Jump to content

Sermones (Abbo Sangermanensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Sermones

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne 132.0776D

ACHERII MONITUM AD LECTOREM.(Spicilegii tom. I, pag. 336.) 132.0761A| Abbonis monasterii Pratensis coenobitae ac presbyteri sermones suppeditavit scriptus codex ejusdem abbatiae, quos inter plures haud luce indignos judicavimus. Quinque itaque descripsimus, qui potissimum ecclesiasticam disciplinam eo tempore observatam ostentant, docentque prae caeteris modum Ecclesiae reconciliandorum publice poenitentium, atque iisdem eucharistiae conferendae tempus: reliquos alias fortean edituri cum opportuna dabitur occasio, mittimus interim.

132.0762A| Cur vero sermones istos conscripserit vulgaveritque Abbo, causam affert in argumento sive praefatiuncula sermonibus praefixa, his verbis ad Lectorem: « Hoc opusculum tibi nudo, » etc. Elucubravit Abbo et libros duos versibus de obsidione Lutetiae Parisiorum a Normannis facta an. 886 et 887, quo tempore vivebat. Vir fuit Scripturae divinae, conciliorum ac sanctorum Patrum non ignarus, atque ut ea ferebant tempora, satis disertus.

INCIPIT ARGUMENTUM LIBRI SEQUENTIS 132.0761|

Noveris, lector sive auditor, quicunque es mediocris loquacitatis dives, sed latinitatis indiges, hoc opusculum tibi nudo nuditer factum, ut qui per obscura doctorum commenta et homilias non intelligis Evangelia, saltem huic libello ab illis mutuato intendas vel legendo, vel audiendo. In hoc quippe codicillo omnia quaecunque legeris invenies patefacta tuae saluti, aliorumque hominum quibus revelabitur; evangelicas videlicet expositiones, simulque sermunculos rebus temporibusque aptissimos. Me revera, Abbonem scilicet monachum, et miserabiliorem cunctis mortalibus, coegerunt episcopi, Froterius videlicet Pictavae sedis, et maxime Fulradus Parisiacae, illud tenui stylo cudere negotium, ad utilitatem simplicium clericorum; quatenus hinc omni tempore sumant ausum, et hauriant potum praedicandi subjectis. Igitur memores 132.0763| estote, lectores, Abbonis in vestris sacris, vernaculi beatissimi Germani tutoris Parisii ab obsessione hostili. Dignum est siquidem, ut qui pene indicibili sudore expleveram jussa praesulum, quodlibet adminiculum mente sentiam orationibus.

SERMO PRIMUS. In Coena Domini.

132.0763A| Haec igitur dies, fratres charissimi, a fidelibus Christi longe lateque per orbem diffusis congrua devotione tota in celeberrimae solemnitatis laude expenditur. Hodie dignissimum Pascha a Domino et a discipulis celebratur, et ab ipso in exemplum imitandae humilitatis, pedes eorum lavantur, atque sancta mysteria corporis ac sanguinis sui traduntur. Hodie ad colligendos novos populos sanctum chrisma ab episcopis conficitur, templi pavimenta et altaria, sacra quoque vasa purificantur. Hodie pia mater Ecclesia super filios adoptivos, quos in fide genuit quosque olim pro quibusdam erratuum suorum piaculis corrigendos amisit, dum iterum ad se reverti 132.0763B| per reconciliationem conspicit, ovanter congratulatur. In qua videlicet die omnes vos ad eamdem reconciliationem, ut absolvi possitis a delictis, promptissima voluntate confluere dignoscimus, quam largiflua supernae pietatis gratia annuente, sicuti devotis exposcimus animis, ut debitores adsumus et pro vobis rationem reddituri, totis praecordiorum nisibus ejus fiducia freti, qui dixit: « Quodcunque solveritis super terram erit solutum et in coelo (Matth. XVIII, 18); » vobis administrare cupimus.

Sed cum pastoralis curae sarcinam nos scelerum gravedine fessos immerito subesse comperimus, quam * imprudenter arripuimus quod non debuimus, ad hoc assurgere formidamus; timentes ne illud 132.0763C| propheticum in nos retorqueri videatur, quod de reprobis pastoribus dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). » Unde adeo necesse est, ut proprias primum continuis fletibus mundemus maculas criminis, deinde unumquemque vestrum pastorali sollicitudine admoneamus, ut qui hanc absolutionem adipisci desiderat introrsus redeat, oculos cordis ad conscientiam revolvat, et si illicita quaeque, a quibus nemo liber sit, admisit, sincerae confessionis recordatione et spiritu contribulato in ara cordis Domino hostiam immolet, et sese in omnibus corrigere satagat. Non enim cogitationum nostrarum intentiones, nisi qui « omnia scrutatur corda, et universas mentium cogitationes intelligit (I Par. XXVIII, 132.0763D| 9), » quislibet potest intueri. Omnes quidem ad captandae absolutionis effectum veniunt, sed non aequanimiter; alii namque in sordes peccatorum illapsi obstinato animo perseverant; alii quoque ea quae inique aliquando gesserunt, non solum perpetrare erubescunt, verum etiam fletibus amarissimis punire sollicitant. De istis vero legitur: « Beatus homo 132.0764A| qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14): » de illis quippe statim subsequitur: « Qui etiam mentis est durae, corruet in malum (Ibid.). »

Proinde paterna admonitione jubemus, ne quislibet converti ad Deum differat, cum ille dicat: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). » Et: « In quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnia peccata ejus oblivioni tradentur (Ezech. XXXIII, 12-15). » Hinc etiam ipse in Evangelio ait: « Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). » Cum autem, fratres charissimi, tot sanctarum Scripturarum exempla, pluraque alia mentis nostrae in intellectu tantam inferant consolationem, 132.0764B| et converti ad Deum nolumus, quomodo ex peccatis veniam quaerimus? Hinc enim Dominus per prophetam dicit: « Pluam super unam civitatem, super aliam non pluam (Amos IV, 17). Super unam quidem civitatem Dominus pluit, dum super quorumdam corda fidelium ad se convertentia salutiferum sancti Spiritus imbrem infundit. Sed super aliam civitatem idem Dominus non pluit, dum plerisque animo obduratis gratiam suae visitationis subtrahit. Sic namque in hac Ecclesia timeri potest, ut quibusdam pro meritorum suorum qualitate concedatur absolutionis gratia, et quibusdam, quod absit, subtrahatur. Audistis enim quid Dominus cum ad praedicandum mitteret discipulos praeceperit eis, dicens: « In quamcunque domum intraveritis, ibi 132.0764C| manete (Luc. IX, 4): » « si autem ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra; sin autem, revertetur ad vos (Luc. X, 6). » Ideoque, fratres, omni constantia procurate ne dispar, sed sicut in omnibus communis est gratia baptismatis, ita exstet et absolutionis, quia hodie, ut praemissum est, Pascha celebravit cum discipulis, et in crastinum gloriosam subiit mortem: et de hoste resurgendo a mortuis nos eripuit Jesus Christus Dominus noster.

SERMO II. De coena Domini, et de multis sacramentis ejusdem diei.

Fratres charissimi, hodie in ista die gaudent et sunt laeti omnes fideles Christi, qui sunt per totum 132.0764D| istum mundum. Hoc debetis scire pro quali causa debent hodie laeti esse toti Christiani plusquam in alia die. Propterea debetis vos esse laeti, quia in ista die fecit Dominus pascha cum discipulis suis, et in ista die lavavit Dominus pedes discipulorum suorum, et ostendit omnibus hominibus exemplum de humilitate, ut omnes homines illi se humiliarent et lavarent 132.0765A| pedes pauperum. Et in ista die fecit Dominus coenam cum discipulis suis, hoc est manducavit et bibit cum suis discipulis. Et in ista die consecravit Dominus prima vice de pane suum corpus, et de vino suum sanguinem. Et in ista die cessavit Vetus Testamentum, et accepit finem lex Judaeorum. Et in ista die incipit Novum Testamentum, hoc est Evangelium. Et hodie incoepit religio Christianorum in ipsa coena Domini. Et hodie in ista die debent omnes episcopi consecrare, hoc est benedicere chrisma, unde nos facimus novellos Christianos. Et hodie debent lavari ecclesiae, et altaria, et illa sancta vasa quae sunt in ecclesia. Hodie gaudet sancta mater Ecclesia recipere, et reconciliare sibi suos filios, hoc est, Christianos, quos emisit foras pro 132.0765B| illorum culpis. Et in ista die, fratres, videmus nos, quia propterea venistis ad istam matrem Ecclesiam, ut possitis habere ipsam reconciliationem quam perdidistis propter vestra peccata, et qua vos possitis absolvi ab omnibus vestris peccatis.

Vere, fratres charissimi, hoc debetis scire unde fuit incoeptum hoc exemplum, ut episcopi peccatores homines ejicerent de ecclesia in capite jejunii, et iterum post completam dignam poenitentiam reciperent ipsos peccatores in ecclesia. Nam quando noster Dominus, qui est Deus omnipotens, fecit primum hominem Adam, totum illum fecit sanctum, et justum et immortalem. Sanctitas autem et justitia, et immortalitas fecerunt ipsum Adam habere imaginem et similitudinem Dei. Et propterea dixit Deus 132.0765C| antequam crearet Adam: « Faciamus hominem ad similitudinem nostram (Gen. I, 26), » hoc est faciamus hominem sanctum, et justum et immortalem. Et istam suam imaginem nos commendat Dominus habere, quando dicit in Evangelio: « Estote sancti, quia et ego sanctus sum (Lev. XI, 44). » Et in alio loco dicit: « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). » Ergo quia Deus tam bonum et tam sanctum fecit Adam, propterea legimus, « quia misit eum in paradisum ut operaretur, et custodiret illum (Gen. VII, 15). » In ipso autem paradiso dedit ei Dominus omnem gloriam. Ibi videbat angelos, et loquebatur cum illis; et nunquam moreretur si non peccasset. Ibi audiebat Dominum secum loquentem, et talem obedientiam sibi 132.0765D| commendantem, ut nunquam comederet de ligno scientiae boni et mali. In ipsa vero hora qua peccavit Adam, ejecit eum Dominus, qui est Episcopus episcoporum, foras de paradiso; et dixit illi: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III, 19). » Et postquam fuit Adam ejectus de paradiso, quid fecit? Certe longam poenitentiam fecit per sexcentos annos, et eo amplius. Ad ultimum vero post suam mortem missus est in carcerem infernalem, ubi longo tempore planxit et doluit, quia propter suum peccatum perdiderat paradisum, et tam grandi tempore fuit ibi dolens et poenitens, donec Dominus noster Jesus Christus, qui est pontifex pontificum, absolvit eum 132.0766A| per suam passionem, et liberavit eum de poenis tenebrarum, et reddidit ei paradisum.

Igitur, fratres, nos episcopi, sumus vicarii Domini nostri Jesu Christi in hoc mundo, et sumus missi, et ordinati in loco ejus, et propterea post apostolos dedit nobis Dominus potestatem ligandi animas atque solvendi, et praecepit nobis aedificare, et plantare bonos homines in domo Domini, et evellere [de ea] hoc est de Ecclesia. Sic enim dicit Dominus per Jeremiam prophetam: « Ecce constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et dissipes; et aedifices, et plantes in domo Domini (Jer. I, X). » Attendite, fratres, de bono animo hoc quod nos vobis volumus dicere. Propterea misit Dominus Adam in paradisum, ut 132.0766B| in ipso paradiso nascerentur omnes electi, et operarentur voluntatem Dei usque ad plenam senectutem, et de illo transirent ad coelestem patriam. Et certe sic facerent, si Adam non peccasset.

Fratres, istud exemplum Domini nostri Jesu Christi tenemus, nos episcopi in Ecclesia, peccatores vero tenent exemplum Adam, verbi gratia, sicut Filius Dei misit Adam sanctum et justum in paradisum, similiter nos et omnes sacerdotes mittimus in Ecclesiam homines sanctificatos, et justificatos in baptismo. Cur mittimus eos homines in Ecclesiam, qui jam facti sunt sancti per baptismum? Et propter ipsam causam pro qua Dominus misit Adam in paradisum, hoc est ut operaretur et custodiret illum paradisum. Similiter 132.0766C| et nos sacerdotes propterea mittimus homines baptizatos in Ecclesiam, ut omni tempore operentur in ea voluntatem Dei, et custodiant illam Ecclesiam, hoc est Christianitatem. Deus omnipotens donavit Adam legem quam debuit observare per obedientiam. Qualem legem? Ut non manducaret de arbore scientiae boni et mali. Similiter et Dominus per nos donat vobis legem quam debetis servare in Ecclesia. Qualem legem vobis donat Dominus per nos, id est, per nostram admonitionem? « Non occides; non moechaberis; non adulterabis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; non perjurabis; diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; et diliges proximum tuum sicut temetipsum (Exod. XX, 13). » 132.0766D| Fratres, ista omnia praecepta vobis donat Dominus per nos, ut custodiatis illa et operemini illa per obedientiam.

Sed quid fecit Dominus de Adam pro eo quod non custodivit obedientiam? Certe ejecit eum foras de paradiso plorantem, et lugentem et nimis contristantem. Similiter et nos episcopi propterea quia vos non custodistis obedientiam praeceptorum Dei, quae nos supra nominavimus, propterea ejecimus vos foras de ecclesia, et cantavimus post vos hoc quod Dominus post Adam cantavit, quando expulit eum de paradiso: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III, 19), » et reliqua. Sed 132.0767A| quid fecit Adam postquam fuit ejectus de paradiso? Certe multam et dignam poenitentiam fecit Adam, ut dignus esset quod Deus reciperet eum in paradisum. Et vos similiter fecistis dignam poenitentiam in ista Quadragesima, quo vos sitis digni intrare in ecclesiam, et communicare corpori et sanguini Domini. Et propterea vos gaudenter recipit sancta mater Ecclesia inter filios suos, qui sunt filii Dei adoptivi, hoc est electi. Hoc tamen debetis scire, quia sicut beatus Ambrosius dixit, nullus episcopus potest absolvere poenitentes, nisi ipsa poenitentia eorum fuerit digna de absolutione. Poenitentia de poena accepit nomen, ut homo peccator habeat poenam in corpore, jejunando et affligendo carnem suam per abstinentiam, et per vigilias 132.0767B| in orationibus. Unde ait beatus Hieronymus: « Grandia jejunia expellunt fortia vitia de homine; et longa parcitas cibi et potus occidit luxuriam. » Et propterea vobis dicimus hoc, ut si non habetis adhuc illam poenitentiam factam, quae Deo placeat, ex vestra voluntate perficite illam: et si non potestis jejunare, vel eleemosynas facere, quae liberent vestras animas de inferno, non debetis hoc attendere ut vos unquam non faciatis plus de poenitentia nisi quantum vobis fuerit commendatum, sed de vestra voluntate debetis plus facere, sicut faciebant sancti, qui portabant cilicia, et abstinebant a carne et a vino, et jejunabant usque ad vesperam propter desiderium vitae aeternae; et unquam non fuit illis sanctis de sacerdotibus talis 132.0767C| poenitentia commendata.

Fratres, jam modo est Adam receptus in coelesti paradiso, propter multum laboriosam poenitentiam meruit accipere societatem cum Dei fidelibus redemptis de sanguine Christi. Et vos, Deo gratias, hodie propter vestram poenitentiam estis recepti in ecclesiam quasi in paradisum. Et quia vos convenistis in ista die ad recipiendam societatem sanctae Ecclesiae et absolutionem de vestris peccatis, et ideo venistis cum toto desiderio, quo vos possitis recipere tam magnum gaudium de Paschali solemnitate, et quo possitis communicare de corpore et sanguine Domini, propterea non debet remanere in vobis superbia, per quam cecidit Lucifer angelus de coelesti gloria in 132.0767D| infernum. De ipsa superbia inquit scriptum: « Deus superbis hominibus resistit, humilibus autem donat suam gratiam (Jac. IV, 6). » Si ille angelus Lucifer per superbiam perdidit aeternam gloriam, nos qui homines sumus non poterimus unquam habere illam gloriam, si non per humilitatem. Debet cessare in vobis omnis iracundia, de qua dicit Joannes apostolus: « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 13). » Et Dominus dicit in Evangelio: « Si non dimiseritis peccata hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). » Debetis etiam dimittere, ut non decipiatis alios homines 132.0768A| per vestra vitiosa mendacia, et per vestra ingeniosissima juramenta. Vere illos tales homines qui hoc faciunt maledicit omnis Ecclesia, orans cum Propheta: « Disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 4). » Et: « Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis, Deus, secundum ipsorum opera (Psal. XXVII, 3). » De ventris ingluvie admonet vos Dominus temperare dicens: « Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). » Crapula et ebrietas est nimium manducare et nimium bibere. Satis scitis vos quia propter ingluviem ventris cruciatur dives in inferno. Illi homines qui semper manducant et bibunt usque ad saturitatem, et usque ad ebrietatem, illi de suo ventre faciunt suum Deum. 132.0768B| Unde ait Apostolus: « Quorum Deus venter est, et gloria eorum in confusione (Phil. III, 19): » hoc est in verecundia ipsorum erit qui terrena sapiunt. Et iterum dicit Apostolus: « Esca, » hoc est cibus, « ventri est Deus, et venter escis (I Cor. VI, 13), » hoc est cibis. Deus autem hunc ventrem, et haec, id est, escas, destruet in fine mundi. Hoc etiam nos commonet ut fugiamus fetores luxuriae, et omne genus fornicationis. Unde dicit Apostolus: « Neque fornicatores, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). » Et beatus Hieronymus ait: « Qui autem luxuriatur, vivens mortuus est. » Praeterea grandis bonitas est, ut dimittamus avaritiam, de qua dicit Apostolus: « Avaritia est idolorum servitus (Ephes. V, 5): » 132.0768C| hoc est, ille homo qui avarus est, ille adorat idola, et servit diabolis. Et iterum ait Apostolus: Illi homines, « qui volunt esse divites, cadunt in tentationem et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9): » hoc est in catenam diaboli, et cadunt « in desideria multa et nociva, quae mergunt homines in perditionem. (Ibid.) » Unde ait Jacobus apostolus ad ipsos divites: « Vestrae divitiae putrefactae sunt; vestimenta vestra tineae comedunt; aurum et argentum vestrum aeruginavit; et aerugo eorum erit vobis in testimonium; et ipsa aerugo devorabit vestras carnes sicut ignis (Jac. V, 2). » Omnis homo qui divitias habet, et vestimenta satis habet, et aurum vel argentum possidet, et videt ante se pauperes mori de fame, aut de frigore, homicida 132.0768D| est. De discordia vero admonere vos debemus ut non sit unquam in vobis discordia, quia non est sub coelo ulla pestilentia, quae sic devastet regna, et civitates et villas, et ipsos homines, quomodo discordia facit, teste Salvatore in Evangelio: « Omne regnum in se ipsum divisum, « id est discordans, « desolabitur (Luc. XI, 17): » hoc est in desertum veniet.

De istis omnibus peccatis supradictis debetis Deum deprecari ut donet vos facere talem poenitentiam et talem emendationem, quae Deo placeat et vobis proficiat ad vitam aeternam, ipso adjuvante qui nunc vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. In porta ecclesiae ad poenitentes nondum adeptos reconciliationem.

132.0769A| Vobis quoque, fratres, quos nunc mater Ecclesia non recipit, quia non est adhuc tempus completae poenitentiae vestrae: Vobis, inquam, convenit exhortatio atque consolatio, scilicet ut non contristemini de hoc, quod non modo vos recipit mater Ecclesia. Non enim audemus, nec debemus decipere animas vestras, quae nobis commissae sunt ad vitam aeternam perducere. Nullus est certe episcopus qui possit absolutionem dare, nisi post poenitentiam factam et dignam satisfactionem. Ac propterea volumus vos confortari, et consolari et exhortari, ut non habeatis 132.0769B| tristitiam, sed cum omni cura observare vestram poenitentiam. Nam vestra poenitentia, si bene fuerit facta, est magnum gaudium angelorum in coelo. Quia sicut ipse Salvator ait, « Gaudium est angelis Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). » Ergo cum omni humilitate et puritate cordis, sine ira et sine aliquo scandalo poenitemini, et deprecamini pium Deum ut respiciat vos, atque dignanter recipiat vestram humilitatem.

Providete etiam, ut poenitendo et jejunando non cadatis in aliquod criminale peccatum, quia ille homo, qui jejunat et peccat, similis est diabolo semper jejunanti et semper peccanti. Hoc quoque debetis 132.0769C| observare in vestra poenitentia, ut illud faciatis jejunium, quod sit sanctificatum ex duabus causis, hoc est, de orationibus atque eleemosynis. Unde commonet nos propheta: « Sanctificate jejunium (Joel. I, 14). » Concedat Omnipotens nobis et vobis hujusmodi jejunium omni tempore perficere, quod nobis aperiat paradisum. De ebrietate vero castigo vos, fratres, nostri concives, ut declinetis ab ea, et non teneatis eam in usu. Quia ebrietas nullum vitium excusat, sed omnia peccata generat, et est magnum et criminale peccatum. Nam ista ebrietas, quam tenetis a mane usque ad noctem profundam, est perditio animarum vestrarum. Vere nunquam habebitis vitam aeternam, nisi per abstinentiam a crapula et ebrietate, hoc est, a nimia comestione et 132.0769D| potatione. Vos etiam non observatis jejunium, per quod debetis vincere diabolum, sed infringitis omne jejunium, et a Deo commendatum et a nostra auctoritate jussum. Et non cogitatis quod ille homo qui infringit unum diem in Quadragesima, totam Quadragesimam infringit. Et propterea praecipiunt sancti canones, ut qui infringit unum diem in Quadragesima, quadraginta dies pro uno die solvat auctori Deo suo. Propter ingluviem et gulositatem fuit ejectus Adam de paradiso. Et nos si volumus nostram recipere haereditatem, id est, paradisum, necesse est ut per aliam viam, hoc est, per jejunium et abstinentiam revertamur ad paradisum. Quod ipse praestare dignetur, qui in trinitate et unitate perfecta 132.0770A| vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. IN COENA DOMINI. Ad poenitentes reconciliatos. Hodie, fratres, est coena Domini, in qua Dominus noster cum discipulis suis manducavit, et lavit pedes eorum, dans nobis exemplum quo similiter faciamus nos nostris famulis et pauperibus. Hodie consecratur chrisma, unde omnes fiunt Christiani. In hac die poenitentes societatem Ecclesiae recipiunt, et sancti angeli gaudent de reconciliatione eorum hominum, qui veraciter poenituerunt se peccasse, et tribulationem in suis corporibus jejunando, et vigilando, et oratoria circumeundo, patienter sustinuerunt, 132.0770B| ut Deum sibi placabilem obtinerent. Vobis itaque, fratres, quos hodie recipit sancta Ecclesia, vobis dico, convenit admonitio et exhortatio. Illa scilicet vobis convenit commonitio, ut omni tempore recordemini quales eratis ante confessionem et poenitentiam, et indulgentiam, quae nunc consecuti estis, vobis Deo inspirante: ipse enim Deus dixit: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). »

Igitur ante confessionem et poenitentiam peccatorum vestrorum eratis filii diaboli, et servi peccati, quia « Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). » Nunc vero quia fugistis diabolum, et venistis ad pium Christum per poenitentiam, liberati estis a peccato, et servi facti estis Deo. Ergo necesse est vobis cum omni sollicitudine, et omni cura ut laboretis in 132.0770C| omnibus operibus bonis, videlicet et non manducetis nimium, et non bibatis usque ad ebrietatem, neque ante horam, neque post horam; et studeatis vivere de vestra justitia, non de rapina, quoniam sicut ait Apostolus, « Raptores regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). » Memores etiam esse debetis terribilis sententiae, quam dixit Apostolus: « Qui in uno offendit omnium reus est (Jac. II, 10); » hoc est qui unum peccatum facit, offendit Deum, qui omnia peccata prohibuit nobis facere. Propterea vobis dico talia, ut, si non facitis peccata quae poenituistis, nec alia committatis. Nam nihil adjuvat poenitere, si post poenitentiam revertitur homo ad peccatum. Et ille talis homo qui hoc facit, similis est cani revertenti ad vomitum suum. Et de talibus hominibus repetentibus 132.0770D| peccata sua quae jam fecerunt, dicit Spiritus sanctus per prophetam David, « Quia justificationes Domini non exquisierunt (Psal. CXVIII, 155), » id est, non permanserunt in promissionibus suis, quas promiserunt in baptismo et in confessione iniquitatum suarum: Quam per omnia tempora vitare tribuat vobis Deus, qui vos hodie recipit in societatem plebis suae.

SERMO V. De fundamento et incremento Christianitatis. Pensate, fratres charissimi, et considerate toto corde vestro, et tota anima vestra, quam magnum nomen sit Christianitas, et quomodo crevit et diffusa est per omnes gentes totum habitantes mundum. 132.0771A| Nulla siquidem causa fuit unquam, nullum quippe regnum, nulla prorsus aedificatio urbium cum toto labore constructa, quemadmodum Christianitas, quam nostra quotidie prava destruit vita. Et quamvis crevisset Christianitas, ejusdemque sacra religio cum molestia dictu ineffabili, tamen omnem utique superstitionem et mortiferam gentilitatis idololatriam gloriose vicit, et ad pulverem usque prostravit. Suos denique observatores sancta Christianitas, quae est civitas Dei, ad perfectionem conduxit. Nec mirum est, si res perfecta perfectos facit. Unde est ergo Christiana religio profecta? Ex fundamento videlicet immobili, omniumque firmissimo rerum fundatarum. Super hoc quidem fundamento veraci assertione loquitur Apostolus, dicens: « Nemo potest aliud fundamentum 132.0771B| ponere, praeter id » fundamentum Christianitatis, « quod jam positum est (I Cor. III, 11). » Ipsum etiam appellat vates David pavimentum, dicens: « Adhaesit pavimento anima mea (Psal. CXVIII, 25). » Hoc igitur fundamentum, sive pavimentum est Jesus Christus Dominus noster, super cujus mortem fundata est Christiana religio. O quantus labor aedificandae Christianitatis! Animadvertite vos Deicolae, quam inenarrabili tormento mortis stabilivit noster Dominus Ecclesiam Christianitatis, quam exosi justitiam male dissipant, ac pro ea fundanda, sed et stabilienda per diversa mundi climata sustinuit Dominus Jesus Zabuli tentamenta, hominum opprobria, sputa, spineam coronam, tandem vero terribilem crucis necem, inque manibus ac pedibus 132.0771C| clavos formidolosae molis; simulque sanctus in sancto Christus latere ultro lanceam suscepit.

Praeter id tamen sacramentum catholici cultus, omnia quae operatio divina creavit saecula et gubernat, sine ulla quidem molestia plene condidit et moderatur. Siquidem in ipso formationis mundi principio creavit coelum et terram, angelos, aerem, et aquam de nihilo absque ulla onerositate. In primo etiam die mundi fecit lucem de nihilo; secundo autem die statuit firmamentum in medio aquarum sine quolibet sudore; tertio edidit species maris et humi, cum surculis radicitus terrae inhaerentibus; quarto luminaria coeli de luce, quae in primo die patuit facta omni procul gravedine; quinto creavit natatilia et volatilia de aquis ullo sine dolore; sexto 132.0771D| quidem die plasmavit caetera animantia, hominemque partim de humo, partim ex nihilo. Et haec omnia quidem suaviter, et sine quavis amaritudine Dominus noster patravit Jesus Christus, Dei scilicet Filius manens semper cum Patre, et Spiritu sancto personaliter Trinitas, substantialiter Unitas. Verum non sic leviter primo et novissimo collibuit Omnipotenti qui fuit mortuus, et ecce est vivens in saecula saeculorum, habens claves mortis et Erebi; illi, inquam, non placuit tam leviter cultum orthodoxae religionis pullulare. Quomodo igitur libuit illi? Estote, fratres, vehementer intenti, ut auditu cordis percipere queatis. Nam crucis aram subiit, ubi et seipsum jecit fundamentum Christianitatis, et suis 132.0772A| sequacibus praetendit exemplum ejusdem perficiendae religiositatis

Hujus autem et pavimenti memor et exempli beatus infit apostolus Petrus: « Christus, inquiens, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, XXI). » Christus Dominus ideo vitam carnis amisit, quo stabiliret Ecclesiam Christianitatis, quam judices iniquitatis caeca cupidine incessanter evertunt. Christus Deus idcirco suum corpus salutiferum sepulturae tradidit, quo omnis sacrilega cupiditas in aeternum sepulta jaceret, sicque muta jugiter quiesceret. Christus Deus pro eo morte carnis mortem animae occidit, quo humanae carnis aviditas in homine simili Deo mortua semper existeret. Caeterum Omnipotens, 132.0772B| Vita, Christus a mortuis resurrexit, apostolos firmavit, in vastum orbem contra lupos ut oves destinavit. Illos quoque primos armis verae Christianitatis vestivit, suaque praelia quo fortiter pugnarent cum benedictione praecepit.

Ita perpendite, fratres, quanto labore, quantisque tribulationibus propagaverunt apostoli, id est arbores paradisi et columnae, Christianitatem coeli et regnum coelorum in terris, et sedem Dei aedificaverunt invitis principibus orbis, qui appellantur lupi, et sunt titiones inferni. Igitur singuli singulas, quibus Christianitatis ovilia cuderent, elegerunt apostoli provincias, quidam vero ampliores. Andreas videlicet Christianitatem in Achaia aedificavit emptam crucis patibulo, Aegea proconsule inferni titione facto. Thomas 132.0772C| quoque in India citeriore quatuor lanceis perforatus, ex totidem corporis partibus aulam Christianitatis stabilivit, rege Mesdeo resistente, et ob id in stipulam Erebi verso. Bartholomaeus aeque in finali India truncatione capitali claustra Christicolae fidelitatis viriliter fundavit, rege expugnabili Astyage. Matthaeus etiam Christum Aethiopiae indidit in Hyrcanum regem, martyrioque ibidem solidavit. Christianitatem Simon quoque et Judas apostoli in regno Persidis sui duntaxat fundamenti imitatores Christi, dogmata Deicolae religionis cordibus innumeris profanorum infuderunt; ob quod itaque pretiosissimum facinus a sacerdotibus idolorum interfecti, et sibi, omnique Persidis regni Ecclesiae obtinuere polum, redactis eisdem sacerdotibus in fomitem ignis 132.0772D| Averni. Siccine propagata est Christianitas, quae est civitas Dei, saevis mortibus fundata propagatorum. Jacobus quoque beatissimi Joannis evangelistae germanus, quin etiam sui homonymus Domini nostri Jesu Christi frater, ob fidem sanctam in Samaria atque Judaea stabiliendam similiter occubuerunt: alter quidem gladio Herodis, alter vero lethifero ictu cujusdam fullonis lapidibusque Judaeorum velociter obrutus. Joannes nihilominus suorum condiscipulorum Christo charissimus, fluenta sophiae ab herili pectore hausta Asiae propinavit, Christique Christianitatem sponsam ibidem honestissime constituit. Philippus sic etiam nihilominus coelestem docens vitam, hoc est Christianitatem, claustra ejusdem 132.0773A| religionis potissimum Illicinae fixit. Itaque non voluptates carnis, nec deliciae, neque hujus saeculi divitiae, nec honores plantaverunt Christianitatem per orbem, sed tristes mortes apostolorum eorumque doctrinis obtemperantium: primum tamen salutiferam, et Christi semper multiplicantis genimina totius sacrosanctae religionis a suo nomine ubique regnorum sole clarius effulgentis.

Beatissimi quoque principes apostolorum, Petrus et Paulus, incipientes a Judaea Christum praedicare, Christianitatem quoque plantare cum multis tribulationibus per diversas urbes, earumque regiones, Romam tandem pervenerunt, ubi et caput orbis erat, et primates mundi manebant, ac proinde omnium conventus nationum illuc confluebat. Attendite, 132.0773B| fratres, Romam ubi consistebat Nero imperator duntaxat subterioris mundi (alter enim est superior et sidereus), necnon et Simon Magus infinitae peritus malitiae: illuc convenerunt apostoli principes a Deo constituti super omnem terram, quatenus scilicet diabolo et membris ejus, Neroni et Simoni auferrent principatum mundi, ac regi superno, cui jure debetur, restituerent: quod quidem ita, gratias Deo, factum est. Siquidem tantam tamque spatiosam ibidem coelestes legati plantaverunt Christianitatem, ut eadem totum pene repleret mundum, quin etiam omne in eo collideret idolum. Hoc tamen opus divinae religionis omni laude dignissimum pollere et crescere intuens, ac indolens hostis antiquus possessor Neronis, Magique Simonis, suasit eis qui erant titiones 132.0773C| Erebi, occidere legatos Christi, qui erant arbores paradisi; pro eo quod ipsi verbis atque miraculis Christum, ejusque cultum totis viribus satagebant plantare: econtra vero Simon et Nero explantare certatim contendebant quantum valebant. Talis nimirum labor aedificandi bonum, illudque evellendi ardebat inter athletas Dei et stipulas aveni. Verum ne diuturnitatem pateretur hujusmodi certamen, quatenus Nero Simonem Magum crederet esse Deum, immundis spiritibus se vehentibus coepit idem volare; Paulus orare, Petrus Satanae imperare, Magum volantem praecipitare; cujus itaque perditi ob ultionem cives Dei Nero reddidit astris, Petrum videlicet cruce, Paulum vero capitis amissione.

Sic igitur pretiosis mortibus apostolorum, sanctorumque 132.0773D| cunctorum, praecipue martyrum, diversis interitionibus plantata est Christianitas et stabilita, et fundamento ejus Christo per orbem incrementata. Beatorum quoque confessorum sanis tam exemplis, quam dogmatibus est deinceps illuminata. Deinde Christianitatis monasteria et claustra pii reges, eorumque religiosi proceres ubique fundaverunt, suisque rebus cum donis ditaverunt. Quin etiam principes, qui erant inclyti urbium possessores, dimiserunt eas, Christique aulas in eisdem urbibus condiderunt, statuentes ibidem episcoporum cathedras, quibus 132.0774A| corda et animae fidelium credentium indesinenter in Deo firmarentur. Se quoque, suaque omnia, villas scilicet et fiscos tam his sedibus, quam monasteriis tradiderunt, satisque adjecerunt ibidem die ac nocte Christo servientibus tam canonicis quam monachis. Siquidem pro certo sciebant ipsi primates nullo melius alio modo dies constare, ac fine tenus mundi perseverare stabilitam coelitus Christianitatem.

Ergo hanc religionem tam Deo charam, tamque humanis animabus salubrem, proh dolor! quotidie dissipant illi qui nunc sunt principes mundi; reges videlicet, comites, vicecomites, consules, proconsules, eorumque vicarii, vassi dominici, horum satellites, omnesque mali judices. Auferunt namque perversa calliditate urbalibus ecclesiis, necnon monasticis, 132.0774B| res, et villas, quibus debent episcopi, monachi et canonici vivere. Diversis plane dolis et fraudibus praedicti invasores ecclesiae destruunt praesidia Christianitatis, hoc est, sedes episcopales et monasteria, praedis scilicet, rapinis, precariis falsidicis, manufirmitatibus iniquis. Habentes enim eas, inscriptum contemnunt reddere censum. Sic autem res Christi transferunt sibi in praedium et allodium possessores sacrilegi: interdum vero violenter easdem res ecclesiae diripiunt, sibique illicite possident. Quamobrem multa jam scimus et videmus monasteria a clericis derelicta propter res quippe unde vivere deberent illis ablatas. Ergo quidnam sunt aliud tales sacrilegi, praedones, violenti raptores, nisi titiones inferni, et escae diaboli et explantatores 132.0774C| paradisi, qui est Ecclesia Christi? Prorsus nullum alium comedunt cibum diaboli in inferno, nisi animas eorum, qui res ecclesiarum Dei devorant, depopulantes, vel injuste possidentes. Certe animas eorum omnibus horis post terminum praesentis vitae doverant daemones, et devorabunt in aeternum. Vae vobis, praedones, raptores ecclesiarum et pauperum earum! Revera quotidie veniunt illi pauperes ad tumulos sanctorum, clamantes se occidi a praedonibus fame et nuditate. Sed quid erit illis talia facientibus mala ecclesiis, earumque ministris Dei, atque vernaculis? Vera et perpetua poena. Deinde quidnam proveniet ministris Dei, eorumque pauperibus famulis hujusmodi mala innumera patientibus? Vere aeterna gloria si tamen patienter tolerant 132.0774D| adversa.

Ergo, fratres, qui veri estis Christiani, nolite pseudochristianos timere graviter vos quotidie opprimentes. Nempe si illi vos devastant, Deus et Dominus noster Jesus Christus, cujus nomen habetis, ipse vos honorat, suisque facultatibus quotidie ditat, ut non tam ab hostibus efficiamini pauperes, quam ab ipso Deo divites. Sic nempe nos hortatur Scriptura: « Timentibus Deum nunquam deficient bona (Psalm. XXXIII, 11). » Et rursus inquit Propheta: « Nunquam vidi justum derelictum, nec 132.0775A| semen ejus quaerens panem (Psalm. XXXVI, 25). » Et: « Spera in Domino, et fac bonitatem, et pasceris in divitiis ejus (Psal. XXXVI, 3). Scitote igitur, fratres, quia nullam rem ita se nunquam diligere Deus ostendit, quomodo Christianitatem. Etenim ipsam appellat in Scripturis suam civitatem, in qua sibi complacet continuo habitare. De qua civitate sic ait Propheta: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psalm. LXXXVI, 3). » Plane haec eadem civitas, id est Christianitas, vocatur sponsa Agni, hoc est Filii Dei. Unde profecto testimonium perhibet beatus Joannes in Apocalypsi, dicens: « Locutus est ad me unus ex septem angelis dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam Agni (Apoc. XXI, 9). Gaudeat ergo omnis plebs Christiana, quia vocata est et facta 132.0775B| est sponsa Agni, hoc est Fili Dei. Coelestis nihilominus Jerusalem nuncupatur Christianitas, probante eodem Joanne in eadem Apocalypsi: « Vidi, inquit, Jerusalem descendentem de coelo, ornatam auro mundo, et lapidibus pretiosis intextam (Ibid., 10). »

Laetetur itaque omnis Christianitas per universum orbem dilatata, pro eo quod meruit vocari sponsa Christi et civitas Dei, quam de coelo descendentem asserit Apocalypsis evangelistae. Revera quidquid de terra coepit, terrenum est; omne autem terrenum transitorium est, id vero quod transitorium est vile est. Igitur Christianitas quae est Dei civitas, quae est sedes Dei, unde legitur, « Deus sedet super sedem sanctam suam (Psalm. XLVI, 9), » non coepit de terra, sed de coelo 132.0775C| descendit in suo gloriosissimo auctore Christo: quapropter Christianum nomen non est terrenum, catholica religio non est transitoria, sed perpetua: nec vilis est, sed charissima Christo tanquam sua caro, tanquam sua anima, quam morti tradidit pro christianitate quae est thronus ejus, ecclesia ejus templum ejus est: « Templum, inquit Apostolus, sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17) » Christiani. Ostium autem et janua et porta hujus civitatis et templi est Christus Dominus et Deus noster. Huic etiam puto Jacob patriarcham dixisse: « Vere locus iste sanctus est, et nihil aliud est, nisi domus Dei (Gen. XXVIII, 16), » quae est Christianitas, et « porta coeli, » quae est Christus. Sic ipsc approbans: « Ego, inquit, sum 132.0775D| ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9). »

Ergo, fratres, certemus cunctis nisibus, celsis quoque desideriis, denique orando sine intermissione, uti docemur apostolica voce, quatenus immensa Dei miseratione digni mereamur fieri magis ac magis intrare per illud ostium, ac quotidie idonei cooperatores existere civitatis Christi, et crescere in ista valle lacrymarum de virtute in virtutem, donec videamus Deum deorum in coelesti Sion. Jam siquidem in illa congratulatur suo auctori Christo, suoque congaudet fundamento maxima pars Christianitatis, summi scilicet apostoli, sanctique martyres, venerandi confessores, sacratae virgines; semper orantes, qui sumus ejusdem religionis reliqua 132.0776A| species, et adhuc terreni mole corporis vexamur et gravamur, illis sociemur charitate indesinenti, contemplatione perenni, laetitia inenarrabili.

Qua de re, fratres, sicut portamus nomen Christi, nomenque civium jam coelestium, ita oremus, ut sectemur et imitemur sacra eorum vestigia et exempla, quatenus et nomine et vita dignemur eorum collegio. Enimvero omnem terram in qua exivit sonus eorum; omnes quoque partes orbis ad quas pervenerunt verba eorum (Psalm. XVIII), comprehendit et complectitur nostra fraternitas, quae est Dei civitas et Christianitas Christum habens fundamentum. Tali quippe modo existimus omnes Christiani fratres; ubique regnorum degentes, coelestis quoque Jerusalem sumus concives; e 132.0776B| quibus nimirum jam plurimi spiritualiter ultra sidera possident aulas diverso meritorum nitore coruscas, reliqui vero adhuc lutea in carne manentes, terrea quoque inhabitant coenobia. Omnia antem haec agmina tam in superis exsultantia, quam in imis peregrinantia, sunt civitas Dei, quam Joannes vidit evangelista descendentem de coelo ornatam et omni decore compositam. Pro hujusmodi omnino civitatis prosperitate oramus quotidie psallentes: « Salvum fac populum tuum, Domine, » id est, universam Christianitatem, « et benedic haereditati tuae; » scilicet eidem Christianitati, « et rege eos, » Christianos, « et exalta eos in aeternum (Psalm. XXVII, 9). » Haec procul dubio Christianitas est, Ecclesia Dei sancta Catholica, id est universalis et recta, in toto 132.0776C| orbe terrarum diffusa. Haec est domus Dei, et templum Domini, et sacrarium Spiritus sancti.

Porro haec est illa vinea, in quam introduxit nos Dominus suam operari voluntatem. Operariis autem unum promisit denarium, utpote unam vitam aeternam. Ista quippe est illa domus, et civitas Dei, de qua per Prophetam enituerunt Spiritus sancti haeccine verba: « Nisi Dominus aedificaverit domum, et custodierit civitatem, » id est Christianitatem, « in vanum laborant et vigilant (Psalm. CXXVI, 1), » qui volunt aedificare et custodire illam. De qua prorsus civitate, hoc est de Christianitate, praelibatus testatur Evangelista: « Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam a Deo paratam. Et audivi vocem de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum 132.0776D| hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI, 2). »

Istam profecto civitatem Dei quotidie certant penitus destruere hujus saeculi amatores injusti et sacrilegi, praedando, omnibusque flagellis affligendo. Quidnam sunt isti rapaces lupi, qui sine cessatione persequentes devorant et depannant Christianitatem? In orientis mundi partibus, et australibus Idumaei et Ismaelitae, Moabitae, et Agareni, Ammonitae, et Amalecitae, simulque illis pejores pseudochristiani. In climate vero septentrionali et occidentali gens Normannica, pariterque Danica, sed et impiissima Tungrorum natio; necnon crudeliores his omnibus gentibus nostri qui sunt falso nomine Christiani, non cessant omnibus horis plebem Christi 132.0777A| occidere fame et frigore, scilicet manducando escas, et bibendo vestes pauperum. Curnam id agunt? Quoniam amplius sunt mundi amici quam Dei, magis amant arva quam sidera, potius diligunt equos canesque suos, quam sanguine Christi pauperes emptos.

Hujusmodi plane praedones et rapaces propria sponte destruunt Christianitatem et deserunt, contemnentes habitare divini imperatoris civitatem, et propterea minus fiunt cives et domestici Dei, sed diaboli et titiones inferni. Itaque, o Ecclesia Dei! o civitas Dei, patienter hos fer lupos, devorantes vos Christi agnos. Siquidem hoc malum quod vobis aestimant nostri facere adversarii, multo magis sibi illud ingerunt. Nemo enim alteri prius quam sibi nocere 132.0777B| potest. De quibus lupis compatiens vobis, sic inquit Dominus per Prophetam: « Omnes qui operantur 132.0778A| iniquitatem, sic devotant plebem, ut cibum panis (Psal. LII, 5). » Unde et pius idem pastor noster Christus Dominus benigna consolatione nos confortat dicens: « Noli metuere, pusillus grex, quia complacuit Patri nostro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). » Ergo, fratres, unanimiter simus patientes ad omnes tam hospites quam hostes. Nam vir habens patientiam omnia superare vitia potest facile, agia teste Scriptura. Sic revera civitatem Dei quae est in nobis, hoc est Christianitatem cruore nostri Redemptoris fundatam valebimus omni tempore excolere, sacrisque excubiis custodire, piisque moribus ornare, auxiliante nobis eodem Domino nostro Jesu Christo, qui est principium et finis omnium, cum Patre et Spiritu sancto regnans per omnia saecula saeculorum. 132.0778B| Amen.

(no apparatus)