Sermones (Aurelius Augustinus)/1

E Wikisource

SERMO 1 TRACTATUS CONTRA MANICHAEOS DE EO QUOD SCRIPTUM EST: "IN PRINCIPIO FECIT DEUS CAELUM ET TERRAM" 1 ET: "IN PRINCIPIO ERAT VERBUM" 2

Manichaeorum calumniae.

1. Qui meminit debiti sui sententiaeque apostolicae qua dictum est: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 3, seipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et re vera, quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat, multo vehementius exigit caritas, quae aufert exactione pondus timoris et verecundiae maius imponit. Memini me fuisse pollicitum Caritati vestrae, adversus Manichaeorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta iugo Christi colla supponite. Audent quippe illi huiuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit. Et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii Ioannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt.

Genesis concordat cum Evangelio.

2. "Moyses enim dicit" inquiunt "In principio fecit Deus caelum et terram 4 nec nominat Filium per quem facta sunt omnia, cum Ioannes dicat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil" 5. Hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non intellegunt, caecitate reprehendere quam pietate quaerere maluerunt? Quid enim dicturi sunt, cum ipsum "principium" Filium Dei esse respondero, in quo Deum fecisse caelum et terram Genesis loquitur? An forte hoc probare non potero, cum de ipso Novo Testamento, cui velint nolint fracta superbiae cervice subduntur, testes mihi praesto esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; ille enim de me scripsit 6. Cur ergo non ipsum Dominum intellegam in quo principio fecit Deus Pater caelum et terram? Nam: In principio fecit Deus caelum et terram 7, Moyses utique scripsit, quem de Domino scripsisse ipsius Domini voce firmatur. An forte non est etiam ipse principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi Iudaei cum a Domino quaesissent quis esset, ipse respondit: Principium, quia et loquor vobis 8. Ecce in quo principio fecit Deus caelum et terram. Caelum ergo et terram fecit Deus in Filio, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum Testamenti utriusque consensum teneamus hereditatem, litigiosasque calumnias exheredatis haereticis relinquamus.

Ioannes, Paulus et Moyses.

3. Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Ioannes evangelista non dixerit: "Omnia in ipso facta sunt", sed: Omnia per ipsum facta sunt, non legamus in Genesi: "Per principium Deus fecit caelum et terram", sed: In principio fecit Deus caelum et terram. Dicit enim Apostolus: Ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis sunt, quae in terris, in ipso 9. Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait: in ipso, ut intellegas et "per ipsum", sic in eo quod dicit Ioannes: Omnia per ipsum, etiam "in ipso" intellegere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intellego in ipso esse facta omnia, cum per ipsum legam sic in Genesi cum legam in ipso factum esse caelum et terram quis me intellegere prohibet et "per ipsum"? Nisi forte <e> duobus Testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Ioannemque constituunt, quia ille ait: in ipso; ille, et per ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Ioannem contrarios sibi esse non credimus, ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri.

4. Et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Ioannes consentit ambobus, quia ita dixit: per ipsum, ut "in ipso" intellegi non prohibeat, omnia divina scripta inter se pacata consistunt. Sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere videantur: sic isti haeretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inveniunt, videtur eis potius divina Scriptura rixari.

Duo Testamenta inter se non sunt contraria.

5. Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse: In principio fecit Deus caelum et terram 10. Fac id esse: non in principio quod est unicus Filius Dei, sed in principio temporis dictum intellegatur quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram: non quia iam erat tempus, antequam esset ultra creatura (non enim vel tempus esse coaeternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut cum caelo et terra esse coeperit tempus. Si ergo quisque sic intellegat, cognoscens dumtaxat creaturae Creatorisque distantiam ne coaeternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 11; et: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 12. Quamquam etiam si non appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intellegentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus. Non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait: Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia sedes Dei est, neque per terram quia scabellum est pedum eius 13. Numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in caelo? Item dicit Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius illi fuit? Aut quis ei prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula saeculorum 14. Etiam hic Filii mentio nominatim <non> facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Ioanni evangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria, ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cuius item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere, quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Ioannem, ita ille Paulum et Ioannem, tamquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerrima et verissima fides commendat Pauli Ioannisque concordiam, et in eo quod beatus Paulus ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 15, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum Sanctum docet intellegi: sic Moysi et Ioannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit: In principio fecit Deus caelum et terram 16, si "principium" accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi Trinitatis unitatem agnoscit; aut "principium" in quo fecit Deus caelum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus. Sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestrae, ista commemorasse suffecerit. Cetera vos ipsos quaerere, vel cum Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur.