Migne Patrologia Latina Tomus 18
AmbMed.Sermon 18 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
SERMO PRIMUS.
DE PERFECTO.
1. Domini nostri JESU CHRISTI caeleste praeceptum est sacratissimis euangelicis apicibus adnotatum: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33). » Praesens sermo caret amhagibus, et nihil relinquit incertum aut obscuritate perplexum: ubi aperta ueritate di tractio possessionis indicitur, et pretii praerogatio non tacetur. « Vendite, inquit, omnia quae pos idetis, et date elemosynam. » Occupatos caelestibus officiis mundanae possessionis cura molestiaque non patitur inplicari; et Deo ipsa denotionis professione iam proximos, uel potius mentis sinceritate Christo coniunctos cura sollicitudineque saecularis possessionis absoluit; omnem operis tui cursum omnemque cogitationis tuae motum eripit mundo, quem deputare dignatus est caelo. Inde namque est et il ut quod aperte demandat: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur (Matth. VI, 31)? Et nolite cogitare de crastino (Ibid., 34). » Ut ea quae demandauerat, remotis omnibus cogitationis angoribus, impleri facile potuissent: « Vendite, inquit, omnia quae possidetis, et date elemosynam. » Amputauit omnem callidae cupiditatis excusationem, qui nihil relinqui cogitare iubet in crastinum, qui praecepit praerogari omnem substantiae quantitatem. II. Sed praemissa repetamus disputatione conlustranda « Nolite, inquit, cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid nestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem Pater vester caelestis, quia horum omnium indigetis (Ibid. 32). » Cogitatio diffidentiae diuinae professionis in te perimit fidem: et dum metuis, ne quit desit in alterum diem, necesse est dubites de promissis; manus deinde retrahis ab operibus iustis: atque ita fit, ut infirma cogitatione detentus, a bono opere desistas, et desistens a bono oper, religionis ac diuinum nomen amittas, et ipsa inbecillita is tuae perfidia aethnicis incredulis conparatus, incredulitatis detestabile nomen, et stultitiae uocabulum gentilitatis incurras. Christianorum est enim spe fidissima futura cogitare, et gentilium desperata, perfidia praesentia quaerere, dicente Christo: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur? Haec enim gentes quaerunt. » Et adiecit: « Scit autem Pater uester caelestis, quia horum omnium indigetis. » III. Condicionis nostrae necessitatis caelesti Patri notitiam latere non posse diuinus sermo commonuit, et eius prouidentia procurationeque nobis omnia adponi demandat; si nos iustitiae operibus inhaerentes, et regni caelestis inquisitione detentos nulla aerumnarum praesentium sollicitudo conpungat , dicens: « Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius; et omnia adponentur uobis (Ibid. 33). » Deditos justitiae ac pietatis officiis, et caelestibus exercitationibus occupatos tutos facit de omnibus, et securos: ut non auoceris a notitia genitoris, non a cognitione unigeniti distraharis, nec a dono sancti Spiritus professioneque desistas; non aberres a meditatione praecepti, non ab spe promissi, non a fide crediti, non a dilectione proximi, on a perfectione mandati, de quo Moyses (Deut. VI, 6, 8) monet, ut cordi nostro semper insidat, semper conspectui adsistat, meditatione membris omnibus uinculatum sensibus nostris semper inhaereat. De hoc Dauid: « Cantabiles mihi erunt semper iustificationes tuae Domine (Psal. CXVIII, 54). » Et iterum: « In lege Domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). » Et alibi scribtum est: « Non recedat liber legis hujus de manu tua; et meditaberis in eo die ac nocte (Jos. I, 8). » Similiter-Apostolus hortatur et monet, ad Timotheum scribens: « Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus adpareat omnibus (I Timoth. IV, 15). » IV. Voluntas religiosi hominis caelestibus legibus detenta, et diuinae iustificationis meditationibus diebus ac noctibus occupata non habet uacuum tempus, quo saeculum cogitet, quo possessionem curet, exornet urbana praedia, rusticationis disciplinam excolat, redditus supputet, inpensa discutiat. Si enim istut arripuerit, illut deserit, secundum quod Dominicus sermo promisit: « Nemo ponens manum in aratrum (hoc est caelesti operationi, et Dominicae crucis signo ) retro respiciens, aptus est in regno Dei (Lucae IX, 62). » Non enim potest utrumque peragere quod sibi inimicum est ratione, ueritate diuersum, et aemulum uoluntate. Hoc enim saeculum cogitat, illut caelum exoptat; hoc rationibus mundanis insistit, illut diuinis orationibus, et meditationibus uacat. Denique ut dicta rebus adprobem, et sermonis mei adsertionem operibus firmem, utar exemplo. Si tibi gestanti diuinum librum in manibus, et oculis apices carpenti pari ac legenti, diuinaque praecepta sensibus conmendanti rationum libri, uel conparatae possessionis tabulae forte tradantur, necesse est, ut abicias librum diuinae legis, quem gestabas in manibus, ut rationum saecularium scribta accipias perlegenda; atque ita fit, ut diuinis libris mundanas praeferens rationes, praecepti contemptor existas, quo crebris admonitionibus intimatur, ne liber manibus desit, ne corde eius meditatio conquiescat. Et ideo Dominus in Euangelio perfectis, et consummatis uolens esse consultum, omnia quae possiderent uendi censuit, et inpendi: nulla ut ratione ab eius possint dilectu diuelli, uel meditatione auocari. Inde est quod necessitatem ipsam mortalium, id est uestitum, uictum et potum cogitari prohibuit: et a se omnia perficientibus promisit adponi; ut nulla necessitate, sicuti saepe iam dictum est, a conmercia diuini operis retarderis; nulla ut te anni sterilitas turbet; nulla frugum inopia ariditasque camporum, nec olearum uinearumque fallentes fructus excrucient; non pecorum morientium damna concutiant. V. Maneat libera inconcussaque deuotio, ut Dei sui et Domini Christi dilectione possessa hymnis resonet, orationibus uacet, ieiuniis ac uigiliis insistat, et in propheticum illut canticum congrue et conpetenter abrumpat: « Ficus non afferet fructus, non erunt nascentia in uineis. Mentietur opus oliuae: campi non praestabunt escam. Deficient a pabula oues: et non erunt in praesepibus boues. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo (Hab. III, 17, 18). » Gaudet semper et laetatur in Domino, qui mundanae possessionis oneribus abiectis, uel potius in fratrum inopia praerogatis, nec inminentibus, nec praesentibus plagis praestringitur. Non eum exactio tributaria necessitatis inpulsat, non possessionis arua squalentia non arbusta cultorum desertione deformia: non eum sollicitat sacua grandinis caedes, non ubertas imbrium longa serenitate suspensa, non tempestatum uastitas crebra: non ruina tectorum, non condicio lanquentium ac morientium proximorum sollicitudo discruciat, non seruorum fuga, non furtum. VI. In tuto sunt, omnia quae ad caelum translata sunt; nulla calumnia inquietantur, nulla lite pulsantur, nullo detrimento saeculari depereunt, quae caelo praemissa sunt, quae Deo custode seruantur, dicente Domino IESU CHRISTO: « Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminat; et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate tutem uobis in caelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminat: et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 19, 20, 21). » Huius praecepti exemplo apostolus Paulus Timotheum beatissimum monet, locupletibus huius saeculi praecipiendum: ut non extollantur pompa mundana, sed christianae humilitatis celsitudine potiantur: neque saecularium dinitiarum spe caduca fallantur, sed diuinarum promissionum perpetuitatibus inuitentur. « Diuitibus, inquit, huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperate in incerto diuitiarum suarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundare ad fruendum, benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam (I Tim. VI, 17-19). » SERMO II. Adversus eos, qui dicunt possessionem non distrahendam, sed fructibus misericordiam faciendam. I. Iesu Christi salu tare praeceptum est: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33). » Dominici ma gistri fides in promptu est, quae non solum distrahi iussit; uerum etiam, quid de distracto fieret, demandauit. Sed hanc fidem praui doctores friuolis ac futilibus uerbis infuscant; quos apostolus Paulus iam non carnis, sed quod prius est, diuinis sermonibus adulteros praedamnauit, dicendo: « Adulterantes uerbum Dei (II Cor. II, 17). » Et iterum: « Nescitis quia qui templum Dei conrumpit, disperdet illum Deus? (I Cor. III, 17). » Et illut quod in euangelio Christus Pharisaeos increpans memorauit, dicens: « Reiecitis mandata Dei, ut traditiones uestras statuatis (Marc. VII, 9). » II. Non est, inquiunt, distrahenda, sed retinenda possessio; et de eius reditibus misericordiae opera celebranda. Quid sub uestitu operis misericordiae ardorem cupiditatemque habendae retinendaeque possessionis obtegis? Quid inpietatis tuae flagitium sub uelamine pietatis obumbras? Quid Dominicum praeceptum, et ipsa sua puritate praeclarum, credentibus subtili eripis persuasione? Quid ficto simulatoque conloquio religiosis denegas caeleste mandatum? Quid Dei seruulis serpentino consilio paradisum intercludis, qui non introiens ipse, uerum etiam introire cupientibus regnorum caelestium claues abscondis? Non es sapientior Christo nec maior, qui fieri iussit; non melior Paulo apostolo, qui perfecit. Qui mox inluminatus est gratia, non adquieuit carni et sanguini in passionibus trepidis; non Hierosolymam conscendit, ut a praecedentibus Apostolis consilium sortiretur, quem de omnibus fidei praeconiis instructum fecerat diuinum et caeleste conloquium; non Ciliciam petit propriam ciuitatem, hereditatem accipere paternam, quam pro Christo pauperibus deseruerat; qui nec nobilitatem ipsam romani generis, de quo originem sanguinis duxerat, defensauit, quam passione Dominica nouerat deturpatam: sed per Arabiae regionem, ut nomen illut uenerabile, quod fuerat persecutus iniuria, quod eloquentia oppugnauerat et Pharisaeorum inuidia, salutare esse ac diuinum fido praeconio mortalibus cunctis inferret. Quis igitur Paulo triumphis multiplicibus praedito similis adprobatur in gestis; qui se omnibus exterit saeculi uinclis et pompis, et rite Dei famulus nuncupabitur; qui obtrectantibus inuidis perseueranter insistit Domini Christi praeceptis implendis, qui dixit: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33); et ecce uobis munda sunt omnia (Ibid. XI, 41). » III. In praecepto indicta d stractio est, et de distracto dispensatio exacta est. Deuotis purificatio mentis promittitur, sordium mundatis caeleste regnum est praeparatum. Rogo, quid quaeris amplius, aut quid relictum est, nisi, non facientibus famulis quod praecipitur, ut Deus faciat quod minatur? Qui et dixit: « Si in iniusto mammona fideles non fuistis, quod est uerum, quis dabit uobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod est uestrum, quis credet uobis (Ibid. XVI, 11, 12)? Et abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in ultam aeternam (Matth. XXV, 46). » SERMO III. DE CARITATE. Ex lectione S. Pauli apostoli contra malos, qui bonis invident. I. Peractis perfectionis inspectisque muneribus, ad potiora eminentioraque Apostoli praeconia, sicut promisimus, procedamus; qui nec mysteri notitiam, nec eloquentiae celsitudinem, nec misericordiae largam pietatem, nec fidei sublime meritum, nec martyrii fortem intrepidamque constantiam prodesse posse memorauit; si caritas fraterna eademque sincera defuerit. Quid enim prodest sumptu nutrias, quem perimas ferro? aut quid iubat eum quibuscumque foueas alimentis, quem latronis odio prosequaris? Caret omnibus pietatis officiis, qui odiorum flammis accensus, persequitur in fratrem gratiam, uel diuina ope conlatam, uel laboribus ieiuniorum, uel adsiduitate orationum, uel uigiliarum instantia omnibusque uirtutum generibus conquisitam. Caritas enim sine misericordia imperfecta est: quia misericordia caritatis corporis membrum est; contra misericordia sine caritate nihil est: quia emoritur omne membrum, quod ex solido corpore uel diuulsum fuerit uel abscissum. Est enim caritas apex quidam membrorum omnium retinens arcem, cui adcorporata connexaque perdurant officia cuncta uirtutum; sine qua omnium bonorum merces aut languescit, aut deperit, dicente Apostolo: « Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, unum sum uelut aeramentum, aut cymbalum tinniens. Et si habeam prophetiam, et nouerim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si donauero omnes facultates meas, et distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum urendum, ita ut glorier, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). » II. Caritas omnium bonorum mater est, misericordiae principium, origo pietatis, fons benignitatis, caput iustitiae, legis adimpletio, perfectio praeceptorum. Sine hac una omnia aut debilitata conruunt, aut regno carent. Nam et propheticum sentire nihil est; et leue nosse mysteria; paruum est fugare daemones; omniaque uirtutum genera consummare, si caritas desit, inane est. Unde Dominus Christus sic ait: « Multi mihi dicunt in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetanimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? Tunc dicam illis; Discedite a me, non uos noui, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23). » Iniquitatis opera est, hominem homini uelle praeferri, fratrem inuidere fratri, alterum alteri non id uelle quod sibi: et cum sit nobis una condicio naturalis, condicionem condicioni uelle praeponi. III. Cum auctor nostrae salutis, naturae propria, diuinitatis conscius, mortalibus se cunctis mortalem exhibuit, et hominibus omnibus hominem praebuit, et quod maius est, condicionem condicioni subiecit, sui corporis formam in forma nostri corporis coaptauit; ut hoc sacramento celsitudinem humilitati, et humilitatem celsitudini coaequaret; et ut in hoc consummaret patriam uoluntatem, qui dixit: « Non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam; sed uoluntatem ejus, qui me misit (Joan. VI, 38). » Et iterum: « Filius hominis, inquit non uenit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). » Et facile qui maiestatis celsitudine sequestrata formam servitutis accepit, dicente Apostolo: « Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens (Philip. II, 6, 7). » Et illut: « Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est (Matth. VII, 21). » IV. Sed non prius uoluntatem Patris facere possumus, nisi quae sit ipsa uoluntas, ante noscamus. Voluntas ergo Dei est, auctore apostolo Paulo « Sanctificatio nostra (Thes. IV, 3); » quos ab omni facie contagionis antiquae per regenerationem salutaris lauacri hac nostra professione purgauit, qua in carnis infirmitate uenisse credimus Deum, qua natum ex uirgine confitemur, qua non negamus condicioni fuisse subiectum, qua Christum crucifixum extollimus, praedicamus sepultum, et Dei gloria suscitatum. Unde cum tantum nobis sola ex professione eius sanctificationis uideamus esse conlatum; ex hoc intellegere possumus, quantum ex eius imitatione uoluntatisque peractae uel cognitae conferri poterit praemiorum: de qua nos sic docet Apostolus: « ut sciatis quae est uoluntas Dei, quod bonum, et quod placitum, et perfectum (Rom. XII. 2). » Voluntas Dei est dilectio proximi frater, ut congandeas fratri, ut non inuideas meliori, inferiorem ut praeferas tibi, ut non admittas offensam, ut remittas admissam, ut honorificentia praecedas honorantes, ut dilectu anteuenias diligentes, ut pro inimicis ores, ut cibes aduersarios, ut non oderis persequentes (Rom. XII, 9 seqq.). Sic et omnis uirtus decus efficitur, ornamentum, fides, perfectio, misericordia, martyrium, flammis corpus exustum; sic filii Dei efficimur, cum Patri caelesti operibus similamus (Rom. VIII. 16, 17); sic Christo hereditario iure coniungimur, cum bonis, ac malis bona largimur, cum aut obliuiscimur iniuriae aut corde dimittimus retentatam, cum eminentiore dilectu pro amicis non solum nostra, sed et nosmetipsos inpendimus; sic sancto Spiritu abundabimus, cuius et sumus, si omni mansuetudine, quae benignitatis sunt, impleamus. V. Inde Dominus Christus Apostolos ad ultionem inhospitum Samaritanorum properantes monuit, dicens: « Nescitis cuius spiritus estis? (Luc. IX, 55.) » utique mansuetudinis: qui ab omnibus commotionibus alienus sit, qui nulla concutiatur iniuria. qui ab omnibus perturbationibus uacet, qui tranquillitate subnixus, mitis, benignus, lenis, et blandus est; quem tertio uidit Helias , dicente Scribtura: « Exies crastina die, et stabis ante conspectum Domini: et ecce Dominus transiet, et ecce spiritus magnus, potens, comminuens montes, et conterens petras in conspectu Domini: et non in eo spiritu Dominus, et post spiritum ter emotus: et non in terremotu Dominus, et post terremotum ignis: et non in igne Dominus, et post ignem nox aurae tenuis: et in eo Dominus (III Reg. XIX, 11, 12). » Sed hoc quod per sacramentum Helias nidere meruit, aperte propheta Eseias Domino reuelante cognouit. « Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem uerba mea? (Isai. LXVI, 2) » Sic et Samuhel ille, ille Samuhel sacerdos inlustris, praeclarissimos fratres specie consimiles, pares proceritate, uirtute non inpares Domini praecepto reprobat et depellit, et Dauid eorum fratrem humilitate subiectum, mansuetudine infirmum, et tranquillitatis spiritu leniorem Domini praecepto unxit in regem; unde ipse praecatus ait: « Memento, Domine Dauid, totius lenitatis eius (Psal. CXXXI, 1). » Haec electio Dei mansit semper et manet, ut superbos obpugnet et deprimat, et humiles foueat et extollat. Exaltatio haec sine humiliatione non potest esse, nec electio sine reprobatione, nec vocatio sine discretione. Et ideo cum infirma et despecta et ultima diliguntur, quae summa et magna sunt reprobantur; Deo enim magna infirma, et infirma sunt magna. Docuit hoc apostolus Paulus, qui uocationem credentium demonstrauit ex hac electione descendere. « Videte, ait, uocationem uestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi fortes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus. ut confundat fortia; et ignobilia huius mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt (utique contemptibilia), ut ea quae sunt (contemptibilia scilicet) destrueret: Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius (I Cor. I, 26-29). » VI. Itaque glorientur in mundo qui gloriantur in carne, glorientur in carne qui gloriantur in homine, qui extolluntur honoribus mundi, qui diuitiis inflantur, qui nobilitate superbiunt. « Nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem ipsi crucifixi sumus mundo, et mundus crucifixus est nobis (Gal. VI, 14); » cuius pompas et noluntates iam tunc nos amisimus et abiecimus, cum meliore concursu ad caelum transitum fecimus; sicut lobannis admonitio caelestis uitae magistra formam uiuendi imaginemque nobis expressit: « Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi: quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi (I Joan. II, 15, 16). » VII. Qui mundum odit, odia mundi non pertimescit: ipse enim suo odio mundum ad sui odium prouocauit; et ideo fas non est odia eius uel pertimescere uel horrere, si tibi nitatur adpendere quae te sibi probauerit praerogasse . Itaque istut odium saeculare, cuius obtrectationibus laceramur, cuius blasphemiis deridemur, non est nouum neque repentinum; quod iam pridem Domino Christo, et apostolis ejus non ignoramus inlatum, dicente Euangelista: « Si patrem familias Belzeebu uocauerunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? » Et « Si mundus uos odit, scitote quoniam me prius odio habuit (Joan. XV, 18). » Sic et Apostolus ait: « Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9); » idest gentibus, et fratribus fictis, qui sub nomine religionis trasfigurant se in angelos lucis. Denique aperte hoc supra infraque conplexus est. « Jam, inquit, saturati estis, diuite facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos uobiscum conregnemus (Ibid., 8). » Et infra: « Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo: nos infirmi, uos autem fortes. Usque in hanc horam et esurimus, et nudi sumus, et culafizamur, et instabiles sumus (idest non resistimus, uel non defendimus), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemati depraecamur: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium perispsema (Ibid., 10, 11, 12, 13). » Haec apostolica doctrina est, hoc Dei et Christi mysterium, haec conuersatio caelestis, haec professio spiritalis; hoc mundus non recipit; hoc ypocrisis respuit, dicente Apostolo: « Animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi (I Cor. II, 14). » VIII. Fructus autem sunt Spiritus, quos Apostolus enumerat, dicens: « Caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, mansuetudo, fides, lenitas, continentia, castitas (Gal. V, 22, 23). » Et illud de quo litteris suis Ephesiorum Ecclesiam idem Apostolus monuit: « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). » Contristatur autem Spiritus a contrariis desideriis, idest ab operibus carnis, quae inter cetera latentia haec sunt: « Inimicitiae, contentiones, aemulationes, indignationes, prouocationes, irae, rixae, dissenciones, sectae, inuidiae, ebrietates, comisationes (idest comestores) (Gal. V, 20, 21). » His enim operibus contristatur Spiritus, offenditur; deserit et abscedit Solomone dicente: « Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). » IX. « Nolite, inquit apostolus Paulus, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). » Dies redemptionis est, in quo salutaris indulgentiae dono redempti, a mortis sententia liberamur; in quo ueterem hominem cum actibus eius exponimus, et induimus nouum, qui secundum Deum creatus est in operibus bonis. Eo enim die et sancto Spiritui consignamur, cum sacramentis omnibus consummamur, dicente Euangelista: « Et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem de caelo sicut columbam, uenientem in ipsum (Matth. III, 16). » Columba innocentia simplex uel simplicitate innocens, non clamore uiolenta, non furoresaeua, non moribus iracunda, non amaritudine fellis infesta: et ideo eodem Spiritu, qui in modum eius descendit, accepto subiunxit Apostolus, ut diceret, « Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferantur a uobis (Ephes. IV, 31). Amaritudo est inimicitias concipere, ructari odia, enomere nenena, obtrectare proximis, disseminare laetalia, sicut in Deutheronomio scribtum est: » Inimici nostri insensati. De uinea Sodomorum uitis eorum, et palmites eorum de Gomorra: una eorum una fellis, et botrus amaritudinis ipsorum. Ira drachonum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis. (Deut. XXXII, 31, 32, 33). Et David: « Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Ira inquit, ira est innidere meliori, felici detrahere, gemere profectibus proximi; unde Propheta sic dicit: Peccator uidebit, et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Indignatio, inquit, indignatio est indigne ferre inferiorem superiori dono gratiae coaequari, aut gradu charismatis anteferri; cum Apostolus Galatis dicat: Non est seruus neque liber: non inest masculus, neque femina; sed omnes uos unum estis in Christo lesu (Gal. III, 28). X. Docet beatissimus Paulus in omnibus ferme epistulis suis, ex omni natione, dignitate, nobilitate, aetate, uel sexu conuocatos ad fidem unum effectus in Christo; cuius passionis sacramento dehonestatus est mundi principatus, deturpata nobilitas, celsitudo deiecta, exaltata humilitas, eleuata depraessa, purificata sordida, iacentia erecta, et uiuificata sunt mortua. Sic apud Eseiam (Isa. XI., 4) uallium fossa replentur, montium ardua humiliantur; sic praua diriguntur, et aspera deplanantur: sic collium omnium prona in aequalitate librata in planitie sunt deducta camporum; sic caedri Libani tenuati sunt, uirgulta uitulaminum roborata pinguescunt; sic leonum faeritas mansuefacta boni coniungitur, et carnium pinguitudine fastidita cum boue paleis uescitur: sic lupus rabie deposita cum agnis camporum prata depascitur: sic ursus cum uitulo, et haedus cum pardo concordat (Ibid. XI, 6, 7): sic infantes cavernis aspidum manus ingerunt, nec nocent: sic humani generis uarietas quia de boue ad Deum non pertinet) in unum redigetur: sic diuers tas natalium unitate concordat: sic conditiones aemulae pares efficiuntur; dum moriuntur per baptismum natalibus mundi, et nobilitati per gratiam caelo nascuntur, dicente Eseia propheta: « Ecce nunc dominator Dominus Sabaoth conturbabit gloriosos cum uirtute, et qui superbi sunt contumelia conterentur, et humiliahuntur, et cadent excelsi gladio. Libanus uero cum altis cadet (Ibid. X, 33, 34), » Frequenter Libanum montem et caedrorum eius cacumina regno mundano conparat eiusque principibus sermo diuinus; quod regnum eiusque ministros Dominus Christus sua passione deiecit et pressit. Et ne nos tractorum diuersitas perturbaret, ipsius Domini Christi personam, qui haec omnia esset consummaturus, designans idem propheta subiunxit, ut diceret: « Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet (Ibid. XI, 1). » Radix utique Dauid significauit personam, ex cuius semine Christus est natus in carne, qui ex patris sui Iesse lumbis erumpens usque ad florem Dominicae natiuitatis carnalis porrexit originem. Denique sic adiecit, ut diceret: « Requiescet in eo Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus cognitionis et pietatis, replebit eum spiritus sancti timoris Dei (Ibid., 2, 3). » Et ut apertius Christum intellegi oportere monstraret, prosequitur, dicens: « Non secundum gloriam iudicabit, neque secundum eloquentiam redarguet; sed iudicabit humili iudicio, et redarguet gloriosos terrae, et percutiet terram uerbo oris sui, et spiritu per labia interficiet inpium (Ibid., 4); » eo scilicet uerbo, et labiorum adspiratione, qua dixit: « Principatus huius mundi (id est dominatus) mittetur foris (Joan. XII, 31). De quo iterum: Venit principatus mundi, et non inueniet in me nihil (Joan. XIV, 30). » Et ut sacramentum crucis ostenderet, adiecit, dicens: « Et erit iustitia praecinctus lumbos, et ueritate inuolatus ( sic ) latera (Isai. XI, 5). » « Tunc, ait, (id est ex eo tempore) pascet lupus cum agno, et pardus requiescet cum aedo, et uitulus, et taurus, et leo simul pascentur; et puer paruulus ducet eos (hoc est sacerdos, uel aetatis paruitate innocus, uel innocentiae puritate subnixus gubernabit eos). Et bos, et ursus simul pascentur (et natio eorum una erit), et leo, et bos manducabunt paleas (id est aridas escas) (Ibid., 6, 7). » Ac ne mea interpretatio praesumpta uel temeraria a sollicitis auditoribus iudicetur, apostoli Pauli disputationem meis interpretationibus interseram, dicentis: « Expoliate nos ueterem hominem cum actibus eius, et induite nouum qui renouatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. Ubi non est masculus et femina, Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scyta, seruus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 9, 10, 11). » Veteris actibus spoliatos conuersatione noui hominis, qui Christus est, uestit; nec passus est relinquere exutos, sed tegmine honestae conuersationis, et bonorum operae claritate contexit. « Induite nos, inquit, sicut electi Dei et sancti uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes inuicem, et donantes uobismetipsis, si quis aduersum aliquem habet querellam, sicut et Dominus donauit uobis, ita et uos facite (Ibid., 12, 13). » XI. Deo donante remissa sunt nobis omnia; permanebimus indemnes si et nos fratrum remittamus offensa: si caritatis uinculis inseparabili nexu iungamur (Ibid., 14 seq.): si pacis munere alterno amore laetemur: si diuinis nos aedificemus eloquiis: si psalmis ad caelestia prouocemus: si ad superna canticis inuitemus: si omnia quae facimus opere, quae sermone loquimur, quae cogitatione complectimur, in Dei timore perficimus; gratias referentes Patri per Filium, laudantes Deum in Christo, et Christum praeferentes in Deo, ut caelestes caelestibus conparati, spiritales spiritalibus similemus. Quod opus aliut nullum est, nisi Dei gloriam diuina uoce conlaudent, dicente Iohanne: « Vidi et audiui nocem multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus decies centena millium, dicentes uoce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere potestatem, et uirtutem, et diuitias, et patientiam, et honorem, et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae est in caelo, et super terram, et mare, et quae in eis sunt omnia (Apoc. V, 11-13). » Et iterum monet: « Angeli stabant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia: et prociderunt ante thronum in faciem suam, et adorauerunt Deum, dicentes: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et potestas, et uirtus Deo nostro in saecula saeculorum. Amen (Ibid. VII, 11, 12). » EXPLICIT SERMO SANCTI AMBROSI.