Jump to content

Sermo synodalis (Udalricus Augustanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo synodalis (Udalricus Augustanus)
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 135


Sermo synodalis

Sermo synodalis (Auctor incertus (Udalricus Augustanus?)), J. P. Migne 135.1074A


CONJECTURA MARCI VELSERI DE AUCTORE SERMONIS SEQUENTIS.

135.1069| Cum codex Neresheimi in Augustana dioecesi, anno Christi 1009, hoc est tricesimo sexto post mortem sancti Udalrici, scriptus sit, verisimile fit synodales has constitutiones a sancto Udalrico fluere, quas sequentes deinde episcopi, quod inscriptio innuit, saepius repetere et proponere consueverint. Primum vero earum auctorem sanctum Udalricum esse, magnopere confirmat locus vetusti scriptoris in ejus Vita cap. 6: « In quibusdam autem diebus capitula cum clericis habere disposuit, in his locis ubi haec aptissime fieri archipresbyteri putaverunt, et ubi eum ab aliis mundanis conciliis absolutiorem esse arbitrabantur. Congregatis ante se clericis, archipresbyteros, et decanos, et optimos quos inter eos invenire potuit, caute interrogavit qualiter quotidianum Dei servitium ab eis imploretur, et qualiter populus illis subjectus ex eis regeretur in studio praedicandi docendique, quantaque cautela infantes baptizarentur, infirmi visitarentur, et ungerentur, defunctorum etiam corpora quanta compassione sepulturis traderentur, qualiter de decimis et oblationibus fidelium pauperes recrearentur, viduis et orphanis in universis necessitatibus subvenirent, quantoque studio in hospitibus et advenis Christo ministrarent: si subintroductas mulieres secum habuissent, et inde crimen suspicionis inciderent, si cum canibus vel accipitribus venationes sequerentur, si tabernas causa edendi vel bibendi ingrederentur, si turpes jocos in usu haberent, si ebrietates et comessationes supra modum amarent, si rixis et contentionibus et aemulationibus deservirent, si nuptiis saecularibus interessent, vel si aliqui eorum ministeria indecentia in consuetudine haberent, si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, suasque ecclesias ad tempus reviserent, si obedientiam eorum magistris praebuissent, et in toto suo ministerio devoti et apti manere studuissent. » Cum pleraeque harum interrogationum constitutionibus respondeant, tempus praeterea locusque conveniat, profecto nihil vetat uni eidem sancto Udalrico constitutiones et interrogationes tribuere.

p. 1069

ADMONITIO SEVERINI BINII. Amice lector, hunc sermonem synodalem, post primam editionem, conciliorum secundae inserendum misit ad me amplissimus dominus Marcus Velserus piae memoriae, quondam inclytae reipublicae Augustanae duumvir, sequens prisci aevi monimentum, una cum conjectura de auctore: operae pretium facturum me putavi, ut latentem sermonem omnibus pastoralibus synodis celebrandis utilissimum, e tenebris erutum in lucem emitterem. Quod ecclesiasticae disciplinae faustum sit: eritque ut spero, si qui in sortem ac ministerium Domini cooptati sunt, haec tam salutaria monita in intimas medullas demittant, ut ad eorum praescriptum, vitam, mores, et actiones suas conformare studeant. Cum incertum sit quoto anno ab Udalrico habitus fuerit, praefixum initio scripti libri annum retinendum esse judicavi. ↑



SERMO. 135.1071A|

Fratres presbyteri et sacerdotes Domini, cooperatores nostri ordinis estis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos locum Eleazari et Ithamaris. Nos vice duodecim apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta discipulorum estis. Nos pastores vestri sumus, vos pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino Jesu Christo, vos de plebibus vobis commissis. Et ideo, charissimi, videte periculum vestrum. Admonemus et obsecramus fraternitatem vestram, ut de communi salute vestra cogitantes attentius, audiatis admonitionem nostram; et quae vobis suggerimus, memoriae commendetis, et opere exercere studeatis.

In primis admonemus ut vita et conversatio vestra 135.1071B| irreprehensibilis sit, scilicet ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in ea feminas non habeatis. Omni nocte ad nocturna surgite. Cursum vestrum certis horis decantate. Missarum celebrationes religiose peragite. Corpus et sanguinem cum timore et reverentia sumite. Vasa sancta propriis manibus abluite et abstergite. Nullus cantet missam, nisi jejunus. Nullus cantet, qui non communicet. Nullus cantet sine amictu, alba, stola, fanone, planeta. Et haec vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint. Nullus cum alba, qua in suos usus utitur, praesumat missam cantare. Nulla femina ad altare Domini accedat, nec calicem Domini tangat. Corporale mundissimum sit, altare coopertum de mundis linteis. 135.1071C| Super altare nihil ponatur, nisi capsae et reliquiae, aut forte quatuor Evangelia, et buxida cum corpore Domini ad infirmos; caetera in nitido loco recondantur.

Missale plenarium, Lectionarium et Antiphonarium unaquaeque ecclesia habeat. Locus in sacrario aut juxta altare sit praeparatus, ubi aqua effundi possit quando sacra vasa abluuntur, et ibi vas nitidum cum aqua dependeat, ibique sacerdos manus lavet post communionem. Ecclesiae sint coopertae bene et cameratae, et atrium sit saepe munitum. Nullus extra ecclesiam per domos aut in locis non cameratis missam cantet. Omnis presbyter clericum habeat aut scholarem, qui epistolam vel lectionem legat, et ad missam respondeat, et cum quo psalmos 135.1071D| cantet. Nullus solus missam cantet.

Nullus cum calcariis, quos sporones rustice vocamus, et cultellis extrinsecus dependentibus, missam cantet, quia indecens est et contra regulam ecclesiasticam est.

Calicem et oblatam recta cruce signate, id est non in circulo et variatione digitorum, ut plurimi vestri faciunt, sed strictis duobus digitis et pollice intus recluso, per quos Trinitas innuitur, istud 135.1072A| signum + recte facere studete: non enim aliter quidquam potestis benedicere. Infirmos visitate, et eos reconciliate, et juxta apostolum (Jac. V) oleo sancto inungite, et propria manu communicate. Et nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae ad deferendam infirmo.

Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium vel munus exigat. Videte ne per negligentiam vestram ullus infans sine baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus et litigiosus, quia servum Domini non oportet litigare. Nullus vestrum arma ferat in seditione, quia arma vestra debent esse spiritualia. Nullus canum aut avium jocis inserviat.

135.1072B| Nullus in tabernis bibat. Unusquisque vestrum, quantum sapit, plebi suae de Evangelio vel Apostolo, die Dominico, vel festis diebus, annuntiet. Verbum Domini debetis praedicare. Curam pauperum, peregrinorum et orphanorum habete, cos ad prandiola vestra invitate. Estote hospitales, ut alii a vobis exemplum bonum sumant.

Omni die Dominica ante missam aquam benedictam facite, unde populus aspergatur: et ad hoc solum vas habete. Sacra vasa, et vestimenta sacerdotalia, nolite in pignore dare negotiatori aut tabernario. Nullus vestrum usuras exigat, et conductor sui fenoris existat. Res et facultates, quas post diem ordinationis vestrae acquiritis, sciatis ad ecclesiam 135.1072C| pertinere. Nullus sine scientia et consensu nostro ecclesiam acquirat. Nullus per potestatem saecularium ecclesiam obtineat. Nullus ecclesiam ad quam titulatus est relinquat, et ad aliam quaestus causa migret. Nullus plures ecclesias teneat sine adjutorio aliorum presbyterorum. Nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi in itinere, et cum placitum fuerit, ad missam recipiat. Nullus in alterius parochia missam cantet. Nullus poenitentem invitet carnem manducare, et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam fecerit. Nullus praesumat baptizare, nisi in vigilia Paschae et Pentecostes, nisi propter periculum mortis. Unusquisque fontes habeat, et si non potest lapideos, habeat aliud vas ad hoc praeparatum, in quo 135.1072D| nihil aliud fiat. Videte ut omnibus parochianis vestris Symbolum et Orationem Dominicam insinuetis. Jejunium Quatuor Temporum, et Rogationum, et Litaniae majoris, plebibus vestris omnimodis observandum insinuate: feria quarta ante Quadragesimam plebem ad confessionem invitate, et ei, juxta qualitatem delicti, poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in Poenitentiali scriptum est. Quater in anno, id est, Natale domini, et Coena domini, Pascha, 135.1073A| et Pentecoste, omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis Domini accedere admonete. Certis temporibus conjugatos ab uxoribus abstinere exhortamini. Eulogias post missam in diebus festis plebi tribuite. Nullus induatur vestimentis laicalibus. Nullus rem, aut possessionem, aut mancipium ecclesiae, vendere, aut commutare, aut quocunque ingenio alienare praesumat.

Diem dominicum, et alias festivitates, absque opere servili a vespera usque ad vesperam celebrari docete. Cantus et choros mulierum in atrio ecclesiae prohibete. Carmina diabolica, quae super mortuos nocturnis horis vulgus facere solet, et cachinnos quos exercent, sub contestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare. 135.1073B| Nullus illis praesumat missam cantare, sed et plebibus vobis hoc annuntiate. Ad nuptias nullus vestrum eat. Omnibus annuntiate ut nullus uxorem accipiat, nisi publice celebratis nuptiis. Raptum omnimodis prohibete, et ut nullus ad proximam sanguinis sui accedat, et ut alterius sponsam nullus ducat. Porcarios et alios pastores vel Dominica ad missam venire facite. Patrini filiolis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuent, aut insinuari faciant. Chrisma semper sub cera sit sigillo [ forte sub sera sit, et sigillo], propter quosdam infideles. De ministerio etiam vobis commisso vos admonere curamus, ut unusquisque vestrum, si fieri potest, expositionem Symboli et Orationis Dominicae, juxta traditionem orthodoxorum penes se scriptas habeat, et eam 135.1073C| pleniter intelligat: et inde, si novit, praedicando 135.1074A| populum sibi commissum sedulo instruat; si non, saltem teneat, vel credat. Orationes quoque missarum et Canonem bene intelligat, et si non, saltem memoriter ac distincte valeat proferre. Epistolam et Evangelium bene legere possit, et utinam ad litteram ejus sensum posset manifestare. Psalmorum verba et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Sermonem, ut supra diximus, Athanasii episcopi de fide Trinitatis, cujus initium est, Quicumque vult, memoriter teneat. Exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, ad fontem quoque consecrandum, et reliquas preces super masculum et feminam, pluraliter ac singulariter distincte proferre valeat. Similiter baptizandi, ad succurrendum infirmis, ordinem 135.1074B| quoque reconciliandi, juxta modum sibi canonico servatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque eidem necessitati competentes bene saltem sciat legere. Similiter ordinem et preces in exsequiis agendis defunctorum. Similiter exorcismos et benedictiones salis et aquae memoriter teneat. Cantum nocturnum atque diurnum noverit.

Computum minorem, id est epactas, concurrentes regulares, terminum paschalem, et reliquos sapiat, si est possibile. Martyrologium et Poenitentiale habeat, et caetera. Volumus autem, fratres charissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione, quantum humana patitur infirmitas, bonis studeatis operibus adimplere, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et 135.1074C| regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

p. 1069