisse perhibetur.

De caetero nos, qui, multa gravedine peccaminum pressi, laudes tam magnifici Patris aggredi ausi sumus, interim sileamus, quia mens sibi male conscia, pavet se tanta attentasse praeconia. Unde hujus alumni nostri, luce ipsa qua fruimur vitaque charioris, sanctissimi Benedicti efflagitamus benevolentiam, ut apud omnipotentis Dei mesericordiam peccatorum nobis obtineat veniam, et per infinita saecula sempiternam gloriam. Amen.

Quotation analysis