Migne Patrologia Latina Tomus 133
Sermo in natali S. Odonis
Sermo in natali S. Odonis (Auctor incertus), J. P. Migne 133.0839B
Sermo in natali S. Odonis
133.0837B| Ad sancti ac beatissimi Odonis patris nostri, cujus hodie festa celebramus, laudes addidisse aliquid, decerpsisse est. Cum siquidem virtutum ejus gratia non sermonibus exponenda sit, sed operibus comprobanda. Cum enim dicat Scriptura: Gloria Patris est Filius sapiens, quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur? In Christo enim Jesu per Evangelium nos genuit. Quidquid igitur in hac sancta plebe potest esse virtutis et gratiae, de hoc quasi quodam fonte lucidissimo, omnium rivulorum puritas emanavit. Etenim, quia castitatis pollebat vigore, quia abstinentiae gloriabatur angustiis, quia blandimentis erat praeditus lenitatis, omnium civium in Deum provocavit affectum. Bene et congrue in hac die 133.0837C| quam nobis beati patris nostri Odonis ad paradisum transitus exsultabilem reddit, praesentis psalmi versiculum decantavimus: In memoria aeterna erit justus. Digne enim in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transiit angelorum. Qui jam gratiam Christi clarificatus invenit, quia mundi gloriam non quaesivit.
Dicit sermo divinus: Ne laudaveris hominem in vita sua. Tanquam si diceret: Lauda post vitam, magnifica post consummationem. Duplici enim ex causa, utilius est hominum magis memoriae laudem dare quam vitae, ut illo potissimum tempore, merita sanctitatis extollas, quando nec laudantem adulatio nocet, nec laudatum tentet elatio. Lauda ergo post periculum, praedica securum. Lauda non navigantis 133.0837D| felicitatem; sed cum pervenerit ad portum. Lauda ducis virtutem, sed cum perductus est ad triumphum. Quis autem vivens tuto possit, ac sine trepidatione laudari, qui et de praeterito meminit se habere quod deleat, et de futuro videt sibi superesse 133.0838B| quod timeat? Quis vero hominum in hoc corpusculo positus, debeat sibi quidquam vendicare de meritis, quorum iter daemonum infestatio velut latronum obsidet multitudo, quibus omnes dies supplantatores invisi animarum laqueos tendunt innumerabilium mortium expavescendos? Navigantibus enim nobis per hoc mare magnum et spatiosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla et magna, id est, diversa sunt genera inimicorum, qui secundum nostrarum virium quantitatem, compensato nobiscum agone luctantur.
In hujus itaque mundi pelago, nobis valde pertimescendum est, ne navim nostram aut procella tempestatis abripiat, aut fluctus absorbeat, aut in 133.0838C| aeternam praedam pirata crudelis abducat. Adversus haec ergo multiformia saeculi mala, castigatis et castis actibus resistamus. Beati autem Patris Odonis merita jam in tuto posita securi magnificemus, qui gubernaculum fidei viriliter tenens, anchoram spei tranquilla jam in statione composuit, et plenam coelestibus divitiis, et aeternis mercibus navim optato in littore collocavit, qui contra omnes adversarios scutum timoris Dei tandiu infatigabiliter tenuit, donec ad victoriam perveniret.
Quid enim fuit totus vitae illius cursus, nisi unus cum vigili hoste conflictus? Quantis hic caecis, a via veritatis errantibus, et de summa jam in profundum rupe pendentibus, amissum reddidit visum, 133.0838D| et illum quo Christus videretur, reparavit intuitum? Quantorum auribus, sordis et infidelitatis obturatione damnatis, ad percipiendam vocem coelestium mandatorum, pretiosum infudit auditum, ut vocanti Deo ad misericordiam, responderent per 133.0839A| obedientiam? Quantos intrinsecus vulneratos angelici oris arte, et orationum firmitate curavit? Quantos per longam incuriam, peccati labe resolutos, et quadam leprae contagione perfusos, castigationibus et exhortationibus expiando, Deo in se operante, mundavit? Quantorum animas viventes in corpore, jam defunctas, et delictorum mole obrutas ac sepultas, ad emendationem tanquam ad lucem vocando, Deo resuscitavit, ut Domini sui admirandus imitator, jam mortuas Deo e contrario mortificaret vitali morte peccato? De quantorum ille cordibus, quos inhonesta iniquitas et impietas possidebat, fugavit luxuriam, dejecit iram, extersit invidiam, et velut de antiqua domo barbaris hospitibus perturbatis, revocando illuc fidem, castitatem, justitiam, misericordiam, 133.0839B| habitatores pacificos intromisit, per quos in domicilium mentis caput horum bonorum Christus intraret, et appositis poenitentiae medicamentis, velut quatriduanum fetentem, increpationum fremitu suscitabat, et emendatione suscepta, de mediis mortis faucibus erutos, temporiva resurrectione vitae restituebat?
Haec itaque atque hujusmodi plurima gerens, quae etiam ipsi plenius meministis, quae quoniam proferre per nos atque expedire, ut dignum est, non potest sermo pauperculus, melius vobis ea vester dictet affectus. Summae alacritatis instantia fuit cultor et custos animarum, cupiditates resecans, iram comprimens, malitiam exstirpans. His magis beatissimus Odo temporibus necessarius fuit, quibus 133.0839C| tanta iniquitas, sumptis quotidie, deficiente 133.0840A| justitia, viribus convalescit. Et quidem ille in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est; cui mundus crucifixus fuit, ac mortuus; quidquid laboravit de activa, ad illam vitam transtulit, et quasi bonus ratiocinator velut ad centuplum manum porrigens, semper de sinistra transmisit ad dexteram, et in coelo reposuit sudores suos. Nam et si hoc opera ejus videntur, illuc operum merita transierunt. Illius ergo in quantum possumus, vestigiis insistamus, quibus per illam nimis arctam viam ad coeli ampla festinans, qua eum sequeremur, ostendit. Rapiat sibi de eo alter gratiam et speciem compunctionis, alter pigmentum candidissimum nitidae castitatis, pallorem ille abstinentiae, 133.0840B| ruborem iste verecundiae. Ille ardentem in Dei rebus fidem velut aerium splendorem radiantem, atque hoc modo spiritalia interioris hominis membra componens, in corpus plebis suae transeat ad coelum. Et ad unam illius faciem omnem exornemus domum, id est, universam pingamus Ecclesiam Dei. Et videns nos, vel de aeterni tremere judicii, vel futura beatitudine cogitantes, illa evangelica Christi vox nos possit assumere, Pater, rogo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, et nos quandoque ex hoc saeculo migraturos, patronus noster Odo in sedem suam et sinum suum velut Abraham peculiares accipiat, et in illa die incolumes oves suas, laetus pastor agnoscat. Ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.